Collectio Hispana (page 9)
negotiis observanda atque ita perpetim valitura, ut non ante quispiam solium regale conscendat, quam juramenti foedere hanc legem se in omnibus implere promittat, quacunque vero aut per tumultuosas plebes, aut per absconsam dignitatem publice machinatum, adeptum esse constiterit regni fastigia, mox idem cum omnibus tam nefariae sibi consentientibus, et anathema fiat, et Christianorum communionem amittat, tam dirae percussionis ultione collisus, ut omnis divini ordinis cultor qui illi communicare praesumpserit, simili cum ipso damnatione dispereat, et poena tabescat.
Nam si quis legis hujus seriem ex officio palatino malevolendo, aut detrahendo lacerare voluerit, aut evacuando quandoque ut silenter insultans vel aperte resultans, proloqui detectus
exstiterit, cunctis palatinae dignitatis consortiis et officiis mox nudatus, omnium rerum suarum dimidiam partem amittat, et in deputato sibi loco redactus totius palatii maneat societate seclusus.
Religiosus etiam qui se in hac culpa devolverit, simili rerum proprietatis suae dispendio subjacebit.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII TOLETANI NONI.
1. Ut de rebus ecclesiae nimi episcopi auferant, et qualiter proximi fundatoris ecclesiae sollicitudinem gerant.
2. Ut fundatores ecclesiarum quoadusque vixerint
earum habeant curam, ipsique illic ministros eligant servituros.
3. Si de rebus ecclesiae pro praestatione aliquid dari dicatur, causa praestiti cognoscatur.
4. Quod de conquisitis rebus inter ecclesiam et sacerdotis haeredes aequalis divisio fiat.
5. Si episcopus monasterium facit vel parochianam ecclesiam ditat, quartam partem de rebus ecclesiae conferat.
6. Ut episcopus tertiam partem ecclesiasticarum rerum sibi debitam, cui elegerit, conferat.
7. Ne extra constitutum ordinem morientis sacerdotis haeredes rem ejus adire praesumant.
8. Ut in scripturis quas sacerdotes vel ministri injuste fecerint, post mortem habeant annorum numerum computatum.
9. Quantum commodum si episcopus tollat de ecclesia cujus tumulaverit sacerdotem.
10. De damnatione filiorum qui ex sacerdotibus et ministris geniti probantur.
11. Quod servilibus clericis dare debeant episcopi libertatem.
12. Quod post mortem sacerdotis in libertate servis collata annorum tempus debeat computari.
13. Ut ex libertis ecclesiae et personis ingenuis geniti ab obsequiis ecclesiae non recedant.
14. Quod si liberti ecclesiae ad eam reverti noluerint, omnis eorum regula juri applicetur ecclesiae.
15. De obsequio et disciplina libertorum ecclesiae.
16. Quod liberto ecclesiae nihil de rebus suis in alienum liceat transferre.
17. Ut baptizati Judaei cum episcopis celebrent dies festos.
127 INCIPIT CONCILIUM NONUM TOLETANU Habitum aera DCLXIII, anno tertio Reccesiunthi regis.
Kal. Novemb. ab episcopis septemdecim.
Cum canonicae diffinitionis edicto, in Toletana urbe pro peragendo concilio, post dies Kalend.
Novembrium,
anno septimo Reccesiunthi principis gloriosi, in basilica sanctae Mariae semper Virginis in unum fuissemus Domino favente collecti, id communi definitione decrevimus ut, capitula quae in priscis canonibus minime habebantur inserta, pari promulgarentur sententia, et antiquis jungerentur regulis perenni jugitate mansura, et omni reverentia conservanda.
Sed quia nequaquam recte subditos judicat qui non seipsum prius justitiae censura castigat, aptum nobis et expedibile visum est ante nostris excessibus imponere modum, et sic errata corrigere subditorum.
Tunc namque melius judiciorum exordia dicuntur, cum judicium ante disponitur, eo quod potius judicii forma completur cum negotiorum principiis aequitas judicantium antefertur.
Ideo exordium
aequitatis inchoari a judicibus debet, ut perfecta juris causatio limitem apertius formet.
CAP. I.
Omnis itaque rei ecclesiasticae quantitas sicut remedium veniae tribuit conferenti, ita damnum rite praeparat fraudatori.
Et ideo nullus sacerdotum vel ministrorum ex rebus ecclesiae quae in quibuscunque locis a fidelibus largiuntur aliquid auferat, et juri suo aut cathedrae civitati connectat.
Devotio enim uniuscujusque sicut gratanter votum contulit Deo, ita definivit quod plenitudo votorum conservaretur in loco in quo velut si locata tenentur, manet gratia offerentis, ita si frustrantur, imminet pernicies defraudantis.
Verum ut hujus rei potior soliditas habeatur, condignis filiis, vel nepotibus, honestioribusque propinquis ejus qui construxit vel ditavit
ecclesiam licitum sit hanc bonae intentionis habere solertiam, ut si sacerdotem seu ministrum aliquid ex collatis rebus praeviderint defraudare, aut commonitionis honestae conventione compescant, aut episcopo vel judici corrigenda denuntient.
Quod
si talia episcopis agere tentet, metropolitano ejus haec insinuare procurent.
Si autem metropolitanus
talia gerat, regis haec auribus intimare non differant.
Ipsis tamen haeredibus in eisdem rebus non liceat quasi juris proprii potestatem proferre, non rapinam, non fraudem ingerere, nec violentiam quamcunque praesumere; sed hoc solum in salutarem sollicitudinem adhibere, quod aut ut in nullam noxam operatio nocens attingat, aut ut in multam aut partem aliquam salutaris merces assumat.
Si quis vero deinceps haec monita temerare voluerit, et male rapta cum confusione restituet et excommunicationis annuae sententiam sustinebit.
II.
Cum saepe sit solitum, etiam illa quae non debentur prece supplicationis et vi quodammodo extorqueri doloris, quanto magis et sine obstaculo concedi debent exquisita simul et ordine juris et dolore
compassionis?
Quia ergo fieri plerumque cognoscitur, ut ecclesiae parochiales, vel sacra monasteria, ita quorumdam episcoporum vel insolentia vel incuria horrendam decidant in ruinam ut gravior exoriatur aedificantibus moeror, quam instruendo gaudii exstiterat labor, unde pia compassione decernimus ut quandiu earumdem fundatores ecclesiarum in hac vita superstites exstiterint, pro eisdem locis curam permittantur habere sollicitam et sollicitudinem ferre praecipuam, atque rectores idoneos in eisdem basilicis iidem ipsi offerant episcopi ordinandos.
Quod si tales forsitan non inveniantur ab eis, tunc quos episcopus loci probaverit Deo placitos sacris cultibus instituat cum eorum conniventia servituros.
Quod si superstitibus eisdem fundatoribus rectores
ibidem praesumpserit episcopus ordinare, et ordinationem suam irritam noverit esse, et ad verecundiam suam alios in eorum loco quos iidem ipsi fundatores condignos elegerint ordinari.
III.
Si sacerdotes vel ministri de rebus ecclesiae
quidpiam alicui sub praestationis obtentu concedant, instrumenti causam evidenter exponant, ut hoc aut juste confecta transactio innotescat, aut fraus incompetens quae latet appareat, aliter vero pro hujus negotii causa deinceps scriptura confecta non valeat.
IV.
Sacerdotes vel quicunque illi sunt quibus ecclesiasticarum rerum cura commissa est, quaecunque administrationis suae tempore emerint, si de rebus propriis, vel vile, vel parum habuerint, ad ecclesiae nomen, cui chartarum praesunt instrumenta conficere, procurent.
Non enim convenit ut ecclesia, quae suspicit externum efficiat in alieno divitem, et in suo retineat fraudatorem.
Hi vero qui suarum rerum noscuntur habere compendium, ex omni re quam post ordinationis suae diem visi sunt acquisisse,
sive aliqua sint instrumenta confecta, compensata tam juris sui quam ecclesiasticarum rerum habitudine, si se utriusque rei quantitas exaequaverit, inter ecclesiam et decedentis haeredes aequo jure conquisitio pertinebit.
Si autem quaelibet pars majori cumulo sui juris excreverit, majorem portionem etiam in divisione percipiet.
Quicunque vero de praedictis sacerdotibus vel ministris pro sui utilitate atque amicitia vel praestatione, aut quocunque modo, aut per scripturae seriem aliquid meruerint a quolibet praecipere, in rebus ecclesiasticis non poterunt numerari, sed quod exinde voluerint facere in ipsorum voluntatis arbitrio subjacebit, quia si hoc post eorum mortem inordinatum fortasse remanserit, ecclesia haec sibi cui praefuit. vel minister exstiterit, in perpetuum vindicabit.
V.
Bonae rei dare consultum, et praesentis habetur vitae subsidium et aeterne remunerationis exspectari cernitur praemium.
Quisquis itaque episcoporum in parochia sua monasterium construere forte voluerit, et hoc rebus ecclesiae cui praesidet ditaverit, non amplius ibidem quam quinquagesimam partem dare debebit, ut hac temperamenti aequitate servata et cui tribuit competens subsidium conferat, et cui tollit damna gravia non infligat.
Ecclesiam vero quae monasticis non informabitur regulis, aut quam pro suis magnificare noluerit scripturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiae cui praesidet ibidem conferre licebit, ea tamen cautela servata, ut unam tantummodo quae placuerit ex duabus remunerationem assumat.
VI.
Cum praeteritis sanctionibus notissimum habeatur, quae de rebus parochialium ecclesiarum pars episcopo conferatur, opportune tamen duximus decernendum, ut si episcopus tertiam quam de rebus eisdem sanctione pariter sibi debitam novit, aut ipsi ecclesiae cujus res esse patebit, aut alteri ecclesiae cui elegit conferre decreverit, et licitum maneat et irrevocabile robur ejus sententia ferat.
VII.
Propinqui morientis episcopi nihil de rebus ejus absque metropolitani cognitione usurpare praesumant; quod si is qui recesserit metropolitanus fuerit, successores sententiam ejus aut concilium sustinebunt, ne passim haereditatis adeundae danda licentia
de rebus ecclesiae, aut non retineat ratio plena, aut fraus non inveniatur illata.
Quod si presbyteri aut diaconi fuerint, quos obiisse constiterit, non sine agnitione sui episcopi rem ejus haeredibus adire licebit.
Quisquis sane post haec transgressor inventus exstiterit, pro his quae non exspectato ordine adierit invasionis damno legis sententiae subjacebit.
VIII.
Si sacerdos vel minister, dum gubernacula ecclesiarum administrare videtur, contra Patrum sanctiones de rebus ecclesiae defuisse aliquid dignoscitur, non ex die quo talia scribendo decrevit, sed ex quo talia moriendo definita reliquit supputationis ordo substabit, nusquam enim ad triennium temporis pertinebit vita irrite judicantis, quia status
contractuum initia non sumpsit ab origine aequitatis.
IX.
Plerique, dum rapinis inhiant ut non debent, aut miserationis opus condigne non implent, aut indebita ipsi miserationi damna permiscent.
Ideoque ne amplius misericordia opus exsecrabiliter labatur, id communi decreto sancimus ut, cum pontificem mori contigerit, episcopus qui ad humandum corpus advenerit, descriptis thesauris atque ornamentis omnibus, si locuples decedentis ecclesia fuerit, non amplius quam libram auri exceptis ornamentis ecclesiae cum gratia offerentium auferre pertentet.
Si vero minor rebus exstiterit, dimidiam libram sibi licenter usurpet, nam et haec usurpare ipsa ratio nulla permitteret, nisi ejus qui convenit sacerdotis injuriae contemplatione antiquitas hoc usurpata servasset.
Porro breve descriptarum rerum sub fideli ratione hic qui descripsit dirigere metropolitano curabit.
Metropolitanus autem ex eadem morientis ecclesia nihil prorsus auferre praesumat, sed solam quae ad eum pertinet curam salutarem impendat.
X.
Cum multae super incontinentia ordinis clericorum hactenus emanaverint sententiae Patrum, et nullatenus ipsorum formari quiverit correctio morum, usque adeo sententiam judicantium protractavere commissa culparum, ut non tantum ferretur ultio in auctoribus scelerum, verum et in progenie damnatorum.
Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps vel ex ancillae, vel ex ingenuae detestando connubio in honore constituti filios procrearent, illi quidem ex quibus geniti probantur canonica
censura damnentur.
Proles autem aliena pollutione non solum haereditatem parentum nusquam accipiet, sed etiam in servitutem ejus ecclesiae, de cujus sacerdotis vel ministri ignominia nati sunt jure perenni manebunt.
XI.
Qui ex familiis ecclesiae servituri devocantur in clerum ab episcopis suis, libertatis necesse est ut percipiant donum, et si honestae vitae claruerint meritis, tum demum majoribus fungantur officiis.
Quos vero flagitii sordidaverit incorrigibilis noxa, perpetua servitus conditionis religet in catena.
XII.
Si sacerdos libertatem servis ecclesiae conferre voluerit, non a die confectionis scriptura tempus
annorum computatum tenebit, sed ex quo eum qui scripturam confecit verius obiisse constiterit.
XIII.
Excessibus libertorum ecclesiae plerumque paternam videmus ecclesiam conversari, et bicipiti coacti sumus taedio condolere, uno, dum superbia reluctantis auctor contemnitur libertatis, altero, dum libertas superbientis in conditionem relabi cogitur servitutis.
Ideo cum jam praeteritis Patrum regulis multae super hoc diversae constitutionis emanaverint sanctiones, tamen quoddam in plenitudinem rei aptum conspeximus adhuc innectere complementum.
Igitur sicut legum reverenda sanctio censuit, ita servari totius generationis nobilitas dedit, ut in nullo aliena commistio maculet, quod generositas propria
decoravit.
Unde cunctis ecclesiarum libertis, tam viris quam feminis eorumque propagini, interdicitur judicio generali, ne deinceps causa connubii aut Romanis ingenuis copulentur aut Gothis.
Quod si hoc factum quandoque patuerit, permistione tali 128 genita proles nunquam merebitur jus debitae dignitatis, nec ecclesiae unquam carebit obsequiis, cujus beneficio donum meruisse noscitur libertatis.
XIV.
Si contingat quemcunque de libertis ecclesiae eorumque prosapiae, contra primaevas modernasque Patrum regulas, aut Gothis, aut Romanis ingenius copulari, tam illis quam eorum stirpi non licebit ab ecclesiae patrocinio evagari, sed ad debita obsequia reverti cogendi sunt; aut si redire noluerint, quaecunque vel parentes eorum vel ipsi ab ecclesia
sunt adepti, vel in ejus patrocinio visi sunt conquisisse, insistente pontifice, in ditionem propriae reducantur ecclesiae.
XV.
Ecclesiae liberti eorumque progenies eidem basilicae, de qua libertatis gratiam meruerunt, obsequia prompta, sinceraque parabunt, quia sicut in hoc obsequio pro possibilitate sui quod utiles ingenui dabunt, ita quoque in emendatione culparum quod inutiles ingenui sustinebunt.
XVI.
Libertis ecclesiae eorumque propagini ex omnibus quae de jure ecclesiae noscuntur habere,
nihil licebit in extraneum dominium transactione quacunque deducere, sed si ex his quaelibet vendere fortasse voluerint, sacerdoti ejusdem ecclesiae offerant convenienter emenda, earumque rerum pretia ut eis placuerit aut dispensent, aut habeant.
Nam et in dominium partis alterius rei suae censum nullomodo transire permittimus.
Suis ergo filiis vel propinquis ejusdem ecclesiae vel servitio vel patrocinio subjugatis quaecunque vendere vel donare voluerint aditus omnino patebit.
XVII.
Baptizati Judaei quocunque loco certo tempore conversentur, festis tamen praecipuis Novi Testamenti serie consecratis, ac diebus illis quos olim sanctione veteris legis sibimet censebant esse solemnes, in civitatibus publicisque conventibus cum
summis Dei sacerdotibus celebrare praecipimus, ut eorum conversationem et fidem et pontifex approbet et veritas servet.
Hujus vero temerator edicti, prout episcopus permiserit, aut flagris aut abstinentiae subjacebit.
Expletis omnibus quae ad honestatis regulam in collationem venere fraternam, grates exsolvimus immortali Domino soli cujus dispositione mirabili ad hunc sanctae congregationis coetum meruimus adunari, ut communis visio prosperitatem ostenderet, et pari junctione concordiam assignaret.
Obsecrantes ejus misericordiam largam, ut serenissimo Domino et amabili Christo, Reccesiuntho principi glorioso, ita praesentis vitae felicitatem impendat, ut angelicae beatitudinis gloriam post longaeva tempora concedat, atque ita nos ejusdem felicitatis laetos
efficiat, ut in terra viventium remuneraturos attollat.
Antiquitatis dehinc ordinem saluberrime retinentes postquam rationem festi Paschalis fraternitas vestra cognovit, noverit se anno venturo die Kalendarum Novembrium causa peragendi concilii in hac urbe favente Domino congregari, ut simili disceptatu, aut quae prospexerimus congrua decernamus, aut solius pacis conventu laetemur.
Consummatum est hoc sanctum concilium die octava Kalendarum Novembrium, anno feliciter septimo regni serenissimi atque clementissimi domini nostri Reccesiunthi regis, aera DCLXVII.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII TOLETANI DECIMI.
1. De celebritate annuntiationis Dominicae.
2. De his qui adversus principem conjuraverunt.
3. De episcopis qui monasteriis vel ecclesiis consanguineos suos, vel sibi faventes praeficiunt.
4. De professione et habitu viduarum sanctimonialium.
5. De sanctimonialibus feminis quae propositum abjecerunt.
6. De his qui in parva aetate coram parentibus religionis habitum tenuerint, vel usque ad quartum annum liceat parentibus filios tradere religioni.
INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM DECIMUM Aera DCLXVIII, anno octavo Reccesiunthi regis.
Gratulationem nobis spiritualem contulit divina gratia, quando tribuit inter nos et salutaris disciplinae frequentiam convenire ad pacificorum studia praeoptata.
Congregatis ergo nobis et in concordiam
animi, et in conventum loci, referentes gratias invisibili Deo, et glorioso rerum domino Reccesiuntho regi, cujus sanctissimo voto retenta paternitatis sanctae traditione ad sacrum quivimus adunari conventum,
has subter annexas regulas concordi definitione prolatas aeterna statuimus manere lege praefixas.
CAP. I.
De celebritate festivitatis divinae Matris, cum nihil fidei sinceritas per diversitatem adversum incurrat, et unitatem catholicae regulae varietas nulla decerpat, est tamen quod nisi temporum unitate servetur, et dissidium indiscissae unitatis parturiat et sacramentorum unitate constare non valeat.
Hinc est enim quod Paschale festum uno die celebremus et tempore, ne in Judaicum decidamus errorem.
Hinc adventum sancti Spiritus post resurrectionem Domini nisi exspectemus tempore definito dierum numero, non possumus impleri ejusdem Spiritus dono, quoniam si caret plenitudine numeri,
carere potest et mysterii sacramento; hinc nativitatis Dominicae sacrum quo evidenter de utero Virginali Verbum prodiit caro factum absque dubio serrat et temporis cursum, et repraesentat speciale diei momentum.
Si ergo nativitatis et mortis hujus incarnati Verbi dies absque immutatione ita certus habetur, ut absque diversitate in toto orbe terrarum ab omni concordi Ecclesia celebretur, cur non festivitas gloriosae matris ejus eadem observantia uno simul ubique die, simulque habeatur honore?
Invenitur etenim in multis Hispaniae partibus hujus sanctae Virginis festum non uno die, per omnes annorum circulos agi.
Quo enim transducit homines diversitas temporum dum varietatem celebritatis non habere probantur.
Qua de re quoniam die qua invenitur
angelus Virgini Verbi conceptum, et nuntiasse verbis, et indidisse miraculis, eadem die festivitas non potest celebrari condigne, quod interdum Quadragesima vel Paschale festum videatur incumbere, in quibus nihil de sanctorum solemnitatibus sicut ex antiquitate regulari cautum est, convenit celebrari, cum secundum ipsam incarnationem Verbi non conveniat, tunc celebritatibus praedicari, quando constat idipsum post mortem carnis gloria resurrectionis attolli; ideo speciali constitutione sancitur, ut ante octavum diem quo natus est Dominus, genitricis quoque ejus dies habeatur celeberrimus et praeclarus; ex pari enim honore constat, ut sicut nativitatem Filii sequentium dierum insequitur dignitas, ita festivitatem matris tot dierum sequatur sacra
solemnitas.
Nam quid festum matris est nisi incarnatio Verbi?
Cujus festum ita debet esse solemne, sicut est, ut ejusdem nativitatis Verbi.
Quod tamen, nec sine exemplo decentis moris, qui per diversas mundi partes dignoscitur observari, videtur institui.
In multis itaque Ecclesiis a nobis et spatio remotis, et terris, hic mos agnoscitur retineri, proinde ut de caetero quidquid est dubium sit remotum, solemnitas Dominicae matris die decimo quinto Kalendarum Januariarum omnimodo celebretur, et nativitas Filii ejus Salvatoris nostri die octavo Kalendarum earumdem, sicut mos est, solemnis in omnibus habeatur.
II.
Frequentium molestiarum nocens impulsus
contemni quidem magnitudine decentis poterit gravitatis, sed quia honesta sollicitudo cohibere properat, quod frequentata usitatio vitare non curat, ideo et cum quorumdam paternorum sanctionibus decretorum et institutionibus sit legalibus cautum ne contra salutem principum, gentisque, aut propriae patriae quisquam meditari conetur adversum, hoc unum specialiter nunc depromitur observandum, ut si quis religiosorum ab episcopo usque ad extremum ordinis clericorum sive monachorum generalia juramenta in salutem regiam gentisque aut patriae data reperiatur violasse voluntate profana, mox propria dignitate privatus, et loco et honore habeatur exclusus, eo miserationis obtentu tantummodo reservato, ut an locum, an honorem, an utraque
possideat concedendi jus licentiamque principalis potestas obtineat.
III.
Reverentiae totius auditu percipiatur, quia res dura non frustra cogitur hac duriori exstirpari censura.
Agnovimus enim quosdam pontifices praecepti Principis apostolorum, qui ait: « Pascite qui in vobis est gregem, non coacte, sed spontanee, neque dominantes in clero, sed forma facta gregis * ; » ita esse immemores, ut quibusdam monasteriis, parochialibusque ecclesiis, aut suae consanguinitatis personas, aut favoris participes iniquum saepe statuant in praelatum, ita illis providentes commoda inhonesta, ut aut eis deferantur quae proprio episcopo dare justus ordo depoposcerit, aut quae rapere deputati exactoris violentia poterit.
Proinde decenter omnibus placet in praesenti tale rescindere factum, et non esse de caetero faciendum, nam quisquis pontificum deinceps, aut sanguine propinquis, aut favore personis quibuscunque devinctis, talia commendare lucra tentaverit et suum nefandae praesumptionis excidium, et quod jussum fuerit devocetur in irritum, et qui ordinavit annuae excommunicationi subjaceat, quae vero ablata fortasse fuerint, ab eo qui tulit reddantur in duplum.
IV.
Bene per Spiritum Domini possumus cum sancto Apostolo dicere, « non ignorare vos astutiam Satanae * » quia impellimur « zelo domus Dei * , » et ardore cremari.
Videmus enim ad tanta fraudum studia convalescentem excrevisse perniciem, ut et primaeva Patrum
constitutio a quibusdam aestimetur illudi, et nova judicum putetur intentio pelli.
Nam inveniuntur nonnullae viduae diversis excusationibus se adeo contegentes, ut blandiantur sibi se non Patrum plena religionis alligatas institutione teneri.
Unde antiquis inconcusse permanentibus regulis hoc adjicitur novae oraculo sanctionis, ut vidua, quae sanctae religionis obtinere propositum voluerit, sacerdoti et ministro ad quem aut ipsa venerit, aut quem ad se venire contigerit, scriptis professionem faciat a se aut signo, aut subscriptione notatam, continentem se et religionis propositum velle hoc perenniter, inviolate servare.
Tunc accepta a sacerdote vel ministro apta religionis hujus veste seu lectulo quiescens,
sive quocunque in loco consistens incunctanter ea utatur, nec diversi coloris aut diversae partis eadem sit notabilis vestis, sed religiosa et non suspecta, quae careat varietatibus colorum, et diversitatibus specierum, adeo ut absque ulla suspicione transgressionis maneat usui tantum apta sanctae religionis, et sui sexui competens ad testimonium probitatis.
Ut autem deinceps nil devocetur in dubium, pallio purpureo, vel nigri coloris caput contegat ab initio susceptae religionis, ut dum illic tulerit signum probabilis sanctitatis, ubi nullius falli poterit visio intuentis, nunquam attentet astus detestandae praesumptionis.
V.
Omnes feminae quae jam in praeteritum religionis veste probantur indutae fuisse, nihil excusationis
129 valeat in oppositionem quaelibet objectio, quamvis diversis ac callidis adumbrare se velint fallaciae argumentis, sed ad sacratissimam sanctionem disciplina sanctiores teneat religatas atque subnexas.
Commoneantur sane sacerdotis auctoritate ut redeant sponte.
Qui si redire noluerint impulsu sacerdotis, ad religionis cultum reducantur, et in monasteriis redactae excommunicationis condigne sententia feriantur.
Hic idem quoque ordo in illarum condemnatione manebit, quae quamlibet a sacerdote sanctimoniae vestem non accepissent, ipsae tamen aut indutae sunt, aut in illo diu habitu consenserunt, qui religionis esse cultus ab intuentibus crederetur, si coram Ecclesia, vel sacerdote aut etiam competentibus testibus quinque indutae certis indiciis
aut testimoniis approbantur, omnes tamen hac seu venientes ad primam religionem, seu post transgressum resumentes iteratam conversionem, sicut praemissum est, et pallio capita contegant et conscriptam roboratamque professionis faciant scripturam, per quam ulterius non sinantur relabi ad praevaricationis audaciam.
Quae vero ex omnibus his fuerint repertae animum aut vestem in transgressione dedisse, excommunicationis sententiam ferant, et rursum mutato habitu in monasteriis, donec diem ultimum claudant, sub aerumnis arduae poenitentiae maneant religatae.
VI.
De his qui in parva aetate coram parentibus religionis habitum tenuerunt, qui usque huc dissolutae operationis effectus interdum mutare fecit
honestum constitutionis edictum, dum incondite resolvi putatur, quod indissolubile sanctionis auctoritate tenetur.
Ideo quidquid obvium ex incerto occurrit evidenter abjici debet, ut de caetero nihil supersit quod in dubium nutet; ideoque si in qualibet minori aetate vel religionis tonsuram vel religioni debitam vestem in utroque sexu filiis, aut unus aut ambo parentes dederunt, certe aut nolentibus vel nescientibus se susceptam, non mox visam in filiis abdicaverint, sed vel coram se vel coram Ecclesia, palamque in conventu eosdem filios talia habere permiserint, ad saecularem reverti habitum ipsis filiis quandoque penitus non licebit, sed convicti quod tonsuram aut religiosam vestem aliquando
habuerint, mox ad religionis cultum habitumque revocentur, et sub strenua districtione hujuscemodi observantiae inservire cogantur.
Parentibus sane filios suos religioni contradere non amplius quam usque ad decimum aetatis eorum annum licentia poterit esse; postea vero an cum voluntate parentum, an suae devotionis sit solitarium votum, erit filiis licitum religionis assumere cultum.
Quisquis autem vel abolitione tonsurae vel saecularis vestis assumptione detectus fuerit attigisse transgressionem, et excommunicationis censuram accipiat, et religioni semper inhaereat.
Opitulante miseratione divina, et gloriosissimi Reccesiunthi principis inhaerente voluntate religiosa, his testibus decentissime alligatis, in pace connexis, ex totis praecordiorum
visceribus damus gloriam et honorem soli aeterno et immortali Deo Patri et Filio et Spiritui sancto, cujus dono collatum nobis agnoscimus pro ejus Ecclesiae statu, et regere curam et posse sacri regiminis competentia disponere jura, a quo petimus et optamus ut porrectam in longitudine felicium dierum sacratissimi principis vitam, et omni gloriarum decore perpetim faciat pollere salute.
Nobis quoque attribuat susceptum Ecclesiae suae regnum, cum aequitate disponere, in sollicitudine gubernare et in pace tenere, ut post hujus mundi suscepta pericula pervenire possimus ad coelestia regna.
Amen. Eugenius, indignus Toletanae sedis metropolitanus episcopus, haec nostrarum definitionum statuta subscripsi.
Similiter et alii episcopi subscripserunt numero sexdecim.
Decretum pro Potamio episcopo.
Assumere poteramus canoram in cantu fraternae laetitiae tibiam, quia divina pietas conventum nostrum ad concordiae convocaverat studia, et convenerat moestitiam vitare, quoniam usitatione disciplinae videbamur paternas regulas innovasse, sed gravius sistrum pro cymbalo sumimus, et funus pro carmine decantamus, gementesque cum Jeremiae fletibus dicimus: Dissolutum est gaudium cordis nostri, versus est in luctum chorus noster.
Unde et vae, coram nobis conspicimus, quoniam cecidisse coronam capitis nostri videmus, dum tam nobile in infirmum corruit, quod tam in sublimae sanctitatis optimum stetit.
Ecce etenim tractantibus nobis in pace de ecclesiasticis regulis delatum est conventui
nostro epistolium confusae confessionis et abolendae subscriptionis, quod Potamius Bracarensis Ecclesiae episcopus de factis propriis suis annotarat articulis.
Quo reserato, quid oblitteranda pagina, et abolenda litterarum panderent elementa, fletibus potius quam sermonibus lacrymosa contritio recensuit.
Tunc solitarie tantum secretimque adunatis pontificibus Dei, praedictum episcopum adesse coram nobis fecimus, quem singultibus aggredientes amplius quam loquelis, reseratam illi suae deformitatis, et nostrae confusionis scripturam protulimus.
Quam accipiens ac recurrens sciscitantibus nobis, utrum sui operis, et suae annotationis intimatio esset; illico suum actum suique oris eloquium, suorum digitorum esse robur
asseruit; quod illic relegendo praevidit.
Rursum sub divini nominis contestatione hunc adjurantes obtestati sumus, ut an de se sponte mendacium diceret, aut alicujus violentia premeretur et perterritus talia enarraret, veraciter indicaret.
Qui mox flebili voce luminibusque ploratu madentibus, et fragore singultuum, cum unius Dei nominis juramento, clamavit se et vera eadem mala de se confiteri, et ad haec confitenda nulla se violentia praegravari, unde etiam ferme per novem menses sponte deseruisse regimen Ecclesiae suae, et ergastulo quodam pro admisso flagitio acturus poenitentiam se conclusisse praedixit.
Tunc per fidelem confessionem est agnitio, quod tactu femineo sorduisset deflorata.
Licet hunc paterna antiquitas sacris regulis dejicere ab honore
decernat, nos tamen miserationis jura servantes non abstulimus nomen honoris, quod ipse sibi sui criminis confessione jam abstulerat, sed valida auctoritate decrevimus perpetuae poenitentiae hunc inservire officiis et aerumnis, providentes melius illum per asperam ire poenitentiae solitudinem, ut quandoque perveniret ad refrigerii mansionem quam relictum in voluntatis suae latitudine ad praecipitium dejici aeterna damnatione.
Tunc venerabilem Fructuosum Ecclesiae Dunilensis episcopum communi omnium nostrorum electione constituimus Ecclesiae Bracarensis gubernacula continere, ita ut omnem metropolim provinciae Galliciae cunctosque episcopos populosque conventus ipsius omniumque curam animarum Bracarensis Ecclesiae sic gubernandam suscipiens ita
componat atque conservet, ut et Dominum nostrum de rectitudine operis sui glorificet et nobis de incolumitate Ecclesiae ejus gaudium praestet.
Quia vero ad futura prospicere convenit, ne exoriatur in statu pacis quaedam commotio litis, Patrum sententiam, quae jam dictum Potamium episcopum rectitudine damnat, huic decreto connectere nostra vigilantia procurat.
Ex concilio Valentino, titulo 4.
Nec illud, fratres, scribere alienum ob Ecclesiae utilitatem censuimus, ut sciretis quicunque sub ordinatione, vel diaconatus, vel presbyterii, vel episcopatus mortali crimine dixerint se esse pollutos, a supradictis ordinibus submovendos, reos scilicet vel veri confessione, vel mendacio falsitatis.
Neque enim absolvi potest in his, si in seipsos dixerint,
quod dictum in alios puniretur, quoniam omnis qui sibi fuerit mortis causa major homicida sit.
Multae quidem et aliae sententiae huic poterant innecti decreto, quae praedictum Potamium episcopum severissima auctoritate abjicere jubent, sed ex omnibus hanc conscriptam ponere sententiam maluimus, ne, si totius damnationis edicta replicassemus, gravissimae ultionis auctores existere videremur.
Factum decretum sub die Kalendarum Decembris, anno feliciter octavo regni gloriosissimi Domini Reccesiunthi regis.
Engenius, indignus Toletanae sedis metropolitanus episcopus, hoc judicii nostri decretum subscripsi.
Similiter et alii episcopi subscripserunt numero 17. Decretum testamentorium.
Vidimus tractatibus invenire quod justum est, et experientia esse judicantium comprohatum, et juxta summi judicii statuta plenior invenit auctoritas.
Ideo mentis intentionem orisque simul studia deducentes, in cognitionem audiendi negotii delatum est ad nos conventum sancti concilii ex directo gloriosi domini nostri Reccesiunthi regis per illustrem virum Vuambanem testamentum gloriosae memoriae sancti Martini Ecclesiae Bracarensis episcopi, qui et Dunilense monasterium visus est construxisse, ut reserato eo quod hic memoratus beatissimus vir decrevisset nostrae cognitioni patesceret.
Quo testamento in omnium convectu relecto, comperimus ex ordine a memorato principe ad nos esse directum, quoniam
idem gloriosae memoriae sanctus vir ita decreverat, ut succedentibus per ordinem regibus ad complementum ejus ipsius constitutio commendata maneret.
Tunc deinde allatum est nobis testamentum Ricuniri, memoratae Ecclesiae Dunilensis episcopi, quod de rebus suis in eadem Ecclesia decreverat examinatione veridica dirimendum.
Quo relecto cognovimus eumdem auctorem suum illi diversae constitutionis edidisse conditiones, inter quas unam validam conatus est relegatione constringere, deputans et illationes tributorum, et pretia frugum absque aliqua diminutione annua voce pauperibus erogare, nihilque esse absque deliberatione relictum, quod usibus Ecclesiae posset quadam liberalitate servire.
Tunc ex voce patris Dunilensis Ecclesiae, astructum est quod
universas species generis et corporis, rerum quae in ejusdem Ecclesiae domo intrinsecus ad usus domesticos et tempore suae ordinationis idem episcopus Ricimirus invenit, et quae ipse aut de opere utriusque sexus artificum familiarum Ecclesiae potuit habere confecta atque illata, aut quae sua professione habuisse visus est conquisita, omnia moriens jussisse pauperibus erogare.
Quaedam vero ita vili pretio vendere ordinasse ut negotiatio harum rerum perditio potius quam mercatio censeretur.
Edidisse quoque quosdam liberos ex ejusdem Ecclesiae familiis, quibus etiam cum aliis ad se pertinentibus omnibus amplius quam quinquaginta reperitur utriusque sexus dedisse mancipia; quibus damnis ita cognitis, quia et cuncta remedia intrinsecus domus tam indiscrete
largita fuerant, ne quod ad integritatem Ecclesiae reliquum superesset, cum nulla imminens causa pauperum necessitatis existeret, quae hoc tam integre et perfecte examussim erogare deposceret, atque pro libertis illis nihil secundum canonicam sanctionem datum in communionem patesceret, sed nec pro mancipiis et reliquis rebus eisdem libertis collatis aliquid in repensationem ecclesiae relictum notesceret, verum et suam rem ita in nomine pauperum relegasset, ne aliquid remedii ex hoc ecclesiasticus usus attingeret, ducti sumus tam rationis intuitu quam paternarum sanctionum dicto, ipsius testamenti seriem, etsi non usquequaque in irritum devocare, in quodam tamen rationabili auctoritate
temperamento deducere, scilicet, quia tantorum dispendiorum damnis a memorato Ricimiro episcopo factis, res ecclesiasticas dignoscitur subjacere, omnis res ejus quam indelegatam reliquit pauperum nomini tandiu Dunilensi Ecclesiae plena deserviat facultate donec omne hoc damnum quod in utensilibus domus sustinuit, valeat evidentius reparari.
At tunc completa 130 restitutione damni observetur sicut decreta est series testamenti, liberti vero qui ex familiis ecclesiae facti sunt, et seu res et universa quae in mancipiis aliisque corporibus, vel illis, vel suis hominibus collata esse dignoscuntur, cuncta in discretione venerabilis fratris nostri Fructuosi episcopi
disponenda relinquimus, ut quia haec evidens ordo Patrum in irritum devocat, illius temperamentum haec ad miserationem adducat, qualiter nec regulam paternam modus excedat et miserationem severitas exstinguat, ut secundum merita servientium et libertatis praemia et rerum, vel subtrahat donaria, vel concedat.
Editum sub die Kalendarum Decembris, anno feliciter septimo regni gloriosissimi domini nostri Reccesiunthi regis.
Eugenius, indignus Toletanae sedis metropolitanus episcopus, hoc judicii nostri decretum subscripsi.
Similiter et alii episcopi subscripserunt numero decem.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII TOLETANI UNDECIMI
1. Ne tumultu concilium agitetur.
2. Non debere metropolitanum a confinitimorum instructione cessare.
3. Ut in una provincia diversitas officiorum non teneatur.
4. De discordia sacerdotum.
5. De compescendis excessibus sacerdotum.
6. Non debere sacerdotes qualibet in ecclesia familiis truncationes membrorum facere, nec aliquid quod morte plectendum est judicare.
7. Quae debeat discretio ecclesiarum esse rectoribus, ne per inconditam disciplinam subeant homicidii notam.
8. Ne quidquam praemii pro divinis sacramentis accipiatur.
9. Quid custodiri debeat si per praemium quis episcopus fiat, vel qua sententia feriatur qui ad honorem acceptum per pecuniam ordinatus fuisse detegitur.
10. Ut omnes pontifices rectoresque ecclesiarum tempore quo ordinandi sunt sub cautione promittant quod justissime vivere debeant.
11. De elucidatione antiqui canonis quo praecipitur, ut si quis acceptam a sacerdote Eucharistiam non sumpserit, velut sacrilegus propellatur.
12. Ne in confinio mortis poenitens a reconciliatione divina suspendatur, et ut oblatio ejus poenitentis qui nec tamen reconciliatus de hac vita exierit ab ecclesia receptetur.
13. De sacerdotibus qui vexati cadere videntur.
14. Ut qui Domino canunt atque sacrificant post se semper habeant aditoria constituta.
15. De institutione certi temporis quo concilium agatur.
16. De relatione gratiarum pro consummatione concilii.
INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM UNDECIMUM, Habitum era DCCXIII, anno 13 Wamebani regis, VI Idus Novembris.
In nomine sanctae Trinitatis, conectis in unum Carthaginensium provinciae sacerdotibus in Toletana urbe, in beatae matris Domini Mariae Virginis sede, anno quarto excellentissimi ac religiosi Wambani
principis, sub die septimo Idus Novembris.
Res votiva gaudii, et dies nimium optatae gratulationis occurrit, in quo nobis datum est conspicere pariter et deflere quid lacrymarum de praeteritis Domino debeamus; eramus enim hucusque prolabentis saeculi colluvione instabiles, quia annosa series temporum subtracta luce conciliorum non tam vitia auferebat quam matrem omnium errorum ignorantiam otiosis mentibus ingerebat.
Hactenus enim florentem Domini vineam devastaverunt apri frendentes, sponsam Christi, quam sui pretiosissimi sanguinis effusione conciliavit, conspurcare et polluere conata est haereticorum subdola machinatio, et inconsutilem Domini vestem dividere, unitatem fidei scindere, charitatis tollere fomenta, cum suo proprio pertinaciter
sensui volens inhaerere, sacrae Scripturae puritatem suae pravitatis intelligentia profanat.
Praeterea sacrosanctam Ecclesiam Dei vulnerant etiam custodes ejus, qui cum deberent ob dignitatis excellentiam
caeteros per suae virtutis imitationem provocare ad charitatis et unitatis observantiam, tanquam sal infatuatum, potius scandali quam aedificationis dant materiam.
Hinc cernentibus quomodo Babylonicae confusionis olla succensa, nunc tempora averteret conciliorum, nunc sacerdotes Domini de resolutis moribus irretiret, purpuratae enim meretricis sequebantur incitamenta, quia ecclesiastici conventus non aderat disciplina, nec erat qui errantium corrigeret partes, cum sermo divinus haberetur exosus.
Et quia non erat adunandorum pontificum ulla praeceptio, crescebat immanis vita deteriorum, cum tandem nos divina clementia operis manuum suarum perditioni condolens, prava indirecta reducens, suum sanctum Sabaoth novis propaginibus ac plantis
novellis fundare volens, negligentiae subrogans diligentiam, pro ignorantia disciplinam immittens, pro socordia solertiam, pro schismate unitatem inducens, pro zizania verae pacis vinculum largiens, pro caducis coelestium desideria infundens, pro turpibus honesta sectari stimulans, a terrenis et infimis ad sublimia erigens, nos in hac lacrymarum valle potius morientes quam viventes, in hoc vasto periculorum mari vagantes sine remige, sine clavo huc illucque tempestatum fluctibus per abrupta collisos, in continua malorum acie confligentes, ubi nos circumstant mille discrimina, ubi versutissimus insidiatur hostis mille nocendi artibus instructus, ex alto coeli domicilio respiciens asperitati nostrae se occursuram praebuit et saluti, praeparans
nostris saeculis religiosi principis mentem devotam pariter et instructam.
Cujus providae sollicitudinis voto, et lux conciliorum renovata resplenduit, et alterna charitas se mutuo in corrigendis vel instruendis moribus excitavit, dum et aggregandi nobis hortatu principis gloriosi facultas data est, et opportuna corrigendis praeparata est disciplina ut, qui decursis longe ante temporibus post decem et octo, scilicet labentium annorum excursum, in unum meruimus aggregari conventum, mereri possimus spiritali gratia sanitatem, nec enim numerus iste alienus est a salute, sic quippe « mulier illa in Evangelio ter senis annorum excursibus curva * » quae figuram totius humani generis gestabat sub sacramento hujus numeri salutis pristinae sanitate
donatur.
Nos ergo per annos curvo nostri ordinis persistente statu, in eo quod nulla nos conciliorum definitio jungeret, nullus etiam conventus ecclesiastici ordinis adunaret, tandem divinae voluntatis imperio, et religiosi principis jussu evocati in Toletanam urbem convenimus; qui cum in ecclesia beatae Mariae Virginis debitis in sedibus locaremur, inter caetera quae subterius discreto capitulorum ordine sunt digesta, non aliunde primum coepimus habere sermonem, nisi de fidei puritate; ut quia initiandis ad beatum vitam hominibus, haec prima semper est via salutis, praevia quoque nostris fieret praeceptis, unde sacrae instructionis arcana sanctorum Nicaeni, scilicet Constantinopolitani, Ephesini, atque Calcedonensis conciliorum monimenta amplectentes, per
quae radicitus haereticorum falsa conciliabula destruuntur, et fidei catholicae norma declaratur.
Hoc communi alternoque judicio definivimus, ut hanc ipsam fidei nostrae regulam verbis simplicibus niteremur alternatim nobis singulariterque referre, ita ut quidquam triduum de hujusmodi quaestionibus unicuique nostrum lectionis visae memoria occurreret, omni sobrietatis compendio simplici notaretur stylo.
Relatio tamen ipsius sacramenti pura et evidens, et a capite primum inciperet, et sic ad membra reliqua perveniret, nullas obscuritatis in se lineas habens, nullas etiam inusitatae locutionis regulas continens, sed puritas sola esset clara sermonum, quae posset evidentiam exprimere, suaque
excitatione magis ad intelligendum verborum redderet simplex collatio quam relata condensae lectionis instructio, quia et revera tantae rei mysterium ita sacerdotes Dei convenit nosse, ut non superficie verborum efferantur incogniti, sed sane sensu intelligentiae reperiantur instructi, ut in disserendo praecipue hujus sanctae Trinitatis arcana plus evidentia quam eloquentia eos efficiat saporatos.
Sic enim et divini muneris dono attracti sunt, ut justa definitionis alternae promissio monstraretur in opere.
Unde quod primo die praesidentis metropolitani lingua profudit, die tertia omnium nostrum vox sigillatim collative repetiit.
Iste ergo tenor fidei nostrae qui et a capite copiose profluxit, et a membris probatus gloriose emicuit.
Confitemur et credimus sanctam atque ineffabilem Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum naturaliter esse, unius substantiae, unius naturae, unius quoque majestatis atque virtutis.
Et Patrem quidem non genitum, non creatum, sed ingenitum profitemur.
Ipse enim a nullo originem ducit, ex quo et Filius nativitatem, et Spiritus sanctus processionem accepit.
Fons ergo et origo totius divinitatis ipse est.
Ipse quoque Pater essentia quidem ineffabilis substantiae suae Filium ineffabiliter genuit, nec tamen aliud quam quod ipse est, genuit, Deus Deum, lux lucem.
Ab ipso ergo est omnis « paternitas in coelo et in terra * ; » Filium quoque de substantia Patris sine initio ante saecula natum, nec tamen factum esse fatemur,
quia nec Pater sine Filio, nec Filius sine Patre aliquando exstitit.
Et tamen non ut Filius de Patre, ita Pater de Filio, quia non Pater a Filio, sed Filius a Patre generationem accepit, Filius ergo Deus de Patre, Pater autem Deus, sed non de Filio, ille autem Filius Patris, et Deus de Patre, aequalis, tamen per omnia Filius Deo Patri, quia nec nasci coepit aliquando, nec desiit.
Hic etiam unius cum Patre substantiae creditur, propter quod et homousion Patri dicitur, hoc est, ejusdem cum Patre substantiae, homos enim Graece unum housia vero substantia dicitur. quod utrumque conjunctum sonat una substantia, nec enim de nihilo, neque de alia aliqua substantia, sed de Patris utero, id est, de substantia ejus idem Filius genitus vel natus esse credendus, est sempiternus,
etsi Filius.
Quod si Pater semper fuit, semper habuit Filium cujus Pater esset, et ob hoc Filium de Patre natum sine initio confitemur.
Nec enim eumdem Filium Dei pro eo quod de Patre sit genitus, disectae naturae portiunculam nominamus, sed perfectum Patrem, perfectum Filium sine imminutione, sine defectione genuisse asserimus, quia solius divinitatis est inaequalem Filium non habere.
Hinc etiam Filius Dei, natura est Filius, non optione, quem Deus Pater nec voluntate, nec necessitate genuisse credendus est, quia nec ulla in Deo necessitas cadit, nec voluntas sapientiam praevenit.
Spiritum quoque sanctum, qui est tertia in Trinitate persona, unum atque aequalem cum Deo Patre et Filio credimus
esse Deum, unius substantiae, unius quoque esse naturae, non tamen genitum vel creatum, sed ab utrisque procedentem, amborum esse Spiritum; hic etiam Spiritus sanctus, nec ingenitus, nec genitus creditur, ne aut si ingenitum dicimus, duos patres dicamus, aut si genitum duos filios praedicare monstremur, qui tamen nec Patris tantum, nec Filii tantum, sed simul Patris, et Filii Spiritus dicitur.
Nec enim de Patre procedit in Filium, vel de Filio procedit ad sanctificandam creaturam, sed simul ab utrisque processisse monstratur, quia charitas sive sanctitas amborum esse agnoscitur.
Hic ergo Spiritus sanctus missus ab utrisque, sicut Filius creditur, sed minor Patre et Filio non habetur, sicut Filius 131 propter assumptam carnem minorem se Patre et
Spiritu sancto esse testatur.
Haec est sanctae Trinitatis relata narratio, quae non triplex, sed trinitas, et dici et credi debet, nec recte dici potest, ut in uno Deo sit Trinitas, sed unus Deus Trinitas.
In relativis vero personarum nominibus, Pater ad Filium, Filius ad Patrem, Spiritus sanctus ad utrosque refertur, quae cum relative tres personae dicantur, una tamen naturalis substantia creditur, nec sicut tres personas, ita tres substantias praedicamus, sed unam substantiam, tres autem personas, quod enim Pater est, non ad se, sed ad Filium, et quod Filius est, non ad se, sed ad Patrem.
Similiter et Spiritus sanctus, non ad se, sed ad Patrem et Filium relative refertur, in eo quod Spiritus Patris et Filii praedicatur.
Item, cum dicimus, Deus, non ad aliquid
dicitur, sicut Pater ad Filium, vel Filius ad Patrem, vel Spiritus sanctus ad Patrem et Filium, sed ad se specialiter, Deus dicitur.
Nam si de singulis personis interrogemur, Deum necesse est fateamur.
Deus ergo Pater, Deus Filius, Deus Spiritus sanctus singulariter dicitur, nec tamen tres dii, sed unus est Deus.
Item, et Pater omnipotens, et Filius omnipotens, et Spiritus sanctus omnipotens singulariter dicitur, nec tamen tres omnipotentes, sed unus Omnipotens, sicut et unum lumen unumque principium praedicatur.
Singulariter ergo unaquaeque persona, unus Deus confitetur et creditur, una illis et indivisa atque aequalis deitas, majestas, sive potestas, nec minoratur in singulis, nec augetur
in tribus, quia nec minus aliquid habetur, cum unaquaeque persona Deus singulariter dicitur, nec amplius cum totae tres personae enuntiantur.
Haec ergo sancta Trinitas, quae unus et verus est Deus, nec recedit a numero, nec capitur numero.
In relatione enim personarum numerus cernitur, in divinitatis vero substantia quid enumeratum sit, non comprehenditur.
Ergo hoc solum numerum insinuat, quod ad invicem sunt, et in hoc numero carent, quod in se sunt.
Nam ita sanctae huic Trinitati unum naturale convenit nomen ut in tribus personis non possit esse plurale.
Ob hoc ergo credimus istud in sacris litteris dictum: « Magnus Dominus noster, et magna virtus ejus, et sapientiae ejus non est numerus * .
» Nec quia tres has personas
esse diximus, unum Deum, eumdem esse Patrem quem Filium, vel eum esse Filium qui est Pater, aut eum qui est Spiritus sanctus, vel Patrem et Filium dicere poterimus.
Non enim ipse est Pater, nec Filius, nec Spiritus sanctus, ipse qui est, vel Pater, vel Filius, cum tamen ipsum sit Pater quod Filius, ipsum Filius quod Pater, ipsum Pater et Filius quod est et Spiritus sanctus, id est natura unus Deus.
Cum enim dicimus non ipsum Patrem quem Filium, ad personarum distinctionem refertur, cum autem dicimus ipsum esse Patrem quod Filium, et ipsum Filium quod Patrem, ipsum Spiritum sanctum quod Patrem et Filium, ad naturam qua Deus est vel substantiam pertinere monstratur, quia substantia unum sunt, personas enim distinguimus, non deitatem
separamus.
Trinitatem igitur in personarum distinctione agnoscimus, unitatem propter naturam vel substantiam profitemur.
Tria ergo ista unum sunt, natura scilicet non persona, nec tamen istae personae tres personae aestimandae sunt separabiles, cum nulla ante aliam, nulla post aliam, nulla sine alia vel exstitisse, vel quidpiam operata esse aliquando creditur.
Inseparabiles enim inveniuntur et in eo quod sunt, et in eo quod faciunt, quia inter generantem Patrem et generatum Filium, vel procedentem Spiritum Sanctum, nullum fuisse credimus temporis intervallum, quo aut genitor genitum aliquando praecederet, aut genitus genitori deesset, aut procedens Spiritus Patri vel Filio posterior appareret.
Ob hoc ergo inseparabilis et inconfusa
haec Trinitas a nobis et creditur et praedicatur.
Tres igitur personae istae dicuntur, juxta quod majores definiunt, ut agnoscantur.
Nam si attendamus illud quod Scriptura sancta dicit de sapientia, splendor est lucis aeternae, sicut splendorem luci videmus inseparabiliter inhaerere, sic confitemur Filium a Patre separari non posse.
Tres ergo illas unius atque inseparabilis naturae personas, sicut non confundimus, ita separabiles nullatenus praedicamus, quandoquidem hoc nobis dignata est ipsa Trinitas evidenter ostendere, ut etiam in omnibus quibus voluit sigillatim personas agnosci, unam sine altera non permittat intelligi, nec enim Pater absque Filio cognoscitur, nec sine Patre Filius invenitur.
Relatio quippe ipsa vocabuli personalis
personas separari vetat.
Qua etiam non simul nominat, simul insinuat.
Nemo audire potest unumquodque istorum nominum, in quo non intelligere cogatur et alterum.
Cum ergo haec tria sint unum, et in unum tria, est tamen unicuique personae manens sua proprietas.
Pater enim aeternitatem habet sine nativitate, Filius aeternitatem cum nativitate, Spiritus vero sanctus processionem sine nativitate.
De his tribus personis solam Filii personam pro liberatione humani generis hominem verum sine peccato de sancta et immaculata Maria Virgine credimus assumpsisse, de qua novo ordine, novaque nativitate est genitus, quia invisibilis divinitate visibilis monstratur in carne, nova autem
nativitate est genitus, quia intacta virginitas et virilem coitum nescivit et fecundata per Spiritum sanctum carnis materiam ministravit.
Qui partus Virginis nec ratione colligitur, nec exemplo erit enim singulare.
Nec tamen Spiritus sanctus Pater esse credendus est Filii pro eo quod Maria eodem Spiritu sancto obumbrante, concepit, ne duos patres Filii videamur asserere, quod utique nefas est dici.
In quo mirabili conceptu « aedificans sibi sapientia domum * .
» « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis * .
» Nec tamen Verbum ipsum ita in carnem conversum atque mutatum est, ut desisteret Deus esse qui homo esse voluisset, ut non tantum ibi sit Verbum Dei, sed et hominis omnia, atque hoc totum, et Deus dicatur propter
Deum, et homo propter hominem.
In quo Dei Filio duas credimus esse naturas, unam divinitatis, alteram humanitatis, quas ita in se una Christi persona univit, ut nec divinitas ab humanitate, nec humanitas a divinitate possit aliquando sejungi.
Unde perfectus Deus, perfectus et homo in unitate personae.
Nec tamen quia duas in Filio diximus esse naturas, duas profitemur in eo esse personas, ne Trinitati (quod absit) accidere videatur quaternitas.
Deus enim Verbum non accepit personam hominis, sed naturam, et in aeternum persona divinitatis temporalem accepit substantiam carnis.
Item unius substantiae credimus esse Deum Patrem, et Filium et Spiritum sanctum, non tamen dicimus, ut hujus Trinitatis unitatem Maria Virgo genuerit, sed tantummodo
Filium, qui solus naturam nostram in unitate personae suae assumpsit, incarnationem quoque hujus Filii Dei tota Trinitas operata esse credenda est, quia inseparabilia sunt opera Trinitatis.
Solus tamen Filius formam servi accepit in singularitate personae, non in unitate divinae naturae, in id quod proprium est Filii, non quod commune Trinitati, quae forma illi ad unitatem personae coaptata est, ut Filius Dei et Filius hominis unus sit Christus.
Item idem Christus in his duabus naturis tribus exstat substantiis, Verbi quod ad solius Dei essentiam referendum est, corporis et animae, quod ad verum hominem pertinet.
Habet ergo in se geminam substantiam divinitatis suae et humanitatis nostrae, hic tamen per hoc quod de Deo Patre sine initio prodiit natus
tantum.
Nam neque factus, neque praedestinatus accipitur, per hoc tamen quod de Maria Virgine factus est et natus, et factus et praedestinatus esse credendus est.
Ambae tamen illae generationes mirabiles, quia et de Patre ante saecula sine matre est genitus, et in fine saeculorum de matre sine Patre est generatus; qui tamen secundum quod homo creatus, Mariae matris est Filius.
Item, per hoc quod Deus est, aequalis est Patri; per hoc quod homo, minor est Patre.
Item, et major et minor se ipso credendus est; in forma enim Dei etiam ipse Filius se ipso major est propter humanitatem assumptam, quia divinitas major est.
In forma autem servi se ipso minor est, id est humanitate, quae minor divinitate
accipitur.
Nam sicut per assumptam carnem non tantum Patre, sed seipso minor accipitur, ita secundum divinitatem qua est aequalis Patri, et ipse et Pater major est homine, quem sola Filii persona assumpsit.
Item, in eo quod quaeritur utrum possit Filius sic aequalis, et minor esse Spiritu sancto, sicut nunc aequalis est, nunc minor Patre creditur esse, respondemus, secundum formam Dei aequalis est et Patri et Spiritui sancto; secundum formam servi minor est et a Patre, et a Spiritu sancto, quia nec Spiritus sanctus, nec Deus Pater, sed sola Filii persona suscepit carnem, per quam minor esse creditur illis personis duabus.
Item, hic Filius a Deo Patre et Spiritu sancto separabiliter discretus creditur esse persona, ab homine autem assumpta natura.
Item,
cum homine unus exstat persona, cum Patre vero et Spiritu sancto, natura divinitatis suae, Filius tamen non solum a Patre, sed et a Spiritu sancto, missus esse credendus est in eo quod per prophetam dicitur: « Et nunc Dominus misit me et Spiritus sanctus * » .
Ab ipso quoque missus accipitur, pro eo quod inseparabilis, non solum voluntas, sed operatio totius Trinitatis agnoscitur.
Hic enim qui ante saecula unigenitus est vocatus, temporaliter primogenitus propter assumptam carnem, in qua suscepit hominis formam, juxta Evangelicam veritatem sine peccato mortuus creditur qui solus pro nobis passionem ipsam (tamen salva divinitate sua) pro delictis nostris sustinuit, mortique adjudicatus, et cruci veram carnis mortem accepit.
Tertio quoque
die virtute propria suscitatus a sepulcro surrexit.
Hoc ergo exemplo capitis nostri confitemur vera fide resurrectionem carnis omnium mortuorum, nec in aere vel qualibet alia carne, ut quidam delirantes surrecturos nos credunt, sed in ista qua vivimus, consistimus et movemur, peracto hujus sanctae resurrectionis exemplo, idem Dominus noster atque Salvator paternam ascendendo sedem repetiit, de qua nunquam per divinitatem discessit.
Illic ad dexteram Patris sedens, exspectatur in fine saeculorum judex omnium vivorum et mortuorum.
Inde cum sanctis omnibus veniet ad ferendum judicium, reddere unicuique mercedis propriae debitum, prout quisque gesserit in corpore positus, sive bonum, sive malum; Ecclesiam sane catholicam pretio sui sanguinis comparatam
cum eo credimus in perpetuum regnaturam, intra cujus gremium constituti unum baptismum credimus; et confitemur remissionem omnium peccatorum, sub qua fide et resurrectionem mortuorum veraciter credimus, et futuri saeculi gaudia exspectamus.
Hoc tantum orandum est nobis et petendum, ut cum peracto finitoque judicio tradiderit Filius regnum Deo et Patri, participes efficiat nos regni sui, ut per hanc fidem qua illi inhaesimus, cum illo sine fine regnemus.
Hoc est confessionis nostrae fides expositis per quam omnium haereticorum dogma perimitur, per quam omnium fidelium corda mundantur, per quam et ad Deum gloriose acceditur, cujus sacrosanctum saporem sub triduano jejunio continua relationum
conatione rorantes ad ea quae subnexa sunt sequenti die decernenda transivimus.
CAP. I.
In loco benedictionis consedentes Domini sacerdotes, nullis debent, aut indiscretis vocibus perstrepere, aut quibuslibet tumultibus perturbari, nullis etiam vanis fabulis vel risibus agi, et (quod deterius est) obstinatis disceptationibus tumultuosas voces effundere.
« Si quis enim (ut Apostolus ait) putat se religiosum esse, non refrenans linguam suam, sed seducens cor suum, hujus vana est religio * .
» Cultum enim suum justitia perdit, quando silentium perit, et judicium obstrepentium turba confundit, dicente propheta: « Erit cultus justitiae silentium * .
» Debet ergo quidquid ante consultationes consedentium 132 agitur,
aut causantium parte proponitur sic mitissima verborum relatione proferri, ut nec contentiosis vocibus sensus audientium turbent, nec judicantium vigorem de tumultu enervent.
Quicunque ergo in conventu concilii haec quae praemissa sunt violanda crediderit, et contra haec interdicta, aut tumultu, aut contumeliis, vel risibus concilium conturbaverit, juxta divinae legis edictum, quo praecipitur, ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, cum omni dedecore de confessione abstractus a communi coetu secedat, et trium dierum excommunicationis sententiam perferat.
II.
Quantum quis praecelsi culminis obtinet locum, tantum necesse est praecedat caeteros gratia meritorum, ut in eo quod praesidet singulis, singulariter ornetur eminentia sanctitatis, habens et in ore gladium
veritatis, et in opere efficientiam luminis, ut juxta Paulum potens sit exhortari in doctrina sana et contradicentem revincere * , Nos proximum nostri ordinis gradum, vel suscepti regiminis modum magnopere cogitare debemus, ut qui officium praedicationis suscepimus, nullis curis a divina lectione privemur.
Nam quorumdam mentes pontificum ita corporis otio a lectionis gratia secluduntur, ut quid doctrinae gregibus subditis exhibeat, non inveniat praeco mutus.
Insistendum ergo semper erit majoribus, ut quos sub regiminis cura tuentur fame verbi Dei perire non sinant.
Sicut metropolitanis in confinitimos caeterosque ecclesiasticis ordinibus deditos, sic confinitimis in commissos sibi religiosos ex numero vigilandum est, qualiter nescientia talium divinae
legis eruditionibus imbuatur.
Ita indesinenti sollicitudine praelatus quisque subditos quaerens, aut profectum eorum laetabundus agnoscat, aut nescentiam sine arrogantia instruat.
Placuit ergo de talibus juxta instituta Toletani concilii hoc specialiter definire, ut aut sponte sumant intentionem necessariam perdiscendi, aut a majoribus ad lectionis exercitia cogantur inviti.
III.
De his qui contra apostoli voluntatem « circumferuntur omni vento doctrinae * , » placuit hoc sancto concilio, ut metropolitanae sedis auctoritate coacti, uniuscujusque provinciae cives rectoresque Ecclesiarum unum eumdemque in psallendo teneant modum quem in metropolitana sede
cognoverint institutum, nec aliqua diversitate cujuscunque ordinis vel officii a metropolitana se patiantur sede disjungi.
Sic enim justum est, ut inde unusquisque sumat regulas magisterii unde honoris consecrationem accepit, ut juxta majorum decreta sedes quae unicuique sacedotalis mater est dignitatis sit et ecclesiasticae magistra rationis.
Abbatibus sane indultis officiis quae juxta voluntatem sui episcopi, regulariter illis implenda sunt, caetera officia publica id est vesperam, matutinum, sive missam aliter quam in principali ecclesia celebrare non liceat.
Quisquis autem horum decretorum violator exstiterit, sex mensibus communione privetur, ac apud metropolitanum sub poenitentiae censura permaneat corrigendus, qualiter apud illum et praeteritae
transgressionis culpam lacrymis diluat, et necessariam officiorum doctrinam studiose addiscat.
Sub ista ergo regula non solum metropolitanus totius provinciae pontifices vel sacerdotes astringat, sed etiam caeteri episcopi subjectos sibi ecclesiarum rectores obtemperare institutionibus cogant.
IV.
Sicut omnis qui diligit fratrem suum, ex Deo * , ita omnis qui odit proximum, ex diabolo est * .
Dilectione enim sola discernitur quis ex quo genitus approbetur, dicente Joanne: « In hoc manifestati sunt filii Dei, et filii diaboli; omnis qui non facit justitiam non est ex Deo, et non diligit fratrem suum * .
» Quoniam haec est annuntiatio quam ab initio audistis, ut diligamus alterutrum, et post paululum:
« Omnis qui odit proximum suum, homicida est, et scitis quoniam omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem * .
» Ecce homicida esse probabiliter declaratur, qui a fraterna societate dividitur.
Nam etsi manus non moveat ad occidendum, pro eo tamen quia immitis est ad occidendum, jam a Deo homicida tenetur.
Vivit ille, et iste jam interfector esse convincitur.
Cum ergo his praeceptis beatus apostolus Paulus cum sana praedicatione concordet dicens: « Non occidat sol super iracundiam vestram, et nolite locum dare diabolo * ; » relatae sunt nobis quorumdam sacerdotum personae in tantam obstinationis efferbuisse discordiam, ut non solum illos ab ira occasus solis non revocet, sed nec annosa quidem transactio
temporum ad bonum charitatis reclinet, quippe in quorum cordibus sol justitiae Christus occubuit, ut ad lumen charitatis redire vix possint.
Horum ergo et similium discordantium fratrum oblationes juxta antiqui canonis definitionem nullo modo recipiendas esse censuimus, personis tamen discordantium id speciali definitione praecipimus, ut antequam eos reconciliatio vera innectat, nullus eorum accedere ad altare Domini audeat vel gratiam communionis sanctae percipiat, sed geminato tempore per poenitentiam compensabunt, quo discordiae servierunt.
Quod si unus alio contemnente ad satisfactionem chari atis cucurrerit, ex eo tempore ut pacificus intra ecclesiam reputetur, ex quo ad concordiam festinasse
convincitur, sententia tamen superiori servata, ut tempus quod in ira expendit geminatum in poenitentiae satisfactione persolvat.
V.
Nullis vita praesulum pertubari debet excessibus, quia valde indignum est, ut qui throni Dei vocantur, levi motione turbentur, et qui debent esse iter justitiae, ipsi efficiantur seminarium litis atque rapinae.
Quomodo ergo hujusmodi (juxta Apostolum) « irreprehensibiles * » erunt, qui non solum reprehensibilia faciunt, sed mortifera potius et exsecranda committunt?
Relati enim nobis sunt quidam ex sacerdotibus, quod omni gravitate sacerdotalis ordinis praetermissa, audientium judicium furore praeveniant et excessu inhonestae motionis
judicia audire refugiunt, pro quibus eos oportuerat aequitatis judicia sustinere.
Dum enim de honoris sui culmine blandiuntur, patientiam habere refugiunt, et qui inconcusse debuerant veritatis conservare statum, subito religionis mutant propositum, et praecipiti furore judicium antecedunt.
Sicque in quo decuerat eos judicii sustinere conventum pervasione agunt unde de praesumptionibus confundantur.
Qui tamen aut damno pariter et excommunicatione plectendi sunt, aut omissis compositionibus rerum sola satisfactione poenitentiae curabuntur.
Illi enim qui rei propriae facultate suffulti sunt, aut qui rem suam jam antea in nomine Ecclesiae praesenter transfudisse noscuntur, si aut per se, aut per subditos, seu per quoslibet aliena diripiunt, vel praesumptionis,
seu caedis quidpiam agunt, tam in rebus fiscalibus, quam etiam in quorumlibet dominio constitutis, et pervasa vel praesumpta de rebus, juxta legem excellentissimi principis sarciant, et pro excessu religioni contrario, quod inhoneste ante judicium perpetraverunt, duarum hebdomadarum excommunicatione plectendi sunt, et qui nihil proprietatis habere videntur, magna discretionis arte medendi sunt, quo nec ausus illicitos ecclesiarum facultatibus redimant, nec ipsi penitus extorres a poena persistant.
Nec enim justum est ut pro pravis actibus sacerdotum Ecclesiae, quibus praeminent, sustineant damnum, et pro excessibus talibus satisfactio ab Ecclesiis exigatur, cum Ecclesia cultores suos non ad litem, sed honestatem informet.
De talibus ergo placuit definire,
qui nullis habitis rebus propriis, aut in quocunque pervasores exstiterint, aut quibuslibet personis caedes, vel quodcunque praesumptionis intulerint, nulla eos incurvatione status sui servituti hominum debere addici, sed juxta quod praesumptuosus quisquis ille exstiterit, ita et poenitentiae legibus subjacebit; id est si in decem solidorum summam praesumptor esse convicitur, viginti dierum poenitentiae satisfactione purgetur, ita ut sive minoris, sive majoris summae excessum peregerit, similiter geminata hoc semper satisfactione poenitentiae recompenset.
Servos autem ecclesiarum qui hujusmodi excessus operasse noscuntur, ad leges saeculares audiendos remittimus.
Et haec quidem de generali excessu dicta sufficiant.
Caeterum specialitatis ordinem prosequentes,
decernimus: Si quis episcoporum magnatis cujusquam uxorem, filiam, neptem, seu quolibet illum gradu adhibito pertingente quacunque fraude vel subtilitate adulterina pollutione foedaverit, et honoris proprii gradum amittat, et sub exsilii relegatione perpetuam excommunicationis sententiam perferat, qui tamen circa finem vitae communionis remedio adjuvandus est.
Hanc sane et illi sententiam merebuntur, qui aut volentes homicidium fecerint, aut primatibus palatii generosisque personis seu nobilioribus quibuscunque mulieribus, aut puellis aliquid per necem aut per quamcunque irrogatam injuriam visi fuerint intulisse.
Unde eos juxta legum saecularium instituta, aut talionem recipere, aut traditionem de his
fieri vel proscriptionem oporteat.
VI.
His a quibus Domini sacramenta tractanda sunt judicium sanguinis agitare non licet; et ideo magnopere talibus excessibus prohibendum est, ne indiscretae praesumptionis motibus agitati, aut quod morte plectendum est, sententia propria judicare praesumant, aut truncationes quibuslibet personis, aut per se inferant, aut inferendas praecipiant.
Quod si quisquam horum immemor praeceptorum, aut in ecclesiae suae familiis, aut in quibuslibet personis tale aliquid fecerit, et concessi ordinis honore privetur et loco, sub perpetuo damnationis teneatur religatus ergastulo.
Cui tamen communio exeunti ex hac vita non neganda est, propter Domini misericordiam, « qui non vult peccatoris mortem, sed ut convertatur et
vivat * .
»
VII.
Cum juxta antiquae institutionis edictum plus erga corrigendos agere debeat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas, relatum est nobis quod quidam ex fratribus plus livore odii quam correctionis studio subditos insequentes, dum se simulant spiritualem eis adhibere correctionem, indiscretam subito afferunt mortem, cum inauditos a se projiciunt, et illicitis eos judiciis sub poenitentia puniunt.
Non ergo de caetero perversis voluntatibus sit liberum simulare se quod fingunt, sed quotiescunque quilibet ex subditis corrigendus est, aut publica debet a sacerdote disciplina curari, aut si aliter rectoribus placet, duorum vel trium fratrum spiritualium testimonio
peculiariter adhibito, et modus criminis agnoscatur, et modus poenitentiae irrogetur; ita tamen ut si exsilio vel retrusione dignum eum esse cognoveverit, aut quid aliud peculiare decreverit modus poenitentiae, quem coram tribus fratribus sacerdos transgressori indixerit, speciali debeat ejus qui sententiam protulit manus propriae subscriptione notari.
Sicque fiet ut nec transgressores sine testimonio excidia vitae suae incurrant, nec rectores accusatos se de quorumlibet tentationibus erubescant.
VIII.
Quidquid invisibilis gratiae collatione tribuitur, nunquam quaestu vel quibuslibet praemiis venundari penitus debet, dicente Domino: « Quod gratis accepistis, gratis date * , » etc., quicunque deinceps in ecclesiastico ordine constitutus, aut pro
baptizandis consignandisque fidelibus, aut collatione chrismatis vel promotionibus graduum, pretia quaelibet vel praemia, nisi voluntarie oblata pro hujusmodi 133 ambitione susceperit.
Equidem si sciente loci episcopo, tale quidquam a subditis perpetratur, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi subjaceat, pro eo quod scientiae mala contexit, et correptionem necessariam non adhibuit.
Sin autem suorum quispiam eodem nesciente de supradictis quodcunque capitulis accipiendum esse sibi crediderit, si presbyter est, trium mensium excommunicatione plectatur, si diaconus, quatuor, subdiaconus vero vel clericus his cupiditatibus serviens et competenti poena et debita excommunicatione plectendus est.
IX.
Multae super hoc capitulo Patrum sententiae
manaverunt, scilicet ne impretiabilem sancti Spiritus gratiam donis vel muneribus quis existimet comparandam.
Sed quod non sine gravi dolore dicendum est, quanto haec frequenti decretorum est praeceptione prohibita, tanto a nobis fraudibus cognoscitur iterata, dum hi, qui tali pretio mercari nituntur gratiam ordinationis suae tempora praeveniunt munere, aut post acceptum honorem promissis suis conferunt apparatibus turpis lucri mercedem.
Et ideo, ut horum et similium argumentorum deinceps amputetur occasio, haec sancta synodus definivit, ut cum quisque pontificale culmen ante Domini altare percepturus accesserit, exactione astringatur quod pro conferenda sibi consecratione honoris nulli personae cujuslibet praemii collationem
vel aliquando dedisset, vel aliquando in futurum dare procuret.
Sicque aut mundus ab hoc contagio praelationis consecrationem accipiat, aut publicato hoc scelere manifeste denudet coram Ecclesia, et ad honorem quem mercari voluit non accedat.
Illos autem quos deinceps post praelationem per praemium ordinatos fuisse patuit, sub definitis poenitentiae legibus, ut haeresimoniachos ab Ecclesia separandos esse censemus, id est, ut duorum annorum spatio exsilio relegati, et digna satisfactione, vel excommunicationis sententia coerciti honoris gradum, quem praemiis emerant, lacrymis conquirere et reparare intendant.
Unde si digna satisfactio eos poenitentiae tempore invenerit, non tantum communioni, sed et loco et totius ordinis officiis, a quibus separati fuerant,
restaurandi sunt.
X.
Quanquam omnes qui sacris mancipantur ordinibus canonicis regulis teneantur astricti, expedibile tamen est ut promissionis suae vota sub cautione spondeant, quod ad promotionis gradus ecclesiastica probat disciplina.
Solet enim plus timeri quod singulariter pollicetur, quam quod generali sponsione concluditur.
Et ideo placuit huic sancto concilio, ut unusquisque qui ad ecclesiasticos gradus est accessurus, non ante honoris consecrationem accipiat, quam placita sibi adnotatione promittat, ut fidem catholicam sincera cordis devotione custodiens, juste et pie vivere debeat, ut in nullis operibus suis canonicis regulis contradicat, atque ut debitum per
omnia honorem atque obsequii reverentiam praeminenti sibi unusquisque dependat, juxta illud beati papae Leonis edictum: Qui se scit aliquibus esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam quam exigit, etiam ipse dependat.
Poena tamen juxta ecclesiasticae consuetudinis morem, et placitis talium inferenda, et ab his, qui transgressores fuerint, persolvenda est.
XI.
Cum nihil in divino canone debeat esse confusum, nihil dubium, nihil etiam indiscretum in collatione nostri coetus, relectus est canon Toletani concilii primi, in quo praeceptum est, ut si quis acceptam a sacerdote Eucharistiam non sumpserit, velut sacrilegus propellatur, nec adjecta est discretio voluntatum, cum et fidelis fideliter accipiat quod
naturaliter illum necessitas deglutire non sinat.
Solet enim humanae naturae infirmitas in ipso mortis exitu praegravata tanto siccitatis pondere deprimi ut nullis ciborium illationibus refici, sed vix tantumdem illati delectetur poculi gratia sustentari.
Quod etiam in multorum exitu vidimus qui optatum suis votis sive communionis expetentes viaticum, collatam sibi a sacerdote Eucharistiam rejecerunt, non quod infidelitate hoc agerent, sed quod propter Dominici calicis haustum traditam sibi non possent Eucharistiam deglutire.
Non ergo hujusmodi a corpore Ecclesiae separandi sunt, qui talia non infidelitate, sed necessitate fecerunt, praesertim hi de quibus nihil fidei sinistrae sentitur.
Placuit ergo definire quod nec fideli officiat, nec infideli inultum existat.
Quicunque
ergo fidelis inevitabili qualibet infirmitate coactus Eucharistiam perceptam rejecerit in nulla ecclesiasticae damnationis, damnationi subjaceat.
Similiter nec illos cujusquam punitionis censura redarguet, qui talia aut tempore infantiae faciunt, aut in qualibet mentis alienatione positi, qui quod fecerint ignorare videntur.
Jam vero quicunque aut de fidelium vel infidelium numero corpus Domini absque inevitabili, ut dictum est, infirmitate projecerit, si fidelis est, perpetua communione privetur; si infidelis est, et verberibus subdatur et perpetuo exsilio relegetur.
Quod si horum quilibet hujusmodi excessus digna poenitentiae satisfactione defleverit, post quinquennium licebit illum communioni pristinae reformari.
XII.
Qui poenitentiam in mortis agit periculo, non
diutine a reconciliationis gratia differendus est, sed si procincto mortis urgeatur periculo poenitentia per manus impositionem accepta, statim ei reconciliatio adhibenda est, ne prius ab humanis rebus aeger abscedat, quam donum reconciliationis accipiat, sicque superstitibus quodammodo doloris videatur esse perpetui, si praecisum ab Ecclesiae membris eum qui utique reconciliationem non meruerit raptum a praesenti vita mortis natura subduxerit.
Unde (juxta papae Leonis edictum) his qui in tempore necessitatis et in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae ex more reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia in misericordia Dei, nec mensuras
possumus ponere, nec tempora definire.
De his autem qui accepta poenitentia, antequam reconcilientur ab hac vita recesserint, quanquam diversitas praeceptorum de hoc capitulo habeatur.
Illorum tamen nobis sententia placuit qui multiplici numero de hujusmodi humanius decreverunt, ut et memoria talium in ecclesiis commendetur, et oblatio pro eorum delicto a presbyteris recipiatur.
XIII.
Bene siquidem majorum regulis definitum est, ut daemoniis aliisque passionibus irretitis ministeria sacra tractare non liceat.
Cum praecepto, consensu rationis adhibito, id communiter definimus, ut nullus de his qui aut in terra accepti a daemonibus eliduntur, aut quolibet modo vexationis incursibus efferuntur, vel sacris audeant ministrare altaribus,
vel indiscussi se divinis ingerant sacramentis, exceptis illis qui in variis corporis incommoditatibus dediti in ejusmodi passionibus in terra approbantur elisi.
Qui tamen et ipsi tandiu erunt ab officii sui et ordine et loco suspensi, quousque unius anni spatio per discretionem episcopi inveniantur ab incursu daemonum alieni.
XIV.
Et illud divini oraculi monentis singuli praecaveant, quo scribitur; vae soli, quia cum ceciderit non habet sublevantem * .
Summopere verendum nobis est et cavendum, ne horis illis atque temporibus, quibus Domino psallitur vel sacrificatur, unicuique divinis singulariter officiis insistenti perniciosa passio, vel corporis quaelibet valetudo occurrat, qua aut corpus subito subrui faciat, aut
mentem alienatione vel terrore confundat.
Pro hujusmodi ergo ausibus praecaventes necessarium duximus instituere, ut ubi temporis vel loci, sive cleri copia suffragatur, habeat quisquis ille canens Deo, atque sacrificans post se vicini solaminis adjutorem, ut si aliquo casu ille qui officia impleturus accedet, turbatus fuerit, vel ad terram elisus a tergo semper habeat, qui ejus vicem exsequatur intrepidus.
XV.
Peractis omnibus quae ad correctionem nostri ordinis in hoc concilio promulgata sunt, placuit definire, ut paternis institutionibus obsequentes, omni anno ad peragendum celebritatem concilii in metropolitana sede, tempore quo principis vel metropolitani electio definierit, devotis semper animorum studiis conferamus, nec quibuslibet requisitis
occasionibus absentemur, sed in praeparato die quo judicium fuerit, adunatis in metropolitana sede omnibus provinciae pontificibus, concilium Deo praesule celebretur.
Quisquis autem episcoporum excepta inevitabili causa vel necessitate de peragendo se concilio absentaverit, per unius anni metas erit excommunicatione plectendus.
Quod si deinceps absque celebratione concilii anni unius metas transierit, omnium in commune pontificum Carthaginis provinciae superioris censurae sententiam obnoxius retinebit, id est, si nulla eum impediente principis potestate vel infirmitate, aut inevitabili causa, sed solius propriae voluntatis libitu sese ad celebrandum concilium non collegerit.
XVI.
His ergo constitutionibus nostris quas necessario
gerendas credidimus, finalem manus nostrae subscriptionem adjecimus, immortali Deo nostro et Domino gloriam et honorem reddentes, qui nos de conventu alternae visionis laetos efficit, qui os nostrum in confessione laudis suae aperuit, qui etiam decreta hujus nostri concilii honestate complevit.
Post haec religioso Domino nostro, et amabili principi nostro Vuambano regi gratiarum actiones persolvimus, cujus et studio aggregati sumus.
Qui ecclesiasticae disciplinae nostris saeculis novus reparator occurrens omissos conciliorum ordines non solum restaurare intendit, sed etiam annuis recursibus celebrandos instituit, et alterna morum correctione annuo tempore alacriter concurrentes, juxta prophetae vaticinium, quod in nobis « defractum est, alligetur, et
quod abjectum est, reducatur * .
» Det ergo eidem principi Dominus pro hujus sacrae sollicitudinis voto et cursum praesentis vitae in pace transire, et post diuturna tempora ad se in pace remissis iniquitatibus pervenire, qualiter et ille felicia tempora ducat, et felix cum omnibus quibus principatur ad Christum sine confusione perveniat, ut quia per eum corona nostri ordinis in melius restauratur, coronam futuri regni capiat ex hoc in regione vivorum regnans cum Christo in saecula saeculorum.
Amen. Interfuerunt huic concilio pontifices decem et septem.
Ego Quiricus, urbis regiae metropolitanus episcopus, haec gesta synodica a nobis definita, subscripsi.
Similiter et alii episcopi subscripserunt decem et septem.
INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM DUODECIMUM.
Habitum aera DCCXIX anno primo Eringii regis, quinto Idus Januarii.
Cum ex glorioso praedicti principis jussu in unum fuissemus aggregati conventum, et in basilica sanctorum apostolorum debitis in sedibus locaremur, adfuit coram nobis idem clementissimus princeps, humanitatis gratia plenus, et claro pietatis cultu perspicuus, qui nostro se coetui reclivem exhibens ac devotum, imprimis omnium sacerdotum se commisit precibus adjuvandum, deinde grates
134 multiplices omnipotenti Domino egit de conventu concilii totius, ut suae gloriosae jussionis, cum in unum adessent, impleverint votum, et alternae visionis innovationem fecerint gaudiorum, deinde adjiciens sic omne concilium est allocutus: Non dubium est, sanctissimi Patres, quod optima conciliorum adjutoria ruenti mundo subveniant, si officiosis quae corrigenda sunt studiis peragantur.
Et
ideo quibus plagis pro eventu dierum succedentium pereamus paternitati vestrae non reor esse incognitum.
Ob inde quia certum apud nos gerimus quod pro contemptu divinorum praeceptorum terra perniciem sustineat pressurarum, dicente Domino per prophetam: « Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea * .
» Ideo oportet, ut quia os Salvatoris nostri, et Domini oracula esse probamini, per vos salvationis obtineat lucrum per quos regenerationis percepit sacramentum, ut diligentia dignationis vestrae ab omni mundata contagione et ab infirmitatis peste sit libera, et bonorum omnium proventibus gratiosa sit.
Jam nunc quidquid me adhuc dicere opportuna ratio sinit, quidquid etiam narrandum auribus vestris convenit, aut memoriae
titulorum intercapedo subducit, aut fastidium prolixae orationis intercipit, ecce in brevi complexa vel exarata devotionis meae negotia, in hujus tomo complicationis agnoscenda perlegite, perlecta discutite, discussa elimatis ac discretis titulorum sententiis definite, ut pura et placens Deo vestrarum definitionum valitura discretio et regni nostri primordia decoret exhortatione justitiae et terrores plebium digna cohibeat severitate censurae, scriptum est enim: « Justitia elevet gentem, miseros facit populos peccatum * .
» Tunc suscepto a glorioso principe hoc tomo pro tam salubri invitamento, et copiosas grates retulimus Domino Jesu Christo, et item benediximus principi glorioso.
Post egressum ergo ejusdem serenissimi principis haec in
am dicto tomo scripta reperimus.
Compellatio regis Eringii ad concilium.
In nomine Domini FLAVIUS ERINGIUS rex, sanctissimis Patribus in hac sancta synodo residentibus, Reverendissimi Patres, si Patres et honorabiles ministeriorum coelestium sacerdotes soliditatem sanctae fidei veraciter teneant, sincera cordis devotione amplectantur, testimonium paternitatis vestrae fortissimum in salutis nostrae advoco adjumentum, ut qui regnum factore Deo ad salutationem terrae, et sublevationem plebium suscepisse nos credimus, sanctitudinis vestrae conciliis adjuvemur.
Unde licet sublimationis nostrae primordia paternitatis vestrae coetum opinabili relatione non lateant, quibus clara divinorum judiciorum dispositione proventus, et regnandi
conscenderim sedem, et sacrosancti regni perceperim unctionem, nunc tamen melius id poteritis et scripti relatione cognoscere, et promulgationis vestrae sententiis publicare, ut sicut eadem regni nostri primordia conventus vestrae sanctitudinis comperit divinitus ordinata, ita in his et orationibus solamen impendat, et salubrium conciliorum nutrimenta impertiat, quo susceptum regnum sicut jam vestris assensionibus teneo gratum, ita benedictionum vestrarum perfruar definitionibus consecrandus, ut innovatio quodammodo nostri videatur imperii haec numerositas vestri ordinis aggregata.
Et ideo quia Dominus praecepit in Evangelio, dicens: « Amen dico vobis: Si duo ex vobis consenserint
super terram de omni re quacunque petierint, fiet illis a Patre meo qui in coelis est * .
» Ob hoc venerabilem paternitatis vestrae coetum cum lacrymarum effusione conveni, ut zelo vestri regiminis purgetur terra contagione pravitatis.
Exsurgite, quaeso, exsurgite, culpatorum solvite nodos, transgressorum mores corrigite inhonestos, et excitate zeli disciplinam in perfidos, superborum mordacitates exstinguite, oppressorum ponderibus subvenite, et quod plus omnibus est; Judaeorum pestem, quae in novam semper recrudescit insaniam radicitus exstirpate, leges quoque quae in eorumdem Judaeorum perfidiam propter vanam gloriam noviter promulgatae sunt omni examinationis probitate percurrite, et tam eisdem legibus tenorem inconvulsum adjicite, quam pro eorumdem
perfidorum excessibus complexas in unum sententias promulgatae.
Etenim valde nobis cavendum ne tot antiquorum canonum regulae quae pro eorum erroribus sunt promulgatae, nos illorum culpis obnoxios reddant, si nostri regni temporibus eorumdem canonum constructio dissoluta pertranseat.
Praesertim si legis illius (quod absit) serenitatis nostrae in tempore illa clara fidei institutio cesset, ubi divae memoriae Dominus atque praecessor noster, Sisebutus rex omnes successores suos sub perpetua maledictionis censura obstrinxit, quicunque regum mancipium Christianum Judaeo servire et famulari permiserit, etc. Posthaec illud quoque vestris Deo placitis infero sensibus corrigendum quod decessoris nostri praeceptio promulgata lege sancivit, ut omnis
aut in expeditionem exercitus non progrediens, aut de exercitu fugiens, testimonio dignitatis suae sit irrevocabiliter carens.
Cujus severitatis institutio, dum non per totos Hispaniae fines ordinata decurrit, dimidiam fere partem populi ignobilitati perpetuae subjugavit, ita ut, quia in quibusdam villulis, vel territoriis sive vicis, portis hujus infamationis habitatores ipsorum locorum sint degeneres redditi, et quia testificandi nullam habent licentiam veritatis, ex toto videatur interiisse censura, sicque gemino malo terra atteritur, dum et lege et reperiendae veritatis destituitur adjumento.
Unde licet eamdem legem nostrae gloriae mansuetudo temperare disponat, vestrae tamen paternitatis sententia hos qui per illam infamiae notam titulum dignitatis amiserant, revestiri
iterum claro pristinae generositatis testimonio devotissime optat.
Nunc vero misericordia praeeunte taliter haec disponite qualiter nec nostra gloria ministerium crudelitatis adhibeat, nec tamen severa praeceptio terram sub diutino infamationis jugulo premat.
Nam et hoc generaliter obsecro, ut quidquid in nostrae gloriae legibus absurdum, quidquid justitiae videatur contrarium, humanitatis vestrae judicio corrigatur.
De caeteris autem causis atque negotiis quae novella competunt institutione formari, videndarum sententiarum titulis exaranda conscribite, ut quia praesto sunt religiosi provinciarum rectores, et clarissimorum ordinum totius Hispaniae duces promulgationis vestrae sententias coram positi praenoscentes
eo illas incommissas sibi terrarum latitudine inoffendibili exerant judiciorum instantia, quo praesentialiter assistentes perspicua oris nostri perceperint instituta.
Omnes tamen in commune convenio et vos, Patres sanctissimos, et, vos illustres aulae regiae viros, quos interesse huic sancto concilio delegit nostra sublimitas per divini nobis attestationem et terribilem cunctis futuri judicii diem, ut sine personarum acceptione aliquam, vel favore, sine aliquo quoque aut malignae contentionis scrupulo, aut subvertendae veritatis studio, quae vestris sensibus audienda ingesserint sana verborum examinatione discutite, saniorique judicio comprobate, ut collatarum habita prius deliberatione causarum discreta nostri ordinis condatur probitas titulorum, qualiter cum
nos amor aequitatis in negotiorum acceleratione reddiderit fervidos, efficientia quoque justorum operum connectat Deo perenniter sociandos, ut bonorum vestrorum actibus laetabundus et praesentis vitae capiam lucrum, et aeternarum perfruar vobiscum gaudiis mansionum.
Datum, sub die quinto Idus Januarii, anno feliciter primo regni serenitatis et tranquillitatis nostrae in Dei nomine, Toleto.
Subscriptio.
In nomine Domini Flavius Eringius rex magna salus populi gentisque nostrae ac regni conscribitur, si haec synodalium decreta gestorum, sicut pio devotionis nostrae studio acta sunt, ita inconvulsibilis legis nostrae valido oraculo confirmentur, ut quod
serenissimo celsitudinis nostrae jussu venerandis patribus et clarissimis palatii nostri senioribus decreta titulorum exaratione est edictum, praesentis hujus legis nostrae edicto ab aemulis defendatur.
Est enim haec ipsa definitio canonum sub isto notata ordine titulorum.
Incipiunt capitula ejusdem concilii.
5. De quorumdam consuetudine sacerdotum foedissima
1. De agnita et confirmata praelatione fastigii principalis in nomine sanctae Trinitatis.
2. De his qui poenitentiam consentientes accipiunt.
3. De culpatorum receptione, vel communione apud Ecclesiam.
4. Ut in locis ubi episcopus non fuerit nunquam episcopus ordinetur.
qui oblatis Deo sacrificiis non communicant.
6. De concessa Toletano pontifici generalis synodi potestate, ut episcopus alterius provinciae conniventia principum in urbe regia ordinetur.
7. De recepto testimonio personarum quae per legem quae de promotione exercitus facta est testificandi licentiam prodiderint.
8. De his qui uxores suas divortio intercedente relinquunt.
9. De confirmatione legum quae in Judaeorum nequitia promulgatae sunt, earumdemque legum praefixo ordine titulorum qui in eodem canone annumerantur.
10. De his qui ad ecclesiam confugium faciunt.
11. De cultoribus idolorum.
12. De indicto temporis constituti quod debeat concilium celebrari.
13. Conclusio definitionum, in qua et Deo gratiae referuntur et pro principe exoratur.
INCIPIUNT DECRETA CONCILII TOLETANI DUODECIMI.
Primo die synodalis exordii confidentibus episcopis atque senioribus palatii universis habita est primo de sancta Trinitate collatio, non quae novello exactionis stylo definita patesceret, sed quae verbis simplicioribus sese pigris sensibus patefacta monstraret, ubi praemissa semper lectio praecederet, quod sequens expositio aperiret.
Credentes pariter et docentes de eadem sanctae fidei puritate quidquid evangelica et apostolica traditio sanxit, quidquid sancta synodus Nicaena constituit, quidquid Constantinopolitana
Patrum aggregata collectio promulgavit, quidquid Ephesini coetus definitio docuit, sicut multorum catholicorum Patrum documento expositum traditumque nobis accepimus, sicut etiam in missarum solemniis patulis confessionum vocibus proclamamus.
Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium et invisibilium conditorem, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula.
Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, quae in coelo et quae in terra.
Qui propter
nos, et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, homo factus est, passus sub Pontio Pilato, et sepultus, tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris.
Iterum venturus in gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis.
Credimus in Spiritum sanctum Dominum et vivificatorem, ex Patre, et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, 135 qui locutus est per prophetas.
Unam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confitemur unum baptismum in remissionem peccatorum.
Exspectamus resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi.
Amen.
CAP. I.
Post pacifica ergo hujus sanctae fidei collationum
studia, illa se primum nostris sensibus Salvatoris cognitio cognoscendam invexit quae tanto corda omnium ardore charitatis astrinxit, quanto se per eamdem ipsa cognitio in conventu generalis concilii pernoscendam exsilivit.
Etenim sub qua pace vel ordine serenissimus Eringius princeps regni conscenderit culmen, regnandique per sacrosanctam unctionem susceperit potestatem, ostensa nobis Scripturarum evidentia docet, in quibus et praeceptis, et Vuambae principis poenitentiae susceptio noscitur, et translatus regni honor in hujus nostri principis nomine derivatur.
Idem Vuamba dum inevitabili necessitudinis teneretur eventu, suscepto religionis debito cultu, et venerabili tonsurae sacrae signaculo mox per scripturam definitionis suae hunc inclytum dominum
nostrum Eringium post se pereregit regnaturum, et sacerdotali benedictione ungendum.
Vidimus enim, et pariter patulo alternae visionis intuitu praelucente perspeximus, hujus praemissi ordinis scripturas, id est notitiam manu seniorum palatii roboratam, coram quibus antecedens princeps et religionis cultum, et tonsurae sacrae adeptus est venerabile signum, scripturam quoque definitionis ab eodem edictam, ubi gloriosum dominum nostrum Eringium post se fieri regem exoptat, aliam quoque informationem jam dicti viri in nomine honorabilis et sanctissimi fratris nostri Juliani Toletanae sedis episcopi, ubi eum separavit pariter et instruxit, ut cum omni diligentia jam dictum dominum nostrum Eringium in regno ungere deberet, et omni diligentia unctionis ipsius celebritas
fieret.
In qua scriptura et subscriptio nobis ejusdem Vuambae principis claruit, et omnis evidentia confirmationis earumdem scripturarum se manifeste monstravit.
Quibus omnibus approbatis atque amplectis dignum sane nostro coetui visum est, ut praedictis definitionibus, scripturarum nostrorum omnium confirmatio apponatur, ut quam ante tempora in occultis judiciis praescitus est est regnaturus, nunc manifesto in tempore generaliter omnium sacerdotum habeatur definitionibus consecratus.
Et ideo soluta manus populi ab omni vinculo juramenti, quae praedicto viro Vuambae, dum regnum adhuc teneret, alligata est, hunc solum qui permansit serenissimum Eringium principem obsecutura gratae servitutis famulatu sequatur, et libera, quem et divinum judicium in
regno praeelegit, et decessor princeps successorem sibi instituit, et quod superest, quem totius populi amabilitas exquisivit.
Unde his praecognitis atque praescitis serviendum est Deo coeli, et praedicto principi nostro Eringio regi, eique pia devotione obsequendum et promptissima voluntate agendum, et enitendum quidquid ejus saluti proficiat, quidquid gentis suae utilitatibus et patriae consuluerit.
Unde non erit jam deinceps ab anathematis sententia alienus, aut divinae animadversionis ultione securus quisque contra salutem ejus deinceps aut erexerit vocem aut commoverit caedem, aut quamcunque exquiserit laedendi ultionem.
II.
Plerumque his, quibus miseratio Domini etiam volentibus subvenit, beneficiis Dei videntur esse
ingrati, et abuti gratia largitoris qua bene usi poterant consequi absolutionem facinoris.
Impugnant saepe quod honorare debuerunt, et profanis quaestionibus indultae gratiae munus a se rejiciunt quod summis votis amplecti debuerunt.
Etenim multos saepe aspeximus in salute positos, ultimum desiderantes poenitentiae fructum, ut rursus nimietate aegritudinis ita loquendi et sentiendi naturale prodidisse officium, ut nulla illis cura salutis suae videretur inesse, nullo etiam pristinae devotionis noscerentur desiderio anhelare.
Quorum tamen casibus fraternitas condolens, ita talium necessitates in fide susceperit sua, ut ultimum illis tribuatur viaticum, scilicet ne sine fructu poenitentiae videantur transire e saeculo.
Quod si
forsitan respiciente Domino saluti pristinae reformentur, agunt cautionibus vanis et oppositionibus exsecrandis, qualiter a se tonsurae venerabile signum expellant, atque habitum religionis abjiciant, imprudentissime asserentes ideo se nullis regulis ecclesiasticae disciplinae sub hoc voto teneri, quia poenitentiam, nec ipsi petierunt, nec consentientes acceperunt, quorum impudentia divinae bonitatis quae eos ad tam venerabile ac fecundi fructus vocavit sacramentum turpiter immemor, et obstinata procacitas non aliquando diceret talia, si qualiter ad vitam per sacrosancti lavacri gratiam veniret, meminisset etenim parvulorum infantium vita originali peccato obnoxia, quae nulli propter aetatem discernendi vel expetendi sensui aptior judicetur, nisi ex sponsione
fidelium baptismi accipiant sacramentum, nullo sensu, nulla etiam discretionis industria id appetere possunt.
Unde sicut baptisma, quod nescientibus parvulis sine ulla contentione in fide tantum proximorum accipitur, ita poenitentiae donum, quod nescientibus illabitur, aliisque impugnantia violationis, hi qui illud exceperint, observabunt.
Si quis autem quolibet modo poenitentiam accipiens, hoc violaverit synodale institutum, ut vere transgressor paternis regulis ferietur.
Nec enim ista statuentes sacerdotes, quosque ut passim et licenter donum poenitentiae non poenitentibus audeant prorogare, absolvimus, sed hos qui qualibet sorte poenitentiam susceperint, ne ulterius ad militare cingulum redeant religamus.
Sacerdotes tamen qui non consentiendo,
neque poenitentiae, ausu temerario poenitentiam dederint, neque se exhortatu ejus qui poenitentiam accipit vel manuum indiciis, vel quibuslibet aliis evidentibus significationibus invitatum fuisse probaverit, unius anni excommunicationis sententiae subjacebit.
III.
Vidimus quosdam, et flevimus ex numero culpatorum receptos, in gratiam principum extorres exstitisse a collegio sacerdotum, quod denotabile malum illa res agit, quia licentia principalis in quo se solvi licentius curat, ibi alios alligat, et quos in suam communionem videtur suscipere, a communione et pace Ecclesiae videtur separare, ut qui cum illo convescuntur sacerdotum communione sola priventur.
Et ideo quia remissio talium, qui contra legem, gentem, vel
patriam agunt, per definitiones canonum antiquorum potestate solum regia punitur, cui et peccasse noscuntur ab eis nulla se deinceps abstinebit sacerdotum communio, sed quos regia potestas, aut in gratiam benignitatis receperit, aut participes mensae suae effecerit, hos etiam sacerdotum et populorum conventus suscipere in ecclesiasticam communionem debebit, ut quod principalis pietas habet acceptum non a sacerdotibus Dei debet esse extraneum.
IV.
Majorum institutionibus ausu temerario contraire, et sanctorum Patrum decreta convellere et superiorum suorum effrenata libidine contra sanctissimam Apostoli doctrinam sanctionibus reniti, quid
aliud est, quam « vinculum societatis Christi » * abrumpere, et usurpatae praesumptionis licentia statum Ecclesiae dissipare?
Prosequente igitur venerabili, et sanctissimo viro, fratre nostro Stephano, Emeritensis sedis episcopo, res nobis novellae praesumptionis usurpatione sese intulit pertractanda, tanto communi nostro judicio convellenda, quanto et pravitatis ausu noscitur perpetrata.
Dixit enim violentia principali se impulsum fuisse ut in monasterio villulae, in quo venerabile corpus sanctissimi Pinevii confessoris debito quiescit honore, novam episcopalis honoris ordinationem efficeret, et ideo ex indiscreto et facillimo assensu injustis Vuambae principis jussionibus parens, novam et injustam illic pontificalis
sedis praelectionem induxit, ubi canonica constitutio id fieri omnimoda ratione refellit, praedictus idem vir prostratus humi medicamine nostri praecepti, et sibi dare veniam petit et quod potissimum fieri oporteat de persona ejus qui illic ordinatus fuerat nostri oris sententia decerni poposcit.
Sed quia veraciter, imo communiter noveramus praedictum principem concilio levitatis agentem non solum praecepisse, ut in praedicto loco aliquis episcopus fieret, sed etiam ita cum consuetis obstinationibus desinisset, ut in suburbio Toletano in ecclesia Praetoriensi sanctorum Petri et Pauli episcopum ordinaret, necnon et in aliis vicis vel villulis similiter faceret.
Ideo pro tam insolenti hujusmodi exstirpationis licentia, quod de hac re
habent instituta canonum in medium proferri praecepimus.
Tunc haec in ordine constituta perlecta sunt.
In primis, ex Epistola Pauli Tito discipulo, ut episcopos per civitates constituere debeat praecepit.
Item ex concilio Nicaeno, titulo octavo, ubi inter caetera praecipitur ut in civitate una non videantur duo episcopi esse.
Item ex concilio Laodicaeno, titulo quinquagesimo septimo, ubi dicit: Non oportet in vicis et in villulis episcopos ordinari, et caetera.
Item ex concilio Africae secundo, titulo quinto, ubi Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam si hoc placuit sanctitati vestrae, insinuo ut dioeceses quae nunquam habuerunt episcopos non habeant, dioecesis quae aliquando
habuit, habeat proprium episcopum.
Secundum autem hanc prosecutionem sanctitatis vestrae est aestimare.
Quod fieri debeat Genedius episcopus dixit: Si placet insinuatio fratris et coepiscopi nostri Felicis, ab omnibus confirmetur.
Ab universis episcopis dictum est: Placet.
Item ex concilio Africae III, titulo 42, ubi dicit, ut non accipiat alterum episcopum plebs quae in dioecesi semper subjacuit.
Epigonius episcopus inter caetera sic dixit: Hoc dico non debere rectorem accipere eam plebem quae in dioecesi semper subjacuit, nec unquam proprium episcopum habuit.
Quapropter si universo sanctissimo coetui placet hoc, quod praefatus sum, confirmetur.
Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutioni non obsisto, sed hoc me fecisse,
et facturum esse profiteor.
Item ex concilio Sardicensi ubi inter caetera praecipitur: Licentia passim danda non est.
Si enim subito aut vicus aliquis, aut modica civitas, cui satis est unus presbyter, voluerit sibi episcopum ordinari ad hoc ut vilescat nomen episcopi et auctoritas, non debent illi ex alia provincia invitati facere episcopum in quibus antea non fuit.
Item de sententia eorum qui hujusmodi ordinationes faciunt, vel de his qui contra haec instituta canonum ordinantur, ex concilio Tauritano, titulo ubi dicit: Gestorum quoque seriem conscribi placuit ad perpetem disciplinam quod circa octavum Ursionem Remigium Adrephae episcopum synodus sancta decrevit, qui in usurpationem quamdam de ordinatione sacerdotum ad invidiam vocabatur, quod ita his videtur indultum,
ut de caetero hac auctoritate commoniti nihil usurpare conentur, siquidem se ab hac causa tali excusatione defenderint, qua dicerent se non esse prius conventos.
Proinde judicavit synodus, ut si quis ex hoc fecerit contra instituta majorum, sciat is, qui ordinatus fuerit, sacerdotis se honore privandum, et ille qui ordinaverit auctoritate se in ordinationibus, vel in conciliis minime retenturum.
Non solum autem circa memoratum episcopum haec sententia praevalebit, sed et circa omnes simili errore deceptos qui ordinationes hujusmodi perpetrarunt.
His ergo fortissimis regulis effectum pii operis opponentes, in communi definitione elegimus, ut in loco villulae supradictae deinceps sedes episcopalis non remaneat, neque episcopus illic ultra constituendus
existat, hic tamen Convildus qui contra majorum decreta illic videtur institutus fuisse episcopus, nullis canonum erit ad condemnationem sui sententiis ulciscendus, quia non ambitione, sed principis impulsione constitit ordinatus.
Et ideo hoc illi remedium humilitatis concedimus ut in sedem aliam decedentis cujuslibet 136 episcopi transferatur, et praedictus locus sub monastica deinceps institutione mansurus non episcopali ultra privilegio fretus, nec sub regimine abbatis (sicut hucusque fuit) erit modis omnibus mancipandus.
Jam vero de caetero generale ponentes edictum.
Si quis contra haec canonum interdicta venire conatus fuerit, ut in locis illis episcopum eligat fieri ubi episcopus nunquam fuit, anathema sit in conspecu Dei omnipotentis, et insuper tam ordinator
quam ordinatus gradus sui ordinis perdat, quia non solum antiquorum Patrum decreta sed apostolica ausus est convellere instituta.
V.
Relatum nobis est quosdam de sacerdotibus non tot vicibus communionis sanctae gratiam sumere quot sacrificia in una die videntur offerre, sed in uno die, si plurima per se Deo offerant sacrificia, in omnibus se oblationibus a communione suspendunt, et in sola tamen extremi sacrificii oblatione communionis sanctae gratiam sumunt, quasi non sit toties illi vero et singulari sacrificio participandum quoties corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi immolatio facta constiterit.
Nam ecce Apostolus dicit: « Nonne qui edunt hostias, participes
sunt altaris?
» * Certum est quod hi, qui sacrificantes non edunt, rei sunt Dominicis sacramentis.
Quicunque ergo sacerdotum deinceps divino altario sacrificium oblaturus accesserit, et se a communione suspenderit, ab ipsa, qua se indecenter privavit, gratia communionis anno uno repulsum se noverit.
Nam quale erit illud sacrificium, cui nec ipse sacrificans particeps esse cognoscitur?
Ergo modis omnibus est tenendum ut quotiescunque sacrificans corpus, et sanguinem Jesu Christi Domini nostri in altario immolat, toties perceptionis corporis et sanguinis Christi participem se praebeat.
VI.
Illud quoque collatione mutua decernendum nobis occurrit, quod in quibusdam civitatibus,
decedentibus episcopis propriis, dum differtur diu ordinatio successoris, non minima creatur officiorum divinorum offensio, dum tractu terrarum commeantium impeditur celeritas nuntiorum, quo aut non queat regis auribus decedentis praesulis transitus innotesci, aut de successore morientis episcopi libera principis electio praestolari.
Nascitur saepe et nostro ordini de relatione talium difficultas, et regiae potestati, dum consultum nostrum pro subrogandis pontificibus sustinet, injuriosa necessitas.
Unde placuit omnibus pontificibus Hispaniae atque Gallaeciae, salvo privilegio uniuscujusque provinciae, licitum maneat deinceps Toletano pontifici quoscunque regalis potestas elegerit, et jam dicti Toletani pontificis judicium dignos esse probaverit, in quibuslibet
provinciis praecedentium sedibus praeficere praesules, et decedentibus episcopis eligere successores; sic tamen ut quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suae tempus infra trium mensium spatium proprii metropolitani praesentiam visurus accedat, qualiter ejus auctoritate vel disciplina instructus condignae susceptae sedis gubernacula teneat.
Quod si per desidiam, aut neglectum quilibet constituti temporis metas excesserit, quibus nequeat metropolitani sui obtutibus praesentari, excommunicatum se per omnia noverit, excepto si regia jussione impeditum se esse probaverit.
Hanc quoque definitionibus formulam sicut de episcopis, ita de caeteris ecclesiarum rectoribus placuit observandum.
VII.
Omnis disciplina sic subjectos debet arguere,
ut spem veniae non videatur auferre, nec funditus curvationis indicere jugum, sed temperantiae semper adhibere consultum.
Et ideo quia legem illam a domino Vuambano principe edictam, quae de proditione est adnotata, hujus principis nostri domini Eringii mansuetudo temperare disposuit, ideo, annuente nobis glorioso, et religiosissimo Eringio, principe nostro, necessarie hoc sanctum concilium definivit, ut hi, qui per superiorem legem testificandi dignitatem perdiderint, recepto testimonio pristinae dignitatis, causas exsequi possint debitae actionis, aequaliter nobilitatis solidae titulum reportantes, et quaeque de praeteritis legitime testificari voluerint, licentiae obtineant votum, et judicibus nullis prohibentibus
arceantur, hoc videlicet adjicientes ut, si quid in praeteritis testificari voluerint, si pro sola hujus rei informatione rejecti sunt, testimonio suo nuper conquirant.
Quod in praeteritis conquirere potuerant, tamen si illo tempore, quo in praeteritis ad testimonium dicendum vocati sunt et supradictae legis institutionibus reprobati, et aliam criminis notam eos tunc non habuisse patuerit, aut tricennium tunc effluxisse, cum ad testimonium fuerant prolati, hi qui eos reprobaverant, manifeste convicerint.
VIII.
Praeceptum Domini est ut, excepta causa fornicationis, uxor a viro dimitti non debeat.
Et ideo quicunque citra culpam criminis supradicti, uxorem suam quacunque occasione dimiserit, quia quod
Deus junxit ille separare disposuit, tandiu ab ecclesiastica communione privatus, et a coetu omnium Christianorum maneat alienatus quandiu societatem relictae conjugis sinceriter amplectatur et foveat, ita tamen ut, qui, jam admoniti a sacerdote semel, bis, terque ut corrigerentur, ad torum suae conjugis noluerint redire, ipsi se suis meritis et a palatinae dignitatis officio separabunt, et insuper generosae dignitatis testimonium quandiu in culpa fuerint amissuri sunt, quia carnem suam dissidii jugulo tradiderunt.
IX.
De Judaeorum autem exsecranda perfidia, discretis titulorum sententiis, deditas noviter a glorioso principe leges vigilanti sensuum intentione perlegimus, districto etiam gravitatis pondere
earum instituta probavimus.
Proinde quae debitae rationis judicio editae synodali dignatione probatae sunt, irrevocabili deinceps judiciorum ordine pro eorum excessibus tenebuntur, id est, leges quae de commemoratione priscarum caeremoniarum Judaeorum transgressionibus promulgatae sunt, atque de novella confirmatione earum.
Item de blasphematoribus sanctae Trinitatis.
Item ne Judaei aut se, aut filios suos, vel famulos a baptismi gratia subtrahant.
Item ne Judaei more suo celebrent Pascha, vel carnis circumcisiones exerceant, ac ne Christianum quemquam a fide Christi dimoveant.
Item ne Judaei Sabbata caeterasque festivitates ritus sui celebrare praesumant.
Item ut omnis Judaeus diebus Dominicis, et in praenotatis diebus ab opere cesset.
Item ne Judaei more suo dijudicent escas.
Item ne Judaei ex propinquitate sui sanguinis connubia ducant, et ut sine benedictione sacerdotis nubere non audeant.
Item ne Judaei religioni nostrae insultantes sectam suam defendere audeant, noc a fide refugientes alibi se transducant.
Et ne quilibet refugientes eos suscipiat.
Item ne Christianus a Judaeis quodcunque muneris contra fidem Christi accipiat.
Item ne Judaei libros legere audeant, quos Christiana fides repudiat.
Item ne Judaeis mancipia deserviant, vel adhaereant Christiana.
Item si Judaeus se Christianum esse testetur, et ob hoc non velit a se rejicere mancipium Christianum.
Item professio Judaeorum, quomodo unusquisque ad fidem veniens, indiculum
professionis suae conscribere debeat.
Item, conditiones Judaeorum quas jurare debeant hi, qui ex eis ad fidem venientes, professiones suas dederint.
Item de Christianis mancipiis Judaeorum quae se non prodiderint Christianos sive de publicatoribus eorum.
Item ne Judaei a quolibet potestate accepta extra regiam ordinationem Christianum quemque impetere, plectere vel distringere audeant.
Item, ut si Judaeorum servi, necdum adhuc conversi ad Christi gratiam convolaverint libertati donentur.
Item, ne Judaei administratorio usu in ordinem villicorum atque actorum Christianam familiam redigere audeant, et de damnis eorum qui talia ordinanda injunxerint.
Item Judaeus ex aliis provinciis vel territoriis ad regis nostri ditionem pertinentibus veniens
episcopi loci, vel sacerdoti se praesentare non differat, ut quid sciat eum in toto observare conveniat.
Item, ut concursus Judaeorum diebus institutis ad episcopum fieri debeant.
Item, ut quicunque Judaeum secum assequentem habuerit, expetente sacerdote eum apud se retinere non audeat.
Item, ut cura omnis distringendi Judaeos solis sacerdotibus debeatur.
Item, de damnis sacerdotum, vel judicum qui Judaeis instituta legum adimplere distulerint.
Item, ne judices quidquid de perfidorum excessibus extra sacerdotum conniventiam judicare praesumant.
Item, ut episcopi tunc immunes habeantur a damnis, cum eorum presbyteros ad ea quae ipsi non correxerint, remiserint corrigenda.
Item, de servata principibus miserendi potestate in his qui conversi
ad fidem Christi veraciter fuerint.
Item, ut episcopi omnes Judaeis ad se pertinentibus libellum de suis editum erroribus tradant, et ut professiones eorum, vel conditones in scriniis ecclesiae condant.
Quarum omnium legum promulgatio gravida sicut synodali judicio comprobata, ita generali omnium nostrorum definitione in eorum erit deinceps excessus exercenda.
X.
Pro his qui quolibet metu vel terrore ecclesiam appetunt, consentiente pariter gloriosissimo Domino nostro Eringio rege, hoc sanctum concilium definivit, ut nullus audeat confugientes ad ecclesiam, vel residentes abstrahere, aut quodcunque nocibilitatis vel damni, seu spolii residentibus in loco sancto inferre, sed esse potius his ipsis qui ecclesiam petunt,
per omnia licitum in triginta passus ab ecclesiae januis progredi.
In quibus triginta passibus uniuscujusque ecclesiae in toto circuitu reverentia defendatur, sic tamen ut hi qui ad eam confugiunt in extraneis vel longe separatis ab ecclesia domibus, nullo modo abscedant, sed in hoc triginta passuum numero absque domorum extranearum receptaculo progredientes aditum obstinebunt, ut ad requisitae naturae usum debitis exeant locis.
Et nullo modo teneantur eventu necessitudinis, qui Dominicis se diffidendos commiserint claustris.
Si quis autem hoc decretum tentaverit violare, et ecclesiasticae excommunicationi subjaceat, et severitatis regiae feriatur sententia, ipsos tamen qui ad Ecclesiam confugium
fecerint, si juxta priscorum canonum instituta, hi qui eos repetunt sacram reddiderint, et sacerdos ecclesiae ipsius, ab ecclesia non abstraxerit foribus aut fuga, talium si evenerit sacerdoti quaerenda est, aut damnorum sententia secundum electionem principis hujusmodi sacerdotibus irroganda.
XI.
Praecepta Domini sunt dicentis: « Non facies tibi sculptile, neque omnem similitudinem quae est in coelo desuper, et quae in terra deorsum, nec eorum quae sunt in aquis sub terra, nec adorabis ea, neque coles * .
» Item: « Qui immolat diis, occidetur, praeterquam Domino soli * .
» Item: « Vir aut mulier qui faciunt malum ante conspectum Domini Dei sui, et transgrediuntur pactum illius, ut vadant, et serviant diis
alienis, et adorent eos, vel solem et lunam, et omnem militiam coeli, quae non percepi, et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter, et verum esse repereris, et abominatio facta est in Israel: educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetraverunt ad portas civitatis, et lapidibus obruentur * .
» Praecepta Domini haec non in ultione, sed in terrore delinquentium apponentes non mortis sententiam promulgamus, sed cultores idolorum, veneratores lapidum, accensores facularum, et excultores fontium admonemus, ut agnoscant quod ipsi spontaneae se morti subjiciunt, qui diabolo sacrificare videntur, mortis enim nomine diabolus appellatur, sicut de eo scriptum est, et erat illi nomen mors.
Ac provide omne
sacrilegium idololatriae, vel quidquid illud est contra sanctam 137 fidem, in quo insipientes homines captivati diabolicis culturis inserviunt, sacerdotis vel judicis instantia inventum ut sacrilegia eradicantur, et exterminata truncentur.
Eos vero qui ad talem errorem accurrunt, et verberibus coerceant, et onustos ferro dominis suis tradant, si tamen domini eorum per jujusrandum attestationem promittant se eos tam sollicite custodire, ut ultra eis non liceat tale nefas committere.
Quod si domini eorum nolint hujusmodi reos in fide sua suscipere, tunc ab eis a quibus coerciti sunt regiis aspectibus praesententur, ut princeps auctoritatem ac liberam de talibus dominandi potestatem obtineat.
Domini tamen eorum qui nuntiatos sibi talium servorum errores ulcisci
noluerunt, et excommunicationis sententiam preferant, et jura servi illius quem coercere noluerunt, se amisisse cognoscant.
Quod si ingenuorum personae his erroribus fuerint implicatae, et perpetua excommunicationis sententia feriantur, et arctiori exsilio ulciscantur.
XII.
Placuit huic sancto concilio, ut juxta priorum episcoporum singularium provinciarum canonum instituta annis singulis in unaquaque provincia Kalendis Novembris concilium celebraturi conveniant, quisquis autem in praedictis Kalendis Novembris pro celebratione synodi venire distulerit, excommunicationi debite subjacebit.
XIII.
Praemissis his omnibus synodalibus gestis
quae honesto decretorum fine complevimus perpetuum his robur per manuum nostrarum subscriptionem annectimus, dantes pro his gloriam et honorem immortali Deo et Domino nostro, quo inspirante, et determinationis nostrae sententia viguit, et probitas causarum honesto se fine complevit.
Unde sanctae Trinitatis poscimus inenarrabile nomen et gloriosam ineffabilis potentiae majestatem, ut det amatori Christi serenissimo Domino nostro atque amantissimo Eringio principi, cujus jussu ad hunc meruimus advocari adventum, imperare clementer, regnare feliciter, habere de clementia fructum, obtinere Dei justitia praemium, de pietate tropaeum, quo et hic invictus victor hostium semper appareat et post diuturna hujus saeculi curricula ad regnum
aeternum cum suis omnibus coronandus perveniat, praestante Deo et Salvatore Jesu Christo Domino, qui cum Patre et Spiritu sancto in Trinitate vivit et regnat Deus in saecula saeculorum.
Amen.
Confirmatum est hoc sanctum concilium, die octava Kalendarum Februariarum anno feliciter primo serenissimi domini nostri Eringii regis, aera DCCXVIII.
Subscripto episcoporum.
Julianus Dei gratia Spalensis ecclesiae sedis episcopus haec synodica instituta a nobis edita subscripsi.
Ego Julius indignus urbis regiae Toletanae sedis episcopus haec synodica a nobis instituta subscripsi.
Ego Liuba indignus Braccarensis sedis episcopus haec synodica a nobis instituta edita subscripsi.
Ego Stephanus sanctae Emeritinensis ecclesiae episcopus haec synodica a nobis instituta edita subscripsi.
Affalius Dei miseratione Avelensis ecclesiae episcopus haec synodica a nobis instituta edita subscripsi.
In Christi nomine Leander Hilicitanae et Iotanae episcopus haec synodica a nobis instituta edita subscripsi.
In Christi nomine Palinatius Urcitanae ecclesiae episcopus, haec synodica instituta a nobis subscripsi.
Concordius Palatinae sedis episcopus, similiter subscripsi.
Riccila Haccitanae ecclesiae episcopus similiter sub.
Sinpernus Erpavicensis episcopus, similiter sub.
Sparendeo Talicensis episcopus sedis, similiter sub.
Geta Elipensis ecclesiae episcopus, similiter sub.
Memorius Egobinensis
ecclesiae episcopus, similiter sub.
Tructimundus Elborensis episcopus sub.
Isidorus Sitalensis episcopus, similiter sub.
Gendentius Valevensis episcopus, similiter sub.
Deodatus Segoniensis episcopus, similiter sub.
Gentinus Tudensis episcopus subscripsi.
Eroaricus Portucaliensis episcopus, similiter sub.
Felix Irriensis ecclesiae episcopus, similiter sub.
Antoninus Bastinae ecclesiae episcopus, similiter sub.
Proculus Jugastrensis ecclesiae episcopus, similiter sub.
Atala Cauriensis ecclesiae episcopus, similiter sub.
Separatus Vesensis ecclesiae episcopus, similiter sub.
Providentius Salamanticensis ecclesiae episcopus, similiter sub.
Argibado Eliberitanae episcopus ecclesiae, similiter sub.
Sisebado Ducitae ecclesiae sedis episcopus, sub.
Ellasegotiensis episcopus, similiter sub.
Sebarianus Noxiensis episcopus, similiter sub.
Joannes Pacensis episcopus, similiter sub.
Teudulphus Astigitanae episcopus sub.
Samuel, Gundulphus, Euphrasius, Terdoratus, Bateradus abbas subscripserunt.
Annibonius presbyter tenens vicem domini nostri Subdemeri ecclesiae Complutensis episcopi sub.
Sesulphus haec instituta quibus
interfui annuens sub.
Raccaredus, similiter sub.
Vuitiza, similiter sub.
Vuimars, similiter subscripsi.
Theuditendila, similiter subscripsi.
Ostulphus, similiter sub.
Salimurius, similiter sub.
Theudefridus, similiter sub.
Hildigisus, similiter sub.
Vitulus, similiter sub.
Edila, similiter sub.
Adeluibus, similiter sub.
Attulphus, similiter subscripsi.
Quibus omnibus synodalibus gestis, decretis atque pactis, et debitam reverentiam honoris impendimus, et patulum auctoritatis nostrae vigorem his innectere properamus.
Ideoque praemissas has constitutiones synodicas a praesenti die vel tempore, id est ab octavo Kalend.
Februarii, anno primo regni nostri nullus audeat contemnere, nullus etiam praeterire, nemo earumdem constitutionum audeat jura
convellere, nullus temerator haec decreta subvertere.
Nemo illicitator vel contemptor vigorem his institutionibus subtrahat, sed generaliter per cunctas regni nostri provincias haec canonum instituta nostrae gloriae temporibus acta, et auctoritatis debitae fastigio praepollebunt, et inviolabili tenore judiciorum habebuntur.
Si quis autem haec instituta contemnat, contemptorum se noverit damnari sententia, id est, ut juxta voluntatem nostrae gloriae, et excommunicatus a coetu nostro resiliat, et insuper partem decimam facultatis suae fisci partibus sociandam amittat; quod si nihil habuerit facultatis unde praedictam compositionem exsolvere possit, absque alia infamia sui quinquaginta oportebit eum ictibus verberari, ut
semper infamis permaneat.
Edita lex in confirmatione concilii Toletani, sub die octava Kalend.
Februarii, anno feliciter primo regni gloriae nostrae.
In nomine Domini, Flavius Eringius rex hoc legis nostrae edictum in confirmatione hujus concilii promulgatum subscripsi.
INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM DECIMUM TERTIUM Actum Aera DCCXXI, anno quarto Eringii regis.
Illibatae charitatis instinctu alternis visionum obtutibus redditi et in unum coetum factore Deo pariter aggregati in ecclesia, videlicet sanctorum apostolorum
Petri et Pauli, anno regni 4 serenissimi Eringii principis, sub die secunda Nonas Novembris, aera DCCXXI, cum unusquisque nostrum debitis locaretur
in sedibus, adfuit idem princeps pleno fidei ardore subnixus, et humilitatis gratia decoratus, qui synodo deliberationis suae vota commendans, ut pro se Deum instantissime deprecaretur expostulans, hoc praesertim est allocutus sufficienti exhortatione concilium, ut ecclesiasticae disciplinae quae congruunt et corrigendis moribus quae conveniunt tractus nostri evidentia sancirentur.
Deinde religiosis votis suae clementiae, quibus subveniendum miseris definivit, synodali conventu confirmanda commisit, offerens videlicet sacris pontificibus tomum, obsecrans pariter, et contestans, ut quidquid illic venustioris esset calami respersione congestum, synodalis potentiae conderetur ordine titulorum.
Tunc nos pro suscepto a principe tomo gloriam dedimus Deo, et eidem principi
benediximus glorioso.
Idem tamen princeps postquam votorum suorum actionem peregit, a conventu concilii gratiosus exivit.
Tunc post praesentiae principalis abscessum, hoc in tomi ipsius allegatione reperimus exaratum.
In nomine Domini Flavius Eringius rex, sanctissimis Patribus in hac sancta synodo residentibus.
Ecce, sanctissimi religiosa pietate excolendi pontifices et divini cultus instantissimi sectatores, coram coetus vestri reverentia humilis devotusque prosternor.
Reclivis assisto, promptus astipulor, primum de conventus vestri aggregatione Patri luminum gratiarum copiam solvens, deinde votorum meorum studia vestris judiciis dirimenda committens.
Nec enim fas est quemquam, etiam si bonum sit opus,
sine collegio agere, cum multa tamen permisit Deus bona cum concilio bonorum egisse, unde ut brevi exhortatione perorem, vota mea quibus remedia pietatum exercere delector sensibus paternitatis vestrae agnoscenda innuo.
Quae tamen ne oblivione quadam memoriam fugiant, et relationi propriae curarum intercapedo subducat, in hujus tomi complicatione accipite annotata.
Illud primum volventi mihi miseris parcere, convenit intimare, quod divulsam per tyrannidem nostri corporis partem in societatis nostrae gremium conamur reducere.
Etenim retroactis divae memoriae praecessoris nostri Uambae regis temporibus, quae in profanatoribus patriae, qui cum Paulo quondam tyrannidem assumpserunt, illata est sententia ultionum, qui per judicii universalis
edictum amiserunt testimonium, rebusque propriis caruerunt, quae cuncta vestrae sanctitudini nota sunt, quos tamen et in collegio societatis nostrae recipere, et rebus quibus fas fuerit devovimus devestire.
Nam et de accusatis modum volumus ponere justissimae perquisitionis, quo sive de religiosis, sive de laicis quisque accusationes cujusquam studio fuerit propulsatus non occultis fraudibus, vel violentiis comprimatur, nec clam professione violenter arceatur, sed in communi omnium examine judicetur, quo, secundum publicae professionis suae tenorem, aut offensibilis debitas damnationis poenas excipiat, aut innocens ex judicio omnium comprobatus clarescat.
Nam quid jam de tributorum fiscalium exactionibus
referam, quorum redhibitiones tantis debitorum cumulis increverunt, ut si exigi penitus jubeantur et status subruatur funditus populorum, et fragmine collisionis eorum ultimum terrae sentiant propriae prolapsionis excidium?
Unde talibus non solum privatis, sed etiam fiscalibus servis remedia pietatis praeoptans nostra gloria affluenter impendere, ut omnes tributorum exactiones quae apud illos de retroactis temporibus adjacent, usque ad primum annum mansuetudo nostra illis remittendas laxavit, et stylo propriae auctoritatis sacro sancto coetui nostro relegendas elegit.
Illud quoque adjiciens loquar quod votis nostris horribile et animis exsecrabile est semper.
Ignobilitatis conditio libertorum vel servorum, et adaequata gentis nostrae statum degenerat, ob quam
rem hoc nostrae gloriae animis placet, ut exceptis fiscalibus servis vel libertis, abrasa deinceps hujus malae praesumptionis licentia, nullus qui ex servitute quorumlibet servus sit vel libertus ad palatina officia transeat.
Quod si fecerit illic serviturum procul dubio recludendum se noverit, ex quo aut conditionis propriae originem sumpsit, aut libertatis titulum reportavit.
His votorum meorum insinuationibus allegatis, quaeso ut fortia paternitatis vestrae adjutoria praerogetis.
Luce enim clarius constat, quod aggregatio sacrosancta pontificum quidquid censuerit observandum per sancti Spiritus donum omnino est ad aeternitatem praefixum.
Et ideo universitatem paternitatis vestrae atque 138 sublimium virorum nobilitatem, qui ex aulae regalis officio in hac sancta synodo nobiscum sessuri
praeelecti sunt; obtestor pariter et conjuro atque per ineffabile illud sacramentum convenio, ut quisquis in medio vestri se judicandum vel retractandum invexerit, tam quae per nos dicta, quam etiam caetera quae vestris auditibus se ingesserint audienda communi vigore justitiae et temperamento misericordiae dirimere procuretis, quo cum omni reverentia patrum praecedentium regulis subditi totius unanimitatis vestrae sententia non aliunde quam ex veritatis fonte procedat.
Sicque et his quae praemissa sunt solidum deliberationis stylum promptissime apponatis, et reliqua adhuc quae necessaria sunt in peragendis ecclesiasticae regulae disciplinis et dirimenda tractetis, et dirempta religiosioribus diligenter conscribatis, qualiter dum doctrinam dispergitis
salutarem in populis, Christum Dominum in cumulando justitiae fructu capiatis, ut vobis praedicantibus et implentibus, et quae divinis oculis complaceant, et quae nobis proficiant semper agere valeamus.
Sit utrisque parentibus in hoc saeculo, de lucro animarum ineffabile gaudium, et in futuro de perventione aeternitatis praemium inconvulsum.
Datum sub die quinto Nonas Novembris, anno feliciter quarto regni gloriae nostrae in Dei nomine, Toleto.
Perlecto ergo coram cunctis Tomi necessariae institutionis exorsu, prius de fide sanctae Trinitatis sermocinationis nostrae coepit esse principium, profitentes pariter et credentes ea quae de hac sancta Trinitate et Evangelia tradunt, et apostolorum sanctiones instituunt,
sicut Nicaena synodus hoc pietatis sacramentum exposuit, sicut Constantinopolitana definitio sanxit, vel primi Ephesini coetus atque Chalcedonensis evidens doctrina constituit, juxta quod etiam sacrosancti symboli elucubrata professio claret, quae in missarum solemnitatibus patula cunctorum acclamatur fidelium voce.
Fides Nicaeni concilii.
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem; et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae,
per quem omnia facta sunt, quae in coelo et quae in terra; qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine; homo factus, passus est sub
Pontio Pilatio, sepultus, tertia die resurrexit.
Ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, iterum venturus in gloria judicare vivos et mortuos.
Cujus regni non erit finis.
Credimus in Spiritum sanctum Dominum et vivificatorem, ex Patre et Filio procedentem, cum Patre adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas.
Unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam.
Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum; exspectamus resurrectionem mortuorum, et vitam venturi saeculi.
Amen.
Post hujus sanctae fidei dispositam scripturam, quasi super solidissimam petram caeterorum sequentium construximus fabricam, ut firmitate inconvulsibili durent, quae super fundamentum verae fidei fuerint perenne constructa.
Unde et has omnium in
commune sententias quas principis hortatu construendas accepimus communi voto edidimus, quas etiam aeterno reverentiae vigore observandas fore censemus.
INCIPIT CONCILIUM BRACCARENSE PRIMUM.
Aera DLXIX, anno tertio Ariamiri regis, Kalendis Maii.
Anno tertio Ariamiri regis Kalendis Maii, cum Galliciae provinciae episcopi Lucretius, Andreas, Martinus, Cottus, Hildericus, Lucetius, Timotheus, Maliosus ex praeceptis praefati gloriosissimi Ariamiri
regis in metropolitana ejusdem provinciae ecclesia convenissent, considentibus simul episcopis, praesentibusque presbyteris, astantibusque ministris, vel universo clero, Lucretius memoratae metropolitanae ecclesiae episcopus dixit: Diu est, sanctissimi fratres, quod secundum instituta venerabilium canonum et decreta catholicae et apostolicae disciplinae desiderabamus sacerdotalem inter nos fieri debere conventum, quia non solum ecclesiasticis regulis et ordinibus opportunam, sed stabilem etiam semper efficit charitatis fraternae concordiam, dum congregati simul in nomine Domini sacerdotes ea inter se salutari collatione requirunt, quae secundum doctrinam apostolicam unitatem spiritus in vinculo pacis obtineant.
Nunc ergo, quoniam optatum nobis hujus
congregationis diem gloriosissimus atque piissimus filius noster aspirante sibi Domino utiliter commendavit, prius de statu fidei (sicut superius dictum est) conferamus.
Nam, licet jam olim Priscillianae haeresis contagio in Hispaniarum provinciis detecta sit et damnata, ne quis tamen per ignorantiam, aut aliquibus (ut assolet) scripturis deceptus apocryphis aliqua adhuc ipsius erroris pestilentia sit infectus, manifestius ignaris hominibus declaretur qui ipsi in extremitate et in ultimis hujus provinciae finibus constituti aut exiguam aut pene nullam rectae eruditionis notitiam contigerunt.
Credo autem vestrae beatitudinis fraternitatem nosse, quia eo tempore quando in regionibus nefandissimae Priscillianae sectae venena serpebant, beatissimus papa urbis
Romae Leo, qui quadragesimus fere apostoli Petri successor exstitit, per Turpium notarium sedis suae ad synodum Galliciae contra impiam Priscillianae haeresis sectam scripta sua direxit.
Cujus etiam praecepta Tarraconenses et Carthaginenses episcopi,
Lusitani quoque et Betici, facto inter se concilio, regulam fidei contra Priscillianam haeresim cum aliquibus capitulis conscribentes, ad Baleonium tunc hujus Braccarensis ecclesiae praesulem direxerunt; unde et quia ipsum praescriptae fidei exemplar cum suis capitulis prae manibus hic habemus, pro instructione ignorantium (si vestrae placet reverentiae) recitetur.
Omnes episcopi dixerunt: Valde necessaria horum capitulorum est lectio, ut dum simplicioribus quibusque pristina sanctorum instituta panduntur, abominata jam olim a sede beatissimi Petri apostoli, et damnata Priscillianae haeresis figmenta cognoscantur.
Lectum est exemplar fidei, cum capitulis suis, quae ne prolixitatem facerent his gestis minime
sunt inserta.
Post lectionem capitulorum licet lectio necessaria recensita est, tamen evidentius et simplicius ea quae sunt exsecrabilia ita positis etiam capitulis modo declarentur: ut qui minus est eruditus intelligat, et sic anathematis sententia explosa jam Priscilliani erroris figmenta damnentur; ut quisquis clericus, vel monachus, sive laicus, tale aliquid sentire adhuc, vel defendere fuerit deprehensus, tanquam vere putridum membrum continuo de corpore abscindatur catholicae Ecclesiae, ne aut societatis sive pravitatis ejus macula a recte credentibus de permistione talium aliquid orthodoxis reputetur opprobrium.
Proposita contra Priscillianam haeresim capitula, et relecta continent haec:
I.
Si quis Patrem et Filium et Spiritum sanctum non
confitetur tres personas unius substantiae et virtutis ac potestatis sicut catholica et apostolica Ecclesia docet, sed unam tantum ac solitariam dicit esse personam, ita ut ipse sit Pater qui Filius, etiam sit Paracletus Spiritus, sicut Sabellius et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
II.
Si quis extra sanctam Trinitatem mala nescio quae divinitatis nomina introducit, dicens, quod ipsa divinitas sit trinitas, sicut Gnostici et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
III.
Si quis dicit Filium Dei Dominum nostrum antequam ex virgine nasceretur non fuisse, sicut Paulus Samosatenus et Photinus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
IV.
Si quis natale Christi secundum carnem non
vere honorat, sed honorare simulat se, jejunans in eodem die vel in Dominico, quia Christum in hominis natura esse non credit, sicut Cerdon, Marcion, Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
V.
Si quis animas humanas, vel angelos ex Dei credit substantia exstitisse, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
VI.
Si quis animas humanas dicit prius in coelesti habitatione peccasse, et pro hoc in corpora humana in terram dejectas, sicut Priscillianus dixit, anathema sit.
VII.
Si quis dicit diabolum non fuisse prius angelum bonum a Deo factum, nec Dei opificium fuisse naturam ejus, sed dicit eum ex tenebris emersisse, non aliquem sui habere auctorem, sed ipsum esse
principium absque substantia mala, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
VIII.
Si quis credit quod aliquas immundas creaturas diabolus fecerit, et tonitrua, et fulgura, et tempestates, et siccitates ipse diabolus sua auctoritate facit, sicut Priscillianus dixit, anathema sit.
IX.
Si quis animas et corpora humana fatali signo credit astringi, sicut Pagani et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
X.
Si quis duodecim signa, id est sidera quae mathematici observare solent per singula animae vel corporis membra disposita credunt, et nominibus patriarcharum ascripta dicunt, sicut Priscillianus dixit, anathema sit.
XI.
Si quis conjugia humana damnat, et procreationem
nascentium perhorrescit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
XII.
Si quis plasmationem humani corporis diaboli dicit figmentum esse, et conceptiones in uteris matrum operibus dicit daemonum fieri, propter quod resurrectionem carnis non credit, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
XIII.
Si quis dicit creationem universae carnis non opificium esse Dei, sed malorum angelorum, sicut Manichaeus et Priscillianus dixerunt, anathema sit.
XIV.
Si quis immundos putat cibos carnium quas Deus in usu hominum dedit, et non propter afflictionem sui corporis, sed quia immunditiam putaverit,
ita abstineat ab eis, ut nec olera cocta cum carnibus pergustet, sicut Manichaeus et Priscillianus docuerunt, anathema sit.
XV.
Si quis clericorum praeter matrem aut germanam vel etiam quae proxima consanguinitate junguntur, alias aliquas quasi adoptivas feminas secum retinent, et cum ipsis habitant, sicut Priscilliani secta docuit, anathema sit.
XVI.
Si quis quinta feria paschali, quae vocatur coena Domini, hora legitima post nonam jejunus in ecclesiis missas non tenet, sed secundum sectam Priscilliani festivitatem ipsius ab hora tertia per missas defunctorum soluto jejunio colit, anathema sit.
139
XVII.
Si quis scripturas, quas Priscillianus
secundum suum depravavit errorem, vel tractatus Dictinii, quos ipse Dictinius antequam converteretur scripsit, vel scripta quae sub nomine patriarcharum, prophetarum et apostolorum et suo errori consona confinxit, legit, et impia eorum figmenta sequitur aut defendit, anathema sit.
XVIII.
Propositis his capitulis et relectis Lucretius episcopus dixit: Quoniam etiam ea quae a catholicis abominata sunt et damnata manifestius et apertius etiam ignorantibus declarata sunt, necessarium post hoc arbitror si vestrae fraternitati videtur, ut instituta nobis sanctorum Patrum recensitis antiquis canonibus innotescant, quae etsi non omnia certe vel pauca, quae ad instructionem clericalis disciplinae pertinent, relegantur.
Omnes episcopi dixerunt:
Placet hoc edictum et congrua res est, ut quibus fortasse et per incuriam abolita sunt ecclesiastica constituta, audiant sanctorum canonum regulam et observent.
Relectis ex codice coram concilio tam generalium synodorum canonibus quam localium; post quorum lectionem Lucretius episcopus dixit: Ecce ex ipsa canonum lectione cognoscat sancta fraternitas vestra, non solum generalibus conciliis, sed et in localibus congregatos simul sacerdotes uno consensu ea quae ecclesiastico conveniebant ordini statuisse, et secundum quod uniuscujusque rei expetebat ratio prospexisse, sequentes sententiam doctrinae apostolicae dicentis: Probate quae bona sunt et tenete.
Si ergo placet charitati vestrae, quia sunt aliqua ecclesiasticae institutionis obsequia,
quae in hujus praesertim extremitate provinciae non per contentionem, quod absit, sed magis (sicut praefati sumus) fiunt per incuriam aut per ignorantiam, constituamus quaedam inter nos capitula, ut quae non uno modo tenentur a nobis ad unam omnino formulam revocentur?
Omnes episcopi dixerunt: Necessarium et valde utile arbitramur, ut ea quae apud unumquemque nostrum varia et inordinata consuetudine retinentur, unito inter nos Dei gratia et concordi celebrentur officio.
Et idcirco si quid illud est magnum vel parvum quod variari videmus, ad unam (sicut dictum est) formulam praefixis rationabiliter capitulis revocetur, praecipue cum et de certis quibusdam causis instructionem apud nos Sedis apostolicae
habeamus, quae ad interrogationes suas quondam venerandae memoriae praecessoris tui prudentia Profuturi ab ipsa beatissimi Petri accepit cathedra.
Lucretius episcopus dixit: Recte fraternitas vestra auctoritatem Sedis apostolicae recordata est, quae licet eodem tempore innotuerit quo directa est, tamen pro firmitate testimonii et instructione multorum (si vestrae unanimitati complacet) quia prae manibus est, coram omnibus legatur.
Omnes episcopi dixerunt: Justum est ut quia mentio ipsius auctoritatis est habita, quae est ejus doctrina a circumstantibus audiatur.
Relecta est auctoritas Sedis apostolicae ad quemdam Profuturum directa episcopum, quae propter prolixitatem his gestis minime est inserta; post cujus lectionem Lucretius episcopus dixit:
Manifestius patet apostolicam nobis opitulari doctrinam, et ideo sicut fraternitas vestra praedixit, si quid per ignorantiam apud quosdam variatur, ad unam formulam concordi regula praescriptis inter nos capitulis astringatur.
Proposita sunt capitula quae continent haec.
XIX.
Placuit omnibus communi consensu, ut unus atque idem psallendi ordo in matutinis, vel vespertinis officiis teneatur, et non diversae ac privatae monasteriorum consuetudines contra ecclesiasticas regulas sint permistae.
XX.
Item placuit, ut per solemnium dierum vigilias vel missas omnes easdem et non diversas lectiones in ecclesia legant.
XXI.
Item placuit ut non aliter episcopi et aliter
presbyteri populum, sed uno modo salutent dicentes: Dominus sit vobiscum, sicut in libro Ruth legitur; et ut respondeatur a populo: Et cum spiritu tuo, sicut et ab ipsis apostolis traditum omnis retinet Oriens, et non sicut Priscilliana haeresis permutavit.
XXII.
Item placuit ut eodem ordine missae celebrentur ab omnibus quo Profuturus quondam hujus metropolitanae ecclesiae episcopus ab ipsa apostolicae Sedis auctoritate suscepit scriptum.
XXIII.
Item placuit ut nullus eum baptizandi ordinem praetermittat, quem et antea tenuit metropolitana Braccarensis ecclesia, et pro amputanda aliquorum dubietate praedictus Profuturus episcopus scriptum sibi et directum a Sede beatissimi Petri apostoli
suscepit.
XXIV.
Item placuit, ut conservato metropolitani episcopi primatu caeteri episcoporum secundum suae ordinationis tempus alius alio sedendi deferat locum.
XXV.
Item placuit, de rebus ecclesiasticis tres aequae fiant portiones; id est, una episcopi, alia clericorum, tertia in reparatione vel in luminaribus ecclesiae.
De quarta parte sive archipresbyter, sive archidiaconus illam administrans episcopo faciat rationem.
XXVI.
Item placuit, ut nullus episcopus clericum alterius ordinare praesumat, sicut et antiqui canones vetuerunt, nisi forte signata ipsius scripta susceperit.
XXVII.
Item placuit, quia in aliquantis hujus provinciae ecclesiis diacones absconsis infra tunicam
utuntur orariis, ta ut nihil differre a subdiacono videantur, ut de caetero superpositis scapulis, sicut decet, utantur orariis.
XXVIII.
Item placuit ut non liceat cuilibet ex lectoribus sacra altaris vasa portare, nec aliis nisi his qui ab episcopo subdiaconi fuerint ordinati.
XXIX.
Item placuit ut lectores in ecclesia in habitu saeculari ordinati non psallant, neque granos gentili ritu dimittant.
XXX.
Item placuit, ut Veteris Testamenti nihil poetice compositum in ecclesia psallatur, sicut et sancti praecipiunt canones.
XXXI.
Item placuit, ut ingredi ad communicandum non liceat sacrarium laicis viris, vel mulieribus, nisi tantum clericis, sicut et antiquis canonibus institutum
est.
XXXII.
Item placuit, ut quicunque in clero cibo carnium non utuntur, pro amputanda suspicione Priscillianae haeresis, vel olera cocta carnibus tamen praegustare cogantur.
Quod si contempserint, secundum quod de talibus sancti Patres antiquitus statuerunt, necesse est, pro suspicione haeresis, hujus officio excommunicatos omnimodo removeri.
XXXIII.
Item placuit, ut qui pro haeresi aut pro crimine aliquo excommunicantur, nullus eis communicare praesumat, sicut et antiqua canonum continent statuta; quod si quis spernit, voluntarie seipsum alienum a communione facit.
XXXIV.
Item placuit, ut hi qui sibi ipsis, aut per ferrum, aut per venenum, aut per praecipitium, aut
suspendium, aut quolibet modo violentiae inferunt mortem, nulla pro illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur, multi enim sibi hoc per ignorantiam usurpant.
Similiter et de his placuit fieri qui pro suis sceleribus puniuntur.
XXXV.
Item placuit, ut catechumenis sine redemptione baptismi defunctis simili modo non oblationis commemoratio, neque psallendi impendatur officium, nam et hoc per ignorantiam usurpatum est.
XXXVI.
Item placuit ut corpora defunctorum nullo modo basilicam sanctorum sepeliantur, sed si necesse est, de foris circa murum basilicae usque adeo non abhorreat.
Nam si firmissimum hoc privilegium
usque nunc retinent civitates, ut res nullo modo intra ambitum murorum cujuslibet defuncti corpus sit humatum, quanto magis hoc venerabilium martyrum debet reverentia obtinere?
XXXVII.
Item placuit, ut si quis presbyter post hoc interdictum ausus fuerit chrisma benedicere, aut ecclesiam, aut altarium consecrare, a suo officio deponatur.
Nam et antiqui canones hoc vetuerunt.
XXXVIII.
Item placuit, ut ex laico ad gradum sacerdotii nemo veniat, nisi prius anno integro in officio lectorum, vel diaconatus disciplinam ecclesiasticam discat, et sic per singulos gradus eruditus ad sacerdotium veniat; nam satis reprehensibile est, ut qui nondum didicit, jam docere praesumat, dum et antiquis hoc Patrum institutionibus interdictum sit.
XXXIX.
Item placuit, ut si quid ex collatione fidelium, aut per festivitates martyrum, aut per commemorationem defunctorum offertur, apud unum clericorum fideliter colligatur, et constituto tempore, aut semel, aut bis in anno inter omnes clericos dividatur; nam non modice ex ipsa inaequalitate discordiae generantur, sic unusquisque in sua septimana quod oblatum fuerit sibi dependat.
XL.
Item placuit, ut praecepta antiquorum canonum (quomodo in concilio recitata sunt) nullus audeat praeterire; si quis autem contumax transgreditur ista, necesse est ut de suo degradetur officio.
Relectis capitulis Lucretius episcopus dixit: Quia opitulante Domino nobis ea quae infirmitatem catholicae et orthodoxae fidei, vel quae ad officium ordinis ecclesiastici
pertinebant unanimi (sicut oportebat) collatione decrevimus; restat nunc, ut ex omnibus his quae Dei gratia salubriter instituta sunt propriam unusquisque nostrum studeat docere atque informare dioecesim.
Si quis autem ex nobis in parochiis suis post agnita hujus concilii instituta, aut clericum,
aut monachum sanae huic doctrinae resistentem invenerit, aut in aliquo adhuc Priscillianae sectae errore latitare persenserit, et non continuo illum excommunicatum et anathematizatum de ecclesia ejecerit foras (ita ut cum hujusmodi homine, nec cibum aliquis fidelis sumere, nec communicare praesumat), noverit se is, qui talem receperit, fraternae esse excommunicationi obnoxium, et divinae procul dubio sententiae reum.
Omnes episcopi dixerunt: Quaecunque a nobis unito per Dei gratiam consensu decreta sunt, pervigili necesse est sollicitudine observentur.
Quae ut stabilitatem placitae constitutionis obtineant firmitatem, propria unusquisque his gestis manu subscribat.
Et post episcoporum subscriptio subsecuta est.
Lucretius episcopus subscripsi.
Andreas
episcopus subscripsi.
Martius episcopus subscripsi.
Cottus episcopus subscripsi.
Hildericus episcopus subscripsi.
Lucentius episcopus subscripsi.
Timotheus episcopus subscripsi.
Maliosus episcopus subscripsi.
140 INCIPIT CONCILIUM BRACCARENSE SECUNDUM.
Regnante Domino nostro Jesu Christo currente aera DCX, anno secundo regis Ariamiri, die decimo octavo Kalendarum Januariarum, cum Galliciae provinciae episcopi tam ex Braccarensi quam ex Lucensi
synodo cum suis metropolitanis praecepto praefati gloriosissimi regis simul in metropolitana Braccarensi ecclesia convenissent, id est, Martinus, Nitigis, Remisol, Andreas, Lucentius, Adoriens, Vectimer, Sardinarius, Viator, Avila, Polemus, Mailoc, considentibus simul episcopis, atque universo clero praesente, Martinus Braccarensis ecclesiae episcopus dixit: Inspiratione hoc Dei credam provenisse, sanctissimi Patres, ut per ordinationem gloriosissimi filii nostri regis ex utroque concilio conveniremus in unum, ut non solum de visione alterutra gratularemur, sed etiam ea quae ad ordinationem et disciplinam ecclesiasticam pertinent, pariter colloquamur.
Scriptum est enim in Evangelio, dicente Domino: « Ubicunque fuerint duo vel tres in nomine
meo congregati, ibi ero in medio eorum * .
» Nitigis Lucensis ecclesiae episcopus dixit: Nec aliud potest credi, nisi ea quae ad utilitatem nostrarum pertinent animarum divina inspiratione et inchoari et perfici oportere.
Et ideo unanimes atque idipsum in Domino sentientes, quaecunque ad instructionem nostram pertinent, in medium prolata desideramus agnoscere.
Martinus episcopus dixit: Arbitramur vestram beatitudinem recordari quia cum primum in ecclesia Braccarensi episcoporum concilium congregatum est, post multa quae ad concordiam fidei fuerant roborata, aliqua etiam quae regularum sanctorum canonum
continent discretionem firmavimus.
Quorum utilitas ut possit evidentius in memoriam revocari, ipsa, si vobis placet, epistola vestra in praesentia relegatur.
Omnes episcopi dixerunt: Oportet omnimode
ut in omnium auribus qui hic assistunt recitetur.
Recitatis ergo capitulis superioris concilii, quae ne prolixitatem facerent his gestis sunt inserta, Martinus episcopus dixit: Haec ergo quae modo sunt recitata quae nobis tunc aut varia, aut dubia, aut inordinata sunt visa, auxiliante Deo, ordinentur, et suam immobiliter obtineant firmitatem; quae autem tunc in memoriam non venerunt aut onerosum fuit in illo primo concilio multa similiter ingerere, necessarium videtur, modo ad notitiam sanctae charitatis deferri, eis specialiter prospectis, ut spirituali ventilata examine purgentur; sancti enim Patres praecessores nostri, aut generales synodos undique colligi pro unitate rectae fidei fecerunt: sicut in Nicaea contra Arium trecenti decem et octo, et
in Constantinopoli centum quinquaginta contra Macedonium, et in Epheso contra Nestorium ducenti, et in Chalcedona Eutichetem sexcenti triginta, aut certe speciales synodos per suas unusquisque provincias pro resecandis contentionibus, vel emendandis aliquorum negligentiis collegerunt; et prout eventus culparum aut qualiscunque excessus exegit, per singulas quasque divinas canonum sententias, mediante inter eos Dei spiritu, conscripserunt, quas oportet nos relegere et tenere; et quia opitulante Christi gratia de unitate et rectitudine fidei in hac provincia nihil est dubium, nobis modo specialius est agendum, ut si quid fortasse ex apostolica disciplina
per ignorantiam aut per negligentiam reprehensibile invenitur in nobis, recurrentes ad testimonia sanctarum Scripturarum vel antiquorum canonum instituta, adhibito communi consensu animi, quae displicuerint rationabili judicio corrigamus.
Et primum, si placet, in relectis beati Petri apostoli praeceptis quae pro regula sacerdotum in sua epistola evidenter adscripsit, quidquid non eodem tenore sicut princeps apostolorum edocuit, agi videtur, a nobis sine ulla cunctatione ad emendationem deducere festinemus, ne forte dum aliis praedicamus ipsi reprobi effecti divino illo condemnemur eloquio, dicente: « Tu vero odisti disciplinam, et projecisti sermones meos post te * .
» Omnes episcopi dixerunt: Cupimus memoratam apostoli
Petri epistolam ad locum afferri ipsum ubi sacerdotes decet audire.
Tunc allato libro haec ex eadem epistola recitata sunt: « Seniores obsecro consenior, pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Dominum, neque turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque dominantes in clericis, sed forma facti gregi et ex animo, ut cum apparuerit princeps pastorum percipiatis immarcessibilem gloriae coronam.
» His relectis, omnes episcopi dixerunt: Cognitis his quae ex epistola beati Petri apostoli sunt recitata, desideramus, auxiliante Dei gratia, divinis obedire praeceptis, et apostolicae epistolae quae nobis recitata est in his omnibus formulam imitari, ne forte in aliquibus inordinate ambulantes divino (quod absit) judicio condemnemur,
sed sanctorum Patrum vestigia subsequentes in ipsorum requie mereamur esse participes, et immarcessibilem illam gloriae coronam, quae repromissa est, cum ipsis percipere mereamur.
Ob hoc ergo tuam simul omnes deposcimus charitatem ut has omnes causas singulis capitulis breviter comprehensas, vel qualiter corrigi debeant, his gestis subter annectas.
Quae cum studiosius relecta et in notitiam omnium nostrum evidenter fuerint perducta, propria unusquisque manu pro eorum emendatione et confirmatione subscribat, ut non solum nobis sed etiam successoribus nostris, haec ad perfectionem episcopalis officii decreta proficiant.
CAP. I.
Placuit omnibus episcopis atque convenit, ut per singulas ecclesias episcopi, et per dioeceses
ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant, vel missarum qualiter officia in ecclesia peragant, et si recte quidem invenerint, Deo gratias, sin autem minime, docere debent ignaros.
Et hoc modis omnibus praecipite sicut antiqui canones jubent, ut ante dies viginti baptismi ad purgationem exorcismi concurrant catechumeni, in quibus viginti diebus omnes catechumeni symbolum quod est: Credo in Deum Patrem omnipotentem, specialiter doceantur.
Postquam ergo haec suis clericis discusserint vel docuerint episcopi, alia die convocata plebe ipsius ecclesiae doceant illos, ut errores fugiant idolorum, vel diversa crimina, id est, homicidium, adulterium, perjurium, falsum testimonium, et reliqua peccata mortifera, et quod nolunt
sibi fieri, alteri non faciant, et ut credant resurrectionem omnium hominum, et diem judicii in quo unusquisque secundum opera sua recepturus sit.
Et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam.
II.
Placuit ut nullus episcoporum per suas dioeceses ambulans praeter honorem cathedrae suae, id est, solidos duos, aliquid aliud per ecclesias tollat; neque tertiam partem ex quacunque oblatione populi in ecclesiis parochialibus requirat; sed illic tertia pars pro luminaribus ecclesiae vel recuperatione servetur, et per singulos annos episcopo inde ratio fiat.
Nam si tertiam partem illam episcopus tollat, lumen et sacra tecta abstulit ecclesiae.
Similiter ut parochiales clerici servili more in aliquibus operibus episcopis servire non cogantur, quia scriptum est: Neque
vi dominantes in clero.
III.
Placuit ut de ordinatione clericorum episcopi munera nulla accipiant, sed sicut scriptum est, quod gratis donante Deo accipiunt, gratis dent.
Non in aliquo pretio gratia Dei, et impositio manuum venundetur; quia antiqua definitio Patrum, ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit, dicens: Anathema sit danti et accipienti.
Propterea quia aliquanti multis sceleribus obnoxii sancto indigni ministrantes altari non hoc testimonio bonorum actuum, sed profusione munerum obtinent, oportet ergo non per gratiam munerum, sed per diligentem prius discussionem, deinde per multorum testimonium clericos ordinare.
IV.
Placuit ut modicum balsami quod benedictum
pro baptismi sacramento per ecclesias datur, quia a singulis tremisses pro ipso exigi solent, nihil ulterius exigatur: ne forte quod pro salute animarum per invocationem sancti Spiritus consecratur, sicut Simon magus donum Dei pecunia voluit emere, ita nos venundantes damnabiliter venundemur.
V.
Placuit ut quotiens ab aliquo fidelium ad consecrandas ecclesias episcopi invitantur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirant, sed si ipse quidem aliquid ex suo voto obtulerit, non respuatur.
Si vero aut paupertas illum, aut necessitas retinet, nihil exigatur ab illo.
Attamen unusquisque episcoporum meminerit, ut non prius dedicet ecclesiam, nisi antea dotem basilicae et obsequium
ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat.
Nam non levis est ista temeritas sine luminaribus, vel sine substantiali sustentatione eorum qui ibidem servituri sunt, tanquam domus privata consecretur ecclesia.
VI.
Placuit si quis basilicam non pro devotione fidei, sed pro quaestu cupiditatis aedificat, ut quidquid ibi de oblatione populi colligitur, medium cum clericis dividat, eo quod basilicam in terra sua quaestus causa condiderit, quod in aliquibus locis usque modo dicitur fieri.
Hoc ergo de caetero observari debet, ut nullus episcoporum tam abominabili voto consentiat, nec basilicam quae non pro sanctorum patrocinio, sed magis sub tributaria conditione est condita, audeat consecrare.
VII.
Placuit ut unusquisque episcopus per ecclesias suas hoc praecipiat, ut hi qui infantes suos ad baptismum offerunt, si quid voluntarie pro suo offerunt voto, suscipiatur ab eis.
Si vero per necessitatem paupertatis aliquid non habent quod offerant, nullum illi pignus violenter tollatur a clericis.
Nam multi pauperes hoc timentes filios a baptismo retrahunt, qui forte differunt.
Si sine gratia baptismi de hac vita recesserint, necesse est ut ab illis eorum perditio requiratur, quorum spolia pertimescentes a baptismi gratia se retraxerunt.
VIII.
Placuit ut si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetit, secundum praeceptum Pauli apostoli duo vel tria testimonia requirantur ab illo.
Quod si non potuerit, datis testimoniis,
approbari quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.
IX.
Placuit ut priusquam omnia in concilio sacerdotum fuerint ordinata, illud observetur ut superventurum ipsius anni Pascha quo Kalendarum die vel quota luna debet suscipi, a metropolitano episcopo nuntietur, quod caeteri episcopi, vel clerus reliquus breviculo subnotantes, unusquisque in sua ecclesia adveniente natalis Domini die, astante populo, post lectionem Evangelicam nuntiet; in cujus principio convenientes in unum vicinae ecclesiae per triduum cum psalmis, per sanctorum basilicas ambulantes celebrent litanias.
Tertio autem die, celebratis hora nona sive decima missis, dimisso populo praecipiant Quadragesimae jejuniis servire, et mediante
Quadragesima ex viginti diebus baptizandos infantes ad exorcismi purgationem offerre.
141
X.
Placuit, ut quia per stultitiam praesumpti
nuper erroris, aut certe ex veteris Priscillianae adhuc haeresis fetore corrupto cognovimus quosdam presbyteros in hujus praesumptionis audacia retineri, ut missas mortuorum etiam post acceptum merum vel oblationem ausi sunt consecrare: ideoque hoc praefixae evidentis sententiae admonitione servetur, ut si quis presbyter post hoc edictum nostrum amplius in hac vesania fuerit deprehensus, hoc est non jejunus, sed quocunque cibo praesumpto oblationem consecraverit in altari, continuo ab officio suo privatus a proprio deponatur episcopo.
His ita gestis, placuit omnibus pro confirmanda horum observantia unumquemque propria manu subscribere eo placitorum facto, ut si quis eorum capitulorum terminum transgressus ad inordinatas consuetudines
reverti voluerit, totius concilii excommunicatione correptus, verissimam sibi de sui ordinis inclinatione noverit imminere sententiam.
Martinus Braccarensis metropolitanae ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Remisol Besensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Lucentius Conimbrigensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Adoricus Getanae ecclesiae episcopus his gestis sub.
Sardinarius Lamucensis ecclesiae episcopus his gestis sub.
Viator Magnatensis ecclesiae episcopus his gestis sub.
Alitigitis Lucensis metropolitanus ecclesiae episcopus his gestis sub.
Andreas Herensis ecclesiae episcopus his gestis sub.
Anila Tudensis ecclesiae episcopus his gestis subscripsi.
Pulensus Asturicensis ecclesiae episcopus his gestis sub.
Mailoc Brittinorum ecclesiae episcopus his
gestis sub.
Victimer Auriensis ecclesiae episcopus subscripsi.
INCIPIT PRAEFATIO SANCTI MARTINI BRACCARENSIS EPISCOPI IN LIBRO CAPITULORUM EX GRAECORUM SYNODIS COLLECTORUM.
Domino meo beatissimo atque apostolicae Sedis honore suscipiendo in Christo fratri Nigesio episcopo, vel universo Concilio Lucensis ecclesiae episcopus Martinus.
Canones qui in partibus orientis ab antiquis Patribus constituti sunt, Graeco prius sermone conscripti sunt, postea autem succedenti tempore in Latinam linguam translati sunt.
Et quia difficile est, ut simplicius aliquid ex alia lingua transferatur in
aliam, simulque et illud accidit, ut in tantis temporibus scriptores aut non intelligentes, aut dormitantes
multa praetermittant, et propterea in ipsis canonibus aliqua simplicioribus videantur obscura: ideo visum est ut cum omni diligentia, et quae per translatores obscurius dicta sunt, et ea quae per scriptores sunt immutata simplicius et emendatius restaurarem, id primum observans, ut illa quae ad episcopos, vel universum clerum pertinent una in parte conscripta sint, similiter et quae ad laicos pertinent simul sint
adunata, ut de quo capitulo scire aliquis voluerit, possit celerius invenire.
CAPITULA.
1. De electione episcopi.
2. De ordinatione episcopi.
3. De evacuanda ordinatione quae absente metropolitano fuerit facta.
4. De primatu metropolitani.
5. De eo qui per ambitionem de inferiori civitate ad majorem transire voluerit.
6. De non mutandis parochiis.
7. De praesumptione alienae dioecesis.
8. De non constituendo episcopo successore.
9. De irruptione vacantis ecclesiae.
10. De episcopo per necessitatem vacante.
11. De contemptore episcopo.
12. De seditioso episcopo.
13. De senioribus judicii.
14. De episcopi praesumptione in rebus ecclesiae.
15. De rebus ecclesiasticis gubernandis.
16. De rebus ecclesiae dispensandis.
17. De his qui de ministerio ecclesiae aliquid vendunt.
18. De synodo facienda.
19. De episcopo qui noluerit venire ad synodum.
20. De legitima aetate ordinandi presbyteros.
21. De eunuchis qui ab aliis fiunt, vel qui sibi naturalia abscindunt.
22. De neophytis.
23. De poenitente non admittendo ad clerum.
24. De his qui indiscussi, aut presbyteri, aut diaconi ordinati sunt.
25. De presbyteris vel diaconibus qui post ordinationem denotantur.
26. De his qui viduas, aut dimissas ducunt.
27. De fornicatoribus clericis.
28. De his quorum uxores moechantur.
29. De viduis clericorum.
30. De filia episcopi vel presbyteri quae fuerit devota et peccaverit.
31. De devota vel peccante que se maritaverit.
32. De subintroductis adoptivis mulieribus.
33. De non recipiendis clericis, et de infirmanda ordinatione ejus qui sine episcopi sui licentia ab alio episcopo ordinatur.
34. De clericis desertoribus.
35. De importunis clericis.
36. De purganda opinione haeresis.
37. De clericis excommunicatis.
38. De presbyteris ut ad secundas non vadant nuptias.
39. De his qui ad diaconum eliguntur.
40. Quod non licet diaconum nisi jussum sedere.
41. De eo quod non licet quemlibet sacra mysteria
tangere. 42. Ut mulieres in sacrarium non intrent.
43. Ne lector alterius viduam duxerit.
44. Si subdiaconus secundam duxerit uxorem.
45. Ut non ascendat in pulpitum nisi lector.
46. De conditionalibus non ordinandis, nisi consensu patroni.
47. De non suscipiendis servis in Clero alienis.
48. De non celebrandis natalitiis martyrum in quadragesima.
49. Non suscipi debere ante duas hebdomadas sed ante tres infantes ad baptismum.
50. De non solvendo jejunio in quinta feria Paschae.
51. De chrismate conficiendo.
52. Non liceat presbytero coram episcopo chrismare.
53. Non licet presbytero ante episcopum in baptisterium introire.
54. De praegnantibus baptizandis.
55. Quae in altari offerri oportet.
56. De presbyteris forasticis.
57. De non jejunando in die Dominico neque genua flectendo.
58. De gustandis carnibus, et non exsecrandis.
59. De eo quod non liceat sacerdotibus vel clericis spectaculis interesse.
60. De eo quod non liceat sacerdotibus vel clericis incantatorias et contrarias ligaturas facere.
61. De eo quod non liceat convivia facere de confertis.
62. De usuris vel negotiorum lucris.
63. De clericis qui ad matutinum vel vespertinum non conveniunt.
64. De eo quod non liceat clericis die Dominico ab ecclesia absentari.
65. De eo quod non liceat clericis ante horam tertiam
prandere. 66. De attondenda coma clericorum et habitu ordinato.
67. De eo quod non liceat poeticos psalmos in ecclesia dicere, et libros apocryphos legere.
68. De eo quod non liceat super monumenta mortuorum missas tenere.
Capitula canonum ad laicos pertinentium sequuntur.
69. De eo quod non liceat christianis prandia ad monumenta portare.
70. De eo quod non liceat clericis vel laicis catholicis cathedras ab haereticis eulogias accipere, aut cum ipsis et schismaticis orare.
71. De eo quod non liceat Christianis observationes diversas attendere.
72. De eo quod non liceat Christianis tenere traditiones gentilium.
73. Ut non liceat observare lunas, aut stellarum cursus 74.
De eo quod non liceat observare Kalendas.
75. De eo quod non liceat medicinales herbas cum aliqua observatione colligere.
76. De eo quod non liceat feminas christianas in lanificiis aliquid observare.
77. De adulteriis.
78. De mulieribus fornicariis, et abortivum facientibus.
79. De homicidio voluntario, vel non voluntario.
80. De muliere quae duos fratres conjugio, et viro qui duas sorores habuit.
81. De his qui nuptias iteraverint.
82. De his qui se cum animalibus commiscuerint.
83. De his qui usque ad finem vitae in peccatis perdurant, et in exitu communionem petunt.
84. De his qui intrantes ecclesiam propter luxuriam sacramento se abstinent.
85. De excommunicatis.
CANONES.
CAP. I. Non licet populo electionem facere eorum qui ad sacerdotium provocantur, sed judicium episcoporum est, ut ipsi eum qui ordinandus est, probent, si in sermone et fide, et in vita edoctus sit.
II.
Episcopum oportet maxime quidem ab omni concilio constitui, sed si hoc aut pro necessitate, aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus
tres colligantur, et omnium praesentium vel absentium subscriptiones teneantur, et sic postea ordinatio fiat.
Hujus autem rei potestas in omni provincia ad metropolitanum pertinet episcopum.
III.
Non debet ordinari episcopus absque consilio, et praesentia metropolitani episcopi.
Adesse autem omnes oportet qui sunt in provincia sacerdotes, quos
per suam debet epistolam convocare.
Et quidem si omnes occurrerint, bene.
Sin autem hoc difficile fuerit, plures oportet concurrere.
Qui autem non convenerint praesentiam sui per epistolas faciant, et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri oportet.
Si autem aliter praeter quod terminatum est a nobis fuerit factum, talem ordinationem nihil praevalere decernimus.
Sin autem secundum canones ordinatio episcopi fuerit facta, et si quis cum malitia in aliquo contradixerit, plurimorum consensus obtineat.
IV.
Per singulas provincias oportet episcopos cognoscere metropolitanum episcopum, et ipsum primatus curam suscipere, nihil autem agere reliquos episcopos praeter eum, secundum quod antiquitus a
patribus nostris constitutum continetur in canone, propter quod et metropolitanus episcopus 142 nihil praesumptive assumat absque consilio caeterorum.
V.
Si quis particeps alicujus fuerit ambitionis inventus, sive episcopus, sive presbyter vel diaconus, de inferiori civitate non transeat ad majorem.
Sed si quis contra haec magni concilii constituta importunus exstiterit, omnimodo evacuetur hujusmodi factum, et suae iterum restauretur ecclesiae cui episcopus, aut presbyter, aut diaconus prius fuerat constitutus.
VI.
Episcopum a propria parochia non liceat transire in aliam neque sua sponte introire, neque invitatum, neque ab episcopo coactum, sed permaneat in loco, in quo a Deo est ordinatus, et in ea quam
sortitus est ecclesia secundum antiquorum canonum constitutum.
VII.
Si quis episcopus, non per scripturam metropolitani episcopi, aut qui cum eo sunt, rogatus, de alia provincia in aliam venerit, sed praesumptive irruens ad ordinationem et constitutionem clericorum, qui ad illum non pertinent importunus existat, vacua sunt et inania omnia quae ab eo fuerunt constituta.
Ipse autem digna increpatione excommunicetur, et alienetur a sancto concilio.
VIII.
Episcopo non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem.
Si quis autem hoc usurpare tentaverit, talis constitutio irrita erit.
Non aliter ergo fieri oportet nisi cum concilio et judicatu episcoporum qui post exitum praedecessoris potestatem
habent dignum eligere.
IX.
Si quis episcopus vacans in ecclesiam non habentem episcopum subrepens populo sine concilio integri ordinis irruerit, etiamsi populus quem seduxit desideret illum, alienum ab ecclesia esse oportet.
Integrum autem et perfectum consilium dicimus llud, in quo metropolitanus episcopus fuerit.
X.
Si quis ordinatus per contentionem populi, aut pro aliqua ratione et non pro sua culpa in parochiam quae ei fuerit data non ierit, hunc oportet ordinem sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus ecclesiae in qua convenit nihil sibi praesumat, sustineat autem quod de eo sanctum concilium judicare voluerit.
XI.
Si quis episcopus ordinatus noluerit agere sacerdotium, neque consenserit in sibi commissa ecclesia ambulare, istum talem excommunicare oportet quod si coactus contempserit, sanctum concilium quod placet de eodem terminet.
XII.
Si quis episcopus ordinatus fuerit, et non vult ipsam parochiam suscipere in qua nominatus est, sed alibi vult ordinari, et vim facit, ac seditiones concitat contra eos qui illum ordinaverunt, hunc ab honore oportet removeri; si autem in pristino honore presbyterii vult stare, non vetetur ut gradum quem habuit retineat.
Quod si reluctatus fuerit, etiam ab honore presbyterii deponatur.
XIII.
Si quis episcopus in aliquibus causationibus judicatur, et viderit ipsos episcopos qui in provincia
sunt inter se judicio discrepare, ut alii videantur eum qui judicatur justificare, alii condemnare, pro definitione hujus dissensionis hoc placuit sancto concilio, ut de provincia vicina alter metropolitanus convocetur episcopus, ut per eum confirmetur quod secundum rectum placuerit canonem.
XIV.
Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis necessitate compulsus inscio clero, aut ubi forte non est presbyter de rebus ecclesiasticis aliquid praesumpserit vendere, res ipsas ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus, et tanquam furti aut latrocinii reus a suo privetur honore.
XV.
Quae sunt ecclesiae conservari communi diligentia, et bona conscientia, et fide Dei qui omnia
videt, et judicat gubernari oportet cum judicio et potestate episcopi, cui et omnis populus et congregatio commissa est animarum.
Manifesta autem debent esse quae ad ecclesiam pertinent in conscientia eorum, qui circa episcopos sunt presbyter et diaconus, ut hi omnes sciant quae sunt ecclesiae propria, ut si episcopi contigerit transitus, eos nihil latere possit ex his quae ad ecclesiam pertinent, ut nullomodo possint minui et perire, neque res propriae episcopi debent importunitatem pro rebus ecclesiae pati.
Dignum vero et justum est apud Deum et homines, ut ea quae ipsi propria sunt, cui voluerit derelinquat, et quae ecclesiae sunt eidem conserventur ecclesiae, ut nec ecclesia patiatur damnum, neque episcopus pro rebus ecclesiae in suis proscribatur, ne post ejus obitum
in causas incidant, qui ad eum pertinent, nec ipse in maledictum incidere videatur.
XVI.
Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae, ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reverentia et timore Dei.
Participare et eum oportet quae necessaria sunt, si tamen ipse, aut qui cum eo sunt fratres indiguerint aliquo, ut necessitatem nullomodo patiantur secundum Apostolum dicentem: Victu et tegumento his contenti sumus.
Si autem res ecclesiasticas episcopus in suas voluntates usurpare voluerit, et loca ecclesiae et fructus agrorum non cum presbyterorum vel diaconorum consilio contaminaverit, aut fratribus vel filiis vel quibuscunque propinquis dederit potestatem, ut per eos latenter laedantur
res ecclesiae, hunc oportet obnoxium esse concilio.
Sin aliter episcopus vel qui cum eo sunt presbyteri aut diaconi accusentur, quia quae ex redditu vel ex quolibet actu ecclesiae veniunt in sinus suos colligunt, et pauperes fraudant et fame conficiunt, hos enim corripi oportet secundum quod ordinatum fuerint a sancto concilio.
XVII.
Si quis presbyter, aut diaconus inventus fuerit aliquid de ministeriis ecclesiae venundedisse, quia sacrilegium commisit, placuit eum in ordinatione ecclesiastica non haberi.
In judicio tamen episcopi dimittendus est, sive dignus, sive indignus in suo recipi debeat gradu, quia multoties hoc ipsum quod de sacro sancto altario contaminatum est in episcopi potestate dimissum est.
XVIII.
Propter ecclesiasticas curas et altercationum solutiones bene placuit per singulas provincias bis in anno concilium fieri, convocante metropolitano episcopo omnes provinciales episcopos, ita ut ad concilium praecedant omnes presbyteri et diacones, ut eorum qui se laesos existimant in concilio causae examinatae ad justum judicium perducantur.
Et si qui manifeste episcopi, vel presbyteri, aut diaconi inventi fuerint in offensa secundum rationem excommunicentur, quandiu communi consensu de his placuerit dare sententiam.
Nulli autem episcopo liceat propria apud semetipsum concilia facere praeter eos quibus metropoles sunt creditae.
XIX.
Ad concilium convocatus episcopus non debet
contemnere, sed ire, et ea quae ad utilitatem ecclesiae, vel caeterorum pertinent docere si novit, aut doceri si nescit, nam si contempserit ire extra aegritudinem, reus erit fraterni concilii.
XX.
Si quis triginta aetatis suae non impleverit annos nullo modo presbyter ordinetur, etiamsi valde sit dignus, quia et ipse Dominus trigesimo anno baptizatus est, et sic coepit docere.
Oportet ergo eum qui ordinandus est usque ad hanc aetatem legitimam conservari.
XXI.
Si quis prae aegritudine naturalia a medicis habuit secta, similiter et qui a barbaris aut dominis stultis fuerint castrati, et moribus digni fuerint visi, hos canon admittit ad clericatus officium promoveri.
Si quis autem sanus non per disciplinam religionis