De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 32)
CAPUT XII. Quod nullus sit labor, qui possit repromissae beatitudini comparari.
Omnis enim longaevitas vitae praesentis, cum ad illam futurae gloriae perennitatem respexeris, evanescit; et dolores cuncti contemplatione illius immensae
beatitudinis effugantur, atque ut fumus ad nihilum exteniati liquescunt, et nusquam, ut favilla, comparent.
CAPUT XIII. Traditio seniorum de consequendae puritatis modo.
Quapropter jam tempus est ut ipsis quibus tradunt verbis Patrum sententiam proferamus, eorum scilicet qui viam perfectionis et qualitatem ejus non verborum jactantia depinxerunt, sed potius re et opere ac virtute spiritus possidentes, experimentis eam propriis et exemplis certissimis tradiderunt. Aiunt itaque non posse ad purum quempiam carnalibus vitiis emundari, nisi universum laborem suum atque conatum ac tantae perfectionis finem intellexerit
non posse sufficere; nec eam, nisi miseratione Dei et adjutorio comprehendi, non tam tradentis institutione, quam affectu atque virtute et experimentis propriis eruditus agnoscat. Ad capessenda namque tam magnifica tamque praecelsa puritatis et integritatis praemia, quantuslibet jejuniorum, vigiliarum,
lectionis et solitudinis acremotionis labor fuerit impensus, condignus esse non poterit, qui haec industriae suae merito, vel laboris, obtineat. Numquam enim divinum munus labor propriis humanave compensabit industria, nisi desiderant divina fuerit miseratione concessum.
Nec hoc dico, ut humanos conatus evacuans, ab industria et laboris intentione quempiam revocare contendam. Sed plane constantissime non mea, sed seniorum sententia definio perfectionem quidem sine his omnino capi non posse; his autem solis sine gratia Dei posse eam a nemine consummari. Ut enim
dicimus conatus humanos apprehendere eam per seipsos sine adjutorio Dei non posse, ita pronuntiamus
laborantibus tantum ac desudantibus misericordiam Dei gratiamque conferri, et, ut verbis Apostoli
loquar, volentibus et currentibus impartiri, secundum illud quod etiam in psalmo octogesimo octavo ex persona Dei cantatur: Posui adjutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea . Dicimus enim secundum Salvatoris sententiam dari quidem petentibus, et aperiri pulsantibus, et a quaerentibus inveniri ; sed petitionem, et inquisitionem, et pulsationem nostram non esse condignam, nisi misericordia Dei id quod petimus dederit, vel aperuerit quod pulsamus, vel illud quod quaerimus fecerit inveniri.
Praesto est namque occasione sibi tantummodo a nobis bonae voluntatis oblata, ad haec omnia conferenda. Amplius enim ille quam nos, perfectionem salutemque nostram desiderat et exspectat. Et in tantum beatus David proventum sui operis ac laboris propria tantum industria non posse noverat obtineri: ut a Domino promereri directionem suorum operum iterata prece deposceret, dicens: Et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige . Et rursum: Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis .
Ideoque si ad veram consummationem virtutum volumus effectu et opere pervenire, illis debemus acquiescere magistris ac ducibus qui hanc non vaniloqua disputatione somniantes, sed re atque experimentis apprehendentes nos quoque docere atque ad eam dirigere similiter possunt, et viam, quemadmodum perveniamus ad eam, certissimo tramite demonstrare; quique ad hanc fide se potius pervenisse
quam laborum merito testabantur. Quibus etiam hoc praecipuum sui cordis acquisita puritas conferebat, ut magis magisque se deprimi peccatis agnoscerent. Tanta namque in eis delictorum compunctio per dies singulos augebatur, quanta puritas animi profecisset, traherentque jugiter intimo corde suspiria, eo quod semetipsos sentirent nequaquam posse delictorum naevos ac maculas devitare, quae eis per multiplices cogitationum minutias inurebantur. Et idcirco futurae vitae stipendia
non operum sperare se merito, sed misericordia Domini proclamabant, nihil sibi de tanta circumspectione cordis aliorum comparatione donantes, quippe qui hanc ipsam non suae industriae, sed divinae gratiae ascribebant; nec blandientes sibi de inferiorum ac tepidorum negligentia, sed contemplatione potius illorum, quos vere peccato carere, atque in regno coelorum jam aeterna beatitudine perfrui noverant, humilitatem perpetuam conquirebant, atque ita consideratione hac et elationis ruinam pariter declinabant, et quo tenderent vel quod dolerent semper inveniebant: intelligentes semetipsos ad illam puritatem cordis quam cupiunt, obsistente carnis sarcina, pervenire non posse.
CAPUT XVI. Non posse nos sine misericordia et inspiratione Dei ad ipsum laborem obtinendae perfectionis accedere.
Igitur secundum traditiones et institutiones eorum sic ad eam festinare debemus, jejuniis, vigiliis, orationibus, contritioni cordis et corporis operam
dantes, ne haec omnia morbo hoc inflante evacuemus. Non solum namque ipsam perfectionem oportet credere nostra industria nos vel labore nostro possidere non posse, sed ne haec ipsa quidem quae illius exercemus obtentu, id est, labores conatusque nostros ac studia, sine divinae protectionis auxilio, inspirationisque ejus et castigationis atque exhortationis gratia posse perficere, quam scilicet cordibus nostris vel per alium solet, vel per semetipsum nos visitans, clementer infundere.
CAPUT XVII. Testimonia diversa, quibus evidenter ostenditur, nihil posse nos, quod ad salutem nostram pertinet, sine adjutorio Dei perficere.
oporteat in singulis quibusque quae gerimus, non modo sentire, sed etiam confiteri. Non possum ego, inquit, a me ipso facere quidquam; Pater autem in me manens, ipse facit opera . Ille ex persona hominis assumpti dicit nihil a semetipso posse se facere; et nos cinis et terra, in his quae ad
nostram salutem pertinent, arbitramur nos adjutorio Domini non egere! Discamus itaque et nos, per singula nostram simul infirmitatem et illius adjutoria sentientes, quotidie proclamare cum sanctis: Impulsus versatus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Fortitudo mea et laudatio mea Dominus, et factus est mihi in salutem
. Et, Nisi quia Dominus adjuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea. Si dicebam, Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adjuvabat me. Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laeti ficaverunt animam meam . Videntes etiam cor nostrum in timore Domini et patientia roborari, dicamus: Et factus est Dominus firmamentum meum, et eduxit me in latitudine .
Scientiam quoque profectu operum intelligentes nobis augeri, dicamus: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine Deus meus, illumina tenebras meas; quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum . Dein sentientes etiam nosmetipsos fortitudinem tolerantiae conquisisse, et in semita virtutum facilius ac sine labore dirigi, dicamus: Deus qui praecingis me virtute, et posuisti immaculatam viam meam: Qui perficis pedes meos tamquam cervi, et super excelsa statuens me: Qui doces manus meas ad praelium
. Consecuti etiam discretionem, qua roborati possimus adversarios nostros elidere, proclamemus ad Deum: Disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt
infirmata vestigia mea . Et quia taliter sum roboratus scientia tua atque virtute, inferam confidenter ea quae sequuntur, et dicam: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant. Conteram illos nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos . Rursum infirmitatis nostrae memores, nec posse nos tam acerbos vitiorum hostes fragili carne circumdatos sine illius adjutorio
superare, dicamus: In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in notis. Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti . Sed etiam praecinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti omnes insurgentes in me subtus me. Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et obedientes me disperdidisti . Sed nec armis nostris posse nos vincere cogitantes, dicamus: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adjutorium mei; Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animae meae, Salus tua ego sum . Et posuisti ut arcum aereum brachia mea, et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me . Quia nec patres nostri in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos, sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis . Postremo universa beneficia ejus cum gratiarum actione mente sollicita perlustrantes, super his omnibus, quod vel pugnavimus, vel illuminationem scientiae, vel disciplinam discretionis ab eo consecuti sumus, vel quod suis nos armis instruxit, et virtutis cingulo communivit, vel quod inimicorum nostrorum nobis praebuit dorsum, et tribuit virtutem comminuendi eos ut pulverem ante faciem venti, intimo cordis affectu clamemus ad eum: Diligam te, Domine, virtus mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus, Deus meus adjutor
meus, et sperabo in eum, protector meus et cornu salutis meae, et susceptor meus, laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero .
CAPUT XVIII. Quod non solum in naturali conditione, sed etiam in quotidiana dispensatione, Dei gratia muniamur.
vel rationabiles nos condidit, vel liberi arbitrii potestate donavit, vel baptismi largitus est gratiam, vel scientiam legis adjutoriumque concessit; sed etiam pro his quae erga nos quotidiana ejus providentia conferuntur: quod scilicet ab adversariorum nos insidiis liberat, quod cooperatur nobis ut carnis vitia superare possimus, quod a periculis nos etiam ignorantes protegit; quod a lapsu peccati communit, quod adjuvat nos et illuminat, ut ipsum adjutorium nostrum ( quod non aliud quidam interpretari volunt quam legem) intelligere et agnoscere valeamus, quod pro negligentiis delictisque nostris ejus inspiratione latenter cum pungimur, quod dignatione
ejus visitati saluberrime castigamur, quod ab eo nonnumquam etiam inviti trahimur ad salutem, postremo quia ipsum liberum arbitrium nostrum, quod proclivius fertur ad vitia, ad meliorem dirigit frugem, et ad virtutum viam instigationis suae visitatione contorquet.