Collectio Hispana (page 10)
et abstinentiae, sed per abscisionem plasmati a Deo corporis, existimans posse a se carnales concupiscentias amputari, castraverit se, non eum admitti decernimus ad aliquod clericatus officium; quod si etiam jam fuerat promotus ad clerum, prohibitus a suo ministerio deponatur.
XXII.
Qui baptizatus fuerit jam aetate legitima, non continuo licebit eum ad ecclesiasticum ordinem promoveri, quia oportet illum prius doceri quomodo possit docere, et multo tempore post baptismum probari, ut bene probatus veniat ad clerum secundum praeceptum Apostoli dicentis: « Neophytum, ne forte in superbiam elatus in judicium incidat et laqueum diaboli * .
» Si autem succedente
tempore in aliquo gravi peccato a duobus vel tribus fuerit devictus, depositus de gradu suo cesset a clero.
Si quis contra regulam facere praesumpserit, quod sit contrarius magni concilii projiciatur a clero.
XXIII.
Poenitens tantum si necessitas aut usus coegerit inter ostiarios prius deputetur vel inter lectores, ita ut Evangelia vel Apostolum legat.
Si quis autem ante ordinatus est, inter subdiaconos habeatur, ita ut manus non imponat, aut sacra contingat.
Ex poenitente enim dicimus, de eo qui post baptismum pro homicidio, aut pro diversis criminibus, aut gravissimis peccatis publicam poenitentiam sub cilicio gerens divino fuerit reconciliatus altario.
XXIV.
Si quis presbyter aut diaconus sine aliqua examinatione ordinati sunt, aut certe, cum discuterentur,
confessi sunt criminosa peccata sua, aut post ordinationem ab aliis sunt detecti, abjiciantur ex clero.
Similiter vero et de universo ordine clericorum servetur, nam hoc sibi quod irreprehensibile est sancta catholica defendit Ecclesia.
XXV.
Si quis presbyter ante ordinationem peccaverit, et post ordinationem peccatum confessus fuerit quod ante erravit, non offerat, sed tamen pro religione nomen presbyteri portet; si autem ipse non confessus, sed ab alio publice fuerit convictus, non ad hoc ipsum habeat potestatem, ut nomen presbyteri portet.
Similiter et de diaconibus observandum est, ut si ipse confessus fuerit ordinem subdiaconi accipiat.
XXVI.
Si quis viduam aut ab alio dimissam duxerit,
non admittatur ad clericatum; quod si obrepserit dejiciatur.
Similiter si homicidii, aut facto, aut praecepto, aut consilio, aut assensione post baptismum conscius fuerit, et per aliquam subreptionem ad clericatum venerit, dejiciatur, et in finem vitae suae communionem recipiat.
XXVII.
Si quis presbyter aut diaconus fuerit fornicatus aut moechatus, projiciatur et agat poenitentiam.
XXVIII.
Si laici uxor in adulterio fuerit deprehensa, hic talis ad ministerium ecclesiasticum nullo modo adducatur.
Si autem post ordinationem alicujus clerici uxor adulterata fuerit, dimittat 143 eam; si autem cum ipsa voluerit permanere, a ministerio
alienus sit.
XXIX.
Si qua vidua episcopi, vel presbyteri, aut diaconi maritum acceperit, nullus clericus, nulla religiosa cum ea convivium sumat, nunquam communicet, morienti tantum ei sacramentum subveniat.
XXX.
De filia episcopi, vel presbyteri, sive diaconi, si Deo devota fuerit et maritum duxerit, si eam pater vel mater in affectum receperint, a communione habeantur alieni.
Pater vero causas in concilio se noverit praestaturum.
Mulier vero non admittatur ad communionem, nisi marito defuncto egerit poenitentiam.
Sin autem vivente recesserit et poenituerit, communionem in ultimo fine vitae deficiens, accipiat.
XXXI.
Devotam peccantem non recipiendam in ecclesia, nisi peccare desierit, et desinens egerit aptam poenitentiam decem annis, et recipiat communionem.
Prius autem quam in ecclesia admittatur, ad orationem, ad nullius convivium christianae mulieris accedat; quod si admissa fuerit, etiam haec quae eam receperit habeatur absens, corruptorem etiam par poena constringat.
Quae autem maritum acceperit, non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc vivente ipso marito caste vixerit, aut postquam ipse de hac vita decesserit.
XXXII.
Nullus episcopus, neque presbyter, neque diaconus, neque omnino aliquis ex clero licentiam habeat intromittendi ad se, quasi adoptivam
aliquam mulierem, quasi in loco filiae, aut sororis, aut matris, nisi forte sororem patris vel matris, et illas solas personas quae ab omni mala suspicione alienae sunt.
Similiter et religiosis feminis laicorum alienorum familiaritatem et consortium prohibemus, eorum scilicet, qui nec Dei timori subjecti, nec continentiae retinent disciplinam.
XXXIII.
Si quis in contemptu positus presbyter, aut diaconus, vel quicunque ex clero recesserit ab ecclesia sua, nullo modo in alia suscipiatur ecclesia, sed omnino compellatur ut ad suam revertatur ecclesiam; si autem permanserit in superbia, et reverti noluerit, excommunicetur et projiciatur.
Si quis autem episcopus ausus fuerit eum ordinare in
sua ecclesia, non consentiente episcopo suo a quo recessit, ordinatio illius vacua deputetur.
XXXIV.
Si quis presbyter, aut diaconus, aut aliquis de clero propriam ecclesiam derelinquens, ad alteram ecclesiam vadit, et multo tempore ibi demoratur, omnino nunquam ministret in clero, et si admonuerit eum episcopus suus, ut ad suam redeat parochiam, et redire noluerit, ubi est, ibi de officio suo deponatur, ita ut nunquam in suum revertatur gradum propter dissolutionis peccatum.
Si autem episcopus alter eum receperit qui de reatu ejus est conscius, oportet ipsum episcopum sine increpatione in communi concilio non admitti, ut ecclesiasticum canonem ultra non solvat.
XXXV.
Si quis episcopus, presbyter, aut diaconus
excommunicatus, in concilio injuste se queritur condemnatum, ad majorum episcoporum concilium revertatur, ut eorum inquisitionem et judicium exspectans (si quas se justas causas habere putat) illis exponat.
Si autem contempserit, et importunas se palatio aures principum inquietare voluerit, hic ad nullam veniam poterit pervenire, neque spem futurae reconciliationis habebit.
XXXVI.
Si quis episcopus, sive alicujus episcopi presbyter, aut diaconus, in alicujus haeresis opinionem offenderit, et ob hanc causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus eum in communionem recipiat, nisi prius in communi concilio porrecto fidei suae libello satisfaciat omnibus.
Hoc idem et de fidelibus
laicis sit decretum, si in aliquam haeresis opinionem fuerint nominati.
XXXVII.
Si quis episcopus in concilio excommunicatus fuerit, sive presbyter, aut diaconus, a suo episcopo, et post excommunicationem praesumpserit, sive episcopus ille, aut presbyter, vel diaconus, facere oblationem vel matutinum, aut vespertinum sacrificium quasi in officio suo agere sicut prius, non liceat ei nec in alio concilio spem reconciliationis habere, nec ultra reconciliari, sed etiam eos, qui communicaverint, omnes ab ecclesia respui, maxime eos qui sciebant eum esse dejectum.
Si autem permanserit turbans et concitans ecclesiam per forasticam potestatem, oportet eum sicut seditionarium ab omni plebe compelli.
XXXVIII.
Presbyterum ad secundas nuptias convivam fieri non oportet, quod si ad secundas nuptias venerit, poenitentiam postulet.
Quomodo presbyter ille potest esse qui propter convivium interest tali conjugio?
XXXIX.
Diaconus qui eligitur, si contestatus fuerit pro accipiendo matrimonio, et dixerit non posse in castitate permanere, hic non ordinetur; quod si in ordinatione tacuerit, et ordinatus fuerit, et postea matrimonium desideraverit, alienus sit a ministerio, ut vacet a clero.
XL.
Non liceat diaconum ante presbyterum sedere, nisi cum jussione presbyteri.
XLI.
Non liceat cuilibet ministeria tangere, nisi subdiacono aut acolytho, in secretario vasa Dominica.
XLII.
Non liceat mulierem in secretarium ingredi.
XLIII.
Lector, si viduam alterius in uxorem acceperit, in lectoris statu permaneat, aut si forte necessitas sit, diaconus fiat, nihil autem supra.
Similiter et si bigamus fuerit.
XLIV.
Si subdiaconus secundam duxerit uxorem, inter lectores vel ostiarios habeatur, ita ut Apostolum non legat.
XLV.
Non liceat in pulpito psallere aut legere, nisi qui ab episcopo lectores sunt ordinati.
XLVI.
Si quis obligatus est tributo servili, vel aliqua conditione, vel patrocinio cujuslibet, non est ordinandus clericus, nisi probatae vitae fuerit, et patroni
consensus accesserit.
XLVII.
Si quis servum alienum causa religionis doceat contemnere dominum suum, et recedere a servitio ejus, durissime in omnibus arguatur.
XLVIII.
Non liceat in quadragesima natales martyrum celebrare, sed tantum sabbato et Dominica, pro commemoratione eorum oblationes offerre, sed nec natalitia, nec nuptias liceat in quadragesima celebrari.
XLIX.
Non liceat ante duas septimanas Paschae, sed ante tres, ad baptismum suscipere aliquem.
Oportet autem ut in ipsis diebus qui baptizandi sunt, symbolum discant, et in quinta feria novissimae
septimanae episcopo vel presbytero reddant.
L.
Non liceat quinta feria novissimae septimanae jejunium solvere, et omnem exhonorare Quadragesimam, sed sincere abstinentes totam Quadragesimam peragere.
LI.
Omni tempore episcopo liceat chrisma conficere, et per suas dioeceses destinare, ita ut ad dirigendum chrisma diaconus aut subdiaconus ante diem Paschae de singulis ecclesiis ad episcopum destinetur.
LII.
Presbyter praesente episcopo non signet infantes, nisi forte ab episcopo fuerit illi praeceptum.
LIII.
Non liceat presbytero prius episcopo introire in baptisterium, sed cum episcopo, nisi forte aut
absens fuerit, aut aegrotus.
LIV.
Si qua mulier praegnans desideraverit gratiam baptismi percipere, quando voluerit habeat potestatem.
Nam nihil participat in hoc mater infanti qui nascitur, propterea quod unicuique propria voluntas in confessione monstretur.
LV.
Non oportet aliquid aliud in sanctuario offerri, praeter panem et vinum et aquam, quae in typo Christi benedicuntur, quia dum in cruce penderet, de corpore ejus sanguis effluxit et aqua, haec tria unum sunt in Christo Jesu.
Haec hostia et oblatio Dei in odorem suavitatis.
LVI.
Foracistis presbyteris praesente episcopo vel presbyteris civitatis offerre non liceat neque
ministrare in populo, nisi forte illis absentibus.
LVII.
Si quis presbyter publica poenitentia a sacerdote accepta, aut aliqua necessitate die Dominica pro quadam religione jejunaverit, sicut Manichaei, anathema sit.
Similiter et quod ab apostolis traditum, canon tenet antiquus, placuit ut per omnes Dominicas, et per omnes dies Paschae usque ad quinquagesimum, non prosternant se in oratione humilitatis, sed recto vultu ad Dominum fungantur orationis officio, quia in his diebus gaudium resurrectionis Domini celebramus.
LVIII.
Si quis non pro abstinentia, sed pro exsecratione escarum abstinet, placuit sancto concilio, ut praegustet, et sic si vult abstinere, abstineat.
Sin autem spernit, ita ut olera cocta cum carnibus non degustet, iste non obediens, nec suspicionem haeresis a se removens, deponatur de ordine clericatus.
LIX.
Non liceat sacerdotibus vel clericis aliqua spectacula in nuptiis vel in conviviis spectare, sed oportet antequam ingrediantur, ipsa spectacula surgere, et redire inde.
LX.
Non liceat clericos incantatores esse et ligaturas facere, quod est colligatio animarum; si quis haec facit, de Ecclesia projiciatur.
LXI.
Non liceat sacerdotes vel clericos, sed nec religiosos laicos convivia facere de confertis.
LXII.
Si quis oblitus timorem Domini, et sanctam
Scripturam quae dicit: « pecuniam suam non dedit ad usuram * , » post hanc agnitionem sancti concilii feneraverit, et centesimam exegerit, aut ex quolibet negotio turpe lucrum quaesierit, et per diversas species vini vel frugis, vel cujuslibet rei emendo vel vendendo aliqua incrementa susceperit, depositus de gradu 144 suo, alienus habeatur a clero.
LXIII.
Si quis presbyter aut diaconus vel clericus ecclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit, aut in quolibet loco in quo ecclesia est, et ad quotidianum psallendi sacrificium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenit, deponatur a clero, si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.
LXIV.
Non liceat quemlibet clericum die Dominico ab ecclesia absentem esse, sed missarum solemniis interesse et jejunio.
LXV.
Non oportet clericos vel laicos religiosos ante sacram horam diei tertiam inire convivia, neque aliquando clericos, nisi hymno dicto edere panem, et post cibos gratias auctori Deo referre.
LXVI.
Non oportet clericos comam nutrire, et sic ministrare, sed attonso capite, patentibus auribus, et secundum Aaron talarem vestem induere, ut sint in habitu ornato.
LXVII.
Non oportet psalmos compositos et vulgares in ecclesia dicere, neque libros qui sunt extra canonem legere, nisi solos canonicos Novi et Veteris Testamenti.
LXVIII.
Non oportet clericos ignaros praesumptores super monumenta in campum mysteria portare, aut distribuere sacramenta, sed aut in ecclesia, aut in basilica ubi martyrum reliquiae sunt positae, ibi pro defunctis oblationem offerri.
Sequuntur Canones ad laicos pertinentes.
LXIX.
Non liceat Christianis prandia ad defunctorum sepulcra deferre et sacrificare mortuis.
LXX.
Non liceat laicis vel clericis ab haereticis eulogias accipere, quia maledictiones magis sunt quam benedictiones, neque liceat aut cum haereticis aut cum schismaticis orare.
LXXI.
Si quis paganorum consuetudinem sequens, divinos et sortilegos in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inveniant,
vel lustrationes paganorum faciant, quinque annis poenitentiam agant.
LXXII.
Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium.
LXXIII.
Non liceat Christianis observare et colere elementa, aut lunae, aut stellarum cursus, aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda, aut propter segetes vel arbores plantandas, vel conjugia socianda.
Scriptum est enim: « Omnia quae facitis, aut in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo * .
»
LXXIV.
Non liceat agere diem Kalendarum et otiis vacare gentilibus, neque lauro aut viriditate
arborum cingere domos.
Omnis haec observatio paganissima est.
LXXV.
Non liceat in herbarum collectionibus, quae medicinales sunt, aliquas observationes, aut incantationes attendere, nisi tantum cum symbolo divino et oratione Dominica, ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur.
LXXVI.
Non liceat mulieres christianas aliquam vanitatem in suis lanificiis observare, sed Deum invocent adjutorem, qui eis sapientiam texendi donavit.
LXXVII.
Si cujus uxor adulterium fecerit, aut vir in alienam uxorem irruerit, septem annis poenitentiam agat.
LXXVIII.
Si qua mulier fornicata fuerit, et infantem
qui exinde fuerit natus occiderit, et quae studuerit aborsum facere, et quod conceptum est necare, aut certe ut non concipiat elaborare, sive ex adulterio, sive ex legitimo conjugio, has tales mulieres in morte recipere communionem priores canones decreverunt, nos tamen pro misericordia, sive tales mulieres, sive conscias scelerum ipsarum, decem annis agere poenitentiam judicamus.
LXXIX.
Si quis voluntarie homicidium fecerit, ad januam ecclesiae catholicae semper subjaceat, et communionem in exitu vitae suae recipiat; si autem non voluntarie, sed casu aliquo homicidium fecerit, prior canon septem annis agere poenitentiam jussit, secundus canon quinque mandavit.
LXXX.
Si qua mulier duos fratres, aut si quis vir
duas sorores habuerit, a communione abstineant usque ad mortem, in morte autem ab eis communione accepta, si de infirmitate convaluerint, agant plenam poenitentiam tempore constituto.
LXXXI.
Si quis multis nuptiis fuerit copulatus, poenitentiam agat, conversio autem et fides poenitentis compendit tempus.
LXXXII.
Si quis cujuslibet animalis commistione peccaverit, quindecim annis in humilitate subjaceat
ad ecclesiae januam, et post hos aliis quinque annis in orationis communionem receptus poenitentiam agat, et sic gratiam suscipiat sacramenti.
Interrogentur autem alii de eo qualem vitam in poenitentia egerit, et sic communionis misericordiam consequatur.
Si quis autem post viginti annos habens uxorem, huic peccato irruerit, viginti quinque annis humilitati subjaceat, et quinque annis orationibus tantum communicans, postea recipiat sacramentum.
Quod si hanc mensuram aliquis transgressus fuerit, sacramentum in exitu consequatur, oportet enim tales inter daemoniosos orare.
LXXXIII.
Si quis de corpore exiens novissimum et necessarium communionis viaticum expetit, non ei denegetur; quod si in desperatione positus, post
perceptam communionem iterum sanus fuerit factus, tantum oratione particeps sit.
Nam non accipiat sacramentum, donec constitutum pure impleat tempus.
Qui ergo in exitu mortis sunt, et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione et probatione episcopi accipere debent.
LXXXIV.
Si quis intrat in ecclesiam Dei et sacras Scripturas audit, et pro luxuria sua avertit se a communione sacramenti, et in observandis mysteriis declinat constitutam regulam disciplinae, illum talem projiciendum de Ecclesia catholica esse decernimus, donc poenitentiam agat et ostendat fructum poenitentiae suae, ut possit, communione percepta, indulgentiam promereri.
LXXXV.
Non liceat communicare excommunicatis, neque in domos eorum introeuntes orare cum eis, neque liceat cum eis in alia ecclesia segregari; si autem aliquis episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut quilibet ecclesiasticus excommunicato communicaverit, quasi perturbans omnem disciplinam ecclesiasticam excommunicetur.
Explicit liber excerptorum sancti Martini Braccarensis episcopi ex synodis Orientalium.
INCIPIT CONCILIUM BRACCARENSE TERTIUM Habitum anno quarto Wambani regis aera DCXIII.
Decenter satis per divinum Spiritum in Bracarensi urbe collecti, et de his quae intra ecclesiam perversa actione geruntur tractaturi convenimus, ut adjuvante nos illo qui dicit: « Ubicunque duo vel tres collecti fuerint in nomine meo, ibi ero in medio eorum * , » pari animo parique devotionis studio exsurgentes, male habitos exstirpemus errores.
Etenim dum nos in unum synodalis actio aggregasset, debitis in sedibus collocati, primum de sanctae fidei sacramento coepimus habere sermonem, scilicet, ne aut vanitate disputantium, aut nescientia simplicium erroris quippiam in hoc sacramento fidei teneretur, unde cum omnes nos in vera fide ut speculum perlustraremus illaesos, in eo
quia nullum nostrorum schismatici erroris fatigaverat turbo, sed vera nos et simplex in hoc sacramento apostolica ostendit idoneos praedicatio, grates omnipotenti peregimus Deo, quod hanc nostrae fidei regulam ipsis verbis atque sententiis commemoranter praeteximus, quibus et in conventu Nicaeni concilii declaratam esse scimus.
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem.
Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae,
per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit.
Et incarnatus est de Spiritu sancto, natus ex Maria virgine, passus sub Pontio Pilato, sepultus, tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei Patris, iterum venturus judicare vivos et mortuos.
Cujus regni non erit finis.
Credimus et in Spiritum sanctum Dominum vivificatorem, ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum.
Qui locutus est per prophetas.
Et unam sanctam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum.
Exspectamus resurrectionem mortuorum.
Et vitam futuri saeculi.
Amen.
Post hujus sanctae fidei sacramentum relatus est in concione omnium nostrorum error manifestus pariter et diversus, qui tanta debet disciplinae arte retundi, quanta et perversitate comprobatur infundi.
Quidam enim in sacrificiis Domini relati sunt lac pro vino offerre, eucharistiam quoque vino madidam
pro complemento communionis credunt populo porrigendam, et quod pejus his omnibus est, quidam sacerdotum in vasis Domini epulas sibi apponunt, et manducare in eis praesumunt, quidam etiam ex sacerdotibus relati sunt, quod ecclesiasticae consuetudinis ordine praetermisso, missam sine prece orationis audeant dicere, et quod in solemnitatibus martyrum reliquias suo collo imponant, et in sellulis non ab aliis se portandos, nisi ab albatis diaconibus credant.
Illud quoque quod plerique sacerdotum absque testimonio cum feminis commorantur, et quod quidam illorum honoratos fratres suos verberibus indiscretis subjiciunt.
Necnon et illud, quod quidam Simonis cupiditate arrepti, quos ordinaturi sunt 145 sub cautione dimittant qualiter postquam ordinati
fuerint, pecuniam ab illis promissam accipiant.
Illud quoque quod familiam ecclesiae in propriis laboribus quassant damnum e Dominicis facientes; quae omnia, ne confuse videantur esse prolata, discretis titulorum ordinibus credimus subnectenda.
INCIPIUNT CAPITULA.
1. Ut repulsis omnibus opinionibus superstitionum, panis tantum et vinum aqua permistum in
sacrificio offerantur.
2. Ne vasa Domino sacrata humanis usibus serviant.
3. Ne sacerdos sine orario missam audeat celebrare.
4. Ne sacerdotes sive quicunque ex clero sine testimonio cum quibuslibet feminis habitent.
5. De damnata praesumptione quorumdam episcoporum qui in festivitatibus martyrum ad ecclesiam
procedentes, appensis collo reliquiis, a diaconibus in sellulis vectantur.
6. De honestate honoratorum et disciplina.
7. Ne promissione munerum, honoris gratia venundetur.
8. Ne rectores ecclesiae prius propria quam ecclesiastica jura laborare intendant.
INCIPIUNT CANONES.
CAP. I. Cum omne crimen atque peccatum oblatis Deo sacrificiis deleatur, quid de caetero pro delictorum expiatione Domino dabitur, quando in ipsa sacrificii oblatione erratur?
Audivimus enim quosdam schismatica ambitione detentos contra divinos ordines, et apostolicas institutiones lac pro vino in divinis sacrificiis dedicare, alios quippe intinctam eucharistiam populis pro complemento communionis
porrigere, quosdam etiam non expressum vinum in sacramentis Dominici calicis offerre, sed oblatis tantum populos communicare.
Quod quam sit evangelicae atque apostolicae doctrinae contrarium et consuetudini ecclesiasticae adversum, non difficile ab ipso fonte veritatis probatur, a quo ordinata sacramentorum mysteria processerunt.
Cum enim magister veritatis verum salutis nostrae sacrificium suis commendaret discipulis, non illis lac, sed panem tantum et calicem sub hoc sacramento cognoscimus commendata.
Ait enim evangelica Veritas: « Accepit Jesus panem et calicem, et benedicens dedit discipulis suis * .
» Cesset ergo lac in sacrificio offerri, quia manifestum et evidens exemplum evangelicae Veritatis illuxit, quod praeter panem et vinum aliud offerri non sinit.
Illud vero, quod pro
complemento communionis intinctam tradunt eucharistiam populis, nec hoc prolatum testimonium ex Evangelio recipit, ubi apostolis corpus suum et sanguinem commendavit, seorsum enim panis, et seorsum calicis commendatio memoratur.
Nam intinctum panem aliis Christum praebuisse non legimus, excepto illo tantum discipulo, quem intincta buccella magistri proditorem ostenderet, non quae sacramenti
hujus institutionem monstraret.
Nam quod de expresso botro, id est, uvarum granis populus communicatur, valde est omnino confusum.
Calix enim Dominicus (juxta quod quidam doctor edisserit) vino et aqua permistus debet offerri, quia videmus in aqua populum intelligi, in vino vero ostendi sanguinem Christi.
Ergo quando in calice vino aqua miscetur, Christo populus adunatur, et credentium plebs ei in quem credidit copulatur, et jungitur.
Quae copulatio et conjunctio aquae et vini sic miscetur in calice Domini, ut conjunctio illa non possit separari; nam si vinum tantum quis offerat, sanguis Christi incipit esse sine nobis, si vero aqua sit sola, plebs incipit esse sine Christo.
Ergo quando botrus solus offertur, in quo vini tantum efficientia demonstratur, sacramentum nostrae salutis negligitur, quod per
aquam significatur.
Non enim potest calix Domini esse aqua sola, aut vinum solum, nisi utrumque sibi misceatur, et ideo quia jam ex eo plurima et multiplex majorum manavit sententia, quorum pietas in Deum religiosa sacramentorum horum et efficientias copiosas disseruit, et institutiones verissimas declaravit, omnis talis error atque praesumptio cessare jam de caetero debet, ne perversorum inordinata compago statum veritatis enervet.
Et ideo nulli deinceps licitum sit aliud in sacrificiis divinis offerre, nisi juxta antiquorum sententiam conciliorum, panem tantum et calicem vino et aqua permistum.
De caetero aliter quam praeceptum est faciens tandiu a sacrificando cessabit, quandiu legitima poenitentiae satisfactione correptus, ad gradus sui officii redeat
quod amisit.
II.
Omni cura omnique studio providendum est, ne hi qui locum videntur obtinere regiminis, contumeliam videantur inferre coelestibus sacramentis.
Etenim quod et auditui terribile et visui exsecrabile judicatur, relatum est nobis quod quidam sacerdotum sacrilega temeritate praecipites vasa Domini in proprios usus assumant, epulasque sibi in eis comedendas apponant, quod malum et obstupentes deflemus, et deflentes obstupescimus, ut illic humana temeritas sibi epulum praeparet, ubi sanctum Spiritum cognoscitur advocasse, et ibi esum carnium crapulatus assumat, ubi divina visus est celebrasse mysteria, et in quibus tantum sibi offerri sacramenta pro expiatione delictorum praecepit, in his expleat voluntatem
ludibrii sui.
Et ideo hujus decreto praesumptionis persona quae sciendo divina vasa, vel ministeria aut in usus transtulerit, aut comedere in his, vel poculum sibi sumendum elegerit, gradus sui vel officii periculum sustinebit, ita tamen ut si de saecularibus fuerit, perpetua excommunicatione damnetur; si vero religiosus ab officio deponatur.
Sub hac quoque damnationis sententia et illi obnoxii tenebuntur ecclesiastica ornamenta, vel alia quaelibet indumenta, atque etiam utensilia sciendo in suos usus transtulerint, vel alii donanda, vel vendenda crediderint.
III.
Quoniam antiqua ecclesiastica noverimus institutione praefixum, ut omnis sacerdos cum ordinatur, orario utroque humero ambiatur, scilicet ut
qui imperturbatus praecipitur consistere inter prospera et adversa virtutum semper ornamento utrobique circumseptus appareat humero, qua ratione tempore sacrificii non assumit quod se in sacramento accepisse non dubitatur?
Proinde nobis omnibus convenit, ut quod quisque percepit in consecratione honoris, hoc retineat et in oblatione, vel perceptione suae salutis, scilicet ut cum sacerdos ad solemnia missarum accedit, aut ipse Deo sacrificium oblaturus, aut sacramentum corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi sumpturus, non aliter accedat, quam orario utroque humero circumseptus, sicut et tempore ordinationis suae dignoscitur consecratus, ita ut de uno eodemque orario cervicem pariter et utrumque humerum premens signum in suo pectore
praeparet crucis; si quis aliter egerit, excommunicationi debitae subjaceat.
IV.
Quanquam antiqua canonum institutio de hujusmodi praesumptione absolutas et multiplices disciplinas atque institutiones ediderit, nos tamen brevitatis causa omnem fornicandi occasionem cupientes auferre, id omnimoda sancimus auctoritate tenendum, ut nullus sacerdotum sive quisque de clero absque honesto et competenti testimonio, excepta sola matre, cum quibuslibet feminis secrete se praesumat adjungere, et non solum cum extraneis mulieribus, sed cum ipsis etiam sororibus, vel propinquis, ne licentia sororum, vel propinquarum mulierum quisque solutus familiarior habeatur ad perpetrandum scelus.
Hujus ergo praeceptionis trangressor
sex mensibus se noverit poenitentiae legibus subjacere.
V.
Bona siquidem res est divina sacerdotibus contrectare mysteria, sed cavendum valde est, ne hoc quisque ad usum pravitatis suae intorqueat, unde soli Deo de bona conscientia placere debuerat.
Scriptum est enim, « Vae his qui faciunt opus Domini fraudulenter et desidiose * ; » ut enim quorumdam episcoporum detestanda praesumptio nostro se coetui intulit dirimenda, agnovimus quosdam de episcopis quod in solemnitatibus martyrum ad ecclesiam progressuri reliquias collo suo imponant, ut majoris fastus apud homines gloria intumescant, quasi ipsi sint reliquiarum arca, levitae albis induti in sellulis eos deportent.
Quae detestanda praesumptio abrogari per omnia debet, ne sub sanctitatis
specie simulata vanitas sola praevaleat, si modum suum uniuscujusque ordinis reverentia non agnoscat, et ideo antiqua in hac parte, et solemnis consuetudo servabitur, ut in festis quibusque diebus arcam Domini cum reliquiis non episcopi, sed levitae in humeris gestent, quibus et in veteri Lege onus idem impositum novimus esse praeceptum.
Quod si et episcopus reliquias per se deportare elegerit, non ipse a diaconibus in sellula vehatur, sed potius pedisequa eo una cum populis progressione procedente ad conventicula sanctarum ecclesiarum sanctae Dei reliquiae per eumdem episcopum portabuntur; jam vero qui haec instituta sciendo adimplere distulerit, quandiu in vitio fuerit a sacrificando cessabit.
VI.
Cum beatus Apostolus arguere, obsecrare vel increpare in omni patientia praecipiat, extra hanc doctrinam novimus quosdam ex fratribus tantis caedibus in honoratos effervescere, quantas poterant latrocinantium promereri personae.
Et ideo qui gradus jam ecclesiasticos meruerunt, id est, presbyteri, abbates et levitae, qui excepto gravioribus et mortalibus culpis, nullis debent verberibus subjacere; non est dignum ut passim unusquisque praelatus honorabilia membra sua, prout voluerit et ei placuerit, verberibus subjiciat et dolori, ne dum incaute subdita percutit membra, ipse quoque debitam sibi subditorum reverentiam subtrahat, juxta illud quod quidam sapiens dixit: Leniter castigatus reverentiam exhibet castiganti; asperitate autem nimiae increpatio,
nec increpationem recipit nec salutem.
Et ideo si quis aliter quam dictum est praedictos honorabiles subditos licentia perceptae potestatis elatus, malitia tantum crediderit verberandos, juxta modum verberum quem intulerit, excommunicationem pariter et exsilii sententiam sustinebit.
VII.
Quia non expedit, ut donum sancti Spiritus pecuniis comparetur, quanquam ex hoc antiquorum canonum disciplinae maneant diversae, tamen quia necesse est ut frequentius retundatur quod sine intermissione praesumitur, ideo novellae hujus institutionis formulam instituentes decernimus, quicunque pro conferendo cuiquam sacerdoti gradu, aut munus quodcunque aut promissiones muneris antequam ordinetur acceperit, vel etiam postquam ordinatus
fuerit in aliquo se pro hoc ipso praesumpserit munerari, sive qui dederit, sive ille qui acceperit, juxta sententiam Calcedonensis concilii, gradus sui periculum sustinebit.
VIII.
Non decet rectores ecclesiae in suis strenuos, et in ecclesiasticis rebus esse remissos.
Nam quorumdam fertur opinio quod quidam sacerdotum familias ecclesiae sic in suis laboribus quassent, rei propriae profectum augentes, Dominicis vero dispendium nutrientes.
Unde quicunque sub hoc neglectu res divinas laborare distulerit placito speciali distringendus est, qualiter si de rebus seu augmentis ecclesiae sic quaestum laboribus suis proprie auxit,
et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris exhibuit, aut minorationem, vel perditionem induxit, quidquid in rebus ecclesiae minuit illi restituat, ex cujus rebus atque suffragiis suos convictus fuerit ampliasse labores.
Quod si 146 aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit, aut dispendii, vel perditionis quippiam tulit, si hoc comprobari potuerit, totum illi a rebus ecclesiae ejusdem reformabitur, pro cujus utilitatibus id expendisse probatur.
Gratias itaque Omnipotenti peragimus, post haec sit pax, salus, et diuturnitas piissimo, et amatori Christi domino nostro Wambano regi, cujus devotio nos ad hoc decretum salutiferum convocavit, divinam postulantes clementiam, ut gloria Christi regnum ejus corroboret usque ad ultimam senectutem, praestante
ipso, qui cum Patre et Spiritu sancto vivit et gloriatur in Trinitate Deus, in saecula saeculorum.
Amen. Leodigius in Christi nomine episcopus subscripsi.
Julianus in Christi nomine episcopus subscripsi.
Genitivus in Christi nomine Tudensis ecclesiae episcopus subscripsi.
Froaricus Deo jubente Portugalensis ecclesiae episcopus sub.
Beia in Christi nomine Brittaniensis episcopus ecclesiae sub.
Isidorus Asturensis ecclesiae episcopus sub.
Alarius Auresinae ecclesiae episcopus sub.
Rectogerus Lucensis ecclesiae episcopus subscripsi.
Hidulphus, qui cognominor Felix, Hiriensis ecclesiae episcopus subscripsi.
Explicit concilium Braccarense tertium.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII SPALENSIS PRIMI.
1. De concilio Spalensi ad Pegasium episcopum missa.
2. De mancipiis Ecclesiae ab episcopo proximis suis collatis.
3. De clericis cum quibus mulieres cohabitant.
INCIPIT CONCILIUM SPALENSE PRIMUM.
Domino sancto et reverenter a nobis honorando charissimo fratri PEGASIO episcopo, Leander, Joannes, Agapius, Stephanus, Basilius, Velatus, Fintitio, et Petrus, episcopi, qui in una urbe Spalensi adsumus.
Sanctitatem tuam charitatis studio salutantes precamur Dominum qui nos de salute mutua, vel visione laetificare dignatur te laetum multo conservet in tempore.
CAP. I.
Interea consedentibus nobis in Ecclesia Spalensi sancta Hierusalem breve mancipiorum ecclesiae quae liberasse visus fuerat decessor tuus sanctae recordationis Gaudentius episcopus, vestri nobis diaconi obtulerunt, et non solum quae liberaverat ibidem relegimus, sed etiam quae proximis suis de famulis ecclesiae donaverat in eodem brevi
invenimus annotata.
Qua de re canonum instituta consuluimus, si talis libertas, aut transactio potuisset esse stabilis.
Comperimus autem in canone, ut episcopus qui res proprias, excepto filiis et nepotibus, alteri, et non ecclesiae suae dimiserit, quidquid de ecclesiae rebus, aut donavit, aut vendidit, aut quoquo
modo ab ecclesia transtulit, irritum haberetur.
Et ideo si res praecessoris tui Gaudentii episcopi ecclesia vestra non possidet, liberi qui ab eo facti sunt, non sunt legitime absoluti.
Caeterum si res illius in compensationem ecclesiae vestrae deserviunt, illi prorsus maneant liberi.
Nam (ut praedictum est) si praestitum de rebus suis non fecit, tale damnum utique ferre non debuit.
Propterea ergo de uno consensu omnes significamus, magis humanius quam severius cogitantes, ut hi quos constat tali conditione fuisse liberatos in jure ecclesiae maneant ut idonei, et peculium suum non aliis personis, sed tantum filiis suis derelinquant, ipsis quoque filiis et nepotibus cum peculiis ipsorum quasi idoneis in jure ecclesiae permanentibus in extraneam eis non liceat personam
quidpiam transmittere.
Si qui eorum sine haerede decesserint, peculium eorum sanctae proficiat ecclesiae.
II.
Ea vero mancipia quae memoratus episcopus de jure ecclesiae sublata, suis proximis contulit, si similia de proprio suo ecclesiae ipsi non compensavit,
ecclesia vestra absque aliqua oppositione recipiat.
Hanc formam non solum vestra, hoc est Astigitana servabit ecclesia, sed et omnes qui per omnem Baeticam provinciam tali conditione vel sorte de jure ecclesiae commearunt, pari sententiae subjacebunt.
Durum est enim atque irreligiosum, ut episcopus qui ecclesiasticis stipendiis vivit, et proprietatem suam lucris ecclesiae minime confert, aliorum oblationes a jure ecclesiastico privet.
III.
Inter caetera vero cognoscite a nobis hoc definitum pro abolendis maculis clericorum, quia quidam episcoporum non observantes nuper edictum concilii Toletani decretum minus solliciti in subjectis existunt, placuit proinde ut si presbyter, diaconi vel clerici consortia extranearum feminarum,
vel ancillarum familiaritatem per sacerdotis sui admonitionem a se minus removerint, saeculi judices easdem mulieres cum voluntate et permissu episcopi comprehensas in suis lucris usurpent, ut vitium hoc, dum sacerdos inhibere non praevalet, potestas judicialis
coerceat, dato tamen ab eisdem judicibus sacramento episcopis, ut eas clericis nulla arte restituant; quod si restituerint, ipsi judices sententia excommunicationis feriantur.
Mulieribus vero illis juxta priores canones a sacerdote distractis, pretium earum indigentibus dispensetur; quae statuta manu nostra subscripsimus, data ad sanctitatem vestram die secundo Nonas Novembris, anno quinto gloriosi domini nostri Reccaredi, regis, aera DCXXVIII.
Leander ecclesiae sanctae Spalensis episcopus hanc constitutionem firmavi et subscripsi.
Joannes episcopus Agabrensis hanc constitutionem firmavi et sub.
Agapius ecclesiae sanctae Cordubensis episcopus hanc constitutionem firmavi et sub.
Stephanus episcopus Eliberitanus hanc constitutionem firmavi et sub.
Basilius
episcopus Elipensis hanc constitutionem firmavi et subscripsi.
Celatus episcopus Tuicitanus hanc constitutionem firmavi et subscripsi.
Petrus episcopus Alberitanus hanc constitutionem firmavi et subscripsi.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII SPALENSIS SECUNDI.
1. De Theodulphi Malacitanae Ecclesiae querimoniis adversus reliquos epp. pro quibusdam parochiis.
2. De querimoniis Fulgentii et Honorii episcoporum pro quibusdam parochiis.
3. De desertoribus clericis, ut episcopis suis restituantur.
4. De bigamis ad presbyterium vel diaconatum non promovendis.
5. Ne presbyteri diaconum, vel presbyterum ordinare praesumant.
6. De presbyteris vel diaconibus ab uno episcopo non deponendis.
7. De his quae prohibentur corepiscopis presbyteris in ecclesiasticis sacramentis agere.
8. De superbis ecclesiae libertis, ut ad servitium revocentur.
9. De oeconomis, ne ex laicis constituantur.
10. De monasteriis non convellendis.
11. De monasteriis virginum, ut a monachis tueantur.
12. De quodam acephalorum episcopo.
13. De duabus in Christo naturis et una persona.
INCIPIT CONCILIUM SPALENSE SECUNDUM.
Habitum aera DCLIX, tempore Sisebuti regis.
In nomine Domini Salvatoris nostri Jesu Christi Isidorus, Bisinnus, Rufinus, Fulgentius, Cambra, Fidentius, Theodulphus, et Honorius episcopi, qui pariter in urbe Spalensi pro aliquibus ecclesiasticis negotiis coadunati sumus.
Consedentibus ergo nobis
in secretario sacrosanctae Hierusalem Spalensis ecclesiae cum illustribus viris, Sisibuto rectore rerum publicarum atque Sualane actore rerum fiscalium stante religiosissimo clericorum coetu.
CAP. I.
Prima actione Theodulphi Malacitanae antistitis ecclesiae ad nos oblata precatio est asserentis antiquam ejusdem urbis parochiam militaris quondam hostilitatis discrimine fuisse decisam, et ex parte aliqua ab ecclesiis Astrigitanae, Celeberitanae atque Agabrensis urbium esse retentam, pro qua re placuit, ut omnis parochia quae ab antiqua ditione ante militarem hostilitatem retinuisse ecclesiam suam quisquis comprobaret, ejus privilegio restitueretur.
Sicut enim per legem mundialem, his quos barbarica severitas captiva necessitate transvexit, postliminio
revertentibus redditur antiqua possessio, non aliter et ecclesia receptura parochiam, quam ante tenuit cum rebus suis, sive ab aliis ecclesiis possideatur, sive in cujuslibet possessionem transfusa sit, non enim erit objicienda praescriptio temporis, ubi necessitas
interest hostilitatis.
II.
Inter memoratos fratres nostros Fulgentium, Fastigitanum, et Honorium Cordubensem episcopos discussio agitata est propter parochiam basilicae cujusdam, quam horum alter Celticensem, alter Reginensem asseruit, et quia inter utrasque partes hactenus limitis actio vindicata est, cui quamvis vetustata retentione nullum juris praejudicium afferret.
Ideoque ne in dubium ultra inter eos nostra devocaretur sententia, prolatis canonibus synodalia decreta perlecta sunt, quorum auctoritas praemonet ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminos alienos usurpet.
Ob hoc placuit inter alternas partes inspectionis viros mittendos, ita ut si in dioecesis possidentis sitam basilicam veteribus signis
limes praevisus monstraverit, ecclesiae cujus jus est retentionis sit aeternum dominium.
Quod et si limes legitimus eamdem basilicam non recludit, et tamen longi temporis probatur objecta praescriptio, appellatio repetentis episcopi non valebit, quia illi trigenalis objectio silentium imponit, hoc enim et saecularium principum edicta praecipiunt, et praesulum Romanorum decrevit auctoritas; sin vero infra metas trigenas temporis extra alienos terminos basilicae injusta retentio reperitur, repetentis episcopi juri sine mora restituetur.
III.
Tertia definitione ad nos oblata precatio est a reverendissimo fratre nostro Cambra Italicensi episcopo pro quodam clerico Passando, qui de ecclesiae suae cultu in qua dicatus ab exordiis infantiae
fuerat, ad ecclesiam Cordubensem se contulit, quem elegimus ut si nihil proponeretur de eo, sine dilationis objectu proprio reformaretur episcopo.
Scribitur enim in lege mundiali de colonis agrorum, ut ubi esse quisque jam coepit ibi perduret.
Non aliter et de clericis qui in agro ecclesiae operantur, canonum decreto praecipitur, nisi ut ibi permaneant ubi esse coeperunt.
Ideoque placuit, ut si quis clericus ministeriis 147 ecclesiae propriae destitutus, ad aliam transitum fecerit, compellente ad quem fugerit sacerdote, ad ecclesiam quam prius incoluerat remittatur; qui vero eum susceperit, nec statim sine ullo nisu exceptionis ad propriam ecclesiam remittendum elegerit, quandiu eum restituat communione se privatum agnoscat, desertorem autem clericum cingulo
honoris atque ordinationis suae exutum, aliquo tempore monasterio religari convenit, sicque postea in ministerio ecclesiastici ordinis revocari, nam non poterit in talibus pervagationibus aboleri licentia, nisi fuerit in eis propter correptionem disciplinae subsecuta censura.
IV.
Quarta actione nuntiatum est nobis apud Astigitanam ecclesiam quasdam nuper ordinationes illicitas exstitisse, ita ut quidam viduarum mariti levitarum ministerio sacrarentur; quos quidem convenit a gradu suscepto in irritum devocari, nec ultra provehi ad diaconii ministerium qui contra divina atque ecclesiastica jura instituti reperiuntur.
V.
Quinto judicio ad agnitionem nostri examinis Agabrensis diaconi relatu deductum est de quibusdam
ipsius ecclesiae clericis, quorum dum unus ad presbyteri, duo ad levitarum mysterium sacrarentur, episcopus eorum oculorum dolore detentus fertur manum suam super hoc tantum posuisse, et presbyter quidam illis contra ecclesiasticum ordinem benedictionem dedisse, qui licet propter tantam praesumptionis audaciam poterat accusatus judicio praesenti damnari, si adhuc in corpore positus non fuisset mortis vocatione praeventus, sed quia jam ille examini divino relictus, humano judicio accusari non potest, hi qui supersunt et ab eo non consecrationis titulum, sed ignominiae elogium perceperunt, ne sibi licentiam talis usurpatio faciat, decrevimus ut a gradu sacerdotalis vel levitici ordinis quem perverse
adepti sunt, depositi, aequo judicio abjiciantur, tales enim merito judicati sunt removendi, quia prave inventi sunt constituti.
VI.
Sexta actione comperimus Fragitanum Cordubensis ecclesiae presbyterum a pontifice suo injuste olim dejectum, et innocentem exsilio condemnatum, quem rursus ordini suo restituentes, id denuo adversus praesumptionem nostram decrevimus, ut juxta priscorum patrum decretum synodali sententia nullus nostrum sine concilii examine dejiciendum quemlibet presbyterum vel diaconum audeat.
Nam multi sunt qui indiscussos potestate tyrannica, non auctoritate canonica damnant, et sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam odio, invidiaque permoti humiliant, et levi opinionis aura condemnant,
quorum crimen non approbant.
Episcopus enim sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, auferre solus non potest.
Si enim hi qui in saeculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt in servitutis nexum non revolvuntur, nisi publice apud praetores tribunali foro fuerint accusati, quanto magis hi qui divinis altaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur, qui pro peccato nec ab uno damnari, nec uno judicante poterunt honoris sui privilegiis exui, sed praesentati synodali judicio quod canon de illis praeceperit definiri.
VII.
Septimo examine relatum est nobis venerandissimum quondam Agapium Cordubensis urbis episcopum frequenter corepiscopos, vel presbyteros destinasse, qui tamen juxta canones unum sunt, qui
absente pontifice altaria erigerent, basilicas consecrarent, quod quidem non est mirum id praecepisse virum ecclesiasticae disciplinae ignarum et statim a saeculari militia in sacerdotale ministerium delegatum; ergo ne ultra talis a nobis licentia usurpetur, communi sententia statuendum oportuit, scientes quia sicut presbytero vel corepiscopo illicita consecratio est altaris, ita est constitutio.
Erexit altare solus Aaron, ipse unxit, quia summus utique sacerdos Dei erat, sicut scriptum est de eo: « Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus * .
» Ideoque id quod tantum facere principibus sacerdotum jussum est, quorum typum Moyses et Aaron tenuerunt, presbyteri qui filiorum Aaron gestant figuram, corripere non praesumant.
Nam quamvis cum
episcopis plurima illis ministeriorum communionis sit dispensatio, quaedam tamen auctoritate veteris Legis, quaedam novellis et ecclesiasticis regulis sibi prohibita noverint, sicut presbyterorum et diaconorum, ac virginum consecratio, sicut constitutio altaris, benedictio vel unctio, siquidem nec licere benedicere eis ecclesiam, vel altaria consecrare, nec per impositiones manus fidelibus baptizatis, vel conversis ex haeresi Spiritum tradere, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontem signare, sed nec publice quidem in missa, quanquam poenitentem, reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere.
Haec omnia illicita esse presbyteris vel corepiscopis, quia pontificatus apicem non habent, quem solis deberi
episcopis auctoritate canonum praecipitur, ut per hoc et discretio graduum et dignitatis fastigium summi pontificis demonstraretur, sed neque coram episcopo licere eis in baptisterium introire, nec praesente antistite infantem tingere, aut signare, nec poenitentem sine praecepto episcopi sui reconciliare, nec eo praesente sacramentum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere, vel benedicere, aut salutare, nec plebem utique exhortari, quae omnia eis a sede apostolica prohibita esse noscuntur.
VIII.
Octava discussio agitata est de quodam Helisaeo ex familia Agabrensis ecclesiae, qui ab episcopo suo traditus libertati de libertate confestim ad contumaciae morbum transilivit, sicque per superbiam
non solum ejusdem episcopi maleficis artibus salutem laedere voluit, sed etiam patronam ecclesiam libertatis immemor praedamnavit.
Adversus quem ingratum actio canonum ac legum auctoritas juste dirigitur, scilicet ut immeritae libertatis damno multatus, ad servitutis nexum revocetur.
Talium enim status qui contra episcopum suum vel patronam ecclesiam nituntur decidere potius quam conservare convenit, ut quorum libertas perniciosa est sit salutifera servitus, ut qui superbire noverint adepta libertate praediti discant obedire subjecti.
IX.
Nona actione didicimus quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos laicos habere in rebus divinis constitutos oeconomos.
Proinde pariter tractantes eligimus, ut unusquisque nostrum secundum
Calcedonensium patrum decreta ex proprio clero oeconomum sibi constituat.
Indecorum est enim laicum vicarium esse episcopi, et saeculares in ecclesia judicare.
In uno enim eodemque officio non debet dispar esse professio, quod etiam in lege divina prohibetur dicente Moyse: « Non arabis in bove simul et asino * , » id est homines diversae professionis in officio uno non sociabis.
Unde et oportet nos et divinis libris sanctorum Patrum obedire praeceptis, constituentes ut hi qui in administrationibus ecclesiae pontificibus sociantur discrepare non debeant, aut nec professione, nec habitu, nam cohaerere et conjungi non possunt, quibus et studia et vota diversa sunt.
Si quis autem episcopus posthac
ecclesiasticam rem aut per laicalem procurationem administrandam elegerit, aut sine testimonio oeconomi gubernandam crediderit, vere ut contemptor canonum, et fraudator ecclesiasticarum rerum non solum a Christo de rebus pauperum judicabitur reus, sed etiam et concilio manebit obnoxius.
X.
Decima actione poscentibus monasteriorum patribus pari sententia statuimus, ut coenobia nuper condita in provincia Baetica, sicut et illa quae sunt antiqua immobili et inconcussa stabilitate permaneant solidata.
Si quis autem (quod absit) nostrum, vel nobis succedentium sacerdotum quodlibet monasterium aut vi cupiditatis exspoliandum, aut simulatione aliqua fraudis convellendum, aut dissolvendum tentaverit, anathema affectus maneat, et a regno Dei
extraneus, nec proficiat illi bonum fidei vel operis ad salutem, qui tantae et salutaris vitae destruxerit tramitem.
Super hoc etiam universi Baeticae provinciae episcopi congregati eumdem sacrilegum coetus sui eversorem a communione suspendant, et convulsum monasterium cum rebus suis restaurent, ut quod impie unus subverterit, omnes reforment.
XI.
Undecima actione communi consensu decrevimus, ut monasteria virginum in provincia Baetica monachorum administratione ac praesidio gubernentur; tunc enim salubria Christo dicatis virginibus praebemus, quando eis patres spirituales eligimus, quorum non solum gubernaculis tueri, sed etiam doctrinis aedificari possunt, ea tamen circa monachos cautela servata, ut remoti ab earum familiaritate
nec usque ad vestibulum habeant accedendi familiare permissum, sed neque abbatem vel eum qui praeficitur extra eam quae praeest loqui virginibus Christi aliquid quod ad institutionem morum pertinet licebit, neque cum ea sola quae praeest frequenter eos loqui oportet, sed sub testimonio duarum vel trium sororum, ita ut rara sit accessio, et brevis omnino locutio.
Absit enim ut monachos (quod etiam dictum nefas est) Christi virginibus familiares esse velimus, sed juxta quod jussa regularum vel canonum admonent longe discretos atque sejunctos, eorum tamen easdem gubernaculis deputamus, constituentes ut unus monachorum probatissimus eligatur, cujus curae sit praediis earum rusticis, vel urbanis intendere, fabricas exstruere, et si quid aliud
est ad necessitatem monasterii providere, ut Christi famulae pro animae suae tantum utilitate sollicitae, solis divinis cultibus, operibusque sanctis inserviant.
Sane is qui ab abbate proponitur, judicio sui episcopi comprobetur, vestes autem illae iisdem faciant a quibus tuitionem exspectant, et ab iisdem denuo (ut praedictum est) laborum fructus et procurationis suffragium recepturae.
Si qui autem monachorum hanc ordinationem aut contempserint aut qualibet inertiae dissolutione neglexerint, sciant quod eorum temeritas atque superbia excommunicationis sit plectenda censura.
XII.
Duodecima actione ingressus est ad nos quidam ex haeresi Acephalorum natione Syrus, ut asserit
ipse episcopus, duarum in Christo naturarum proprietatem abnegans, et deitatem passibilem asserens.
Cujus dum nostris sensibus tanti erroris confusio patuisset, prolatis illi de incarnatione Domini Jesu Christi testimoniis, sanctorumque Patrum sententiis recitatis, omni eum deinde exhortatione ad verae fidei rectitudinem sacerdotali modestia invitavimus, qui salutaribus monitis pertinaciter per multos diuturnosque conflictus retinens, tandem gratia divina doctus coram cunctis a stantibus haeresim propriam abdicavit, duasque naturas et unam personam in uno eodemque Domino nostro Jesu Christo confessus est, credens impassibilem naturam deitatis atque in sola humanitate suscepisse infirmitates passionis et crucis.
Conversus itaque atque receptus
suseptae fidei confessionem cum astipulatione protulit, atque ab omnibus suis erroribus purgatus apparuit.
Talique pro merito gaudentes Christo gratias egimus, quod eumdem post pravitatem haeresis ad rectitudinem fidei divina gratia promovisset, quem optamus ut permanens in Christi fide pure ac devotissime conservetur.
XIII.
Tertia decima prosecutione breviter narrandum putavimus ad refutationem eorumdem haereticorum qui duas naturas Christi post unionem delirantes confundunt, et passibilem in eo divinitatis 148 substantiam asserunt.
Contra quorum blasphemias oportet nos in una persona Christi geminae naturae proprietatem ostendere, passionemque ejus in sola humanitatis susceptione manifestare, ut si
forte aliqui stultorum hujus sententiae errore decepti sunt, dum ista legerint resipiscant, rectaeque fidei veritatem firmiter teneant.
Nam procul dubio multi sunt, qui secundum apostoli vocem prurientes auribus a veritate auditum avertunt, ad fabulas autem convertuntur.
Ergo sicut immaculata fides, et sancta Dei Ecclesia docet, confitemur Dominum nostrum Jesum Christum intemporaliter ex Patre Deo natum, temporaliter ex utero gloriosae virginis Mariae hominem editum, et ob hoc in una existente persona duas naturas habentem, deitatis qua ante saecula genitus, et humanitatis in qua diebus ultimis editus est, in illa secundum formam Dei, in ista secundum formam servi consistens; in illa Patri manens aequalis, in ista sine peccato similis
nostrae conditioni; in illa inviolabilis, in ista passibilis; in illa ex qua mori non potuit, in ista in qua mortem suscepit.
Cujus geminae naturae distinctio primum ex litteris legis, deinde ex propheticis, et evangelicis atque apostolicis promenda est paganis, ut ea quae asserimus non argumentis, sed exemplis Scripturarum firmemus.
Lex in una eademque persona Salvatoris nostri sic demonstrat utramque naturam, divinam, Domino loquente ad Moysen: « Ecce, inquit, mitto angelum meum qui praecedat te, observa eum et audi vocem ejus * , » quia est nomen meum in illo, humanam, loquente eodem Domino ad Abraham: « In semine tuo benedicentur omnes gentes * , » id est, in carne Christi, quae de Abrahae stirpe descendit.
Prophetia in psalmis sub una eademque Christi persona sic ostendit utramque naturam, divinam, secundum illud, « ex utero ante luciferum genui te * , » humanam, secundum hoc, « et homo natus est in ea, et ipse fundavit eam * ; » divinam, secundum illud: « Eructavit cor meum verbum bonum * , » humanam, secundum hoc: « Speciosus forma prae filiis hominum * .
» Prophetia in Proverbiis in una eademque Christi persona sic declarat utramque naturam, divinam secundum illud, « ante colles genuit me * , » humanam secundum hoc, « Dominus creavit me in initio viarum suarum * ; » divinam secundum illud, « necdum
erant abyssi, et ego jam concepta eram * , » humanam secundum hoc, « sapientia aedificavit sibi domum * , » corporis utique sui templum, in quo filius Dei inhabitaret, dum Verbum est caro factum.
Prophetia in Isaia sub una eademque Christi persona sic demonstrat utramque naturam, deitatis secundum illud: « Nunquid qui alios parere facio, ipse non pariam, dicit Dominus?
* » humanitatis secundum hoc: « Ecce virgo in utero concipiet et pariet filium * ; » divinitatis secundum illud: « Rorate, coeli desuper, et nubes pluant justum, aperiatur terra et germinet Salvatorem, et justitia oriatur simul * .
» Item alibi, humanitatis secundum hoc, « Parvulus natus est nobis * , »
divinitatis secundum illud, « Filius datus est nobis * » Parvulus enim Christus ad susceptae humanitatis naturam pertinet, quia homo est factus, filius autem datus, ad divinitatem, quia Dei Filius.
Et ut ostenderet in utraque natura unam esse personam parvuli nati et filii dati, adjecit: « Vocabitur nomen ejus magni consilii angelus, Deus fortis, princeps futuri saeculi * .
» In Evangelio quoque in uno eodemque Christo divinae naturae significatio, « Omnia per ipsum facta sunt * , » humanae naturae significatio, « Non veni facere voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me Patris * .
» Paulus quoque apostolus in uno eodemque Christo naturam divinitatis exprimit, cum dicit: « Primogenitus omnis creaturae ipse est
ante omnes, et omnia in illo constant * , » humanitatis declarat naturam, cum dicit, « Ipse est caput corporis Ecclesiae * , » et alibi: « Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens * .
» Per hoc enim quod dicit, qui cum in forma Dei esset, naturam in eo divinae majestatis ostendit, per hoc autem quod adjecit, formam servi accepit, naturam humanitatis significat, et iterum: « Cum esset, inquit, dives, pauper factus est * , » ut illius inopia nos divites essemus; ubi enim dixit, cum esset dives, divinae naturae gloria panditur, et ubi adjecit, pauper factus est, humanae infirmitatis subjectio demonstratur atque servilis habitus assumptio.
Item in ipso initio apostolici symboli gemina sic ostenditur in uno eodemque Christo naturae distinctio, deitatis ex Patre, dum dicit: Credo in unum Deum Patrem omnipotentem, et in Christum Jesum Filium ejus unicum, Dominum nostrum, humanitatis ex matre, dum adjecit, natum de Spiritu sancto ex utero Mariae virginis.
Ecce ex utroque Testamento duae naturae in Christo, divinitatis una, humanitatis altera, quae quidem gemina unam fecit personam, quia unus idemque mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus.
Jam vero de passione ejusdem Salvatoris nostri et Domini Jesu Christi quam in sola humanitate, non in deitate sustinuit, sicut superius legis et prophetarum
auctoritas, Evangeliorum quoque et apostolorum praedicatio adhibenda est: lex de passione corporis Christi sic dicit.
« Lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvae pallium suum * .
» Quid hic pallium?
quid stola, nisi caro Christi passionis sanguine decorata?
haec enim sola contumelias crucis sustinuit, divinae vero naturae majestas nihil injuriae sensit; propheta quoque in psalmis passionem Christi in carne sola sic asserit: « Foderunt manus meas et pedes meos, dinumeraverunt omnia ossa mea * , » ubi non deitatis, sed tantum corporis injuria intelligitur.
Ibi enim membrorum significatione sola caro clavis suspensa in ligno atque suffixa pronuntiatur, sicut et in Jeremia legitur, « Venite, mittamus lignum in panem
ejus * , » id est, crucem in corpore ejus.
Neque enim divinitas ligno suspendi potuit, sed sola humanitas in cruce suffixa pependit.
Cujus etiam caro tolerantiam mortis perpessa sic ostenditur alibi dum dicitur: « Caro mea requiescet in spe * , » utique quia sola in Christo materia carnis mortis fragilitate defuncta, spem resurrectionis suae exspectabat, et sine corruptione recepturam dum adjicit: « Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem * .
» Salomon autem in Canticis canticorum passionem carnis Christi sic praedicans dicit: « Manus meae distillaverunt myrrham, et digiti mei guttam * , » ubi specialiter ostenditur in manibus ac digitis solam carnem Christi infixam stipite, sicut in psalmo centesimo octavo
decimo legitur: « Confige clavis timoris tui carnes meas * .
» Isaias autem Christum in sola humanitate quae apparuit, passionis injuriam suscepisse ita praedixit: « Homo, inquit, in plaga et sciens ferre infirmitates, vere languores nostros ipse portavit * ; » quis ipse nisi utique homo?
Nam pati, et deficere in illo natura Dei non potuit, sed homo portavit in eo passionem et mortem, in quo et ipsa mors habet conditionem.
Nam cum eum diceret venire de Edon tinctis vestibus de Bosra adjecit: « Quare rubrum est vestimentum tuum, et indumentum tuum tanquam calcantium in torculari?
* » Quid hic per vestimentum suum tanquam calcantium in torculari?
Quid hic per indumentum et vestimentum rubrum voluit
ostendere, nisi solam Christi carnis passionem crucis infectam cruore?
Unde et ipsa passione chlamyde coccinea Christus induitur, ut imago sanguinis tantum in carne demonstretur.
Jeremias quoque corpus suum obtulisse Christum in passione sic loquitur: « Non sum, inquit, contumax, neque contradico, corpus meum dedi percutientibus * , » non dixit divinitatem quae passionem nescit perferre.
Et iterum: « Posui scapulas meas ad flagella, maxillas ad palmas * , » quod et ipsum ad carnis patientiam, non ad deitatis refertur injuriam.
Et Zacharias: « Videbunt, inquit, in quem confixerunt * ; » quem alium, nisi indubitanter hominem quem Judaei crucifixerunt, et in
carne judicantem videbunt?
Ecce pronuntiatur ex lege et prophetis.
Cujus quidem fidei veritas est tam efficax, ut eam nec tyranni sua potuerint crudelitate confundere, nec haereticorum subdola circumventio pessundare, nec hypocritarum diminuere fallax simulatio.
Transeamus inde ad Evangelia, ibi quaeramus Christum Filium Dei in sola carne portasse valitudines passionis et injuriam crucis, loquente ipso discipulis: « Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis, tradetur enim gentibus, et illudetur et flagellabitur, et conspuetur, et postquam flagellaverint, occident eum, et in die tertia resurget * , » quod totum in Christo secundum
hominem dictum, non ad substantiam deitatis, sed ad naturam pertinet carnis, quod etiam in sequentibus docetur, Judaeis dicentibus Christo, « Quod signum ostendis nobis, quia hoc facis?
* » Et dixit Jesus: « Solvite hoc templum, et post triduum suscitabo illud * , » hoc autem dixit de templo corporis sui, nam et in passione sua, dum corripiens proditorem, diceret: « Juda, osculo Filium hominis tradis?
* » Quem tradere proditorem significat, nisi hominem quem et comprehenderunt?
Non deitatem quam caecati perfidia agnoscere non potuerunt.
Beatus autem apostolus Paulus Christum in homine solum pertulisse crucem sic asserit: « Ut homo, inquit, humiliavit semetipsum, factus obediens usque
ad mortem, mortem autem crucis * .
» Qui proinde dixit ut homo, ut nuncupatione hominis distinctio naturae insinuaretur passibilis, quod confirmans alias ait: « An experimentum quaeritis ejus qui in me loquitur Christus?
qui non infirmatur, sed potens est in vobis.
Nam et si crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei * .
» Passus est ergo Christus et mortuus, sed ex nostra infirmitate, vivit autem impassibilis et immortalis, sed ex sua virtute, quae tanta est, ut in se nec passionem recipiat, nec mortem admittat.
Petrus quoque apostolus, princeps apostolorum, Christi supplicium sic praedicat in solo corpore consummatum: « Qui peccata, inquit, nostra pertulit in corpore suo super lignum, ut peccatis
mortui, justitiae viveremus, cujus livore sanati sumus * ; » et paulo post: « Christo igitur passo in carne.
» Ergo si Christus in carne passus est non secundum Deum, sed secundum hominem crucifixus.
Ecce perpatuit de Filio Dei quod passus est, quod mortuus est, corporis tantum fuisse, non deitatis.
Aliena sunt enim ista de eo, testante propheta de illo: « Deus sempiternus Dominus creans fines terrae, non laborabit, neque deficiet * , » et in psalmo: « Tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient * ; » omnes enim in Christo infirmitates humanitas sola portavit.
Caro enim habuit vagitus infantis, non divinitas.
Caro est pannis involuta, non deitas.
Caro habuit alimenta.
Caro
portavit aetatum commercia.
Nam et quod fatigatus est, quod esuriit, quod dormivit, quod flevit, quod passioni proximus tristis fuit, quod postremo ipsam passionem et mortis conditionem sustinuit, totum hoc ad infirmitatem pertinet humanitatis, non ad incomprehensibilem substantiam deitatis.
Unus est enim Christus Deus et homo, caro et Verbum.
Sed unde Deus, inde habet immortalitatem, unde homo, inde pertulit passionem, et unde caro, inde mortuus, et unde Verbum, inde aeternus.
Neque enim potest esse deitate passibilis, qui est virtute paternae gloriae naturae aequalis, unde Patri derogatur, dum natura deitatis in Filio passibilis creditur.
Nam si una Patris et Filii substantia est, utique sicut Pater, ita et Filius immortalis.
Et ego et Pater unum sumus, sicut in Patre
non est mors, ita nec in Dei Filio mors.
Et si verum est, omnia quae habet Pater mea sunt, ergo immortalitas Patris cum Filio communis est.
Nam, quod ait Apostolus de infidelium ignorantia, « Si enim cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent * , » non quod quasi Dominus gloriae sit crucifixus, ut natura deitatis videatur esse passibilis, sed quia unus in utraque natura est Christus, secundum assumptam hominis formam Dominus gloriae dicitur passus, sicut econtrario est illud: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo Filius hominis, dum de coelo non descendisset, nisi tantum Dei Filius, nondum idem factus Filius hominis.
Propter personae ergo unitatem 149 et ad hominem referuntur in Christo
quae Dei propria sunt, et divinitati ascribuntur quae hominis sunt, et ideo dum pati ac mori dicitur, non est deitatis, sed carnis proprium, sic tamen propter unitatem personae ipse Deus, et natus ex virgine, et passus et mortuus praedicatur, sed infirmitate carnis nostrae, non virtute divinitatis suae.
Quod vero idem Apostolus ait: « Si enim inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus * , » sic dicitur Dei Filius mortuus, sicut dicitur de martyribus passis ac mortuis, quorum tamen non sunt animae occisae in corporis passione, ore Veritatis testante: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere * , » ubi agnosci oportet, si animae martyrum corpore perempto suppliciis exstingui
non possunt, Deus qui conditor est animarum, quomodo per crucem carnis pati potuit exitium mortis?
Quod etiam alibi apertius declaratur, eodem Filio Dei loquente: « Potestatem habeo ponendi animam meam, et potestatem habeo iterum sumendi eam * .
» Quod si ipsa deitas mortua exstitit, quaero quis animam ipsius resumpsit, stultum est ergo crucis passionem divinae applicare naturae, sed tantum creabili et humanae, sola enim caro crucis exitium sensit, sola caro lanceam pertulit, sola, sanguine et aqua manavit, ipsa sola mortua, ipsa sola in sepulcro posita, ipsa sola tertia die resuscitata, etiam glorificata coelos adiit, in qua venturus est judicare in gloria Patris, judicaturus
de vivis ac mortuis.
Prolatis ergo Novi ac Veteris Testamenti testimoniis in quibus duae naturae Christi patefactae sunt in una subsistentes persona, in quibus et passio ejus apparuit in homine solo expleta.
Deinde oportuit sententias subnecti sanctorum patrum qui in sacris litteris ingenti gloria refulserunt, ut etiam eorum traditione perpateat, quia Dominus noster Jesus Christus ex duabus naturis et una persona subsistit, quia mortem et passionem in sola carne suscepit.
Sanctus ergo Hilarius in explanatione epistolae ad Timotheum sic loquitur: Nam et cum dicit Scriptura, homo Christus, et cum dicit Christus mortuus est, cum dicit Verbum caro factum est, non est spoliandus per fraudulentiam
legentis expositionibus suis sermo.
Nam ubi homo Christus est, praecedit mediator Dei atque hominum, ex Deo homo uterque unum et inter hominem et Deum medius confessione in se utriusque naturae, ubi Christus mortuus est subjicitur, qui resurrexit, qui est in dextera Dei.
In morte ejus carnis nostrae infirmitas est, in resurrectione virtus ejus, in consensu Dei dignitas.
Sanctus quoque Ambrosius in expositione Evangelii secundum Lucam sic asserit: Non enim suam, sed nostram crucem Christus ascendit, nec mors illa divinitatis, sed hominis fuit; et paulo post: Etenim Christus omnia, et in Christo omnia, et in singulis Christus.
Caro tamen moritur, ut resurgat.
Item in eodem libro exponens inter alia dicit: Tristis est anima
mea; et alibi: Nunc anima mea turbata est valde.
Non ergo suscipiens, sed suscepta turbatur, anima enim obnoxia passionibus, divinitas libera, etenim spiritus promptus, caro autem infirma.
Tristis autem non ipse est, sed anima, non est tristis sapientia, non divina substantia, sed anima.
Suscepit corpus meum, non me fefellit, ut aliud esset et aliud videretur.
Sanctus Athanasius in tractatu quem scripsit de Christi nativitate sic dicit: In hoc sit ergo, fratres charissimi, fides nostra, in hoc tota salus et vita consistat, ut credamus Deum Dei Filium primum, ante omnia saecula a Deo Patre invisibiliter genitum, deinde a Maria virgine secundum hominem natum, secundum hunc hominem passum, mortuum, sepultum, resurrexisse ab inferis,
ascendisse in coelum.
Item idem in expositione fidei: Verbum, inquit, nascitur de Maria virgine accipiens corpus animale, sed neque sermo comprehensus est carne, sed in carne et supra carnem, et sicut Dei praescius, ita Dei virtus, Dei veritas.
Passus autem humana carne, sed sermo Dei impassibilis est.
In passione quidem moritur homo, ut vivificaret protoplastum qui ceciderat per inobedientiam.
Sanctus Gregorius scribens ad Caledonium dicit: Naturae enim duae in Christo, Deus et homo, non autem duo Filii, nec dii duo.
Item idem in sermone de Filio: Uno autem, inquit, capitulo moneo, ut altiora quidem ascribas divinitati et illi naturae quae passionibus et corpore probatur esse superior,
humiliora autem naturae humanae attribuas, quae ex parte infirmitatis nostrae assumpta est.
Item ipse in quarto libro contra Eunomium: Et ne aliquis incorruptibili naturae deitatis crucem passionis applicet, per alia manifestius talem emendat errorem, mediatorem ipsum Dei hominum et hominem et Deum ipsum nominans, ut cum duo de uno dicantur, congruum intelligatur circa utrumque.
Circa Deum tamen quidem impassibilitas, circa humanitatem autem dispensatio passionis.
Sanctus quoque Basilius in quarto libro contra Eunomium ita scribit: Quid est Dominus creavit me et ante omnes colles genuit me?
Ubi intelligendum est, hoc quod genuit de Dei Filio, hoc autem quod dicit creavit de ea parte, qua in forma servi est, ut utramque naturam in una persona ostenderet.
Sanctus Cyrillus in prima
ad Successum epistola dicit: Ergo quantum quidem ad intellectum pertinet et fidem, tantumdem oculis animae, quemadmodum incarnatus est unigenitus, duas naturas esse dicimus, unum autem Filium et Christum Dominum Deum, Verbum incarnatum et hominem factum confitemur.
Item in secunda ad eumdem Successum epistola sic ait: Cum unus, inquit, sit solus Filius Christus, idem ipse Deus et homo sicut in deitate perfectus, ita et in humanitate.
Non autem ipsum unigenitum Filium Dei secundum quod intelligitur et est Deus, passum esse in sua natura, sed terrena natura.
Oportet etenim necessario utraque servare uni et vero Filio, et non pati secundum deitatem, et dici passum esse eumdem secundum humanitatem,
ipsius enim passa est caro.
Item in expositione Levitici inter alia: Totum in his iterum circumspice Salvatoris nostri mysterium, et emundationem quae per sanctum baptisma fit, duas enim aviculas sumi jubetur, vivas et mundas, ut intelligas per volatilia coelestem hominem simul et Deum in duabus naturis, quantum pertinet ad rationem, dividendum unicuique convenientem.
Item sanctus Augustinus: Neque enim in illa susceptione alterum eorum in alterum conversum atque mutatum est, nec divinitas quippe in creaturam mutata est, nec creatura in divinitatem augmentavit aliquid deitatis.
Sed absit ut augmentum recipiat ineffabilis et incomprehensibilis plenitudo, manet ergo utraque Filii Dei natura et una
persona.
Rursus ipse adversus Maximum: Si ergo attendas distinctiones naturarum, Filius Dei de coelo descendit, Filius hominis crucifixus est; si unitatem personae, Filius de coelo descendit et Filius crucifixus est in terra; idem in sequentibus: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertia, ubi resurgit, nisi in eo quod potuit cadere?
ubi resurrexit nisi in eo ubi mortuus?
Quaere mortem in Verbo, nunquam esse potuit.
Quaere mortem in carne, plane ibi fuit, et ideo ibi fuit quia mors vera fuit; et paulo post: Quid miraris?
Certe vita est Christus, quaere mortuam vitam, nec anima mortua est, nec Verbum mortuum est.
Caro tantum mortua est, quare?
ut in ea mors moreretur.
Idem in expositione
Joannis evangelistae: Quis ergo est per quem factus est mundus?
Christus Jesus, sed in forma Dei; quis est sub Pontio Pilato crucifixus?
idem ipse Christus, sed in forma servi.
Beatus quoque Leo apostolicae sedis antistes in sua epistola quam scripsit ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum sic ait: Salva ergo proprietate utriusque naturae et in unam coeunte personam, suscepta est a majestate humilitas, a virtute infirmitas, ab aeternitate mortalitas, et ad resolvendum conditionis nostrae debitum inviolabilis natura est unita naturae passibili, ut quod nostris remediis congruebat, unus atque idem mediator Dei et hominum Christus Jesus et mori posset ex uno, et mori non posset ex altero.
In integra ergo hominis perfectaque veri natura, verus natus est Deus, totus in suis,
totus in nostris; et paulo post: Qui manens in forma Dei fecit hominem, idem in forma servi factus est homo, tenet enim sine defectu proprietatem suam utraque natura, et sicut forma servi Dei formam non adimit, ita forma Dei formam servi non minuit.
Item paulo post: Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et in carne exsequente quod carnis est; unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit injuriis, et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit.
Sanctus quoque Fulgentius in libro quem de Incarnatione Domini nostri Jesu Christi scripsit inter alia sic intulit:
Dico itaque vobis juxta sanctorum patrum traditionem, Dominum nostrum Jesum Christum in duabus naturis inconfusis, id est divinitatis et humanitatis, unam personam sive substantiam confiteri; idem post alia: Si quis ergo in Domino nostro Jesu Christo, aut duas naturas aut unam noluerit, sive dubitaverit credere, aut praedicare personam, vel si quis noluerit confiteri eumdem Deum atque hominem, id est Verbum incarnatum de Maria virgine pro nostra salute veraciter natum, tamen a catholica fide deprehenditur ac demonstratur extraneus, ut sacramento redemptionis humanae resistat ingratus.
Et paulo post: Verbum caro factum est, unus ex utraque et in utraque, id est in humana divinaque natura prorsus initio gloriosa persistit, ut sive divinitati
Christi humanitatem quis demat, sive humanitati divinitatem detrahat, Christum sacrilega infidelitate et blasphema praedicatione dissolvat.
Item paulo post: Christus pro nobis carne est passus qui de Deo Patre natus solus est impassibilis Deus.
Ipsum itaque Christum Filium Dei qui pro nobis mortem carne gustasse, salva immortalitate divinitatis ejus, veraciter credimus.
Item post hoc: Quia non est alter Deus, alter homo, sed idem unus est Christus Deus et homo, profecto idem Deus Christus qui et mortem suam carne suscepit, et idem homo Christus est qui mortem suam divinitate destruxit, idem quippe Christus Dei Filius qui divinitate mori non potuit, carne mortuus est, quam mortalem Deus
immortalis accepit, et ideo Christus Dei Filius carne mortuus resurrexit, quia immortalitatem suae divinitatis carne mortuus non amisit; hinc est quod etiam post resurrectionem suam sicut in cicatricibus veris et in vera comestione piscis et mellis soliditatem in se vere carnis edocuit, ita clausis foribus ingrediens veram in se virtutem sempiternae divinitatis ostendit, ut agnosceretur et naturalis fuisse Christi morientis infirmitas, et eidem morienti naturalis inesse majestas: haec quidem quae tam divinae Scripturae quam etiam sanctorum Patrum eloquentia docuerunt, decretis nostris breviter inserta protulimus, demonstrantes geminam carnis et deitatis naturam in una Domini et Salvatoris nostri persona, passum quoque eumdem in ea natura quae corporis est, non passum in ea natura quae
deitatis est.
Hinc ergo concordi sententia definitioni pro confirmatione sui propriam subscriptionem subjecimus.
Isidorus in Christi nomine ecclesiae Spalensis episcopus subscripsi.
Bisinus in Christi nomine ecclesiae Liberitanae episcopussub scripsi.
Rufinus in Christi
nomine ecclesiae Asidonensis episcopus subscripsi.
Cambra in Christi nomine ecclesiae Italensis episcopus subcripsi.
Fidentius in Christi nomine ecclesiae Tuicitanae episcopus subscripsi.
Theodulphus in Christi nomine ecclesiae Cordubensis episcopus subscripsi.
Honorius in Christi nomine ecclesiae Malacitanae episcopus subscripsi.
Habes hucusque, studiose lector (auctore Isidoro Spalensi), quem ordinem observare debeant, qui concilium celebrare constituunt, canones item apostolorum, decreta quoque 30 pontificum, a Clemente scilicet usque ad Silvestrum, acta denique quinquaginta duorum conciliorum.
150 Hactenus digestis conciliis sanctorum Patrum sequuntur decreta praesulum Romanorum praefatae sedis apostolicae praesulum constituta, quae ad fidei regulam vel ecclesiasticam pertinent disciplinam in hoc libro
diligenti cura collecta sunt, ita ut singulorum pontificum quotquot decreta a nobis reperta sunt sub uniuscujusque epistolae serie propriis titulis praenotarentur eo modo quo superius priscorum Patrum canones nostro studio ordinati sunt, quatenus lectoris industria facilius intelligere possit, dum capitulis propriis distincta intendit.
INCIPIUNT DECERPTIONES EX DECRETIS SANCTI SILVESTRI PAPAE.
Temporibus sancti Silvestri papae et Constantini piissimi Augusti factum est magnum concilium in Nicaena Bythiniae, et congregati sunt regulariter ejusdem
Silvestri papae vocatione in idipsum trecenti decem et octo episcopi catholici qui exposuerunt fidem integram catholicam immaculatam, et damnaverunt Arium, Fotinum, Sabelliumque atque sequaces eorum.
Eodemque tempore et XIII Kalendarum Juliarum, die qua memoratum, concilium magnum in Nicaea congregatum est, canonica jam facta papae vocatione in urbem Romam congregavit, et ipse cum concilio praefati Constantini Augusti ducentos quinquaginta octo episcopos, et damnavit iterum tam Calixtum quam Arium, et Fotinum atque Sabellium, et constituit ut presbyterum Arianum resipiscentem non susciperet, nisi episcopus ejusdem loci eum reconciliaret, et sacrosancto chrismate per episcopalis manus impositionem sancti Spiritus gratia
qua ab haereticis dari non potest, confirmaret.
In qua et consensu et subscriptione omnium constitutum est, ut nullus laicus crimen clerico audeat inferre, et ut presbyter non adversus episcopum, non diaconus adversus presbyterum, non subdiaconus adversus diaconum, non acolythus adversus subdiaconum, non exorcista adversus acolythum, non lector adversus exorcistam, non ostiarius adversus lectorem det accusationem aliquam, et non damnabitur praesul nisi in septuaginta duobus.
Neque praesul summus a quoquam judicabitur, quoniam scriptum est.
« Non est discipulus super magistrum * , » presbyter autem cardinalis nisi quadraginta quatuor testibus non damnabitur, diaconus cardinarius constructus urbis Romae nisi in viginti sex non damnabitur,
subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, ostiarius nisi, sicut scriptum est, in septem testibus non damnabitur.
Testes autem et accusatores sine
aliqua sint infamia uxores et filios habentes, et omnino Christum praedicantes; testimonium laici adversus clericum nemo recipiat, nemo enim clericum quemlibet in publico examinare praesumat nisi in ecclesia; nemo enim clericus vel diaconus aut presbyter, propter quamlibet causam intret in curiam, nec ante judicem cinctum causam dicere praesumat, quoniam omnis curia a cruore dicitur et immolatione simulacrorum.
Et si quis clericus accusans clericum in curiam introiverit, anathema suscipiat.
Haec inter caetera in praedicta omni consulta constituit synodo, ut sacrificium altaris non in serico panno, aut tincto quisquam celebrare praesumeret, sed in puro lineo ab episcopo consecrato, terreno scilicet lino procreato atque contexto, sicut
corpus Domini nostri Jesu Christi in sindone munda sepultum fuit.
Et si quis desideraret in ecclesia militare, aut proficere, ut esset prius ostiarius, deinde lector, et postea exorcista per tempora quae episcopus constituerit, deinde acolythus annos quinque, subdiaconus quinque annis, custos martyrum annis quinque, diaconus annis quinque, presbyter annis tribus, probatus ex omni parte in tantum ut etiam ab his qui foris sunt testimonium habeat bonum, unius videlicet uxoris virum quae tamen a sacerdote sit benedicta, et si probatus fuerit dignus, et vota populi et cleri concurrerint canonice episcopis consecretur, quem postea nec clerus, nec populus perturbare debet; quia episcopi qui throni Dei vocantur non sunt lacerandi, de quibus ait beatus Paulus apostolus:
« Seniorem ne increpaveris, sed ut patrem obsecra * , » legimus namque ipso Domino dicente « non esse discipulum super magistrum * , » hoc est, non sibi debere quemquam ad injuriam doctorum vindicare doctrinam, nec aliqua machinatione Domini discipulos, id est, apostolorum successores detrahere aut infamare, quia injuria doctorum ad Christum pertinet cujus vice legatione funguntur; qualiter enim Dominum contristent, qui hoc agere praesumunt, Dominus in Evangelio testatur, ait enim ipse Salvator: « Quod expediat scandalizanti unum de pusillis istis in maris profunda demergi, et molam asinariam collo ejus suspendi * .
» Si talis ergo poena Domini discipulos scandalizantibus promittitur, quid
in futuro eis provenire debeat summopere pensandum est, quam non parum periculi illis manere poterit ante Dominum, qui haec detrectent suis exhibere ministris?
Quod ita demum probare poterit, si Deum timeant qui talia exercere minime formidant, si imposito sibimet improbo silentio a talibus se deinceps
custodiant: quia nihil prodest homini reliqua bona agere nisi mens ab iniquitate revocetur, et ab obtrectationibus lingua cohibeatur.
Unde ait Propheta: « Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum, diverte a malo, et fac bonum.
* . » Nemo enim bonum faciens, alteri verbo aut facto nocere vult, et reliqua.
Hic in memorata constituit omnium consensu synodo, ut nullus presbyter missas celebrare praesumat, nisi in sacratis ab episcopo locis qui sui particeps de caetero voluerit esse sacerdotii.
Et pietatis affectu hic sanctissimus papa subgesta synodica revocavit apostolica auctoritate multos ab aliis episcopis excommunicatos, et a tyrannis ejectos ad communionem, et restituit eos in ecclesiis quibus fuerant olim instituti
sub satisfactione, atque purgatos eos recepit dans exempla futuris eruendi sacerdotes de persequentium manibus.
Constituit etiam nulla ratione transmarinum hominem penes nos in clericatus gradu suscipi, nisi quinque episcoporum designatus sit chirographis.
INCIPIUNT DECRETA MARCI PAPAE.
Epistola Aegyptiorum pontificum ad Marcum papam pro exemplaribus Nicaeni concilii, quia Ariani eorum exemplaria incenderant.
Domino sancto et apostolici culminis venerando
MARCO sanctae Romanae et apostolicae sedis, atque universalis Ecclesiae papae, ATHANASIUS et universi Aegyptiorum episcopi.
Ad vos pervenisse non dubitamus quanta et qualia ab haereticis, et maxime ab Arianis quotidie patimur, quam in tantum ab eis persequamur, ut etiam vivere nos taedeat.
Nam instanti tempore subito et insperate in nos irruentes, nosque juxta praeceptum Domini, qui ait: « Si vos persecuti fuerint in unam civitatem, fugite in aliam * , » fugiendo propter cladem populi, declinantes nos comprehendere non valuerunt, sed omnia nostra depopulati sunt, in tantum enim nostra vastaverunt, ut nec libros, nec vestimenta ecclesiastica, aliaque ornamenta, nec reliqua utensilia nobis dimitterent.
Libros vero nostros usque
ad minimum incendentes, nec iota unum relinquentes propter veritatis fidem Nicaenam synodum, qua clerus et populus imbuebatur, et maxime jam imbuti erant in contumeliam nostram, et omnium Christianorum incenderunt.
Quapropter precamur, Pater beatissime, quia non dubitamus apud vos plenaria esse Nicaeni concilii exemplaria, ut nobis illa quae sanctae recordationis praedecessoris vestri Sylvestri fuerunt sub tuta mittatis stipulatione.
Nam quando praedictae synodo cum beatae memoriae Alexandro, digno Deo, pontifice nostro, id est, Alexandrinae magnae civitatis episcopo, in diaconatus interfuimus officio sub nostrae poenitentiae testimonio per beatos viros Victorem, Vincentium presbyteros apostolicae sedis apocrisarios, missa sunt praedicto papae Sylvestro cum astipulatione
subnexa capitula septuaginta.
Sane precantibus nobis octoginta in memorata capitula tractata sunt synodo, scilicet quadraginta, a Graecis Graeca lingua edita, et quadraginta a Latinis similiter Latina edita
lingua; sed visum est trecentis decem et octo Patribus in praedicto sancto Spiritu repletis concilio congregatis, et maxime jam dicto Alexandro, et apostolicae sedis apocrisariis, ut decem capitula adunarentur, aliis atque congruis in locis insererentur, et ad formam sexaginta discipulorum vel totius orbis terrae linguarum, sexaginta tanti et tam excellentis concilii fierent capitula, quae omnem Christianorum informarent orbem et omnes sub sacerdotali et Christiano nomine degentes, una fides et una sacerdotalis atque clericalis regeret norma, nec quisquam a suo dissideret capite.
Nunc ergo ut praedictum est inimici sanctae Dei Ecclesiae, et maxime Ariani a quibus quotidie expugnamur, conterimur et opprimimur praefata septuaginta Nicaeni
concilii capitula quae de praefata synodo jam facta jubente Domino meo Alexandro, decreto omnium episcoporum attuli, quae etiam coram omnibus recitavi atque transcripsi, sunt igne combusta, optamus ut a vestrae sanctae sedis Ecclesiae auctoritate quae est mater et caput omnium Ecclesiarum ea ad correptionem et recreationem fidelium orthodoxorum percipere per praesentes legatos mereamur.
Vere novimus apostolatus vestri cor gratia sancti Spiritus in tantum esse accensum, ut omnibus oppressis succurratis, quanto magis nobis qui, licet exigui ordinis, tamen vestri sumus vobisque obedientes cum omnibus nobis commissis, et sumus, et esse semper volumus.
Ideo decet et oportet vos nobis haec quae rogamus, et alia quae necessaria juxta sapientiam quam vobis
praestitit altissimus esse cognoveritis absque tarditate praestare, ut tantae miseriae squalores a fidelium mentibus detergantur, et quasi vulnus corpori infixum aditu tantae miseriae obsecrato salutari curetur antidoto, ut divino freti juvamine, vestraque auctoritate atque auxilio roborati adversantium tergiversationes evadere valeamus, atque inconfuso vultu non fraude cujusquam perculsi assistere aeterno judici mereamur, et vocem audire Christi: « Euge, serve bone et fidelis, quia super pauca fuisti fidelis, supra multa te constituam: intra in gaudium Domini tui * .
» Et subscriptio: Orantem pro nobis sanctum apostolatum vestrum longaevis Dominus conservet temporibus.
Rescriptio Marci papae, de missione capitulorum Nicaeni concilii Athanasio et omnibus Aegyptiorum episcopis.
Dominis venerabilibus fratribus ATHANASIO et universis Aegyptiorum episcopis, MARCUS sanctae Romanae et apostolicae sedis, universalis Ecclesiae episcopus.
Doleo, fratres, et nimium contristor super afflictione vestra, sed oppido consolor, quod vento agitata non estis arundo, sed recti in fide inter omnes procellarum et turbinum colluctationes incessanter perduratis.
Lectis ergo fraternitatis vestrae litteris vigorem constantiae vestrae quem olim noveramus, agnovimus congratulantes vobis, quod ad custodiendum gregem pastoralem curam vigilanter insequimini, ne lupi, qui sub specie ovium subintrarunt, bestiali saevitia supplices quasque dilacerent, qui
non ad hoc subintrarunt, ut aliqua correctione proficiant seu ut ea quae sunt sana, corrumpant.
Quapropter moneo et hortor dilectionem vestram, ut bonum quod incoepistis adminiculante divina gratia usque in finem perducere satagatis veritatis voce monente: « Beatus qui perseveraverit usque in finem * ; » unde enim beata perseverantia nisi de virtute patientiae?
Nam juxta Apostolum omnes qui voluerint pie vivere, in Christo persecutionem patientur, quae non in eo tamen computanda est, quod contra Christianam pietatem, aut ferro, aut ignibus agitur, aut quibuscunque suppliciis cum persecutionum saevitiam suppleant, sed dissimilitudines morum et contumaciae inobedientium, et malignarum tela linguarum, quibusque conflictationibus
communia semper membra pulsantur, a nulla piorum portio conflictatione sit libera.
Ita ut periculis nec otio careant, nec labore, nam haec et omnia incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantia atque bonae 151 voluntatis incrementa ad Christi gratiam semper sunt referenda, ut in omnibus quae agimus Deus omni perfecte laudetur tempore.
De capitulorum namque verorum Nicaeni concilii, quibus nos interfuisse litteris vestrae fraternitatis significatis a nostris qui una vobiscum interfuerunt diligentioribus requisivimus collocutionibus, qui ita ut vestrae testatae sunt litterae omnem nobis ordinem exposuerunt, et vestram epistolam per omnia veram esse
testificati sunt non ut nos aliquid sinistrum vestra ex parte arbitraremur, sed ut nos et vos illosque absque ulla in posterum titubatione unum sentire optaremus, et sancta Romana Ecclesia quae semper immaculata mansit, et Domino praevidente, et beato Petro apostolo opem ferente in futuro manebit, sine ulla haereticorum insultatione firma et immobilis omni tempore persisteret.
His ita peractis diligenter requirentes in sancto nostrae et apostolicae sedis scrinio eadem quae sanctae recordationis praedecessori meo Silvestro sunt directa septuaginta (sicut significastis) capitula illaesa invenimus.
Ipsa enim vobis propter auctoritatem, et subscriptionem tantorum Patrum, et ejus magni concilii minime misimus, sed per eadem coram apocrisiariis vestris alia
similia, eumdem numerum eademque verba, et ipsam subscriptionem continentia vobis rescribere, et sub certa stipulatione et confirmatione mittere curavimus.
Et quis est qui fratribus suis talia negare audeat?
Nam non negligenda nobis haec per sancti Spiritus gratiam Dominus docuit, sed fideliter exercenda et fratribus contradenda et docenda distribuit.
Haec apostolorum viva traditio, haec est vera charitas quae praedicanda est, et praecipue diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda, haec sancta et apostolica mater omnium Ecclesiarum Christi Ecclesia quae per omnipotentis Dei gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticorum novitatibus depravanda succubuit, sed ut in exordio normam fidei
Christianae percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus illibata finetenus manet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, qui discipulorum suorum principi in suis fatus est Evangeliis: « Simon, inquiens: Ecce Satan expetivit ut cribraret vos sicut qui cribrat triticum, ego autem pro te rogavi ut non deficiat fides tua, et tu aliquando confirma fratres tuos * .
» Consideret itaque vestra excellens prudentia quam bonum sit supersistere in dispensatione vobis credita, et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et nunquam a veritatis tramite declinare, quoniam Dominus et Salvator omnium cujus fide est, qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine; qui fidem beati Petri
non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum, quorum et pusillitas mea, licet impar sit et infirma, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio, pedissequa cupit existere.
Vae enim erit nobis qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt, praedicare neglexerimus; vae erit nobis si silentio veritatem oppresserimus qui erogare nummulariis jubemur, id est Christianos populos imbuere et docere, quid in ipsius Christi futuro dicturi sumus examine, si sermonis ejus veritatem confundimur praedicare?
Quid
erit de nobis cum de commissis nobis animabus, et de officio suscepto rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit.
Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut quae debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos haereticos et inimicos sanctae Dei Ecclesiae, et a suis mentibus ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua potestis pro viribus exstirpetis, quoniam
ut habebit a Deo digne remunerationis praemium qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis proficiat, fuerit exsecutus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegae praesuasionis auctores noluerit custodire.
Data XX Kalendas Novembris, Nepotiano et Secundo viris clarissimis consulibus.
INCIPIUNT DECRETA JULII PAPAE.
Incipit Romana synodus habita a Julio papa, et reliquis orthodoxis episcopis.
In nomine Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, imperantibus quoque Constantio et Constante Augustis, anno quarto, sub die XIX Kalendarum
Octobrium, indictione sexta, praesidente sancto ac beatissimo Julio papa sedis apostolicae urbis Romae, praepositis sacrosanctis et venerabilibus Evangeliis in Ecclesia Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi, quae vocatur Constantiniana, residentibus etiam viris venerabilibus pariterque cum eo audientibus Benedicto Aquileiensi episcopo, Rufo Carthaginensi episcopo, Agapito Ravennatis ecclesiae episcopo, Julio Mediolanensi episcopo, Luciano Maurianensi et reliquis cum eis centum sexdecim episcopis, Julius sanctissimus praedictus episcopus urbis Romae dixit: Sanctae Dei et apostolicae synodo et Dei voluntate, et gratia indivisa communione sancti Spiritus in hac consonanter et unanimiter congregatae antiqua alma urbe Romae ad confirmationem sacram
et correctionem fidei nostrae, et Christianorum immaculatae disciplinae, ut nostis, beatissimi fratres, necesse est cogitare, et consonanter omnes nos docere secundum naturam Dei summi, et Patris sapientiam Domini Dei et Salvatoris nostri Jesu Christi omni desideranti humanam divinamque in eo attestante Veritatis voce naturam, « quoniam qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est.
Qui autem negaverit me et verba mea, negabo eum et ego coram Patre meo qui in coelis est * .
» Unde oportet, ut primo fidem trecentorum decem et octo Patrum in Nicaena synodo corroboratam ponamus, et postmodum quae necessaria sunt fideliter tractemus.
Cui ab omnibus una voce responsum
est: Ad hoc convenimus, ut post hoc primum secundum Dei voluntatem faciamus, et a fundamento Christi Jesu incipiamus, et denuo pro fratrum oppressione tractantes laboremus; quia dum illi graviter affliguntur, nos respirare, nec quiescere possumus, quia dum membra vexantur, corpus reliquum pacem, aut quietem minime habere poterit, haec est enim fides Nicaena generali tractata synodo.
Credimus in unum Deum Patrem omipotentem, omnium visibilium invisibiliumque factorem, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum; hoc est substantia Patris, Deum
ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, consubstantialem Patri per quem omnia facta sunt: et quae in coelo, et quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit; et incarnatus est, et homo factus
est, passus.
Et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos, et venturus est judicare vivos et mortuos.
Et in Spiritum sanctum, dicentes autem erat quando non erat, aut non erat antequam fieret, aut quia ex non existentibus factus est, aut ex altera substantia vel essentia dicentes esse, aut creatum; aut convertibilem Filium Dei: hos tales anathematizavit catholica et apostolica Ecclesia, hanc fidem venerabiliter trecenti decem et octo agnoverunt et corroboraverunt consonantes et unanimes scriptis explaneverunt.
Nam Dominus noster mittens ad praedicantum discipulos suos ait: « Euntes, docete omnes gentes, baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti * , » de quibus et affirmamus ita habere, et ita sapere,
sed etiam dudum sic habuisse, et ita sapuisse, et usque ad mortem pro hac instare fide anathematizantes omnem sine Deo haeresim.
Haec omnia ex corde, et anima sapuisse, ex quo novimus nosmetipsos, et nunc sapere et dicere coram omnipotente Deo et Domino nostro Jesu Christo cum veritate testamur.
His enim ita praelibatis ingenita Patris natura extranea est, sed praedicandum est esse consubstantialem Patri Filium, eo quod nullam aequalitatem ad creaturas factas Dei Filius habeat, sed soli Patri genitori per omnem modum sit similis, et non sit ex alia qualibet substantia vel essentia, sed ex Patris ante omnia.
Siquidem exquisita sunt impia et iniqua, et sine Deo dogmata Arii, et consentientia ei sub praesentique omnium decreto complacuit anathematizari
impiam ejus sectam, et iniqua atque sine Deo verba simul et nomina quibus utebatur, Filio Dei blasphemans, et dicens ex non exstantibus esse, et iterum fuit aliquando quando non fuit.
Quomodo enim fuit, aut quomodo iterum non fuit?
Et pro libero arbitrio malitiae, atque virtutis capabilem Filium Dei dicentes, creaturam nominantes eum atque facturam.
Haec ergo omnia fatua et anilia et blasphema anathematizavit sanctum et universale concilium, et nec usque ad auditum impiae sectae, atque timoris hujus, aut intellectum iniquorum sensum accommodant.
Ea quidem quae de illo gesta
sunt qualem terminum habuerunt omnia jam audistis, et audietis nec nos forte videamur viro obloqui, propter delictum suum improperia digna portanti.
Eos enim qui dividunt a Patre substantia et divinitate, et alienatur verbum a Patre, dividi ab Ecclesia catholica convenit, et esse alienos a nomine Christiano.
Sint igitur nobis et omnibus anathema, eo quod Verbum veritatis videantur esse cauponati.
Apostolicum namque praeceptum est: Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit.
His ergo nullum communicare denuntiate: nulla est enim communicatio lucis ad tenebras; hos pellite procul ab omnibus: nulla enim concordia Christi ad Belial.
Servate vos, fratres charissimi, ut neque scribatis eis, neque eorum scripta suscipiatis.
Studete
simul et vos, fratres charissimi et comministri, tanquam spiritum et praesentes nostro concilio consentire, atque subscriptione vestra decernere, ut ab omnibus ubique comministris nostris consonantia una servetur.
Abdicamus autem illos et extra terminos catholicae Ecclesiae procul abjiciamus, qui non affirmant quod Deus est Christus, sed aiunt: verus Deus non est, quia Filius est, sed verus Filius non est, ne genitus sit simul et ingenitus.
Sic enim se intelligere natum profitentur, quia sic dixerunt: Quod natum est factum est.
Et quia cum Christus ante saecula sit, dederunt ei principium atque finem, quod non in tempore, sed habet ante saecula.
Oremus simul et pro nobis omnibus et reliquis oppressis fratribus, ut ipsi eruantur illaesi, et serventur immaculati,
ut quae bene placuerunt firma permaneant per Dominum nostrum Jesum Christum secundum bonam voluntatem facta, sicuti credimus Dei et Patris in Spiritu sancto, cui est gloria in saecula saeculorum.
Amen. Trinitas consubstantialis aeterna est.
Data Kalend.
Novembris, Feliciano et Maximiano IV consulibus.
Epistola increpatoria Julii papae ad Orientales episcopos pro causis Athanasii, et excessibus contra Romanam Ecclesiam.
Venerabilibus fratribus universis Orientalibus episcopis JULIUS.
Decuerat vos, fratres, alios ecclesiasticis instruere disciplinis, et non talibus arguere machinantibus dicente Joanne Baptista: « Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis * , »
et reliqua.
De qua re et apostolus Paulus nos instruit dicens: « Fratres, et si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis instruite hujusmodi in spiritu lenitatis, considerans teipsum, ne et tu tenteris * , » et reliqua.
Et alibi Petrus apostolus ait: « Omnes unanimes in oratione estote, compatientes, fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles, non reddentes malum pro malo, vel maledictum pro maledicto, sed e contrario benedicentes, quia in hoc vocati estis, ut benedictionem haereditate possideatis.
Qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos, coerceat linguam suam a malo, et labia ejus ne loquantur dolum; declinet a malo et faciat bonum, inquirat pacem
et sequatur eam, quia oculi Domini super justos, et aures ejus in preces eorum, vultus autem Domini super facientes mala * .
» Quid pejus est, fratres, quam ut sacerdotes Domini 152 qui ab omni mala coinquinatione, et a nocumento omnium Christianorum alieni debent existere. quanto magis a fratrum et coepiscoporum quos tueri et sublevare debent ab insidiis, et quos fovere et diligere summopere oportet, persequuntur eos ejicere, et communione privari detractant.
Nec recordamini sapientiam quae ait: « Perversae enim cogitationes separant homines a Deo * ; » si perversae cogitationes separant homines a Deo, quanto magis opera iniqua?
Quid enim nequius est quam illis de quibus Dominus ait: « Qui vos tangit, tangit pupillam
oculi mei * , » quisquam avertere, persequi, destruere nitatur?
Probata autem virtus portat, protegit, et consolatur oppressos et docet insipientem.
Est enim Deus testis cordis hominis, scrutatorque verus singularum conscientiarum, et linguarum singularum auditor, quam spiritus Domini replevit orbem terrarum, « et hoc quod continet omnia scientiam habet vocis.
» Et alias idem ipse ait: Deus charitas est, in hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut vivamus per eum.
In hoc est charitas non quasi nos dilexerimus Deum, scilicet quoniam ipse prior dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.
Charissimi, si Deus dilexit nos et nos debemus invicem diligere; Deum
nemo vidit unquam.
Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est; in hoc intelligimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de spiritu suo dedit nobis, et nos vidimus, et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum Salvatorem mundi.
Quisquis confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo; et nos cognovimus, et credimus charitati quam habet Deus in nobis; Deus charitas est, et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.
In hoc perfecta est charitas non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse prior dilexit nos, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.
Timor non est in charitate, sed perfecta charitas, foras mittit timorem, quoniam poenam timor
habet; qui autem timet, non est perfectus in charitate.
Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.
Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est.
Qui enim non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt, quomodo potest diligere?
Et hoc mandatum habemus a Deo, « ut qui diligit Deum, diligat fratrem suum.
* . » Nam et ipsa Sapientia ait: « Lingua sapientium ornat scientiam, os fatuorum ebullit stultitiam.
In omni loco oculi Domini contemplantur bonos et malos, lingua placabilis lignum vitae. quae autem immoderata est, conteret spiritum.
Domus justi plurima fortitudo, et in fructibus impii conturbatio; labia sapientium disseminabunt scientiam,
cor stultorum dissimile erit, victimae impiorum abominabiles erunt Domino, vota justorum placabilia.
Qui sequitur justitiam, dirigitur a Domino.
* . » Item alibi: « Labia justi considerant placita, os impiorum perversa * , simplicitas justorum diriget eos, et supplantatio perversorum vastabit eos; justitia rectorum liberabit eos, et in insidiis suis capientur iniqui; justus de angustia liberabitur, et tradetur impius pro eo.
Simulator ore decipit amicum suum, justi autem liberabuntur scientia, in bonis justorum exaltabit civitas, et in perditione impiorum erit laudatio, benedictione justorum exaltabitur civitas * .
» Nec consideratis, qui fratres persequi non cessatis, qualia Job patientissimus inter caetera exorsus loquitur:
« Auris audiens beatificabat me et oculus videns testimonium reddebat mihi, quod liberassem pauperem vociferantem, et pupillum cui non esset adjutor, benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum, justitia indutus sum, et vestivi me sicut vestimento, et diademate judicio meo.
Oculus fui caeco, et pes claudo.
Pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
Conterebam molas iniqui, et de dentibus illius auferebam praedam * , » et paulo post: « Si negavi, inquit, quod volebant pauperibus, et oculos viduae exspectare feci.
Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, quia ab infantia mea crevit mecum miseratio, et de utero egressa est mecum * .
»
Nam si quis ex recto omnia consideraverit oculo nequaquam fratribus nocere, sed liberare festinabit; quia nihil deterius est, quam cives civibus invidere, et fratres fratribus insidiari, aut calumnias facere.
Talibus enim refragari volentes insidiis, Patres sancti synodum congregaverunt generalem in Nicaea, vitam corrigere hominum cupientes in Ecclesia commorantium, licet dudum instituta sanctorum multa Patrum essent conscripta, posuerunt leges, quas sacros canones appellamus, quibus multa per necessaria ad statum Ecclesia sanctae Dei, et supplementum columnarum ejus, id est, episcoporum qui eam propriis humeris gestant, sunt decreta, et nocumenta eorum prohibita: ita ut qui talia agere tentaverint, aut eis nocere praesumpserint, siquidem
clerici fuerint a proprio gradu decidant, si vero monachi aut laici fuerint, anathematizentur.
Quibus armati exemplis oportere arbitrati sumus ab omnipotenti Deo inspirati, ut hanc accensam discordiae flammam exstinguere apostolica debeamus auctoritate, et non concedere eam ulterius animas depasci humanas.
Quapropter una cum omnibus apostolicae subjectis sancimus, ne quisquam deinceps Christianorum talia perpetrare, aut episcopis temere nocere praesumat, cum et doctor gentium, idipsum prohibeat, dicens: « Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem * , » et reliqua; bonum est namque procul dubio, et omnibus timentibus Deum desiderabile, cohibere dissensiones, et altercationes,
fratribusque subvenire, et invicem non invidere, sed adjuvare.
Audite, inquam, jam factam in Nicaena civitae synodum, cui et ego ipse conscientiae meae cultum decenter exhibui nihil aliud volens quam concordiam omnibus fabricare, et per cunctis arguere et removere hanc insidiantium altercationem, quas providentes sancti Patres, insidias, et illicitas altercationes unanimiter in praedicta Nicaena statuerunt synodo, ut nullus episcopus nisi in legitima synodo et suo tempore apostolica auctoritate convocata, super quibusdam criminationibus pulsatus audiatur, id est, judicetur, vel damnetur.
Sin aliter praesumptum a quibusdam fuerit, in vanum deducatur quid egerint, nec ecclesiastica ullo modo reputabuntur.
Ipsi vero primae sedis ecclesiae
convocandarum generalium synodorum jura et judicia episcoporum singulari privilegio evangelicis et apostolicis, atque canonicis concessa sunt institutis; quia semper majores causae ad sedem apostolicam multis auctoritatibus referri praeceptae sunt, nec ullo modo potest major a minore judicari, ipsa namque omnibus major et praelata est ecclesiis, quae non solummodo canonum sanctorum Patrum decretis, sed Domini Salvatoris nostri voce singularem obtinuit principatum.
« Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, » et reliqua.
Et « quodcunque ligaveris super terram et solveris, erunt ligata et soluta in coelo et in terra * .
» Porro dudum a sanctis apostolis, successoribusque eorum in praefatis antiquis
decretum fuerat statutis, quae hactenus sancta et universalis apostolica tenet Ecclesia, non oportere praeter sententiam Romani pontificis concilia celebrari, nec episcopum damnari, quoniam sanctam Romanam Ecclesiam primatum omnium ecclesiarum esse voluerunt.
Et sicut beatus Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et haec Ecclesia suo nomine consecrata, Domino instituente, primatum caput sit caeterarum; et ad eam quasi ad apicem omnes majores ecclesiae causae et judicia episcoporum recurrant, ejusque juxta terminum sumant sententiam, nec extra Romanum quidquam ex his debere decerni pontificem, quatenus non ita proterve, et pro libitu quisquam suo proprio arbitrio, quibusque metropolitanus, sicut agere solebat,
liceat inconsulto Romano pontifice, aut majores Ecclesiae causas deturbare, aut episcopos damnare; sed communi sanctae Romanae sedis episcopi concilio, et concordi actione quaeque sunt Christi zelo agenda disponant, unanimiterque recte sentiant; et ea quae senserint non sibimet discrepando, sed Deo placita perficiant.
Est etiam in jam fata Nicaena concorditer statutum synodo, ut accusatores et accusationes quas saeculi leges non admittunt a sacerdotali funditus averti nocumento.
« Ecce (inquit Propheta) quam bonum et quam jucundum habitare, fratres, in unum!
» * Illi vero non in unum habitant, qui a fratrum se solatio subtrahunt, aut fratribus insidias praeparant.
Non alieno vos,
fratres, patiemini peccato gravari, quia quod necesse est, nos dicere veremur, id est, ne cujus religio dissipatur, indignatio provocetur.
Prae oculis habete, et tota mentis acie reverenter aspicite beati Petri gloriam, et cum ipso communes omnium apostolorum coronas cunctorum quae martyrum palmas, qui pro fratrum non destructione, sed confirmatione, et veritate in Christo passi sunt.
Nos ergo qui Domini discipuli et dici et esse volumus, portare crucem Christi, et compati fratribus debemus, non persequi.
Subtrahite rogamus actus cogitationesque a talibus nocumentis, si non vultis ipsam in vos suscipere ultionem, quoniam talionem meretur, qui fratri foveam praeparat.
Et nos scitote hunc typum deinceps non esse passuros, ut ea quae ad hanc specialiter
sanctam pertinent sedem sicut judicia episcoporum, et majores Ecclesiae causas, ut paulo superius praelibatum est, nos patiamur nobis inconsultis invadere absque nostri status periculo.
Sed si quis ab hodierna die, et deinceps eum praeter hujus sanctae sedis sententiam damnare, aut propria pellere sede praesumpserit, sciat se irrecuperabiliter esse damnatum, et proprio carere perpetim honore, eosque qui absque hujus sedis sunt ejecti sententia vel damnati, hujus sanctae sedis auctoritate scitote pristinam recipere communionem, et in propriis restitui sedibus; quoniam et prius a tempore, scilicet apostolorum, haec huic sedi sanctae concessa sunt, et postea in memorata Nicaena synodo propter pravorum hominum infestationes, atque haereticorum
persecutiones et insidiantium molimina fratrum sunt concorditer ab omnibus corroborata, ut magis singuli provideant, ne talia audeant perpetrare, et caveant, si non propter Deum et amorem fratrum, tamen propter opprobrium hominum, ruborem suum atque canonicam ultionem, saltem haec timore et verecundia compressa silentio comprimantur, amputato, scilicet, totius usurpationis excessu; quia nullus debet praesumere, quae sibi non videntur esse concessa; quam culpam nullo modo potuissetis incidere, si unde consecrationem honoris accipitis, inde legem totius observantiae sumeretis, et beati apostoli Petri sedes quae vobis sacerdotalis mater est dignitatis, esset ecclesiasticae magistra rationis.
Unde sicut multum nos ea quae nobis pie recteque
sunt acta laetificant, ita nimium ea quae sunt perperam gesta contristant, quoniam necesse est post multarum talium experimenta causarum haec in posterum sollicitus prospici, et diligentius praecaveri, quatenus ea quae sunt ab apostolis eorumque successoribus statuta, nulla desidia negligantur, nulla dissensione violenter, nulla concertatione turbentur.
Nam sicut in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eumdem actum habent, ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra; connexio totius corporis unam sanitatem, unam pulchritudinem facit, et haec quidem connexio totius corporis unanimitatem requirit, sed praecipue exigit concordiam
sacerdotum quibus, etsi dignitas communis non est, tamen ordo generalis est, quoniam inter beatissimos apostolos in similitudine honoris fuit quaedam discretio potestatis, et cum omnium par esset electio, uni tamen datum ut caeteris praeemineret.
De qua forma episcoporum quaedam orta est distinctio, et magna ordinatione provisum est, ne omnes sibi omnia vindicarent, sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia; et rursum quidam in majoribus urbibus constituti, sollicitudinem ejus susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret.
Qui ergo scit se quibusdam praepositum non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam
quam exigit, etiam ipse dependat.
Nolite 153 itaque errare, fratres mei dilectissimi, doctrinis variis et extraneis nolite abduci, et instituta apostolorum et apostolicorum virorum canonesque habetis, his fruimini, his circumdamini, his delectamini, his armamini, ut freti contra inimicorum jacula persistere valeatis; satis enim indignum est quemquam vel pontificum vel ordinum subsequentium hanc regulam refutare quam beati Petri sedem, et sequi videat et docere.
Multum enim convenit, ut totum corpus Ecclesiae in hac sibimet observatione concordet quae inde auctoritatem habet, ubi Dominus Ecclesiae totius posuit principatum, dicente Scriptura: « Ordinate in me charitatem * , » et item: « Omnia cum ordine fiant.
» Iterumque
Psalmista praedicante: « Circumdate Sion, et complectimini eam, narrate in turribus ejus.
Ponite corda vestra in virtute ejus, ut enarretis in progenie altera, quoniam hic est Deus Dominus noster in aeternum, et ipse reget nos in saecula * .
» Officii enim nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus major cunctis Christianae religionis zelus succumbit, ne per taciturnitatem, aut favere, aut consentire videamur fratrum nocumenta.
Data Kalend.
Octobris, Feliciano et Maximiano viris clarissimis consulibus.
Epistola Orientalium ad Julium papam causantium, quod in communionem receperit Athanasium et caeteros quos ipsi damnaverant.
Domino beatissimo et honorabili Patri JULIO apostolicae
sedis venerabili episcopo, EUSEBIUS, THEOGNIUS, THEODORUS et BERINTHUS, una cum reliquis fratribus, et coepiscopis nostris in Antiochia congregatis.
Licet circa omnes Romanam Ecclesiam sciamus esse munificam et apostolicam habere curam, et semper matrem existere pietatis, quamquam ab Oriente ad eam praedicatores pietatis advenissent, tamen optaremus vos nobis cum concordare, et quos a communione suspendimus a vobis esse suspensos, et quos in ordine confirmamus episcoporum a vobis esse confirmandos, nec nos secundo loco habendos, cum ex his partibus ad vos usque dogmatizantes apostoli pervenerint.
Nec enim nos vestris resultavimus, quamvis
hoc agere potuissemus, quando Novatianus a Romana pulsus est Ecclesia; quoniam (uti juxta vulgarem consuetudinem loquamur) inimicitias quaerit omnis qui vult recedere ab amico.
Nec crimine carere potest, qui alterius excommunicatum absque ejus licentia a quo a communione est privatus in communionem susceperit, canonibus, scilicet jubentibus, ut excommunicatus ab aliis non suscipiant viventibus illis a quibus communione privatus esse dignoscitur.
Nec solum in his nobis contumeliam irrogatis, sed etiam in his quod concilia nostra dissolvitis neque ea rata sinitis esse.
Sunt namque a nobis et maxime a totius Orientis episcopis damnati, Athanasius Alexandrinus, Paclus Constantinopolitanus, Marcellus
Ancyrae, Asclepius Gazae, Lucianusque Adriopolites pro certis criminibus, quibus adversarii sunt apud nos inscripti, qui per praesentes hujus epistolae lateres omnia sub certa relatione vestrae innotescere non omittimus sanctitati.
Quibus agnitis si nostris placitis magis quam eorum machinationibus assentire, et ordinatos episcopos in damnatorum loco firmare eligitis, pacem vobiscum, et communionem habere volumus.
Si vero aliter egeritis, et eis amplius quam nobis assentire judicaveritis, contraria celebrabimus, et vobiscum deinceps nec congregari, nec vobis obedire, nec vobis vestrisque favere volumus, sed per nos quiquid melius elegerimus agere conabimur.
Nam nullus est in hac parte terrarum aetatem
habens qui ignoret praedictorum molimina seductorum.
Propter eos enim multa sunt mala peracta, multa concilia diversis et asperis temporibus celebrata, multae seditiones, multae machinationes, multa nobis opprobria illata, et alia multa quae enumerare perlongum est.
Nam si his consentire eligitis, tunc liquet quod nos perdere vultis, et non ut pater filios fovere.
Dicunt enim et affirmant tam cives istorum, quam etiam sacerdotes eorum, hos vovere vos velle homicidas, sacrorum templorum eversores, virginum stupratores, sacrorum librorum incensores, sacrorumque vasorum, ac caeterorum sacrorum ministeriorum fraudatores, officiorum neglectores, imperatorum infidos, gentis et patriae proditores, et inter sacerdotes
maximam generantes discordiam, eo quod consubstantialitatis vocem, quae scripta non invenitur in fidei doctrina, posuissent.
Quid plura enumerare necesse est?
cum propter eos nobis et cunctis hujus regionis habitatoribus scientibus tanta caedes hominum sit perpetrata, ut amplius quam mille homines sint prostrati?
Talibus autem favere quid aliud est quam sceleribus eorum consentire?
cum sacra Scriptura prohibeat, dicens: « Non solum qui faciunt, culpabiles existunt, sed etiam qui consentiunt facientibus * .
» Talibus enim vos obsistere totis viribus oportet, ne involvamini in peccatis eorum, et excommunicationem eorum ne suscipiatis.
Tales enim a vohis procul abjicite, ne propter animositatem
talium hominum infirmae animae et ignari populi sacrilega dissensione dispereant.
Itaque oportet vos improbis probe resistere.
Quapropter si neglexeritis deturbare perversos, liquet quod eorum protegatis errorem.
Nec vero caret scrupulo societatis occulte, qui manifeste facinoribus desinit obviare.
Decet enim vos ad arguendam proterviam eorum, linguam vestram exacuere, et velut venenosos a vobis repellere, ne eorum veneno vos vestrique in aliquo sauciemini.
Igitur sufficiunt nobis querimoniae contra eos delatae, quoniam derelinquet nos tempus secundum quod ait Apostolus: « Si voluerimus omnium obloquentium oblatas contra eos producere querelas, maxime cum haec nobis sufficiant quae superius dicta sunt.
» Nec vobis necesse est iterum
eorum divulgare mala cum ipsa per se prodeant, et maxime omnes orientales testes super eorum malis existant, in ore eorum (juxta quod scriptum est) duorum vel trium testium stabit omne verbum, quanto magis in multitudine tantorum sacerdotum, et populorum, abbatum, vel monachorum in scripto, et sine scripto contra horum pravitatem nos quotidie vox acclamantium.
Nos vero diu exspectamus eos per multam patientiam, « ut crearent uvas, sed illi e contrario fecerunt labruscas * .
» Vos ergo non oportet de caetero negligere, et differre tales, ne (quod absit) memoratis criminibus eorum submittamini irrationabiliter eos episcopos ponentes, ipsi enim nisi cito corrigantur juxta quod beatus Apostolus protestatur, « secundum duritiam eorum, et cor impoenitens
thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus * , » quia corrigendi sunt, ne per temporalem delectationem, et per mendacia atque figmenta sua vobis assensum praebentibus, aeterna perdant praemia, qui per veram poenitentiam consequi poterunt.
Nec haec quae praedicta sunt solummodo Athanasio et sequacibus ejus irrogamus, sed etiam quod contra regulam egerit, quam nos decreveramus, quia non decreto communis concilii episcoporum recepit sacerdotium, sed sibimet arrogando Ecclesiam fuisset ingressus, et in sede resedisset, cum dudum decretum fuisset nullum a pauciore numero restitui debere, quam depositum fuisse constaret.
Deinde quanquam ejus adventu sit turba generata, plurimique seditione
sint mortui, et non solum haec per eum, et propter eum sunt peracta, sed etiam quidam a jam dicto Athanasio caesi jndicibus dicuntur esse contraditi, haec et alia innumerabilia sunt ab eo, suisque sequacibus impudenter perpetrata, quos excommunicatos communioni ut audivimus, contra regulam in contumeliam omnium orientalium sociastis.
Praefato itaque debitae salutationis officio propter beati Petri honorem impenso postulamus, ut deinceps ad vestras hinc venientes aures, non tam facile admittatis, neque a nobis excommunicatos ultra velitis excipere, ne canonum transgressores inveniamini, sed magis, salva fraterna charitate, erratum hoc in posterum minime patiamini, et subscriptio orantem
pro nobis apostolatum vestrum Dominus aevo custodiat longiore, beatissime Pater.
Amen.
Rescriptum Julii papae contra Orientales pro Athanasio et caeteris.
JULIUS sanctae Romanae et apostolicae Ecclesiae episcopis, EUSEBIO, THEOGNIO, THEODORO, BERINTHO et caeteris orientalibus episcopis.
Decuerat vos adversus sanctam Romanam Ecclesiam et apostolicam limate, et non ironice loqui, quoniam et ipse Dominus noster Jesus Christus eam decenter allocutus ait: « Tu es, inquit, Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam, et tibi dabo claves regni coelorum * .
» Habet enim potestatem singulari privilegio sibi concessam aperire et claudere
januas regni coelestis quibus voluerit.
Nam si ei detrahere quae Domini ore sacrata atque desuper exaltata sunt, non renuistis, nec mirum si fratribus injurias irrogare minime cessatis, unde jam silentio non teguntur quae vestro in concilio turbulenter atque cum tempestate decreta sunt.
Apparet enim quoniam tumultuosa indisciplinatione veritas est oppressa, vobis quippe inconsiderantibus quae placet Deo propter jurgia quae contra proximos vestros habetis, et vota vestra inevitabilia esse contenditis, sed erit opus divinae providentiae, quatenus e contrario aperte deprehensa possint enarrari, et quidquid illic convenientes sive qualibet gratia, odio aut inimicitiarum causas gessistis funditus repelli.
Quapropter cum omni festinatione vos omnes ad hujus
sanctae sedis reverentiam volo concurrere, quatenus gestorum apud nos integritatem per vosipsos possitis ostendere; nam nec dubitare vos credo Athanasium sacrae legis doctorem non solum a nobis, sed etiam a Nicaena synodo verae fidei cultorem esse comprobatum, qui, defuncto Alexandro mirabili sene qui Arii prostraverat blasphemias, post quinque menses Nicaeni concilii Alexandrinorum Ecclesiae suscepit praesulatum, adversus quem ejusque sectatores multa mendacia texentes, et nudas valde calumnias quasi veras accusationes componentes, nobis multorum malorum eum causam, et caput esse perhibuistis, et non solum apud Aegyptum, sed etiam apud Palaestinam, et Phoenicem vicinasque gentes scriptis vestris illum perturbatorem esse significastis.
Qua de
re ecclesiasticam sequentes regulam, vos Romae regulariter ad judicium die statuta non sub angusto temporis spatio (ut excusatio locum non inveniat) litteris et apocrisiariis evocavimus, illique vocatione suscepta ad diem praestitutum venere, sed vos ne vestris mendaciis caperemini, vestraque calumnia enudaretur, venire distulistis.
Nec his machinationibus solummodo contenti estis, sed etiam videntes oves pastoribus desolatas lupos pro pastoribus super eas posuistis.
Decuerat ergo ut ad regularem veniretis convocationem, qualiter de his et de aliis vestris praesumptionibus veram redderetis rationem: quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret; et nullus dubitat, quod ita judicium nocens subterfugit,
quemadmodum innocens ut absolvatur, requirit; nec suspicione caret, qui alium calumniis deroget falsa dixisse, cum ipse ad judicium ut probet quae intulit evocatus venire distulerit.
Vellem enim vos magis ad jam dictam canonicam convenire vocationem, ut coram universali concilio redderetis rationem, cur synodum ad statum ecclesiarum, et fratrum in Antiochiam subvertendum, et Nicaeni magni concilii destructionem fecistis; aut cur nobis inconsultis episcopos in eam convocastis, ad quam nec maximus Hierosolymitanus venit, nec nostra interfuit legatio; canonibus quippe in Nicaena synodo jubentibus non debere praeter sententiam Romani pontificis ullo modo concilio celebrari, nec episcopos damnari, aut cur in praedictorum loco fratrum alios adulteros
posuistis antequam penes nos, aut apocrisiarios nostros eorum causa canonice esset examinata, finemque perciperet rectum.
Isti enim qui ad memoratam 154 regulariter venere vocationem videntes vos a praedictis subtrahere calumniis multa adversus vos lacrymabilia et doloribus plena referunt accusantes vos, et dicentes multa se importabilia a vobis esse passos.
Vos ergo refugientes venire, illosque perseverantes in vera ratione, suisque calumniis reclamantes, super quibus et Aegyptiorum episcopi litteris nobis missis protestantur suis falsa esse qui contra Athanasium suosque sectatores machinantur cuncta Arianorum machinata blasphemiis.
Talibus namque figmentis liquet eos esse inculpabiles vosque culpabiles, quia si de vera confideretis
innocentia, nullo modo a jam dicta vos canonica subtraheretis evocatione, quae non subito sed spatiose denuntiata est, sed omni subducta apologia absque tardatione venire, et causas reddere festinaretis.
Quibus ita gestis scripsi vobis, et omnibus qui in Antiochiam contra apostolicam canonicamque regulam nobis inconsultis fueratis congregati, arguens vos primum de injuriis litterarum, deinde cur Athanasium suosque consectatores ad vestrum concilium convocassetis, canonibus, scilicet, praecipientibus nihil extra Romanum decerni pontificem, cui haec et majora ecclesiarum negotia tam ab ipso Domino, quam ab omnibus universorum conciliorum fratribus speciali (ut jam dictum est) privilegio
contradita sunt.
Vobis vero refugientibus et ad concilium toties convocatis adesse nolentibus.
Illis quoque in sua reclamatione, et justa ratione persistentibus, vestraque cognoscentes crimina, et illorum justam examinantes rationem, omnesque eos Nicaeno concilio comperientes et nostris apostolicis jussionibus obtemperantes, visum est nobis ac universo concilio, ut nos divinis praeceptis, et apostolicis monitis informati, qui pro omnium ecclesiarum statu impigro vigilare debemus effectu, si quidquam reprehensioni usquam invenitur obnoxium celeri sollicitudine ab ignorantiae imperitia, aut a praesumptionis usurpatione revocemus.
His taliter consideratis atque discretis tanquam omnium curam gerentes, propter sedis propriae dignitatem suscepimus
eos in communionem, singulisque cum suis auctoritate hujus sanctae sedis rebus, proprias reddidimus ecclesias, quoniam huic sanctae sedi propter pravorum hominum insidias ipso Domino instituente et sanctis apostolis eorumque successoribus per singula concilia roborantibus hoc semper licuit, licebitque Domino auxiliante in perpetuum.
Unde qui se scit aliis esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed temperantiam quam ab aliis requirit gratis, et ipse dependat.
Quapropter increpando vobis scribo, quia non recte tractastis viros inculpatos, et a nobis minime examinatos de suis ecclesiis communione privatos pellentes, et ecclesiasticae disciplinae injuriam irrogantes, constitutumque Nicaeni concilii minime servantes,
talia indisciplinate agere non formidastis.
Idcirco quoniam dudum venire vocati renuistis, modo ad certum diem, id est XV Kalend.
Novemb., vos iterum regulariter litteris missisque evocamus, ut coram vobis ostendamus nos justam in eos protulisse sententiam, et de caetero non talia esse passuros.
Est etenim in antiquis Ecclesiae statutis decretum ut aliena qui invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione restituat, unde et in Evangelio scriptum est: « Quod si aliquid defraudavi reddo quadruplum * .
» In lege quoque cautum est: « Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui, et dicet: omnis populus.
Amen * .
» Quare miror vos tam audaces esse et tam impudenter egisse, et terminos ac jura beati Petri
apostolorum principis invasisse.
Sui enim (ut paulo superius comprobatum est) juris erat, ut absque ejus sanctae Sedis auctoritate nullus deberet, aut concilia celebrare, aut episcopos ad synodum convocare, vel damnare, quae omnia vos temerare non timuistis.
Quid ergo est aliud talis praesumptio, nisi quod apostolorum eorumque successorum decreta transgredi, et maledictionem superius comprehensam in lege, scilicet, cautam quam omnis populus uno ore, consonaque responsione per Amen, id est fiat, confirmavit, suscipere non timuistis.
Nam, ut reor, talibus transgressionum funiculis constricti, nostrum ne vestra proderentur flagitia examen declinastis, et ad supradictam vocationem venire distulistis.
Sane manifestum est suum eos confiteri crimen, qui toties
evocati absque inevitabili causa venire distulerint, et purgandi se voluntate non utuntur.
Nam si de vestris dictis confideretis, et in faciem probare non distulissetis.
Tales insidiatores spiritum praevidentes sancti Patres in Nicaea congregati leges statuerunt, quas canones appellamus, ne facile probi ab improbis damnarentur, ex quibus nullas sententias his inseri judicavimus, ut tantorum Patrum auctoritate nostra roboraretur epistola, atque omnes orientales sive reliquarum partium episcopi haec audientes, in tantam foveam non incidant, ne damnationem a Patribus decretam percipiant.
Sequuntur enim haec ex praedicto concilio Nicaeno capitula, id est, XVIII, XIX, XXI, XXIII, XXVI, XXVII, XXVIII, XXXIII, XLI, et V,
VIIque, et IX, ac LI, LII, LIII, LIV, LV, LVII, LVIII, LIX, LX, LXI, LXIII, LXVI.
Ut omnes episcopi qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse fuerit libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant, ut ab ea, sicut semper fuit, pie fulciantur, defendantur, et liberentur.
Cujus dispositionis omnes majores ecclesiasticas causas et episcoporum judicia antiqua apostolorum eorumque successorum atque canonum auctoritas reservavit.
Quoniam culpantur episcopi qui aliter erga fratres egerint, quam ejusdem sedis papae fieri placuerit.
Placuit, ut accusatus vel judicatus a provincialibus in aliqua cuasa episcopus licenter appellet, et
adeat apostolicae sedis pontificem, qui aut per se, aut vicarios suos ejus retractari negotium procuret; et dum iterato judicio pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur, aut ordinetur episcopus, quoniam quanquam comprovincialibus episcopis accusati, causam pontificis scrutari liceat, non tamen definire inconsulto Romano pontifice permissum est, cum beato Petro apostolo non ab alio quam ab ipso dictum sit Domino: « Quaecunque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis, et quaecunque solveris super terram, erunt soluta et in coelis * .
»
Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari apud primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae Ecclesiae papam judicetur.
Accusatores et accusationes quas leges saeculi non asciscunt, et nos unanimiter submovemus, nec fiat in districta probatione impietas, cum recta sit judicii in electione sententia.
Nullus episcopus alterius parochianum praesumat retinere, aut ordinare absque ejus voluntate vel judicare, salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, quia sicut irrita erit ejus ordinatio, ita et dijudicatio, quoniam censemus nullum alterius judicis, nisi sui sententia teneri.
Nam qui eum ordinare non potuit nec judicare ullatenus potest.
Si quis erga episcopum vel actores Ecclesiae se proprium habere crediderit negotium, non prius adeat judices, quam ad eos recurrat charitatis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanare
debeant, quae in querimoniam deducuntur.
Quod si aliter egerit, communione privetur.
Nemo pontificum deinceps aliquem episcopum suis exspoliatum rebus, aut a se depulsum excommunicare, aut judicare praesumat, quia non est privilegium quo possit spoliari jam nudatus.
Pari tenore decernimus non credi accusatori, qui, absente adversario, causam suggerit ante utriusque partis discussionem, nec accusatores vel testes suscipi, qui non sunt idonei.
Placuit, si accusatus vel damnatus episcopus appellaverit Romanum pontificem id statuendum quid ipse juste censuerit, et omnes qui adversus Patres armantur, infames esse censemus, neque eos qui
cum inimicis morantur ad accusationem, vel ad testimonium recipiendos.
Placuit, ut semper in accusatione clericorum primo persona, fides, vita, et conversatio blasphemantium perscrutetur.
Nam fides omnes actus hominis praecedere debet, quia dubius, infidelis est, nec eis omnino est credendum qui veritatis fidem ignorant; nec rectae conversationis vitam ducunt, quoniam tales et facile et indifferenter lacerant, et criminantur recte et pie viventes.
Ideo suspicio eorum discutienda est primo et corrigenda, neque accusatoribus suspectis, et de inimicorum domo prodeuntibus credendum.
Quod non aliae metropolitanae ecclesiae vel primates sint, nisi illae quae prius primates erant, et post
Christi adventum auctoritate apostolica et synodali primatum habere meruerunt.
Reliqui vero non primates, sed metropoles vocentur, eorumque episcopi non primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum nomine fruantur.
Infames esse censemus omnes qui suam aut Christianam praevaricantur legem, aut canonicam postponunt auctoritatem salvo in omnibus Romanae Ecclesiae privilegio, nullus metropolitanus absque caeterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas eorum, quia irritae erunt imo et causam in synodo pro facto dabit.
Alienis erroribus sociatum, vel a sui propositi tramite recedentem, aut sacris canonibus inobedientem suscipere non possumus, nec impetere
recte credentes vel sanctorum Patrum sanctionibus obtemperantes permittimus.
Peregrina judicia generali sanctione prohibemus, quia indignum est ut ab exteris judicetur, qui provinciales et a se electos debet habere judices.
Salva apostolicae Ecclesiae auctoritate nullus episcopus extra suam provinciam ad judicium devocetur, sed evocatus ipse canonice in loco omnibus congruo tempore synodali ab omnibus comprovincialibus episcopis audiatur, qui concordem super eum canonicamque proferre debent sententiam, quoniam si hoc minoribus tam cleris quam laicis concessum est, quanto magis de episcopis servari convenitur.
Nam si ipse metropolitanum aut judices suspectos habuerit, aut infensos senserit apud
primates dioeceseos, aut apud Romanae sedis pontifices judicetur.
Nemini de se confesso credi potest super crimen alienum, quoniam ejus atque omnis rei professio periculosa est, et admitti adversus quemlibet non debet.
Incerta nemo unquam pontificum judicare praesumat, quia quamvis vera sint, non tamen credenda, nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur.
Criminationes majorum natu per alios ne fiant, nisi per ipsos qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis publicis
docuerint omni se carere suspicione atque inimicitia, et irreprehensibilem fidem atque conversationem ducere.
Et comprovincialis synodus retractetur per vicarios urbis Romae episcopi, si ipse decreverit.
Placuit, ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est auctoritas major fuerit provocatum, audientia non negetur.
Si quis metropolitanus episcopus, nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam, sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum aliquid agere tentaverit gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit, irritum habeatur, et vacuum; sed quidquid de comprovincialium episcoporum causis suarumque ecclesiarum et clericorum
atque saecularium necessitatibus agere, aut disponere necesse fuerit, hoc cum omni consensu comprovincialium agatur pontificum, non aliquo dominationis fastu, sed humillima et concordi administratione, sicut Dominus ait: « Nec veni ministrari, sed ministrare * ; » et alibi: « Qui major est vestrum erit 155 minister vester * , » et reliqua.
Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cum ejus consilio, nisi quantum ad proprias pertinet parochias, agant juxta sanctorum constituta Patrum, ut uno ore, uno animo concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula.
Caveant judices Ecclesiae, ne absente eo cujus causa ventilatur, sententiam proferant; quia irrita erit, quippe et rationem pro actione reddent in synodo,
et ut proditoris calumnia, nec eorum postea vox audiatur, nemo enim debitorem amplius potest cognoscere, quam ille qui iniuriam ejusque sustinet nequitiam.
Si quis super quibuslibet criminibus clericum pulsandum crediderit, in provincia in qua ille consistit pulsatur, suas exerceat actiones, nec aestimet eum, accusator suus, alibi, aut longius pertrahendum ad judicium; ille vero qui pulsatus fuerit, si judices suspectos habuerit, liceat appellare.
Primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant damnationis quam apostoliea freti auctoritate, aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur.
Irritam esse injustam episcoporum damnationem,
et idcirco a synodo retractandam, ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis; detractores qui divina auctoritate eradicandi sunt, et fautores inimicorum ab episcopali submovemus accusatione.
Similiter ne summorum quispiam minorum accusationibus impetatur, aut dispereat, neque in re dubia detur sententia, nec ullum judicium, nisi ordinabiliter habitum teneatur.
Plura de his ideo hic non inserimus ne vacuare vilemve praedictam facere synodum videremur, aut fastidium legentibus audientibusque prolixa faceret epistola.
Si quis autem de his ampliora atque abundantiora scire voluerit, in sacro nostrae sedis ecclesiae scrinio, et ea quae praediximus invenire poterit.
Verum me dixisse testis est divinitas, de receptione vero sedis et sacerdotii atque honoris, quae dixistis Athanasium absque concilii decreto suscipere, non ita invenimus sicut calumniati estis, sed quorumdam episcoporum consilio atque decreto recepit suum quod injuste perdiderat sacerdotium, ac resedit in sede.
Quod enim scripsistis, non eum posse a pauciore numero episcoporum restitui quam depositus fuerat, non ita est, nec haec regula orthodoxorum sanctae Ecclesiae est episcoporum, sed Arianorum sociorum, videlicet virorum haec adinventio ad perditionem orthodoxorum episcoporum contexta est.
Nam ut nobis a veracibus est testibus relatum, quando Antiochiae pro damnatione fidei de consubstantialitate prolata fuistis congregati odio praedicti
Athanasii hanc regulam protulistis quae nullas habet vires, nec habere poterit, quoniam nec ab orthodoxis episcopis hoc concilium actum est, nec Romanae Ecclesiae legatio interfuit canonibus praecipientibus sine ejus auctoritate concilia fieri debere, nec ullum ratum est, aut erit unquam concilium quod non fultum fuerit ejus auctoritate.
Igitur de fuga super qua Athanasium reprehenditis non bene agitis, cum ipse Dominus mandatum hoc nobis dedit: « Cum persecuti vos fuerint in una civitate, fugite in aliam * , » et ipse Dominus per semetipsum exemplum nobis demonstrans, « quando Pharisaei consilium fecerunt adversus eum, ut eum occiderent.
Sciens autem Jesus discessit inde * ; » et alibi: « Tulerunt
lapides Judaei ut jacerent in eum.
Jesus autem abscondit se, et exivit de templo * , » et « transiens per medium eorum, abiit * , » et ita discessit, nam et discipuli propter metum Judaeorum recesserunt, celantes semetipsos, et Paulus in Damasco a principe gentis quaesitus, de muro in sporta depositus est, et manus quaerentis effugit, et alii quam plurimi et innumerabiles sancti, tam in Veteri Testamento quam in Novo fugisse leguntur.
Si ergo fugam improperatis fugientibus, erubescite potius persequi, et quiescite insidiari, quiescentque continuo fugientes.
Nam sive perimatis eos, mors semper contra vos exclamat, sive rursus exsilia superponatis, ubique in vos mali memoriam destinare noscimini, et illi patiendo sibi proficiunt.
Unde et
Dominus ait: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam * .
» Multos enim cognovimus pessimis machinationibus injuste depositos.
Ideo summopere me cui vice apostolorum principis universalis Ecclesiae cura commissa est, providendum est, auxiliante ipso summo Apostolo, ne deinceps talia fiant, quoniam ideo haec sanctae sedi praefata privilegia specialiter sunt concessa, tam de congregandis conciliis, et judiciis ac restitutionibus episcoporum quam et de negotiis, ut ab ea omnes oppressi auxilium, et injuste damnati restitutionem sumant, et talia ab improbis ne praesumantur absque ultione,
nec exerceantur absque damnatione.
Non ergo recte egistis quod praedictos fratres calumniati estis, dicente Domino: « Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum * .
» Nec recte egistis quod nobis inconsultis concilium celebrastis, eosque ad concilium vocastis et damnare praesumpsistis canonibus (ut praemissum est) jubentibus, nihil ex his absque hujus sanctae sedis auctoritate fieri debere.
Non recte egistis quod regulariter a nobis ad concilium vocati venire distulistis.
Non recte egistis quod contra eos rationem reddere, ut vestra erga eos aut probaretur recta sententia, aut improbaretur non venistis, nec rationalem mandastis causam, ut quod haec renuistis.
His ergo omnibus perpensis, manifestum est vos
reos existere, et illos innocentes remanere, et vos recte excommunicatos, illosque juste liberari.
Noluit itaque Dominus tam leviter suos tractari ministros sicut facitis, aut a vobis damnari, sed (sicut memoratum est) aut ab hac sede cui commissi sunt, aut suo reservari judicio; ait enim: « Qui vos contristabit, me contristabit; qui fecerit injuriam vobis, recipiet id quod inique gessit * .
» Et quanta poena exspectet eos qui Domini scandalizant discipulos; Evangelium sufficienter exponit, ubi de scandalizantibus discipulos loquitur.
Nam quod a vobis non sint damnandi, sed aut ab hac sancta (ut praefatum est) sede, aut sibi reservandi, ipse manifeste dat exemplum quando peccantes sacerdotes, quorum locum modo in sancta Ecclesia tenent
episcopi, non per alium, sed per semetipsum vendentes et ementes ejecit de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo.
Et ipse alibi ait: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos decernit * , » et reliqua talia et his similia; et alibi idem ipse ait: « Nolite judicare, ut non judicemini; nolite condemnare, ut non condemnemini * , » in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini; quapropter non tam temere (ut vos facitis) quispiam suam praesumat evomere iniquitatem, sed judicantem cuncta oportet rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, nec de illis quae ei inconcessa sunt ullo modo judicium praesumere, interrogandi ac proponendi adjiciendique patientia prohibita ab eo, ut
ibi actio partium limitata sit pleniter.
Haec prius litigantibus sua velit sententia obviare, nisi quando ibi peractis omnibus jam nihil amplius habuerint in quaestione quod proponant, nec oportet quemquam judicari aut damnari antequam suos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat spatiosum ad abluenda crimina.
Similiter in jam fata synodo statutum est, ut ultra provinciae terminos accusandi licentiam non progrediatur, nisi ad hanc apostolicam sedem provocatum, ad quam omnes qui voluerint libere et absque ullo impedimento a quibusdam agendo confluere debent.
Similiter in jam praefixa synodo est decretum, ne suspecti, aut infames, aut criminosi, aut gravosi, vel calumniatores, vel
affines, aut scelerati, aut facile litigantes suscipiantur accusatores, sed tales qui omni careant suspicione; quia columnas suas Dominus firmiter stare voluit, nec a quibusdam agitari.
Similiter statuit praefata synodus, ut nullum sententia non a suo judice dicta constringat, judices autem alii esse non debent quam quos ipse qui impeditur elegerit, aut quos suo cum consensu haec sancta sedes, aut ejus primates auctoritate hujus sanctae sedis delegaverint; ex his enim et aliis quae tam in hac sancta sede quam et ab apostolis eorumque successoribus sunt statuta, nihil praefatis episcopis concessistis, sed vim eis inferentes, injusteque (ut superius commemoratum est) eos damnantes aliquos absentes expulistis, quod omni Christianae religioni est inimicum, in quibus
apparet quod nec Domino sua servastis jura, nec huic sanctae matri et apostolicae Ecclesiae, quae (ut praescriptum est) eos suo judicio, aut huic sedi voluit reservari, ne a tam pravis, sicut estis, hominibus damnarentur aut ejicerentur; in his omnibus vos stultos et praevaricatores Evangeliorum et canonum esse nulli sane sapientium est absconditum; nec his contenti in vestra estis praevaricatione, sed etiam quod prius expulsos eos et suis exspoliatos rebus, quasi vocastis atque damnastis, cum nullus regulariter aut vocari aut judicari possit, antequam sit regulariter restitutus, et sua omnia ei legibus sint integerrime reformata; est namque in saepe jam dicta sancta synodo ab omnibus unanimiter decretum, et apostolica auctoritate roboratum, ut si quis episcoporum
suis fuerit rebus exspoliatus et in accusatione pulsatus, ordinatione pontificum oportet et decet sanctum propositum prima fronte certare, ut omnia quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, legaliter primo potestati ejus ab honorabili concilio reintegrentur, et praesul regulariter prius statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque suis tunc ad tempus veniat ad causam, et si ita juste videtur accusantium propositionibus respondeat; quare ergo transgressi estis terminos Patrum judicantes et damnantes eos quos non debuistis?
quare judicastis eos quos non regulariter approbastis?
Non observastis quod in regnorum libro scriptum est:
« Non quo modo videt homo videt Deus, quia homo videt in facie, Deus autem in corde videt.
» Et in Paralipomenon: « Omnia corda scrutatur Deus, et omnem cogitationem novit * .
» Et alibi scriptum est: « Non potest humano condemnari examine quem Deus suo reservavit judicio; » haec omnia summopere praecavenda sunt, nec accusatio episcoporum facile est recipienda, dicente Domino: « Non suscipias vocem mendacii; » et Apostolus inquit adversus presbyterum inscriptionem non suscipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus.
Si haec de presbyteris vel caeteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis.
Quibus cognitis magis vos dominari velle manifestum est, quam consulere fratribus, aut sustentare eos, quia honor
inflat ad superbiam, et quod praevisum est ad concordiam, tendit ad noxam.
Decuerat namque vos juxta praefatas regulas, si aliquid egissent contra suum ordinem mandare nobis, et exspectare quod ad vestra consulta rescriberemus, in tantum ut si etiam quidquam grave intolerandumque committerent, nostra praestolaretur censura, et nihil prius aut aliud discerneritis, quam quod nobis placere cognovissetis, ita ut a regulis praestitutis nulla, aut negligentia aut praesumptione recederetis; cesset hujusmodi pressa nostra auctoritate praesumptio, vitentur hujusmodi nocumenta, quia nequaquam talia patienter ferre possumus machinamenta, quoniam convenit nos paternarum sanctionum diligentes esse custodes, merito namque nos causam respicit, si
silentio faveamus errori, est insuper in praedicta sancta Nicaena synodo statutum, ut nemo anathema in nostra suscipiatur accusatione, nec illi qui nos in sua nolunt recipere querela vel accusatione, cum nos super illos sciamus a Domino constitutos non illos super nos; et sicut major non potest a minori indicari, ita nec colligari, quia rarum est omne quod magnum est.
Portemus onera omnium qui gravantur, quinimo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, cujus vice fungimur legatione, et cujus regula informamur, quatenus ejus fulti auxilio ab omnibus nunc et in perpetuo tueamur adversis.
Data Kalendis Novembris, Feliciano et Maximiano viris consulibus.
INCIPIUNT DECRETA LIBERII PAPAE.
Epistola Athanasii et Aegyptiorum episcoporum ad eumdem papam, de oppressionibus Arianorum.
Domino beatissimo et honorabili sancto patri LIBERIO papae ANASTASIUS, et universi Aegyptiorum episcopi.
In unum synodice apud Alexandriam congregati, vestrae beatissimae paternitatis jura 156 penes Deum sunt manifesta, dum praedicationibus scilicet apostolicis et doctrinis verae fidei cultura universa repleta sit terra; per divinorum tamen eruditionem eloquiorum vestra instruente admonitione exhortatoria superaedificatur orthodoxa Christi Ecclesia apostolica institutione fundata, et a fidelibus
prioribus firmissime roborata, ad quam omnes beatissimi apostoli pari honoris et potestatis consortio praediti populorum agmina convertentes, pie sancteque de tenebris ad lumen, de lapsu ad veram fidem, de morte ad vitam homines divinae praedestinationis genera praeceptis ac monitis perduxerunt, quorum sanctorum apostolorum vestra fraternitas honoranda sequens merita, et profectius implens exempla Ecclesiam Dei morum probitate, et actuum sanctitate condecorat, et fide sacra Christianis moribus vigens, quae fieri Deo placita praecepit studiis pontificalibus indesinenter operatur et proficit, servans
legis divinae mandata; quia non legis auditores justi sunt apud Deum, sicut narrat Apostolus, sed factores legis justificabuntur.
Nos enim haec meditari cupientes, et ea quae a sancta sede vestra apostolorum eorumque successorum praedicatione suscepimus, atque quae in Nicaena synodo roborata cognovimus praedicare, et Arianorum blasphemias, atque aliorum haereticorum repellere cupientes quotidie ab his persequimur, et damnationi tradimur, atque morti destinamur.
Qua de re precamur, ut vestris exhortationibus, tam per vos quam et per apocrisiarios vestros adjuvemur, ne dum illi crescunt et nos minuimur, vera fides destruatur, et eorum haeresis ultra fidem nostram crescat; quoniam timemus, ut postquam abundaverit
iniquitas, refrigescat charitas multorum.
Pro qua re multa vestrae sacrae doctrinae, tam apud Deum quam apud cunctos fideles merces et laus reposita est, si vestra haec recensentur auctoritate, nostram enim fidem quam a sanctis Patribus accepimus et tenemus atque docemus subter inservimus, ut si aliquis vobis aliter nos credere aut docere, aut accusando, aut mussitando retulerit, vel detrahendo scriptis mandaverit, per hanc manifeste nos ita credere et docere agnoscatis.
Credimus namque in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium necnon invisibilium factorem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, natum ex Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris: Deum ex Deo, lumen
ex lumine, Deum verum ex Deo vero: natum, non creatum, omousion, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, coelestia, terrestria.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est, et homo factus, passus est, et resurrexit tertia die, ascendit in coelum, venturus est judicare vivos et mortuos.
Et in Spiritum sanctum.
Eos autem qui dicunt, erat tempus quando non erat, et priusquam nasceretur non erat, et quia ex nullis subsistentibus factus est, aut ex alia substantia vel essentia dicunt esse trepton, hoc est convertibilem atque mutabilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia, hanc venerabilem fidem trecenti quidem decem et octo Patres agnoverunt, et
amplexi sunt, et consonantes et unanimes scriptis explanaverunt.
Sed modo quoniam contra haec (ut nostis) talia exsurgunt, qualia non debent, venite et nos, dilectissimi fratres, cum Deo descendamus ad visitationem, id est, inquisitionem sermonum eorum, et confundamus per approbationem verissimam ibidem linguas eorum elevatas contra scientiam unigeniti Filii Dei; et iniquitatem in altitudinem humanitatis ejus loquentes, « disrumpamus vincula eorum * » per gladium spiritualem, quod est verbum Dei, « et projiciamus a nobis jugum ipsorum * , » per expugnationem profani sensus illorum.
« Tunc enim ipse quoque Dominus irridebit eos, et
subsannabit, et tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos * , » secundum beatum Jeremiam dicens: « Falso prophetae isti vaticinantur in nomine meo; non enim misi eos, et non praecepi eis, neque locutus sum ad eos visionem mendacem, et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobis.
Id circo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo mendacium: erunt projecti in viis Hierosolymae * ; » et conculcatio omnium pie confitentium me, et non erit qui sepeliat eos.
Nemo enim abscondere potest quibusdam subreptionem commenticiis, sicuti nec foliis fici antiquis transgressor praecepti Adam potuit, qui per propriam linguam inverecunde nudatur, laqueum
enim fortis viro labia ejus, et captus propriis sermonibus, et opera manuum ejus, retributio autem labiorum ejus dabitur ei, et impietatis reprehensio.
« Arguam te, inquit, et statuam contra faciem tuam, existimasti inique quod essem tibi similis * .
» Propterea, sicut dicit Dominus ad Gedeon: Deponamus eos ad aquam verae discretionis, et probemus eos ibi regulari examinatione in idipsum pronos corruentes per ostensionem pravi intellectus eorum, utrum ne sint apud eos sapientes divini verbi scientiam ignorantes, quoniam dicentes se sapientes stulti facti sunt, et mutaverunt gloriam catholicae Ecclesiae propria novitate et voluntate, sive per ea quae illicite in ejus defensione gesta sunt, haereticam turbulentiam
introducentes, illud competenter ad nos retinentes quod bene ad Jesum filium Sirach dictum est: « Usque ad mortem certa pro veritate, et Dominus pugnabit pro te * .
» Hujus rei gratia universalis vobis in Christo Jesu commissa est Ecclesia, et pro omnibus laboretis, et cunctis opem ferre non negligatis, quia dum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet.
Ideoque tanta urgente necessitate summopere comprimite vestra summa auctoritate infestos, relevate oppressos, ut absque gravi, Domino opitulante, facultate, ipsi gratanter omni tempore sacrificare mereamur illaesi, Et suscriptio.
Aeterna te servet divinitas per multos annos, sanctissime Patrum pater.
Amen.
Rescriptum Liberii ad eosdem.
Dilectissimo filio ATHANASIO et omnibus in unum congregatis, et de Trinitatis fide recte sentientibus Aegyptiorum episcopis LIBERIUS papa.
Olim et ab initio tantam percepimus a beato Petro apostolorum principe fiduciam, ut habeamus auctoritatem, pro universali Ecclesia ad rectam defendendam fidem, quatenus nulli liceat statum sanctae Ecclesiae commovere ad laesionem recte credentium absque sui periculo honoris.
Epistolam siquidem vestram nobisque directam ante nos recitari fecimus, tribulationes et persecutiones quas pro recta fide patimini intelleximus.
Super quibus et nos una nobiscum condolemus, et laborare pro vobis ut pater pro filiis
parati sumus, fidem vero Nicaeni concilii in eadem epistola rectam reperimus, super qua et Deo gratias uberrimas retulimus, pro qua non solummodo persecutiones, et passiones sustinere vobiscum parati sumus, sed etiam, si necesse fuerit, mori pro Christi nomine, in quantum nostra sinit fragilitas, non respuimus.
Igitur praedictum sanctum concilium (ut legimus) definivit Nicaenum, aliam fidem nulli licere proferre, aut conscribere, vel componere, aut sapere vel docere aliter, nec quidquam in fide sentire, aut proferre quod his Patrum regulis possit obviare.
Qui autem praesumpserint componere aliam fidem aut proferre, docere, vel tradere aliud symbolum ad viam veritatis converti desiderantibus de quacunque haeresi, vel ex Judaeis, vel ex paganis
Christianos se fieri volentibus: hi si episcopi fuerint, aut clerici, alienari quidem episcopos ab episcopatu, cleros a clero.
Si vero monachi, aut laici fuerint, anathemate feriri.
Protestatur etenim beatus Apostolus dicens: « Si quis certat, non coronatur, nisi legitime certaverit * ; » et iterum Dominus ait: « Qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit * ; » videlicet certaminibus sacris propositis nobis pro defensione catholicae Ecclesiae, magnaque salute ex hoc sperata ab omnium bonorum datore Deo, non deficiant manus nostrae dilectissimi fratres, per occasionem cujuslibet, desidiae dissolutae, sed fortes efficiamur per gratiam Domini atque virtutem potentiae ejus, quoniam perfecit pedes nostros tanquam suorum,
et super excelsa firmius statuit intellectus summae ejus humanitatis propter nostram salutem, maxime tantum habentes impositam sanctorum testium nubem.
Deponentes ergo omne pondus, et circumstantem adversariorum novitatem per patientiam curramus, aspicientes in auctorem fidei, et consummatorem Jesum qui in proposito nobis propter eum negotio, spiritum nobis suae veritatis condonet loquentem in nobis atque prohibentem magnalia fidei per doctrinam sanctorum Patrum quos adversarii calumniantur quotidie.
In prophetis namque habetur: « Propter Sion non tacebo, et propter Sion non quiescam, donec egrediatur, ut splendor justus ejus, et salvator ejus, ut lampas accendatur * .
» Profecto catholica Ecclesia qua vera consistit
Sion, et civitas Christi coelorum regis per tot annorum spatia expugnata ab aversantibus verba fidei, qui neque Deum timent neque hominem reverentur, sed incassum perducentibus pias et canonicas de hoc verbo doctrinas, dum adversis tantisque scripto, et sine scripto contestationibus invitati fuissent corrigere propriam, et sepelire haeresim, sicuti et per anteriorem cognitionem luculentius demonstratum est, tam per libellos quam per suggestiones reverendissimorum sacerdotum, et venerabilium abbatum, Apostolo protestante nobis, ut hominem haereticum post primam et secundam correptionem evitare debeamus, scientes quia hujusmodi subversus est, et delinquit proprio judicio
condemnatus, nullo modo oportet nos deinceps tacere, aut quiescere, ne quando iniqui judicemur odibilem Deo pacem amplectentes, quoniam scriptum est: Zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns, et dicatur etiam de nobis: Sacerdotes mei contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuere distantiam, inter pollutum et mundum non intellexerunt, sed consurgere in Deo, et consistere prompte ei, et induentes arma spiritus adversus malignantes contra fidem ejus, ut approbemus spiritus sapienter, id est, verba eorum si ex Deo sunt.
Scriptum est enim in Jeremia: « Probatorem dedi te in populo meo robustum, scies et probabis viam eorum * ; » multa namque nobis necessaria est vigilantia, et
tanta divinae sapientiae rimatio quae occulta tenebrarum revelat ad requisitionem hujusmodi rei, et scrutationem, quoniam latet quodammodo et absconditur, vixque comprehenditur, dolosa existens malitia, pro eo quod sibi pietatem callide blandiatur, ut valeat scrutantium mentem latere; quod utique sciens beatus Apostolus, ait: « Nam hujusmodi pseudo apostoli et operarii subdoli transfigurant se in apostolos Christi * .
» Sed non mirum, quoniam et ipse Satanas transfigurat se velut angelus lucis, et ideo non mirum, si ministri ejus transfigurantur velut ministri justitiae, quoniam finis secundum opera eorum, sed et Dominus in hoc praemuniens nos, ait: « Attendite a falsis prophetis qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus
sunt lupi rapaces; a fructibus eorum cognoscetis eos * .
» Ergo in idipsum ex toto corde referentes ante omnia super tali quaestione deprecationem, et dicentes cum David: « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua * , » « lucerna enim pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis * , » quoniam ipsius est (sicut ait beatus Daniel propheta) « sapientia, fortitudo, dat sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam.
Ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est * .
» Quia sapientiam, inquit, et fortitudinem dedisti mihi, et ostendisti mihi quae rogavi te, cum opera divina uniuscujusque
personae descripta eorum qui pro novitatis commento accusati sunt de venerabili nostro scrinio obsecundantibus, et nobis ordinabiliter offerentibus solertius intendamus, ita ut qui haec praesumpserint praevaricari, primum quidem subjaceant judicio terribili omnipotentis Dei, deinde autem qualemcunque regalem indignationem revereantur, per quam quidem si episcopi aut clerici sunt, a sui sacerdotii, sive a sui cleri ordine modis omnibus excedant.
Si autem monachi sunt, segregentur, et alieni sint de suis locis.
Si autem dignitatem, aut cingulum, aut militiam habeant, nudentur de eis.
Sin autem sunt privati, si quidem nobiles existunt suarum substantiarum proscriptionem patiantur.
Si autem ignobiles consistunt. non solum in 157 corpore verberentur, sed exsilio perpetuo castigentur; ut omnes timore Dei compressi, et comminata eis digna supplicia reverentes immobilem, et sine turbatione pacem sanctarum Dei Ecclesiarum
custodiant.
Data octava Kalendarum Junii, Asclepio, et Deodato IV, cc. consul. Gratia Jesu Christo Domino nostro, pax vobis.
Amen, Deo gratias.
INCIPIUNT DECRETA FELICIS PAPAE.
Epistola Aegyptiorum pontificum ad eumdem de infestationibus Arianorum.
Domino beatissimo et honorabili sancto patri FELICI sanctae Sedis apostolicae urbis Romae papae, ATHANASIUS, et universi Aegyptiorum, Thebaidorum et Libiorum episcopi in sancta Alexandrina synodo, gratia Dei congregati.
Vestro sancto suggerimus apostolatui, ut nostri more solito sollicitudinem gerere dignemini, juxta vestram prudentissimam sapientiam quae omnibus luce clarius manifesta est; quia apostolicis vestra beatitudo visceribus commota per tribulationem nostram nos omnes hortata est ad tuitionem catholicae et apostolicae Ecclesiae in unum convenire, et de nostra canonice
oppressione, et unanimiter tractare dum constat nos una cum beato Paulo apostolo eadem compassibiliter dicere?
« Quis infirmatur, et ego non infirmor?
Quis scandalizatur, et ego non uror?
» * satagentes ne aliqua de eis quae nobis creditae sunt rationabilibus ovibus a bestiis capiatur.
Ideo, pater beatissime, quia semper antecessores nostri, et nos a vestra apostolica sancta sede auxilium hausimus, et nostri vos curam habere agnovimus, praefatam apostolicam, et summam expetimus, juxta canonum decreta, sedem, ut inde auxilium capiamus, unde praedecessores nostri ordinationes, et dogmata atque sublevationes ceperunt; ad eam quoque quasi ad matrem recurrimus, ut ejus uberibus nutriamur, quoniam non potest mater oblivisci infantem suum, sic
et vos nolite oblivisci nos vobis commissos quoniam non levibus nos inimici nostri implicaverunt, et quotidie facere moliuntur afflictionibus et apprehendere, aut ferro nos constringi minantur, nisi eorum consentiamus erroribus; quod nequaquam vobis inconsultis agere praesumimus, canonibus quippe jubentibus absque Romano nos de majoribus causis nihil debere decernere pontifice; ideoque ad propositum recurrentes et ad bravium properantes, vestrae apostolicae sedis imploramus auxilium, quia, ut credimus, non despexit Deus preces cum lacrymis sibi oblatas servorum suorum, sed ob id vos praedecessoresque vestros apostolicos videlicet praesules in summitatis arce constituit, omniumque ecclesiarum eis curam habere praecepit, ut nobis succurratis, nosque
tuentes, cui omne episcoporum judicium est commissum, liberare ab hostibus nostris non negligatis; nam scimus in Nicaena magna synodo trecentorum decem et octo episcoporum ab omnibus concorditer esse roboratum, non debere absque Romani pontificis sententia concilia celebrare, nec episcopos
damnare, licet haec et alia quam plura necessaria ab haereticis, qui nos quotidie infestant et perdere nituntur, ut facilius nos capere possint, sint synodica capitula incensa nobisque sublata.
Qua de re hac inventa occasione indifferenter omni canonica et apostolica postposita auctoritate, nos, vi a propriis vobis inconsultis, illicite expellunt sedibus; ovesque nobis a Christo Domino apostolica commissas gratia invadunt gradibus privant, et quod pessimum est, et omnibus Christianis legibus inimicum perficere decertant.
Vos ergo, ut semper vestrae sedi sanctae consuetudo fuit, periclitantibus subvenite, oppressos roborate, tribulantibus manum porrigite, taliaque prohibete, et leges imponite, ut apostolica
doctrina quae in Deo est, cito ad victoriam judicium perducere valeat nostrum nosque apostolorum principe suffragante Petro ab imminentibus periculis liberare.
Novimus namque in jam praefata Nicaena synodo generaliter esse decretum, ut nullus passim vageque episcopos aut praesumptive lacerare, aut accusare; et qui non sunt rectae fidei vel bonae vitae vel clarae conversationis aut infamare praesumat; sed prius si erga episcopos vel auctores Ecclesiae quisquam causam habuerit, eos cum charitate mansuete conveniat, ut ab eis vulnus unde agitur recte sanet, aut ipse si secus egerit accusator excommunicetur.
Quod si ab eis nihil valuerit recte percipere, tunc primo summos adeat primates, et ipsi tempore congruo canonice eos convocare debebunt;
qui si aut suis rebus exspoliati, aut a propriis sedibus ejecti, aut exsulantes, vel oppressi, aut inique tractati fuerint, primo eruantur, et canonice restituantur, atque omnia sibi sublata, integerrime eis legibus reddantur; quoniam priusquam haec fiant, ut in praedicto constitutum est concilio, nec canonice convocari, nec distringi a quoquo possunt, quoniam nec saeculi leges haec fieri permittunt, quanto magis ecclesiasticae?
Similiter et a supradictis Patribus est definitum consonanter, ut si quisquam episcoporum, aut metropolitanum, aut comprovinciales, vel judices suspectos habuerit, vestram sanctam Romanam interpellet sedem, cui ab ipso Domino potestas ligandi ac solvendi speciali est privilegio
super alios concessa.
Ipsa enim firmamentum a Deo fixum et immobile praecepit, quoniam ipsam formam universorum titulorum lucidissimam Dominus Jesus Christus vestram apostolicam constituit sedem, ipsa est enim sacer vertex in quo omnes vertuntur, sustentantur, relevantur, et sicut in Christo Christiani, et in petra, id est, Christo, Petrus, renovantur Ecclesiae.
Tu es (sicut divinum veraciter testatur eloquium) Petrus, et super fundamentum tuum Ecclesiae columnae, id est, episcopi qui Ecclesiam sustinere, et propriis humeris portare debent, tibi sunt confirmatae, tibique claves regni coelorum commisit, atque ligare et solvere, potestative quae in terra et quae in coelis sunt, promulgavit.
Tamen profanarum haeresium, et impetitorum atque omnium infestantium depositor, ut princeps et doctor, caputque omnium orthodoxae doctrinae immaculatae fidei existis.
Igitur ne despicias, pater, tuorum patrum pietatem, bonamque intentionem, et sicut illi patres et praedecessores nostros a multis liberaverunt oppressionibus et angustiis, ita nos liberare digneris.
Nam fuit semper vestrae sanctae et apostolicae sedi licentia injuste
damnatos, velex communicatos, potestative sua auctoritate restituere, et sua eis omnia reddere, et illos qui eos condemnaverunt, aut excommunicaverunt, apostolico punire privilegio, sicut etiam nostris et anterioribus cognovimus actum temporibus.
Porro et ipsi primates qui episcoporum et summorum ecclesiasticorum negotiorum causas suscipere debent in praefixa Nicaena synodo sunt dinumerati, ne in posterum contentio ex hoc oriretur.
O sanctissime pater, patrum abscinde blasphemias, et jactantiam vaniloquorum, et insidiantium infestationes, nos et fratres nostros opprimentium atque perdere volentium, qui ad vos quasi ad caput confugimus, ut vestro suffulti auxilio liberemur, et vobis nobisque commissas Christi oves a luporum ore, Domino adminiculante,
antequam deglutiantur, eripiamus.
Nec enim fas est supplicum apostolicae sedis scripto, aut sine scripto preces oblatas despicere, sed ut condecet et privilegium vestrae sedis est, et nos et illi canonicaliter convocemur, et ante vos de nostris objectionibus canonice cum omni probitate concertemus, sicut praedecessores nostri penes vestros fecerunt antecessores, et sicut canonica in praedicta sancta synodo docent instituta, et veluti paleati verbi per ventilabrum canonicae examinationis plenam purgationem in communi consistentes auditorio de maturis, et nutrientibus catholicae Ecclesiae dogmatibus quae confirmant cor hominis, participationem paternarum consequamur institutionum.
Antiquis enim regulis censitum est, ut quidquid, quamvis in remotis, aut longinquis
positis provinciis super episcoporum querelis, aut accusationibus ageretur, non prius tractandum vel accipiendum esset, quam ad notitiam almae sedis vestrae fuisset pronuntiatio prolata, quae infirmaret, aut firmaret, indeque sumerent normam, unde Ecclesiae sumpsere praedicationis exordium, ne passim ab insidiatoribus columnae everterentur Ecclesiae.
Certum est enim eidem sanctae sedi vestrae in honorem beatissimi Petri patrum decreta peculiarem decrevisse reverentiam Dei pro rebus inquirendis atque determinandis quas sollicite decet justeque ab ipso praesulum examinare vertice apostolico, cujus sollicitudo semper fuit et est tam mala damnare, quam probare laudanda.
Quocirca humillimum vestro apostolico
culmini persolventes obsequium, ut ipse Dominus praecepit, et sanctorum decreta patrum statuerunt, cum lacrymis suggerimus quod sine gemitu cordis reticere non valemus.
Nam in tantum a persecutoribus sanctae Dei Ecclesiae, nostrisque inimicis persequimur, ut magis nos taedeat vivere quam mori.
Unde prae omnibus fatemur in tantum cor esse nostrum vulneratum, ut propheticum illum planctum exoptemus, dicentes: « Quis dabit capiti nostro aquam, aut oculis nostris fontem lacrymarum, ut sedentes ploremus die ac nocte * ?
» Ecce enim Ecclesia Dei non leviter perturbatur, columnaeque ejus nimis infestantur, atque a pravis amoveri hominibus nituntur, Christianorum vero voces ac gemitus episcoporum longe lateque resonant, novitates insurgunt,
calumniae crescunt, persecutio grassatur, perditio fit populorum; vestrum est enim nobis manum porrigere, quia vobis commissi sumus; vestrum est nos defendere atque liberare, nostrumque est a vobis auxilium expetere, vestris parere jussionibus.
Prae nimio ergo dolore et gemitu omnia quae nobis instant, et nos infestant, necessario recordari, vobisque significare nequimus.
Ideo almum vestrum exoramus apostolatum, ut superius legem quae in memorata Nicaena synodo est promulgata, licet praedictorum insidiatorum et aliorum malorum hominum, ut facilius episcopos Deique ministros valeant illaqueare depravatione, sit suffocata reparetis, et quae necessaria fore cognoscitis vestrae sanctae sedis auctoritate nos cunctosque fratres informetis, ut
malorum insidias hominum vestrae fulti auctoritate illaesi, Domino opitulante, evadere valeamus, quia non est insidias luporum praevidere ovium, sed pastorum.
Scimus enim ut semper vestrae sedis praesules primo apostoli, deinde successores eorum fecerunt vos universalis Ecclesiae, et maxime episcoporum qui oculi propter contemplationem et speculationem vocantur Domini curam gerere, ac de revelatione, et lege nostra assidue cogitare debere, sicut scriptum est: « Beatus vir qui meditatur in lege Domini die ac nocte * ; » quae meditatio non lectione per figuram litterarum tantum conspecta, sed exuberante in vobis Christi gratia in vestra cognoscitur conscientia immobiliter insita et nullatenus de vestro corde recedente lege Christi Dei
Domini sacrosancta, sicut in psalmo dicit propheta: « Os justi meditabitur sapientiam, et lingua ejus loquetur judicium, lex Dei ejus in corde ipsius * , » non atramento, sed spiritu Dei vivi vestra in arcana mente conscripta neque in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus, sicut beatissimi apostoli Pauli ad Corinthios missa nos docet epistola.
Quibus praemissis significamus Deo, placitae paternitati vestrae, die VII Kalendarum Augustarum indictionis quartae nostram humilitatem divina gratia suo, ut praecepit, munere praeveniente vestris sanctis ac Deo dignis precibus in sancta Romana Ecclesia pontificalis honoris accepisse consecrationem et stolam, in quo dignitatis fastigio, ut a De
omnipotente regamur altissimo et a malis omnibus liberemur, ut non sacerdotale nomen tantum, sed Christi Domini Dei nostri protegente auxilio, et meritum habeamus, vestris sanctis ac Deo acceptabilibus nos commendantes orationibus poscimus, quatenus et vestris deprecationibus pro nobis ad Deum effusis muniti, et eruditionibus bonis instructi, digni efficiamur cum omni nobis populo Christiano commisso illaesi protegi valamento divino.
Ad salutationem ergo vestrae sanctae et honorandae paternitatis vice nostra benedictum humilem nostrum fratrem, vestrum episcopum, et Alexandrum presbyterum, Crispinum quoque diaconem vestros 158 famulos destinavimus, quos postulamus celerius nobis a vestra beatitudine persolvi, ut vestris cohortationibus
roborati et vestris regulis informati, inimicis videlicet compressis, ad proprias prudenter consolati valeamus ecclesias ante hiemem Deo propitio remeare.
Vestrum est quippe, pater sanctissime, canonica districtione sollicite ecclesiasticae regulae adversantibus et fratrum insidiatoribus obviare, nec permittere noviter dici quod patrum venerabilium auctoritas omnino non censuit.
Nos enim humiles corde quae recta sunt, adjuvante Domino, sapientes, uno vinculo charitatis vobiscum sumus constricti, veram fidem ac religionem catholicam in omnibus fortiter defensantes.
Studiosius itaque a catholicis improbis probe resistere innitendum est, ne torpentes desidia oppressi culpae taciturnitatis teneamur obnoxii, et quasi favorem impendentes judicemur,
dum adversa catholicae fidei propulsare negligimus, unde dictum est: Negligere quippe, dum possis conturbare, perversos nihil aliud est quam fovere, nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obviare, liquet, doctor sanctissime, venenosa serpentium sine simplicitate astutia dum manifesta est dolosa inimicorum fallacia.
Succurrite, quaesumus, oppressis, liberate nos de manu persequentium, ut cum beato Job cantetis: « Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum; justitia indutus fui et vestivi me sicut vestimento et diademate judicio meo; oculus fui caeco et pes claudo, pater eram pauperum, et causam quam nesciebam diligentissime investigabam.
Conterebam molas iniqui et de dentibus earum auferebam