Collectio Hispana (page 12)

Anonyme · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Collectio decretalium (Isidorus Mercator), J. P. Migne · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Similiter « et qui dimissam duxerit, moechatur * , » et ideo tales omnes a communione fidelium abstinendos.

De parentibus autem, aut de propinquis eorum, nihil tale statui potest, nisi incentores illiciti consortii fuisse detegantur.

VII.

Qui vero libri recipiantur in canone sanctarum Scripturarum brevis annexus ostendit.

Haec sunt ergo quae desiderata moneri voce voluisti, Moysi libri 5, id est Genesis, Exodus, Leviticus,

Numeri, Deuteronomium; necnon et Jesu Nave, et Judicum, et Regnorum libri quatuor; simul et Ruth, Prophetarum libri sedecim: Salomonis libri quinque, Psalterium; item historiarum Job liber unus, Esther unus, Judith unus, Machabaeorum duo, Esdrae duo, Paralipomenon duo.

Item Novi Testamenti Evangeliorum libri quatuor; Pauli apostoli Epistolae 14; Epistolae Joannis, quatuor; Epistolae Petri duae; Epistola Judae; Epistola Jacobi; Actus apostolorum; Apocalypsis Joannis.

Caetera autem quae sub nomine Mathiae, sive Jacobi minoris, et sub nomine Petri, et Joannis, quae a quodam Leutio scripta sunt, vel sub nomine Andreae, quae a Nexocharide et Leonida philosophis, et sub nomine Thomae, et si quae sunt alia non solum non aspicienda,

verum etiam noverit esse damnanda.

Datum X Kalend.

Martii, Stilicone et Antemio consulibus.

Epistola Innocentii ad Felicem Nucerianum episcopum.

1. Si quis volens partem sui corporis amputaverit clericus esse non potest, nolens autem potest.

2. Quod digami ad clerum admitti non possunt.

3. Qui de laicis ad clerum non debent promoveri.

4. Qui de laicis possunt clerici fieri, hic aperte concubina prohibetur.

5. De temporibus in clero immorandis.

INNOCENTIUS, FELICI, episcopo Nuceriano.

Mirari non possumus dilectionem tuam sequi instituta majorum omniaque quae possunt aliquam recipere dubitationem ad nos quasi ad caput atque ad apicem episcopatus referre, ut consulta videlicet sedes apostolica ex ipsis rebus dubiis certum aliquid faciendum pronuntiet.

Quod et nos libenter accipimus et dilectionem tuam memorem canonum approbamus.

Scripsisti ergo quod fervore fidei quo polles et amore sanctae plebis, vel reparaveris ecclesias Dei, vel novas quasque construxeris, sed in his quos clericos constituas non habere, aliquos vero mutilos, aliquos digamos esse, ad quod stupuimus prudentem virum, de his voluisse consulere quae omnibus sunt certa ratione comperta.

Ergo non

quasi ignoranti dicimus, sed in aliis forsitan occupatos istud oblitos vos esse dicimus.

I.

Qui igitur partem cujuslibet digiti sibi ipse volens abscidit, hunc ad clerum canones non admittunt.

Cui vero casu aliquo contigerit dum aut operi rustico curam impendit, aut aliquid faciens se non sponte percussit, hos canones praecipiunt, et clericos fieri; et si in clero fuerint reperti non abjicit.

In illis enim voluntas judicata est, quae sibi ausa fuerit ferrum injicere.

Quod scilicet et alii id facere dubitari non possit, in illis vero casus veniam meruit.

II.

De digamis autem nec consuli debuit quod manifesta lectio sit Apostoli, « unius uxoris virum; » ad sacerdotium sive ad clericatum admitti debere, et

hanc ipsam tamen si virginem accepit.

Nam ea quae habuerit ante virum, licet defunctus sit, tamen si clerico postea fuerit copulata, clericus qui eam acceperit esse non poterit, quia in lege cautum est, « non viduam, non abjectam » habere posse conjugem sacerdotem.

III.

De laicis vero religio tua consuluit quos canones ordinare prohibeat.

Certum est quidem hoc regulas ecclesiasticas continere, sed non ita definitum est, ut de omnibus sit laicis constitutum.

Neque enim clerici nasci, et non fieri possunt, sed designata sunt genera, de quibus ad clericatum pervenire non possunt, id est, si quis fidelis militaverit, si quis fidelis causas egerit, hoc est postulaverit, si quis fidelis administraverit.

De curialibus

autem manifesta ratio est, quoniam et si inveniantur hujusmodi viri qui debeant clerici fieri, tamen quoniam saepius ad curiam repetuntur, cavendum ab his est propter tribulationem quae saepe de his Ecclesiae provenit.

IV.

Laici vero, qui habentes uxores baptizati sunt, ac si se instituerunt, ut opinio eorum in nullo vacillet, ut aut clericis juncti sint, aut monasteriis ex quo baptizati sint haeserint, si non concubinam, non pellicem noverint, si in omnibus operibus vigilaverint, non prohibentur hujusmodi ad clericatus sortem assumi

V.

Ita sane ut in eos tempora a majoribus constituta serventur, nec cito quilibet lector, cito acolytus, cito diaconus, cito sacerdos fiat, quia in minoribus

officiis si diu perdurent et vita eorum pariter et obsequia comprobantur, ut ad sacerdotium posthac emensis stipendiorum meritis veniant, nec praeripiant quod vita probata meretur accipere.

Quoniam ergo certa definitione monstratum est qui debeant admitti quive reprobari, ex his omnibus quos videt dignatio tua non posse reprobari, eligere debebis quos clericos facias.

Si enim nullam gratiam hominibus aut beneficium praestare velimus, tales invenire possumus, de quorum assumptione nec incurrere nec erubescere valeamus.

De his qui in presbyterio filios genuerunt, ut ab officio removeantur.

INNOCENTIUS MAXIMO et SEVERO episcopis per Britios.

Ecclesiasticorum canonum norma nulli esse debet incognita sacerdoti, quia nesciri haec a pontifice satis est indecorum, maxime cum a laicis religiosis viris sciatur et custodienda esse ducatur.

Nuper quidem Maximilianus filius noster agens in rebus hujusmodi qualem querelam detulerit, libelli ejus series annexa declarat.

Qui zelo fidei et disciplinae ductus non patitur Ecclesiam pollui ab indignis presbyteris, quos in praesbyterio filios asserit procreasse: quod non licere exponerem nisi nossem vestram prudentiam legis totius habere notitiam.

Et ideo, fratres charissimi, libelli qui subjectus est tenore perspecto, eos qui talia perpetrasse dicuntur, jubebitis in medio collocari, discussisque objectionibus quae ipsis presbyteris

impinguntur, si convicti fuerint, a sacerdotali removeantur officio, quia qui sancti non sunt, sancta tractare non possunt, atque alieni efficiantur a ministerio quod vivendo illicite polluerunt.

Miramur haec eorum dissimulare episcopos ut aut connivere, aut nescire esse illicita judicentur.

Quod poenitentium nullus ad clerum possit admitti.

INNOCENTIUS AGAPITO, MACEDONIO et MAURIANO, episcopis Apulis.

Multa in provincia contra canones ecclesiasticos, decretaque majorum usurpari a plurimis, et relationes diversorum et suggestiones fidissimae retulerunt, quae quidem possent facile resecari, si episcopi

in his non invenirentur auctores.

Qui dum aut amicis aut obsequentibus gratiam praestare nituntur, religionem violant, ordinesque corrumpunt, ac sic evenit ut indigni quique honores suscipiant ecclesiasticos, et admittantur ad clerum, qui nec inter laicos quidem dignum locum habere mererentur, sicuti in nunc dato nobis libello monstratum est, Modestum quemdam multis criminibus involutum, propter quae etiam poenitentiam egisse dicitur, non solum clericum effectum, quod non licet, verum etiam ad episcopatus apicem eum tradere, cum canones apud Nicaeam constituti poenitentes etiam ab infimis officiis clericorum excludant.

Et ideo, fratres charissimi, perspecto tenore libelli eum jubete praesentari, ac si vere constiterit talem qualem libellus

affirmat, non solum ab ambitione, sed etiam a clericatus removeatur officio.

De Bubalio et Tauriano damnatis a provincialibus episcopis, quorum sententiam sedes apostolica retractatione curavit.

INNOCENTIUS RUFO, GERONTIO, SOPHRONIO, FLAVIANO, MACEDONIO, PROSDOTIO et ORISTEO, episcopis per Macedoniam constitutis.

Mora coepiscoporum nostrorum Maximiani et Eumenii, vel potius importunitas temporis fecit, ut vos iteraretis de Bubalio et Tauriano querimoniam, et nos iterum in homines perditissimos insurgeremus.

Sed, ut possum, paucioribus verbis tantorum malorum imitabor compendium, et strictim quae in

volumine litterarum nostrarum conspexerim retractabo.

Grave non oportuit videri piissimis mentibus vestris cujuscunque retractari judicium, quia veritas exagitata saepius magis splendescit in luce, et pernicies revocata in judicium gravius et sine poenitentia condemnatur.

Nam fructus divinus est justitiam saepius 174 recenseri, fratres charissimi, verum illud video movisse animos vestros quod in multis Bubalius saepe fallaciis deprehensus objecerit exemplaria fictarum quasi a nobis litterarum, cum pro consuetudine hominis nihil quod perferret jam fide dignissimum videretur.

Sed sileatur omne jam de tali negotio murmur, et convicti diaboli ipsi anhelitus comprimantur.

Subjunximus autem his priores litteras, quas per memoratos episcopos miseramus, quibus

ita plenaria sensuum nostrorum sententia designata est, ut dum relegeritis nihil ambiguum, nihil requirendum in hac causa de caetero repetatis.

Hanc autem paginulam nostram sollicitius credentibus sibi episcopis relegendam mittite, ut sciant plenissime quid sit de Bubalio et Tauriano caeterisque pronuntiatum, ut servent qui digni admonitione sunt cavere a talibus, ne talibus socientur.

De invasione parochiae alterius.

INNOCENTIUS FLORENTIO episcopo Tiburtinensi.

Non semel sed aliquoties clamat Scriptura divina transferri non oportere terminos a prioribus institutos, quia nefas est, si quod alter semper possederit, alter invadat, quod tuam bonitatem frater et coepiscopus

noster Ursus asserit perpetrasse.

Nam Nomentanam sive Faciliensem parochiam ad suam dioecesim a majoribus pertinentem invasisse te, atque illic divina celebrasse mysteria eodem ac nesciente, non sine dolore conquestus est.

Quod si verum est, non leviter te incurrisse cognoscas.

Unde si declinare cupis tantae usurpationis invidiam, nostris litteris admonitum te convenit abstinere.

Certe si aliquid tibi credis justitiae suffragari, integris omnibus et in pristino statu manentibus, post dies venerabiles Paschae adesse debebis, ut memoratis possis intentionibus respondere, praesentibusque in medio collocatis quid antiquitas aut veritas habeat inquiramus.

De eo cujus de captivitate reversa est uxor ut eam recipiat, altera quam duxerat repudiata.

INNOCENTIUS PROBO.

Conturbatio procellae barbaricae facultati legis intulit casum.

Nam bene constituto matrimonio inter Fortunium et Ursam captivitatis incursus fecerat naevum, nisi sancta religionis statuta providerent.

Cum enim in captivitate praedicta Ursa mulier teneretur, aliud conjugium cum Restituta Fortunius memoratus inisse cognoscitur.

Sed favore Domini reversa Ursa adiit.

Et nullo diffidente uxorem se memorati esse perdocuit.

Qua de re, domine fili merito illustris, statuimus fide catholica suffragante illud esse conjugium quod primitus erat gratia divina fundatum, conventumque secundae mulieris priore superstite, nec divortio ejectae, nullo pacto posse esse legitimum.

Epistola familiaris ad sanctos Dei sacerdotes Aurelium Carthaginensem, et Augustinum Hipponensem.

INNOCENTIUS AURELIO ET AUGUSTINO, episcopis.

Acceptissimi mihi Germani compresbyteri illo recursus vacuus officio nostro esse non debuit, per charos enim salutare charissimos naturale quodammodo nobis videtur et consequens.

Gaudere igitur in Domino vestram germanitatem, amantissimi, cupimus, et pro nobis paria ad Dominum vota rependere precamur, quia (ut bene nostis) communibus alternis plus agimus orationibus quam singularibus aut privatis.

De ratione Paschali ad eumdem Aurelium.

INNOCENTIUS AURELIO.

Charitatis nostrae officium

nullo intervallo dirimitur, etiam si charta nullos apices ferat; vivit enim spiritualis gratia alternis in cordibus, et amorem nostrum confovet sacerdotalis ipsa societas.

Cura ergo, ut dignum est, unitatem Ecclesiae custodiri.

Idemque omnes pariter et sentiamus et pronuntiemus, frater charissime.

Has ergo litteras de ratione Paschali alterius (dico futuri) anni perscripsi.

Nam cum ante diem undecimum Kalendarum Aprilium plena luna XVI colligatur (non quippiam minus est) itemque cum diem ante IV Kalendarum earumdem veniat XXIII, aestimavi XI Kalendarum memoratarum die festa Paschalia celebranda, quoniam in vigesima tertia luna nullum Pascha unquam ante hoc Pascha factum esse cognoscimus.

Sententiae meae exposui atque edixi tenorem.

Jam prudentiae tuae erit, consors mihi frater, cum unanimis et consacerdotibus nostris, hanc ipsam rem in synodo religiosissima retractare, ut si nihil dispositioni nostrae insultat, nobis plenissime aperteque rescribas, quo deliberatam Paschalem diem jam litteris ante (ut moris est) reservandam suo tempore rescribamus.

Compresbyterum autem archidiaconum quamvis noverim quod libentissime ac more suscipias consueto, tamen ex abundanti postulo utrum eum inter tuos habere digneris.

Ut nullus contra ordinationem canonum fiat episcopus.

Dilectissimo fratri AURELIO INNOCENTIUS.

Qua indignitate, qua molestia male tractetur

Ecclesia, praecipueque episcopus, relegam vel audiam, et tua fraternitas bene novit, et ego tam idonea tanto dolori verba invenire non possum, dum facile imponuntur manus, dum negligenter summus sacerdos eligitur.

Ecce facta est querela publica quae fecit semper ut communis omnibus tremenda sit reverentia.

Sic clerici ecclesiasticorum dogmatum nutriti vel honorati intra altaria Christi respuuntur, sic praetereumtes promoventur, quasi nefas sit ad primatum per ordinem pervenire.

Nam cum involuti mundanis nexibus, actibus vel moribus abrupte asciscuntur ad tanti collegium sacerdotii, et illi videntur contemni, de quibus oportuerat eligi, et isti male intromitti, qui praeter ordinem irrumpunt, potiusquam eliguntur.

Quam enim miserum est cum

magistrum fieri, qui nunquam discipulus fuit?

Eum summum fieri sacerdotem qui nunquam in illo gradu obsecutus fuerit sacerdoti.

Relege praefectorum litteras, et vide quae falso vel pro certo sublimium potestatum adnotentur scriptis.

Perdidimus profecto nos ipsi, nos, inquam, sanctimoniae reverentiam, qui quasi vilissimum aliquid summos efficimus sacerdotes, ut jam incipiat quasi noxium aliquid publicis interlocutionibus condemnari.

Frater charissime, haec velim cuncta recitanda per omnes Africanas Ecclesias scripta dirigas, et istis connectas quas adjunximus litteras praefectorum, ut consilium de his quae inique laudantur, judiciumque, si quid tale probari poterit, fiat, ut praeterita mala, si doceantur admissa, digna severitate coerceantur, et de caetero caveatur ne

Ecclesiae sanctitas per nostram fatigata negligentiam perdat privilegia quae est per viros venerabiles consecuta.

Deus te incolumem custodiat.

Data IV nonas Junii, Julio IV et Palladio V consulibus.

Ad Julianam nobilem feminam.

Singulare membrum Ecclesiae tuae religionis amplitudinem existere, et a nobis reverentissime coli satis est omnibus manifestum; in ipso enim apice nobilitatis multo nobiliorem Ecclesiae devotionem impendis, et magis laeta Christi agnitione praeceptis ejus obtemperas, et in fide potius exsultas quam tanti generis flore jactaris.

Summae virtutis est vicisse gloriam carnis, et magna est Christi gratia nobilitatem moribus superasse, domina filia, merito illustris.

Certa igitur existens, dilectissima, hujus vitae quaecunque

sunt spatia, aeternis divinisque officiis illustrare contende, ut qui insignem te praestitit reddat sibi per saecula clariorem.

De Antiochena Ecclesia.

INNOCENTIUS BONIFACIO presbytero.

Ecclesia Antiochena quam priusquam ad urbem perveniret Romam beatus apostolus Petrus sua praesentia illustravit, velut germana Ecclesiae Romanae diu se ab eadem alienam esse non passa est.

Nam missis legatis ita pacem postulavit et meruit, ut Evagrianos suis ordinibus ac locis intemerata ordinatione quam acceperant a Memorato susciperent, et Joannis sanctae memoriae, vel clericos, vel laicos in unum colligeret atque congregaret, promittens ipsius civitatis episcopus

frater meus Alexander, etiamsi si quis forte vel a nobis, vel aliunde posterioris ordinationis ad eosdem venerit, se sine controversia recepturum, ac nomen episcopi memorati inter quiescentes episcopos recitaturum.

Cui rei nos noveris tradidisse manus, frater charissime, et eos in nostra viscera recepisse, ne diu membra quae requisierant sanitatem ab unitate corporis haberentur aliena.

Omnia vero quae per ordinem gesta sunt, filius meus diaconus Paulus, harum scilicet portitor litterarum, dilectioni vestrae poterit enarrare, ut et gaudium commune nobiscum habeas, et eos informes qui pro Attici partibus intervenire consueverunt.

Ad Alexandrum Antiochenum episcopum de pace.

INNOCENTIUS ALEXANDRO episcopo.

Quam grata mihi,

quam pia, quam necessaria legatio a tua sanctitate, frater charissime, ad nos directa fuerit, gestorum ipsorum replicatione cognoces.

Voluit enim compresbyter noster Cassianus hanc amicitiarum nostrarum paginulam per compresbyterum vestrum, Paulum Nicolaum diaconum, et Petrum subdiaconum filios nostros quasi primitias pacis nostrae conscribi.

Saluto itaque et tuam mihi in Christo germanitatem et omnem illam quae tecum bene sentit Ecclesiam, nosque, ut facitis, et alloquamini peto crebrius litteris, et frequentius de vestra salute laetificetis.

Dabit enim, ut confido, Dominus totius nos praeteriti temporis dispendia amantissimo litterarum colloquio recompensare.

De Attico episcopo Constantinopolitano.

INNOCENTIUS MAXIMIANO episcopo.

Miramur prudentiam tuam, scripta ad Atticum episcopum Constantinopolitanae urbis a nobis, et prosecutione propria et dato libello, qui subter annexus est, postulare a quo nec missas ullas saltem epistolas ad vos vel ad vestram synodum utique protulisti.

Idque non petenti tribuendum aestimes, quod vides deprecantibus discussa ratione concessum.

Communio enim suspensa restituitur demonstranti causas, quibus id acciderat, jam esse detersas, et profitenti conditiones pacis impletas.

Quod neque apud vos, neque apud nos (ut praedixi) Atticus missis aliquibus suorum vel dicere voluit, vel demonstrare completum, quemadmodum Antiochenae Ecclesiae frater et eoepiscopus noster Alexander

digna legatione et prosecutus est et probavit.

Quibus sigillatim omnibus utique interesse dignatus cognovisti, quemadmodum sigillatim omnia scriptorum nostrorum anteriorum hac de causa beatissimi Joannis quondam episcopi nostri discusserim, ut qui illi in omnibus satis evidenter ostenderint universa, quae apud Antiochiam fieri debuerint. fuisse completa.

Quorum amplexati pacem utique fidem fecimus, et magno tramite omnibus eamdem quam praestolaris ostendimus, si modo quae discussa sunt atque completa, etiam ipsi pro suo loco fecisse vel complesse aliquando monstraverint, communionemque, ut isti, legatione solemniter destinata sibi rogaverint redhiberi.

Exspectamus ergo et professionem memorati de completis omnibus conditionibus, quas

diversis temporibus praediximus, et petitionem communionis, ut recte et petenti et probanti se eamdem mereri reddamus, frater charissime.

Nam de omnibus plenissimas ad sanctam nostrorum fratrum synodum dudum litteras percepisti.

Ad ALEXANDRUM Antiochenum episcopum.

De pace.

175 Apostolici favoris gratia magno pacis usque ad nos decore resplenduit, tantumque lucis gaudiorumque infulsit fidelibus, ut, dicentes Deo maximas laudes, majores debere nos fateamur, plusque a Deo jocundati sumus, quod, discussis omnibus lateribus actionum tuae fraternitatis, ita totum pietate ac patientia gestum cognovimus, ut in omnibus Dominum

laudaremus, successumque ipsum ideo praestitum tuis laboribus videamus, quod tota virtute pacis amator existens eam requisitam inveneris, et repertam summa charitate tenueris cum erga omnes tum praecipue circa illos qui quondam Paulini atque Evagrii episcoporum censiti fuerant nomine.

Habeo summam votorum meorum, quod antiqui naevi purgatio tuis temporibus, tuisque meritis prorogatur.

Quorum etiam illos ejusdem nominis qui in Italia meritum clericatus acceperant, censui bono quietis gratiam retinere susceptam.

Et quia noster compresbyter Cassianus, gratum duxit tuae fore dignationi, si meo consilio in civitate vestra clericatus ordinem ducere censeantur, statui propter benevolentiam tuam promissaque memorati, ut inter

caeteros sacerdotes ministrosque qui in civitate sunt annumerentur, frater charissime, libenter.

Praeterea de episcopis Helpidio atque Papo cognovi quod sine quaestione suas Ecclesias recuperaverint, et multum in gestis, ut subscripta testantur, sollicitus inquisivi, utrum in omnibus esset conditionibus satisfactum in causa beati et vere Deo digni sacerdotis Joannis.

Et cum per singula assertio legatorum ex voto completa esse fateretur, gratias agens Deo communionem Ecclesiae vestrae ita recepi, ut prae me feram apostolicae sedis condiscipulos primos dedisse caeteris viam pacis, in qua firmos vos, nosque Domini Christi ita benignitas amplexabitur atque communiet, ut nullo de caetero titillamento, vel levi cujusque contentionis pudore pulsentur.

Scripta

autem Attici episcopi, quoniam cum vestris sunt porrecta suscepimus, ne per vestram injuriam ille qui olim a nobis suspensus fuerat repudiaretur, et tamen satis abunde quae in actis statuimus, sicut dignanter relegere procurabis, quid in ejus persona debeat custodiri, vel si per omnia vestris consiliis actibusque tam sanctis se rogaverit esse communem, praestentur seni favore vestro nostroque judicio communionis atque litterarum a nobis gratia prorogata.

Subscripserunt episcopi 20.

Italiae 24.

Epistola ejusdem ad Alexandrum episcopum.

1. Quod prima sedes beati Petri apud Antiochiam esse memoretur.

2. Quod non oportet secundum constituta imperatorem duos esse metropolis episcopos.

3. Quod Arianorum clerici non sunt recipiendi in suis officiis, quamvis eorum baptismum, qui catholicus constat, confirmet Ecclesia.

CAP. I.

INNOCENTIUS ALEXANDRO episcopo.

Et onus et honor nobis a tua fraternitate impositus necessarii tractatus causas induxit, quo litteris vel commonitorio vestro, ut dat sancti Spiritus gratia respondere possimus.

Revolventes itaque auctoritatem Nicaenae synodi, quae una omnium per orbem terrarum explicat mentem sacerdotum, quae censuit de Antiochena Ecclesia cunctis fidelibus ne dixerim sacerdotibus esse necessarium custodire, qua super dioecesim suam praedictam Ecclesiam non super aliquam provinciam recognoscimus constitutam.

Unde advertimus non tam per civitatis magnificentiam hoc idem attributum, quam quod prima primi apostoli sedes esse monstratur, ubi et nomen accepit religio Christiana et quae conventum apostolorum apud se fieri celeberrimum meruit, quaeque urbis Romae sedi non cederet, nisi quod illa in transitu meruit; ista suscepto apud se consummatoque gauderet.

Itaque arbitramur, frater charissime, ut sicut metropolitanos auctoritate ordinas singulari, sic et caeteros non sine permissu conscientiaque tua sinas episcopos procreari.

In quibus hunc modum recte servabis, ut longe positos litteris datis ordinari censeas ab his qui nunc eos suo tantum ordinant arbitratu, vicinos autem si aestimas ad manus impositionem tuae gratiae statuas pervenire.

Quorum enim te maxima exspectat cura praecipue tuum debent mereri judicium.

II.

Nam quod sciscitaris utrum divisis imperiali judicio provinciis, ut duae metropoles fiant, si duo metropolitani episcopi debent nominari, non vere visum est ad mobilitatem necessitatum mundanarum Dei Ecclesiam commutari, honoresque aut divisiones perpeti, quas pro suis causis faciendis duxerit imperator.

Ergo secundum pristinum provinciarum morem metropolitanos episcopos convenit nominari.

Cyprios sane asseris olim Arianae impietatis potentia fatigatos non tenuisse Nicaenos canones in ordinandis sibi episcopis, et usque adhuc habere praesumptum, ut suo arbitratu ordinent neminem consulentes.

Quocirca persuademus eis,

ut curent juxta canonum fidem catholicam sapere, atque unum cum caeteris sentire provinciis, ut appareat sancti Spiritus gratia, ipsos quoque ut omnes Ecclesias gubernari.

III.

Arianos praeterea caeterosque homini pestes qui eorum laicos conversos ad Dominum sub imagine poenitentiae ac sancti Spiritus sanctificatione per manus impositionem suscipimus, non videtur clericos eorum consacerdotii aut ministerii cujuspiam suscipi debere dignitate, quoniam quibus solum baptisma ratum esse permittimus quod utique in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti perficitur, nec Spiritum sanctum eos habere ex illo baptismate, illisque mysteriis arbitramur, quoniam cum a catholica fide eorum auctores

discederent, perfectionem Spiritus quem acceperant amiserunt.

Nam nec dare ejus plenitudinem possunt, quae maxime in ordinationibus operatur, quam per impietatis suae perfidiam potius, quam per fidem dixerim, perdiderunt.

Quomodo fieri potest, ut eorum, profanos sacerdotes dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos imperfectos, ut dixi, ad sancti Spiritus praecipiendam gratiam cum poenitentiae imagine recipiamus?

Gravitas itaque tua haec ad notitiam coepiscoporum, vel per synodum, si potes, vel per eorum recitationem faciat pervenire, ut ea, quae ipse tam necessario percunctatus es et nos tam eliminate respondimus, communi omnium consensu studioque serventur.

Ad Atticum Berae episcopum, de sancto Joanne Constantinopolitano episcopo.

Aggaudere litteris fraternitatem tuam de receptis Paulini, vel Evagrii episcoporum clericis, populisque, et de restitutis Helpido atque Papo coepiscopis percensuimus, et vel sero receptae pacis gratiam refovere postposita omni contemptione pervidimus.

Unde has ad praestantissimum fratrem, et coepiscopum nostrum Alexandrum reddendas tuae transmisimus unanimitati, videlicet, ut si omnes inimicitiae, omnis aemulatio, tam de nomine sancti Joannis Mirandi episcopi, quam de omnibus ejusdem communionis participibus a tua animositate discessit, has nostrae societatis recipias litteras, frater charissime, modo ut omnia, quae his actis firmata sunt, apud

mediatorem nostrum amabilem Alexandrum ore proprio, ut communicantem, convenit, fatearis; ut enim nobis haec unanimitatis charitatisque causa venerabilis est, sic inhaeret sollicita, ne quid obliquum, aut succisivum esse in quoquam residere cognoscatur.

Item epistola Innocentii papae ad Laurentium Symensem episcopum.

1. De Bonosiacis quod Judaeis sint comparandi.

2. De suscipiendis clericis quos Bonosus antequam damnaretur ordinasse cognoscitur.

CAP. I.

INNOCENTIUS LAURENTIO, episcopo Symensi.

Diu mirati sumus dilectionis tuae litteris lectis haereticos Fotini, venena sectantes, in territorio dilectionis tuae non solum esse, sed publice sibi conventicula

in aliquorum possessionibus praeparare, cum de toto pene orbe nusquam tam multi quam apud vos delegerint habitare.

Quorum doctrinae nefariae auctor, Marcus dudum de urbe pulsus temeritatis tanta ductus est audacia, ut primum sibi inter eos vindicet locum.

Sed ne ulterius debacchandi habeant facultatem, et animas simplicium ac rusticanorum secum in gehennam, cui destinati sunt, trahant, actum est adversus eos a defensoribus Ecclesiae nostrae, quo eos possint expellere, ut qui Christum Deum ex Patris substantia ante saecula negant genitum, hi cum Judaeis, qui ejus deitatem negaverunt et nunc usque negant, participium habeant damnationis.

Tuum est, frater charissime, quae praecepta sunt non segnius agere, ne plebem tibi creditam

dissimilatione perdas et incipias Deo de perditis reddere rationem.

II.

INNOCENTIUS MARTIANO, episcopo Naifitano.

Superiori tempore, si tamen recte recordor, memini me tam ad dilectionem tuam quam ad fratres coepiscopos nostros Rufum, et caeteros hujusmodi litteras de clericis Naifensibus transmisisse, his videlicet quae se ante damnationem Bonosi asserebant ab eodem tam presbyteros quam diaconos ordinatos, ut si, relicto atque damnato ejus errore, vellent Ecclesiae copulari, libenter reciperentur, ne forte qui essent digni recuperandae salutis in eodem errore deperirent.

Verum nunc in Ravennati urbe mihi constituto propter Romani populi necessitates

creberrimas Germanus, qui asserit se esse presbyterum, atque Lupentinus qui se diaconum dicit, multorum talium, quasi legatione suscepta, prece fusa dolores proprios exprimere gestiverunt, asserentes siquidem Ecclesias in dilectionis tuae constitutas parochiis retinere, scilicet tuam communionem non potuisse mereri; videlicet ea ratione, quia Rusticius quidem nomine iterata ordinatione presbyterium suscepisset, et non levi impedimento sit, dum aut illi dolent homini hominem in ecclesia rectinere, aut ille si peccare debere in alios arbitretur, quemadmodum in se agnoscit esse peccatum.

Et quamvis de eadem re plenius litterae meae contineant, quas superius memoravi, tamen nunc etiam admonendam duximus fraternitatem tuam, ut si vere

constat aliquos ante damnationem Bonosi ab eodem ordinatos, postea voluisse vel nunc velle reverti, eos recipiendos esse censemus, maxime cum memorati asserant se intantum anteriori tempore ordinatos ut sanctae recordationis virum Cornelium episcopum Syrimensis urbis, necnon et fratrem nostrum Nicetam aliosque nonnullos fuisse praesentes, cum honoribus quos se habere commemorant augerentur.

Unde, frater charissime, si eorum assertio fidem recipit veri, suscipiendos esse ambigere non debes, quos tandiu Ecclesias sibi creditas passus est retinere.

Item epistola ejusdem ad episcopos Macedoniae.

1. Ut si sacerdos, vel quilibet ex clero, viduam uxorem duxerit, vel ejectam; suum perdat officium.

2. Ut si quis catechumenus habuerit uxorem, et defuncta ea post baptismum acceperit alteram, clericus esse non possit.

3. Quod non admittantur clerici ab haereticis ordinati.

176 4. Quod, in ordinationibus crimina vel vitia, non bene credantur auferri.

5. Quod hi, qui a Bonoso haeretico ordinati sunt, propterea sint recepti, ne scandalum remaneret Ecclesiae.

6. Quod in Ecclesia peccatum populi multum soleat remanere.

7. Quod subreptum fuerit apostolicae sedi, et suam in melius sententiam commutarit quando damnationem

Fotini rescidit.

INNOCENTIUS RUFO et EUSEBIO, et caeteris episcopis Macedonibus, et diaconis, in Domino salutem.

Magna me gratulatio habuit cum, post discrimina totius (ut ita dixerim) mundi, Vitalis archidiaconus vestrarum portitor litterarum ex illis partibus ad nos usque directus advenit.

Quem cum vidissemus, illico ut oportebat, percunctati de vestro statu sumus.

Verum, ubi reperimus vos ex sententia degere, Deo nostro uberes gratias retulimus, quod vos famulos suos suis altaribus servientes, et in adversis tuetur, et in prosperis gubernare dignatur.

Qui cum tradidisset epistolas, eas praecepi illico recenseri, in quibus multa posita esse praevidi, quae stuporem

mentibus nostris indicerent, facerentque nos non modicum dubitare utrum aliter putaremus an ita illa essent posita quemadmodum personabant.

Quae cum saepius repeti fecissem, adverti sedi apostolicae fieri injuriam, ad quam relatio quasi ad caput Ecclesiarum missa currebat, cujus adhuc in ambiguum sententia duceretur.

Unde de quibus jamdudum scripsisse me memini, nunc iterare formam augmentis evidentioribus gemina percunctatio vestra compellit.

CAH. I. Eos qui viduas accepisse suggeruntur uxores non solum clericos effectos agnovi, verum etiam usque ad infulas summi sacerdotii pervenisse, quod contra legis esse praecepta nullus ignorat.

Nam cum Moyses legislator clamitet: Sacerdos uxorem virginem accipiat; ac ne in hoc praecepto aliquid putaretur

ambiguum addidit non viduam, neque ejectam * .

» Contra quod praeceptum divina auctoritate subnixum nulla defensio mandati alterius opponitur, nisi consuetudo vestra, quae, ut ipsi fatemini, ex ignorantia (ut verecundius dicam), non ex apostolica traditione et ratione integra, statuta est.

Nos autem omnes qui per Orientem Occidentemque Ecclesias regimus, noverit vestra dilectio haec penitus non admittere, nec ad ultimum ecclesiastici ordinis locum tales assumere, et, si reperti fuerint, submovere.

II.

Deinde ponitur non dici oportere digamum eum qui catechumenus habuerit atque amiserit uxorem, si post baptismum fuerit aliam sortitus, eamque primam videri quae novo homini copulata

sit, quia illud conjugium post baptismi sacramentum cum caeteris criminibus sit ablutum.

Quod cum de una utique dicitur, certe si tres habuerit in vetere positus homine, uxor erit ejus quae post baptismum quarta est, sic interpretantibus prima: virginis aeque nomen accipiat quae quarto ducta est loco.

Quis, oro, istud non videat contra Apostoli esse praeceptum, qui ait: « Unius uxoris virum opus fieri sacerdotem?

* » Sed objicitur quod in baptismo totum quidquid in vetere homine gestum est sit lotum.

Dicite mihi, cum pace vestra loquor, crimina tantum dimittuntur in baptismo, an et alia quae secundum Domini praecepta, ac Dei instituta complentur?

uxorem ducere crimen est, annon est crimen?

Si crimen est, ergo (praefata venia dixerim) erit auctor in

culpa qui, ut crimina committerentur in paradiso, cum ipse eos jungeret, benedixit.

Si vero non est crimen, quia quod Deus junxit nefas sit crimen appellari, et Salomon addidit: « etenim a Deo praeparatur viro uxor * .

» Quomodo credit inter crimina esse dimissum quod auctore Deo legitur consummatum?

quid de talium filiis percensetur?

Nunquid non erunt admittendi in haereditatis consortio, quia ex ea suscepti sunt quae ante baptismum fuit uxor?

Eruntque appellandi, scilicet naturales, vel spurii, quia non esse legitimum matrimonium, nisi illud, ut vobis videtur, quod post baptismum assumitur.

Ipse Dominus cum interrogaretur a Judaeis, si liceret dimittere uxorem (Matth.

XIX, 3), atque exponeret fieri non debere, addidit: « Quod ergo Deus junxit, homo non separet * .

» Ac ne de his locutus esse credatur, quae post baptismum sortiuntur, meminerint hoc et a Judaeis interrogatum, et Judaeis esse responsum.

Quaero, et sollicitus quaero, si una eademque sit uxor ejus qui ante catechumenus susceperit, postea sit fidelis, filiosque ex ea cum esset catechumenus susceperit, ac postea alios cum fidelis, utrum sint appellandi fratres, an non habeant postea defuncto patre herciscundae haereditatis consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritualis creditur abstulisse?

Quod cum ita sentire atque judicare absurdum est, quae ratio est hoc malum defendi, et vacua magis opinione jactari quam aliqua auctoritate roborari,

cum non possit inter peccata deputari quod lex praecepit, et Deus junxit, et lex junxit?

Nunquid si quis catechumenus virtutibus studuerit, humilitatem secutus fuerit, patientiam tenuerit, eleemosynas fecerit, morti destinatos qualibet ratione eripuerit, adulteria exhorruerit, castitatem tenuerit, quaero, si haec, cum fuerit factus fidelis, amittit, quia per baptismum totum quod vetus homo gesserat, putatur auferri?

Aspiciamus gentilem hominem Cornelium orationibus atque eleemosynis per revelationem angelum Petrumque ipsum vidisse.

Nunquid per baptismum haec illi ablata sunt propter quae ei baptismus videtur concessus?

Si ita creditur, mihi credite.

Non modicum erratur, quia quidquid bene gestum fuerit, et secundum praecepta legalia custoditum, non

potest facientibus deperire.

Nuptiarum ergo copula, quia Dei mandato perficitur, non potest dici peccatum, et si peccatum non est, quia solvi inter peccata omnino non debet, eritque integrum aestimare aboleri non posse prioris nomen uxoris, cum non dimissum sit pro peccato, quia ex Dei sit voluntate completum.

III.

Ventum est ad tertiam quaestionem, quae pro sui difficultate longiorem exigit disputationem, cum nos dicamus ab haereticis ordinatos, vulnerum per illam manus impositionem habere caput.

Ubi vulnus infixum est, medicina est adhibenda, quae possit recipere sanitatem.

Quae sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit, atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum non posse habere.

Nam si ut legitur « quod

tetigerit immundus immundum erit * , » quod ei tribuetur, quomodo munditia ac puritas consuevit accipere?

Sed e contrario asseritur eum, qui honorem amisit, honorem dare non posse, nec illum aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod ille posset accipere.

Acquiescimus, et verum est: certe qui non habuit dare non potuit.

Damnationem utique quam habuit, per pravam manus impositionem dedit, et qui particeps effectus est damnato, quomodo debeat honorem accipere, invenire non possum.

IV.

At dicitur vera ac justa legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium quod a vitioso fuerat injectum.

Ergo si ita est, applicentur ad ordines sacrilegi, adulteri, atque omnium criminum rei,

qui a benedictione ordinationis crimina, vel vitia putantur auferri, nullus sit poenitentiae locus, quia id potest praestare ordinatio quod longa satisfactio praestare consuevit.

Sed nostrae lex Ecclesiae est venientibus ab haereticis qui tamen illic baptizati sunt per manus impositionem laicam tantum tribuere communionem, nec ex his aliquem in clericatus honorem, vel exiguum, subrogare.

V.

At vero hi qui a catholica fide ad haeresim transierunt, quos non aliter oportet, nisi poenitentia suscipi, apud vos non solum poenitentiam non agunt, verum etiam honore cumulantur.

Sed Anisii quondam fratris nostri aliorumque sacerdotum summa deliberatio haec fuit, ut quos Bonosus ordinaverat, ne cum eodem remanerent, ac fieret non mediocre

scandalum, ordinati remanerent.

Vicimus (ut opinor) ambigua.

Jam ergo quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est constat primitus non fuisse, ac fuisse regulas veteres, quas ab apostolis, vel apostolicis viris traditas Ecclesia Romana custodit, custodiendasque mandat his qui eam audire censuerunt.

Sed necessitas temporis id fieri magnopere postulabat.

Ergo quod necessitas pro remedio reperit cessante necessitate, debet utique cessare pariter quod urgebat, quia alius est ordo legitimus, alia est usurpatio quam ad praesens tempus fieri impellit.

Sed canones apud Nicaeam constituti de Novatianis fieri permiserunt.

Prius ille canon a Patribus institutus ponendus est, ut possimus advertere, vel quid, vel qualiter ab eisdem sensum sit illud praeceptum.

De his, inquit, qui nominant seipsos catharos, id est mundos, et aliquando veniunt ad catholicam Ecclesiam, placuit sanctae et magnae synodo, ut, accepta manus impositione, sic maneant in clero.

Possumus vero dicere de solis his Novatianis esse praeceptum, nec ad aliarum haeresum clericos pertinere.

Nam si utique de omnibus ita definirent, addidissent a Novatianis aliisque haereticis revertentes debere in suum ordinem recipi.

Quod si ita esset, etiam illud maxime, quod de Paulianistis dictum est, poterit confirmari, a quibus venientes etiam baptizari praecipiuntur.

Nunquidnam cum de Paulianistis jubent omnes qui ab haereticis revertuntur, erunt hoc exemplo baptizandi?

Quod cum nullus audeat facere, de ipsis tantum esse praeceptum ratio ipsa demonstrat.

Denique baptizatos rite ab evangelista Philippo, Petrus, et Joannes sola manus impositione consummant.

Illos vero quos apostolus Paulus Joannis baptismate baptizatos repererat interrogavit « an Spiritum sanctum accepissent, » respondentibusque « se ne illud quidem nomen audisse, jussit eos baptizari * .

» Videtis ergo recte baptizatos illo dono iterare non posse, et aliter sola aqua lotos baptizari in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, necessarium provideri.

Ita et de Novatianis tantum jussum esse lucida manifestatione perlegitur.

Quod idcirco distinctum esse ipsis duabus haeresibus ratio manifesta declarat, quia Paulianistae in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, minime

baptizant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est, Patris, Filii, et Spiritus sancti, quaestio aliquando commota est.

Et ideo omnibus segregatis haec sola electa est, cui istud crederet concedendum, quia nihil in Patris, et Filii, et Spiritus sancti sacramento peccaret.

Si quis vero de fide catholica ad haeresim transiens, aut fidelis ab apostasia revertens, et resipiscens redire voluerit, nunquid eadem ratione poterit ad clerum admitti, cujus commissum nonnisi per longam poenitentiam poterit aboleri?

Nec post poenitentiam clericum fieri ipsi canones sua auctoritate permittunt?

Unde constat qui de catholica ad Bonosum transierunt damnatum, atque passi sunt, aut cupierunt ab eodem ordinari, non oportuisse ordinationis ecclesiasticae

suscipere dignitatem, qui communione omnium Ecclesiarum judicium deserentes, suam spiritualiter in Bonoso unitatem sequendam esse duxerunt.

Sed multos constat vim passos atque invitos attractos repugnantesque ab eodem ordinatos.

Dicat mihi, volo, quisquis hoc credit, si non post ordinationem Bonosi interfuit, cum conficeret sacramenta, si communicationi ejus participatus non est, si statim discedens de ejus pessimo conciliabulo ad Ecclesiam rediit, iste talis potest habere colorem aliquem excusationis.

Caeterum qui post annum aut mensem ad Ecclesiam redierunt, intelligimus eosque qui in catholicam noverant se propter vitia sua non posse suscipere ordinationem, idcirco ad illum perrexisse qui passim, et sine ulla discussione ordinationes

illicitas faciebat, credentes se posse per istam institutionem locum in Ecclesia catholica recipere, de qua antea desperarant.

Nunc illud quod superest, rogo, qui post mensem, aut eo amplius rediit, cum se presbyterum a Bonoso confideret ordinatum, si non sacramenta confecit, si non populis tribuit, si non missas secundum consuetudinem complevit, quid de his censeatis, quaeso, prematis apertius.

Ad summam certe qui nihil a Boroso acceperunt rei sunt usurpatae dignitatis, qui conficiendorum sacrorum sibi vindicaverunt auctoritatem, atque ad se putaverunt esse quod de his nulla fuerat regulari ratione concessum.

177

VI.

Pervideat ergo dilectio vestra hactenus talia transisse, et advertite quod utique, ut dicitis,

necessitas imperavit in pace jam ecclesias constitutas non praesumere, sed, ut saepe accidit, quoties a populis, aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, multum soleat transire.

Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine praecavendum.

VII.

Veniam nunc ad maximum quasi ad quoddam thema fontium, et quod mihi anxium est ac difficillimum, majorum revolvam sententias.

Fuerat de illo quoquo pacto, ut etiam ipsi commeministis, aliud utique gravius constitutum.

Verum quoniam id per rumorem falsum, ut asseritis, subreptum huic sedi, et elicitum per insidias demonstratis, quia res ad salutem rediit, veniam nos hanc intantum vobis

annitentibus post condemnationem more apostolico subrogamus, tantisque vestris assertionibus vobisque tam bonis, tam charis non dare consensum, omnibus durius rebus arbitramur.

Pro vestra ergo approbatione, fratres charissimi, et sententia, ac postulatione episcopum Fotinum Habetote.

Licitum est ita constituere, ut deprecamini, et nostram in melius conversam sententiam labore, vel testimonio nostro compotem verbis suscipite.

Aeque Eustachium a me saepissime comprobatum nolite exspectare ut diaconii gratia spolietur.

Sollicitos enim vos pro salute libenter audio, contra caput etiam se faciendum est non libenter admitto.

Cui manum porrigitis, vobiscum porrigo.

Cui porrigo, mecum porrigite.

Haec enim ad Corinthios apostolica est declarata benignitas,

ut in uno spiritu ductam ac reductam sententiam boni semper indifferenter sequantur * .

Nam, fateor, haec me primum res bene habet erga Eustachium diaconum, quod nec contra fidem quidquam locutus sit, nec loquentem admiserit, nec ad mortem crimen aliquod commississe, vel jactatum unquam vel fictum cognoverim.

Et quia in his salvus est, si quo pacto conversationes amabiles non habet, habendus est, ut minus pro tempore dilectus, non ut inimicus aestimatus, diabolo in perpetuo mancipandus.

Cognosco illum inter illas simultates ac turbines contra multorum studia, non dico qualia, diversa sensisse, et cum hinc res ac calamitates ipsae emendatae sint, adhuc Dizoniani et Siriaci subdiaconorum non potuisse apud vos emendationem

reviviscere.

Compescite, quaeso, ab illo praedictisque quorumcunque videtis animos ane non justas aemulationes, ut ipse apud nos integer, apud vos cum suis reparatus mereatur pacem non fictam, providens charitatem.

Omnibus igitur vobis, ac sigillatim occurrat charitas, et vinculis quae nullis modis a Christo solvuntur, vobiscum pariter in perpetuum connexa laetetur in Domino.

Ad synodum in Tolosana civitate constitutam.

1. De Hyspanorum reprehensione qui inordinate constituunt clericos.

2. Ut causidici, vel curiales, vel saeculari militiae dediti, ad clerum non admittantur.

3. Ut quicunque tales ordinati fuerint cum ordinatoribus suis deponantur

4. De commemoratione Nicaeni concilii, in quo supradicta prohibentur.

5. Quales eligendi sunt in ordine clericorum.

6. De eo qui ante baptismum uxorem habuit, et post baptismum aliam, clericus non fiat.

CAP. I.

INNOCENTIUS universis episcopis, in Tolosana synodo constitutis, dulcissimis fratribus, in Domino salutem.

Saepe me et nimium cum teneret cura sollicitum super dissentionis schismata Ecclesiarum, quod malum per Hispanias latius in dies separationis gradu incedere fama proloquitur, necessarium tempus emersit quo non possit emendatio tanta differri, et deberet congrua medicina provideri.

Nam de ordinationibus quas pravae consuetudinis

vitio Hispanienses episcopos celebrare cognoscimus, fuerat aliquid secundum majorum traditionem statuendum, nisi perpenderemus ne perturbationes quam plurimas Ecclesiis moveremus.

Quorum factum ita reprehendimus, ut propter numerum corrigendorum, ea quae quoquo facta sunt non in dubium vocemus, sed Dei potius dimittamus judicio.

II.

Quantos enim ex eis, qui post acceptam baptismi gratiam in forensi exercitatione versati sunt, et obtinendi pertinaciam susceperunt, ascitos ad sacerdotium esse comperimus!

Ex quorum numero Rufinus et Gregorius perhibentur.

Quantos ex militia qui cum potestatibus obedierint severa necessario praecepta sunt exsecuti, quantos ex curialibus qui dum parent potestatibus quae sibi sunt

imperata fecerunt!

Quantos qui voluptates et editiones populo celebrarunt, ad honorem summi sacerdotii pervenisse!

Quorum omnium neminem ne ad societatem quidem ordinis clericorum oportuerat pervenisse.

Quae si singula discutienda mandemus, non modicos motus, aut scandala Hispaniensibus provinciis, quibus mederi cupimus, de studio emendationis indicemus; idcirco remittenda potius haec putamus.

Sed ne deinceps similia committantur, dilectionis vestrae maturitas providere debebit, ut tantae usurpationi saltem nunc finis necessarius imponatur, eo videlicet constituto, ut quicunque tales ordinati fuerint cum ordinatoribus suis deponantur.

III.

Post haec si quis adversus formas canonum,

vel ad ecclesiasticum ordinem, vel ad ipsum sacerdotium venire tentaverit, una cum ordinatoribus suis ipso in quo inventi fuerint ordine et honore privetur.

Et quamvis dilectioni vestrae, fratres charissimi, regulae Nicaenae sint cognitae, secundum quos ordines esse faciendos decernentes, tamen aliquam partem quae de ordinationibus est provisa inserendam putavi, ut secundum eam ordinationes in posterum celebrandas esse sciamus, nec interpretandi aliter liberum arbitrium relinquatur.

Haec primum quae sunt prohibita digerantur.

IV.

Ne quispiam qui post baptismum militaverit, ad ordinem debeat clericatus admitti, neque qui causas post acceptum baptismum egerint, aut qui post acceptam Dei gratiam administraverint;

neque de curialibus aliquem ad ecclesiasticum ordinem venire posse, qui post baptismum vel coronati fuerint, vel sacerdotium quod dicitur, sustinuerint, et editiones publicas celebraverint.

Nam et hoc de carnalibus est cavendum, ne iidem, qui ex curialibus fuerint, aliquando a suis curiis, quod frequenter videmus accidere, poscantur.

Quae omnia rationabiliter prohibita oportet modis omnibus custodiri.

V.

Quales vero eligendi sunt in ordine clericorum evidens forma declarat, id est, qui ab ineunte aetate baptizati fuerint, et lectorum officio sociati, vel si majores sunt, cum fuerint Dei gratiam consecuti, si statim se ecclesiasticis ordinibus mancipaverint.

Et si uxores habuerint, quaerendum si uxorem virginem

habuerint, quia scriptum in Veteri Testamento: « Uxorem virginem accipiat sacerdos; » et alibi: « Sacerdotes mei semel nubant.

» Neque qui duas uxores habuerint, quia Paulus apostolus ait, « unius uxoris virum * .

»

VI.

Nec illud debere admitti quod aliquanti pro defensione pravi erroris opponunt et asserunt quod ante baptismum omnia dimittuntur, non intelligentes hujusmodi quod sola in baptismo peccata dimittuntur, nec uxoris numerus aboletur.

Nam si a Deo, ut scriptum est « praeparatur viro uxor * , » et « quod Deus junxit, homo non separet * , » et ipsi auctores generis humani in origine a Deo benedicuntur, quomodo inter perfecta ista creduntur posse dimitti?

Quod si secundum illos qui ita credunt,

verum est, ergo omnis justitia qua a catechuminis ante baptismum fuerit operata, per baptismum auferatur.

Nullus ergo contra apostolos tale aliquid sentiat, nec admittat, sed fideliter intelligat « unius uxoris virum, » sive ante baptismum esse nominatum, sive post baptismum.

Si enim uxor ante baptismum accepta non ducitur in numerum, nec filii ex eadem suscepti inter filios debent communicari.

Quod quam absurdum sit atque alienum prudentia vestra melius aestimabit.

Unde neminem liceat interpretari aliter divinas Scripturas, nisi quod recta ratio permittit, ne dum quidam remedia sibi iniqua ad excusationem praeparant, ex eo rupisse legem, et regulas evertisse judicentur, sed ea tenenda sunt quae divinarum Scripturarum series continet,

et a sacerdotibus utili ratione sunt constituta.

Bene valeatis, fratres charissimi

Epistola concilii Carthaginensis ad sanctum Innocentium Papam.

Domino beatissimo et honoratissimo fratri, INNOCENTIO papae, Aurelius, Numidius, Rusticianus, Fidentius, Evagrius, Antonius, Palatinus Adeodatus, Vincentius, Publianus, Theasius, Tutus, Pannonius, Victor, Restitutus, alius Restitutus, Rusticus, Fortunatianus, Ampelius, Avinius, Felix, Donatianus Adeotatus, Octavius, Serotinus, Majorinus, Porturianus, Crispolis, Victor, alius Victor, Leutius, Marinus, Fructuosus, Faustinianus, Quodvultdeus, Candorius, Maximus, Magarius, Rusticus, Rufinianus, Proculus, Thomas, Januarius, Octavianus,

Praetextatus, Sixtus, Quodvultdeus, Pentadius, Cyprianus, Servilius, Pelagius, Marcellus, Venantius, Dydimus, Saturninus, Bazecenus, Germanianus, Germamenus, Juventius, Majorinus, Juventius, Candidus, Cyprianus, et Emilianus Romanus, Africanus, et Marcellinus, qui in consilio Ecclesiae Cathaginensis affuimus.

Cum ex more ad Carthaginensem Ecclesiam solemniter veniremus, atque ex diversis causis congregata ex nobis synodus haberetur, compresbyter noster Orosius nobis litteras sanctorum fratrum et consacerdotum nostrorum dedit Averothis et Lazari, quarum formam his constituimus esse subdendam.

His ergo lectis, Pelagium et Coelestium auctores

nefarii prorsus et anathematizandi ab omnibus nobis erroris advertimus.

Unde factum est ut recensendum peteremus quid ante quinquennium super Coelestii nomine hic apud Ecclesiam Carthaginensem fuerit exagitatum.

Quo recitato, sicut ex subditis advertere poterit sanctitas tua, quamvis judicatio manifesta constaret quia in illo tempore episcopali judicio excisum hoc tantum vulnus ab Ecclesia videretur, nihilominus tamen id communi deliberatione censuimus, ut hujusmodi persuasionis auctores, quamvis et ad presbyterium idem Coelestius postea pervenisse dicatur, nisi hi apertissime anathematizaverint, ipsos quoque anathematizari oportet, ut si ipsorum non potuerit, saltem eorum qui decepti sunt ab eis, vel decipi possunt,

cognita sententia quae in eos lata est, sanitas procuretur.

Hoc itaque gestum, domine frater, sanctae charitati tuae intimandum duximus, ut statutis nostrae mediocritatis etiam apostolicae sedis adhibeatur auctoritas pro tuenda salute multorum, et quorumdam etiam perversitate corrigenda.

Id enim agunt isti damnabilibus disputationibus suis ut non defendendo, sed potius in sacrilegam superbiam extollendo liberum arbitrium nullum relinquant locum gratiae Dei qua Christiani sumus.

Qua et idipsum nostrae voluntatis arbitrium vere fit liberum, dum a carnalium concupiscentiarum damnatione liberatur, dicente Domino: « Si vos filius liberaverit, tunc vere liberi eritis * .

» Quod auxilium fides impetrat, quae est in Christo Jesu

Domino nostro.

Isti autem asserunt (sicut a fratribus qui eorum libros legerint cognovimus) in eo Dei gratiam putandam, quod talem hominis instituit creavitque naturam, quae per propriam 178 voluntatem legem Dei possit implere sive naturaliter in corde conscriptam, sive in litteris datam, eamdem quoque legem ad gratiam pertinere, quod illam Deus in adjutorium hominibus dedit.

Illam vero gratiam qua, ut dictum est, Christiani sumus, cujus Apostolus praedicator est, dicens: « Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem aliam legem in membris meis, repugnantem legi mentis meae, et captivantem me in lege peccati, quae est in membris meis: miser ego homo, quis me liberabit de corpore mortis

hujus?

gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum * , nolunt omnes cognoscere omnino, nec aperte quidem oppugnare audent.

Sed quid aliud agunt cum hominibus animalibus non percipientibus quae sunt Spiritus Dei, persuadere non cessant ad operandam perficiendamque justitiam et Dei mandata complenda solam sibi humanam sufficere posse naturam, non attendentes quod scriptum est: « Spiritus adjuvat infirmitatem nostram * ; » et: « Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei gratia * ; » et: « Quod unum corpus sumus in Christo Jesu, singuli aut alter alterius membra habentes * .

» « Dona diversa secundum gratiam quae data est nobis

* ; » et: « Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus omnibus illis laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum * ; » et: « Gratias ago Deo qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum * , » « quia idonei non sumus aliquid cogitare quasi ex nobismetipsis, sed sufficientia nostra ex Deo se * ; » et: « Habemus thesaurum istum in vasis fictilibus, ut eminentia sit virtutis Dei et non ex nobis * , » et innumerabilia quae de Scripturis omnibus si colligere volumus tomus non sufficit.

Et veremur ne apud te tempora ista commemorando quae majore gratia de sede apostolica praedicas inconvenienter facere videamur, sed ideo facimus, quia in eo quod infirmiores

sumus quaquaversus quisque nostrum verbum Dei praedicando putatur attentior, crebrius eos patimur in nos audacius insurgentes.

Si ergo Pelagius episcopalibus gestis quae in oriente confecta dicuntur omnia tuae venerationi juste visus fuerit absolutus, error tamen ipse et impietas quae jam multos assertores habent per diversa dispersos, etiam apostolicae sedis auctoritate anathematizanda est.

Consideret enim sanctitas tua, et pastoralibus nobis compatiatur visceribus, quam sit pestiferum et exitiale ovibus Christi quod istorum sacrilegas disputationes necessario sequitur, ut nec orare debeamus, ne intremus in tentationem, quod Dominus discipulos monuit, et posuit in oratione * quam docuit, ut non deficiat fides nostra, quod

pro apostolo Petro se rogasse ipse testatus est * .

Si enim possibilitate naturae, et arbitrio voluntatis in potestate sunt constituta, quis non ea videat inaniter a Domino peti, et fallaciter orari cum orando poscuntur quae naturae jam ita conditae sufficientibus viribus obtinentur, nec debuisse dicere Dominum Jesum Christum: « Vigilate et orate * , » sed tantummodo: « Vigilate, ut non intretis in tentationem; » nec beatissimo Petro primo apostolorum: « Rogavi pro te; » sed, moneo te, vel impero ac percipio, ne deficiat fides tua.

Contradicitur enim istorum contemptione benedictionibus nostris, ut incassum supra populum dicere videamur, quidquid eis a Domino precamur, ut recte ac pie vivendo illi placeant, vel illa quae

pro fidelibus precatur Apostolus, dicens: « Flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelo et in terra nominatur, ut det nobis secundum divitias gloriae suae virtuti corroborari per Spiritum ejus * .

» Si ergo voluerimus benedicendo super populum dicere: Da illi virtutem, Domine, corroborari per Spiritum tuum, istorum nobis disputatio contradicit, affirmans liberum negari arbitrium, si hoc a Deo poscitur, quod in nostra potestate est, virtute enim corroborari si volumus, inquiunt, possumus, ea possibilitate naturae, non misericordiae, quam nunc accipimus, sed quam, cum crearemur, accepimus.

Parvulos etiam propter salutem quae per Salvatorem

Christum datur baptizandos negant, ac si eos mortifera doctrina in aeternum necant, promittentes etiam si non baptizantur, habituros vitam aeternam, nec pertinere ad eos de quibus Dominus ait: « Venit enim filius hominis quaerere et salvare quod perierat * .

» Quia, inquiunt isti, non perierant, nec est quod in eis salvetur, vel tanto pretio redimantur, quia nihil est in eis vitiatum vel tenetur sub diaboli potestate captivum, nec pro eis fusus esse sanguis in remissionem legitur peccatorum.

Quanquam per baptismum Christi etiam parvulorum dicant fieri redemptionem.

Libello vero suo Coelestius in Carthaginensi Ecclesia jam confessus est.

Sed multi eorum qui perhibentur esse vel fuisse discipuli, haec mala quibus fundamenta

Christianae fidei conantur evertere, quacunque possunt astutia affirmare non cessant, unde etiam si Pelagius Coelestiusque correcti sunt, vel ista nunquam sensisse se dicunt, et quicunque scripta contra eos prolata fuerint, sua esse negabunt, nec est quemadmodum de mendacio convincantur.

Generaliter tamen quicunque dogmatizat et affirmat humanam sibi ad vincenda peccata et Dei mandata facienda sufficere posse naturam, et eo modo gratiae Dei quae sanctorum evidentius orationibus declaratur adversarius invenitur, et quicunque negant parvulos per baptismum Christi a perditione liberari et salutem percipere sempiternam, anathema sit.

Quaecunque autem alia eis objiciantur non dubito venerationem tuam, cum gesta episcopalia perspexerit

quae in oriente eadem causa confecta dicuntur, id indicaturam, unde omnes in Dei misericordia gaudeamus.

Ora pro nobis, domine beatissime papa.

Rescriptum Innocentii papae ad concilium Carthaginense.

INNOCENTIUS AURELIO, et omnibus sanctis episcopis, et caeteris, qui in concilio Carthaginensi affuerunt, Ecclesiae dilectissimis fratribus, in Domino salutem.

Inquirendo de his rebus quas omni cum sollicitudine decet a sacerdotibus, maxime a vero justoque et catholico tractari concilio, antiquae traditionis exempla servantes, et ecclesiasticae memores disciplinae, nostrae religionis vigorem non minus

nunc in consulendo quam antea cum pronuntiaretis, vera ratione firmatis, qui ad nostrum referendum approbatis esse judicium, scientes quid apostolicae sedi (cum omnes, hoc loco positi, ipsum sequi desideremus apostolum) debeatur, a quo ipse episcopatus et tota auctoritas hujus nominis emersit.

Quem sequentes, tam mala jam damnare cavemus quam probare laudanda; vel id vero quod Patrum instituta sacerdotali custodientes, officio non censetis esse calcanda.

Quod illi non humana, sed divina decrevere sententia, ut quidquid, quamvis disjunctis remotisque provinciis ageretur, non prius ducerent finiendum, nisi ad ejus sedis notitiam perveniret, ut tota hujus auctoritate (juta quae fuerit) pronuntiatio

firmaretur, indeque sumerent caeterae Ecclesiae velut de natali suo fonte aquae cunctae procederent, et per diversas totius mundi regiones puri capitis incorruptae manarent, quid praecipere, quos abluere, quos veluti in coeno immundabili sordidatos mundis digna corporibus unda vitaret.

Gratulor igitur, charissimi fratres, quod per fratrem et coepiscopum nostrum Julium litteras ad nos destinatis, et cum pro illius curam geritis quibus providetis Ecclesiis, sollicitudinem vestram pro omnium utilitate monstratis; et per cunctas totius orbis Ecclesias omnibus una quod prosit decernendum esse deposcitis, ut suis constabilitae regulis Ecclesiae, ex hoc quod illos caveat, pronuntiationis juste firmata decretalibus petere non possit, qui perversis instructi, imo destructi

verborum argutiis sub imagine catholicae fidei disputantes, velut pestiferum exhalantes virus, et ut hominum recte sentientium in deteriorem partem corda corrumpant, totam veri dogmatis quaerunt evertere disciplinam.

Sanandum ergo celerius, ne longius exsecrandus animis morbus inserpat: ut si medicus, cum viderit hujus terreni corporis aliquem esse languorem, magnum suae artis aestimat documentum, si cito quis illius interventu desperatus evadat, vel cum post se putre vulnus aspexerit, adhibet fomenta vel caetera quibus illud possit quod natum fuerat vulnus obduci.

Ac si id manens sanari non poterit, ne corpus reliquum sua tabe corrumpat, ferro amputet quod nocebat, quod reliquum integrum et servet intactum.

Praecidendum ergo id

est quod velut puro sanoque nimium corpori vulnus obrepsit, ne cum tardius abstergitur in ipsis poenae visceribus hujus mali non hauriendi post sentina considat.

Nam quid nos de his post haec rectum mentibus aestimemus qui sibi se putant deberi quod boni sunt, nec illum considerant, cujus quotidie gratiam consequuntur?

Sed jam isti qui tales sunt nullam Dei gratiam consequuntur qui sine illo tantum assequi se posse confidunt, quantum vix illi qui ab illo postulabant, et accipiunt, promerentur.

Quid enim tam iniquum esse potest, tam barbarum, tam totius religionis ignarum, tam Christanis mentibus inimicum quam huic te denegare debere, quidquid in quotidiana gratia consequeris, cui te ipse confiteris debere quod natus es?

Ergo eris tibi in

providendo praestantior quam potest is esse qui te ut esses effecit?

Et cum te putes ei debere quod vivis, quomodo tu non putas illi debere quod non quotidianam ejus consequendo gratiam taliter vivis.

Et qui nos adjutorio negas indigere divino, quasi ex nostra ex toto possibilitate perfectos, quomodo non adjutorium in nos cum tales a nobis etiam esse possumus, provocamus?

Qui enim adjutorium Dei negat, vellem interrogare quod dicat: nos non mereri, an illum hoc non posse praestare, an nihil esse propter quod unusquisque hoc debeat postulare?

Posse hoc Deum opera ipsa testantur.

Adjutorio quotidiano nos egere negare non possumus.

Hoc enim seu bene vivimus,

provocamus, ut melius sanctiusque vincamus, seu prave sentientes a bonis avertimur, ut ad rectam redeamus viam, ejus auxilio plus egemus.

Nunquid tam mortiferum, tam praeceps videatur ad casum, tam expositum ad omnia pericula, si hoc solum nobis putantes posse sufficere quod liberum arbitrium cum nasceremur accepimus, ultra jam a Domino nihil quaeramus, id est, auctoris nostri obliti, ejus potentiam, ut nos ostendamus, liberos abjuremus, quasi jam amplius quod dare possit, non habeat, qui te in tuo ortu liberum fecit, nescientes quod, nisi magnis precibus gratia in nos implorata descendat, nequaquam terrenae labis et mundani corporis vincere conemur errores, cum pares nos ad resistendum non liberum arbitrium, sed Dei solus facere possit

auxilium.

Nam si ille clamat adjutorio sibi opus esse divino qui digne hoc non quaereret, si cui liberum arbitrium plus prodesset, quippe cum vir beatus et jam electus a Domino nihil egerit, tamen ita Dominum deprecatur postulans.

« Adjutor meus esto, ne derelinquas me, neque despicias me, Deus salutaris meus * .

» Nos nobis liberum arbitrium, ille Dominum postulat adjutorem.

Quod nati sumus, posse sufficere nobis dicimus; ille Deum, ne derelinquatur, exorat.

Non, rogo, manifeste dicimus quod oremus, cum ille tantopere beatus, sicut supra diximus, vir, ne despiciatur, exoptat, illi enim necesse est, ista arguant qui illa confirmant, David enim orationis ignarus, et suae naturae nescius, accusetur, qui cum sciat tamen in sua natura esse adjutorem

sibi Dominum et assiduum adjutorem, nec illi sufficit assiduum, sed ne aliquando illum despiciat, orationibus protinus exoptat, et per corpus omnis psalterii hoc et praedicat, et clamat.

Si ergo hoc ille ita magnum scit, ut assidue diceret, ita necessarium confessus est, ut doceret, quemadmodum Pelagius Coelestiusque, seposita omni responsione psalmorum talique abdicata doctrina suasuros se aliquibus esse confidunt nos adjutorium Dei nec debere quaerere, nec egere, cum omnes sancti nihil se sine hoc agere posse testantur.

Libero enim arbitrio olim ille perversus, dum suis inconsultis utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda, demersusque nihil quemadmodum exinde surgere posset, invenit, suaque in aeternum libertate

deceptus, hujus ruinae jacuisset oppressus, nisi eum post Christi per suam gratiam relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem praeteritum omne vitium sui baptismatis lavacro purgavit, et ejus confirmans statum quo rectius constabiliusque procederet, tamen suam gratiam in posterum non denegavit.

Nam quisquis hominem redemisset a praeteritis ille peccatis, tamen sciens 179 iterum posse peccare, ad reparationem sibi, quemadmodum posset ille et post illa corrigere, multa servavit.

Quotidiana praestat illa remedia, quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus vincere humanos poterimus errores.

Necesse est enim ut quo auxiliante vicimus, eo iterum non adjuvante

vincamur.

Sed possem plura dicere, nisi vos constaret cuncta dixisse.

Quisquis ergo huic assentiens videtur esse sententiae qua dicat adjutorio nobis non opus esse divino, inimicum se catholicae fidei et Dei beneficio profitetur ingratum.

Nam nec nostra communione sunt digni quam praedicando taliter polluerunt.

Sic enim sua sponte dum sequuntur illa quae dicuntur, longius a vera religione fugerunt.

Cum enim hoc totum in nostra professione consistat, quotidianisque precibus nihil agamus, nisi quemadmodum Dei misericordiam consequamur, quemadmodum ferre possumus ista jactantes?

Quis, rogo, tantus illorum pectora error obcaecat, ut si ipsi nullam De gratiam sentiunt, quia nec digni sunt, nec merentur, nec de aliis considerant, quod quotidie singulis gratia

divina largiatur?

Sunt quidem isti omnes caecitate dignissimi, qui nec hoc sibi reliquerunt, ut se auxilio credant evocari ab erroribus posse divino.

Negantes enim Dei adjutorium non aliis, sed sibi hoc penitus abstulerunt, qui evellendi sunt longius et ab Ecclesiae procul removendi visceribus, ne diutius multa occupans insanabilis post error increscat.

Si enim diu fuerint sub hac impunitate versati, necesse est multas in hac sua pravitate mentes inducant, decipiantque innocentes vel potius imprudentes qui fidem catholicam non sequuntur; putabant enim eos recte sentire, quos adhuc vident in Ecclesia perdurare.

Separetur ergo a sano corpore vulnus insanum, remotoque morbi saevientis afflatu, cautius quae sunt sincera perdurent, et grex purior ab hac mali pecoris

contagione purgetur.

Sit totius corporis illibata perfectio, quam vos sequi et tenere, hac in illos pronuntiatione cognovimus et una vobiscum pari assentione servamus.

Qui si tamen aliquando in se Dei adjutorium quod huc usque negaverunt provocaverint, et opus ejus sibi auxilio esse cognoverint, ut de hac labe, in qua sui cordis incurvatione corruerant liberentur, et quasi in lucem de foeda tracti caligine, remotis abdicatisque omnibus quibus totus ne verum aspiceret foedabatur et caligabat aspectus, damnent haec quae huc usque senserunt, et aliquando animum rectis disputationibus commodantes ab hac aliquantulum labe correcti, veris se sanandos consiliis tribuant atque submittant.

Quod si fecerint, erit in potestate pontificum istis aliquatenus subvenire,

et talibus aliquam curam praestare vulneribus, quam solet lapsis cum resipuerint et Ecclesia non negare, ut a suis praecipitiis intra ovile Domini redigantur, ne foris praesenti et tanto praesidio a fide minutionis exclusi periculis omnibus exponantur, devorandi luporum dentibus atque vexandi, quibus obsistere hac, qua illos in se irritaverant, doctrinae perversitate non possunt.

Sed satis vestris monitis et sic satis abundantibus nostrae legis exemplis probatur esse responsum, nec quidquam superesse dicimus, quod dicamus; cum nihil praetermissum a vobis, nihil constat esse suppressum quo illi refutati et penitus cognoscantur esse convicti.

Ideo a nobis testimonia nulla ponuntur, quia et his plena relatio est, et satis

constat, ut doctissimos sacerdotes cuncta dixisse, nec decet credere vos aliquid quod ad causam possit sufficere praeterisse.

Et alia manu: Bene valete, fratres.

Epistola concilii Milevitani ad Innocentium papam.

Domino beatissimo, meritoque venerabili, et in Christo venerando papae Innocentio, Silvanus senex, Valentinus, Aurelius, Donatus, Restitutus, Lucianus, Alippius, Augustinus, Placentius, Severus, Fortunatus, Possidius, Novatus, Secundus, Maurentius Leo, Faustinianus, Cresconius, Lucius, Honorius, Adeodatus, Processus, Secundus, Felix, Asiaticus, Rufinus, Faustinus, Malchus, Lictorius, Fortunatus, Donatus, Pontianus, Saturnius, Cresconius, Lucius, Honorius, Servius, Therentius, Cresconius, Sperantius, Quadratus, Lucillus, Sabinus,

item Sabinus, Cresconius, Victor, Honoratus, Donatus, Petrus, Praesidius, Cresconius, Lampadius, Delphinus ex concilio Milevitano, in Domino salutem.

Quia te Dominus gratiae suae praecipuo munere in sede apostolica talemque nostris temporibus praestitit, ut nobis potius ad culpam negligentiae valeat, si apud tuam venerationem quae pro Ecclesia sunt suggerenda tacuerimus quam ea tu possis vel fastidiose vel negligenter accipere magnis periculis infirmorum membrorum Christi pastoralem diligentiam, quaesumus, adhibere digneris.

Nova quippe haeresis et nimium perniciosa tentat assurgere inimicorum gratiae Christi, qui nobis Dominicam etiam orationem impiis disputationibus conantur auferre.

Cum enim Dominus docuerit: « Dimitte nobis debita

nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris * , » isti dicunt posse hominem in hac vita, praeceptis Dei cognitis, ad tantam perfectionem justitiae sine adjutorio gratiae Salvatoris per solum liberae voluntatis arbitrium pervenire, ut etiam non sit necessarium dicere, « Dimitte nobis debita nostra.

» Illud vero quod sequitur: « Ne nos inferas in tentationem * , » non ita intelligendum tanquam divinum adjutorium poscere debeamus, ne in peccatum tentati decidamus, sed hoc in nostra positum esse potestate, et ad hoc implendum solam sufficere hominis voluntatem, tanquam frustra Apostolus dixerit: « Non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei * ; » et: « Fidelis Deus

qui vos non permittit tentari super id quod potestis, sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere * .

» Frustra enim Dominus dixerit apostolo Petro: « Rogavi pro te, ne deficiat fides tua * , » et omnibus suis: « Vigilate et orate, ne intretis in tentationem * .

» Si hoc totum est potestatis humanae, pueros quoque parvulos si nullis imbuantur Christianae gratiae sacramentis habituros vitam aeternam, nequaquam Christiana praesumptione contendunt, evacuantes quod dicit Apostolus: « Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt * ; » et alio loco: « Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur

* .

» Ut ergo alia omittamus quae contra Scripturas sanctas plurima disserunt, haec interim duo quibus omnino totum quod Christiani sumus conantur evertere, quae fidelia corda sustineant: non esse rogandum Deum, ut contra peccati malum atque ad operandam justitiam sit noster adjutor, et non opitulari parvulis ad consequendam vitam aeternam Christianae gratiae sacramentum.

Haec insinuantes apostolico pectori tuo non habemus opus multa dicere, et tantam impietatem exaggerare, cum proculdubio te ista permoveant, ut ab eis corrigendis, ne latius serpant, multosque contaminent, vel potius interimant, dum sub nomine Christi a gratia Christi penitus alienant, omnino dissimulare non possis.

Hujus autem perniciosissimi erroris

auctores esse perhibentur Pelagius et Coelestius, quos quidem in Ecclesia sanari maluimus quam desperata salute ab Ecclesia resecari, si necessitas ulla compellat.

Quorum unus, id est Coelestius, etiam ad presbyterium in Asia pervenisse dicitur, de quo ante paucos annos quid gestum fuerit sanctitas tua de Carthaginensi Ecclesia melius instruetur.

Pelagius vero, sicut a quibusdam fratribus nostris missae loquuntur epistolae, Hierosolymis constitutus, nonnullos fallere asseritur.

Verumtamen multo plures qui ejus sensus diligentius indagare potuerunt, adversus eum pro Christi gratia, et catholicae fidei veritate confligunt, sed praecipue sanctus filius tuus, frater, et compresbyter noster Hieronymus.

Sed arbitramur, adjuvante misericordia Domini Dei nostri

Jesu Christi, quae te regere consulentem et orantem exaudire dignatur, auctoritati sanctitatis tuae de claro Scripturarum lumine depromptae facilius eos qui tam perversa et tam perniciosa sentiunt esse cessuros, ut de correctione potius eorum gratulemur quam contristemur interitu, domine beatissime.

Quamlibet autem ipsi eligant certe vel alios plurimos quos possunt, si ab eis dissimuletur, suis laqueis implicare, cernit venerabilitas tua instanter et celeriter providendum.

Haec ad sanctitatem tuam de concilio Numidiae scripta direximus, imitantes Carthaginensem Ecclesiam et Carthaginensis provinciae coepiscopos nostros quos ad sedem apostolicam, quam beatus illustras de hac causa scripsisse comperimus.

Et alia manu: Memor nostri in Domini gratia

augearis, domine beatissime, merito venerabilis, et in Christo honorande, sanctissime papa.

Rescriptum Innocentii papae ad Milevitanum Concilium.

INNOCENTIUS SILVANO seni, VALENTINO, et caeteris qui in Milevitana synodo interfuerunt, dilectissimis fratribus, in Domino salutem.

Inter caeteras Ecclesiae Romanae curas et apostolicae sedis occupationes quibus diversorum consulta fidei ac modica disceptatione tractamus, frater et coepiscopus noster Julius dilectionis vestrae litteras, quas ex Milevitano nostra auctoritate concilio cura fidei propensiore misistis, mihi inopinanter ingessit, Carthaginensis etiam synodi

querelae parilis scripta subjungens.

Nimirum exsultat Ecclesia tantam sollicitudinem commissis gregibus exhibere pastores, ut non solum neminem ex his patiantur errare, sed si quas magis ovium obscoenae delectationis herba seduxit, ac si in errore permanserint, aut segregari penitus velint, aut illicite petita vitantes dudum, custodiae pristinae circumspectione tutari, in utraque parte videlicet consulentes, ne vel suscipiendo tales simili caeterae ducantur exemplo, vel spernendo redeuntes luporum morsibus videantur ingestae.

Prudens admodum et catholicae fidei plena consultationis voluntas.

Quis enim aut tolerare possit errantem, aut non recipere corrigentem?

Nam ut durum arbitror conniventiam praebere peccantibus, ita impium judico manum negare conversis.

Diligenter ergo et congrue apostolici consulitis honoris arcana.

Honoris, inquam, illius quem praeter illa sunt extrinsecus, sollicitudo manet omnium ecclesiarum super anxiis rebus quae sit tenenda sententia.

Antiquae scilicet regulae formam secuti quam toto semper ab orbe mecum nostis esse servatam, verum haec missa facio.

Neque enim haec vestram credo latere prudentiam, qui id etiam actione firmastis, nisi scientes quod per omnes provincias de apostolico fonte petentibus responsa semper emanent: praesertim quoties fidei ratio mutilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros, non nisi ad Petrum, id est, sui nominis et honoris, auctorem referre debere, velut nunc retulit vestra dilectio quod per totum mundum possit Ecclesiis omnibus

in commune prodesse.

Fiant enim necesse est cautiores, cum inventores malorum ad duplicis relationem synodi sententiae nostrae statutis viderint ab ecclesiastica communione sejunctos.

Gemino igitur bono charitas vestra fungetur, nam et canonum potiemini gratia servatorum, et beneficio vestro totus orbis tutabitur.

Quis enim catholicorum cum adversariis Christi velit ulterius miscere sermonem?

Quis saltem ipsam vitae lucem communione partiri novae haereseos nimirum fugiantur auctores?

Quid enim acerbius in Dominum fingere potuerunt, quam cum adjutoria divina cessarent, causamque quotidianae precationis auferrent?

Hoc est dicere: Cur mihi opus Deo?

Merito in hos David hymnum

dicit: « Ecce homines qui non posuerunt Deum adjutorem sibi * .

» Negantes ergo auxilium Dei, inquiunt, hominem sibi posse sufficere, nec gratia hunc egere divina, qua privatus necesse est, diaboli laqueis irretitis occumbat, dum ad omnia vitae perficienda mandata sola tantummodo libertate contundat.

O pravissimarum mentium perversa doctrina.

Advertat id tandem quod primum hominem ita libertas ista decepit, ut dum indulgentius frenis utitur 180 ejus in praevaricationis praesumptione concideret.

Neque ex hac potuit erui, nisi providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus, audiat David dicentem: « Adjutorium nostrum in nomine Domini * ; » et: « Adjutor meus es tu, ne derelinquas me, neque

despicias me, Deus salutaris meus * .

» Quae incassum dixerit, si tantum in ejus erat positum voluntate, quod a Domino flebili sermone poscebat.

Quae cum ita sint, cumque in omnibus divinis paginis voluntati liberae nonnisi adjutorium Dei legamus esse nectendum, eamque nihil posse coelestibus praesidiis destitutam, quonam modo huic soli possibilitatem hanc pertinaciter, ut asseritis, defendentes sibimet, imo, quod est dignius, dolori communi.

Nam plurimis Pelagius Coelestiusque persuadent, multifariis equidem ad instruendum tale magisterium uti possemus exemplis, nisi sciremus et sanctitatem vestram ad plenum Scripturas omnes scire, intelligere, callere, divinas praesertim, cum vestra relatio tantis ac talibus testimoniis sit referta,

ut his solis valeat praesens dogma rescindi, opusque non esse recognitis, cum his qui facile vobis occurrentia posuistis, nec audeant obviare, nec possint.

Ergo Dei gratiam conantur auferre, quam necesse est, etiam instituta status pristini libertate quaeramus: quippe nec alias diaboli machinas, nisi eadem possumus juvante vitare; illud vero quod eos vestra fraternitas asserit praedicare parvulos aeternae vitae praemiis absque baptismatis gratia posse donari, perfatuum est: « Nisi enim manducaverint carnem Filii hominis et biberint sanguinem ejus, non habebunt vitam in semetipsis * .

» Qui autem hanc in eis sine regeneratione defendunt, videntur mihi ipsum baptismum velle cassare, cum praedicant hos id gratiae

habere quod in eis credunt nonnisi baptismate conferendum.

Si ergo nihil volunt officere, non renasci, fateantur necesse est nec regenerationis sacra fluenta prodesse.

Verum ut superfluorum hominum prava doctrina celeri veritatis possit ratione distingui, proclamat Dominus in Evangelio dicens: « Sinite infantes, et nolite eos prohibere venire ad me, talium est enim regnum coelorum * .

» Quare Pelagium Coelestiumque, id est, inventores vocum novarum, quae (sicut dixit Apostolus) aedificationis nihilum, sed magis vanissimas consuerunt parare quaestiones * , ecclesiastica communione privari apostolici vigoris auctoritate censemus, donec resipiscant a diaboli laqueis a quo captivi tenentur secundum ipsius voluntatem, eosque interim

Dominico ovili non recipi, quoad ipsi perversae viae secuti tramitem deserere voluerint.

Abscindendi sunt enim qui vos conturbant, et volunt Evangelium Christi perdere.

Simul autem praecipimus ut quicunque ad id pertinentia similiter defensare nituntur, et par eos vindicta constringat.

« Non solum enim qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus digni sunt morte * , » quia non multum interesse arbitror inter committentis animum et consentientis favorem.

Addo et amplius: plerumque dediscit errare, cui nemo consentit.

Haec igitur, fratres charissimi, in supradicta maneat fixa sententia, absint atriis Domini, careant duntaxat custodia pastorali, ne duarum ovium dira contagia serpant forsitan per vulgus incautum, rapacique lupus corde laetetur

intra ovile Domini, cum per tantas ovium fusas catervas dum a custodibus dissimulatur, habetur vulnus duarum.

Prospiciendum est ergo ne permittendo lupum mercenarii magis quam pastores videamur esse.

Jubemus sane quia Christus Dominus noster propria voce signavit, nolle se mortem morientis tantum, sed revertatur et vivat, ut si unquam ad sanum de proposito pravi dogmatis errore resipuerint, damnaverintque ea quorum seipsos praevaricatione damnaverunt, eis medicinam solitam, id est, receptaculum suum ab Ecclesia non negari, ne dum eos redeuntes forsitan prohibemus vere extra ovile remanentes et exspectantes hostis rapidi faucibus glutiantur, quas in semetipsos spiculis malae disputationis armarunt.

Bene valete, fratres.

Data

sexto Kalendarum Februarii, Honorio et Constantio consulibus.

Item epistola familiaris quinque episcoporum ad Innocentium papam.

Domino beatissimo meritoque honoratissimo fratri INNOCENTIO papae, AURELIUS, ALIPIUS, AUGUSTINUS, ENODIUS et POSSIDIUS, in Domino salutem.

De conciliis duobus provinciae Carthaginensis atque Numidiae ad tuam sanctitatem a non parvo episcoporum numero subscriptas litteras misimus contra inimicos gratiae Christi qui confidunt in virtute sua, et Creatori nostro quodammodo dicunt: « Tu nos creasti homines, justos autem ipsi nos fecimus.

Qui naturam humanam ideo dicunt liberam, ne quaerant liberatorem, ideo salvam ut judicent superfluum Salvatorem.

Tantum enim dicunt valentem. ut suis viribus semel in origine suae creationis acceptis possint per liberum arbitrium, nihil ulterius adjuvante illius gratia qui creavit, domare et exstinguere omnes cupiditates, tentationesque superare.

Multi eorum insurgunt adversum nos et dicunt animae nostrae: Non est salus illi in Deo ejus * .

» « Familia Christi quae dicit, quando infirmor tunc fortis sum * , » et cui dicit Dominus ejus: « Salus tua ego sum * , » suspenso corde cum timore et tremore adjutorium Dei etiam per charitatem tuae venerationis exspectat.

Audivimus enim esse in urbe Roma, ubi ille diu vixit, nonnullos qui diversis causis ei faveant.

Quidam, scilicet qui nobis talia persuasisse perhibentur, plures vero qui

eum talia sentire non credunt, praesertim quia in Oriente, ubi degit, gesta ecclesiastica facta esse credendum est, nisi quibus putatur esse purgatus, ubi quidam si episcopi eum catholicum pronuntiarunt, non ob aliud factum esse credendum est, nisi quia dixit se Dei gratiam confiteri, et ita posse hominem suo labore ac voluntate juste vivere, ut ad hoc adjuvari Dei gratia non negaret.

His enim auditis verbis, catholici antistites nullam aliam Dei gratiam inlelligere potuerunt, nisi quam in libris Dei legere et populis Dei praedicare consueverunt, eam utique, de qua dicit Apostolus: « Non irritam facio gratiam Dei.

Nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est * .

» Sine dubio gratiam qua

justificamur ab iniquitate, et qua salvamur ab infirmitate, non qua creati sumus cum propria voluntate.

Nam si intellexissent illi eam episcopi illum dicere gratiam quam etiam cum impiis habemus, cum quibus homines sumus, negari vero eam, qua Christiani et filii Dei sumus, quis eum patienter catholicorum sacerdotum, non dicimus audiret, sed ante oculos suos ferret?

Quapropter non culpandi sunt judices qui ecclesiastica consuetudine gratiae nomen audierunt, nescientes quid hujusmodi homines vel suae doctrinae libris, vel suorum solent auribus spargere.

Non agitur de uno Pelagio, quia fortasse correctus est (quod utinam ita sit), sed de tam multis quibus loquaciter contendentibus et infirmas atque ineruditas animas velut conjunctas trahentibus, firmas autem

et in fide stabiles ipsa contentione fatigantibus usquequaque jam plena sunt omnia.

Aut ergo a tua veneratione accersendus est Romam et diligenter, interrogandus, quam dicat gratiam, qua fateatur, si tamen jam fatetur, non ad peccandum, sed juste vivendum homines adjuvari aut hoc ipsum cum eo per litteras agendum.

Et cum inventus fuerit hanc dicere quam docet ecclesiastica et apostolica veritas, tunc sine ullo scrupulo Ecclesiae et sine latibulo ambiguitatis illius absolvendus est, tunc est revera de ejus purgatione gaudendum.

Sive enim dixerit gratiam esse liberum arbitrium, sive gratiam esse remissionem peccatorum, sive gratiam esse legis praeceptum, nihil eorum dicit quod per ministrationem Spiritus sancti pertinet ad concupiscentiam tentationesque vincendas quem

ditissime effudit super nos, qui ascendit in coelum et captivavit captivitatem deditque dona hominibus * .

Hinc enim oramus ut peccatorum tentationem superare possimus, ut Spiritus Dei (unde pignus accepimus) adjuvet infirmitatem nostram.

Qui autem orat et dicit: « Ne nos inferas in tentationem * , » non utique id orat ut homo sit quod est natus, neque orat id quod habeat liberum arbitrium, quod jam accepit cum crearetur ipsa natura; neque orat remissionem peccatorum, quia hoc superius dicitur, « dimitte nobis debita nostra * , » neque orat ut accipiat mandatum, sed plane orat ut faciat mandatum.

Si enim in tentationem inductus fuerit, hoc est in tentatione defecerit, facit utique peccatum quod est contra mandatum.

Orat igitur ut non peccet, hoc est ut ne quid faciat mali quod pro Corinthiis orat Apostolus dicens: « Oramus autem ad Dominum ne quid faciatis mali * .

» Unde satis apparet quod non ad peccandum, id est, non ad malefaciendum, quamvis esse non dubitetur liberum arbitrium voluntatis, tamen ejus potestas non sufficiat, nisi adjuvetur infirmitas.

Ipsa igitur oratio clarissima testificatio est: hanc ille confitetur, et eum gaudebimus sive rectum sive correctum.

Distinguenda est lex et gratia; lex jubere novit, gratia juvare.

Nec lex jubere, nisi esset voluntas, nec gratia juvaret, si satis esset voluntas.

Jubetur ut habeatur intellectus, ubi dicitur: « Nolite esse sicut mulus et equus, quibus non est intellectus

* , » et tamen oramus ut habeamus intellectum, ubi dicitur: « Da mihi intellectum ut discam mandata tua * .

» Jubetur ut habeamus sapientiam ubi dicitur: « Stulti, aliquando sapite * , » et tamen oratur ut sapientiam habeamus, ubi dicitur: « Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus affluenter, et non improperat, et dabitur ei * .

» Jubetur ut habeamus continentiam, ubi dicitur: « Cum scirem quia nemo potest esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientiae scire cujus esset hoc donum, adii Dominum et deprecatus sum illum * .

» Postremo ne nimium longum sit cuncta percurrere, jubetur ut non faciamus malum, ubi dicitur: « Declina a malo

* , » et tamen oratur ut non faciamus malum, ubi dicitur: « Oramus autem ad Dominum, ne quid faciatis mali * .

» Jubemur ut faciamus bonum, ubi dicitur: « Declina a malo et fac bonum * , » et tamen oratur, ut faciamus bonum, ubi dicitur: « Non cessamus pro vobis orantes et postulantes, » atque inter caetera quae illis orat dicit, « ut ambuletis digne Deo in omne placitum, in omni opere et sermone bono * .

» Sicut ergo agnoscimus voluntatem cum haec praecipiuntur, sic et ipse agnoscat gratiam cum petuntur

Misimus reverentiae tuae librum quem dederunt religiosi et honesti adolescentes servi Dei, quorum etiam nomina non tacemus, nam Thimasius et Jacobus

vocantur.

Qui sicut audimus, et etiam nosse dignaris, ipsius Pelagii exhortatione spem quam habebant in saeculo reliquerunt, et nunc continentes Deo serviunt.

Qui cum errore eodem aliquando per qualemcunque operam nostram, Domino inspirante, caruissent, pertulerunt eumdem librum Pelagii esse dicentes, et ut ei responderetur impendio rogaverunt.

Factum est ad eosdem dum rescripta est ipsa responsio, agentes gratias rescripserunt, utrumque misimus, et cui responsum, et quod responsum est.

Et ne nimium essemus onerosi, signa fecimus his locis ubi petimus inspicere non graveris, quemadmodum sibi objecta quaestione quod gratiam Dei negaret, ita respondit, ut eam esse non diceret, nisi naturam in

qua nos condidit Deus.

Si autem hunc esse suum librum negat, aut eadem in libro loca non contendimus, anathematizet illam et eam confiteatur aptissime gratiam quam doctrina Christiana demonstrat et praedicat esse propriam Christianorum quae non est natura, sed qua salvatur.

Quae natura non auribus doctrina sonante vel aliquo adjumento visibili fovet, sicut plantatur quodammodo et irrigatur extrinsecus, sed subministratione Spiritus, et occulta misericordia sicut ille facit « qui dat incrementum Deus * .

» Si enim quadam non improbanda ratione dicitur gratia Dei qua creati sumus, ut nonnihil essemus, nec ita essemus aliud, aut cadaver quod non vivit, aut arbor quae non sentit, aut pecus quod non intelligit, se homines qui ut

essemus, et viveremus, et sentiremus, et intelligeremus, et de hoc tantum beneficio Creatori nostro gratias agere valeamus, unde et merito gratia ista dici potest, quia non praecedentium aliquorum operum meritis, sed gratuita bonitate Dei donata est, alia est tamen qua praedestinati vocamur, justificamur, glorificamur, ut dicere possimus: 181 « Si Deus pro nobis quis contra nos?

Qui Filio suo proprio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum * ,) » de hac gratia quaestio vertebatur, quando ab his quos Pelagius graviter offendebat atque turbabat, dicebatur ei quod eam suis disputationibus oppugnaret, quibus assereret, non solum ad facienda, verum etiam ad perficienda mandata divina per

liberum arbitrium sibi humanam sufficere naturam.

Hanc apostolica doctrina gratiam non immerito isto nomine appellat qua salvamur, et justificamur ex fide Christi.

De hac scriptum est: « Non irritam facio gratiam Dei, nam si per legem justitia, ergo Christus gratis mortuus est * .

» De hac scriptum est: « Evacuati estis a Christo, qui in lege justificamini, a gratia excidistis * .

» De hac scriptum est: « Si autem gratia, jam non ex operibus, alioquin gratia jam non est gratia * .

» De hac scriptum est: « Ei autem qui non oporatur, credenti autem in eum qui justificat impium, deputatur fides ejus ad justitiam; ei autem qui operatur merces non imputantur secundum

gratiam, sed secundum debitum * , » et multa alia quae melius potes meminisse et intelligere prudentius et illustrius praedicare.

Illam vero gratiam qua creati sumus homines, etiamsi illam appellandam non immerito intelligimus, mirum est tamen, si ita appellatam in ullius legitimis propheticis, evangelicis, apostolicisque litteris legimus.

Cum itaque de hac gratia, Christianis fidelibus catholicisque novissima illi objiceretur quaestio, ut eam oppugnare desineret, quid est quod cum hoc sibi in libro suo, velut adversante persona, idem ipse objecisset, ut se respondendo purgaret, nihil aliud respondit, nisi naturam creati hominis referre

gratiam Creatoris; atque se ita dicere sine peccato impleri posse justitiam per liberum arbitrium cum adjutorio divinae gratiae, quod Deus hoc dederit homini ipsa possibilitate naturae?

Cui merito respondetur: « Ergo evacuatum est scandalum crucis * , » ergo « Christus gratis mortuus est * .

» Non enim si non moreretur propter delicta nostra, et resurgeret propter justificationem nostram * , « nec ascendisset in altum, et captivans captivitatem daret dona hominibus * , » ista naturae possibilitas quam defendit, non esset in hominibus, an forte Dei mandatum deerat.

Et ideo Christus mortuus est?

Imo etiam et hoc erat sanctum et justum et bonum, jam dictum

fuerat: Non concupisces * , jam dictum fuerat: Diliges proximum tuum sicut teipsum * .

In quo sermone Apostolus omnem legem dicit impleri * , et quoniam nisi diligat Deum, nemo diligit seipsum.

Ideoque Dominus in his duobus praeceptis totam legem dixit prophetasque impleri * .

Quae duo praecepta jam erant hominibus divinitus data; at aeternum praemium justitiae promissum nondum erat.

Hoc ipse non dicit qui in suis litteris possint etiam in Veteri Testamento regnum coelorum esse promissum.

Si ergo ad faciendam perficiendamque justitiam jam erat naturae possibilitas per liberum arbitrium, jam erat legis Dei sanctum, justum, benignumque

mandatum, jam erat promissum praemium sempiternum.

Ergo Christus gratias mortuus est * .

Ergo neque per legem justitia, neque per naturae possibilitatem, sed ex fide ac dono Dei per Jesum Christum Dominum nostrum unum mediatorem Dei et hominum * .

Ex quo enim « per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors et vita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt * , » procul dubio a corpore mortis hujus, ubi « lex alia repugnat legi mentis * , » neminem liberavit aut liberat suae possibilitas naturae, quae perdita redemptore indiget, sauciata Salvatore, sed gratia Dei per fidem unius hominis mediatoris Dei

et hominum, hominis Jesu Christi qui et Deus cum esset, hominem fecit, et manens Deus, homo factus, refecit ipse quod fecit.

Puto autem quod non lateat fides Christi, quae postea in revelationem venit in occultis fuisse temporibus Patrum nostrorum, per quam tamen etiam ipsa Dei gratia liberati sunt, quicunque omnibus generis humani temporibus liberari potuerunt occulto Dei judicio, non tamen vituperabili.

Unde dicit Apostolus: « Habentes autem eumdem spiritum fidei, utique eumdem quem et illi secundum quod scriptum est: Credidi propter quod locutus sum, et nos credimus propter quod et loquimur * .

» Inde est quod ait ipse Mediator: « Abraham concupivit videre diem meum, vidit et gavisus

est * .

» Inde prolato sacramento Melchisedech mensae Dominicae novit aeternum ejus sacerdotium figurare.

Jam vero data in litteris lege quam dicit Apostolus subintrasse, « ut abundaret delictum * , » et de qua dicit: « Ex lege haereditas, jam non ex promissione Abrahae sed per repromissionem donavit Deus.

» Quid igitur lex?

« transgressionis gratia posita est, donec veniret semen cui promissum est, dispositum per angelos in manu Mediatoris; Mediator autem unius non est, Deus autem unus est.

Lex ergo adversus promissa Dei?

Absit. Si enim data esset lex quae posset justificare omnino, ex lege esset justitia, sed conclusit, Scriptura

dicente, omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus * .

» Nonne satis ostendit hoc actum esse per legem, ut peccatum cognosceretur et praevaricatione augeretur.

Ubi enim lex non est, nec praevaricatio, et sic adversus victoriam peccati ad divinam gratiam quae in promissionibus est confugeretur; atque ita lex non esset adversus promissa Dei, quia ideo per illam fit cognitio peccati, et ex praevaricatione legis abnndantia peccati, ut ad liberationem quaerantur promissiones Dei, quod est gratia Dei, et incipiat esse in homine justitia, non sua, sed Dei, hoc est data dono Dei.

Quam etiam nunc quidem sicut et tunc de Judaeis dictum est: Ignorantes Dei

justitiam, et suam volentes constituere, justitiae Dei non sunt subjecti * .

Per legem quippe et illi justificari se arbitrantur, sufficiente sibi ad eamdem custodiendam libero arbitrio, hoc est justitia sua prolata ex natura humana, non donata ex gratia divina, propter quod justitia Dei dicitur.

Unde scriptum est: Per legem enim cognitio peccati.

Nunc autem sine lege justitia Dei manifestata est, testificata per legem et prophetas * .

Cum dicit, manifestata est, ostendit quia et tunc erat, sed tanquam illa pluvia quam Gedeon impetravit * , tunc velut in vellere occulta, nunc aut velut in area manifesta.

Cum ergo lex, sine gratia, non mors peccati potuisset esse, sed virtus.

Sic

enim dictum est: « Aculeus mortis peccatum, virtus autem peccati lex * .

» Sicut confugiunt multi a facie repugnantis peccati ad gratiam velut in aream nunc patentem, ita pauci ad eam confugiebant, velut in vellere tunc latentem.

Haec vero temporum distributio refertur ad altitudinem divitiarum sapientiae et scientiae Dei, de qua dictum est: « Quam inscrutabilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus * ; » quapropter si ante tempus legis, et tempore ipso legis justos Patres ex fide viventes, non possibilitas naturae infirmae et indignae ac vitiatae, et sub peccato venundatae, sed Dei gratia per fidem justificabat, et nunc eadem in apertum jam veniens revelata justificat.

Anathematizet

ergo Pelagius scripta sua, ubi contra eam, et si non per contumaciam, tamen ignorantiam disputat, possibilitatem defendendo naturae, ad vincenda peccata et implenda mandata; aut si ea sua esse negat, aut scriptis suis, aut inimicis suis dicit immissa quae sua esse negat, anthematizet ea et damnet paterna exhortatione et auctoritate sanctimoniae tuae.

Si ergo vult onerosum sibi et perniciosum, discat Ecclesiae scandalum auferre, quod scandalum auditores et imperversum dilectores ejus usquequaque spargere non quiescunt.

Si enim cognoverint eumdem librum quem illius vel putant esse vel norunt episcoporum catholicorum auctoritate, et

maxime sanctitatis tuae quam apud eum esse majoris ponderis minime dubitamus, ab eodem esse ipso anathematizatum atque damnatum, non eos ulterius aestimamus ausuros loquendo contra gratiam Dei quae revelata est per passionem et resurrectionem Christi; nec pectora fidelia et simpliciter Christiana turbare, sed potius adjuvante misericordia Dei, certantibus nobiscum pietate et charitate flagrantibus, etiam orationibus tuis non solum ut in aeternum beati, verum etiam justi et sancti sint, non in sua virtute, sed in eadem gratia confisuros.

Unde et ad ipsum scriptam ab uno homine epistolam ad quem per quemdam orientalem diaconum, civem autem Hipponiensem, tanquam purgationis fieri quaedam scripta transmisit,

tuae beatitudini potius credidimus dirigenda, melius judicantes et petentes ut eam ei mittere ipse digneris, sic enim eam legere potius non dedignabitur, magis in illa eum qui misit, quam qui scripsit attendens, illud vero quod dicunt posse hominem esse sine peccato, et mandata Dei facile custodire, si velit.

Quamvis cum hoc per adjutorium Dei gratiae, quae tamen per incarnationem Unigeniti ejus revelata atque donata esse dicitur, tolerabilius dici videatur tamen quoniam merito quaeri potest ubi et quando per eamdem gratiam id efficiatur in nobis, ut sine illo prorsus peccato simus, utrum in hac vita quando caro concupiscit adversus spiritum, an vero in illa cum fiet sermo qui scriptus est: « Ubi est, mors, victoria tua, ubi est, mors, aculeus

tuus?

» * Aculeus enim mortis peccatum est diligentius pertractandum, propter alios quosdam qui inique senserunt atque in suis litteris memoriae mandaverunt, etiam in hac vita esse posse hominem sine peccato, non ab initio nativitatis suae, sed conversione a peccatis ad justitiam, et a via reproba ad bonam vitam.

Sic enim intellexerunt quod de Zacharia et Elisabeth scriptum est: « Ambulasse eos in omnibus justificationibus Dei sine querela * .

» Hoc quod dictum est sine querela, sine peccato dictum acceperunt, non quidem negantes, imo etiam quod aliis locis in litteris eorum invenitur pie confitentes adjutorium gratiae Domini nostri non per naturalem spiritum hominis, sed per principalem Spiritum Dei.

Qui parum videntur

considerasse ipsum Zachariam fuisse etiam sacerdotem.

« Omnes autem tunc sacerdotes necesse habebant ex lege Dei primitus pro peccatis suis offerre sacrificium, deinde pro populo * .

» Sicut ergo nunc per orationis sacrificium convincimur non esse sine peccato quoniam jussi sumus dicere: « Dimitte nobis debita nostra * .

» Ita et tunc per sacrificia victimarum animalium convincebantur sacerdotes sine peccato non esse, qui pro suis peccatis jubebantur offerre.

Quod si res ita se habet, ut per gratiam Salvatoris proficiamus quidem in hac vita, deficiente cupiditate, charitate crescente, perficiamur autem in illa vita, cupiditate exstincta, charitate completa, profecto illud quod scriptum est:

« Qui natus est ex Deo non peccat * .

» Secundum illam charitatem dictum est quae sola non peccat, ad nativitatem quippe quae ex Deo est, augenda et perficienda.

Charitas pertinet, non ea quae minuenda est et consumenda cupiditas.

Quae tamen quandiu est in membris nostris lege quadam sua repugnat legi mentis, sed natus ex Deo, nec obediens desideriis ejus, nec exhibens membra sua arma iniquitatis peccato potest dicere: « Jam non ego operor illud, sed id quod habitat in me peccatum * .

» Sed quomodo se habeat ista quaestio, quia etsi non invenitur homo in hac vita sine peccato, id tamen dicitur posse fieri per adjutorium gratiae et Spiritus Dei?

Quod ut fiat conandum atque poscendum est.

Tolerabiliter in id quisque fallitur, nec diabolica

impietas, sed error humanus est, elaboranda et optanda affirmare, etiamsi quod affirmat non possit ostendere.

Id enim credit fieri posse quod certe laudabile est velle.

Nobis autem sufficit quod nullus in Ecclesia Dei fidelium reperitur in quolibet profectu excellenti atque justitia qui audiat dicere sibi non necessariam precationem orationis Dominicae, « dimitte nobis debita nostra, » et dicat « se non habere peccatum, nec seipsum decipiat, et in eo veritas non sit * , » quis jam sine querela vivat?

Non enim qualescunque, etiam tentationes humanae, sed grave peccatum est quod in querela venit.

Det veniam tua suavitas, si prolixiorem epistolam fortassis quam velles, tuae misimus sanctitati.

Non enim rivulum nostrum tuo largo fonti augendo refundimus,

verum etiam noster, licet exiguus, ex eodem quo etiam tuus abundans emanat capite fluentorum, hoc aperte probare voluimus tuis rescriptis de communi participatione unius gratiae consolari.

Rescriptum Innocentii papae de Pelagio haeretico.

INNOCENTIUS, AURELIO, ALIPIO, AUGUSTINO, EVODIO, PASSIDIO episcopis.

Sanctae fraternitatis vestrae litteras plenas fidei totoque religionis catholicae vigore firmatas a vobis missas et conciliis vestris per fratrem et coepiscopum nostrum Julium pergrato suscepimus animo: quod earum tenor omnisque contextio in consideratione quotidianae gratiae Dei, et in eorum correctione qui contra sentiunt integra ratione consistit; et ut illis omnem tollere possit errorem, et idoneo dato quovis nostrae legis exemplo, quem

sequi debeat dignum possint praebere doctorem.

Sed de his, ut arbitror, jam satis supra diximus.

Sed subinde contra eos subvenit, 182 et suppeditat quod dicatur, nec potest aliquando deesse quod vincat cum tam miserum impiumque sit quod nostrae virtute fidei et ipsa plenius veritate vincatur.

Qui enim omnem vitae spem respuit atque contempsit inimica damnabilique cor suum disputatione confundens, cum credit nihil esse quod a Deo accipiat, ne aliquid superesset quod petat ad sanandum, sed qui sibi hoc abstulit ulterius quid reliquit?

Si ergo sunt aliqui, quos in sui defensionem perversitas tanta defixit, qui huic se dogmati dedant atque conjungant, sperantes hoc

ad catholicam pertinere doctrinam, quod abhorrens longius et penitus approbatur adversum, infecti illorum et monitis et verbis ut haberent, inducti, quatenus ad rectum vitae tramitem redeant, festinabunt, ne diutius mentem obsidens, velut pestis eorum sensibus error invadat.

Nam si Pelagius quocunque restitit loco eorum animos, qui facile vel simpliciter crederent disputandi, hac affirmatione decepit, seu hic illi in urbe sunt, quod nescientes nec manifestare possumus, nec negare, cum et si sunt lateant, nec aliquando audeant, vel illum praedicantem ista defendere, vel talia aliquo nostrorum praesente jactare, et in tanta populi multitudine deprehendi aliquis facile nec alicubi possit agnosci, sive in quovis terrarum loco degant.

Dei

nostri misericordia, gratiaque credimus, quod facile corrigantur, audita ejus damnatione qui fuerit pertinax, et resistens hujus dogmatis auctor inventus, non interest, ubi isti fuerint, dum ubicunque inveniri potuerint, sunt sanandi.

Nobis tamen nec suaderi potest eum esse purgatum, quamvis ad nos a nescio quibus laicis sint gesta perlata, quibus ille et auditum se crederet et absolutum.

Quae utrum vera sint dubitamus, quod sub nulla illius concilii exsecutione venerunt, nec eorum aliquas accepimus de hac re litteras, apud quos istius rei praestitit causas.

Quod si de sua ille potuisset purgatione confidere, hoc magis credimus quod egisset.

Quod multo verius esse poterat, ut illos cogeret epistolis suis qui dijudicaverant judicare.

Verum cum sint

aliqua in ipsis posita gestis, quae objecta partim mussitando ille suppressit, partim multa in se verba retorquendo, tota obscuritate confudit, aliqua magis falsis argumentis quam vera ratione, ut ad tempus videre poterat, purgavit, alia negando, alia falsa interpretatione vertendo.

Sed utinam quod magis optandum est etiam ille se ad veram catholicae fidei viam ab illo sui tramitis errore convertat, ut cupiat velitque purgari, considerans quotidianam Dei gratiam adjutoriumque cognoscens, ut videatur verum, et approbetur ab omnibus manifesta ratione correctus, non gestorum judicio, sed ad catholicam fidem corde converso.

Unde non possum illorum nec approbare nec culpare judicium, cum nesciamus utrum vera sint gesta, aut si vera sunt,

illum subterfugisse constet magis quam se in tota virtute purgasse.

Qui si confidit, novitque non omni dignum esse indignatione quod dicat aut jam hoc totum se refutasse quod dixerat, non a nobis accersiri, sed ipse debet potius festinare, ut possit

absolvi.

Nam si adhuc taliter sentit, quando se nostro judicio quibusvis acceptis litteris cum sciat damnandum se esse, committet.

Quod si accercendus esset, ab his melius fieret qui magis proximi et non longo terrarum spatio videntur esse disjuncti, sed non deerit cura si medicinae praebeat ille materiam.

Potest enim damnare quae senserat ac datis litteris erroris sui, ut regressum ad nos decet veniam postulare, fratres charissimi.

Librum sane qui ejus esse dicebatur nobis a vestra charitate transmissum evolvimus, in quo multa blasphema erant, nihil quod placeret, nihil quod penitus non displiceret, a quovis damnandum atque calcandum, cujus similia nisi qui ista scripserat, nemo alter in mentem reciperet atque sentiret.

Nam hoc loco

de lege latius disputare velut coram posito repugnantique Pelagio necessarium esse non duximus cum vobiscum totam rem scientibus, parique nobiscum assensione gaudentibus, colloquamur.

Tunc enim melius haec exempla ponuntur, quando cum his quos harum constat rerum prudentes esse tractamus.

Nam de naturae possibilitate, ac de libero arbitrio, et de omni Dei gratia, et quotidiana gratia, cui non sit recte sentienti uberrimum disputare.

Anathematizet ergo ista quae sensit, ut illi qui ejus sermonibus fuerant, praeceptisque collapsi, quid tandem habeat fides vera cognoscant.

Facilius enim revocari potuerunt, cum ista a suo senserint auctore damnari.

Quod si ille pertinaci in hac voluerit impietate persistere, est agendum quatenus

vel his possit subveniri, quos non suus sed hujus magis error induxit, ne et illis haec medicina pereat, cujus iste talem non admittit, nec postulat curam.

Deus vos custodiat incolumes, fratres charissimi.

Data VI Kalend.

Februarii.

Item epistola familiaris ad Aurelianum Carthaginensem episcopum.

INNOCENTIUS AURELIO episcopo Carthaginensi.

In familiaribus scriptis dilectio vera consistit, et firmius charitatis officia melius se orsa mereantur.

Quamobrem per fratrem nostrum Julium epistolae extrinsecus missae respondere gestivi, ne apud me forsitan remaneret peculiaris negatae salutationis offensa, supradictum igitur fratrem nostrum tuae dilectioni restituo, cum apostolicae sedi dignum ad

relationem duplicis synodi judicatis.

Superest, ut oratus a nobis Dominus praestare dignetur, quatenus omnis Ecclesiae suae macula continuis laboribus nostris possit abstergi.

Dominus custodiat te incolumem, frater charissime.

Data VI Kal. Febr.

INCIPIUNT DECRETA ZOZIMI PAPAE.

1. Quod monachi vel laici nisi per gradus ecclesiasticos non debeant ad summum sacerdotium pervenire.

2. Quod si quis interdicta despexerit, gradus sui periculo subjacebit.

3. Quae in singulis clericorum gradibus tempora sint praefixa.

Episcopus ZOZIMUS urbis Romae HESITIO episcopo Salonitano, salutem.

Exigit dilexio tua praeceptum apostolicae sedis in quo Patrum decreta consentiunt,

et significas nonnullos ex monachorum coetu, quorum sollicitudo quamvis frequentia major est, sed laicos ad sacerdotium festinare.

CAP. I.

Hoc autem specialiter et sub praedecessoribus nostris et nuper a nobis interdictum constat litteris ad Gallias Hispaniasque transmissis, in quibus regionibus familiarior est ista praesumptio, quamvis nec Africa super hac admonitione nostra habeatur aliena, ne quis penitus contra Patrum praecepta qui ecclesiasticis disciplinis per ordinem non fuisset imbutus, et temporum approbatione divinis stipendiis eruditus, nequaquam ad summum sacerdotium aspirare praesumeret; et non solum in eo ambitio inefficax haberetur, verumetiam in ordinatores ejus, ut carerent eo ordine quem sine

ordine contra praecepta Patrum crediderant praesumendum.

Unde miramur ad dilectionem tuam statuta sedis apostolicae non fuisse perlata.

Laudamus igitur constantiam tuam, frater charissime, nec aliud de pontificii censura veteris auctoritatis genus exspectandum fuit, quam ut talibus ambitionibus pro praeceptis Patrum in procinctu fidei constituti occurreres.

Igitur si quid auctoritati tuae (quod non opinamur) aestimas defuisse, supplemus.

Vos, obsistite talibus ordinationibus, obsistite superbiae et arrogantiae venienti.

Tecum faciunt praecepta Patrum, tecum apostolicae sedis auctoritas.

Si enim officia saecularia principalem locum non vestibulum actionis ingressis, sed per plurimos gradus examinatis temporalibus deferunt, quis ille tam arrogans,

tam impudens invenitur, ut in coelesti militia, quae propensius ponderanda est, et sicut aurum repetitis ignibus exploranda, statim dux esse desiderat cum tiro ante non fuerit, et prius velit docere quam discere?

Assuescat in Domini castris, in lectorum primitus gradu, divini rudimentis servitii; nec illi vile sit exorcistam, acolythum, subdiaconum, diaconum per ordinem fieri; nec hoc saltu, sed statutis majorum ordinatione temporibus, jam vero ad presbyterii fastigium talis accedat, ut et nomen aetas impleat, et meritum probitatis stipendia ante acta testentur.

Jure inde summi pontificis locum sperare debebit.

Facit hoc nimia remissio consacerdotum nostrorum qui pompam multitudinis quaerunt, et putant ex hac turba aliquid sibi dignitatis acquiri.

Hinc passim numerosa popularitas etiam his ubi solitudo est talium reperitur, dum parochias extendi cupiunt, aut quibus aliud praestare non possunt, divinos ordines largiuntur.

Quod oportet districti semper esse judicii, rarum est enim omne quod magnum est.

II.

Proinde nos ne quid meritis dilectionis tuae derogaremus, ad te potissimum scripta direximus, quibus in omnium fratrum et coepiscoporum nostrorum facies ire notitiam, non tantum eorum qui in ea provincia sunt, sed etiam qui in vicinis dilectionis tuae provinciis adjunguntur.

Sciet quisquis hoc

postposita Patrum et apostolicae sedis auctoritate neglexerit, a nobis districtius vindicandum, ut loci sui minime dubitet sibi constare rationem, si putat post tot prohibitiones impune posse tentari.

Contumeliae enim studio fit quidquid interdictum toties usurpatur.

III.

Haec autem singulis gradibus observanda sunt tempora, si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, et inter lectores ad vigesimum aetatis annum continuata observatione perduret.

Si major et grandaevus accesserit, qui tamen post baptismum statim divinae militiae desiderat mancipari, sive inter lectores sive inter exorcistas quinquennio teneatur.

Exinde acolythus vel subdiaconus, quatuor annis sit, et sic ad benedictionem diaconatus

si mereatur accedat, in quo ordine quinque annis si inculpate se gesserit, adhaerere debebit.

Exinde suffragantibus stipendiis per tot gradus datis propriae fidei documentis, presbyterium poterit promereri.

De quo loco si eum exactior ad bonos mores vita perduxerit, summum pontificatum sperare debebit.

Hac tamen lege servata, ut neque bigamus, neque viduae maritus, neque poenitens ad hos gradus possit admitti.

Sane etiam defensores Ecclesiae qui ex laicis fiunt supradicta observatione teneantur si meruerint in ordine esse clericatus.

Data VIII Kalend.

Martii, Honorio XII et Theodosio VIII Augustis consulibus.

Ad clerum Ravennensem monitorium.

ZOZIMUS episcopus urbis Romae commonitorium

presbyteris et diaconibus qui Ravennae sunt.

Ex relatione fratris nostri Archidami presbyteri qualiter suscepti sitis, vel quid egeritis cognovimus, vel qualiter illi suscepti sunt, qui contra canones adversum nos ad comitatum nescio qua audaci temeritate ire voluerunt.

Ad vos haec quae nunc misimus, olim scripta feceramus, eorum quas injuriose miserant, respondentes epistolis.

Sed quoniam non potuerunt rei in sua, hoc est in nostra Ecclesia Romana cum nostris compresbyteris commorari, hos ad vos illis tradendas litteras destinamus, in quibus decreto nostro sancimus, memoratos perturbatores omnium ab apostolicae sedis nostrae communione alienos fuisse, atque nostra subscriptione probatam sententiam suscepisse.

Illos etiam qui effrenato huic facto

consilioque assensum commodare voluerunt, vestrae charitatis est aestimare qualiter habeantur.

Quibus hoc objicere vos debetis, quod juxta canonum praecepta fortiter incurrerunt, et qualiter presbyteros non decebat rebelles existere, tentaverunt.

Vos autem monemus in speculis esse debere, neque eorum prorumpat audacia, quos anathematizatos scit sancta apostolica Ecclesia.

De his vero qui eorum se societati junxerunt, quid agere debeamus, cum reversi fueritis, consilio meliore tractabimus.

Et alia manu.

Data V Kalend.

Octobris, Honorio XII et Theodosio Augustis consulibus.

INCIPIUNT DECRETA BONIFACII PAPAE.

Epistola deprecatoria ad Honorium Augustum, ut constituatur a principe quatenus in urbe Romana per ambitum nunquam pontifex ordinetur.

183 BONIFACIUS episcopus HONORIO Augusto.

Ecclesiae meae Romanae (cui Deus noster meum sacerdotium vobis res humanas regentibus deputavit) cura constringit, ne causis ejus quamvis adhuc corporis incommoditate detinear propter conventus qui a sacerdotibus universis et clericis, et Christianae plebis perturbationibus agitantur apud aures Christianissimi principis desim.

Siquidem secus quam oportet eveniat, non vos id facere qui cuncta aequa moderatione componitis, sed nos per nostram tacentes desidiam videbimur, quod civitatis quietem et Ecclesiae pacem pervertere valeat admisisse.

Cum

enim humanis rebus divinae cultor religionis, Domino jubente, praesideas, nostra eulpa erit, si non id sub vestra gloria quam certum est divinis semper rebus animo promptiore favisse firmo et stabili jure custodiatur, quod per tot annorum seriem et sub illis etiam principibus obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constrinxit, ut fidens utatur licitis, et sub vestrae imperio clementiae minime quae sunt illicita formidentur.

Ipsa enim Ecclesia devotionem tuam Christianissime imperator in eo quidem sermone, sed suo venerabili appellat affectu, quia Christus Dominus noster, vestri fidus rector et gubernator imperii, unam desponsatam sibi et intactam virginem servat, ne eam in aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus illidi, et quietam faciem tempestatis

insolitae tumore turbari gloriosissime et tranquillissime imperator Auguste.

Ipsa ergo quae uni desponsata est vestra tamen mater Ecclesia hanc pietatem vestram legatione quam suis sacerdotibus commisit appellat, praeterita praesentiaque repetit, vobis (inquit) religiose imperantibus crevit meus qui modo tuus est populus, tam fidus Deo, quam tibi qui es princeps Christi.

Ecce enim inter ipsa mysteria, inter preces suas quas pro nostri felicitate dependit imperii, teste apud quem et de cujus sede agitur sancto Petro, sollicitis pro religionis observantia vocibus clamat.

Cum sollicita petitione miscetur oratione nos in varias res semel evulsa distrahat a Dei cultu solito tentatore sollicitante discordias, Ageret pluribus, princeps Christianissime, nisi apud te suarum

esset secura causarum et in oppressionibus idolorum, in haereticorum correctionibus fide tua divino cultu pariter cum imperio semper florente vicisset.

Habet refugium tuae mansuetudinis animum cum suae religionis veneratione conjunctum, cum quidquid huic proficiat vos agatis.

Conferatis fratribus et consacerdotibus meis, probatissimis viris a me et ab omnibus qui Ecclesiam faciunt ista munda legatione, quibus precamur sacrae causam religionis prosequentibus in urbe vestrae mansuetudinis.

Hoc animo quo postulatis a multis in perpetuum statui universalis Ecclesiae consulatis.

Data Kalend.

Junii.

Constitutio Honorii imperatoris ad Bonifacium papam missa, ut si denuo Romae duo episcopi ordinati fuerint, ambo de civitate pellantur.

Victor HONORIUS inclytus triumphator, semper Augustus, sancto ac venerabili BONIFACIO papae urbis Romae.

Scripta beatitudinis tuae debita reverentiae gratulatione suscepimus.

Quibus recensitis, egimus omnipotenti Deo maximas gratias quod sanctimoniam tuam post longum incommodum optate redditam didicimus sanitati.

Et ideo reverentibus, venerabilibus viris gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus ac petimus, ut quotidianis orationibus apostolatus tuus studium ac votum suum circa salutem atque imperium nostrum dignetur

impendere.

Illud autem pietatis nostrae satis placitum esse cognosce, quod sanctimonia tua de Ecclesiarum aut populi perturbatione sollicita est.

Quae ne aliqua ratione possit evenire satis clementia vestra credidit esse provisus.

Denique praedicante beatitudine tua id ad cunctorum clericorum notitiam volumus pervenire, ut si quod forte religioni tuae (quod non optamus) humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus esse cessandum, ac si duo forte contra fas temeritate certantium fuerint ordinati, nullum ex eis penitus futurum sacerdotem, se illum solum in sede apostolica permansurum, quem ex numero clericorum nova ordinatione divinum judicium et universitatis consensus elegerit.

Unde id observandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos

ex serenitatis nostrae admonitione custodiant, nec aliquid seditiosis conspirationibus tentare conentur, cum certum sit nulli partium suarum studia profutura.

Epistola Bonifacii papae ad episcopos Galliae de Maximo episcopo diversis criminibus accusato.

BONIFACIUS episcopus, PATROCLO, REMIGIO, MAXIMO, HILARIO, SEVERO, VALERIO, JULIANO, CASTORIO, LEONTIO, CONSTANTINO, JOANNI, MONTANO, MARINO, MAURICIO, et caeteris episcopis per Gallias et septem provincias constitutis.

Valentinae nos clerici civitatis adierunt proponentes per libellum crimina quae Maximum, teste tota provincia, asserunt commisisse.

Delegata toties cognitione illum constituta semper subterfugisse judicia,

ne confusus conscientia festinasse, ut si esset innocens examinatis omnibus purgaretur, quoties decreta ex nostrarum quoque chartarum instructione cognovimus.

Qui e contrario probavit de se illa quae dicta sunt, quae ad ea confutanda cum essent innumera, a decessoribus meis provincialis est delegata cognitio.

Conventus etiam dicitur evitasse, et adesse minime voluisse.

Et nullus dubitat quod ita judicium innocens subterfugit, quemadmodum ut absolvatur qui est innocens quaerit, seu astuta cavillatio eorum qui versutis agendum credunt esse consiliis, nunquam innocentiae nomen accipiet.

Confitetur enim de omnibus, quisquis se subterfugere

judicium dilationibus putat.

Veniet tamen aliquando ille qui talis perhibetur in medium, nec prodest illi toties latuisse, toties subterfugisse, quem sui actus e commissa, quocunque fugerit, ea quae objiciuntur illi, si vera sunt crimina, persequuntur.

Debueram quidem jam nunc dignam pro ejus accusatis in nostro judicio actibus qui cognitionem et decretum judicium saepe declinando credidit illudendum, ferre sententiam.

Hanc ne aliquis praeco ei quem forsitan judicaret, et sibi qui absens est, licet sit quaesitus a nobis reservatum esse nihil diceret, maluimus intercapedine temporis data deferri.

Cum hoc etiam ejus accusatores assererent, de quorum intentionibus et moribus sit securum maximum tanto magis damnanda committere, quanto tardius se constituto judicio praesentarit.

Quem Manichaeorum involutum

caligine arguunt turpis sectae, olim ita ne eum posset abluere animum sordidasse in probationem objectae rei gesta synodalia proferentes, et commissis involutum indique flagitiis nullum eum sanitatis habuisse respectum, quem furore suo et insana temeritate ad saecularium quoque judicum tribunalia subditum quaestioni, quod in vili quoque persona turpissimum est objicerent pervenisse, et homicidii damnatum asserunt, gestis prolatis in medium.

Et hunc talem, post tanta taliaque commissa, episcopatus adhuc sibi nomen in suis latibulis vendicare, in propriae civitatis infamiam nimiis doloribus conqueruntur, et sanctum nomen vindicando sibi velle polluere.

Ideoque, fratres charissimi, qui audiendus hic praesentare se noluit, ne convictus forsitan ab

accusantibus se clericis posset digna tandem aliquando praesentatus episcopali judicio pronuntiationis congruae feriri sententia, quamquam illi haec edocta fuerint quae potest hujus nominis esse jactura qui pudorem nunquam sacerdotii habuisse perhibetur, et locum suum ne modico quidem tempore custodisse.

Dilationem tantum dedimus, et decrevimus vestrum debere intra provinciam esse judicium, et congregari synodum ante diem Kalendarum Novembrium, ut si adesse voluerit praesens, si confidit, ad objecta respondeat.

Si vero adesse neglexerit dilationem sententiae de absentia non lucretur.

Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto, et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur.

Nihil enim interest utrum in praesenti examine

omnia quae dicta sunt comprobentur, cum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia.

Nos autem per omnes provincias litteras dirigemus, ne excusationem sibi ignorationis obtendat, ut ad provinciam venire cogatur, et illic se

constituto praesentare judicio.

Quidquid autem vestra charitas de hac causa duxerit decernendum, cum ad nos relatum fuerit, nostra ut condecet necesse est auctoritate firmentur.

Data sub die Idus Junias, Monario II C. consule.

Ut nullus contempto metropolitano ordinetur episcopus.

BONIFACIUS, episcopus urbis Romae, HILARIO, episcopo Narbonensi, salutem.

Difficile quidem fidem querimoniis commodamus, quarum sacerdotes Domini pulsat intentio, maxime cum eos quidpiam contra Patrum statuta tentasse, sed frequenter has asserit, sicut nunc multitudo causantium.

Ecce enim, ut charitas tua recognoscit, ex subditis Lucubensis Ecclesiae, clerici ordo vel plebis preces suas, vel lacrymas ad nos, quantum datur intelligi magno cum dolore miserunt, dicentes episcopum nostrum

Patroclum sua petitione cessante, in locum decedentis episcopi, nescio quem in aliena provincia praetermisso metropolitano, contra Patrum regulas ordinasse.

Quod nequaquam possumus ferre patienter; quia convenit nos paternarum sanctionum esse diligentes custodes.

Nulli etenim videtur incognita synodi constitutio Nicaenae, quae ita praecepit, ut eadem proprie verba ponamus.

Per unamquamque provinciam jus metropolitanos singulos habere debere, nec cuiquam duas esse posse subjectas, quod illi quia aliter credendum non est, servandum, sancto Spiritu suggerente, sibimet censuerunt.

Unde, frater charissime, si ita res sunt, et Ecclesiam supradictam provinciae tuae limes includit, nostra auctoritate communias, quod quidem facere sponte deberes desideriis

supplicantium et voluntate respecta.

Ad eumdem locum in quo ordinatio talis celebrata dicitur, metropolitani jure munitus et praeceptionibus nostris fretus, accede intelligens arbitrio tuo secundum regulas Patrum quaecunque facienda sunt a nobis esse concessa, ita ut peractis omnibus, apostolicae sedi quidquid statueris te referente clarescat, cui totius provinciae ordinationem liquet esse mandatam.

Nemo ergo eorum terminos audax temerator excedat, nec aliquid in illorum contumeliam partibus suis quae sibi non videntur concessa defendat.

Cesset hujusmodi praemissa nostra auctoritate praesumptio eorum qui ultra dignitatis suae limitem digitu extendunt.

Quod idcirco dicimus, ut advertat charitas tua, adeo nos canonum praecepta servare, ut

ista constitutio quoque nostra definiat quatenus metropolitani sui unaquaeque provincia in omnibus rebus semper ordinem exspectet.

Data V Kalendas Februarii, Honorio XII et Theodosio X Augustis consulibus.

Expliciunt decreta Bonifacii papae.

INCIPIUNT DECRETA COELESTINI PAPAE.

1. De Prospero et Hilario qui quosdam Galliae presbyteros accusant.

2. De sancto Augustino episcopo mira laudis assertio.

3. Praeteritorum sedis apostolicae episcoporum auctoritas de gratia Dei contra Pelagii sectatores.

4. Quod Adam omnes homines laeserit. nec quemquam

184 per liberum arbitrium posse consurgere nisi eum gratia Dei erexerit.

5. Quod nemo sit bonus suis viribus nisi participatione ejus qui solus est bonus.

6. Quod nisi gratia Dei continua juvemur insidias diaboli devitare non possumus.

7. Quod per Christum libero bene utamur arbitrio.

8. Quod omnia sanctorum merita dona sint Dei.

9. Quod omnis sancta cogitatio et motus piae voluntatis ex Deo sit.

10. Quod gratia Dei non solum peccata dimittat, sed etiam adjuvet ne committantur, et praestet ut lex impleatur; non sicut Pelagius ait, facile, quasi sine gratia Dei difficilius possit impleri.

11. Quod praeter statuta sedis apostolicae omnes orationes Ecclesiae Christi gratiam resonant, qua genus humanum reparatur et ab aeterna damnatione reducitur.

12. Quod gratiam Dei etiam baptizandorum testatur instituta purgatio cum exorcismis et insufflationibus spiritus ab eis expelluntur immundi.

13. Quod profundiores quaestiones nec contemnendae sunt, nec penitus asserendae

Dilectissimis fratribus VENERIO, MARINO, LEONTIO, AUXONIO, ARCHADIO, SILLUCIO, et caeteris Galliarum episcopis COELESTINUS.

Apostolici verba praecepti sunt apud Judaeos, atque gentiles sine offensione nos esse debere, hoc quisquis Christianus ex tota animi virtute custodit.

Quod cum ita sit non parum periculi illi manere poterit ante Dominum, qui hoc detrectat etiam fidelibus exhibere.

Nam qualiter nos qui neminem perire volumus ista contristent quae auctoribus Christianis praecellunt animos Christianos, Dominicus in Evangelio sermo testatur.

Ait enim ipse Salvator quod « expediat scandalizanti unum de pusillis in maris

profundum demergi * .

» Ideo quae sit jam ejus poena quaeramus, cui tale supplicium legimus expedire.

CAP. I.

Filii nostri, praesentes, Prosper et Hilarius, quorum circa Dominum nostrum sollicitudo laudanda est, * tantum nescio quibus presbyteris illic licere qui dissensioni Ecclesiarum studeant sunt apud nos prosecuti, ut indisciplinatas quaestiones vocantes in medium pertinaciter eos dicant praedicare adversantia veritati.

Sed vestrae dilectioni justius imputamus, quoniam illi supra vos habent copiam disputandi.

Legimus « super magistrum non esse discipulum * , » hoc est non sibi debere quemquam ad injuriam doctorum vindicare doctrinam.

Nam et hos ipsos a Deo nostro positos

novimus ad docendum, cum sit, docente Apostolo, eis « tertius locus * » intra Ecclesiam deputandus.

Quid illic speciei est ubi magistris tacentibus hi loquuntur?

Qui, si ita est, eorum discipuli non fuerunt; timeo ne connivere sit hoc tacere, timeo ne magis ipsi loquantur qui permittunt illis taliter loqui.

In talibus causis non caret suspicione taciturnitas, quia occurreret veritas, si falsitas displiceret.

Merito namque causa nos respicit, si silentio faveamus errori.

Ergo corripiantur hujusmodi, non sit his liberum habere pro voluntate sermonem.

Deserat, si ita res sunt, incessere novitas vetustatem.

Desinat Ecclesiarum quietem inquietudo turbare.

Conantur saepe naufragio mergere, quos

intra portum stantes statio facit fida securos.

Fida quippe est omnium statio, quorum perfectis gressibus vestigia non moventur.

Recurrerunt ad apostolicam praedicti sedem, haec ipsa nobis quae tentat perturbatio conquirentes.

Habete, fratres charissimi, pro catholicae plebis pace tractatum.

Sciant se, si tamen censeantur presbyterii dignitate vobis esse subjectos.

Sciant omnes qui male docent quod sibi discere magis ac magis competat quam docere.

Nam quid in Ecclesiis vos agitis, si illi summam teneant praedicandi?

Nisi forte illud obsistat quod non auctoritate, non adhuc ratione colligitur, ut aliqui e fratrum numero nuper de laicorum consortio in collegium nostrum fortassis admissi, nesciant quid sibi debeant vindicare.

Super his multa jam dicta

sunt eo tempore quo ad fratris tuendi dedimus scripta responsum.

Nunc tamen repetentes saepius admonemus: Vetentur hujusmodi qui laborant per terras aliud quam ille noster jussit Agricola seminare.

Nec tamen mirari possumus, si haec erga viventes hi nunc tentare audent, qui nituntur etiam quiescentium fratrum memoriam dissipare.

II.

Augustinium sanctae recordationis virum quem pro vita sua atque meritis in nostra communione semper habuimus, nec unquam hunc sinistrae suspicionis saltem rumor aspersit, quem tantae scientiae olim fuisse meminimus, ut inter magistros optimos etiam ante a meis semper decessoribus haberetur.

Bene ergo de eo omnes in commune senserunt, utpote qui ubique cunctis et amori fuerit et honori,

unde resistatur talibus quos mala crescere videmus, nefas est haec pati religiosas animas, quarum afflictione, quia membra nostra sunt, nos quoque convenit macerari, quamvis maneat hos beatitudo promissa quicunque probantur persecutionem propter justitiam sustinere, quibus quid promittat Dominus in futurum sequens sermo declarat.

Non est agentium causa solarum, universalis Ecclesiae quacunque novitate pulsatur.

Intelligamus haec ipsa vobis quae nobis non placent displicere.

Quod ita demum probare poterimus, si imposito improbis silentio de tali re in posterum querela cessabit.

Dominus incolumes vos custodiat, fratres charissimi.

III.

Quia nonnulli catholico nomine gloriantur, in damnatis haereticorum sensibus seu pravitate sive

imperitia demorantes piissimis disputationibus obviare praesumunt.

Et cum Pelagium atque Coelestium anathematizare non dubitent, magistros tamen vestros tanquam necessarium modum excesserint obloquuntur, eaque tantummodo sequi, et probare profitentur quae sacratissima beati apostoli sedes contra inimicos gratiae Dei per mysterium praesulum suorum sanxit et docuit.

Necessarium igitur fuerit diligenter inquirere quid rectores Romanae Ecclesiae de haeresi quae eorum temporibus exorta fuerat judicaverint, et contra nocentissimos liberi arbitrii defensores quid de gratia Dei sentiendum esse censuerint, ita ut etiam Africanorum concinorum quasdam sententias jungeremus, quas utique suas fecerunt

apostolici antistites et probarunt.

Ut ergo plenius qui in aliquo dubitant, instruantur, constitutiones sanctorum Patrum compendioso manifestemus indiculo.

Quod si quis non nimium est contentiosus, agnoscat omnium disputationum connexionem ex hac subditarum auctoritatum brevitate pendere, nullamque sibi contradictionis superesse rationem, si cum catholicis credat et dicat.

IV.

In praevaricatione Adae omnes homines naturalem possibilitatem et innocentiam perdidisse, et neminem de profundo illius ruinae per liberum arbitrium posse consurgere, nisi eum gratia Dei miserentis erexerit, pronuntiante beatae memoriae Innocentio, atque dicente in epistola ad Carthaginense concilium.

Liberum enim arbitrium ille perpessus,

dum suis inconsultius utitur bonis, cadens in praevaricationis profunda demersus est, et nihil quemadmodum exinde resurgere posset invenit, suaque in aeternum libertate deceptus hujus ruina latuisset oppressus, nisi eum postea Christi per suam gratiam relevasset adventus, qui per novae regenerationis purificationem omne praeteriti peccati vitium sui baptismatis lavacro purgavit.

V.

Neminem esse per semetipsum bonum, nisi participationem sui ille donet « qui solus est bonus * .

» Quod in eisdem scriptis ejusdem pontificis sententia protestatur dicens: Nunquid nos de eorum posthaec rectum mentibus aestimemus, qui sibi se putant deberi quod boni sunt, nec illum considerant, cujus quotidie gratiam consequuntur

qui sine illo tantum se assequi posse confidunt.

VI.

Neminem etiam baptismatis gratia renovatum idoneum esse ad superandas diaboli insidias, et ad evincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonae conversationis acceperit.

Quod ejusdem antistitis in eisdem paginis doctrina confirmat dicens: Nam quamvis hominem redimeret a praeteritis ille peccatis, tamen sciens iterum posse peccare ad reparationem sibi, quemadmodum posset illum, et post ista corrigere multa servavit, quotidiana praestans illi remedia quibus nisi freti confisique nitamur, nullatenus humanos vincere poterimus errores.

Necesse est enim ut quo auxiliante vincimus, eo iterum non adjuvante vincamur.

VII.

Quod nemo nisi per gratiam libero bene utatur arbitrio.

Idem magister in epistola ad Milevitanum concilium data praedicat dicens: Adverte tandem, o pravissimarum mentium perversa doctrina, quod primum hominem ita libertas ipsa decepit, ut dum indulgentius frenis ejus utitur in praevaricationem praesumptionis incederet; nec ex hac potuit erui, nisi ei providentia regenerationis statum pristinae libertatis Christi Domini reformasset adventus.

VIII.

Quod omnia studia et omnia opera ac merita sanctorum ad Dei gratiam laudemque referenda sunt, quia nemo aliunde ei placet, nisi ex eo quod ipse donaverit, in quam nos sententiam dirigit beatae recordationis papae Zozimi regularis auctoritas, cum

scribens ad totius orbis episcopos ait: Nos autem instinctu Dei (omnia enim bona ad auctorem suum referenda sunt unde nascuntur) ad fratrum et coepiscoporum nostrorum conscientiam universa retulimus.

Nunc autem sermonem sincerissimae veritatis luce radiantem tanto Afri episcopi honore venerati sunt, ita ut ad eumdem virum rescriberent, illud vero quod in litteris quas ad universas provincias curasti esse mittendas, posuisti, dicens: Nos tamen instinctu Dei, etc. Sic accepimus dictum, ut illos, qui contra Dei adjutorium extollunt, humani arbitrii libertatem districto gladio veritatis velut cursim transiens amputares.

Quid enim tam libero fecistis arbitrio?

quam quod universa in nostrae humilitatis conscientiam retulistis, et tamen instinctu

Dei factum esse fideliter sapienterque vidistis, veraciter fideliterque ut dixistis, ideo utique quia « praeparatur voluntas a Domino * , » et ut boni aliquid agant paternis inspirationibus suorum ipse tangit corda fidelium.

« Quotquot enim Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei * , » ut nec nostrum deesse sentiamus arbitrium et in bonis quibusque voluntatis humanae singulis moribus magis illius valere non dubitemus auxilium.

IX.

Quod ita Deus in cordibus hominum, atque in ipso libero operetur arbitrio, ut sancta cogitatio pium consilium omnisque motus bonae voluntatis ex Deo sit, quia per illum aliquid boni possumus « sine quo nihil possumus * .

» Ad hanc enim

nos professionem idem doctor instituit, qui cum ad totius orbis episcopos de divinae gratiae opitulatione loqueretur: quod ergo tempus, ait, intervenit, quo ejus non egeamus auxilio?

In omnibus igitur actibus, causis, cogitationibus, motibus, adjutor et protector orandus est, superbum est enim ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo: « Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra principes et potestates aeris hujus, contra spiritualia nequitiae 185 in coelestibus.

» Et sicut ipse iterum dicit: « Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus.

Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum * .

» Et iterum: « Gratia Dei sum id quod sum, et gratia ejus in me vacua non fuit, sed plus illis

omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei mecum * .

»

X.

Illud etiam quod intra Carthaginensis synodi decreta constitutum est, quasi proprium apostolicae Sedis amplectimur, quod scilicet tertio capitulo definitum est, ut quicunque dixerit gratiam Dei qua justificamur, per Jesum Christum Dominum nostrum ad solam remissionem peccatorum valere quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur, anathema sit.

Et iterum quarto capitulo ait: Ut si quis dixerit gratiam Dei per Jesum Christum, propter hoc tantum nos adjuvare ad non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum. ut sciamus quod

appetere et quod vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quid faciendum cognovimus etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit.

Cum enim dicat Apostolus: « Scientia inflat, charitas vero aedificat valde * » , impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, et ad eam quae aedificat non habere, cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut, aedificante charitate, scientia non possit inflare.

Sicut autem de Deo scriptum est: « Qui docet hominem scientiam * » , ita scriptum est etiam: « Charitas ex Deo est * .

» Item quinto capitulo, ut quisquis dixerit ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum arbitrium

jubemur facilius possimus implere per gratiam, tanquam et si gratia non daretur non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa divina implere mandata, anathema sit.

De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, sine me difficilius potestis facere, sed ait, « sine me nihil potestis facere * .

»

XI.

Praeter eas autem beatissimae et apostolicae Sedis inviolabiles sanctiones, quibus nos piissimi Patres pestiferae novitatis elatione dejecta, et bonae voluntatis exordia, et incrementa probabilium studiorum, et in eis usque in finem perseverantiam ad Christi gratiam referre docuerunt, obsecrationum quoque sacerdotalium sacramenta respiciamus, quae ab apostolis tradita in toto mundo atque in communi

Ecclesia catholica uniformiter celebrantur, ut legem credendi, lex statuat supplicandi.

Cum enim sanctarum plebium praesules mandata sibimet legatione funguntur, apud divinam clementiam humani generis agunt causam: et tota secum congemiscente Ecclesia postulant et precantur, ut infidelibus donetur fides, ut idololatrae ab impietatis suae liberentur erroribus, ut Judaeis ablato velamine lux veritatis appareat, ut haeretici catholicae fidei perceptione resipiscant, ut schismatici spiritum redivivae charitatis accipiant, ut lapsis poenitentiae remedium conferatur, ut denique catechumenis ad regenerationis sacramenta perductis, coelestis aula misericordiae reseretur, haec autem non perfunctorie, neque inaniter a Domino peti rerum ipsarum monstrat effectus, quandoquidem ex

omni eorum genere plurimos Deus dignatur attrahere « quos erutos de potestate tenebrarum transferat in regnum filii charitatis suae * , » et ex vasis irae faciat vasa misericordiae, quod adeo totum divini operis esse sentitur, ut haec efficiente Deo, gratiarum semper actio laudisque confessio pro illuminatione talium vel correctione referatur.

XII.

Illud etiam quod circa baptizandos in universo mundo sancta Ecclesia uniformiter agit non otioso contemplamur intuitu, cum sive parvuli, sive juvenes ad regenerationis veniunt sacramentum, non prius ad fontem vitae adeunt quam exorcismis et exsufflationibus clericorum spiritus ab eis immundus abigatur, ut tunc vere appareat quomodo princeps

mundi hujus mittatur foras, et quomodo prius alligetur fortis, et deinceps vasa ejus diripiantur in possessionem translata victoris, « qui captivam ducit captivitatem, et dat dona hominibus * .

» His ergo ecclesiasticis ex divina sumptis auctoritate documentis ita, adjuvante Domino, confortati sumus, ut omnium bonorum affectuum atque operum et omnium studiorum omniumque virtutum, quibus ab initio fidei ad Deum tenditur, Deum fateamur auctorem, et non dubitemus ab ipsius gratia omnia hominis merita praeveniri, per quem fit ut aliquid boni et velle incipiamus et facere.

Quod utique auxilio et munere Dei non aufertur liberum arbitrium, sed liberatur, ut de tenebroso lucidum, de pravo rectum, de languido sanum, de impudente sit providum.

Tanta enim erga omnes homines est bonitas Dei, ut nostra velit esse merita quae sunt ipsius dona, et pro his quae largitus est aeterna praemia sit donaturus, agit quippe in nobis ut quod vult et velimus et agamus, nec otiosa in nobis esse patitur, quae exercenda non negligenda donavit, ut et nos cooperatores simus gratiae Dei, ac si quid in nobis ex nostra viderimus remissione languescere, ad illum sollicite recurramus qui sanat omnes languores nostros, et redimit de interitu vitam nostram, et cui quotidie dicimus, « ne inducas nos in tentationem, sed libera nos a malo * .

»

XIII.

Profundiores vero difficilioresque partes occurrentium quaestionum quas latius pertractarunt qui haereticis restiterunt, sicut non audemus contemnere,

ita non necesse habemus astruere; * quia ad confitendum gratiam Dei cujus operi ac dignationi penitus subtrahendum est, satis sufficere credimus quidquid secundum praedictas regulas apostolicae Sedis non [nos] scripta docuerunt, ut prorsus non opinemur catholicum quod apparuerit praefixis sententiis esse contrarium.

Ad episcopos Galliae epistola ejusdem.

1. Quod non debeant sacerdotes aut clerici amicti palliis et praecincti lumbis in ecclesiis ministrare.

2. Quod nulli sit ultima poenitentia deneganda.

3. Quod per gradus ecclesiasticos ad episcopatus officium debeat quis pervenire.

4. Quod unaquaeque provincia suo metropolitano debeat esse contenta.

5. Quod nolentibus clericis vel populis nemo debeat episcopus ordinari.

6. Quod ab illicitis sit ordinationibus abstinendum.

COELESTINUS universis episcopis per Viennensem et Narbonensem provinciam constitutis in Domino salutem.

Cuperemus quidem de vestrarum ecclesiarum ita ordinatione gaudere, ut gratularemur potius de provectu quam aliquid admissum contra disciplinam ecclesiasticam doleremus, et nostram enim laetitiam et benefacta praeveniunt, et moeroris aculeis nos quae fuerint malefacta compungunt.

Nec silere possimus, cum hoc ut ab illicitis revocemus aliquos officii nostri, provocemur instinctu, in speculis a Deo constituti ut vigilantiae nostrae diligentiam comprobantes,

et quae coercenda sunt resecemus, et quae observanda sunt sanciamus.

Et quamvis circa longinqua spiritualis cura non deficiat, sed se per omnia qua nomen Dei praedicatur extendat, nec notitiam nostram subterfugiunt, quae in eversionem regularum novellae praesumptionis auctoritate tentantur.

I.

Didicimus enim quosdam Domini sacerdotes superstitioso potius cultui inservire, quam mentis vel fidei puritati.

Sed non mirum si contra ecclesiasticum morem faciunt, qui in Ecclesia non creverunt, sed ab alio venientes itinere secum haec in Ecclesiam, quae in alia conversatione habuerant, intulerunt, amicti pallio et lumbos praecincti credunt sanctae Scripturae fidem, non per spiritum, sed per

literam complexuros.

Nam si ad hoc ista praecepta sunt ut taliter servarentur, cur non fiunt pariter quae sequuntur, ut lucernae ardentes in manibus una cum baculo teneantur?

Habeant autem suum ista mysterium et intelligentibus ita clara sunt, ut ea magis quam decet significatione serventur Nam in lumborum praecinctione castitas, in baculo regimen pastorale.

In lucernis ardentibus boni fulgor operis indicatur, de quo dicitur: « Sic opera vestra luceant * .

» Habent tamen istum forsitan cultum, morem potius quam rationem sequentes, qui remotioribus habitant locis, et procul a caeteris degunt, unde hic habitus in ecclesiis Gallicanis, ut tot annorum tantorumque pontificum in alterum habitum consuetudo vertatur, discernendi a plebe vel caeteris sumus

doctrina non veste, conversatione non habitu, mentis puritate non cultu.

Nam si studere incipiamus novitati, traditum nobis a Patribus ordinem calcabimus, ut locum supervacuis superstitionibus faciamus, rudes ergo fidelium mentes ad talia non debemus inducere, docendi enim potius sunt quam illudendi.

Nec imponendum est eorum oculis, sed mentibus infundenda praecepta sunt.

Erant quidem multa quae pro disciplina ecclesiastica, vel ipsius rei dicere ratione possemus, sed ab his ad alia revocamur.

II.

Agnovimus enim poenitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri; horremus, fateor, tantae impietatis aliquem reperiri, ut de Dei pietate desperet, quasi non possit ad se

quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem redimere quo se illi expediri desiderat et liberari?

Quid hoc rogo aliud quam morienti mortem addere, ejusque animam sua credulitate ne absolvi possit occidere, cum Deus ad subveniendum sit paratissimus et invitans ad poenitentiam sic promittat peccatori, inquit, « quacunque die conversus fuerit, peccata ejus non imputabuntur ei * ; » et iterum: « Nolo mortem peccatoris, sed tantum convertatur et vivat * .

» Salutem ergo homini adimit, quisquis mortis tempore poenitentiam denegaverit.

Et desperavit de clementia Dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere,

vel momento posse non credit.

Perdidisset latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens si illum unius horae poenitentia non juvisset.

Cum esset in poena poenituit et per unius sermonis promissionem habitaculum paradisi Deo promittente promeruit.

Vera ergo ad Dominum conversio in ultimis peccatorum mente potius est existimanda, quam tempore, propheta hoc taliter asserente: « Cum conversus ingemueris, tunc salvus eris.

» Cum ergo Dominus sit cordis inspector quovis tempore non est deneganda poenitentia postulanti, cum ille se obliget judici, cui occulta omnia noverit revelari.

III.

Ordinatos vero quosdam, fratres charissimi, episcopos, qui nullis ecclesiasticis ordinibus ad tantae dignitatis fastigium fuerint instituti contra Patrum

decreta hujus usurpatione, qui se hoc recognoscit fecisse didicimus, cum ad episcopatum his gradibus frequentissime cautum esse deberet perveniri, ut a minoribus initiati officiis ad majora firmentur.

Debet enim ante esse discipulus quisquis doctor esse desiderat, ut possit docere quod didicit.

Omnis vitae institutio hac ad id quod tendit se ratione confirmat.

Qui minime litteris operam dederit praeceptor non potest esse litterarum.

Qui non per singula stipendia creverit, ad meritum ordinem stipendii non potest pervenire.

Solum sacerdotium inter ista rogo vilius est?

Quod facilius tribuitur cum difficilius impleatur.

Sed jam non satis est laicos 186 ordinare, quod nullus fieri ordo permitit, sed etiam quorum crimina longe lateque per omnes pene

provincias nota sunt pontifices ordinantur.

Daniel enim nuper missa relatione ex orientalibus ad nos partibus ab omni quod tenuerat virginum monasterio nefariis est objectionibus accusatus multa de multis objecta flagitiis.

In quanam lateret terrarum parte quaesitum est, ut si innocentiae confideret, contra judicium postulatum minime declinaret.

Missae ad Arelatensem episcopum per Fortunatum subdiaconum nostrum praeceptiones, ut ad judicium destinaretur episcopale.

Tantis gravatus testimoniis, tanta facinorum accusatione pulsatus sacrarum (ut dicitur) virginum pollutus incesto episcopus asseritur ordinatus, et ut in nostri libellis scrinii continetur, quorum ad vos quoque exemplaria direxerimus, in pontificii dignitatem hoc tempore quo ad

causam dicendam missis a nobis litteris vocabatur, obrepsit, sacro nomini absit injuria.

* Facilius est ut hanc dignitatem tali dando ipse amiserit ordinatus, quam eam obtineat ordinatus.

Cui convicto sociabitur qui sibi eum credidit largiendo pontificium sociandum.

Qualis enim ipse sit quisquis talem ordinaverit ostendit.

His ergo in medium nunc deductis, cum plerique nostrum sint qui apostolicae Sedis statuta cognoverint nobiscum tempore aliquanto versati ad disciplinae normam nostris conventa exhortationibus omnia fraternitas vestra festinet revocare.

IV.

Primum juxta canonum decreta unaquaeque provincia suo metropolitano contenta sit, ut decessoris

nostri data ad Narbonensem episcopum continent instituta, nec usurpationi locus alicui sacerdoti in alterius concedatur injuriam.

Sit concessis sibi contentus unusquisque limitibus, alter in alterius provincia nihil praesumat, nec emeritis in suis ecclesiis peregrini et extranei, et qui ante ignorati sunt ad exclusionem eorum qui bene de suorum civium merentur testimonio praeponantur, ne novum quoddam de quo episcopi fiant videatur esse collegium.

V.

Nullus invitis detur episcopus: cleri plebis et ordinis consensus et desiderium requiratur.

Tunc alter de altera eligatur ecclesia, si de civitatis ipsius clero cui est episcopus ordinandus, nullus dignus (quod evenire non credimus) potuerit reperiri.

Primum

enim illi reprobandi sunt, ut aliqui de alienis ecclesiis merito praeferantur.

Habeat unusquisque fructum suae militiae in ecclesia in qua suam per omnia officia transegit aetatem.

In aliena stipendia minime alter obrepat, nec alii debitam alter sibi audeat vendicare mercedem.

Sit facultas clericis renitendi si se viderint praegravari, et quos sibi ingeri ex transverso agnoverint non timeant refutare, qui si non debitum praemium vel liberum de eo eos qui recturus est debent habere judicium.

VI.

Abstineatur etiam ab illicitis ordinationibus.

Nullus ex laicis, nullus digamus, nullus qui sit viduae maritus aut fuerit ordinetur, sed irreprehensibilis et qualem elegit apostolus fiat.

Per Moysen

Dominus praecepit: « Virginem accipiat sacerdos uxorem * .

» Subsequitur et supplet Apostolus eodem locutus spiritu, « unius uxoris virum episcopum debere consecrari * .

» Ad hanc ergo eligantur formulam sacerdotes, et si quae factae sunt ordinationes illicite, removeantur: quoniam stare non possunt, nec discussionem nostram subterfugere poterunt, quamvis latere se aestimant qui taliter pervenerunt; et ut nulla religionis reverentia obscuritate fucetur, non sit vana glorificatio palliatis, episcopalem morem qui episcopi sunt sequantur.

Daniel, ut diximus, qui accusationem pontificali honore subterfugere se credidit posse, et ad fastigium tantum accusatores suos latendo pervenit, a sanctitatis vestrae coetu interim

noverit segregatum qui se nostro judicio debet objicere, si conscientiae suae novit fiduciam obtinere.

Massiliensis vero ecclesiae sacerdos qui dicitur (quod dictu nefas est) in necem fratris taliter gratulatus, ut huic qui ejus sanguine cruentatus advenerat portionem cum eodem habiturus occurreret, ex vestro eum audiendum collegio delegamus.

Data VII Kalend.

Augusti Felice et Tauro consulibus.

Epistola ejusdem Coelestini ad episcopos Apuliae et Calabriae.

1. Quod nulli sacerdotum liceat canones ignorare.

2. Quod non oporteat clericis ecclesiarum contemptis de laicis episcopos ordinare.

3. Quod docendus sit populus non sequendus.

CAP. I.

COELESTINUS universis episcopis per Apuliam et Calabriam constitutis.

Nulli sacerdoti liceat canones ignorare, nec quemquam facere quod Patrum possit regulis obviare.

Quae enim a nobis res digna reservabitur, si decretalium norma constitutorum pro aliquorum libitu licentia populis permissa frangatur.

II.

Audivimus quasdam propriis destitutas rectoribus civitates episcopos sibi velle petere de laicis, tantumque fastigium tam vile credere, ut hoc his qui non Deo, sed saeculo militaverint, aestiment non posse conferre, non solum male de suis clericis in quorum contemptum hoc faciunt judicantes, sed de nobis pessime, quos credunt hoc posse facere sentientes.

Quod nunquam auderent, si non quorumdam illicitis consentiens sententia conjungeret.

Ita nihil quae frequentius sunt decreta proficiunt, ut hoc quasi nunquam de hac parte scriptum fuerit ignoretur.

Quid proderit per singula clericos stipendia militasse, et omnem egisse in Dominicis castris aetatem, si hi qui praefuturi sunt ex laicis requirantur.

Qui

vacantes saeculo et omnem ecclesiasticum ordinem nescientes, saltu proprio in alienum honorem ambiunt immoderata cupiditate transcendere, et in aliud vitae genus, calcata reverentia ecclesiasticae disciplinae, transire.

Talibus itaque, fratres charissimi, qui juris nostri, id est canonum gubernacula custodimus, necesse est obviemus; hisque fraternitatem vestram epistolis commonemus, ne quis laicum ad ordinem clericatus admittat, et sinat fieri, unde et illum decipiat et sibi causas generet, quibus reus constitutis decretalibus fiat.

III.

Docendus est populus non sequendus.

Nosque si nesciunt eos, quid liceat, quidve non liceat commonere, non his consensum praebere debemus.

Quisquis vero conatus fuerit tentare prohibita,

sentiat censuram apostolicae Sedis minime defuturam.

Quae enim sola admonitionis auctoritate non corrigimus, necesse est per severitatem congruentem regulis vindicemus.

Per totas ergo hoc quae propriis rectoribus carent ecclesias volumus innotescat, ut nullus sibi spe aliqua forsitan blanditus illudat.

Data XII Kalend.

Augusti, Florentio et Dionisio consulibus.

INCIPIUNT DECRETA SIXTI PAPAE.

SIXTUS episcopus omnibus orientalibus episcopis in Domino salutem.

Gratias vestrae referimus sanctitati, quod in tribulatione

et persecutione nostra vos visitare misistis, et causae nostrae finem bonum scire, et esse optastis, precibusque Deum exorastis ut mihi in tribulatione

succurreret, mea meque adjuvaret, et ab aemulis tribulantibus et persequentibus me liberaret.

O quam bona est charitas, quae absentes per imaginem praesentes sibimetipsis exhibet per amorem; divisa quoque unit et confusa ordinat, inaequalia sociat, imperfecta confirmat.

Quam recte praedicator egregius apostolus, videlicet Paulus, vinculum perfectionis vocat: quoniam virtutes quidem caeterae perfectionem generant, sed tamen eas charitas ita ligat, ut ab amantis mente dissolvi jam nequeant.

Hac quoque virtute, fratres, plenos vos Spiritus sancti gratia esse reperio, dum solatiari mihi in meis anxietatibus sentio.

Nec mirum, charissimi, si me persequuntur aemuli mei, cum caput nostrum quod est Christus olim aemuli quidem sanctae Dei Ecclesiae

servorumque ejus sint persecuti; unde et ipsa per se Veritas dicit: « Si patremfamilias Belzebuth vocaverunt, quanto magis domesticos ejus!

» * .

Quae iterum dicit: « Si de hoc mundo essetis, mundus, quod suum erat diligeret.

Sed quia de hoc mundo non estis, sed ego elegi vos de mundo, propterea odit vos mundus * .

» Haec, fratres, cum et nos sciamus, et aliis nosse praedicamus, vosque ea perfecte scire non dubitemus propter insidiantium vituperationes, aut accusationes, vel propter adulantium laudationes, nec ad dexteram, nec ad sinistram declinare debemus, sed inter verba laudantium sive vituperantium ad mentem semper recurrendum est, et si in ea non invenitur bonum quod nobis dicitur, magnam tristitiam

generare debet.

Et rursum si in ea non invenitur malum, quod de nobis homines loquuntur, in magna debemus laetitia prosilire.

Quid enim si omnes laudant, et conscientia nos accuset, aut si omnes accusent et conscientia nos liberos demonstret?

Habemus Paulum dicentem: « Gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae * .

» Job quoque dicit: « Ecce in coelis testis meus * .

» Si ergo est nobis testis in coelo, testis in corde, dimittamus stultos foris loqui quod volunt.

Quid enim aliud detrahentes faciunt, nisi quod in pulverem sufflant, atque in oculos suos terram excitant?

Unde plus detractionis perflant inde magis nihil veritatis vident; vocandi tamen sunt etiam ipsi, et tranquille admonendi eisque satisfieri

modis omnibus debet, scientes quod de Judaeis Veritas ait: Ne forte scandalizemus eos.

Si autem satis fieri sibi ex veritate noluerint, habes consolationem quam in Evangelio aspicias, quia cum Domino dictum fuisset, scis quia audito hoc verbo scandalizati sunt, respondit.

: « Sinite illos, caeci sunt duces caecorum * .

» Paulus quoque apostolus admonet dicens: « Si fieri potest quod ex vobis est, cum omnibus hominibus pacem habentes * ; » dicturus cum omnibus hominibus pacem habentes quia hoc difficile esse perspexit, praemisit, si fieri potest, et subjunxit, quod potest fieri, cum dicit quod ex vobis est; quia si nos in mente charitatem erga odientes servare cupimus, et si illi

pacem nobiscum non habent, nos tamen cum illis sine dubio habemus.

Quod ergo mandastis, ut scriberem vobis qualiter instans jurgium contra me suscitatum sit, vel a quo, ut vestro adminiculo pelleretur, et causa mea firmaretur, scitote me criminari a quodam Basso et injuste persequi.

Quod audiens Valentinianus Augustus, nostra auctoritate synodum congregari jussit, et facto concilio cum magna examinatione, satisfaciens omnibus, licet evadere satis aliter potuissem, suspicionem tamen fugiens coram omnibus me purgavi, me scilicet a suspicione et aemulatione liberans, sed non aliis qui noluerint, aut sponte hoc non elegerint, faciendo formam exemplumque dans, cum scriptum sit: Si quis crimen objicere voluerit, scribat se prius probaturum;

et alibi: Criminationes adversus doctorem nemo recipiat; et iterum: Si quis episcopus, presbyter, aut diaconus, vel quilibet clerici, apud episcopum a qualibet persona fuerint accusati, quicunque fuerit, sive ille sublimis vir honoris, sive ullius alterius generis persona qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda probatioribus monstranda documentis se debere inferre.

187 Si quis ergo circa hujusmodi personas non probanda detulerit, intelligat se jacturam infamiae sustinere, et sub magna excommunicatione exsilio deportari.

Ista omnia postposui non aliis, ut paulo superius praelibatum est, exemplum dando, sed me a praefata infamia et suspicione liberando.

Condemnatus est autem memoratus Bassus a jam dicta synodo, ita tamen ut in ultima die viaticum ei non denegetur propter humilitatem pietatis Ecclesiae.

Valentinianus quoque ante dictus imperator scripto eum condemnavit, cum Augusta matre Placida et omnia praedia facultatum ejus futuris de talibus dans hominibus formam ita faciendi, Ecclesiae catholicae sociavit.

Saepe dictus ergo Bassus nutu divino non multo post moritur.

Cujus corpus, licet dignum non esset sepulturae, propter misericordiam tamen sepelivi eum in cubiculo parentum ejus.

Et quanquam ipse erga me stulte et imprudenter egisset, ego vero misericorditer circa eum egi cogitans illud quod Dominus in

Evangelio loquitur dicens: « Si non dimiseris hominibus peccata eorum, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra * .

» Et in ipsa Dominica oratione quam Salvator noster discipulos orare docuit, quotidie supplicando Domino dicimus: « Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris * , » et multa sunt alia, et his similia.

His itaque dimissis de me peractis, quia contra voluntatem episcoporum qui nobiscum erant, propter humilitatem sensus mei nullo compulsus judicio ac vim passus, sed sponte eligens haec nec formam, ut jam dictum est, aliis dando, sed me purificando feci, in aliis tamen episcopis competens adhibenda est de talibus medicina

vulneribus, ne immatura curandi facilitas mortifera capitis peste nihil possit, sed segnius tracta pernicies reatu non legitimae curationis involvat pariter sauciatos et medentes.

Ob id ergo statuentes decernimus, ut hi qui non sunt bonae conversationis et quorum vita est accusabilis, vel quorum fides, vita et libertas nescitur, non possint Domini sacerdotes accusare, nec viles personae ad accusationem eorum admittantur.

Similiter hi qui in aliquibus criminibus irretiti sunt, vel qui sunt suspiciosi vocem adversus majores natu non habeant accusandi, quia suspiciosa vox et inimica veritatem solet opprimere; peregrina vero judicia, salva in omnibus apostolica auctoritate, generali sanctione prohibemus, quia indignum est, ut ab

externis judicetur, qui provinciales, et a se electos debet habere judices, nisi fuerit appellatum; unde oportet, ut si aliquis episcoporum super certis accusetur criminibus, ut ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia episcopis, quia non oportet accusatum alicubi quam in foro suo audiri.

Si quis vero judicem adversum sibi senserit, vocem appellationis exhibeat, appellantem autem non debet afflictio ulla, aut detentionis injuriare custodia, sed liceat appellatori vitiatam causam appellationis remedio sublevare, liceat etiam in causis criminalibus appellare, nec appellandi vox denegetur ei quem supplicio sententia destinarit, pulsatus ante suum judicem causam dicat, et non ante suum judicem pulsatus, si voluerit liceat, et ut pulsatis quoties appellaverint induciae

dentur.

Si quis ergo iratus crimen aliquod cuilibet temere objecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio, id quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur; ut si fortasse resipiscens quae per iracundiam dixit, iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur.

Omnis ergo qui crimen objicit, scribat se probaturum.

Revera ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur.

Et qui non probaverit quod objecit, poenam quam intulerit ipse patiatur.

Placuit etiam, ut si episcopus accusatus appellaverit apostolicam sedem, id statuendum, quod ejusdem sedis pontifex censuerit.

Haec tamen omni in sacerdotum

causa forma servetur, ne quemquam sententia non a suo judice dicta constringat.

Occurrere quoque quisque fidelium ruinis debet oppressorum, et miserorum consilio, quo valeant ex revelatione alienae vindictae a se Dei removere vindictam.

Libat ergo prospera qui ab afflictis pellit adversa, unde scriptum est: « Frater fratrem adjuvans exaltabitur » : « Ecclesia enim Dei sine macula et ruga debet existere * ; » et ideo non oportet eam a quibusdam conculcari, aut maculari, quia scriptum est: « Una est columba mea perfecta mea * ; » hinc iterum Dominus ad Moysen ait: « Est locus penes me, et stabis supra petram * .

» Quis est locus, qui non sit Domini, dum cuncta in ipso per quem creata sunt, continentur?

Sed

tamen locus apud eum videlicet sanctae Ecclesiae unitas est, in qua supra petram statur, dum confessionis soliditas humiliter tenetur.

Vos quoque et omnes fratres nostros Ecclesiam Christi sanguine redemptam regentes monemus, ut omnes a praecipitio in quo fratres et Domini pastores detrahendo et persequendo verbis labuntur, laqueis quibus potestis retentis, et labi eos in ima non permittatis, quia scriptum est: « Ira viri justitiam Dei non operatur * ; » hinc rursus dicitur: « Sit omnis homo velox ad audiendum, tardus ad loquendum, et tardus ad iram * , » haec autem vos auctore Deo omnia servare non ambigo, sed occasione admonitionis exorta bonis vestris operibus et desideriis me furtive subjungo, ut quod non admoniti facitis,

quando vobis et admonens additur, jam non soli faciatis.

Quapropter, fratres, oportet vos et omnes fideles diligere invicem, et non detrahere, aut accusare alterutrum, scriptum est enim: « Dilige proximum tuum * , » et conjunge fidem cum illo, quod si denudaveris absconsa illius non persequeris post eum.

Sicut enim homo qui perdit amicum suum, sic qui perdit amicitiam proximi sui.

Et sicut qui dimittit avem de manu sua, sic qui dereliquisti proximum tuum, et non eum capies, non illum sequaris, quoniam longe abest.

Effugit enim quasi caprea de laqueo, quoniam vulnerata est anima ejus, ultra eum non poteris colligare, et maledicta est concordatio, denudare autem amici mysteria desperatio est animae

infidelis, annuens oculo fabricat iniqua, nemo eum abjiciet: In conspectu oculorum tuorum conculcabit os suum, et super sermone tuos admirabitur.

Novissime autem pervertet os suum, et in verbis tuis dabit scandalum.

Multa audivi, et non coaequavi ei, et Dominus odiet illum.

Qui in altum mittit lapidem, super caput ejus cadet et plaga, dolose dividet vulnera.

Qui fodit foveam incidit in eam, et qui statuit lapidem proximo offendet in eo; et qui laqueum alio ponit, peribit in illo; facienti nequissimum consilium super ipsum devolvetur, et non agnoscet unde adveniet illi.

Illusio et improperium superborum, et vindicta sicut leo insidiabitur illi; laqueo peribunt qui oblectantur casu justorum.

Dolor autem consumet

illos antequam moriantur.

Ita et furor utraque exsecrabilia, et vir peccatorum continens erit illorum.

Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, et peccata illius servans servabit.

Relinque proximo tuo nocenti te, et tunc deprecanti tibi peccata solventur; homo homini servat iram, et a Deo quaerit medelam.

In hominem similem sibi non habet misericordiam, et de peccatis suis deprecatur altissimum?

ipse dum caro sit, servat iram, et propitiationem petit a Deo?

Quis exorabit pro delictis illius?

Memento novissimorum, et desine inimicari?

Tabitudo enim et mors imminent mandatis.

Memorare timorem Dei, et non irasceris proximo.

Memorare testamenti Altissimi, et despice ignorantiam proximi.

Abstine te a lite, et minues peccata, homo enim iracundus incendit lites,

et vir peccator turbabit amicos, et in medio pacem habentium immittet inimicitiam.

Secundum enim ligna silvae, sic ignis exardescet, et secundum virtutem hominis iracundia illius erit, et secundum substantiam suam exaltabit iram suam.

Certamen festinatum incendet ignem, et lis festinans effundet sanguinem, et lingua testificans adducet mortem.

Si sufflaveris, quasi ignis exardebit, et si exspueris super illam exstinguetur, et utraque ex ore proficiscuntur.

Susurro et bilinguis maledictus, multos turbavit pacem habentes, lingua tertia multos commovit, et dispersit illos a gente in gentem.

Civitates muratas divitum destruxit, et domos magnatorum effodit, virtutes populorum concidit, et gentes fortes dissolvit.

Lingua tertia mulieres viritas ejecit, et privavit

eas de laboribus suis.

Qui respicit illam non habebit requiem, nec habitabit cum requie.

Flagelli plaga livorem facit, plaga autem linguae comminuit ossa.

Multi ceciderunt in ore gladii, sed non sic, quomodo qui interierunt per linguam suam.

Beatus qui tectus est a lingua nequam, et qui in iracundiam illius non transivit, et qui non attraxit jugum illius, et vinculis illius non est ligatus.

Jugum enim illius jugum ferreum est, et vinculum illius vinculum aereum est.

Mors illius mors nequissima est, et utilis potius inferis quam illa perseverantia illius non permanebit, sed obtinebit vias injustorum, et flamma sua non comburet justos.

Qui derelinquunt Deum, incidunt in illam, et exardescet in illis, et non exstinguetur, et immittetur in illos quasi leo, et quasi

pardus laedet illos.

Sepi aures tuas spinis, et noli audire

linguam nequam, et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis, aurum tuum, et argentum tuum confla, et verbis tuis facito stateram, et frenos ori tuo rectos, et attende ne forte labaris in lingua tua, et cadas in conspectu inimicorum insidiantium tibi, et sit casus tuus insanabilis in mortem, ista cavean omnes et cohibeant linguam suam a malo, et labi, eorum ne loquantur dolum.

« De caetero, charissimi, confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus.

Induite vos armatura Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli; quoniam non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum contra spiritualia nequitiae in coelestibus, propterea accipite

armaturam Dei, ut possitis resistere in die malo et in omnibus perfecti stare.

State ergo succincti lumbos vestros in veritate, et induite loricam justitiae, et calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis in omnibus; sumentes scutum fidei, in quo possitis omnia tela nequissimi ignea exstinguere.

Et galeam salutis assumite, et gladium spiritus quod est verbum Dei * .

» Haec, fratres, vobis scripsimus, et generaliter omnibus notum fieri volumus, ut quae caeteros tangunt omnibus nota fiant.

Omnipotens Deus vos et reliquos fratres ubique consistentes protegat usque in finem, qui cunctum mundum est dignatus redimere Jesus Christus Dominus noster, qui est benedictus in saecula.

Amen. Data Kalend.

Aprilis, Valentiniano et Florentio IV consulibus.

INCIPIUNT EPISTOLAE LEONIS PAPAE.

I.-- Ad Eutycen Constantinopolitanum abbatem adversus Nestorianam haeresim.

Dilectissimo filio EUTICETI presbytero LEO episcopus.

188 Ad notitiam nostram tuae dilectionis epistolam retulisti, quod Nestoriana haeresis quorumdam rursus studiis pullularet.

Sollicitudinem tuam ex hac parte nobis placuisse rescripsimus, quoniam index animi tui est sermo quem sumpsimus.

Unde non ambigimus auctorem catholicae fidei Dominum tibi in omnibus affuturum.

Nos autem cum plenius quorum hoc improbitate fiat, potuerimus agnoscere, necesse est, auxiliante Domino, providere, quatenus nefandum virus dudumque damnatum radicitus possit

exstingui.

Deus te custodiat incolumem, dilectissime fili.

II.-- Ad Theodosium Augustum.

LEO THEODOSIO Augusto.

Quantum praesidii Dominus Ecclesiae suae in fide vestrae clementiae praepararit, his etiam litteris quas ad me misisti ostenditur, ut vobis non solum regium, sed etiam sacerdotalem animum inesse gaudeamus.

Siquidem propter imperiales et publicas curas, piissimam sollicitudinem Christianae religionis habetis, ne scilicet, in populo Dei, aut schismata, aut haereses, aut ulla

scandala convalescant, quia tunc est optimus regni vestri status, quando sempiternae et incommutabili Trinitati unius deitatis confessione servitur.

Quid autem in Constantinopolitana ecclesia perturbationis acciderit, quid ita fratrem et coepiscopum nostrum Flavianum potuerit commovere?

ut Euticen presbyterum communione privaret, nondum potui evidenter cognoscere.

Quamvis enim praedictus presbyter ad Sedem apostolicam per libellum doloris sui querimoniam miserit, breviter tamen aliqua praelibavit asserens se Nicaenae synodi constituta servantem frustra in fidei diversitate culpatum; Eusebii autem episcopi accusatoris ejus libellus, cujus exemplaria ad nos praedictus presbyter misit, de objectionis

evidentia nihil habebat.

Sed cum presbytero haereseos crimen intenderet, quem tamen nostrum sensum arguerit, non evidenter expressit, quamvis et ipse et episcopus Nicaenae synodi profiteatur in hac re se esse * decretis, propter quod non habuimus, unde aliquid diceremus.

Et quia causae meritum fidei ratio et laudabilis sollicitudo vestrae pietatis exegit, necesse est, jam locum subreptionibus non patere, scilicet prius de quibus eum aestimat arguendum instrui nos oportet, ut possit de bene cognitis congrue judicari.

Ad praedictum autem episcopum dedi litteras

quibus mihi displicere cognosceret, quod ea quae in tanta causa gesta fuerant etiam nimio silentio reticeret, cum studere debuerit primitus nobis cuncta reserare.

Quem credimus, vel post admonitionem omnia ad nostram notitiam relaturum, ut in lucem ductis his quae adhuc videntur occulta, id quod evangelicae et apostolicae doctrinae convenit, judicetur.

Data ad Kalendas Martias, Asterio et Protogene consulibus.

III.-- Ad Flavianum Constantinopolitanum episcopum ubi quaerit, cur Eutices ab Ecclesia fuerit separatus.

Dilectissimo fratri FLAVIANO LEO, et caetera.

Cum Christianissimus et clementissimus imperator sanctae et laudabilis fidei pro Ecclesiae catholicae pace sollicitus ad nos scripta transmiserit, de his qui apud vos perturbationis strepitum moverant.

Miramur fraternitatem

tuam, quidquid illud scandali fuerit, nobis silere potuisse, et non potius procurasse, ut primitus nos insinuatio tuae relationis instrueret, ne de rerum gestarum possemus fide ambigere.

Accepimus enim libellum Euticetis presbyteri, qui se queritur accusante Eusebio episcopo immerito communione privatum, maxime cum evocatum se affuisse testetur, nec sui praesentiam denegasse, adeo ut in ipso judicio libellum appellationis suae asserat obtulisse, nec tamen fuisse susceptum, qua ratione compulsus sit, ut contestatorios libellos in Constantinopolitana urbe proponeret.

Quibus rebus intercedentibus, necdum agnoscimus qua justitia a communione Ecclesiae fuerit separatus.

Sed respicientes ad causam facti tui nosse volumus rationem, et usque ad nostram notitiam

cuncta deferri.

Quoniam nos qui sacerdotum Domini matura volumus esse judicia, nihil possumus incognitis rebus in cujusquam partis praejudicium definire, priusquam universa quae gesta sunt veraciter audiamus.

Sed ideo fraternitas tua per idoneam maxime aptamque personam, plenissima nobis relatione significet, quid contra antiquam fidem novitatis emerserit, quid severiori sententia dignum fuerit vindicari.

Nam et Ecclesiae moderatio et religiosissimi principis fides multam nobis sollicitudinem Christianae pacis indicunt, ut amputatis dissensionibus fides catholica inviolata servetur, et his qui prava defendunt ab errore revocatis, nostra auctoritate, quorum fides, probata fuerit, muniantur.

Nec aliqua poterit ex hac parte difficultas afferri,

Tous les livres