De coenobiorum institutis (Institutions cénobitiques) (page 5)

Jean Cassien · Vie de piété

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 49 · 34 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Itaque in Palaestinae, vel Mesopotamiae monasteriis ac totius Orientis, supradictarum horarum solemnitates, trinis psalmis quotidie finiuntur; ut et orationum assiduitas statutis temporibus Deo offeratur, et necessaria operationis officia consummatis justo moderamine spiritalibus obsequiis, nullatenus valeant impediri: his enim tribus temporibus etiam Danielem prophetam quotidie fenestris apertis

in coenaculo preces Domino fudisse cognoscimus . Nec immerito haec specialius tempora

religiosis sunt officiis deputata. In his siquidem promissionum perfectio, et summa nostrae salutis est adimpleta: Hora namque tertia repromissus olim per prophetas Spiritus sanctus super apostolos in orationum

officio constitutos descendisse primitus comprobatur. Nam cum propter elocutionem linguarum, quae ab eis infusione Spiritus sancti profluebat, gens incredula Judaeorum obstupescens pariter

et irridens diceret eos musto repletos, stans Petrus in medio eorum ait: Viri Israelitae et qui habitatis Jerusalem universi, hoc vobis notum sit, et auribus percipite verba mea: Non enim, sicut vos existimatis, hi ebrii sunt, cum sit hora diei tertia; sed hoc est quod dictum est per prophetam Joel: Et erit in novissimis diebus, dicit Dominus, effundam de Spiritu meo, super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri, et filiae vestrae; et juvenes vestri visiones videbunt, et senes vestri somnia somniabunt. Et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo, et prophetabunt . Quae omnia hora tertia videmus impleta, sanctique Spiritus vaticinatum per prophetas adventum eodem tempore super apostolos commeasse .

Hora autem sexta immaculata hostia, Dominus noster atque Salvator oblatus est Patri, crucemque pro totius mundi salute conscendens, humani generis peccata diluit: et exspolians principatus ac potestates traduxit palam, universosque nos obnoxios, atque constrictos insolubili chirographi debito liberavit, tollens id de medio, et crucis suae affigens tropaeo. Eadem quoque hora Petro in excessu mentis vocatio gentium omnium per submissionem vasis Evangelici delati coelitus, et purificatio omnigenum animantium in eodem consistentium, delata ad eum voce divinitus revelatur, dicente ei: Surge, Petre,

occide, et manduca . Quod vas quatuor initiis de coelo summissum, non aliud quam Evangelium designare manifeste cognoscitur. Licet enim quadriformi evangelistarum narratione distinctum quatuor videatur habere principia: unum tamen Evangelii corpus est; ejusdem scilicet Christi nativitatem pariter ac deitatem, miracula quoque, passionemque complectens. Pulchre autem non ait linteum, sed quasi linteum. Linteum quippe mortificationis indicium est . Quoniam igitur mors Dominicae passionis non humanae naturae lege, sed propriae voluntatis subitur arbitrio, quasi linteum dicitur. Mortuus enim secundum carnem, non est secundum spiritum mortuus: quia nec derelicta est anima ejus in inferno, nec caro ejus vidit corruptionem.

Et rursus: Nemo (inquit) tollet animam meam a me; sed ego pono eam a meipso. Potestatem habeo ponere eam, et potestatem iterum habeo sumere eam . In hoc itaque Evangeliorum vase coelitus destinato, id est, a Spiritu sancto perscripto, omnes gentes quae quondam extra legis observantiam positae, habebantur immundae, per credulitatem fidei confluentes, ut ab idolorum cultu salubriter immolentur [ Fort. avertantur], atque ad salutarem escam proficiant, Petro purificante, voce Dominica deferuntur. Hora vero nona inferna penetrans, inextricabiles tartari tenebras coruscatione

sui splendoris exstinxit, portasque ejus aereas effringens, ac seras ferreas conterens, captivitatem sanctorum, quae clausa tenebris immitis tenebatur inferni, salubriter captam transvexit secum ad coelos; igneaque romphaea summota, antiquum incolam paradiso pia confessione restituit. Eadem quoque hora Cornelius centurio in precibus solita devotione persistens, commemorationem orationum, et eleemosynarum suarum ante Dominum factam, angelo sibi colloquente cognoscit, palamque ei hora nona vocationis gentium sacramenta panduntur, quae Petro in excessu mentis hora sexta fuerant revelata . Alio quoque loco de eodem tempore in Actibus Apostolorum ita narratur: Petrus autem et Joannes ascendebant in templum, ad horam orationis nonam . Quibus liquido comprobatur, non immerito a sanctis et apostolicis viris has horas religiosis obsequiis consecratas, a nobis quoque observari similiter oportere: qui nisi velut lege quadam solvere haec pietatis officia saltem statutis temporibus adigamur, totum diei spatium oblivione, aut desidia, vel occupationibus involuti, absque orationis interpellatione [ Al. interpolatione] consumimus. De vespertinis autem sacrificiis quid dicendum

est, quae jugiter offerri etiam in veteri Testamento lege Mosaica sanciuntur? Holocausta enim matutina et sacrificia vespertina cunctis diebus in templo, licet figuralibus hostiis, etiam ex eo probare possumus indesinenter oblata , quod

a David canitur: Dirigatur oratio mea sicut incensum in conspectu tuo; elevatio manuum mearum, sacrificium vespertinum . Quo in loco de illo quoque vero sacrificio vespertino sacratius intelligi potest, quod vel vespere a Domino Salvatore coenantibus

apostolis traditur, cum initiaret Ecclesiae sacrosancta mysteria; vel quod ipse die postero sacrificium vespertinum, in fine scilicet saeculorum, elevatione manuum suarum pro salute totius mundi oblatus est Patri. Quae extensio manuum ejus in patibulo satis proprie elevatio nuncupatur. Omnes enim nos in inferno jacentes, elevavit ad coelos, secundum promissionis ejus sententiam, dicentis: Cum exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum

. De matutina vero solemnitate etiam illud nos instruit, quod in ipsa quotidie decantari solet: Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo . Et: In matutinis meditabor in te . Et: Praeveni in maturitate et clamavi (Psalm.

CXVIII). Et rursum: Praevenerunt oculi mei ad te diluculo, ut meditarer eloquia tua . In his quoque horis etiam ille Evangelicus paterfamilias operarios conduxit in vineam suam . Ita enim et ille primo mane conduxisse describitur: quod tempus designat matutinam nostram solemnitatem: deinde tertia, inde sexta, post haec nona, ad extremum undecima, in qua lucernalis [ Al. lucernaris] hora signatur.

CAPUT IV. Matutinam, quam nos primae horae solemnitatem appellamus, non antiqua traditione statutam, sed nostro tempore adinventam esse.

observatur in occiduis vel maxime regionibus, canonicam functionem nostro tempore in nostro quoque monasterio primitus institutam, ubi Dominus noster Jesus Christus natus ex Virgine, humanae infantiae suscipere incrementa dignatus, nostram quoque adhuc in religione teneram et lactentem infantiam sua gratia confirmavit. Usque ad illud enim tempus ac solemnitate matutina (quae expletis nocturnis psalmis et orationibus post modicum temporis intervallum solet in Galliae monasteriis celebrari) cum quotidianis vigiliis pariter consummata, reliquas horas refectioni corporum deputatas a majoribus nostris

invenimus. Verum cum hac abutentes indulgentia negligentiores quique inducias somni longius protelarent: quippe quos vel extra cellas progredi, vel de suis stratis consurgere ante horam tertiam nulla conventus ullius necessitas invitaret, et cum operationis jactura, tempore quoque diei quo nonnullis oportebat officiis inhaerere, soporis nimietate torperent, in his praesertim diebus quibus a vespertinis horis excubias usque ad aurorae viciniam celebrantibus nascebatur onerosior lassitudo; quorumdam illic fratrum ferventium spiritu, quibus hoc negligentiae genus haud leviter displiceret, ad seniores

querela delata, decretum est ab eis diutino tractatu et consultatione sollicita, ut usque ad solis ortum, quo jam sine offensione vel lectio parari, vel opus manuum posset assumi, fessis corporibus refectione concessa, invitati post haec religionis hujus observantia cuncti pariter e suis stratis consurgerent: ac tribus psalmis et orationibus celebratis, secundum modum qui antiquitus in observatione Tertiae, vel

Sextae, trinae confessionis exemplo statutus est, et somno deinceps finem, et initium operationi, aequali simul moderamine facerent. Qui typus licet ex occasione videatur inventus, et recenti memoria pro causa, quam diximus, statutus appareat; tamen illum numerum, quem designat beatus David, quamquam spiritalem quoque habeat intellectum, secundum litteram manifestissime supplet: Septies in die laudem dixi

tibi super judicia justitiae tuae . Hac enim adjecta solemnitate, septies sine dubio spiritales hos conventus in die facientes, septies in ea laudes Domino dicere comprobamur. Denique cum hic idem typus de Oriente procedens hucusque fuerit utilissime propagatus, in nonnullis nunc usque per Orientem antiquissimis monasteriis, quae nequaquam vetustissimas

CAPUT V Quod post matutinas orationes ad somnum reverti non oporteat.

Cujus solemnitatis ratio cur statuta sit, vel inventa in hac provincia, nonnulli ignorantes, expletis

matutinis hymnis iterum revertuntur ad somnum, in illam causam nihilominus incidentes, ob quam compescendam haec a senioribus nostris solemnitas instituta est. Illa namque hora eam consummare festinant, qua negligentioribus minusque sollicitis rursum dormiendi reddatur occasio. Quod omnimodis fieri non oportet, sicut in libello superiori describentes Aegyptiorum synaxim plenius exposuimus, ne purificationem nostram confessione supplici et antelucanis orationibus acquisitam, vel

emergens quaedam redundantia humorum naturalium polluat, vel illusio corrumpat inimici, vel certe intercedens etiam puri ac simplicis somni refectio interrumpat spiritus nostri fervorem, ac tepefactos somni torpore per totum diei spatium inertes deinceps ignavosque traducat. Quod Aegyptii ne incurrant, equidem cum soleant certis temporibus etiam ante gallorum cantum consurgere, Missa canonica celebrata, usque ad lucem post haec vigilias extendunt; ut eos superveniens lux matutina

in hoc fervore spiritus reperiat constitutos, ac per totum diei tempus ferventiores sollicitioresque custodiat, praeparatos eos suscipiens ad conflictum et contra diurnam diaboli colluctationem nocturnarum exercitio vigiliarum ac spiritali meditatione firmatos.

CAPUT VI. Quod nihil sit a senioribus immutatum de antiquo ordine psalmorum, cum matutina statueretur solemnitas.

Illud quoque nosse debemus nihil a senioribus nostris qui hanc eamdem matutinam solemnitatem addi debere censuerunt, de antiqua psalmorum consuetudine immutatum: sed eodem ordine Missam, quo prius, in nocturnis conventibus perpetuo celebratam. Etenim hymnos quos in hac regione ad

matutinam excepere solemnitatem, in fine nocturnarum vigiliarum, quas post gallorum cantum ante

auroram finire solent, similiter hodieque decantant, id est, centesimum quadragesimum octavum psalmum, cujus initium est, Laudate Dominum de coelis, et reliquos qui sequuntur; quinquagesimum vero psalmum, et sexagesimum secundum, et octogesimum nonum, huic novellae solemnitati novimus fuisse deputatos. Denique per Italiam hodieque consummatis matutinalibus hymnis quinquagesimus psalmus in universis ecclesiis canitur, quod non aliunde quam exinde tractum esse non dubito.

CAPUT VII. Quod ei qui ad diurnam orationem, antequam primus finiatur psalmus, non occurrerit, oratorium introire non liceat: in nocturnis autem usque ad finem secundi psalmi veniabilis mora sit.

Tous les livres