De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 4)
CAPUT XIII. Quare post missam nocturnam dormire non oporteat.
Quem laborem, praeter illam rationem, qua tota industria annitentes sacrificium Deo de fructu manuum suarum offerre se credunt, duabus ex causis cum omni observatione custodiunt. Quod nos quoque si perfectioni studemus, eadem diligentia convenit observare. Prima ne forte purificationem nostram nocturnis psalmis et orationibus acquisitam, invidus inimicus livens puritati nostrae, cui maxime insidiatur semper, et indesinenter infestus est, quadam somni illusione contaminet. Qui post
illam satisfactionem, quam pro negligentiis seu ignorationibus nostris obtulimus, et confessionis nostrae veniam profusis gemitibus imploratam, sollicitus nos, si tempus quietis invenerit, maculare festinat, tunc praecipue fiduciam nostram dejicere atque enervare contendens, cum ferventius nos ad Deum tendere orationum nostrarum puritate perviderit: ita ut nonnumquam quos per totum noctis spatium sauciare non potuit, sub illius horae brevissimo tempore dehonestare conetur . Secunda vero, quod tametsi nulla talis verenda diaboli emergat illusio, intercedens etiam purus sopor inertiam monacho mox evigilaturo parturiat, segnemque torporem inferens menti, per totum diei spatium vigorem ejus obtundat,
illamque hebetet perspicaciam sensus, et pinguedinem cordis exhauriat, quae nos possit per totum diem adversus omnes insidias inimici cautiores robustioresque servare. Quamobrem canonicis vigiliis privatae ab eis subjunguntur excubiae, ac majore illis observatione succedunt, ut et illa purificatio quae psalmis et orationibus est acquisita, non pereat; et intentior sollicitudo diligentius nos per diem custoditura, praeparetur meditatione nocturna.
CAPUT XIV. Quemadmodum in cellulis suis opus manuum et orationes pariter exerceant.
ne velut otiosis valeat somnus irrepere. Sicut enim nullum ferme ab eis otii tempus excipitur, ita nec meditationi quidem spiritali finis imponitur. Nam pariter exercentes corporis animaeque virtutes, exterioris hominis stipendia cum emolumentis interioris exaequant, lubricis motibus cordis et fluctuationi cogitationum instabili, operum pondera, velut quamdam tenacem, atque immobilem anchoram praefigentes, cui volubilitas ac pervagatio cordis innexa intra cellae claustra, velut in portu fidissimo valeat contineri; atque ita spiritali meditationi tantum, et custodiae cogitationum intenta, non modo ad consensum pravae cujusque suggestionis pervigilem mentem corruere non sinat, verum etiam ab omni superflua, otiosaque cogitatione custodiat; ita ut
quid ex quo pendeat, haud facile possit a quoquam discerni, id est, utrum propter meditationem spiritalem incessabile manuum opus exerceant, an propter operis jugitatem tam praeclarum spiritus profectum, scientiaeque lumen acquirant.
CAPUT XV. Qua lege modestiae post orationum missam unusquisque ad suam cellulam redeat, et cui subdatur increpationi is qui aliter fecerit.
Finitis itaque psalmis, et quotidiana congregatione, sicut superius commemoravimus, absoluta, nullus eorum vel ad modicum subsistere, aut sermocinari audet cum altero: sed ne quidem per totum diei spatium e cella sua progredi, aut deserere opus quod in ea solitus est exercere, praesumit, nisi forte
evocati. Quod ita explent fores egressi, ut nulla inter eos sermocinatio penitus conseratur. Sed sic unusquisque opus exsequitur injunctum, ut psalmum vel scripturam quamlibet memoriter recensendo, non solum conspirationi noxiae, vel consiliis pravis, sed nec otiosis quidem colloquiis, ullam copiam vel tempus impartiat, oris pariter et cordis officio in meditatione spiritali jugiter occupato. Summa namque observantia custoditur, ne quisquam cum alio, ac praecipue juniores [ Al. juniore], vel ad punctum temporis pariter substitisse, aut uspiam secessisse, vel manus suas invicem tenuisse deprehendantur. Si qui vero contra hujus regulae disciplinam, reperti fuerint aliquid ex his quae interdicta sunt, admisisse, ut contumaces, ac praevaricatores mandatorum, non
levis culpae rei pronuntiati, suspicione etiam conjurationis, pravique consilii carere non poterunt. Quam culpam nisi in unum cunctis fratribus congregatis publica diluerint poenitentia, orationi fratrum nullus eorum interesse permittitur.
CAPUT XVI. Quod nulli orare cum illo, qui fuerit ab oratione suspensus, liceat.
Sane si quis pro admisso quolibet delicto fuerit ab oratione suspensus, nullus cum eo prorsus orandi habet licentiam, antequam submissa in terram poenitentia, reconciliatio ejus, et admissi venia coram fratribus cunctis, publice fuerit ab abbate concessa. Ob hoc namque tali observantia semetipsos ab orationis ejus consortio segregant, atque secernunt,
secundum Apostoli sententiam tradi Satanae: et si quis orationi ejus, antequam recipiatur a seniore, inconsiderata pietate permotus, communicare praesumpserit, complicem se damnationis ejus efficiat, tradens scilicet semetipsum voluntarie Satanae, cui ille pro sui reatus emendatione fuerat deputatus, in eo vel maxime gravius crimen incurrens, quod cum illo se vel confabulationis, vel orationis communione miscendo, majorem illi generet insolentiae formitem, et cotumaciam delinquentis in
pejus enutriat. Perniciosum namque solatium tribuens, cor ejus magis ac magis faciet indurari, nec humiliari eum sinet ob quod fuerat segregatus; et per hoc, vel increpationem senioris non magni pendere, vel dissimulanter de satisfactione et venia cogitare.
CAPUT XVII. Quod is qui ad orationem exsuscitat, hora solita debeat eos commonere.
vel synaxeos cura committitur, non passim, ut libitum est, nec prout nocte fuerit expergefactus, aut opportunitas eum somni proprii seu insomnii coarctaverit, fratres etiam ad quotidianas vigilias exsuscitare praesumit. Sed quamvis eum consuetudo diuturna, hora solita evigilare compellat, tamen sollicite, frequenterque stellarum cursu praestitutum congregationis tempus explorans, ad orationum eos invitat officium, ne in utroque inveniatur incautus, si vel oppressus somno statutam noctis transgrediatur
horam; vel eamdem dormiturus, atque festinus ad somnum anticipet, et non tam officio spiritali, vel quieti omnium deservisse, quam requiei suae satisfecisse credatur.
CAPUT XVIII. Quod a vespera Sabbati usque ad vesperam diei Dominicae genua non flectantur.
Hoc quoque nosse debemus, a vespera sabbati, quae lucescit in diem dominicum, usque ad vesperam sequentem apud Aegyptios genua non curvari;
sed nec totis quidem Quinquagesimae diebus, nec custodiri in eis jejuniorum regulam: Quarum rerum ratio suo loco in Collationibus Seniorum, cum Dominus jusserit, exponetur. . Nunc
propositum est nobis causas tantummodo brevi narratione percurrere, ne statutum modum volumen excedens, aut fastidio legentem oneret, aut labore.
LIBER TERTIUS. DE CANONICO DIURNARUM ORATIONUM ET PSALMORUM MODO
De nocturno orationum et psalmorum modo, quinam per Aegyptum habeatur, donante Deo, quantum tenuitas ingenii nostri praevaluit, arbitror expeditum: nunc de solemnitate Tertiae, Sextae, Nonaeque secundum regulam monasteriorum Palaestinae, vel Mesopotamiae, nobis est disserendum, ut praefati sumus
in prologo, perfectionem Aegyptiorum, et inimitabilem disciplinae rigorem horum institutis moderantes.
CAPUT II. Quod apud Aegyptios sine horarum discretione per totam diem, cum operis adjectione, et orationibus jugiter insistatur et psalmis.
compulsoris adigimur, per totum diei spatium jugiter cum operis adjectione spontanee celebrantur. Ita namque ab eis incessanter operatio manuum privatim per cellulas exercetur, ut psalmorum quoque, vel caeterarum Scripturarum meditatio numquam penitus omittatur. Cui preces et orationes per singula momenta miscentes, in his officiis quae nos statuto tempore celebramus, totum diei tempus absumunt. Quamobrem exceptis vespertinis ac nocturnis congregationibus nulla apud eos per diem publica solemnitas, absque die sabbati vel dominica, celebratur, in quibus hora tertia sacrae communionis obtentu conveniunt. Plus enim est id quod incessanter offertur, quam quod per temporis intervalla persolvitur; et gratius est voluntarium munus, quam functiones
quae canonica compulsione redduntur: pro hoc quoque David gloriosius aliquid exsultante, cum dicit:
Voluntarie sacrificabo tibi : et, voluntaria oris mei beneplacita sint tibi, Domine .
CAPUT III. Quod per omnem Orientem solemnitas Tertiae, Sextae, vel Nonae, trinis tantum psalmis et orationibus finiatur: et cur specialius istis horis haec spiritalia sint officia deputata.