Collectio Hispana (page 11)

Anonyme · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Collectio decretalium (Isidorus Mercator), J. P. Migne · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

praedam * , » et reliqua.

Nos enim quos tua maxima exspectat cura, id est, omnes episcopi praecipue tuum mereri debemus judicium, et non ab aliis devorari.

Merito ergo nos Domini causa respicit sacerdotes, si silentio faveamus errori.

Siquidem corripiantur hujusmodi nec sit liberum eis pro voluntate facere judicium, desinat novitas lacessere vetustatem, desinat ecclesiarum quietem inquietudo turbare, nam ut omnes metropolitani vel reliqui episcopi sua odia, aut vindictas in reliquos episcopos exercere non valeant, ideo nominatim in Nicaena synodo expressi sunt primates, qui reliquos episcopos audire et judicare debeant, ne ulla fraus in judicio episcoporum possit irruere.

Vos ergo qui in

summo speculo gratia Dei estis positi, attendere eos et opprimere oportet qui in fratres seditiones et scandala excitant, ideoque exoramus, ut minime despiciatis humilitatis nostrae et omnium orientalium orthodoxorum sacerdotum et populorum afflictiones et deprecationes cum lacrymis oblatas; sed sicut luminaria universo mundo verbum vitae retinentes, introductas exstinguite tenebras nefandissi morum insidiatorum, temporibus etiam nostris procaciter germinatas, quatenus funditus exstincta hujusmodi caligine Lucifer nobis resplendeat per vos, sanctissime pater, et dogmata definitio omnes laetificans, quam gloriosi Ecclesiae sancti patres per propria piissime dogmata in aeternae vitae firmam haereditatem praedicasse noscuntur, et subscriptio.

Incolumem

te et beneplacitum Deo, sanctissime pater patrum, orantem pro nobis Dominus custodiat in aevum.

Amen.

Rescriptum Felicis papae ad eosdem.

Reverendissimis atque dilectissimis fratribus ATHANASIO et universis Aegyptiorum, Thebaidorum, Lybiorum episcopis in sancta Alexandrina synodo congregatis, FELIX almae Romanae urbis et universalis Ecclesiae episcopus, et sancta synodus quae in urbem Romam convenit in Domino, salutem.

Sacram vestram synodicam epistolam per gratiam sancti Spiritus et Deo placitum studium conscriptam vestrae a Deo honorandae sanctitatis gratia libenter suscepimus, atque instanter in synodo recitare per singula jussimus et omnes intente ejus colligere verba

jussimus, super quae dum laetari sperabamus et cupiebamus, versa est in luctum cithara nostra, de cantatio in prolationem, et omne totius synodi gaudium in moerorem translatum est, quia non decuerat ut hi qui corpus Christi quotidie proprio conficiunt ore, tantam paterentur persecutionem, quoniam Deus noster salutem providens generis humani mandavit persecutiones non fieri, neque fluctuationes inferri, nec invidere laborantibus in agro Dominico, neque dispensatores magni regis vexari aut expelli.

Quiescite, inquit sancta magna Nicaena synodus, et nolite persequi eos qui Deo perfecte ministrant et sincera voluntate Dei superni mandata custodiunt, et nostris legibus subjugantur, quia nec decet, nec ordo patitur ut iniqui et carnales spirituales persequantur;

omnis enim qui resistit alicui nunc vertendo, nunc celando veritatem, mentitur adversus eum contra quem litigat, et qui infestus est alicui omnia sicut hostis agit, et insuper loqui contendit.

Vos enim monemus, fratres, in speculis esse debere, ut inquantum potestis et Dominus auxilium dederit, talibus nostra apostolica vestraque auctoritate resistatis, nec quisquam vestrum a fratris auxilio se subtrahat, sed pro viribus praestet adminiculum.

Quoniam licet pauci sitis, si unanimes fueritis, nullatenus justitia suffragante, Domino quoque opem ferente, superabimini, quia funiculus triplex difficile rumpitur.

Nam si officiis saecularibus humana lex subvenit, quanto magis ecclesiasticis et Domini sacerdotibus

maximeque divina atque catholica lex suffragari debeat?

Ait enim divinum de episcopis eloquium, « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei * .

» Et si saeculares humana multipliciter explorantur homines lege et requisitiones atque induciae eis multorum mensium conceduntur ne injuste damnentur, quanto magis episcopis qui proximiores sunt Deo, et super hos constituti positique in coelesti militia quae impensius ponderanda est, tempora sunt concedenda multo ampliora, ne a quibusdam graventur aut opprimantur, vel subito damnentur.

Incipiamus ergo, adjuvante Deo et sancto Petro apostolo, per quem apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, quoniam plures saepe emerserunt causae quae in quibusdam non erant causae, sed crimina,

quia magis ut comperimus iniquitate quam charitate fratribus sunt impositae.

Et ut de caetero sollicitudo sit, ne talia deveniant, capitula quaedam a sanctis patribus, tam in Nicaena synodo quam et in hac sede constituta ponamus, quibus fratres et coepiscopi nostri fulti, insidias inimicorum auxiliante Domino valeant evadere, et prout Dominus posse dederit, paucioribus tantorum malorum verbis imitemur compendium, et strictim quae in volumine litterarum vestrarum comperimus, retractemus, et alia nonnulla instantis temporis necessaria, prout petitis, ponamus.

Est namque synodicis decretum institutis, ut nemo episcopum penes saeculares arbitros accuset, sed apud summos primates.

Si quis adversus episcopum causam habuerit, non prius alios episcopos

adeat ut eum accuset, quam familiariter ei suam indicet querelam, et ab eo aut justam emendationem aut rationabilem percipiat excusationem, et ipsa nos instruente Veritate: « Si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum inter te et ipsum solum; si te non audierit, adhibe duos vel tres tecum, et si non vos audierit, dic Ecclesiae * , » id est, accusa eum publice et non prius, et reliqua.

Si quis episcopum post haec elegerit accusare, summis primatibus episcoporum suam indicet causam, et non saecularibus, qui magis ad pacem quam ad judicium eos revocent, ut charitas in omnibus et ab omnibus custodiatur.

Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificare familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo

eos ad synodum canonice convocatam non infra angusta tempora canonice convocent, et non prius quam eis per scripta significent, quod eis opponitur ut ad responsionem praeparati adveniant.

Nam si aut vi aut timore ejecti, aut suis rebus exspoliati fuerint, nec canonice evocari ad synodum possunt, nec respondere aemulis debent antequam canonice restituantur, et sua eis omnia legaliter reddantur.

Si quis episcoporum fuerit suis rebus exspoliatus, aut a sua ecclesia vi aut timore expulsus, quod omni Christiano nomini est inimicum, oportet et decet episcoporum propositum semper prima fronte cedere, ut omnia quae ablata sunt potestati ejus legaliter reddantur, et praesul prius restituatur,

et postea non statim, sed diu, et per spatiosa tempora suis potestative dispositis, et ad suam necessitatem praeparatis, ad tempus veniat ad causam, et, si juste visum fuerit, accusatoribus respondeat suis.

Nulli infami atque sacrilego de quocunque liceat negotio adversus religiosum Christianum quamvis humilis servilisque persona sit, testimonium dicere, nec de qualibet re, inscriptione, actione aut Christianum impetere.

Si episcopus legitime accusatus, et supradicto ordine ad concilium canonice convocatus fuerit, absque ulla trepidatione ire debebit, et si ire non potuerit, per se legatum ad synodum mittat.

Nullae causae a judicibus ecclesiasticis audiantur quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur.

Si quis aliter non acquieverit,

nisi ut episcopum accuset supra taxato hoc tenore agere debebit, quia aliter rata non potest accusatio existere: tunc primo accusati causam accusator apud primates canonice deferat, nec a communione prohibeatur accusatus, nisi ad electorum judicium canonice convocatus infra tres aut sex vel plures menses, pro suis rationem redditurus venire distulerit; quod si probare potuerit quod non noluerit, sed non potuerit venire, nihil ei nocebit.

Ille vero qui vi aut timore a sede pulsus, aut suis rebus exspoliatus fuerit, nisi prius vocetur ad synodum quam ei omnia legibus redintegrentur, et tamdiu in sede propria pacifice et potestative cuncta disponens resideat, quamdiu expulsus vel exspoliatus carere visus est rebus.

Cum autem ad judicium venerit, si

voluerit et necesse fuerit, induciae ei et petenti a patribus constitutae absque impedimento concedantur, et judices a se electi tribuantur, ut in loco unde est ille qui accusatur, aut si alibi alicujus temerariae multitudinis vim metuerit, locum sibi congruum eligat, quo absque timore suos, si necessitas exposcerit, testes habere et absque impedimento suam canonice sententiam finire valeat, quia multa per subreptionem venire solent.

Ut testificandi vel accusandi licentia denegetur qui Christianae religionis et nominis dignitatem, et suae legis, vel sui propositi normam, aut regulariter prohibita neglexerint.

Multum derogatio praevalet quando derogator creditur, ideo variis detrectationibus atque accusationibus

non decet labefactari primatem, sed magis patrum regulis roborari, nec facile aut indifferenter suscipere accusationes praesumat, dicente Domino: Non suscipias vocem mendacii; sed prius probare debet suspicionem et causam aut quo animo hoc faciat, et postmodum suscipere, quia veritatis professionem propinquitatis, inimicitiae, timoris, amoris, odii et cupiditatis intentio impedire et adversa fratribus irrogare solet.

Personae accusantium tales esse debent quarum fides et conversatio et vita probabilius et absque reprehensione sit, et quae omni careant suspicione, quia et hoc te praesente, ut bene nosti, in Nicaena synodo propter malorum hominum infestationem ab omnibus definitum est, licet pravorum hominum insidiis sint haec alia quamplura deleta

Primates illi et non alii sint quam in Nicaena synodo sunt constituti.

Reliqui vero qui metropolis tenent sedes, archiepiscopi vocantur, et non primates, salva in omnibus apostolicae sedis dignitate, quae ei ab ipso Domino est concessa, et postea a sanctis prioribus roborata.

Primo semper in omni episcoporum accusatione vita, persona et conversatio accusantium enucleatim inquirantur, et postmodum ea quae objiciuntur fideliter pertractentur, quoniam nihil aliter fieri debet, nisi impetitorum prius requiratur fides.

Personae vita et actus discutiantur, quia non debet pravorum aut insidiantium hominum pernicie vita lacerari innocentium.

Sane saepissime boni a malis disperguntur qui non cessant suis calamitatibus aliis derogare.

Ideo summopere providendum est, ne haec

fiant.

Nullus servus, nullus libertus, nullus infidus, nullus criminibus irretitus, nullus calumniator, nullus qui inimicitiis studet, nullus qui frequenter litigat, et ad accusandum vel detrahendum est facilis, nulla infamis persona, vel omnes quos ad accusanda crimina publica leges publicae non admittunt, permittantur episcopos accusare, quoniam accusatores et accusationes quas leges saeculi non recipiunt, qua ratione sacerdotalis eas recipere debet ordo, invenire nequeo, cum haec 159 et in Nicaena synodo prohibita sint, et illi magis ab istis, non isti ab illis judicari debeant, et Apostolus dicat: Spiritualis judicat omnia, ipse vero a nemine judicatur.

Haeretici a quibus nimium opprimimur excommunicatique homicidae, malefici, fures, sacrilegi,

raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi, nec ita in ecclesiasticis agendum est negotiis sicut in saecularibus.

Nam in saecularibus postquam legibus vocatus venerit, et in foro decertare coeperit aliquis, non licet ante peractam causam recedere; in ecclesiasticis vero dicta causa recedere licet, si necesse fuerit aut si praegravari viderit.

Quoties episcopus super certis accusatur criminibus, si tales fuerint accusatores qui juste et canonice recipi debeant, legitima in synodo suo in tempore congregata ab omnibus canonice audiantur qui sunt in provinciis episcopis; quod si legitimi non fuerint accusatores non

fatigetur episcopus, quia sacerdotes ad sacrificandum vacare debent, non ad litigandum, nec illi qui throni Dei vocantur pravorum hominum insidiis turbari debent, sed libere Christo Domino famulari, quanquam comprovincialibus episcopis una cum eorum metropolitano, suae provinciae causas episcoporum liceat concorditer agitare, non tamen sicut in praedicta re praesente constitutum est synodo licet definire absque Romani pontificis auctoritate; quod si secus a quibusdam praesumptum fuerit, ipsi qui hoc egerint suae praesumptionis suscipiant damnum, et illi qui ab eis perperam excommunicati aut damnati fuerint, auctoritate hujus sanctae Sedis et beati praeceptoris nostri clavigeri Petri potestate solvantur, atque restituantur.

Ipse enim ait Dominus: « Quaecunque solveris super terram, erunt soluta in terra et in coelis * .

» Quoties episcopi se a suis comprovincialibus, vel a metropolitano putaverint praegravari, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent Sedem, ad quam eos absque ulla detentione, aut suarum rerum ablatione, libere ire liceat, et dum praedictam Romanam matrem appellaverint ecclesiam, aut ab ea se audiri exposcerint, nullus eos aut excommunicare, aut eorum sedes subripere, aut eorum res auferre, aut aliquam eis vim inferre praesumat, antequam eorum causa Romani pontificis auctoritate finiatur.

Quod si aliter a quoquam praesumptum fuerit, nihil erit, sed viribus carebit.

Nam nec hoc perperam praesumimus, sed et ipsum in Nicaena synodo

constitutum et antecessores nostros egisse bene, Athanasi, nosti, quoniam quando tu et Paulus Constantinopolitanus, Asclipius Gazae et Lucianus Adriopolites ab orientalibus episcopis, inconsulto sanctae memoriae Julio praedecessore nostro, damnati estis, et ad eum quasi ad totius orbis caput (ut semper huic Sedi sanctae licitum fuit) confugistis, cognita eorum nequitia et vestra justitia, vos in communionem suscepit, et omnium vestrum curam gerens, propter Sedis propriae dignitatem suas singulis reddens ecclesias orientalibus scripsit, culpans eos quod non recte tractassent, viros inculpabiles de suis ecclesiis expellentes et constituta Nicaeni concilii minime conservantes.

De quibus ad certum diem nonnullos sibimet adesse praecepit, ut de talibus praesumptionibus certam

redderent rationem, et coram eis ostenderet justum se super eis protulisse decretum.

Interminatus est etiam non talia deinceps fratres esse passuros, et nisi ab hujusmodi praesumptionibus cessarent, a propriis esse gradibus eos recessuros.

Tali enim hujus sanctae Sedis privilegio tu et fratres tui proprias recepistis ecclesias cum omnibus sibi pertinentibus.

His enim et aliis quamplurimis documentis manifestum est nullum damnari, aut suis exspoliari rebus debere episcopum qui hanc sanctam Sedem interpellaverit, aut sibi defensatricem asciverit, donec judicium de eo nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est principis apostolorum Petri, agnoscat, quia solummodo Christus Jesus huic sanctae Sedi, id est apostolicae hoc facere commisit, utpote quoniam solus atque pro omnibus

praefatus princeps apostolorum creditus est, atque percipere meruit a rege regum Christo Deo claves regni coelorum.

De induciis vero episcoporum super quibus consuluistis, diversas a patribus regulas invenimus institutas, quidam enim ad repellenda imperitorum machinamenta et suas praeparandas responsiones et testes confirmandos, et concilia episcoporum atque amicorum quaerenda, annum aut sex mandaverunt menses concedi; quidam autem annum in quo plurimi concordant, minus vero quam sex menses non reperi, quia et laicis haec indulta sunt, quanto magis Domini sacerdotibus.

Nam et nostris antecessoribus atque reliquis sanctis patribus multoties inhibitum est, ne quis

Domini sacerdotibus detractiones irroget: quanto magis accusationes non ex radice charitatis prolatas.

Quiescite, inquiunt, et nolite persequi eos qui perfecte Deo ministrant, quorum orationibus et terrena bella sedantur et recedentium a Deo angelorum pelluntur incursus, quique omnes daemones qui corrupti sunt precum assiduitate confundunt.

Induciae namque non sub angusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se praeparare et universos communicatores in provinciis positos convenire, et testes praeparare, atque contra insidiatores se pleniter armare valeant.

Judices enim et accusatores tales esse debent, qui omni careant suspicione et ex radice charitatis suam desiderent promere sententiam.

His ergo tam legaliter quam et

canonice prolatis, etiam omnium Christianorum reverentiam congaudere deposcimus, spirituali intercedente dilectione et timore Dominico per quem humana removetur offensio, et ecclesiarum aedificatio proponitur universis, ut magis universi ad aedificationem fratrum laborent quam ad damnationem, quum ait Dominus: « In hoc cognoscent omnes quia mei estis discipuli si dilectionem habueritis adinvicem * .

» Jam enim formam dedimus et a praedecessoribus nostris datam esse cognovimus, ut si quis se esse agnoverit Christianum, illud servet quod ab apostolis noscitur esse contradictum, dicente apostolo Paulo: « Si quis vobis annuntiaverit praeter quod accepistis, anathema sit * ; » Christus enim Dei Filius Dominus noster humano

generi propria passione salutem plenissimam condonavit, ut nos liberaret.

Et si Deus intantum nos dilexit, ut etiam proprio Filio non parceret, sed pro nobis omnibus illum traderet, ut nos liberaret, ut quid nos non diligimus fratres, aut eos temere judicamus, cum praedictus dicat Apostolus, « Nolite judicare invicem, sed hoc magis judicate, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum?

» * Nam si illi qui fratres diligunt, ex Deo nati sunt et vident Deum, quid ergo erunt illi qui eos persequuntur, et eos detrahendo, machinando, accusando, infestando damnate moliuntur?

Si illi filii Dei, procul dubio hi filii sunt diaboli, qui semper « sicut leo rugiens circuit quaerens quem devoret * , »

ita fratres insequuntur, ut perdant: qui vero adjuvare fratres refugiunt majus peccatorum onus acquirunt, et fraternitatis solatio rei existunt; « vae, inquit propheta, qui potum dat amico suo, mittens fel suum * .

» Et iterum sapientissimus Salomon ait, « Quoniam qui loquitur iniqua, non potest latere, ne praeteriet illum corripiens judicium * .

» In cogitationibus ergo impii interrogatio erit, sermonum autem illius ad Deum perveniet auditio ad correptionem iniquitatum illius, quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurantium non abscondetur; haec enim si amplecti voluissent, proprio et sano sensu ad reprobum sensum minime laberentur, sed per Dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum Patrum

definitionem sine quadam nocumenti praesumptione utique conservarent, quoniam dicit sacrum eloquium: Concilium bonum conservabit te et mens bona custodiet te.

Non enim de fontibus salutiferis spiritualiter ad inquisitionem aeternae vitae procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos beatus Paulus admonens ait, « Non debere plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem * .

» In definitione pietatis perdurantes: qui enim hanc praetereunt non tantum laesi sunt decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt hominibus memoriam, ut his in quibus peccaverunt, minime latere potuissent, gloria enim et contumelia in loquela et in lingua hominis casus illius est; ideoque conveniens est

hanc quidem ostensionem reprehensioni illorum nostris actibus inseri ne ulterius jam talia patiamini, seminantibus illis zizania et scandala, sed laetari in officiis et dogmatibus vestris mereamini.

Igitur erubescant, talia et hujusmodi blasphema subtrahere festinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregari, et a totius Christiani populi societate divelli: licet namque de his plura et pernecessaria quae in decretis Sedis apostolicae et ab apostolis eorumque successoribus nostris, videlicet praedecessoribus statuta inveniuntur, dicere et conscribere potuissemus, tamen melius nobis visum est ut epistolam oratione claudamus.

Deus omnipotens et unus unigenitus Filius et Salvator noster Jesus Christus hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus

et coepiscopis nostris quibuscunque tribulationibus laborantibus totis succurratis viribus et cum eis compatientes crucem ejusdem Domini Salvatoris portetis, ut veri ipsius discipuli coram omnibus appareatis, ut et vos et qui vobiscum sunt hic et in futuro possideatis meliora, « quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quae praeparavit Deus diligentibus se * ; » per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem et cum quo omnipotenti Deo Patri gloria in saecula saeculorum.

Amen. Valere vos opto, fratres charissimi.

Data Idus Februarii, Agario et Juliano viris clarissimis consulibus.

De oppressione Arianorum.

FELIX sanctae universalis Ecclesiae papa, atque per gratiam Dei catholicae et apostolicae Ecclesiae urbis Romae episcopus, una cum sancto concilio nostro reverendissimorum sacerdotum huc nobiscum convenientium in confirmatione piissimorum catholicae Ecclesiae dogmatum et relevatione oppressorum fratrum coepiscoporum videlicet nostrorum qui rectam Nicaeni concilii tenent fidem, et fratres non infestent, universis spiritualibus fratribus nostris et reliquis in sacerdotali collegio Domino consecratis, atque omni plenitudini Ecclesiae catholicae gratia vobis et pax multiplicetur in confortatione et sancti Spiritus communione, quatenus in eo proficientes a gloria in gloriam « virtutes annuntiemus ejus qui

de tenebris nos vocavit in admirabile lumen suum * » « apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio * .

» Portate, fratres, hortamur persecutiones et tribulationes patienter ut ejus inveniamini filii quem quotidie patrem vocatis Deum in coelis, et in eo vincatis omnia, qui propter nos vicit omnia; « qui etiam proprio Filio suo non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum * .

» Imitatores quoque Dei convenit in omni verbo et opere imitari Deum, ideoque illud oportet nos dicere quod ipse de se perhibuit Dominus, « veniet princeps hujus mundi et in me nihil inveniet * , » venerunt et illi qui vos et nos persequuntur, quia vos sine nobis persequi non possunt, quia unius Dei membra sumus,

et unum illius sacerdotium per ejus sanctificationem retinemus, et in nobis de suis nihil invenerunt, quia quidquid sumus gratia Dei sumus, licet propterea calumniari nos irrationabiliter studuerint quod facere solent inimici, suam ex hoc cooperire dementiam properantes, quatenus per mendacium veritatem valeant obumbrare.

Scripsi enim vobis, inquit Apostolus, per multas lacrymas ut non contristemini, sed ut sciatis quam charitatem abundantius habeo in vobis; etenim detrahentibus detrahere non est bonum, ut non ad ea quae scripta sunt commoti injuriae certamen deficiamus.

Non debemus omnino timere opprobrium hominum, neque eorum exprobrationibus vinci, quoniam hoc nobis Dominus jubet per Isaiam prophetam dicens: « Audite

me qui scitis judicium, populus meus, in quorum cordibus lex mea est, nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne timeatis * .

» Considerantes etiam quod in psalmo scriptum est: « Nonne Deus requiret ista!

Ipse enim novit abscondita cordis * , et cogitationes talium hominum, quoniam vanae sunt: vana autem locutus est unusquisque ad proximum suum, et labia dolosa in corde, et corde locuti sunt mala, sed disperdet Dominus universa labia dolosa 160 et linguam magniloquam.

Qui dixerunt: Labia nostra a nobis sunt, quis noster Dominus est?

* » Nam si haec in memoria retinerent minime ad tantam prosilirent iniquitatem; non enim probabili et paterna doctrina hoc faciunt, sed ut suam

exerceant in servos Dei vindictam, scriptum namque est: Via stulti recta in oculis ejus, et sunt viae quae videntur homini justae, novissima autem eorum deducunt ad mortem.

Nos enim, qui hoc patimur, judici reservare debemus qui reddet unicuique secundum opera sua, qui etiam per ministros suos intonuit dicens, « Mihi vindictam, ego retribuam * .

» Vos enim in recta fide et pura ac bona succurrite voluntate vicissim, nec aliquis a supplemento fratris subtrahat manum, quoniam in hoc ait Dominus « Cognoscent omnes quia mei estis discipuli, si dilectionem habueritis adinvicem * .

» Unde ipse per prophetam loquitur dicens: « Ecce quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum (Psal.

CXXXII, 1). » Spirituali dico habitaculo et concordia quae in Deo est, et unitate fidei hujus delectabilis, secundum veritatem inhabitaculi quae videlicet in Aaron magis decorabatur atque sacerdotalem induentibus dignitatem, sicut unguentum super caput, principalem intellectum irrigans, et usque ad ipsam extremam scientiam deducens in hoc habitaculo benedictionem et aeternam vitam promisit Dominus.

Hujus ergo propheticae vaticinationis meritum amplectentes, fraternam praesentem syllabam exposuimus nostra propter charitatem minime quaerentes aut quaesituri.

Non enim detrahentibus bonum est detrahere, aut palo secundum vulgarem fabulam excutere palum: absit.

Non sunt nostra ista, quapropter hoc avertat Divinitas.

Non sunt edocti habitus

nostri ita vincere, sed in patientia longanimitatis et spiritu humilitatis, quia sicut per duritiam minime (ut prophetice dicamus) purgatur nigella, ita nec pacis soporatus fructus intelligentiae per asperitatem exprimitur; propter hoc enim verborum supportavimus colaphos ut aut paulati valeamus eum imitari, qui propter nos se humiliare dignatus est, et extremae illius ultionis per hanc plagam verba declinemus.

Audiamus ergo et consentiamus Ecclesiae oratori qui per linguam Spiritus clara voce exclamat dicens: « Omnia vobis in charitate fiant * .

» Ergo sive quaerimus, sive tantummodo dicimus, et tantummodo audimur charitas intercedat, ars aliqua existat ad compositiones concordiae boni et conjunctiones.

Oportet

enim de Deo quaerentibus nobis spiritum rectitudinis mentis nostrae dinumerantes intentiones templum pacifice inhabitare in eum propter Deum, qui per prophetam locutus est: « Quaerens quaere et apud me habita * .

» Speculum enim dedit nos Deus populo suo, et oportet eos qui a Deo sunt deputati sacerdotium adipisci, ita in humilitate gressus mentis adinvicem tendere, ut in melius aedificentur hi qui ad nos respiciunt, quam (quod dicere piget) per nostram discordiam semitam pedum eorum concutere.

Ad concordiam judicemus nos ipsos, et unum in charitate sapiamus, humilitatem veneremur, per quam apprehendi solet altitudo spiritus.

Si enim verborum amplius usque nunc taciturnitatem quam garrulitatem dilexerimus, hoc quidem

bene habere arbitrati sumus, ne scriptis vestris reciproce respondentibus injurie fomitem excitemus, et pusillanimitate dijudicemur ab eo qui omnia ad charitatem dirigere promulgavit.

« Oravimus vero et tunc ostium circumstantiae labiis nostris * » imponi verbum in sonitum concipere potius quam verbum sonabile, et hoc tamen mihi donum est a Domino, « et factus sum sicut homo non audiens et non habens in ore suo redargutiones * .

» Sed quia tempus est loquendi et tempus tacendi, operio verbum, et claudo ostium per taciturnitatem competenter exorans: « Domine, labia mea aperies * , » « et respondeam exprobrantibus mihi verbum * , »

licet enim tacuissemus, non semper tacebimus aperiente nobis Domino claves verbi.

Igitur directis in praesenti beatitudini fraternitatis vestrae apocrisiariis qui post multas factas inter nos de ecclesiastica requisitione dissonantes sermocinationes, in fine ad hoc pervenerunt, admonentes nos atque hortantes interpretari unius veri Dei nostri voluntatis intellectum atque hujusmodi interpretationem destinare vestrae sacratissimae venerationi.

Nos acceptam habentes bonae conscientiae praedictorum venerabilium virorum admonitionem, cognoscentes autem et quae principatus apostolorum summitas docet paratos esse ad satisfactionem omni poscenti verbum de spe quae in nobis est secundum Dei timorem, mansuetudinemque ad bonam scientiam temperantes, super

tali tantummodo requisitione mentem nostram per has syllabas exponimus, superfluas exercitationes et altercationes verborum propter satietatem et praesentis temporis incongruitatem declinantes ac praecaventes, nihil omnino aliud intelligentes ac proferentes

licet dicentes quam quod audivimus et cognovimus a sanctis universalibus magnis apostolis eorumque successoribus, et patres nostri enarraverunt nobis, et audientem praedicavimus ad supernam tendentes vocationes.

Nostrum est studium ubi pacis constitutio manet, his qui in stadio pietatis sunt bene unica gloria, intercessori tribuitur et corona, Deo manifestati sumus qui judicat omnia et comprobat.

Non jurgialiter stamus, non ad contradictiones respicimus, nec favorem inanem amplectimur, sed in verbo Dei propositi hujusmodi requisitionis resolutiones fecisse dignoscimur, confitentes quoniam pacis Dominus Deus, ad alterum nostrorum unitatem et dilectiones conservavit in gloria ejus benignissimae majestatis.

Omnem cum vestra beatitudine in Christo

existentem fraternitatem tam nos quam qui nobiscum sunt multum salutavimus.

Data XIII Kal. Novembris, Philemone et Attico viris clarissimis consulibus.

EPISTOLA LIBERII PAPAE.

Ut nullus pro persecutionibus dum durare potest suam relinquat Ecclesiam.

Dominis sanctissimis et Deo amantissimis universis episcopis LIBERIUS episcopus in Domino salutem.

Nihil est quod diu stare possit nisi Dei gratia.

Caeterum

nequitia diaboli contemptibile malum plenum veneno mortifero sevit, qui sursum atque deorsum « circuit quaerens quem devoret * .

» Unde vigilare et sobrii esse ad orationes, et Deo propinquare debemus, et fatuas, Domino auxiliante, hominum insidias, prout Dominus posse dederit, respuere, et patres sequi, et non transgredi terminos patrum, non ut nostras relinquamus dum in eis persistere aliquando valebimus ecclesiasticas, ut ad alias properemus, aut populos commissos negligere, ut quietem amplius quam pro eis elaborare, pro quibus etiam animas ponere debemus, studeamus, quanquam multi nos persequantur et oves Christi dilacerare desiderant, qui « quasi vestibus ovium apparent, intus autem sunt lupi rapaces, quos ex fructibus

cognoscimus * .

» Isti primo quidem videntur ex nobis esse, sed non sunt ex nobis, si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum.

Quando vero suam evomuerint impietatem, dolum qui in eis est erumpentes et apprehendentes infirmiores, et eos qui ad eloquia divina sensus inexercitatos habent, secum eos contrahunt ad perditionem, subvertentes quos oportet praescientes cavere, ne malitia eorum quidem seducti abscindantur a propria firmitate.

« Exacuunt enim linguas suas juxta prophetae vocem, sicut serpentes.

Venenum aspidum sub labiis eorum * .

» Nec vos pigeat per temporales cruciatus pro Christi nomine laborare, sed emolumenta futurae remunerationis hujus saeculi vexationes tolerare persuadeant.

Scriptum namque est: « Quid retribuam Domino pro omnibus quae retribuit mihi?

Calicem salutaris accipiam et nomen Domini invocabo (Psal

CXV, 12).

» Tantum enim a nobis exigitur quantum possumus famulatus nostri obsequio commodare.

Unde quidem tanto nobis necesse est importunis praedicationibus insistere, quanto nobis perfectae negotiationis creditur duplicata talentorum assignatio, atque Dominica nobis ad suscipiendam ejus requiem persuadet assertio.

Suggestum namque nobis est quod pro praeteritis laboribus et infestationibus nonnulli vestrum assignatas sibimet a Deo commissas relinquunt plebes, et in futuro plures relinquere velint eas quas tueri debent ecclesias, et pro ovibus sibi commissis laborare negligunt, et monasteriorum se quieti contradere festinent, et vacationem ab episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio vitam degere magis appetant, quam in his quae sibi

commissa sunt permanere, dicente Domino: « Beatus qui perseveraverit usque in finem * .

» Unde namque est beata perseverantia, nisi de virtute patientiae?

quam secundum apostolicam praedicationem omnes qui voluerint in Christo pie vivere persecutionem patiuntur.

Ideoque, fratres charissimi, non vos afflictionum amaritudo a pio mentis vestrae proposito coarctet recedere.

Considerate namque quanta pro absolutione nostri et liberatione Creator, Dominusque et Redemptor noster pertulerit, quibusve se contumeliis afficiendum tradiderit, ut nos a vinculis potestatis diabolicae liberaret.

Attendite itaque vobis et omni gregi in quo vos « Spiritus sanctus constituit episcopos regere Ecclesiam Dei * , » quam acquisivit proprie

sanguine, ut non sit qui vos decipiat aut seducat in subtilitate sermonis, ut vobis plebes commissas relinquatis, et alicui propter malorum opprobrium hominum quieti vos tradatis, ut vos solummodo salvetis et filios orphanos relinquatis.

Apertissime enim Spiritus sanctus per Apostolum dicit, « quia in novissimis temporibus recedent quidam a fide et charitate, attendentes spiritibus seductoribus, et doctrinis daemoniorum, hypocrisi mendacii locorum cauteriatam habentium suam conscientiam * .

» Propter quod hortamur vestram charitatem exemplo ejus qui pro nobis pati voluit, promptos vos in cunctis ejus permanere servitiis, nec quidem quoquo modo a commissa cura recedere, sed totis viribus in commissis vobis negotiis fortiter usque in finem perdurare,

quoniam beatus est qui perseveraverit usque in finem, nec laudatur initium, sed finis.

« Nemo vos seducat inanibus verbis.

Propterea enim venit ira Dei in filios diffidentiae * .

» Nolite ergo effici comparticipes eorum dogmatum, neque communicetis infructuosis verbis illorum, magis autem et redarguite; quoniam coetus praevaricatorum sunt, et extenderunt linguam suam quasi arcum mendacii et non veritatis, completum est in eis, quia de malo ad malum egressi sunt, et me non cognoverunt, dicit Dominus.

Veritatem enim non loquentur, docuerunt enim linguam suam persecutores ecclesiarum eorumque sacerdotum loqui mendacium ut impie agerent « laboraverunt, et renuerunt scire me * , » dicit Dominus.

« State ergo vos, dilectissimi, super

vias, et videte, interrogate de semitis Domini antiquis, et videte quae est via bona sanctorum patrum, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris * .

» Sed et si patimini propter Christum, beati eritis, metum autem eorum ne timueritis, neque conturbemini, Dominum autem Deum sanctificate in cordibus vestris, ipso dicente: « Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete qui potest animam et corpus perdere in gehennam.

Nonne duo passeres asse veneunt, et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro?

Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt.

Nolite ergo timere, multis passeribus meliores vos estis * .

» Rememoramini ergo, fratres, eum qui

talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut ne fatigemini animis vestris deficientes, nondum enim usque ad sanguinem certavimus adversus peccatum repugnantes.

Confidimus autem de vobis, fratres charissimi, meliora et viciniora salutis, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque potetates, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque

creatura alia, magistro gentium docente, poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi * , et, quae in ipso est, recta fide.

Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet remunerationem.

Patientia enim nobis necessaria est ad colluctationes adversariorum, quatenus fidem intemeratam usque in finem conservantes repromissionem percipiamus, quam repromisit his qui legitime certare deproperant * .

« Adhuc omnino modicum aliquantulum, 161 qui venturus est veniet, et non tardabit * .

» « Ecce enim judex ante januam assistit * , » coronas hilariter promittens his qui pro eo passionibus submittuntur.

Quod si subtraxerit se quis, non placebit animae suae, sed cadet de

promissione propter negationem.

Nos autem non sumus subtractionis filii in perditionem, sed fidei in acquisitionem animae.

« Propter quod assumite arma Dei, ut possitis resistere in die malo adversus omnes inimicos sanctae Dei Ecclesiae et vestros, et induite vos lorica justitiae, calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis, in omnibus assumentes scutum fidei, in quo possitis omnia jacula nequissimi ignita exstinguere.

Et galeam salutis accipite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem radicati et fundati in solatio fratrum pro Christo Jesu Domino nostro * .

» « Sed et nunc, fratres, commendamus vos omnes Domino et verbo gratiae ejus, qui potest perficere et dare haereditatem vobis cum

omnibus sanctis * .

» « Ipse autem Deus pacis et dilectionis det vobis idipsum sapere in alterutrum * , » ut vobis invicem succurra tis et non sitis divisi, ut unanimes uno ore, et uno corde honorificemus eum in concordia et consolatione fratrum, qui potest confirmare nos secundum Evangelium ejus juxta revelationem mysterii aeterni, temporibus scilicet perpetuis, quibus vobis futurorum gaudiorum largienda sunt munera.

Summopere etiam considerare debetis, quod hi qui fratribus invident, eosque damnare aut perdere cupiunt, per se sua dogmata destruunt; dicit enim Dominus: « Omne regnum in se divisum non stabit * , » et omnis scientia et lex adversum se divisa non stabit.

Ideoque necesse est ut concorditer salubres

suscipiatis hortatus, et nihil per contentionem agentes, sed ad omne studium devotionis unanimes divinis et apostolicis constitutionibus pareatis, et in nullo patiamini providentissima canonum decreta violari, quatenus et Nicaenorum canonum constituta, et quae a nobis vel a praedecessoribus nostris sunt provide et salubriter decreta, intemerata permaneant in futuro.

INCIPIUNT DECRETA DAMASI PAPAE.

Epistola ejusdem ad Paulinum Antiochenum episcopum.

I.

Quod integrum hominem susceperit sine peccato.

II.

Quod unus sit Christus ante saecula ex Patre natus, et in tempore ex Virgine editus.

Dilectissimo fratri PAULINO DAMASUS,

Per filium meum Vitalem ad te scripta direxeram, tuae voluntati et tuo judicio omnia derelinquens, et per Petrum presbyterum indicaveram me in articulo jam perfectionis ejus aliqua ex parte commotum.

Unde ut nullus tibi scrupulus resideret, ne volentes forsitan Ecclesiae copulari tua cautio praeblanda differret fidem, misimus nostram, tam tibi, qui ejus fidei communionique sociaris, quam his qui in ea subscribentes tibi et nobis per te voluerunt sociari, dilectissime frater.

Quapropter si supradictus filius meus Vitalis et hi qui cum eo sunt tibi voluerint aggregari, primum debet in ea expeditione fidei subscribere quae apud Nicaeam pia Patrum voluntate firmata est.

I.

Deinde, quoniam nemo potest futuris vulneribus

adhibere medicinam, haeresis eradicanda est, quae postea in Oriente dicitur pullulasse; id est, confitendus est ipse sapientiae Filius, Dei Sermo, humanum suscepisse corpus, animam, sensum, id est integrum Adam et, ut expressius dicam, totum veterem nostrum sine peccato hominem.

Sicut enim confitentes eum humanum corpus suscepisse, non statim ei et humanas vitiorum adjungimus passiones, ita et dicentes eum suscepisse et hominis animam et sensum, non statim dicimus et cogitationum humanarum subjacuisse peccato.

II.

Si quis autem dixerit Verbum pro humano sensu in Domini carne versatum, hunc catholica Ecclesia anathematizat, necnon et eos qui duos in Salvatore filios confitentur, id est unum ante incarnationem,

et aliter post assumptionem carnis ex Virgine, sed eumdem Dei Filium, et ante et postea confiteantur quicunque huic epistolae subscribere voluerint, ita tamen ut si et in ecclesiasticis canonibus quos optime nosti, et in Nicaenam fidem ante subscripserint, hunc debeas absque aliqua ambiguitate suscipere.

Non quod haec ipsa quae nos scripsimus, non poterimus convertentium susceptioni proponere, sed quod tibi consensus noster liberum in suscipiendo tribuat exemplum.

Synodus Romana sub Damaso papa.

Post Nicaenum concilium aliud in urbe Romana postea congregatum est, quo catholici episcopi addiderunt de Spiritu sancto, quia postea is error inolevit

ut quidam ore sacrilego auderent dicere Spiritum sanctum factum esse per Filium.

Unde anathematizamus omnes qui non tota libertate proclamant eum cum Patre et Filio unius potestatis esse atque substantiae.

Anathematizamus quoque eos qui Sabelli sequuntur errorem, eumdem dicentes Patrem esse quem et Filium.

Anathematizamus Arium atque Eunomium, qui pari impietate, licet sermone dissimili, Filium et Spiritum sanctum asserunt esse creaturas.

Anathematizamus Macedonianos, qui de Arii stirpe venientes non perfidiam mutaverunt, sed nomen.

Anathematizamus Fotinum, qui Ebionis haeresim instaurat, qui Dominum Jesum Christum tantum ex Maria Virgine confitetur.

Anathematizamus

eos qui duos filios asserunt, unum ante saecula, et alterum post assumptionem carnis ex Virgine.

Anathematizamus eos qui pro hominis anima rationali et intelligibili dicunt Dei Verbum in humana carne versatum cum ipse Filius sit Verbum Dei, et pro anima rationali et intelligibili in suo corpore fuerit, sed nostram, id est, rationalem et intelligibilem sine peccato animam susceperit atque salvaverit.

Anathematizamus eos qui verum Dei Filium extensione aut collectione et a Patre separatum in substantivum et in finem habiturum esse contendunt.

Si quis non dixerit semper Patrem, semper Filium, semper Spiritum sanctum, anathema sit.

Si quis non dixerit Filium natum de Patre, id est de substantia divina ipsius, anathema sit.

Si quis

non dixerit Verbum Domini Filium, Dei Deum, et omnia posse et Patri aequalem, anathema sit.

Si quis dixerit quod in carne constitutus Filius Dei cum esset in terra, in coelis cum Patre non erat, anathema sit.

Si quis dixerit quod in passione crucis dolorem sustinuit Filius Dei Deus, et non caro cum anima quam induerat « in forma servi quam sibi acceperat, sicut ait Scriptura * , » anathema sit.

Si quis non dixerit, quod in carne « quam assumpsit Christus, sedet ad dexteram Patris, in qua venturus est judicare vivos et mortuos * , » anathema sit.

Si quis non dixerit Spiritum sanctum de Patre esse vere ac proprie sicut Filium de divina substantia et Deum verum, anathema sit.

Si quis non dixerit omnia posse Spiritum sanctum, omnia

nosse, et ubique esse sicut Patrem et Filium, anathema sit.

Si quis dixerit Spiritum sanctum facturam, aut a Filio factum, anathema sit.

Si quis non dixerit omnia per Filium et Spiritum sanctum Patrem fecisse, id est, visibilia et invisibilia, anathema sit.

Si quis non dixerit, Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam divinitatem, potentiam, unam gloriam dominationem, unum regnum atque unam voluntatem ac veritatem, anathema sit.

Si quis tres personas non dixerit veras Patris et Filii et Spiritus sancti aequales semper jubentes omnia, et continentes visibilia et invisibilia, omnipotentes, omnia judicantes, omnia vivificantes, omnia facientes, omnia salvantes, anathema sit.

Si quis non dixerit Spiritum

sanctum adorandum ab omni creatura, sicut et Filium, et Patrem, anathema sit.

Si quis de Patre et Filio bene senserit, de Spiritu autem sancto non recte habuerit, haereticus est.

Epistola Damasi papae ad Hieronymum presbyterum.

DAMASUS episcopus, fratri et compresbytero HIERONYMO, in Domino salutem.

Dum multa corpora librorum in meo arbitrio oblata fuissent, contigit ut et librum Psalmorum in meo animo festinus cognoscerem detineri, et memoriam capacitatis meae imbuere cogitavi, frater amantissime et in Christo semper sacerdos, rogo te, ut secundum septuaginta interpretes, et presbyteros, id est, Matthiam, et Tholomaeum, Muchium

Casium, Dithronium fratrem, Simonem, et caeteros, inquantum tua poterit conscientia de LXX, invenire vestigia nobis transmittas.

Peto etiam tuam charitatem, ut, sicut a rectore tuo Alexandro coepiscopo didicisti, Graecorum psallentiam ad nos dirigere tua fraternitas delectetur, quia tantae apud nos simplicitatis indago est, ut tantum in die Dominico apostoli epistola una recitetur, et Evangelii capitulum unum dicatur, nec psallendi mos tenetur, nec hymni decus in nostro ore cognoscitur.

Peto ergo per fratrem compresbyterum nostrum Bonifacium, ut libeat fraternitati tuae nobis aperire vestigia.

Missa quinto Kalend.

Novemb. per Bonifacium presbyterum Hieronymum.

Rescriptum Hieronymi presbyteri ad Damasum papam, ubi suggerit de Gloria Patri, et Alleluia, in fine psalmorum apud Romanam Ecclesiam concinendo.

Beatissimo papae DAMASO sedis apostolicae urbis Romae HIERONYMUS.

Supplex legi litteras apostolatus vestri poscentes, secundum simplicitatem LXX, Interpretum, canones, psalmographum interpretari festinem propter fastidium Romanorum ut ubi obscuritas impedit, apertius et Graece et Latine trahatur sensus.

Cliens precatur ergo tuus ut vox ista psallentium in sede tua Romana die noctuque canatur, et in finem psalmi cujuslibet sive matutinis vel vespertinis horis conjungi praecipiat apostolatus tui ordo; Gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, et reliqua.

Istud carmen

laudis omni psalmo conjungi praecipias, ut fides 318 episcoporum Nicaeni concilii in vestro ore pari consortio declaretur.

Ubi autem Deus et homo honorabili voce cantatur, Alleluia semper cum omnibus psalmis affigatur, ut omni loco communiter respondeatur nocturnis temporibus.

In Ecclesia autem post resurrectionem usque sanctam Pentecostem finiatur, inter dierum vero spatia, tibi soli, Quinquagesimae propter novitatem sancti Paschae, ut vox ista laudis canatur in Aleph, quod prologus Graece, Latine autem praefatio dicitur.

Epistola Stephani archiepiscopi et trium conciliorum Africae ad Damasum papam, de privilegio Romanae sedis.

Beatissimo Domino et apostolico culmine sublimato, sancto Patri Patrum, DAMASO papae, et summo omnium praesulum pontifici, STEPHANUS archiepiscopus concilii Mauritaniae, et universi episcopi de tribus conciliis Africanae provinciae.

Notum vestrae facimus beatitudini quod quidam fratres in confinio nobis positi quosdam fratres nostros, venerabiles videlicet episcopos, vobis inconsultis a proprio dejiciunt gradu, vel dejicere moliuntur, cum vestrae sedi episcoporum judicia, et summorum finem ecclesiasticorum negotiorum in honore beatissimi Petri Patrum decreta omnium cunctam reservare sententiam, inquirendi reverentia de Dei rebus, quas omni cura et sollicitudine observare debemus.

Maxime vero debent ab ipso praesulum examinari

vertice apostolico, cujus vetusta sollicitudo est, tam mala damnare, quam revelare laudanda.

Antiquis enim regulis censitum est, ut quidquid horum quamvis in remotis vel in longinquo positis ageretur provinciis, non prius tractandum vel accipiendum sit, nisi ad notitiam almae sedis vestrae fuisset deductum, ut ejus auctoritate juxta quod fuisset pronuntiatum firmaretur, et reliqua multoties talia et his similia, quae super his constituta sunt; quibus si illicite factum est, ut semper vestrae sedi consuetudo fuit, festinanter occurrite et his viriliter, ut pater pro filiis certantes, state sicut bene a Jesu, filio Sirach, dictum est, « Usque ad 162 mortem certa pro veritate et semper Dominus Deus tuus pugnabit pro te * .

» « Accipere enim personam

impii non est bonum, ut declines a veritate judicii * .

» Sin minus illicita sunt haec, pateat nobis talis omnibus licentia, beatissime Pater, aut si liceat hos vel aliquos etiam minorum graduum clericos nisi canonice tempore legitimo vocatos, aut sine legitimis accusatoribus aut absque veris et innocentibus testibus, vel nisi manifeste canonice convictos aut semper confessos, vel a suis sedibus ejectos aut suis exspoliatos rebus vocare ad synodum, vel damnare, quia legimus eos non posse canonice ad synodum ante suam diu tenendam et gubernandam, viribus scilicet pleniter resumptis restitutionem, suisque omnibus sibi legaliter restitutis, integerrime vocari, aut ut veniant ad synodum, nisi sponte voluerint imperari.

Deus ergo creator omnium

conservet longaevum apostolatum vestrum ad stabilitatem Ecclesiarum sanctarum, et orthodoxae fidei, vosque pastorem bonum, qui spiritualibus pro ovibus vestram ponitis animam, atque baculo pastorali lupos rapaces expellitis, omnibusque oppressis auxilium fertis, quod et istis atque omnibus vos semper facere optamus, sanctissime papa.

Subscriptio ex alia manu.

Ora pro nobis, charissime Pater.

Rescripta Damasi papae ad eosdem.

DAMASUS, servus servorum Dei, atque per gratiam ejus episcopus sanctae catholicae Ecclesiae urbis Romae, STEPHANO archiepiscopo concilii Mauritaniae, et universis episcopis Africanae provinciae.

Lectis fraternitatis vestrae litteris, primo gratias ago quod tantorum fratrum merui benedictione frui, deinde

quod circa fratres sollicitos vos reperi, et cum eis crucem Domini deferre qui ait: « Qui vult venire post me abneget semetipsum, et tollat crucem suam et sequatur me * , » et reliqua ad hunc modum pertinentia.

Igitur quando in praesenti opportune gestorum consultatione apostolicis vestra beatitudo visceribus commota nos hortata est, tuitionem fratrum apostolica impendere auctoritate, et eorum injuriis subvenire, dum constet eadem vos cum apostolo compassibiliter dicere: Quis infirmatur, et ego non infirmor: quis scandalizatur et non uror?

* satagentes ne aliquis de his qui vobis crediti sunt a saevis bestiis laceretur, aut capiatur, pro qua re oportet juxta vestram prudentem

commonitionem, magis aut secundum Domini divinam praeceptionem nos qui supra domum ejus, hoc est universalem Ecclesiam catholicam, episcopale suscepimus ministerium, sollicite vigilare, ut ne quid de sacris ejus muneribus, id est apostolicis viris, apostolorumque successoribus atque ministris quisquam nobis inconsultisque damnari.

Scitis, fratres charissimi, firmamentum adeo fixum et immobile atque titulum lucidissimum suorum sacerdotum, id est omnium episcoporum apostolicam sedem esse constitutam, et verticem Ecclesiarum, Tu es enim (sicut divinum pronuntiat Verbum veraciter) Petrus et super firmamentum tuum Ecclesiae columnae qui episcopi intelliguntur confirmatae sunt, et tibi claves regni coelorum commisi, atque ligare et solvere

potestatem quae in coelis sunt et quae in terris promulgavi.

Tu profanatorum hominum et membrorum meorum, maximeque discipulorum meorum existis ut princeps et doctor orthodoxae et immaculatae fidei, cujus vice hodie gratia Dei legatione pro Christo fungimur, et omnes hujus sanctae sedis praesules ejus vicem gesserunt, gerunt et gerent.

Ideo omnia quae innotuistis non licere mandarem, nisi vos tam pleniter instructos esse scirem quod cuncta super quibus consulitis illicita esse non dubitetis.

Discutere namque episcopos et summorum ecclesiasticorum negotiorum causas metropolitanos una cum omnibus suis comprovincialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet; sed definire eorum atque ecclesiasticarum summas

quaerelas causarum, vel damnare episcopos, absque hujus sanctae sedis auctoritate minime licet, quam omnes appellare (si necesse fuerit) et ejus fulciri auxilio oportet.

Nam, ut nostis, synodum sine ejus auctoritate fieri non est catholicum, nec episcopus in legitima synodo, et suo tempore apostolica vocatione congregata definite damnari potest, neque ulla unquam concilia rata leguntur, quae non sunt fulta apostolica auctoritate.

Accusatores autem episcoporum, et testes super quibus rogastis absque ulla infamia aut suspicione vel manifesta macula, et vere fidei pleniter instructi esse debent, et tales quales ad sacerdotium eligere jubet divina auctoritas, quoniam sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari

non possunt, nec in eos testificari qui ad eumdem non debent, nec possunt provehi ad honorem; vocatio enim ad synodum juxta decreta Patrum canonica ejus qui impetitur tam sua praesentia, quam et scriptis atque apocrisiariis per spatium fieri debet congruum atque canonicum, quia nisi canonice vocatus fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum quacunque ordinatione nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus, quoniam nec saeculi leges hoc permittunt fieri: quanto magis divinae?

Dejectis vero atque suis rebus exspoliatis nihil vobis verius significare queo quam sanctissimi Patres definierunt, et nostri praedecessores apostolica auctoritate roboraverunt.

Ita enim haec se habent,

episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos Ecclesias proprias primo recipere et sua eis omnia legaliter reddi sancti canones decreverunt, et postea si quis eos accusare voluerit, aequo periculo facere sanciverunt judices esse decernentes episcopos recte sapientes et juste volentes ad tempus, diuque illis resumptis viris et suis potestative fruentibus rebus, amicisque et Dei servis sapientibus consulentibus viris in ecclesia convenientes ubi testes essent singulorum qui oppressi esse videntur.

Scimus enim homines inermes non posse cum armatis rite pugnare, sic nec illi qui ejecti vel suis bonis sunt exspoliati cum illis qui in suo stant gradu, et suis fruuntur amicis atque bonis, litigare rite possint.

Nec saeculi quoque leges haec saecularibus fieri permittunt,

sed prius ejectos vel oppressos aut exspoliatos cum suis omnibus restitui jubent, et postea suo tempore, sicut lex eorum continet, ad placita venire praecipiunt, nec ulla carceris custodia appellantem arceri permittunt.

Docent enim ex parte sicut nostis terrena quae sunt coelestia.

Accusatores vero, et accusationes quas saeculi leges non asciscunt nullatenus sunt in horum admittendae causis, quia omne quod irreprehensibile est catholica defendit Ecclesia.

Decet enim Domini sacerdotes fratrum causas pie tractare, et venerabiliter intendere, atque eorum judicia super sacrificia ordinare, nec proterva aut tyrannica dominatione (ut de quibusdam refertur) sed charitative pro Deo et fraterno amore cuncta peragere, et quod sibi quis fieri secundum

Dominicam vocem non vult, alii inferre non praesumat, et in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis.

Ea vero quae apostolorum praedicatione et Patrum instructione praecepimus semper tenere debemus, ne aliqua nova cudere, aut ad noxam fratrum intendere videamur, sed « alterutrum onera portemus, ut juxta Apostolum legem Domini adimplere valeamus * .

» Tempus enim congruum praevideri oportet, quoniam uniuscujusque accusatae personae causa rectissime in medio producatur, quatenus gravitatem ejus et consonantiam quae contra Patrum decreta vel synodorum confessionem prodi minime cognoscant, quam ordinabiliter omnes intendant, ut ad eam in omnibus rationabiliter

respondeant, et juste se velle manifeste ostendant.

Nullus autem introducatur personaliter, sed accusatores et accusati aequa audiantur ratione juxta quod gestorum ordo exigit.

Accusatores vero et judices non idem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo ordinabiliter ordine.

Nam inscriptio primo semper fiat, ut talionem calumniator recipiat, quia ante inscriptionem nemo debet judicari, vel damnari, cum et saeculi leges haec eadem retineant, de quibus omnibus vera semper fiat aequitas, quatenus accusationis et judicii ac testimonii mercedem per veritatem gestorum consequi valeant.

Scriptum est enim: Abominatio Domino labia mendacia * , « et testem fallacem

proferentem mendacia, et seminantem inter fratres scandala, atque litigia * » ipso monente atque dicente: « Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum, non facies quod iniquum est, nec injuste judicabis, non considerabis personam pauperis, nec honores vultum potentis, juste judica proximo tuo * , » et « quod tibi non vis fieri alteri ne facias * , » et reliqua.

Et maxime praeceptum habentes apostolicum attendere nos ipsos et gregi « in quo nos Spiritus sanctus posuit episcopos regere Dei Ecclesiam, quam acquisivit per sanguinem suum proprium * .

» Convenit et iterum attendere lupos, attendere malos operarios, qui perversa faciunt, et adversa loquuntur, ut detrahere semper discipulis

Domini, et infamare quaerant, quos corrigere vos et omnes Domini sacerdotes summo studio oportet, quia pejus malum non est, quam ut cives civibus invideant et sacerdotes vel clerici sacerdotibus vel pontificibus insidientur, testante etiam Veritatis voce: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei * .

» Et: « Qui scandalizaverit unum de pusillis istis, melius est ut suspendatur mola asinaria in collum ejus, et demergatur in profundum maris * .

» Et item: « Beatus qui non fuerit scandalizatus in me * .

» Ille proculdubio scandalizatus est in Deum, qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem, et multa talia quae hic non inseruntur, ne nimis prolixa efficiatur epistola.

Monentes quoque instruere debetis memoratos

vicinos vestros, ut a talibus se subtrahant, et quae illicite contra praefixos fratres egerunt cito corrigant, et quos nobis inconsultis laeserunt nobis inconsultis plena satisfactione sanent et cito reconcilient, si noluerint apostolicae sedis suscipere censuram.

Nam si quid fortasse in eis aut contra eos emerserat, nostrum fuerat exspectandum examen, ut nostra (ut semper huic fuit sedi concessum privilegium) aut condemnarentur auctoritate, aut fulcirentur auxilio.

Neque enim suo pro libitu nostra debuerant jura pervadere absque apostolicae sedis dispositione mandante.

A talibus deinceps omnes se abstineant sacerdotes qui noluerint ab apostolicae petrae, super quam Christus (ut praedictum est)

universalem construxit Ecclesiam, cui episcoporum summa judicia atque majorum causae, sicut paulo superius memoratum est, reservatae sunt atque soli datae, censura a sacerdotali honore secludi.

Induciae enim accusatis in criminalibus episcopis sex mensium, vel eo amplius si necesse fuerit concedendae sunt, quoniam et laicis hoc permissum nullus saecularibus imbutus disciplinis ignorat, quanto magis sacerdotibus qui superiores esse eis non dubitantur?

Habetur quoque in decretis sanctorum Patrum sancitum non fore canonicum quemquam sacerdotum judicare vel damnare antequam accusatores canonice examinatos praesentes habeat, locumque defendendi accipiat, id est inducias ecclesiasticas ad abluenda crimina, etc. Nec extra propriam fiat

provinciam primo discussionis accusatio sine apostolica praeceptione, cui in omnibus causis debetur reverentia custodiri, quoniam et antiqua docet hoc Patrum regula, in qua et imperialia pariter statuta concinunt.

Criminum, inquiunt, discussio ibi agenda est ubi crimen admissum est.

Nam alibi criminum reus prohibetur audiri, et alibi in canonibus praecipitur.

Quaecunque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda sunt, et reliqua talia et his similia, salva in omnibus apostolica auctoritate, ut nihil in his definiantur priusquam ei placere cognoscatur quia omnes fultos esse oportet, et si quid eis grave intolerandumque accideret, ejus est semper exspectanda censura.

Neque enim proterve aut stimulo suae cogitationis impulsus (ut saepe actum agnovimus) detrahere

aut accusare praesumat quemquam sacerdotum, quia injuria eorum ad Christum pertinet, cujus vice legatione pro populo, Christi sanguine redempto, fungitur.

Causas enim eorum, quia Dei causae sunt, ejus esse, 163 judicio reservandas, qui valet corpus occidere, et animam mittere in gehennam * ; qui dicit: Mihi vindictam, et ego retribuam * .

Apud quem conscientia nuda est, cui non absconduntur occulta.

Instruendi etiam omnes sunt, quoniam per nos illis Christus intonuit non esse ovium lupi insidias praevidere, sed pastoris * .

Monet ergo beatus apostolus Paulus « ne de his temere leviterque praesumatur judicium, de quibus nemo potest verius vel melius judicare quam Deus * .

Tu, inquit, autem quare judicas

fratrem tuum, aut cur spernis eum?

Omnes enim stabimus ante tribunal.

Scriptum est enim: Vivo ego, dicit Dominus.

Quoniam mihi flectetur omne genu, et omnis lingua confitebitur Domino, itaque unusquisque nostrum per se rationem reddet Deo * .

In hoc ergo non sibi quispiam temerarios ausus usurpet, ut praeter quod concordiam pertinet aliud agat unde unitas Ecclesiae sic dissipetur.

Non ergo leviter quisquam assentiat in detractione, vel judicatione, vel damnatione fratrum maximeque sacerdotum qui proximiores sunt Deo, et qui proprio ore corpus Christi conficiunt, quia ob hoc venit ira Dei in filios diffidentiae * » qui Christum persequuntur in suis membris.

« Nolite, fratres,

nolite effici participes eorum * , » nec communicetis peccatis talium, aut infructuosis verbis illorum.

Magis autem redarguite talium coetus, qui extendere moliuntur, quasi arcum in fratres linguas; defendite ergo, fratres, et omnes monete ut armentur contra fratrum persecutores.

« Confidimus autem de vobis meliora et viciniora saluti * , » quia « neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque instantia, neque futura, neque fortitudo, neque altitudo, neque profundum, neque creatura alia, Magistro gentium docente, poterit nos separare a charitate Domini nostri Jesu Christi * , » quae maxime in sacerdotibus et reliquis perficitur membris ejus.

Nolite itaque amittere confidentiam vestram, quae magnam habet

remunerationem.

Ecce enim judex ante januam assistit, coronas hilariter promittens his qui pro eo fratribus auxilium ferunt et oppressis succurrunt, atque in charitate collaborant.

Quod si subtraxerit se quis, non placebit Deo, sed cadit, quia non sublevavit cadentem, sed emarcuit.

Non autem simus subtractionis in oppressionem, sed adminiculi in acquisitionem et supplementum fratrum.

Propter quod « assumite armaturam Dei, ut possitis resistere omnibus taliter praesumentibus, et induite vos loricam justitiae, et calceati pedes in praeparationem Evangelii pacis, in omnibus sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere, et galeam salutis assumite, et gladium spiritus, quod est verbum Dei, per omnem orationem et obsecrationem

* » « radicati et fundati * , » ut idipsum dicatis omnes, et non sint in vobis schismata, dividentes corpus Ecclesiae, bonum et integrum in tortuosas novitates.

Monet ergo Apostolus non amplius nos invicem temere judicare * .

» Temere enim judicat, si quis episcopum absque sedis apostolicae auctoritate condemnat, cum ei, ut paulo superius praelibatum est, hoc specialiter privilegium reservatum sit.

« Sed hoc judicate magis, inquit, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum * .

» Patenter enim his et aliis innumerabilibus decretorum testimoniis omnibus manifestum est non debere episcopum damnari, licet ejus perscrutetur opinio, donec judicium de ore nostrae apostolicae auctoritatis, hoc est Principis

apostolorum cognoscatur, utpote quoniam solus et prae omnibus creditus est, atque percipere meruit a rege regum Christo Deo claves regni coelorum ad aperiendum fidelibus et benevolis hominibus in eumdem Dominum nostrum, et claudendum infidelibus et malevolis atque suis sacerdotibus, et sanctae Ecclesiae suo pretioso sanguine redemptae impugnatoribus sive nocentibus.

Quod utique et nos facere postulavit non quod novi aliquid nunc imperatur, sed illud quod per desidiam aliquorum aut scienter aut negligenter transgreditur deinceps observetur ab omnibus, ut illa semper quae apostolica et Patrum traditione constituta sunt sub metu irrefragabili auctoritate teneantur.

Scriptum namque est in secunda ad Thessalonicenses Epistola, et ad Timotheum,

Apostolo monente: « State, et tenete traditiones vestras quas didicistis, seu per verbum, seu per epistolam * .

» Item alibi per prophetam: « Esxpectavi quoque, sicut beatus Isaias intonuit, ut facerent judicium, fecerunt autem iniquitatem et non justitiam, sed clamorem omnes pios conturbantes * , » et hoc scire debeant, quoniam « judicium Dei est secundum veritatem in eos qui talia agunt, licet divitias bonitatis Dei, et sustentationis, et patientiae ignorantes, quoniam benignitas Dei ad poenitentiam eos adducit, secundum duritiam autem eorum, et cor impoenitens thesaurizant sibi iram in die irae, et revelationis justi judicii Dei, qui reddet unicuique secundum opera ejus (Rom.

II, 5 et 6). » Et alibi scriptum est: « Ego sum Dominus Deus vester.

Non facietis iniquitatem, » « In judicio non accipies personam hominis * , » « Neque mireris vultum potentis * , » Ab omni iniquo verbo recedes, « Innocentem et justum non oppugnabis, neque interficies * .

» Ille procul dubio facit iniquitatem in judicio quae ea sibi vindicat quae ei vindicare non licet.

Ideo quae huic sanctae sedi concessa sunt, nullus usurpare sine ejus consultu praesumat, qui non vult honore ecclesiastico indignus ut contemptor judicari.

Itaque oportet negligentes propulsare, sed ita ut nocentes non roborentur, et bonos improbis aut insidiatoribus fratrum resistere, ne torpore desidiae oppressi taciturnitatis teneantur obnoxii.

Itaque qui potest obviare

et perturbare perversos, et non facit, nihil aliud est quam favere eorum impietati.

Nec enim caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obviare.

Sitis autem perfecti et integri in eodem sensu, et in eadem scientia firmati, ut per eam vias vestras dirigentes in eumdem inflexibiliter omnibus occurratis oppressis, quia vobis creditur Dominus, ad quem accedentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum, et propter talium impietatem, a Deo autem electum, et honorificatum, super quem « vos tanquam lapides vivi aedificamini in domum spiritualem, in sacerdotium sanctum, offerentes spirituales hostias ipsi in odorem suavitatis * .

» Gratum enim admodum est sacrificium Domino oppressis subvenire, quanto magis de

quibus ait: Qui vos audit, me audit: et qui vos spernit me spernit, etc. * . Libat quidem Domino prospera, qui ab afflictis et oppressis pellit adversa.

Sed et nunc, fratres, « commendamus vos Deo et verbo gratiae ejus, qui potest perficere, et dare haereditatem in omnibus sanctificatis * .

» « Ipse autem Deus pacis et consolationis det vobis idipsum sapere in alterutrum, et in ipso semper et in omnibus, ut unanimes uno ore, et uno corde honorificetis eum * » in concordiam, et auxilium fratrum, « qui potens est confirmare omnes, et consolari secundum Evangelium ejus et juxta revelationem mysterii temporibus aeternis taciti * , » patefacti autem per Scripturas sanctas et patrum orthodoxorum doctrinas

secundum praeceptum aeterni Dei, « ad obediendum fidei in omnibus cognitis nobis * » soli sapienti Deo Domino nostro Jesu Christo, cum quo Patri et Spiritui sancto, gloria, honor et imperium et potestas in saecula saeculorum.

Amen * .

Dominus vos custodiat, dilectissimi fratres, incolumes semper.

Data 8 Novembris, Flaviano et Stilocone IV consulibus.

Quod omnes de Filio Dei et Spiritu sancto, et de unitate Trinitatis male sentientes similes sint Judaeis, et de unitate Trinitatis.

Quod si quis patiatur Deum Patrem, et Deum Filium, et Spiritum sanctum deos dici, et non Deum propter unam divinitatem, et potentiam quam credimus

esse, et scimus Patris, et Filii, et Spiritus sancti Deum, subtrahens aut Filium, aut Spiritum sanctum, ita solum aestimet esse, Deum Patrem dici, aut credi unum Deum anathematizamus, omnibus imo Judaeis, quod nomen deorum in angelis et in sanctis omnibus a Deo est positum et donatum.

De Patre autem et Filio, et Spiritu sancto propter unam et aequalem divinitatem non nomen deorum, sed Dei nobis ostenditur, atque indicatur, ut credimus, quia in Filio et Spiritu sancto solummodo baptizamus, et non in archangelorum nominibus aut angelorum, quod haeretici, aut Judaei, aut gentiles dementes faciunt.

Haec ergo est salus Christianorum, ut credentes Trinitati, id est Patri, et Filio, et Spiritui sancto in veram solamque divinitatem, unam et potentiam,

majestatem, et substantiam ejusdem deitatis sine dubio credamus.

Dicit quoque beatus Isaias: Propter Sion non tacebo, et propter Hierosolymam non quiescam, donec egrediatur ut splendor justus ejus, salvator ejus ut lampas accendatur * .

Profecto catholicae Ecclesiae, quae vera consistit Sion, civitas Christi coelorum regis per tot annorum spatia expugnata ab adversantibus verbo fidei, « qui neque Deum timent, neque hominem reverentur * , » sed incassum producentibus pias et canonicas de hoc verbo doctrinas, dum et adversis tantisque quae in scripto et sine scripto contestationibus invitati fuissent corrigere propriam et sepelire haeresim, sicuti et per anteriorem cognitionem luculentius demonstratum est tam per libellos quam per suggestiones

reverendissimorum sacerdotum et venerabilium abbatum Apostolo protestante nobis « Hominem haereticum post primam et secundam correptionem evitare debeamus * , » scientes quia subversus est hujusmodi, et delinquit proprio judicio condemnatus, nullo modo oportet nos deinceps tacere aut quiescere, ne quoquo modo iniqui judicemur odibilem Deo pacem amplectentes.

Quoniam scriptum est: « Zelavi in peccatoribus pacem peccatorum videns * , » et dicatur etiam de nobis: Sacerdotes mei contempserunt legem meam, et polluerunt sanctuaria mea * , inter sanctum et profanum non habuere distantiam, inter pollutum et mundum non intellexerunt; sed consurgere cum Deo, et consistere prompte induentes

arma spiritus adversus malignantes contra fidem ejus, ut probemus spiritus sapienter, id est verba illorum, si ex Deo sunt.

Scriptum est enim in Jeremia: « Probatorem dedi te in populo meo robustum, et scies et probabis viam eorum * .

» Multum namque nobis necessaria est vigilantia, et tantum divinum sapientiae discretionis quae occulta tenebrarum revelat ad requisitionem hujusmodi rei, et scrutationem, quoniam latet quodammodo et absconditur vixque comprehenditur dolosa existens malitia, pro eo quod sibi pietatem callide blandiatur, ut valeat scrutantium mentem latere, quod utique sciens beatus Apostolus ait: « Nam hujusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurant se in apostolos Christi.

Sed non mirum, ipse enim Satanas transfigurat se velut angelum lucis.

Et non mirum, si ministri ejus transfigurentur velut ministri justitiae, quorum finis secundum opera eorum * .

» Sed et Dominus in hoc praemuniens nos ait: « Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces.

A fructibus eorum cognoscetis eos * .

» Ergo in idipsum ex toto corde referentes ante omnia super tali quaestione deprecationem, et dicentes cum David: « Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua * .

» « Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis * , » quoniam, sicut ait beatus Daniel propheta, « Sapientia et fortitudo ejus sunt, dat

sapientiam sapientibus, et scientiam intelligentibus disciplinam, ipse revelat profunda et abscondita, et novit in tenebris constituta, et lux cum eo est, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi, et ostendisti mihi quae rogavi te * .

» Cum ope divina uniuscujusque personae conscripta per novitatis commentum accusati sunt, de venerabili scrinio obsecundantibus nobis ordinabiliter offerentibus solertius intendamus.

De chorepiscopis, et qui idem sint, aut si aliquid sint aut nihil.

Dominis venerabilibus fratribus, PROSPERO Numidiae primae sedis episcopo, LEONI, REPARATO, ALEXANDRO, BENEDICTO, RUFO, et omnibus caeteris, ubique in recta sancta et apostolica fide consistentibus orthodoxis

episcopis, DAMASUS.

Licet, fratres charissimi, vobis sint nota Patrum decreta, mirari tamen non possumus vestram solertiam circa instituta majorum, ut cuncta quae possunt 164 aliquam recipere dubitationem, ad nos quasi ad caput, ut semper fuit consuetudo, deferre non desinatis, ut inde capiatis responsa unde accepistis institutionem et normam recte vivendi.

Unde et vos non immemores canonum esse recordamur, qui et ipsum fieri praecipiunt non ut vobis scientiae ecclesiasticae regulae aliquod desit, sed ut auctoritate sedis apostolicae fulti in nullo ab ejus devietis regulis.

Igitur de chorepiscopis de quibus nos consulere quale sit eorum ministerium, aut quid eis agere liceat, aut quam auctoritatem habeant, vel si licet eos

fieri an non, quia audivimus eos jam esse prohibitos, aut quid de eis, qui jam ordinati reperientur agendum sit, nil vobis certius respondere videtur quam olim a praedecessoribus nostris decretum reperimus, ut eis ad veniam nihil prorsus ad aliud reservetur quam privatio sacri ministerii quod illicite assumpserunt, quia prohibiti tam ab hac sacra sede quam a totius orbis fuerant episcopis.

Nimis ergo eorum institutio improba, nimis est prava, quia ut hi de summo sacerdotii ministerio aliquid praesumant omni auctoritate caret, et sacris canonibus invenitur esse contrarium, atque ad totius Ecclesiae perturbationem superba et superflua tendit elatio, et vacuum est et inane quidquid in

praedicto sacerdotii summi egerunt ministerio.

Quod ipsi idem sint qui et presbyteri sufficienter invenitur qui ad formam et exemplum septuaginta inveniuntur prius instituti.

Sed quia, Deo gratias, modo necessarii, sicut in primitiva Ecclesia propter studium quod erga pauperes exigebant, non sunt, et quia illicita praesumebant, et quod agebant actum non erat, et propterea multi in securitatem lapsi ecclesiastico fraudabantur et frustrabantur ministerio, ideo tam ab hac sancta sede (ut superius memoravimus) quam ab omnibus totius orbis episcopis a pontificalibus sunt remoti officiis.

Nam, ut nobis relatum est, quidam episcoporum propter suam quietem eis plebes suas committere non formidant, et ut illicita atque prohibita agant, id est, ea quae solis pontificibus

debentur sibi usurpant, et ipsi in sua quiete torpent, et curam sibi a Deo commissam negligunt, cum Dominus dicat: « Bonus pastor animam suam ponit pro ovibus suis, et vocat eas nominatim, et cognoscit suas, et suae agnoscunt eum * .

» Et item: « Sicut novit me Pater, et ego agnosco Patrem, et animam meam pono pro ovibus meis * .

» De mercenario autem quid dicat bene nostis, quia « vidit lupum venientem, et dimittit oves, et fugit, et lupus rapit, et dispergit oves » * , et reliqua Pro talibus vero negligitur cura Ecclesiae, et ejus status perturbatur, et ideo sunt prohibiti, intantum ut si aliquis ex his reperti fuerint, a proprio decidant gradu.

Illi namque episcopi, qui talia sibi praesumunt, videntur mihi esse meretricibus

similes, quae, statim ut pariunt infantes suos, aliis nutricibus tradunt educandos, ut suam citius libidinem explere valeant; sic et isti infantes suos, id est populos, sibi commissos aliis educandos tradunt, ut suas libidines expleant, id est, ut suo pro libitu saecularibus curis inhient, et quod unicuique visum fuerit liberius agant; pro talibus enim animae negliguntur, oves pereunt, morbi crescunt, haereses et schismata prodeunt, Ecclesiae destruuntur, sacerdotes vitiantur, et reliqua mala proveniunt.

Non taliter Dominus docuit, nec apostoli instituerunt, sed ipsi qui curam suscipiunt ipsi peragant, et ipsi proprios manipulos Domino repraesentent.

Nam ipse ovem perditam diligenter quaesivit, ipse invenit, ipse propriis humeris reportavit, nosque idipsum facere

perdocuit.

Si ipse pro omnibus tantam curam habuerit, ipse docuit, ipse curavit, ipse sanavit, ipse propriis humeris reportavit, atque intantum dilexit, ut etiam animam suam multas sustinens injurias, multa opprobria, multasque passiones pro nobis traderet.

Quod nos miseri et desides dicturi sumus, qui etiam pro ovibus nobis commissis curam impendere negligimus, et aliis eas deducandas tradimus?

Corrigantur haec, fratres, necesse est, quia qui plus laborat majorem mercedem accipiet.

Nam non amplius quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognovimus, id est duodecim apostolorum, et septuaginta discipulorum.

Unde iste tertius processerit funditus ignoramus, et quod ratione caret

exstirpare necesse est.

Quod enim episcopi non sint qui minus quam a tribus sunt ordinati episcopis omnibus patet, quoniam, ut bene nostis, prohibitum a sacris est Patribus, ut qui ab uno vel a duobus sunt ordinati episcopis, nec nominentur episcopi.

Si nomen non habent qualiter officium habebunt?

Quidquid enim inter episcopos, aut de rebus ad eos solummodo pertinentibus egerint, necesse est, ut superius jam praelibatum est, ut irritum fiat, quia quod non habent, dare nequaquam possunt, praesertim cum nullum ex septuaginta discipulis, quorum speciem isti antequam prohiberentur, ut superius memoratum est, in Ecclesia gerebant, nil de hoc quod apostolis eorumque successoribus specialiter debebatur, legitur assumpsisse,

nec in lege Domini quae Moysi ab ipso Domino legitur dictata, de his quae summis sacerdotibus, id est Moysi, et Aaron erant specialiter concessa, filii Aaron quidquam praesumant.

Nulli enim dubium est, quod Moyses et Aaron soli, praecipiente Domino, in tabernaculo Dei erigebant altare, soli ungebant, soli sacerdotes sacra unctione instituebant, et alia quae ad summum sacerdotium pertinebant, de quibus sufficienter in divinis legitur litteris, agebant, quoniam summi Domini sacerdotes erant, sicut de eis scriptum est: « Moyses et Aaron in sacerdotibus ejus * , » sic et modo, quia umbra legis transiit, et lux Evangelii in nos Dei gratia manifeste coruscat, de his quae in summis sacerdotibus, id est episcopis quorum figuram Moyses et

Aaron tenuerunt, illi qui septuaginta discipulorum formam gestant, in quorum videlicet typo filii Aaron erant nihil praesumere debent, sicut nec illi quidquam de summi sacerdotii ministerio attingebant.

Nam quod chorepiscopi antequam praefato prohiberentur tenore ad formam septuaginta instituti erant, canon sufficienter manifestat, ubi ait: Chorepiscopi quoque ad exemplum et formam septuaginta videntur esse, et reliqua.

Nec illud praetereundum nobis videtur, quod alibi in canonibus expressum est: Qui in vicis et possessionibus chorepiscopi nominantur, quamvis manus impositionem episcoporum perceperint, et ut episcopi consecrati fuerint, et caetera.

Nec ab re dictum perpendo, quanquam manus

impositionem episcoporum perceperint, cum episcoporum nomen pluralem in se contineat numerum, et apud grammaticos pluralis sit genitivus, ut detur enim mihi quod tunc non ab uno, sed a pluribus ordinabantur, quia nullatenus diceret episcoporum, si ab uno fieret talium ordinatio, cum episcoporum pluraliter dictum sit.

Cum autem dixit chorepiscopum, profecto villanum voluit intelligi episcopum; et si villanus, quid agit in civitate, cum in una civitate duo omnino prohibeantur esse episcopi?

Et si in villa et in eo loco ubi antea episcopi non fuerunt, cum et in modica civitate, vel in villa, aut castello episcopus fieri prohibeatur, et in omnibus omnino locis, ubi antea episcopi non fuerunt, ne

vilescat auctoritas et nomen episcopi fuerint constituti, quid, rogo, erunt?

Ecce nec locus cum ordinatione concordat, nec ordinatio cum loco.

Quoniam si episcoporum manus impositionem perceperunt, et ut episcopi sunt consecrati, ubi sunt consecrati ad villam, quia chore villa est apud Graecos, et qualiter ad villam, si nec in castello, aut in modica civitate licet fieri, rogo ut promatis, et si promere non potestis, quia scio per rationem, aut plenam auctoritatem minime potestis, digitum ori imponite, et eos omni auctoritate carere non dubitate, scilicet quia tria obstant quibus eorum cassatur actio vel institutio.

Unum, quod ab uno episcopo ordinari solent, in quo eorum ordinatio a canonibus discordat, qui per manus episcoporum eos institui jubent.

Aliud, si a pluribus episcopis sunt ordinati, et aut in villa, aut castello, seu in modica civitate, aut omnino non in eo loco praefixi, quo juste episcopi fieri debent, aut dudum non fuerunt ubi non vilescat auctoritas, et nomen episcopi, aut si in civitate cum altero episcopo, cum, ut praedictum est, in una civitate duo non debeant consistere episcopi.

Tertium si absolute fuerint instituti, sicut de quibusdam audivimus, quae omnia episcopali omnino carent auctoritate.

Et illud adhuc restat, quod eorum ordo non habet in divinis litteris auctoritatem, quia, ut praefixum est, ordines sunt duo tantum primi in Ecclesia, id est apostolorum, et septuaginta discipulorum.

Sane si nec episcopi sunt, quia pro praefatis causa episcopi esse non possunt, nec presbyteros

se nominari volunt, quia amplius esse ambiunt, atque plusquam septuaginta discipulorum fecissent, ad quorum formam, ut paulo superius praelibavimus, hi antequam prohiberentur a quibusdam stultis, et « sua quaerentibus, non quae Christi Jesu * » instituebantur, praesumere tentant, et illicita atque prohibita agere praesumunt, nec hoc dici se volunt quod sunt, rogo ut manifeste prodatis quid sint, quoniam aut aliquid sunt, aut nihil.

Nam manifeste patet, quoniam episcopi non sunt, et si episcopi non sunt, et presbyteri esse despiciunt, quid erunt?

Aut aliquid prorsus erunt, aut nihil, quia nihil potest esse nisi habeat unde sit, et si non habeat unde sit, aut unde originem ducat, nec auctoritatem habet, nec stare rite poterit, quia

inane est, et ut destruatur, et cadat necesse est, quoniam nihil est, et in nihilum reputabitur.

Si vero nihil ex his sunt, quae superius memoravimus, tunc necesse est ut nihil sint ex his quae sacerdotibus debentur, et ideo nec in sacerdotali catalogo habeantur, nisi tantum, ut primo commemoravimus, ut pro misericordia illis qui humiliter hoc ferre voluerint, nec amplius ambierint, et per scriptum propria manu subter corroboratum idipsum confirmaverint, hoc solummodo concedatur, ut inter sacerdotes locum habeant, et ministerio presbyterorum contenti sint, atque mensae Domini tantummodo participes existant.

Amplius autem qui ambire voluerint, nec hoc retineant, ut sacerdotes

sint, sed omni ecclesiastico funditus priventur honore.

Quod vero eis non liceat sacerdotes consecrare, nec diaconos, aut subdiaconos, nec virgines, nec altare erigere, nec ungere, aut sacrare, nec ecclesias dedicare, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontes signare, nec publice quidem in missa quemquam poenitentem reconciliare, nec formatas epistolas mittere, nec populum benedicere, nec ante episcopum in baptisterio aut in sacrario introire, nec praesente episcopo infantem tingere aut signare, nec poenitentem sine praeceptione episcopi sui reconciliare, nec eo praesente, nisi illo jubente, sacrum corporis et sanguinis Christi conficere, nec eo coram posito populum docere, aut salutare, nec plebem exhortari.

Quae

omnia solis pontificibus deberi tam ex superioribus quam ex aliis Patrum constitutis, aut sacris canonibus edocti estis, et si necesse est, quibusdam munus [ f., minus] scientibus doceri pleniter, et instrui possunt, ut per hoc et discretio graduum, et dignitatis fastigium summorum pontificum demonstretur.

Similiter et de presbyteris haec habeantur, ut sine jussu proprii episcopi nil agant, quia quod rarum est hoc et pulchrius esse videtur.

Et si nomen vilescit pontificum, omnis status perturbatur Ecclesiae.

Triplex itaque in hac parte reatus est: quod et prohibita agunt; et quod sacrum ministerium talis consortii vilitate polluitur: et episcoporum quantum ad illicitae usurpationis temeritatem pertinet jura solvuntur.

Quod autem solis apostolis eorumque successoribus proprii sit officii tradere Spiritum sanctum, liber Actuum apostolorum docet, praesertim cum nullus ex septuaginta discipulis, quorum isti in Ecclesia speciem gerunt, legatur donum sancti Spiritus per manus impositionem (ut praedictum est) tradidisse.

Haec ergo, quia omni carent ratione, nullus deinceps usurpet, aut consentiat sacerdotum qui noluerit a 165 nostro sacerdotali collegio separari.

Nec quod a nobis exstinguitur, et a praedecessoribus nostris ac reliquis, ut dictum est, totius orbis episcopis jam exstinctum est, apud aliquos tenebrosis seminetur radicibus; sed, quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, ne messem Dominicam ulla corrumpant zizania.

Ita enim fructum uberem Domini

sacerdotes praestabunt, si ea quae natam segetem enecare consuerunt radicitus amputentur.

Cesset ergo tot judicibus prohibita et damnata praesumptio, nec imitentur summi sacerdotes mulieres meretrices, quae infantes suos praefata voluptate aliis ad nutriendum tribuunt, sed ipsi Domino suo nutriant, ipsi fructum cum usura reddant, fructuososque manipulos et cum gloria repraesentent.

Nam si Dominus leprosos inter caeteras ovium suarum curas tetigit et mundavit, cur nos eadem agere dedignamur?

aut cur nos ipsi qui pastorale officium suscepimus aliis alendas tradimus?

maxime cum Dominus Petro praeceptori nostro dixerit: « Si diligis me, pasce oves meas, » et multa talia et his similia (Joan.

XXI, 17).

Nam benedictio quam praedicti corepiscopi ante suam prohibitionem per manus impositionem dabant, magis nobis videtur vulnus inferre quam salutem, et illi qui pontificatus apicem habebant, quomodo ea quae non habebant dare poterant, quoniam nihil danti erat quod ipse possit accipere?

aut quis hominum, licet more humano loquamur, dare potest quod non habet?

Praesertim cum pontifices non erant, ea quae solis pontificibus debentur, dare non poterant.

Et propterea magis vulnerabant capita quae per manus impositionem tangebant, cum ea quae eis collata non erant per aliquam benedictionem darent.

Et ideo quidquid ex supradictis ministeriis pontificalibus praesumebant irritum erat, et nihil tactis perficiebant, sed magis juxta prophetam

« maledictionem pro benedictione, si ratum est dicere, conferebant * .

» Quapropter per illam illicitam manus impositionem, ut paulo superius praelibavimus, vulneratum caput illi qui videbantur aliquid accepisse habebant.

Et ubi vulnus infixum est, necesse est medicinam adhibere qua infixa sanetur macula, id est, reiterari necesse est, quod legitime actum, aut collatum minime approbatur, si perfectum esse debebit.

Nam quomodo honorem possit retinere qui ab illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit, invenire non possum, cum ille qui honorem pontificalem non habuit, pontificalia non potest jura tribuere, nec hoc sibi poterant vindicare, cujus capaces per hoc quod illis obstiterat non fuerit.

Hujus ergo discussionis curam

nobis specialiter vindicantes ita misericordiam rogamus ut si qua forsitan his commissa sunt corrigantur, ne talia liceat ultra committi, et ne qua excusatio de ignoratione nascatur, quia ut nobis gratulationem facit Ecclesiarum status salubri dispositione attributus, vel adornatus, ita non levi nos moerore contristat quoties aliquid contra instituta canonum vel ecclesiasticam disciplinam praesumptum, aut commissum cognoscimus.

Quae si non qua debemus vigilantia resecemus, illos qui nos speculatores esse volunt excusare non possumus, si ejus Ecclesiam quae nobis generaliter commissa est in quantum praevalemus puram a tam illicitis superstitionibus non custodiamus, quia non aliter unus

grex, et unus pastor sumus, nisi quemadmodum Apostolus docet idipsum dicamus omnes, « simus autem perfecti in eodem sensu et in eadem sapientia * .

» Nec aliter veri discipuli Domini erimus, nisi radicem amaritudinis sursum germinantem, sicut haec, ut asseritis modo, facit ne nocere valeant ut episcopale ministerium vilescere faciat per eorum negligentiam, id est omnium sacerdotum, qui evellere mala, et meliora plantare sunt ab eo praepositi, unusquisque pro viribus exstirpare festinet, et ipse qui pro suis ovibus est aeterno judici rationem redditurus eas fovere et educare decertet.

Si Domini desideramus esse discipuli, ipsius imitemur vestigia, ut de nobis dicatur: « Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas, et voco

eas nominatim, et cognoscunt me meae, et reliqua * .

» Et iterum, monente Dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina repetitione mysticae sanctionis imbuitur, ut Christi oves, qui Christum amat diligenter, et cum magna cura pascat, quoniam ipsius sanctae sedis cui (per abundantiam divinae gratiae praesumus) amore et reverentia coarctamur, ut tantae superstitionis, quae nulla (ut supra dictum est) fulcitur auctoritate, periculum, quantum possumus, declinemus, ne beati magistri nostri, et summi apostoli dilectio, qua se amatorem Dei esse testatus est, vana inveniatur in nobis, quoniam omnis negligenter pascens toties sibi commendatum Dominicum gregem convincitur summum non amare pastorem, nec ejus se velle

discipulum fieri, cujus exempla negligit imitari, nam gratia prorsus major acquiretur, si de commissis ovibus lucrum offerat Domino sollicitudo pastoris.

Nam et beatum Jacob, qui pro uxoribus diu servierat, dixisse meminimus: « Viginti annis fui tecum.

Oves tuae et caprae steriles non fuerunt, arietes gregis tui non comedi, nec captum a bestia ostendi tibi.

Ego damnum omne reddebam, et quidquid furto perierat a me exigebas, die nocteque aestu urebar et gelu, fugiebat somnus ab oculis meis * .

» Si ergo laborat et vigilat qui pascit oves Laban, quanto labore, quantisque vigiliis debet intendere qui pascit oves Dei?

Sed in his omnibus ipse nos instruat, qui pro suis dedit ovibus animam, et adjuvet nos ut de his qui nobis commissi

sunt, fructum multiplicem ac mensuram supereffluentem ad aeterna gaudia reportare concedat, tantusque vos beati Petri apostolorum principis amor incendat, ut in ovili ipsius, cui omnes creaturae sunt traditae, omnes taliter errantes, et illicita atque prohibita praesumentes sanctis vestris studiis summo reintegrare cum desiderio festinetis, qualiter animae pretioso Christi sanguine redemptae eorum non pereant deceptione.

Restat enim quod per ostium hi nequaquam subintrarunt, quia non habebant ostium per quod ingrederentur, quia ut dictum est: Si nec episcopi sunt, et plusquam presbyteri esse ambiunt, per quod ostium intrabunt?

cum hi tantum duo ordines in Ecclesia leguntur, nec amplius ad pastorale officium

aliquod patet ostium per quod pastor intret.

Audite, fratres, non me, sed ipsam dicentem Veritatem: « Qui non intrat per ostium in ovile omnium, sed ascendit aliunde, hic fur est et latro * , » et reliqua Cum etiam egregius praedicator dicat: « Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est * .

» Cum praedicta duo fundamenta in Ecclesia tantum inveniantur posita, quidquid amplius positum in his invenitur, stare nullatenus poterit; et ideo cum omnibus suis fundamentis et actionibus, atque radicibus, ut evellatur necesse est, ita ut amplius pullulare nec germinare valeat.

Non ergo generet, et non faciat vobis, fratres, toties repetita locutio fastidium,

quia summa necessitas est, saepius prohiberi quod toties a vobis ut cognovimus illicite usurpatur, et quoniam Veritas saepius exagitata magis splendescit ut lumen, et quod toties repetendo admonetur, nimis usurpatur.

Super his enim multa jam ab antecessoribus nostris dicta sunt, a quibus ipsi sicut nunc a nobis, ita olim ab eis damnata et prohibita sunt.

Ideo, saepius repetentes omnes monemus ut vitentur hujusmodi, et a talibus se abstineant, qui noluerint una cum eis a sacerdotali ministerio, ut rebelles fieri alieni, quod ita demum probare poterimus, si tales exstirpare, et non eis favere decertaveritis, et ita in postmodum de tali re querela cessabit, quia contumeliae studio fit, quidquid interdictum toties usurpatur.

Omnia haec decretalia et

cunctorum decessorum nostrorum constituta, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita vobis et omnibus episcopis ac cunctis generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari, quoniam occurreret veritas, si falsitas displiceret, et merito nos qui summa Ecclesiae tenere debemus gubernacula causa respicit, si silentio faveamus errori.

Data Kalendas Junii, Libio et Theodosio IV cc. consulibus.

Item de sacerdotibus qui de ecclesiis suis ad alias migrant ecclesias.

Eos autem sacerdotes qui de ecclesiis suis ad alias migraverunt, tandiu a communione nostra habemus alienos, quandiu ad eas redierint civitates, in

quibus primum sunt constituti, quoniam si alius alio transmigrante in locum viventis ordinatus est, tandiu vacet sacerdotii dignitate qui suam deseruit civitatem, quandiu successor ejus quiescat in Domino.

Item epistola Damasi et episcoporum qui ad eum in Romanam urbem ex Italia et Gallia convenerant.

DAMASUS et caeteri episcopi Romae congregati, dilectissimis fratribus in Illyrico constitutis episcopis, in Domino salutem.

Credimus sanctam fidem vestram in apostolorum eruditione fundatam hanc tenere, et hanc populis universis exponere, quae videlicet a constitutis Patrum nulla ratione dissentit, per quos justum est

caeteros erudiri.

Sed relatione Gallicanorum, et venerandorum fratrum quosdam haeresibus favere cognovimus.

Quod malum non solum cavere debent episcopi, sed etiam reluctari contra ea quae gesta sunt imperitia, aut simplicitate quorumdam pravis interpretationibus deceptorum.

Variis ergo doctrinis non decet labefactari, sed magis Patrum nostrorum laborare sententiis.

Auxentium ergo Mediolanum praecipue in hac causa damnatum esse liquet.

Unde justum est universo Romanorum orbe doctores legis ea quae legis sunt sapere, et non fidem doctrinis variis maculare.

Itaque dum primum haereticorum coepisset nequitia pullulare, sicut etiam nunc blasphemia pullulare patet Arianorum, tunc Patres

nostri, trecenti decem et octo electi, habito tractatu in urbe Nicaena, hunc murum fortissimum contra arma diabolica statuerunt, et hoc remedio venena mortifera sunt depulsa, ut Pater et Filius unius divinitatis, unius virtutis, uniusque magnitudinis debeat credi, uniusque essentiae sive substantiae simul et Spiritus sanctus.

Aliter enim sapientes alienos esse a nostra communione judicaverunt.

Quem terminum salutarem adorabilemque deliberationem corrumpere quidam aliis cogitationibus, atque temerare voluerunt, sed in ipso principio ab his ipsis qui in Arimino revocari, aut retractare compellebantur, usque ad hoc causa correpta est ut confiterentur alia sibi circumventione subreptum, aut certe quia non intellexerunt Patrum sententiae in Nicaena

constitutae hoc esse contrarium, neque enim praejudicium aliquod fieri potuit, per numerum Arimino congregatum, quando constat neque Romanum episcopum cujus ante omnia decebat eos exspectare decretum, neque Vincentium qui tantis annis episcopatum inviolabiliter custodivit, neque alios talibus praebuisse consensum, maxime dum (sicuti praediximus) isti ipsi qui per conventionem declinasse videbantur, ipsi denuo utentes meliori consilio haec sibi displicere testati sunt.

Perspicit itaque vestra salubritas hanc solam fidem quae Nicaea apostolorum auctoritate fundata est esse perpetua firmitate servandam, et simul orientales hoc facere nobiscum qui se catholicos esse cognoscunt, occidentales etiam gloriari.

Credimus autem languentes

in isto conamine non tarde a nostra separandos esse communione, et ab eis episcopatus nomen auferri, quatenus populi eorum liberati errore respirent.

Nullo enim modo a deceptione poterunt corrigere populum, qui deceptionis laqueo detinentur.

Concordet etiam cum omnibus Dei sacerdotibus etiam charitatis vestrae sententia in qua vos fixos ac firmos existere judicavimus.

Si ergo nos vobiscum recte credere debemus, 166 vestrae nos charitatis litteris laetificate reciprocis.

Valete, fratres charissimi.

Data XVII Kalendarum Novembris, Siritio et Ardabure IV cc. consulibus.

Item epistola Damasi ad episcopos Italiae.

Universis episcopis per Italiae provincias constitututis, DAMASUS episcopus in Domino salutem.

Optaveram, dilectissimi, pro nostri charitate collegii omnes Domini sacerdotes, sicut in primitiva fuit Ecclesia, « unum esse cor et animam unam * , » atque in una devotione persistere, nec quemquam sacerdotum gratia, aut formidine saecularium depravari, aut a via veritatis quoquo modo abscedere.

Sed quia multa, quae corrigi possunt, proveniunt, exsuperat culpas delinquentium miseri cordia Dei, atque ideo suspenditur ultio, ut possit locum habere correctio.

Relatum est enim ad sedem apostolicam vos accusationes fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore.

Quod deinceps in omni orbe terrarum fieri apostolica auctoritate prohibemus, et quod nuper factum est absque ulla

retardatione corrigere rogamus, nec unquam prius per scripta eorum qui accusantur causam discutere, nisi per querelarum institutiones vocati canonice ad synodum veniant, et praesens per praesentem agnoscat veraciter, et intelligat quae ei objiciuntur.

Quod bene et per sapientiam Salomonis dicitur: « Antequam scruteris ne reprehendas, intellige prius, et tunc increpa, antequam audieris ne respondeas * .

» Et licet aptissima sit contrariorum reprehensio, verumtamen oportet his qui elati sunt ad eorum examinationem ordinem servari ab his qui secundum Deum perscrutari deputati sunt, quatenus ita cum operatione cooperante inveniamus, et confessorem Deum qui dicit: « Ubi duo sunt vel tres congregati in nomine meo, ibi sum in medio eorum

* .

» Nam et Dominus noster Jesus Christus Judam furem esse sciebat, sed quoniam non est praesentialiter accusatus, ideo non est ejectus.

Nec vos ullo modo agere oportet, quod ille noluit

facere, leges enim saeculi accusatores praesentes exigunt, et non per scripta absentes.

Unde canonica Patrum constituta non semel, sed saepissime clamant nec accusationes, nec testimonia ulla per scripta posse proferri, nec de aliis negotiis quicunque testimonium dicant, nisi de his quae sub praesentia eorum esse noscuntur.

Similiter et qui alium accusare elegerit, praesens per se et non per alium accuset, scriptione videlicet praemissa, neque ullus unquam judicetur, antequam legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.

Curandum quoque est ne ita quisquam subrepat, faciatque citius quod non licet.

Omnipotens Deus haec vos et cuncta divina mandata et apostolica praecepta custodientes in cunctis actibus vestris coelestis

brachii extensione protegat, atque ad coelestis remunerationem patriae cum multiplici animarum fructu perducat.

Amen. Data III Idus Aprilis, Siricio et Ardabure IV cc. consulibus.

INCIPIUNT DECRETA SIRICII PAPAE.

1. De Arianis catholicis non baptizandis.

2. Ut praeter Pascha et Pentecosten baptismus non celebretur.

3. De apostatis ab Ecclesia separandis.

4. Non liceat alterius sponsam in matrimonium sociari.

5. De his qui acceptam poenitentiam minime servaverunt.

6. De monachis et virginibus propositum non servantibus.

7. De ministris incontinentibus.

8. Quales debeant ad clericatus officium pervenire.

9. De his qui grandaevi ad sacram militiam convertuntur.

10. De clericis qui ad secundas nuptias transeunt ut deponantur.

11. De feminis quae cum clericis debeant habitare.

12. De monachorum promotione ad clerum.

13. De clericis ut poenitentiam per impositionem manus sacerdotum accipiant.

14. De poenitentibus et bigamis seu viduarum maritis, ut non permittantur ad clericatus ordinem admitti.

Incipit epistola Siricii papae ad Cumerium Tarraconensem episcopum.

SIRICIUS CUMERIO Tarraconensi episcopo salutem.

Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum fraternitatis tuae relatio jam me in sedem ipsius constitutum, quia sic Dominus ordinavit, invenit.

Quam cum in conventu fratrum sollicitius legeremus, tanta invenimus quae reprehensione et correctione sunt digna, quanta optaremus laudanda

cognoscere.

Et quia necesse nos erat in ejus labores curasque succedere cui per Dei gratiam successimus in honorem, facto ut oportebat primitus meae provectionis indicio, ad singula prout Dominus aspirare dignatus est, consultationi tuae responsum competens

non negamus, quia officii nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas, quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit.

Portamus onera omnium qui gravantur, quinimo haec portat in nobis, beatus apostolus Petrus, qui nos in omnibus (ut confidimus) administrationis protegit et tuetur haeredes.

CAP. I.

Prima itaque paginae tuae fronte signasti baptizatos ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris eos denuo baptizare velle, quod non licet, cum hoc fieri et apostolus vetet, et canones contradicant, et post cassatum Ariminense concilium missa ad provincias a venerandae memoriae praedecessore meo

Liberio generalia decreta prohibeant: quod nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum, per invocationem solum septiformis Spiritus, et episcopalis manus impositionem catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit, a quo tramite vos quoque post haec minime convenit deviare, si non vultis a nostro collegio synodali separari sententia.

II.

Sequitur de universis baptizandorum temporibus, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus, quod commoti dicimus, non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere natalitiis Christi, seu apparitionis, necnon et apostolorum, seu martyrum festivitatibus innumerae (ut asseris) plebes baptismi mysterium consequantur,

cum hoc sibi privilegium apud nos et apud omnes ecclesias Dominicum specialiter cum Pentecoste sua Pascha defendat; quibus solis per annum diebus ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta, his duntaxat electis qui ante quadraginta, vel eo amplius dies nomen dederint, et exorcismis quotidianisque orationibus atque jejuniis fuerint expiati, quatenus apostolica impleatur illa praeceptio, ut « expurgato fermento veteri nova incipiat esse conspersio * .

» Sicut sacram ergo paschalem reverentiam in nullo dicimus esse minuendam, ita infantibus qui nondum loqui potuerint per aetatem, vel his quibus in qualibet necessitate opus fuerit, sacri unda baptismatis omni volumus celeritate succurri, ne ad nostrarum perniciem tendat

animarum, si negato desiderantibus fonte salutari, exiens unusquisque de saeculo, regnum perdat et vitam.

Quicunque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cujuslibet corporalis aegritudinem desperationis inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri, eodem quo poscunt momento temporis expetitae regenerationis praemia consequantur.

Hactenus erratum in hac parte sufficiat, nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae petrae super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli.

III.

Adjectum est etiam quosdam Christianos ad apostasiam (quod dici nefas est) transeuntes, et idolorum cultu ac sacrificiorum contaminatione profanatos,

quos a Christi corpore, et sanguine quo dudum redempti fuerant nascendo jubemus abscindi, et si resipiscentes forte ad lamenta fuerint aliquando conversi, his quandiu vivunt agenda poenitentia est, et in ultimo fine suo reconciliationis gratia tribuenda, quia dicente Domino: « Nolumus mortem peccatorum, sed ut convertantur et vivant * .

»

IV.

De conjugali autem vetatione requisiti, si desponsatam alii puellam, alter in matrimonium possit accipere, hoc ne fiat omnibus modis inhibemus, quia illa benedictio quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.

V.

De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam

sedem credit consulendam, qui acta poenitentia tanquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus.

Quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii perdiderunt, de quibus jam, quia suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacris mysteriorum celebritatibus, quamvis non mereantur, intersint; a Dominicae autem mensae convivio segregentur, ut, hac saltem districtione correpti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscenis cupiditatibus retrahantur, quibus tamen

quoniam carnali fragilitate ceciderunt viatico munere cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus subveniri.

Quam formam et circa mulieres quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt, servandam esse censemus.

VI.

Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abjecto proposito sanctitatis, in tantam protestaris demersos esse lasciviam, ut prius clanculo velut sub monasteriorum praetextu illicita ac sacrilega se contagione miscuerint.

Postea vero in abruptum conscientiae desperatione producti, de illicitis complexibus libere filios procreaverint, quod et publicae leges et ecclesiastica jura condemnant, has ergo impudicas detestabilesque personas a monasteriorum

coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus, quatenus retrusae in suis ergastulis tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoqui, ut eis vel ad mortem solius misericordiae intuitu per communionis gratiam indulgentia subvenire possit.

VII.

Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum quos in venerandae religionis injuriam, ita per vestras provincias calcatos atque confusos, charitate tua insinuante reperimus, ut Jeremiae nobis dicendum sit voce: « Quis dabit capiti meo aquam, aut oculis meis fontem lacrymarum, et flebo populum hunc die ac nocte?

» * Si ergo beatus propheta ad lugenda populi peccata non sibi ait lacrymas posse sufficere, quanto nos possumus

dolore percelli, cum eorum qui in nostro sunt corpore compellimur facinora deplorare, quibus praecipue, secundum beatum Paulum, « instantia quotidiana et sollicitudo omnium Ecclesiarum indesinenter incumbit, 167 quis enim infirmatur, et ego non infirmor?

quis scandalizatur, et ego non uror?

« * Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas post longa consecrationis suae tempora tam de conjugibus propriis quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praesumptione defendere, quia in Veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa.

Dicat mihi nunc quisquis ille est sectator libidinum, praeceptorque vitiorum, si aestimat quod in lege Moysi passim sacris ordinibus a Deo nostro

laxata sint frena luxuriae, cur eos quibus committebantur Sancta sanctorum praemonet dicens: « Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester * , » cur etiam procul a suis domibus anno vicis suae in templo habitare jussi sunt sacerdotes, hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possint carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes, acceptabile Deo munus offerrent.

Quibus, expleto deservitionis suae tempore, uxoris usus solius successionis causa fuerat relaxatus, quia non ex alia, nisi ex tribu Levi quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti, unde et Dominus Jesus cum nos suo illustrasset adventu, in evangelio protestatur, quia « legem venerit implere,

non solvere * , » et ideo Ecclesiam, cujus sponsus est speciosus forma, castitatis voluit splendore radiare, ut in die judicii, cum rursus advenerit « sine macula et ruga, eam possit (sicut per Apostolum instituit) reperire * .

» Quarum sanctionum sacerdotes omnes atque levitae insolubili lege constringimur ut a die ordinationis nostrae sobrietati, ac pudicitiae et corda nostra mancipemus et corpora, dummodo per omnia Deo nostro in his quae quotidie offerimus, sacrificiis placeamus.

« Qui autem in carne sunt, dicente electionis Vase, Deo placere non possunt, vos autem jam non estis in carne sed in spiritu, si tamen Spiritus Dei habitat in vobis * .

» Et ubi poterit, nisi in corporibus, sicut legimus, sanctis Dei Spiritus habitare?

Et quia aliquanti, de quibus loquimur, ut tua sanctitas retulit, ignoranter se lapsos esse deflent, his hac conditione misericordiam dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento in hoc quo detecti sunt, quandiu vixerint, officio perseverent, si tamen post haec continentes se studuerint exhibere.

Hi vero qui illiciti privilegii excusatione nituntur, et sibi asserunt veteri hoc lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate dejectos, nec unquam posse veneranda attrectare mysteria, a quibus se ipsi dum obscenis cupiditatibus inhiant, privaverunt, et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum, si quilibet episcopus, presbyter atque diaconus (quod non optamus) deinceps

fuerit talis inventus, jam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum, quia ferro necesse est excidantur vulnera quae fomentorum non senserint medicinam.

VIII.

Didicimus etiam licenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus etiam fuerint numerosa conjugia ad praefatas dignitates, prout cuicunque libuerit, aspirare.

Quod non tantum illis qui ad haec immoderata ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus, qui dum inhibitis ausibus connivent, Dei nostri quantum in se est praecepta contemnunt, et, ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est quod Deus noster, data per Moysen lege, constituit, dicens: « Sacerdotes mei semel nubant; » et alio loco: « Sacerdos uxorem

virginem accipiat, non viduam, nec repudiatam, nec meretricem * .

» Quod secutus Apostolus, ex persecutore praedicator, « unius uxoris virum, tam sacerdotem quam diaconum fieri debere mandavit * .

» Quae omnia, ita a vestrarum regionum despiciuntur episcopis, quasi in contrarium magis fuerint constituta.

Et quia non est nobis hujusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis Domini vox justa corripiat, quae dicit: Videbas furem, et currebas cum eo, et ponebas tuam cum adulteris portionem * , quid ab universis post haec Ecclesiis sequendum sit, quid vitandum generali pronuntiatione decernimus.

Quicunque itaque se Ecclesiae vovit obsequiis,

a sua infantia ante pubertatis annos baptizari, et lectorum debet ministerio sociari, quia ab accessu adolescentiae usque ad tricesimum aetatis annum, si probabiliter vixerit, una tantum, et ea quam virginem communi per sacerdotem benedictione percepit uxore contentus, acolythus et subdiaconus esse debebit, postquam ad diaconii gradum, si se ipse primitus continentia praeeunte dignum probaverit, accedat.

Ubi si ultra quinque annos laudabiliter vixerit et ministraverit congrue, presbyterium consequatur.

Exinde post decennium episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per haec tempora integritas vitae ac fidei ejus fuerit approbata.

IX.

Qui vero jam aetate grandaevus, melioris propositi conversatione provocatus, ex laico ad sacram

militiam pervenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore statim lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum unam habuisse vel habere, hanc et virginem accepisse constet uxorem.

Qui dum initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium aliud acolythus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconatum (si per haec temporalia dignus judicatus fuerit) provehatur.

Exinde jam accessu temporum presbyterio, vel episcopatui, si eum cleri ac plebis evocaverit, electio, non immerito societur.

X.

Quisquis sane clericus, aut viduam, aut certe secundam conjugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudetur, laica sibi tantum communione concessa, quam ita demum poterit

possidere, si nihil postea propter quod hanc perdat, admittat.

XI.

Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit.

XII.

Monachos quoque quos tamen morum gravitas, et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari, et optamus, et volumus, ita ut qui intra tricesimum annum aetatis sunt digni in minoribus, per gradus singulos crescente tempore promoveantur ordinibus, et sic ad diaconatus vel presbyterii insignia maturae aetatis consecratione perveniant, nec per saltus ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem quae singulis

dignitatibus superius praefiximus, tempora fuerint custodita.

XIII.

Illud quoque nos par fuit providere, ut sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem, ac reconciliationem nulli unquam laico liceat honorem clericatus adipisci, quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere qui dudum fuerint vasa vitiorum.

XIV.

Et quia in his omnibus quae in reprehensionem veniunt, sola excusatio ignorationis obtenditur, cui nos interim solius pietatis intuitu necesse est clementer ignoscere.

Quicunque ergo poenitens,

quicunque bigamus, quicunque viduae maritus, ad sacram militiam indebite et incompetenter irrepserit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam, ut id magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe promotionis, in hoc, de quo invenitur ordine perpetua stabilitate permaneat, scituri posthac omnium provinciarum summi antistites, quod si ultra ad sacros ordines quemquam de talibus crediderint assumendum, et de suo et de eorum statu quos contra canones et interdicta nostra provexerint, congruam ab apostolica sede promendam esse sententiam.

Exhortatio Siricii ad Cimerium.

Explicuimus (ut arbitror), frater charissime, universa quae digesta sunt in querelam, et ad singulas

causas, de quibus per filium nostrum Basianum presbyterum ad Romanam Ecclesiam, utpote ad caput tui corporis retulisti sufficientia, quantum opinor, responsa reddidimus.

Nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones, et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus, ut haec quae ad tua consulta rescripsimus, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti, sed etiam ad universos Carthaginenses atque Baeticos, Lusitanos atque Gallicos, vel eos qui vicinis tibi collimitant hinc inde provinciis, ut haec quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur.

Et quanquam statuta sedis apostolicae, vel canonum venerabilia definita nulli

sacerdotum Domini ignorare sit liberum, utilius tamen et pro antiquitate sacerdotii tui dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae sollicitudinem in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur, quatenus et quae a nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cautela et deliberatione sunt salubriter constituta, intemerata permaneant, et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui jam nulli apud nos patere poterit, obstruatur.

Data tertio Idus Februarii, Archadio et Bautone IV consulibus.

De damnatione Joviniani haeretici et epistola ejusdem.

Optarem, fratres charissimi, semper dilectionis et pacis vestrae sinceritati gaudia nuntiare, ita ut vicissim

discurrentibus litteris sospitatis indicia juvarentur, si quietos nos ab incursione sua vacare hostis antiquus sineret.

Quia ab initio mendax, inimicus veritatis, aemulus hominis, quem ut deciperet se ante decepit, pudicitiae adversarius, luxuriae magister, crudelitatibus pascitur, abstinentia punitur, odit jejunia, ministris suis praedicantibus dum dicit esse superflua, spem non habens de futuris, apostoli sententia percussus dicentis; « Manducemus et bibamus, cras enim moriemur * .

» O infelix audacia, o desperata mentis astutia, jam incognitus sermo haereticorum intra Ecclesiam cancri more se respergebat, ut occupans pectus totum hominem praecipitaret in mortem, et nisi Dominus

Sabaoth laqueum quem paraverat disrupisset, scena tanti mali et hypocrisis publica multorum simplicium corda traxerat in ruinam, quia facile ad deteriorem partem mens humanata transducitur, volens magis per spatiosam viam ambulare, quam arctae viae iter cum labore transire.

Qua de re necessarium satis fuit, dilectissimi, haec quae gesta sunt hic ad vestram conscientiam cognoscendam mandare, ne ignorantia cujuspiam sacerdotis pessimorum hominum Ecclesiam irrumpentium sub religioso nomine contagio violaret, sicut scriptum est, dicente Domino: « Multi veniunt ad vos in vestimentis ovium, intus autem sunt lupi rapaces, ex fructibus eorum cognoscetis eos * .

» Hi sunt videlicet qui subtiliter Christianos sese jactant, ut sub velamento

pii nominis gradientes, domum orationis ingressi sermonem serpentinae disputationis effundant, « ut sagittent in obscuro rectos corde * » atque a veritate catholica avertendo, ad suae doctrinae rabiem diabolico ore transducant atque ovium simplicitatem defraudent.

Et quidem multarum haeresum malignitatem ab apostolicis temporibus nunc usque didicimus, et experti probavimus, sed nunquam tales canes Ecclesiae myterium latratibus fatigaverunt, quales nunc subito hostes fidei erumpentes doctrina perfidiae 168 pullulata, cujus sint discipuli verborum fructibus prodiderunt.

Nam cum alii haeretici singula sibi genera quaestionum male intelligenda proposuerint convellere atque concerpere de divinis institutionibus,

isti « non habentes vestem nuptialem * , » sauciantes catholicos, Novi ac Veteris Testamenti, ut dixi, continentiam pervertentes, spiritu diabolico interpretantes, et illecebroso atque ficto sermone aliquantos Christianos coeperint jam vastare, atque suae dementiae sociare, intra se continentes nequitiae suae virus, velut electi blasphemias suas conscriptione temeraria publice prodiderunt, et desperatae mentis furore conciti, passim in furore gentilium publicarunt.

Sed a fidelissimis Christianis viris, genere optimis, religione praeclaris, ad meam humilitatem subito scriptura honorificata videtur esse delata, ut sacerdotali judicio detecta divinae legi contraria spirituali sententia deleantur.

Nos sane nuptiarum vota non aspernanter accepimus,

quibus velamine interfuimus, sed virgines Deo devotas majore honorificentia muneramus.

Facto ergo presbyterio, constitit doctrinae nostrae, id est, Christianae legi esse contraria.

Unde apostolicum secuti praeceptum, quia aliter quam accepimus annuntiabant, omnium nostrorum tam presbyterorum, tam diaconorum, quam etiam totius cleri unam factam constat esse sententiam, ubi Jovinianus, Ausentius, Genialis, Geminator, Felix, Plotinus, Martianus, Januarius, et Ingeniosus, qui accentores novae haeresis et blasphemiae inventi sunt, divina sententia et nostro judicio in perpetuum damnati, extra Ecclesiam remanerent.

Quod custodituram sanctitatem vestram non ambigens, haec scripta direxi per

fratres et compresbyteros meos, Crescentem et Leopardum et Alexandrum, qui religiosum officium fidei possint spiritu adimplere fervente.

Item, epistola Siricii papae ad universos orthodoxos.

1. Ut indignus nullus efficiatur episcopus.

2. Ut ignotis sacerdotium non detur.

3. Ut neophyti vel laici sacerdotes non fiant.

CAP. I.

SIRICIUS papa, orthodoxis per diversas provincias.

Cogitantibus nobis metum divini judicii, fratres charissimi, et post hanc vitam unumquemque prout gesserit, recepturum, quid in querelam veniat, tacere non licuit, sed nos loqui necessitas imperavit, dicente propheta: « Exalta ut tuba vocem tuam * .

» Et cui omnium Ecclesiarum cura

est, si dissimulem, audiam Domino dicente: « Rejicitis mandatum Dei ut traditiones vestras statuatis * .

» Quid enim aliud est rejicere mandatum Dei quam privato judicio et humano consilio novis rebus constituendis liberius delectari?

Perlatum itaque est ad conscientiam apostolicae sedis contra ecclesiasticum canonem praesumi, et quae ita sunt a majoribus ordinata, ut ne vel levi susurro debeant violari, proprias quosdam observationes novas inducere, et praetermisso fundamento supra arenam velle construere, dicente Domino: « Non transibis terminos quos constituerunt patres tui * .

» Quod et sanctus quoque apostolus Novi et Veteris Testamenti praedicator monet, in quo locutus est Christus: « State, inquit, et tenete traditiones

vestras quas didicistis, sive per verbum, sive per epistolam * .

» Qua de re videt vestra sinceritas in sacris mysteriis, aut in ordinationibus vestris, quantum sacerdotum magna cura et diligens sollicitudo debeat observare.

Denique ad Timotheum loquitur: « Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis * , » quod propterea memoratur, ut examine habito et probitate morum, et ecclesiastico labore sit commendatior qui vocatur in medium, ut summum sacerdotium possit accipere, probatus judicio, non favore, susceptus veritate, non gratia, apostolico ordine functus, non praecipiti voluntate.

De quo, charissimi mihi, ad vestram sinceritatem hujusmodi litterae cucurrerunt multo fratrum et consacerdotum

consensu, ut hac vestra subscriptione firmata ecclesiastici canonis dispositio, quae apud Nicaeam tractata est, confirmata suo merito fundatissima permaneret, ut tales videlicet ad ecclesiasticum ordinem permitterentur accedere, quales apostolica auctoritas jubet, non quales dico, vel eos qui cingulo militiae saecularis astricti, olim gloriati sunt.

Qui posteaquam pompa saeculari exsultaverunt, aut negotiis reipublicae optaverunt militare, aut mundi curam tractare, adhibita sibi quorumdam manu et proximorum favore stipati, hi frequenter ingeruntur auribus meis ut episcopi esse possint, qui per traditionem et Evangelicam disciplinam esse non possunt.

Quantis hoc aliquoties recitatum est juribus et viribus!

Sed

nihil tale potuit eligi, quae ratio non compellit, etiam de longinquo veniant ordinandi, ut digni possint et plebis et nostro judicio comprobari.

II.

Quantum illicitum sit illud aestimari non potest, ut transeuntes, sive simulent, sive sint monachi quod se appellant, quorum nec vitam possumus scire, nec baptismum, quorum fidem incognitam habemus, nec probatam nolint sumptibus adjuvare, sed statim aut diaconos facere aut presbyteros ordinare festinent, aut quod est gravius episcopos constituere non formidant.

Charius apud illos dari sumptum est transeunti, quam sacerdotium nescienti.

Inde in superbiam exaltantur, inde insuper ad perfidiam cito corruunt, quia fidem veram in ecclesiasticis toto orbe peregrini discere non asseruntur.

III.

Certe illud etiam non fuit praetermittendum, ut quod semel aut secundo necessitas haereticorum intulit, contra apostolica praecepta velut lege licitum praesumi, neophytum vel laicum qui nullo ecclesiastico functus fuerit officio, inconsiderate vel presbyterum vel diaconum ordinare, quasi meliores apostolis sint, quorum audeant mutare praeceptum, et qui non didicit, jam docere compellitur, ita nullus reperitur idoneus clericorum, nec inter diaconos, nec inter alios clericos invenitur qui sacerdotio dignus habeatur, sed ad commendationem ecclesiae laicus postulatur, quod ne fiat ultra admoneo, praedico, ut unam fidem habentes, unum etiam in traditione sentire debeamus, probantes nos unanimes atque concordes pacifici in Christo, et in observationibus

apostolicis habere charitatem.

Medio itaque Patre et unigenito Filio ejus, et Spiritu sancto, et unius divinitatis in Trinitate convenio, ut in his fides catholica et disciplina nostra permaneat.

Nec quisquam putet ordinationes terrenas fieri, cum coeleste sit sacerdotium, ut fidelibus gloria maneat dignitatis ejusdem, et ante tribunal Christi exhinc non habeat quod accuset.

Incipit concilium Thelense super tractatu Siricii papae.

Post consulatum gloriosissimi Honorii XI, et Constantii II, sexto Kalendas Martias, congregato concilio in ecclesia Apostolorum plebis Thelensis, beatus Pater primae sedis episcopus Donatianus civitatis Theleptensis, cum resedisset, considentibus secum

Januario, Felice secundo, Cyrino, Victore, Secundiano, Geta, Eunomio, Maximiano, Donato, Cresconio, Jocundo, Sopato, Restuto, Juliano, Maximino, Romano, Terciolo, Micilo, Maximo, Donatiano, Basilio, Papiniano, Januario, Porphyrio, item Porphyrio, Donato, Juliano, Tuto, Fortunio, Quintiano, Capion, et caeteris episcopis, necnon etiam Vincentio, Fortunatiano, legatis provinciae proconsularis ad Bizancenum concilium directis, et reliqua.

Vincentius et Fortunatus dixerunt: Etiam cum essemus Thusdrum, sicut mecum recolit memorialis auditio vestra, et epistolae sanctae memoriae Siricii sedis apostolicae episcopi dederamus, recitantes, ex quibus cum legeret unum sanctimonium fratris

nostri episcopi Latoni, utrasque nunc nos referre suggestio indicat, has recitari donate.

Episcopi dixerunt: Recitentur epistolae venerabilis memoriae Siricii, ut noverimus quid earum textus contineat.

Cumque traderentur, Privatus notarius dixit: Exemplum tractoriae episcopi urbis Romae.

Item, epistola Siricii papae.

Dilectissimis fratribus et coepiscopis per Africam SIRICIUS.

Diversa quamvis cum in unum plurimi fratres convenissemus ad sancti apostoli Petri reliquias, per quem apostolatus et episcopatus in Christo cepit exordium, placueritque propter emergentes plurimas causas quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, ut de caetero sollicitudo esset unicuique

in Ecclesia curam hujusmodi habere, sicuti apostolus praedicat Paulus: « Talem Deo Ecclesiam exhibendam non habentem maculam aut rugam * .

» Ne per alicujus morbidae afflatum ovis conscientia nostra contaminata videretur, qua de re meliore consilio id sedit, propter eos maxime qui in praesenti valetudine corporis aut fessae aetatis causa adesse minime potuerunt.

Quo perpetua istiusmodi forma servetur, litteras tales dare placuit, non quae nova praecepta aliqua imperent, sed ea quae per ignaviam desidiamque aliquorum neglecta sunt observari cupiamus, quae tamen apostolica et Patrum constitutione sunt constituta.

Scriptum est: « State, et tenete traditiones nostras, sive per verbum, sive per epistolam * .

»

Illud certe vestram debet mentem, dilectissimi fratres, vehementius excutere, ut ab omni labe saeculi istius immunes ad Dei conspectum securi veniamus, nec enim erimus immunes, quia praesumus plebibus, cum scriptum sit: « Cui multum creditum fuerit, plus ab eodem requiretur * .

» Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed pro populo credito cogimur praestare rationem, populum disciplinam deificam, humilem erudire debemus.

Exstiterunt enim nonnulli, qui statuta majorum contemnentes, castitatem Ecclesiae praesumptione violarunt, voluntatem populi sequentes, Dei judicium non timentes.

Ergo ne pari more silentio connivere, atque adhibere consensum talibus videamur, unde gehennae poenas possimus incurrere, dicente Domino: « Furem

videbas, et currebas cum eo, et cum adulteris portionem tuam ponebas * .

» Haec sunt quae deinceps intuitu divini judicii omnes catholicos episcopos expedit custodire.

Primum, ut extra conscientiam sedis apostolicae, hoc est primatis, nemo audeat ordinare.

Integrum enim judicium est, quod plurimorum sententia consequitur, ne unus episcopus episcopum ordinare praesumat, propter arrogantiam, ne furtivum beneficium praestitum videatur.

Hoc enim in synodo Nicaena constat esse definitum.

Item, si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis habuerit, ad clerum admitti non debet.

Ut mulierem, id est viduam, clericus non ducat uxorem.

Ut is qui laicus viduam duxerit, non admittatur ad clerum.

Ut de aliena ecclesia ordinare clericum nullus usurpet, ut abjectum clericum alia ecclesia non admittat.

Ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus impositionem suscipiantur, praeter eos quos rebaptizant.

Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est suademus, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non coeant, quia in ministerio ministri quotidianis necessitatibus occupantur.

Ad Corinthios namque Paulus scribit dicens: « Abstinete ut vacetis

orationi * .

» Si ergo laicis abstinentia imperatur ut possint deprecantes audiri, quanto magis sacerdos utique omni momento paratus esse debet munditiae puritate 169 securus, ne aut sacrificium offerat, aut baptizare cogatur?

qui si contaminatus est carnali concupiscentia, quid faciet?

excusabit?

quo pudore, qua mente usurpabit?

qua conscientia, quo merito hic exaudiri se credit?

cum dictum sit: « Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum * .

» Qua de re hortor, moneo, rogo, tollatur hoc opprobrium quod potest jure etiam gentilitas accusare, forte creditur quia scriptum est: « Unius uxoris virum * » non permanentem in concupiscentia generandi dixit, sed propter continentiam

futuram qui ait, neque enim integros non admisit, vellem omnes homines sic esse sicuti et ego * .

Et apertius declarat dicens: « Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu * .

»

Haec itaque, fratres, si plena vigilantia fuerint ab omnibus observata, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, manebit unanimitas, iniquitas separata calcabitur.

Charitas spiritali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate concordabit.

Pax utique Dei nostri Salvatoris quam proximus passioni servandam esse praecepit, et haereditariam nobis jure dereliquit, dicens:

« Pacem do vobis, pacem relinquo vobis * , » et dictum Apostoli: « Unanimes unum sentientes permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes, nec hominibus, sed Deo nostro Salvatori placeamus * .

» His praeceptis omnibus si fideliter voluerimus obedire, custodiet Dominus corpora nostra et animas nostras in die qua redditurus est unicuique juxta opera sua.

Si quis sane inflatus mente carnis suae ab hac ratione voluerit evagari, sciat se et a nostra communione seclusum, et gehennae poenas habiturum.

Praeterea misericordia cum judicio esse debet, talibus enim oportet labentibus manum porrigere, qui sic currentem non

pertrahant in ruinam.

Data Romae, in concilio episcoporum octoginta, sub die octavo Idus Januarii, post consulatum Arcadii, Augusti, et Bautonis IV consulis.

Item, rescriptum episcoporum ad eumdem Siricium.

Dilectissimo Domino fratri SIRICIO, AMBROSIUS, SABINUS, BASSIANUS, et caeteri.

Recognovimus litteras sanctitati tuae boni pastoris excubias, qui diligenter commissam tibi januam serves, et pia sollicitudine Christo ovile custodias dignus, quem oves Domini audiant et sequantur, et ideo quia novisti oviculas Christi, lupos facile deprehendis, et occurris quasi providus pastor ne istis morsibus perfidiae suae ferali ululatu Dominicum ovile dispergant,

laudamus hoc, domine frater nobis dilectissime, et toto celebramus affectu.

Nec miramur si luporum rabiem grex Domini perhorruit, in quibus Christi vocem non recognovit.

Agrestis enim ululatus est nullam virginitatis gratiam, nullum castitatis ordinem reservare, promiscue omnia velle confundere, diversorum gradus abrogare, meritorum et paupertatem quamdam coelestium remunerationum inducere, quasi Christo una sit palma quam tribuit, ac non plurimi abundent tituli praemiorum, simulant se isti non donare conjugio, sed quae potest laus esse conjugii, si nulla virginitatis est gloria?

neque vero nos negamus sanctificatum a Christo esse conjugium, divina voce dicente: « Erunt ambo in una carne * , » et in uno spiritu, sed

prius est, quod nati sumus, quam quod effecti, multoque praestantius divini operis mysterium quam humanae fragilitatis remedium.

Jure laudatur bona uxor, sed melius pia virgo praefertur, dicente Domino: « Qui jungit virginem suam bene facit, et qui non jungit melius facit * .

» Haec enim cogitat quae Dei sunt, illa quae mundi; illa conjugalibus vinculis colligata est, haec libera vinculorum; illa sub lege, ista sub gratia.

Bonum conjugium quo est inventa posteritas successionis humanae, sed melior virginitas, per quam regni coelestis haereditas acquisita et coelestium meritorum reperta successio, per mulierem cura successit, per Virginem salus evenit.

Denique speciale sibi donum virginitati Christus elegit, et integritatis

munus exhibuit, atque in se repraesentavit quod elegit in matre.

Quanta amentia funestorum latrantium, ut iidem dicerent Christum ex virgine non potuisse generari, qui asserunt ex muliere editis humanis partibus virgines permanere.

Aliis praestat ergo Christus quod sibi dicunt praestare non potuit, ille vero carnem sic suscepit, et sic homo factus est, » ut hominem redimeret, atque a morte revocaret, invitato tamen quasi Deus munere venit interim, ut quemadmodum dixerat: « Ecce faciam omnia nova * , » partu immaculatae Virginis nasceretur, et sicut scriptum est, crederetur nobiscum Deus * .

Sed de via perversitatis produntur dicere: Virgo concepit, sed

non Virgo generavit, potuit ergo Virgo concipere, non potuit Virgo generare, cum semper conceptus praecedat, partus sequatur; sed si doctrinis non creditur sacerdotum, credatur oraculis Christi, credatur monitis angelorum dicentium: « Quia non est impossibile apud Deum omne verbum * , » credatur symbolo apostolorum, quod Ecclesia Romana intemerata semper custodit et servat.

Audivit Maria vocem angeli, et quae dixerat ante: « Quomodo fiet istud?

* » non fide generationis interrogans, respondit postea: « Ecce ancilla Domini, contingat mihi secundum verbum tuum * .

» Haec est Virgo quae in utero concepit, Virgo quae peperit filium, sic enim scriptum est: « Ecce Virgo in utero concipiet, et pariet filium (Isa. VII,

14), » non enim concepturam tantummodo Virginem, sed et parituram Virginem dixit.

Quae autem est illa porta exterior ad Orientem quae manet clausa, et nemo, inquit, pertransivit per eam, sed solus Deus Israel transivit per eam * , nonne haec porta Maria est, per quam in hunc mundum Redemptor intravit?

Haec est porta justitiae, sicut ipse dixit: « Sine nos implere omnem justitiam * .

» Haec porta est Maria de qua scriptum est: Quia Dominus pertransivit eam, et erit clausa post partum, quia Virgo et concepit et peperit.

Quid autem incredibile, si contra usum originis naturalis peperit Maria, et Virgo permanet, quando contra usum naturae « mare vidit et fugit, atque in fontem suum Jordanis fluenta remearunt (Psal. CXIII,

3). » Non ergo excedit fidem quod Virgo peperit, quando legimus, quod petra vomuit aquas, et in muri speciem maris unda solidata est; non excedit fidem quod homo exivit de Virgine, quando petra fontem profluum scaturivit, ferrum super aquas natavit, ambulavit homo super aquas.

Ergo si hominem unda portavit, non potuit hominem Virgo generare?

At quem hominem?

de quo legimus: « Et mittit illis Dominus hominem qui salvos faciet eos, et notus erit Dominus Aegyptiis * .

» In Veteri itaque Testamento virga Hebraeorum per mare duxit exercitum.

In Novo Testamento Virgo regis aula coelestis electa est ad salutem.

Quid autem etiam viduitatis attexamus praeconia, cum in Evangelio, post Virginis celeberrimum partum,

Anna vidua subrogetur, quae vixerat cum viro suo annis septem a virginitate sua, et haec vidua annis 84.

« Quae non discedebat a templo jejuniis et obsecrationibus serviens die ac nocte?

* . » Merito ab illis viduitas despicitur, quae solet observare jejunia, quibus se dolent isti aliquo tempore esse maceratos, et propriam ulciscuntur injuriam, quotidianisque conviviis, usuque luxuriae laborem abstinentiae propulsare desiderant, qui nihil rectius faciunt quam quod ipsi se suo ore condemnent, sed Deum metuunt ne in istis illud jejunium reputetur.

Eligant quod volunt, si aliquando jejunaverint, gerant ergo boni facti sui poenitentiam.

Si nunquam, suam ergo ipsi intemperantiam et luxuriam confiteantur,

et ideo dicunt Paulum luxuriae magistrum fuisse.

At quis sit sobrietatis magister, si fuit ille luxuriae, qui castigavit corpus suum, et in servitutem redegit * , atque jejuniis multis se debitam Christo observantiam detulisse memoravit?

non ut se suaque laudaret, sed ut nos quid sequeremur doceret.

Ille ergo luxuriam docuit, qui ait: Qui adhuc velut viventes de hoc mundo decernitis, ne tetigeritis, ne attaminaveritis, ne gustaveritis quae sunt omnia in corruptelam; qui ait: Non indulgentia corporis, non in honore aliquo ad saturitatem et diligentiam carnis, non in desideriis erroris, sed in spiritu quo renovamur esse vivendum?

Si parum est quod Apostolus dixit, audiant prophetam dicentem: « Et cooperui in jejunio animam

meam * .

» Ergo qui non jejunat, intectus et nudus est, patet vulneri.

Denique si Adam se texisset in jejunio, non fuisset nudus effectus, Ninive se a morte jejunio liberavit * , et ipse Dominus ait: « Non ejicietur hoc genus, nisi per orationem et jejunium * .

» sed quid plura apud magistrum atque doctorem, cum jam dignum pretium retulerint illi perfidiae suae, qui ideo huc venerunt ne superesset locus in quo non damnarentur, qui vere se Manichaeos probaverunt non credentes, quia ex Virgine utique venisse creditur?

Quaenam haec est subpar novorum Judaeorum

amentia si venisse non creditur, nec carnem creditur suscepisse?

Ergo in phantasmate visus est, in phantasmate crucifixus est, in veritate Redemptor est noster.

Manichaeus est qui abnegat veritatem, qui carnem Christi negat, et ideo non est illis remissio peccatorum, sed impietas Manichaeorum quam et clementissimus exsecratus est imperator, et omnes qui illos viderunt quasi quaedam contagia refugerunt, sicut testes sunt fratres, et compresbyteri nostri Crescens, Leopardus, et Alexander sancto servientes spiritu, qui eos omnium exsecratione damnatos Mediolanensi ex urbe profugos reliquerunt.

Itaque Jovinianum, Ausentium, Germinatorem, Felicem, Plotinum, Genialem, Martianum, Januarium, et Ingenium, quos sanctitas tua damnavit,

scias apud nos quoque secundum judicium tuum esse damnatos.

Incolumem te et florentissimum Deus noster tueatur Omnipotens, domine dilectissime frater.

Item, subscriptio: ego Eventius episcopus saluto sanctitatem tuam in Domino, et huic Ecclesiae subscripsi, Maximus episcopus, Felix episcopus, Bazianus episcopus, Theodolus episcopus ex jussu Domini episcopi Germiniani, ipso praesente, Aprus presbyter, Eutasius episcopus, Constantius episcopus, Eustasius episcopus, eo omnes ordine subscripserunt.

INCIPIUNT DECRETA ANASTASII PAPAE.

ANASTASIUS episcopus, cunctis Germanicis et Burgundiae regionis episcopis, in Domino salutem.

Exigit dilectio vestra, charissimi, ut ex auctoritate sedis apostolicae vestris deberemus respondere consultis, et quamvis non prolixe, sed succincte, hoc agere propter quasdam alias occupationes festinaremus.

Denuo tamen si necesse fuerit ob has vel alias occupationes quasi ad caput mittere charitative non dubitetis, quia vestras preces et nunc et tunc acceptas habemus.

Significatis enim quosdam sacerdotes in ecclesia quando leguntur Evangelia sedere, et Domini Salvatoris verba non stantes, sed sedentes audire, et hoc ex majorum traditione se accepisse narrant.

Quod nullatenus deinceps fieri sinatis apostolica auctoritate mandamus, sed dum sancta

Evangelia in ecclesia recitantur, sacerdotes et caeteri omnes non sedentes, sed venerabiliter curvi in conspectu Evangelii stantes Dominica verba intente audiant, et fideliter adorent.

Similiter et transmarinos homines, de quibus nos consuluistis, in clericatus honore nolite suscipere, nisi quinque aut eo amplius episcoporum chirographis sint designati, quia multa per subreptionem solent evenire.

Et ideo haec summopere sunt cavenda.

Manichaeos vero quos in urbe Roma invenimus, et sequaces eorum nolite recipere, neque eis communicare,

aut ullam cum eis participationem habere, priusquam ad rectam convertantur fidem, nec eorum male pullulantia semina quae a nobis in urbe exstinguntur, pessimis vobiscum radicibus seminentur vel germinentur.

170 Plurimos vero eorum et suae sequaces impietatis, atque illorum doctores investigatio nostra reperit, vigilantia divulgavit, auctoritas et censura coercuit, quos potuimus emendare correximus.

Et ut damnarent Manichaeum cum praedicatione et disciplinis suis publica in Ecclesia professione, et manus suae subscriptione compulimus, et ita de voragine impietatis suae confessos poenitentia concedendo levavimus.

Aliquanti vero qui ita se demerserunt, ut nullum his auxiliantis remedium posset subvenire, subditi legibus secundum Christianorum

principum constituta, ne sanctum gregem sua contagione polluerent, per publicos judices perpetuo sunt exsilio relegati et omnia quae tam in scriptis quam in occultis traditionibus suis habent profana vel turpia, ut nosset populus quid refugeret, aut vitaret, oculis Christianae plebis certa manifestatione probavimus, adeo ut ipse qui dicebatur episcopus a nobis tentus proderet flagitiosa in suis mysteriis quae teneret, sicut gestorum vos series poterit edocere.

Ad instructionem enim vestram etiam ipsa direximus, quibus relictis, omnia quae a nobis deprehensa sunt, nosse poteritis.

Et quia aliquantos

de his quos ne absolverentur, arctior reatus involverat cognovimus aufugisse, hinc ad dilectionem vestram epistolam misimus, ut effecta certior sanctitas vestra sollicitius agere dignetur et cautius, necubi Manichaeae perversitatis homines plebes vestras facultatem laedendi, et hujus sacrilegii possint invenire doctores.

Aliter enim nobis commissos regere non possumus, nisi hos qui sunt perversi doctores et perditi, zelo fidei Dominicae persequamur, et a suis mentibus (ne pestis haec latius divulgetur) severitate qua possumus abscindamus.

Unde hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut quae debetis et potestis sollicitudine vigiletis ad investigandos eos, necubi occultandi se reperiant facultatem.

Hi fratres valde cavendi sunt, ne Dominicum gregem

perversitatibus quibus possunt contaminare valeant.

Sunt ergo quidam eorum veste sua oves significantes, interius vero lupi rapaces existunt, quos juxta Veritatis vocem ex fructibus eorum debemus agnoscere * .

Quando autem coeperint assumere impietatem, illud quod occultabitur in illis aperitur, et dolus omnis fit omnibus manifestus.

Inveniuntur quoque infirmae fidei homines, et qui divinas lectiones sitiunt, secum eos in perditionem praecipitant, dissipant enim et vituperant Patrum disciplinas, et relinquunt sanctas Scripturas ad suam perditionem, quos (ut praedictum est) debemus providere, et ab his multum cavere, ne in malitia sui aliqui occupati concidant de sua firmitate.

Saluto itaque vos, fratres, et omnes quae vobiscum

bene sentiunt Ecclesias.

Nos quoque, ut modo facitis, et alloquamini peto crebrius litteris, et frequentius de fide et de bona intentione vestra atque sospitate laetificate, ut gaudium commune habeamus et Domino pari voto fideliter serviamus.

Data Nonas Octobris, Archadio et Bautone IV consulib.

Anastasii papae Neriano nobilissimo viro directa epistola.

Dilectissimo fratri NERIANO, ANASTASIUS.

Multa mihi in omnibus fidei et bonitatis tuae litteris causa gaudii est, quod tantum studium circa religionis cultum exhibes, et Domini sacerdotes tuis in

partibus adjuvare studes.

Unde et Domino gratias ago qui te ad hoc instigat, et ut perseverabilem in bonis operibus te faciat exoro.

Nos tamen et in prosperis, et in adversis Deum laudare magnifice oportet, « ejusque sub potenti humiliari manu, ut in tempore vos tribulationis juxta beatum Petrum apostolum confortet et exaltet * .

» Fraternitatis ergo vestrae afflictio quam de amissione parentum vestrorum vos habuisse audivimus, tantam nobis causam moeroris injecit, ut quia nos de duobus charitas unum fecit, cor nostrum in vestris specialiter tribulationibus sentiremus.

Sed in hoc dolore multum me consolata est sanctitatis tuae ad animum res deducta, quia et patienter ferre tristitiam decet, et de morte plebis tuae ulterius longam non habere

moestitiam.

Ne tamen aliqua adhuc tribulatio in vestra mente resideat, hortor quiescere a dolore, quia indecens est de illis taedio afflictionis addici, quos credendum est ad veram moriendo vitam pervenire.

Habent forsitan illi justam longi doloris excusationem qui vitam alteram nesciunt, qui de hoc saeculo ad melius esse transitum non confidunt.

Nos autem qui novimus, qui hoc credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus non debemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hoc nobis magis in culpa fiat.

Nam diffidentiae quodammodo genus est contra hoc quod quisque praedicator quaerit justitiam amans, dicente Apostolo: « Nolumus autem vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini sicut et caeteri qui spem non habent

* .

» Hac itaque, frater charissime, ratione perspecta, studendum nobis est ne (sicut diximus) de mortuis affligamur, si affectum viventibus impendamus, quibus et pietas ad utilitatem, et sit ad fructum dilectio.

Depone ergo, charissime, moerorem, et assume spiritualem fructum laetitiae ad utilitatem sanctae Dei Ecclesiae, servorumque ejus profectum, et vitae ejus quaecunque sint spatia aeternis divinisque officiis illustrare contende, ut qui insignem te praestitit reddat sibi per saecula saeculorum clariorem.

Data VII Idus Junii, Theodosio, Augusto, VII et Palladio IV consulibus.

INCIPIUNT DECRETA INNOCENTII PAPAE.

Incipiunt capitula Innocentii papae.

1. De pacis osculo dando post confecta mysteria.

2. De nominibus ante precem sacerdoti non recitandis.

3. Quod non debeant baptizati, nisi ab episcopo consignari.

4. Quod rite omni Sabbato jejunetur.

5. De fermento quod civitatis tantum presbyteris dirigatur.

6. De energumenis baptizatis.

7. De poenitentibus.

8. De epistola sancti Jacobi apostoli, in qua pro infirmis orare praecipitur.

EPISTOLA.

INNOCENTIUS, DECENTIO episcopo Egubino, salutem.

Si instituta ecclesiastica, ut sunt a beatis apostolis tradita, integra vellent servare Domini sacerdotes, nulla diversitas, nulla varietas in ipsis ordinibus et consecrationibus haberetur.

Sed dum unusquisque non quod traditum est, sed quod sibi visum fuerit hoc existimat esse tenendum, inde diversa in diversis locis, vel ecclesiis aut teneri aut celebrari videntur, ac fit scandalum populis, quia dum nesciunt traditiones antiquas humana praesumptione corruptas, putant sibi aut ecclesias non convenire, aut ab apostolis, scilicet ab apostolicis viris, contrarietatem inductam.

Quis enim nesciat aut non advertat id quod a principe apostolorum Petro Romanae Ecclesiae traditum est ac nunc usque custoditur, ab omnibus debere

servari, nec superduci, aut introduci aliquid quod aut auctoritatem non habeat, aut aliunde accipere videatur exemplum?

Praesertim cum sit manifestum in omnem Italiam, Gallias, Hispanias, Africam, atque Siliciam insulasque interjacentes nullum instituisse Ecclesias, nisi eos quos venerabilis apostolus Petrus, aut ejus successores constituerunt sacerdotes, aut legant si in his provinciis, alius apostolorum invenitur aut legitur docuisse.

Quod si non legunt, quia nusquam invenitur, oportet eos hoc sequi quod Ecclesia Romana custodit, a qua eos principium accepisse non dubium est, ne dum peregrinis assertionibus student, caput institutionum videantur omittere.

Saepe dilectionem tuam ad urbem venisse ac nobiscum in ecclesia convenisse non

dubium est, et quem morem in consecrandis mysteriis vel in caeteris agendis arcanis teneat cognovisse.

Quod sufficere arbitrarer ad informationem Ecclesiae tuae vel reformationem, si praecessores tui minus aliquid, aut aliter tenuerint satis certum haberem, nisi de aliquibus consulendos nos esse dixisses, quibus idcirco respondimus non quod te aliquid ignorare credamus, sed ut majori auctoritate vel tuos instituas, vel si qui a Romanae Ecclesiae institutionibus errant, aut commoneas, aut indicare non differas, ut scire valeamus qui sint qui aut novitates inducunt, aut alterius Ecclesiae quam Romanae existimant consuetudinem esse servandam.

CAP. I.

Pacem ergo asseris ante confecta mysteria quosdam populis imperare, vel sibi inter sacerdotes

tradere, cum, post omnia quae aperire non debeo, pax sit necessaria indicenda, per quam constet populum ad omnia quae in mysteriis aguntur, atque in ecclesia celebrantur, praebuisse consensum, ac finita esse pacis concludentis signaculo demonstrentur.

II.

De nominibus vero recitandis antequam preces sacerdos faciat, atque eorum oblationes, quorum nomina recitanda sunt, sua oratione commendet, quam superfluum sit, et ipse per tuam prudentiam recognoscis, ut cujus hostias nondum Deo offeras, ejus ante nomen insinues, quamvis illi incognitum sit nihil.

Prius enim oblationes sunt commendandae, ac tunc eorum nomina sunt edicenda, ut inter sacra mysteria nominentur, non inter alia quae ante praemittimus,

ut ipsis mysteriis viam futuris precibus aperiamus.

III.

De consignandis vero infantibus manifestum est ab alio fieri quam ab episcopo non licere.

Nam presbyteri, licet sint sacerdotes, pontificatus tamen apicem non habent, haec autem pontificibus solis deberi, ut vel consignent, vel paracletum Spiritum tradant, non solum consuetudo ecclesiastica demonstrat, verum illa lectio Actuum apostolorum quae asserit Petrum et Joannem esse directos, qui jam baptizatis traderent Spiritum sanctum.

Nam presbyteris seu extra episcopum, seu praesente episcopo cum baptizant, chrismate baptizatos ungere licet, sed quod ab episcopo fuerit consecratum, non tamen

frontem ex eodem oleo signare, quod solis debetur episcopis, cum tradunt Spiritum paracletum.

Verba vero dicere non possum, ne magis prodere videar, quam ad consultationem respondere.

IV.

Sabbato vero jejunandum esse ratio evidentissima demonstrat.

Nam si diem Dominicum ob venerabilem resurrectionem Domini nostri Jesu Christi non solum in Pascha celebramus, verumetiam per singulos circulos hebdomadarum ipsius diei imaginem frequentamus, ac si sexta feria propter passionem Domini jejunamus, Sabbatum praetermittere non debemus, quod inter tristitiam atque laetitiam temporis illius videtur inclusum.

Nam utique constat apostolos biduo in tristitia et in moerore fuisse, et propter metum Judaeorum se occuluisse.

Quod utique

non dubium est in tantum eos jejunasse biduo memorato, ut traditio Ecclesiae habeat isto biduo sacramenta penitus non celebrari; quae utique forma per singulas tenenda est hebdomadas propter id quod commemoratio diei illius semper est celebranda.

Quod si putant semel atque uno Sabbato jejunandum, ergo et Dominica, et sexta feria semel in Pascha erit utique celebranda.

Si autem Dominici diei, et sextae feriae per singulas hebdomadas reparanda imago est, dementis est bidui agere consuetudinem Sabbato praetermisso, cum non disparem habet causam a sexta videlicet feria in qua Dominus passus est, quando et ad inferos fuit, ut tertia die resurgens redderet laetitiam post biduanam tristitiam praecedentem.

Non ergo nos negamus sexta

feria jejunandum, sed dicimus et Sabbato hoc agendum, quia ambo dies tristitiam apostolis, vel his qui Christum secuti sunt indixerunt, qui die Dominico exhilarati non solum ipsum festivissimum esse voluerunt, verum etiam per omnes hebdomadas frequentandum esse dixerunt.

171

V.

De fermento vero quod die Dominico per titulos mittimus, superflue nos consulere voluistis, cum omnes Ecclesiae vestrae intra civitatem sunt constitutae, quarum presbyteri, quia die ipso propter plebem sibi creditam nobiscum convenire non possunt, idcirco fermentum a nobis confectum per acolythos accipiunt, ut se a nostra communione, maxime illa die non judicent separatos, quod per parochias fieri debere non puto, quia non longe portanda sunt

sacramenta, nec nos per coemeteria diversa constitutis presbyteris destinamus, ut et presbyteri eorum conficiendorum jus habeant atque licentiam.

VI.

De his vero baptizatis, qui postea a daemonio aut vitio aliquo, aut peccato interveniente, arripiuntur, quaesivit dilectio tua, si a presbytero vel diacono possint aut debeant consignari, quod hoc, nisi episcopus praeceperit, non licet.

Nam eis manus imponenda omnino non est, nisi episcopus auctoritatem dederit id faciendi, ut autem fiat, episcopi est imperare ut manus eis vel a presbytero, et a caeteris clericis imponatur.

Nam quomodo id fieri sine magno labore poterit, ut longe constitutus energumenus ad episcopum deducatur, cum si talis casus

ei in itinere acciderit, ut nec ferri ad episcopum, nec referri ad sua facile possit?

VII.

De poenitentibus vero qui sive ex gravioribus commissis, sive ex levioribus poenitentiam gerunt, si nulla interveniat aegritudo, quinta feria ante Pascha eis remittendum Romanae Ecclesiae consuetudo demonstrat.

Caeterum de pondere aestimando delictorum sacerdotis est judicare, ut attendat ad confessionem poenitentis, et ad fletus atque lacrymas corrigentis, ac tum jubere dimitti, cum viderit congruam satisfactionem.

Sane si quis in aegritudinem inciderit, atque usque ad desperationem devenerit, ei est ante tempus Paschae relaxandum, ne de saeculo absque communione discedat.

VIII.

Sane quoniam de hoc sicuti de caeteris consulere

voluit dilectio tua, adjecit etiam filius meus, Coelestinus, diaconus, in epistola sua esse a tua dilectione positum illud quod in apostoli Jacobi Epistola conscriptum est: « Infirmatur quis in vobis?

inducat presbyteros, et orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini; et oratio fidei salvabit infirmum, et suscitabit illum Dominus, et si in peccatis fuerit, remittentur ei * .

» Quod non est dubium de fidelibus aegrotantibus accipi, vel intelligi debere, qui sancto oleo chrismatis perungi possunt, quod ab episcopo confectum, non solum sacerdotibus, sed omnibus uti Christianis licet, in sua, aut suorum necessitate inungendo.

Caeterum illud superfluum videmus adjectum, ut de episcopo ambigatur quod presbyteris licere non dubium est.

Nam idcirco de presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti, ad omnes languidos ire non possunt.

Caeterum si episcopus postea dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere et tangere chrismate sine cunctatione potest, cujus est ipsum chrisma conficere.

Nam poenitentibus illud fundi non potest, quia genus est sacramenti.

Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus posse putatur concedi?

His ergo, frater charissime, omnibus quae tua dilectio voluit a nobis exponi, prout potuimus respondere curavimus, ut Ecclesia tua Romanam consuetudinem a qua originem ducit, servare valeat atque custodire.

Reliqua vero quae scribi fas non erat, cum affueris, interrogati poterimus edicere.

Erit autem Domini potentiae

etiam id procurare, ut et tuam Ecclesiam, et clericos nostros qui sub tuo pontificio divinis famulantur officiis, bene instituas, et aliis formam tribuas quam debeant imitari.

Data XIV Kalendarum Aprilis, Theodeosio, Augusto septies, Palladio IV, CC consulibus.

Incipiunt capitula ejusdem ad Victoricum episcopum.

1. Quod extra conscientiam metropolitani non sunt ordinandi episcopi.

2. De his qui post baptismum cingulum militiae saecularis acceperunt, non debere ad clericatus ordinem admitti.

3. De causis clericorum quae in provincia juste non finiuntur, ut ab apostolica sede terminentur.

4. De uxoribus clericorum, ut virginibus socientur, et secundam non ducant uxorem.

5. Ut si laicus viduam duxerit, clericus non fiat.

6. Ut clericus non sit qui secundam uxorem duxerit.

7. Ut alterius clericum nullus episcopus ordinare usurpet.

8. Ut non rebaptizentur qui a Novatianis vel Montensibus veniunt.

9. Ut sacerdotes et levitae cum mulieribus cohaerere non debeant.

10. Ut monachus, si clericus factus fuerit, propositum suum servare debeat.

11. Ut ex curialibus clericus non fiat propter voluptates quas a diabolo inventas exhibere compellitur.

12. De virginibus sacris, si lapsae fuerint, ut publice nupserint.

13. De virginibus non velatis, si deviaverint.

EPISTOLA.

INNOCENTIUS VICTORICO episcopo Rothomagensi salutem.

Etsi tibi, frater charissime, pro merito et honore sacerdotii quo plurimum polles, vivendi et docendi ecclesiasticae regulae nota sunt omnia, neque est aliquid quod de sacris lectionibus tibi minus collectum esse videatur, tamen quia Romanae Ecclesiae normam atque auctoritatem magnopere postulasti, voluntati tuae morem admodum gerens de gestis vitae, et morum probabilium disciplinas annexas litteris meis misi, per quas advertant Ecclesiarum regionis vestrae

populi quibus rebus et regulis Christianorum vita in sua cujuscunque professione debeat contineri qualisque servetur in urbis Romae ecclesiis disciplina.

Erit dilectionis tuae per plebes finitimas, et consacerdotes nostros qui in illis regionibus propriis ecclesiis praesident, regularum hunc librum quasi didasculum, atque monitorem sedulo insinuare, ut et nostros cognoscere, et ad fidem confluentium mores valeant docendi sedulitate formare.

Aut enim propositum suum ex hac nostra congruenti lectione cognoscent, aut si quid adhuc desideratur, facile poterunt ex his bona imitatione supplere.

Incipiamus ergo, adjuvante Deo et sancto Dei apostolo Petro, per quem et apostolatus et episcopatus in Christo coepit exordium, ut quoniam saepe plures emerserunt

causae quae in aliquantis non erant causae, sed crimina, ut de caetero sollicitudo sit unicuique sacerdoti in sua Ecclesia curam hujusmodi habere, sicut beatus apostolus Paulus praedicat, talem Ecclesiam Deo exhibendam non « habentem maculam, aut rugam * , » ne alicujus morbidae ovis afflatu conscientia nostra contaminata violetur.

Propter eos ergo qui vel ignorantia vel desidia non tenent ecclesiasticam disciplinam, et multa non praesumenda praesumunt, recte postulasti, ut in illis partibus istiusmodi quam tenet Ecclesia Romana forma servetur, non quod nova praecepta aliqua imperentur, sed ea quae per desidiam aliquorum neglecta sunt, ab omnibus observari cupiamus, quae tamen apostolica

et Patrum traditione sunt constituta.

Scriptum est namque ad Thessalonicenses secundo, et ad Timotheum, apostolo Paulo monente: « State, et tenete traditiones nostras quas tradidimus vobis sive per verbum, sive per epistolam * .

» Illud certe tuam debet mentem vehementius excitare ut ab omni labe saeculi istius immunis ante Dei conspectum et securus inveniaris.

« Cui multum enim creditur plus ab eo exigitur * .

» Ergo quoniam non pro nobis tantum, sed pro populo Christi cogimur praestare rationem, idcirco disciplina Dei sanctificare populum et erudire debemus.

Quosdam enim asseris exstitisse qui statuta majorum non tenentes, castitatem Ecclesiae sua praesumptione violant, populi favorem sequentes, et Dei judicium

non timentes.

Ergo ne silentio nostro existimemur his praebere consensum, Domino dicente per prophetam; « videbas furem et currebas cum eo, » * haec sunt quae deinceps intuitu divini judicii, omnem catholicum episcopum expedit custodire.

CAP. I.

Primum, ut extra conscientiam metropolitani episcopi nullus audeat ordinare episcopum.

Integrum enim est judicium quod plurimorum sententiis confirmatur, nec unus episcopus ordinare praesumat episcopum, ne furtivum praestitum beneficium videatur, hoc enim et synodus Nicaena constituit atque definivit.

II.

Constituit etiam atque definivit: Si quis post remissionem peccatorum cingulum militiae saecularis

habuerit, ad clericatum admitti omnino non debet.

III.

Si quae autem causae vel contentiones inter clericos vel inter laicos tam superioris gradus, quam etiam inferioris fuerint exortae, placuit ut secundum synodum Nicaenam congregatis omnibus ejusdem provinciae episcopis judicium terminetur, nec alicui liceat, sine praejudicio tamen Romanae Ecclesiae, cui in omnibus causis debetur reverentia custodiri, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias, aut aliarum provinciarum prius episcoporum judicium experiri.

Quod si quis forte praesumpserit, ab officio cleri submotus et injuriarum reus ab omnibus judicetur.

Si autem majores causae in medium fuerint devolutae, ad sedem apostolicam,

sicut synodus statuit, et beata consuetudo exigit, post judicium episcopale referantur.

IV.

Ut mulierem viduam clericus non ducat uxorem, quia scriptum est: « Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non ejectam * , » utique qui ad sacerdotium labore suo et vitae probitate contendit, cavere debet, ne hoc praejudicio impeditus pervenire non possit,

V.

Ut si quis viduam licet laicus duxerit uxorem seu ante baptismum, seu post baptismum, non admittatur ad clerum, quia eodem videtur vitio exclusus, in baptismo enim crimina remittuntur, non acceptae uxoris consortium relaxatur.

VI.

Ne is qui secundam duxerit uxorem clericus

fiat, quia scriptum est.

« Unius uxoris virum * ; » et iterum: « Sacerdotes mei semel nubant; » et alibi: « Sacerdotes mei non nubant amplius.

»

Ac ne ab aliquibus existimetur ante baptismum, si forte quis accepit uxorem, et ea de saeculo recedente alteram duxerit, et dixerit in baptismo esse dimissum, satis errat a regula, quia in baptismo peccata dimittuntur, non acceptarum uxorum numerus aboletur, cum utique uxor ex legis praecepto ducatur, in tantum ut in paradiso cum parentes humani generis jungerentur, ab ipso Domino sint benedicti, et Salomon dicat: « A Deo praeparabitur viro uxor * .

» Quam formam etiam sacerdotes omnes servare usus ipse demonstrat Ecclesiae.

Satis enim absurdum est aliquem credere uxorem ante baptismum

acceptam post baptismum non computari, cum benedictio quae per sacerdotem super nubentes imponitur, non materiam delinquendi dedisse, sed formam tenuisse legis a Deo antiquitus institutae doceatur.

Quod si non putatur uxor esse computanda quae ante baptismum ducta est, ergo nec filii qui ante baptismum geniti sunt pro filiis habentur.

172

VII.

Ut de aliena Ecclesia clericum ordinare, aut judicare nullus usurpet, nisi ejus episcopus precibus exoratus concedere voluerit, quod etiam Nicaena videtur synodus continere.

Abjectus a sua Ecclesia clericus, ab altera non suscipiatur Ecclesia.

VIII.

Ut venientes a Novatianis vel Montensibus per manus tantum impositionem suscipiantur, quia

quamvis ab haereticis, tamen in Christi nomine sunt baptizati, praeter eos qui forte a nobis ad illos transeuntes rebaptizati sunt.

Hi, si resipiscentes et ruinam suam cogitantes redire maluerint, sub longa poenitentiae satisfactione admittendi sunt.

IX.

Praeterea quod dignum et pudicum et honestum est tenere Ecclesia omnino debet, ut sacerdotes et levitae cum uxoribus non misceantur, quia ministerii quotidiani necessitatibus occupantur, scriptum est enim: « Sancti estote, quoniam et ego sum sanctus, Dominus Deus vester * .

» Namsi priscis temporibus de templo Dei sacerdotes anno vicis suae non discedebant, sicut de Zacharia legimus, nec domum suam omnino tangebant, quibus utique propter sobolis successionem uxoris usus fuerat relaxatus,

quia ex alia tribu, et praeter ex semine Aaron ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere, quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debeant, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est?

Nec praeterit dies qua vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent.

Nam si beatus apostolus Paulus ad Corinthios scripsit, dicens: « Abstinete vos ad tempus ut vacetis orationi * , » et hoc utique laicis praecepit, multo magis sacerdotes quibus et orandi, et sacrificandi juge officium est semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere.

Quod si contaminatus fuerit a carnali concupiscentia, quo pudore sacrificare usurpabit, aut qua conscientia,

quove merito exaudiri se credit?

Cum dictum sit: « Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum * .

» Sed forte licere hoc credit, quia scriptum est: « Unius uxoris virum, » non permanenti in concupiscentia generandi dixit, sed propter futuram continentiam.

Neque enim integros corpore non admisit, qui ait: « Vellem autem omnes esse sicut et ego * .

» Quod apertius declarat, dicens: « Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt; vos autem in carne non estis, sed in spiritu * .

»

X.

De monachis qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordinem pervenerint, non debere eos a priore proposito deviare.

Aut enim, sicut in monasterio fuit, et quod diu servavit, in meliori

gradu positus amittere non debet; aut si corruptus, postea baptizatur, et in monasterio sedens, ad clericatus ordinem accedere voluerit, uxorem omnino habere non poterit, quia nec benedici cum sponsa potest jam ante corruptus.

Quae forma servatur in clericis.

Maxime cum vetus regula hoc habeat, ut quisquis corruptus baptizatus clericus esse voluisset, spondeat uxorem omnino non ducere.

XI.

Praeterea frequenter quidam ex fratribus nostris curiales, vel quibuslibet publicis functionibus occupatos clericos facere contendunt, quibus postea major tristitia cum de revocandis eis aliquid ab imperatore praecipitur quam gratia nascitur de ascito.

Constat enim eos in ipsis muniis etiam voluptates exhibere, quas a diabolo inventas esse non dubium

est, et ludorum vel munerum apparatibus, aut praeesse, aut forsitan interesse.

Sit certe in exemplum, et sollicitudo et tristitia fratrum quam saepe protulimus imperatore praesente, cum pro his saepius rogaremus, quam ipse nobiscum positus cognovisti.

Quibus non solum inferiores clerici ex curialibus, verum etiam in sacerdotio constituti ingens molestia ut redderentur instabat.

XII.

Item, quae Christo spiritualiter nubunt, et a sacerdote velantur, si postea nupserint, vel publice vel occulte corruptae fuerint, non eas admittendas esse ad agendam poenitentiam, nisi is cui se junxerant de hac vita decesserit.

Si enim de hominibus haec ratio custoditur, « ut quaecunque vivente viro alteri nupserit habeatur adultera * , »

nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur, nisi unus ex eis defunctus fuerit, quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali se sponso conjunxerat, et postea ad humanas nuptias transire elegit!

XIII.

Hae vero quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, si forte nupserint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur.

Si enim inter homines solet bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio quam cum Deo pegigerunt solvi sine vindicta non poterit?

Nam si apostolus Paulus quae a proposito viduitatis discesserant

dixit « eas habere condemnationem quia primam fidem irritam fecerunt * , » quanto potius virgines quae prioris promissionis fidem minime servaverunt!

Haec itaque regula, frater charissime, si plena vigilantia fuerit ab omnibus Dei sacerdotibus custodita, cessabit ambitio, dissensio conquiescet, haereses et schismata non emergent, locum non accipiet diabolus saeviendi, sed manebit unanimitas, iniquitas superata calcabitur, veritas spirituali fervore flagrabit, pax praedicata labiis cum voluntate animi concordabit, implebitur edictum apostoli, « ut unanimes unum sentientes permaneamus in Christo, nihil per contentionem nobis, neque per inanem gloriam vindicantes * , » non hominibus, sed Deo nostro Salvatori placentes,

« cui est honor et gloria in saecula saeculorum.

Amen * .

» Datum sub die XV Kalendas Martii, Honorio, Augusto et Aristo consulibus.

Item epistola ejusdem ad Exuperium Tolosanum episcopum.

5. Quod qui preces vel crimina dictant, habeantur

1. De innocentia sacerdotum vel levitarum.

2. De his qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus sunt dediti, et in ultimo poenitentiam poscunt.

3. De administratoribus vel judicibus saecularibus.

4. Quod viri cum adulteris uxoribus non conveniant.

immunes. 6. Quod hi qui intercedente repudio divortium pertulerunt, si se nuptiis aliis junxerunt, adulteri esse monstrantur.

7. Qui libri in canone recipiantur.

INNOCENTIUS, EXUPERIO, episcopo Tolosano, salutem.

Consulenti tibi, frater charissime, quid de proposita specie unaquaque sentirem, pro captu intelligentiae meae quae sunt visa respondi, quid sequendum, vel quid docilis ratio persuaderet, vel auctoritas lectionis ostenderet, vel custodita series temporum demonstraret.

Et quidem dilectio tua institutum secuta prudentium, ad sedem apostolicam referre maluit quid de rebus dubiis custodire deberet, potius quam usurpatione praesumpta quae sibi viderentur

de singulis obtinere.

Cur enim magis pudendum putemus discere aliquid quam omnino nescire?

Mihi quoque ipsi de collatione docilitas accedit, ut perscrutatis rationibus ad proposita respondere compellar, eoque fit ut semper aliquid addiscat qui postulatur ut doceat.

Proponantur igitur singula, subjiciamque responsum.

CAP. I.

Proposuisti quid de his observari debeat, quos in diaconii ministerio, aut in officio presbyterii positos incontinentes esse, aut fuisse generati filii prodiderunt.

De his et divinarum legum est disciplina, et beatae recordationis viri Siricii episcopi monita evidentia commearunt, ut incontinentes in officiis talibus positi, omni ecclesiastico honore privarentur,

nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia oportet impleri.

Est enim vetus admodum sacrae legis auctoritas jam inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare praecepti sunt sacerdotes, ut servientes sacris oblationibus, puros et ab omni labe mundatos sibi vindicent divina mysteria, neque eos ad sacrificia fas sit admitti, qui exercent vel cum uxore carnale consortium, quia scriptum est: « Sancti estote, quia et ego sanctus sum, Dominus Deus vester * .

» Quibus utique propter sobolis successionem uxoris usus fuerat relaxatus, quia ex alia tribu, et praeter ex semine Aaron ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere, quanto magis hi sacerdotes vel levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent,

quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est.

Nec praeterit dies quae vel a sacrificiis divinis, vel a baptismatis officio vacent.

Nam si beatus Paulus apostolus ad Corinthios scribit dicens: « Abstinete vos ad tempus ut vacetis orationi * , » et hoc utique laicis praecepit, multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt hujusmodi consortio abstinere.

Quod si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo pudore sacrificare usurpabit, aut qua conscientia quove merito exaudiri se credit, cum dictum sit: « Omnia munda mundis, coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum?

* » Sed fortasse hoc licere credit, quia scriptum est: « Unius uxoris virum * .

» Non permanenti in

concupiscentia generandi hoc dicit, sed propter continentiam futuram.

Neque enim integros corpore non admisit qui ait: « Vellem omnes autem sic esse sicut et ego * .

» Quod apertius declarat dicens: « Qui autem in carne sunt Deo placere non possunt, vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu * , » et ad habentem filios non generantem dixit, sed ea plane dispar et divisa sententia est.

Nam si aliquis forma illa ecclesiasticae vitae pariter, et disciplinae quae ab episcopo Siricio ad provincias commeavit non probabitur pervenisse, his ignorantibus venia remittetur, ita ut de caetero penitus incipiant abstinere, et ita gradus suos in quibus inventi fuerint, sic retentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere; quibus tamen beneficio esse

debet, quod hunc ipsum locum quem retinent non amittunt.

Si qui autem scisse formam vivendi missam a Siricio deteguntur, neque statim cupiditates libidinis abjecisse, illi sunt modis omnibus submovendi, quia post admonitionem cognitam praeponendam arbitrati sunt voluptatem.

II.

Et hoc quaesitum est, quid de eis observari oporteat, qui post baptismum omni tempore incontinentiae voluptatibus dediti in extremo fine vitae suae poenitentiam simul et reconciliationem communionis exposcunt.

De his observatio prior durior, posterior interveniente misericordia inclinatior est.

Nam consuetudo prior tenuit, ut concederetur poenitentia, sed communio negaretur.

Nam cum illis temporibus

crebrae persecutiones essent, nec communionis concessa facilitas homines de reconciliatione securos non revocaret a lapsu, negata merito communio est, concessa poenitentia, ne totum penitus negaretur, et duriorem esse remissionem fecit temporis ratio.

Sed postquam Dominus noster pacem Ecclesiis suis reddidit jam depulso terrore, communionem dare abeuntibus placuit, et propter Domini misericordiam, quia viaticum profecturis, et ne Novatiani haeretici negantis veniam, asperitatem et duritiam subsequi videamur.

Tribuitur ergo cum poenitentia extrema communio, ut homines hujusmodi vel in supremis suis, permittente Salvatore nostro, a perpetuo exitio vindicentur.

173

III.

Quaesitum etiam est super his, qui post

baptismum administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt, aut etiam capitalem protulere sententiam, nihil de his legibus a majoribus definitum est.

Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei ministrum esse datum in hujusmodi vindicem.

Quomodo ergo reprehenderent factum quod auctore Deo viderent esse concessum?

De his ergo ita ut hactenus servatum est, sic habeamus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur.

Ipsis autem in ratione reddenda gesta sua omnia servabuntur.

IV.

Et illud desideratum est sciri, cur communicantes viri cum adulteris uxoribus non conveniant,

cum e contra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur.

Super hoc Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat, sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam, viri autem liberius uxores adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt.

Et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur, virorum autem, latente commisso, non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur, qui utique submovebitur, si ejus flagitium detegatur.

Cum ergo par causa sit, interdum probatione cessante vindictae ratio conquiescit.

V.

Illud etiam sciscitari voluisti an preces dictantibus liberum concedatur, utique post baptismi

regenerationem a principibus poscere mortem alicujus vel sanguinem de reatu; quam rem principes nunquam sine cognitione concedunt, sed ad judices commissa ipsa vel crimina semper remittunt, ut causae cognitae vindicentur; quae cum quaesitori fuerint delegata, aut absolutio, aut damnatio pro negotii qualitate profertur, et dum legum auctoritas in improbos exercetur, erit dictator immunis.

VI.

De his etiam requisivit dilectio tua, qui interveniente repudio alii se matrimonio copularunt, quos in utraque parte adulteros esse manifestum est.

Qui vero vel uxore vivente (quamvis dissociatum videatur esse conjugium) ad aliam copulam festinarunt,

neque possunt adulteri non videri, intantum ut etiam hae personae, quibus tales conjuncti sunt, etiam ipsae adulterium commisisse videantur, secundum illud quod legimus in Evangelio: Qui dimiserit uxorem suam et duxerit aliam, moechatur * .

Tous les livres