De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 31)
CAPUT IV. Quod ob superbiam Lucifer ille de archangelo factus est diabolus.
Et ut gravissimae tyrannidis ejus potentiam agnoscamus, angelum illum qui prae nimietate splendoris ac decoris sui Lucifer nuncupatus est, nullo
alio quam hoc vitio dejectum coelitus invenimus, et ex illa beata sublimique angelorum statione telo superbiae vulneratum ad inferna fuisse collapsum. Si igitur tantam virtutem et tantae potentiae praerogativa decoratam una elatio cordis potuit de coelestibus ad terrena devolvere, qua nos observantia carnis fragilitate circumdatos cavere oporteat, ipsius ruinae magnitudo demonstrat. Quemadmodum vero hujus morbi virus perniciosissimum devitemus, instrui poterimus, si ruinae ipsius causas atque originem persequamur. Numquam enim curari languor, nec
remedia poterunt malis valetudinibus exhiberi, nisi prius inquisitione sagaci origines earum investigentur et causae. Hic namque indutus divina claritate, et inter caeteras supernas virtutes Conditoris largitate praefulgens, splendorem sapientiae et virtutum pulchritudinem qua ornabatur gratia Creatoris, naturae suae potentia, non munificentiae illius beneficio se credidit obtinere. Et ob hoc elatus tamquam qui ad perseverantiam puritatis hujus divino non egeret auxilio, Deo se similem judicavit, utpote qui nullius indigeret, quemadmodum Deus, liberi scilicet
arbitrii facultate confisus, per illam credens affluenter omnia sibimet suppeditari quae ad consummationem virtutum vel perennitatem summae beatitudinis pertinerent. Haec ei sola cogitatio facta prima ruina est. Ob quam desertus a Deo, quo se credidit non egere, instabilis repente et nutabundus effectus, et infirmitatem propriae naturae persensit, et beatitudinem qua Dei munere fruebatur amisit. Et quia dilexit verba praecipitationis
, quibus dixerat, In coelum conscendam (Isaiae XLV); et linguam dolosam , qua vel de se dixerat, Ero similis Altissimo (Isaiae XIV), vel de Adam et Eva: Eritis sicut
dii ; propterea Deus destruet illum in finem, evellet eum, et emigrabit de tabernaculo suo, et radicem ejus de terra viventium. Tunc ruinam ejus videntes justi timebunt, et super eum ridebunt dicentes (quod etiam ad hos qui se sine protectione auxilioque Dei summum bonum perficere posse confidunt justissime dirigetur): Ecce homo qui non posuit Deum adjutorem suum, sed speravit in multitudine divitiarum suarum, et praevaluit in vanitate sua .
principalis morbi. Qui rursum per illum qui fuerat a se dejectus, in protoplastum serpens, infirmitates omnium vitiorum et materias germinavit: dum enim gloriam deitatis arbitrii libertate et industria sua credidit se posse conquirere, etiam illam perdidit, quam adeptus fuerat gratia Conditoris.
CAPUT VI. Quod superbiae vitium sit in ordine colluctationis extremum, tempore tamen et origine primum.
Itaque exemplis ac testimoniis Scripturarum manifestissime comprobatur, superbiae labem cum posterior sit in ordine conflictuum, origine tamen anteriorem esse, omniumque peccatorum et criminum esse principium; nec sicut caetera vitia solummodo
contrariam sibi virtutem, id est, humilitatem tantum exstinguere; verum etiam cunctarum simul interemptricem esse virtutum: nec mediocres tantum parvosque tentare, sed maxime in fortitudinis culmine consistentes. Ita enim de hoc spiritu propheta commemorat: Escae ejus electae . Ideoque beatus David licet tanta circumspectione cordis sui custodiret arcana, ut ad eum quem secreta conscientiae suae non latebant, audenter proclamaret: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me, nisi humiliter sentiebam ; et iterum: Non habitabit in medio domus meae faciens superbiam ; sciens tamen quam difficilis sit etiam perfectis ista custodia, non de sua tantum praesumit industria, sed orans Domini implorat auxilium, ut hujus inimici
telum possit insauciatus evadere, dicens: Non veniat mihi pes superbiae : pavens ac metuens ne in illud incidat quod dicitur de superbis: Deus superbis adversatur
; et iterum: Immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum .
CAPUT VII. Quod tantum sit malum superbiae, ut ipsum Deum adversarium habere mereatur.
Quantum est malum superbiae, ut non angelum, non alias virtutes sibi contrarias, sed ipsum Deum adversarium habere mereatur? Notandum siquidem est quod nequaquam dixerit super his qui caeteris sunt vitiis involuti quod habeant sibi Deum resistentem, id est, Deus gastrimargis, fornicariis, iracundis, seu philargyris adversatur; sed solis superbis . Illa namque vitia vel in unumquemque
delinquentium tantummodo retorquentur, vel in suos participes, id est, in alios homines videntur admitti; haec vero proprie pertingit ad Deum, et idcirco eum specialiter digna est habere contrarium.
CAPUT VIII. Quemadmodum Deus superbiam diaboli, virtute humilitatis exstinxerit.
Ideoque universitatis Creator et medicus Deus, causam principiumque morborum superbiam esse cognoscens, contrariis sanare contraria procuravit, ut ea scilicet quae per superbiam corruerant, per humilitatem resurgerent. Ille namque dicit: In coelum conscendam ; hic dicit: Humiliata est in terra anima mea . Ille dicit: Et ero
similis Altissimo ; hic cum esset in forma Dei, exinanivit semetipsum formam servi accipiens, humiliavitque se factus obediens usque ad mortem . Ille dicit: Super astra Dei exaltabo solium meum ; iste dicit: Discite a me quia mitis sum et humilis corde . Ille dicit: Nescio dominum, et Israel non dimittam
vobis mendax, sed novi eum, et mandata ejus servo . Ille dicit: Mea sunt flumina et ego feci ea ; iste dicit: Non possum ego a me ipso facere quidquam, sed Pater meus in me manens ipse facit opera . Ille dicit: Mea sunt omnia regna mundi et gloria eorum; et cui voluero, do ea ; iste cum dives esset, pauper effectus est, ut ejus inopia nos divites redderemur . Ille dicit: Sicut colliguntur ova quae derelicta sunt, sic universam terram ego congregavi, et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os et ganniret ; iste dicit: Similis factus sum pellicano solitario, vigilavi et factus sum sicut passer solitarius in tecto . Ille dicit: Exsiccavi vestigio pedum meorum omnes rivos aggerum : hic dicit: Numquid, non possum rogare Patrem meum, et exhibebit mihi modo plusquam duodecim legiones angelorum ? Si principalis ruinae causam, et salutis nostrae fundamenta perspeximus, a quo et qualiter vel ista jacta sint, vel ista emerserint, quemadmodum devitare tam atrocem mortem superbiae debeamus, vel illius ruina, vel hujus doceamur exemplo.
CAPUT IX. Quemadmodum nos quoque superbiam superare possimus.
Itaque hunc nequissimi spiritus laqueum taliter poterimus evadere, si in singulis, quibus senserimus nos virtutibus profecisse, illud apostolicum dixerimus: Non ego, sed gratia Dei mecum; et gratia Dei sum id quod sum
; et, Deum esse, qui operatur in nobis et velle et perficere pro bona voluntate : dicente etiam ipso Auctore salutis nostrae: Qui manet in me et ego in eo, hic fert fructum multum; quia sine me nihil potestis facere . Et, nisi Dominus aedificaverit domum, in vanum laboraverunt qui aedificant eam. Nisi Dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit
surgere : Quia non est volentis, neque currentis, sed miserentis Dei .
CAPUT X. Quod nemo possit perfectionem virtutum, vel promissam beatitudinem suis tantum virtutibus obtinere.
Nullius namque, quamvis volentis et currentis, tam idonea potest voluntas esse vel cursus, ut carne spiritui repugnante circumdatus, valeat tantum perfectionis praemium et palmam integritatis ac puritatis attingere, nisi fuerit divina miseratione protectus, ut ad illud quod magnopere vult, et quo currit, pervenire mereatur. Omne enim datum bonum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum . Quid enim habes quod non accepisti? Quod si accepisti, quid gloriaris quasi
CAPUT XI. Davidis et beati latronis exemplo hoc ipsum confirmat.
Si enim vel illum latronem ob unam confessionem introductum (Lucae XXIII) in paradisum recordemur, intelligimus eum non cursus sui merito tantam beatitudinem consecutum, sed dono Dei miserentis adeptum. Vel si reminiscamur David regis duo tam gravia tamque immania crimina uno poenitudinis
sermone deleta, nec hic videbimus ad indulgentiam tanti criminis obtinendam laboris aequiparasse merita, sed Dei gratiam superabundasse, qui verae poenitudinis occasione percepta tantam peccatorum materiam sub unius verbi plena confessione consumpsit. Principium quoque discutientes vocationis ac salutis humanae, qua non ex nobis, nec ex operibus nostris secundum Apostolum, sed Dei sumus dono gratiaque salvati , liquido poterimus advertere, quemadmodum perfectionis
summa, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei : qui nequaquam laborum vel cursus nostri merito compensante, vitiorum nos facit esse victores nec aequiparante nostrae voluntatis industria, tam arduum integritatis culmen subjugata qua utimur, carne conscendere. Nulla siquidem corporis hujus afflictio, nullaque cordis contritio ad capessendam veram illam interioris hominis castitatem potest esse condigna, ut tantam puritatis virtutem angelis solis ingenitam, coelique vernaculam, nudo humano labore, id est, sine adjutorio Dei valeat obtinere: quia totius boni effectus ab illius profluit gratia, qui tantam perennitatem beatitudinis, et immensitatem gloriae, exiguae voluntati, brevique ac parvo cursui nostro, multiplicata largitate, donavit.