Collectio Hispana (page 4)

Anonyme · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Collectio decretalium (Isidorus Mercator), J. P. Migne · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Quod si aegrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum judicium die statuta litteris evocatus minime occurrerit, hoc est, nisi alia praeoccupatione necessitatis infra spatium praedictorum mensium et eo amplius, prout causam dictaverit.

Quod si ex utraque parte ad causam dicendam venerint, quia

unus absque altero audiri non debet, quaerendum est in judicio cujus sint conversationis et fidei atque suspicionis accusatores, aut qua intentione hoc faciant; quia ad hoc admitti non debent, nisi bonae conversationis et rectae fidei viri, hi videlicet qui omni suspicione careant, et bona vita clareant, neque infames existant.

Quod si accusatorum personae in judicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas asserere, non tamen criminales vel ecclesiasticas voluerint.

Infamis enim persona nec procurator potest esse nec cognitor.

Absente vero adversario non audiatur accusator; nec sententia, absente parte alia, a judice dicta ullam obtinebit firmitatem; neque absens per alium accusari aut accusare potest, nec

affinis testis admittatur.

Neminem ergo exhiberi de provincia ad provinciam vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem judicis ad quem fuerit appellatum, id est, ut actor semper rei forum sequatur.

Si quis autem judicem adversum sibi senserit vocem appellationis exhibeat, quoniam nulli oportet negari.

Peregrina vero judicia generali sanctione prohibemus, quia indignum est ut ab externis judicetur, qui comprovinciales et a se electos debet habere judices.

Haec, fratres, ad vestram et omnium coepiscoporum opem et defensionem in synodo unanimiter sunt decreta, ut si forte aliqui stultorum vos accusare (qui diabolicae deceptionis errore decepti sunt) voluerint, dum ista legerint vel audierint resipiscant, et ad

unitatis concordiam revertantur, et quod prius erat in ultionem transibit in gloriam.

Nam, procul dubio multi sunt qui secundum Apostoli vocem, « prurientes auribus a veritate quidem auditum avertunt, ad fabulas autem convertentur * , » et ad nocumenta bonorum transeunt.

Ait autem idem Apostolus de infidelium ignorantia: « Si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent * .

» Similiter si hi Dominum perfecte agnovissent et amassent, nunquam servos ejus perturbassent, nec verbis aut factis persecuti essent.

Quod vero idem Apostolus dicit: « Si enim cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus * , » cur insequimur, fratres, cur perturbamus statum Ecclesiae Dei, et eos qui ei servire

debent affligimus?

Martyres enim passi sunt, non tamen animae eorum occisae sunt in corporis passione, ore Veritatis attestante.

« Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere * .

» Ubi agnosci oportet quippe si animae martyrum corpore perempto suppliciis exstingui non possunt, nec animae praedicatorum et doctorum persequi debuissent aut perturbari et a Dei famulatu averti, quia cum corporibus non deficiunt.

Tales autem perturbatores Ecclesiae non solum praedicta agunt mala, sed et memorias martyrum exsecrantur.

Quapropter in praefata constituimus synodo, vobisque et omnibus Ecclesiis tenendum et agendum mandamus, ut super memorias martyrum missae celebrentur, ne memoriae eorum a talibus exstingui

aut veneratio possit prohiberi.

Vos vero, fratres, nolite multum turbari, nolite vexari, sed confortamini in Domino, et in potentia claritatis ejus.

Habetote interim ista ad suffragium vestrum apostolica auctoritate decreta, et scitote nos semper paratos habere, etiam (si necesse fuerit) usque ad mortem ad quaecunque vobis necessaria fuerint (Domino opem ferente) perficienda.

Illi tamen, auctore Deo, peribunt, et vos stabitis, si tamen labor vester non fuerit inanis sed plenus fide et charitate.

« Vae, inquit propheta,

qui potum dat amico suo mittens fel suum * .

» Et iterum sapientissimus Salomon ait: « Qui loquitur iniqua, non potest latere, nec praeteriet illum corripiens judicium.

In cogitationibus enim impii interrogatio erit: Sermonum autem illius auditio ad Dominum veniet, et ad correptionem iniquitatum illius, quoniam auris zeli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur * .

» Haec enim si amplecti voluissent proprio et sano sensu, ad reprobum sensum minime laberentur, sed per Dei timorem sermonum suorum praecaventes custodiam, piam sanctorum Patrum diffinitionem sine quadam nocumenti praesumptione utique conservassent, quoniam dicit sacrum eloquium, consilium bonum conservabit te, et mens bona custodiet

te.

Non enim de fontibus salutiferis spiritualiter ad acquisitionem aeternae vitae procedunt tales accusationes et detractiones, atque ideo competenter nos beatus Paulus apostolus praemuniens ait: « Non debere plus sapere quam oportet sapere, sed sapere ad sobrietatem * , » in definitione pietatis perdurantes.

Qui enim hanc praetereunt, non tamen laesi sunt decidentes a corroboratione sua, sed insipientiae suae dereliquerunt domibus memoriam, ut in his in quibus peccaverunt minime latere potuissent.

Gloria enim et contumelia in loquela et in loquela linguae hominis casus illius est.

Ideoque conveniens est hanc quidem ostensionem reprehensionum illorum nostris actibus inseri, ne ulterius jam talia patiamini seminantibus eis zizania et scandala, sed laetari

in officiis et dogmatibus vestris mereamini.

Igitur erubescant, ac talia et hujusmodi blasphemiam subtrahere festinent, si noluerint a sacerdotali nostro collegio segregari, et a totius Christiani populi societate divelli.

Licet namque de his plura et pernecessaria quae in decretis sedis apostolicae, et ab apostolis eorumque successoribus nostris videlicet praedecessoribus statuta inveniuntur dicere et conscribere potuissemus, tamen melius nobis visum est ut epistolam oratione claudamus.

Deus omnipotens et hujus unigenitus filius, et salvator noster Christus Jesus hoc vobis tribuat incitamentum, ut omnibus fratribus et coepiscopis nostris quibuscunque tribulationibus laborantibus totis succurratis viribus, et cum eis compatientes crucem ejusdem Domini salvatoris

portetis ut veri ipsius discipuli coram omnibus appareatis, ut et vos et qui vobiscum sunt hic et in futuro meliora possideatis quae oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit quae praeparavit Deus diligentibus se.

Per Dominum nostrum Jesum Christum, per quem, et cum quo omnipotenti Deo gloria in saecula saeculorum.

Amen. Valere vos opto, charissimi fratres.

Data V Idus Augusti Claudio et Paterno IV cc. consulibus.

ITEM EPISTOLA EJUSDEM AD BENIGNUM.

Dilectissimo fratri BENIGNO episcopo, FELIX episcopus in Domino salutem.

Suscipientes fraternitatis tuae epistolas quibus me super fidei documentis quae ab aliis habebatur aliter

quam recte fidei contineant sacramenta, prout Dominus dedit, pro fraternitatis amore respondere non resultavimus.

Semper enim dubia et majora negotia terminum ab hac sancta sede a tempore apostolorum qui eam suis documentis instruxerunt, accipere consueverunt, et ideo tu recte fecisti quod hujus sanctae sedis consultis te caeterosque firmari et instrui voluisti.

Continebant enim litterae tuae fratrumque tuorum quod quidam dicunt Filium non posse proprie videre Patrem, quia scriptum est: « Deum enim nemo vidit unquam * , » et alii fingunt.

Ideo minor est Patre Filius quoniam Pater illi perhibet testimonium.

Quidam autem garriunt quod ideo Patre minor est, quia invisibilis ipse dicitur, Filius vero visibilis comprobatur.

Hi enim ignorantes divinarum Scripturarum et apostolorum jura, ex proprio aut adulterino sensu talia fabricant, et seducere corda fidelium quaerunt.

Nos vero ad ipsius fontis originem redeamus, ex quo Filium Patrem semper videre potuisse vel posse evidentioribus testimoniis de veteris et novi instrumenti litteris doceamus, Salomone dicente: « Est tecum sapientia quae novit opera tua, et affuit tunc cum orbem terrarum faceres, et sciebat quod esset placitum coram oculis tuis * .

» Et Dominus in Evangelio: « Nemo novit Filium nisi Pater, neque Patrem quis novit nisi Filius et cui voluerit Filius revelare * .

» Et iterum: « Nemo Deum vidit unquam, nisi unigenitus Filius qui est in sinu Patris, ipse narravit * .

» Et iterum Judaeis

dixit: « Vos non nostis eum, ego autem novi eum.

Quod si dixero quia non novi eum, ero similis vobis mendax * .

» Item ibi: « Qui ex Deo est, hic novit eum.

» Et iterum.

« Ego scio eum quia ab ipso sum * .

»

Ecce docuimus, quia videt semper Filius Patrem.

Quomodo astruunt eum Patrem non posse videre, in cujus sinu noscitur permanere.

Si sereno sensu divinas recenseas Scripturas, invenies non solum Patrem Filio testimonium perhibentem, sed totam simul inseparabilem Trinitatem ipso Domino protestante, qui ait: « Ego sum qui testimonium perhibeo de meipso, et testimonium perhibet de me, qui misit me, Pater * .

» Et iterum: « Si Ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum

verum est, quia scio unde venio et quo vado * .

» Et de Spiritu sancto: « Dum venerit paracletus Spiritus veritatis ille testimonium perhibebit de me * ; » intende, quaeso, intende quoniam in quibus una testificationis virtus ostenditur, nullus ab alio neque potior neque inferior judicatur.

Saepius ista jam diximus, quia secundum hominis formam Filius visibilis dicitur, secundum vero Deitatis substantiam invisibilis praedicatur Paulo attestante apostolo: « O altitudo, inquit, divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam incomprehensibilia sunt judicia ejus et investigabiles viae ejus * .

» Et in Isaia: Cui similem aestimatis eum cum sit ipse invisibilis.

Et item Apostolus: « Mihi

omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare investigabiles divitias Christi, et illuminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in quibus omnia creavit * .

» Item ipse: « Qui est, ait, imago Dei invisibilis * .

» Et ad Colossenses: « Ego Paulus minister qui nunc gaudeo in passionibus meis pro vobis et suppleo quae desunt tribulationum Christi in carne mea pro corpore ejus, quod est Ecclesia, cujus factus sum ego minister secundum dispensationem Dei in ministerium Christi, quod absconditum fuit a saeculis et a generationibus * .

» Item ibi ut consolentur corda eorum in charitate, in omnes divitias adimpletionis intellectus in agnitionem mysterii quod est Christus, in quo

sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, et in psalmo septuagesimo sexto: « In mari est via tua, et semitae tuae in aquis multis, et vestigia tua non cognoscentur * .

» Et in Salomone: « Sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigabit?

* » Item ibi: « Radix sapientiae cui revelata est, et astutias illius quis agnovit?

» * Item ibi: « Disciplina sapientiae cui manifestata est, et multiplicationem ingressus illius quis intellexit?

» * Item ibi: « Quoniam mirabilia sunt opera Altissimi solius, et gloriosa et absconsa, et invisa opera illius * .

» Ecce sicut Pater invisibilis est, ita et jam et Filius invenitur.

Quomodo ergo ab illis qui hoc dicunt quod mandastis in eo quod nobis carnaliter se videri dignatus

est Patre inferior judicatur?

Talibus nolite credere vos et alios ab eorum sensu avertere docete: Vos ergo servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.

Apprehendite disciplinam ne pereatis de via justa.

Haec vero apostolorum est viva traditio, haec vera charitas quae praedicanda est, et veraciter diligenda, ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda.

Haec sancta et apostolica mater omnium Ecclesiarum Christi Ecclesia quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec ab haereticis novitatibus depravanda succubuit: sed, ut in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus illibata, fine tenus manet, secundum

ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem qui suorum 46 discipulorum principi in suis fatus est evangeliis: « Petre, inquiens, ecce satanas expetivit ut cribraret vos sicut qui cribrat triticum.

Ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua, et tu aliquando conversus confirma fratres tuos * .

» Consideret itaque vestra excellens prudentia quam bonum sit persistere in dispensatione nobis credita et in fide recta, atque haereticis et aemulis Christi repugnare, et nunquam a veritatis tramite declinare: quoniam Dominus et Salvator omnium cujus fides est qui pro nobis mori non dubitavit, et proprio nos suo redemit sanguine, qui fidem beati Petri non defecturam promisit, et confirmare eum fratres suos admonuit

quod apostolicos pontifices meae exiguitatis praedecessores confidenter fecisse semper cunctis est cognitum.

Quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio pedissequa cupit existere: Vae enim nobis erit, qui hujus ministerii onus susceptum habemus, si veritatem Salvatoris nostri Jesu Christi, quam apostoli praedicaverunt praedicare neglexerimus.

Vae erit nobis, si silentio veritatem oppresserimus, quam erogare nummulariis jubemur, id est, Christianos populos juvare et docere.

Quid in ipsius futuro Christi dicturi sumus examine si sermonum ejus veritatem confundimur praedicare?

Quid erit de nobis cum de commissis nobis animabus et de officio

suscepto rationem justus judex Christus Deus noster districtam exegerit?

Ideo, fratres, hortor dilectionem vestram, obtestor et moneo, ut qua potestis et debetis sollicitudine vigiletis ad investigandos haereticos et inimicos sanctae Dei Ecclesiae, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate quam potestis pro viribus extirpetis; quoniam ut habebit a Deo digne remunerationis praemium qui diligentius quod ad salutem commissae sibi plebis perficiat fuerit exsecutus, ita ante tribunal Domini de reatu negligentiae se non poterit excusare quicunque plebem suam contra sacrilegae persuasionis auctores noluerit custodire.

Data Nonas Februarii, Claudio et Paterno IV cc. consul

INCIPIUNT DECRETA EUTICIANI PAPAE. *

Charissimis fratribus JOANNI et omnibus per Beticam provinciam constitutis episcopis, EUTICIANUS episcopus in Domino salutem.

Hortatur nos aequitas postulationis desiderio fraternitatis tuae gratanter annuere, et consultis tuis breviter respondere.

Et quamvis dilectionem tuam sciam ad omne opus omne bonum esse devotam ut tamen efficacior fiat ad illos qui sane non sapiunt qualiter eos de Incarnatione Salvatoris nostri informare debeas, mandamus.

Unum igitur hoc immobile fundamentum, una haec felix fidei petra Petri ore confessa.

Tu es, inquit, Christus Filius Dei vivi, tanta in se argumenta sustinens veritatis quantae perversitatis quaestiones et infidelitatis calumniae movebuntur.

Jam in caeteris

dispensatio voluntatis paternae sit.

Ergo pectus et corpus, postquam crux, mors inferni, salus nostra est.

Humani enim generis causa Dei Filius natus ex Virgine est, et Spiritu sancto ipso sibi in hac operatione famulante, et sua (Dei videlicet) inumbrante virtute, corporis sibi initia consevit et exordia carnis instituit, ut homo factus ex Virgine naturam in se carnis acciperet, per quam hujus admistionis societatem sanctificatum in eo universi humani generis corpus existeret.

Et, quemadmodum omnes in ipso per id quod corporeum se esse voluit conderentur, ita rursum in omnes ipse, per id quod ejus est, invisibile referretur.

Dei igitur imago invisibilis pudorem humani exordii non recusavit, et per conceptionem

patrum vagitum et cunas, omnesque nostrae naturae contumelias transcurrit.

Quid tandem dignum a nobis tantae dignationis affectu rependetur?

Inenarrabilis ergo a Deo originis unus unigenitus Deus in corporis humani formam sanctae Virginis utero insertus accrescit, qui omnia continet, intra quem et per quem cuncta sunt humani profectus, lege

profertur.

Ad cujus vocem archangeli atque angeli tremunt, coelum et terra et omnia hujus mundi resolvunt elementa, vagitus infantiae auditur.

Qui invisibilis et incomprehensibilis est, non visu, sensu, tactuque moderandus, cunis est obvolutus; haec si quis indigna Deo recolit, tanto se majoris beneficii obnoxium confitetur, quanto minus haec Dei convenerunt majestati.

Non ille eguit homo effici per quem homo factus est, sed nos eguimus ut Deus caro fieret, et habitaret in nobis, id est, assumptione carnis unus interna universae carnis incoleret: humilitas ejus nostra nobilitas est, contumelia ejus honor noster est.

Quod ille Deus in carne consistens, hoc nos vicissim in Deum ex carne renovati.

Plane vitam suam nescit qui Christum Jesum ut verum

Deum, ita et verum ignorat hominem, et ejusdem periculi res est Jesum Christum vel Spiritum sanctum Deum non credere, vel carnem nostri corporis denegare.

« Omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo qui in coelis est.

Qui autem negaverit me coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo qui in coelis est * .

» Haec verbum caro factum loquebatur et homo Jesus Christus Dominus majestatis docebat, mediator ipse in se ad salutem Ecclesiae constitutus, et ipso illo inter Deum et homines mediatoris sacramento utrumque unus existens dum ipse ex unitis in idipsum naturis, naturae utriusque res eadem est, ita tamen ut neutro careret in utroque, ne forte Deus esse homo

nascendo desineret, et homo rursum Deus manendo non esset.

Haec itaque humanae beatitudinis fides vera est, Deum et hominem praedicare, verbum et carnem confiteri, neque Deum nescire quod homo sit, neque carnem ignorare quod Verbum sit.

Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine homo, et secundum plenitudinem temporum in semetipso profuturus in

Deum hominem hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Dei Filium credi doceret, et hominis filium praedicaret, et admoneret loquens et gerens, homo universa quae Dei sunt loquens et gerens, deinde Deus universa quae hominis sunt, ita tamen ut in ipso illo utriusque generis sermone nunquam nisi cum significatione hominis locutus, et Dei sit.

Haec itaque fallendi simplices atque ignorantes haereticis occasio est, ut quae ab eo secundum hominem dicta sunt, dicta esse secundum divinae naturae infirmitatem mentiantur.

Et quia unus atque idem est, loquens omnia quae loquitur de semetipso, omnia eum de divinitate locutum esse contendant.

Nec sane negamus totum illum qui ei manet naturae suae esse sermonem.

Sed si Jesus Christus et homo

et Deus, et nequam cum homo sit, tum primum Deus, neque tum cum et homo sit et Deus, tum non etiam et Deus, neque post hominem in Deo non totus homo, totus Deus, unum atque idem necesse est, dicatur ejus esse sacramentum quod generis.

Et cum in eo secundum tempus discernis hominem a Deo, Dei tunc atque hominis discerne sermonem.

Et cum Deum atque hominem in tempore confiteris, Dei tunc atque hominis in tempore dicta dijudica.

Cum vero ex homine et Deo rursum totius hominis, totius jam Dei tempus intelligis, si quidem illud ad demonstrationem temporis dictum est, tempori coaptatio quae dicta sunt, ut cum aliud sit ante hominem Deus, aliud sit homo: et Deus, aliud sit post homiminem et Deum, totus homo et totus Deus, non confundas

temporibus et generibus dispensationis sacramentum, cum pro qualitate generum ac naturarum aliud cum sacramento hominis necesse est sermonem fuisse non nato, aliud adhuc morituro, aliud etiam aeterno.

Nostri igitur causa haec omnia Jesus Christus gerens et corporis nostri homo natus secundum consuetudinem naturae nostrae locutus est, non tamen omittens naturae suae esse quod Deus est.

Nam tametsi in partu, et passione, et morte naturae nostrae rem peregerit, res tamen ipsas omnes virtute naturae suae gessit.

Vides ne ita Deum et hominem praedicari ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur, non tamen alius sit qui mortuus est, et alius sit per quem mortuus resurgit.

Spoliata enim carne Christus est mortuus, et rursum Christum a mortuis

excitans, idem Christus est carne se exspolians.

Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige, dispensationem hominis in morte agnosce.

Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Jesum, eum memento esse qui utrumque est.

Haec igitur demonstranda a me paucis fuerunt, ut utriusque naturae formam tractari in Domino nostro Jesu Christo meminissemus, quia qui manens in forma Dei, formam servi suscepit, ipse divinitatem nequaquam amisit.

Caeterum, fratres, hortamur vos, ut moneatis eos converti ad Deum.

Unde scriptum est: « Fili, ne tardes converti ad Deum, ne differas de die in diem.

Subito enim veniet ira illius, et in tempore vindictae

disperdet te.

Noli anxius esse in divitiis injustis, nihil proderunt tibi in die obductionis et vindictae.

Non ventiles te in omnem ventum, et non eas in omni via.

Sic enim omnis peccator probatur duplici lingua.

Esto firmus in via Dei, et in veritate sensus tui, et scientia, et prosequatur te verbum pacis et justitiae.

Esto mansuetus ad audiendum verbum, ut intelligas, et cum sapientia fer responsum.

Si est tibi intellectus, responde proximo; sin autem sit manus tua super os tuum ne capiaris in verbo indisciplinato, et confundaris.

Honor et gloria in sermone sensati, lingua vero imprudentis subversio illius.

Non appelleris susurro, et lingua tua ne capiaris, et confundaris.

Super furem enim est confusio, et poenitentia, et denotatio pessima super bilinguem: susurratori

autem odium, et inimicitia, et contumelia, justifica pusillum et magnum similiter.

Noli fieri pro amico inimicus proximo.

Improperium enim et contumeliam malus haereditabit, et omnis peccator invidus et bilinguis.

Non te extollas in cogitatione animae tuae velut taurus, ne forte elidatur virtus tua per stultitiam, et folia tua comedat, et fructus tuos perdat, et relinquaris velut lignum aridum in eremo.

Anima enim nequam disperdit quae se habet, et in gaudium inimici dat illum, et deducit in sortem impiorum * .

» Talibus vos exhortationibus, fratres, vicissim monetote, et bona semper sectamini, malaque vitate.

Magis enim studiis secundum beatum Apostolum praecavendum est, ne fides et disciplina Domini blasphementur.

Et si illa nonnunquam sinenda sunt, quae (si caeterorum constet integritas) sola nocere non valeant, illa tamen sunt magnopere praecavenda quae recipi sine manifesta decoloratione non possunt, ac si ea ipsa quae nullo detrimento aliquoties intelligenda credentur, vel rerum temporumque cogit intuitus, vel acceleratae provisionis respectus accusat, quanto magis illa sunt nullatenus mutilanda quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas?

Idcirco, fratres, ista praetulimus ut hae species quas non licet offerri super altare juxta constitutionem apostolorum, eorumque successorum ad domum sacerdotum deferantur, et a sacerdotibus benedicantur, et per simplicem benedictionem benedicta demum a populis sumantur, fabae

tantum et uvae, et caetera quae apostoli constituerunt super altare offerantur.

Optamus igitur, fratres charissimi, et totis omnipotentem Dominum precibus exoramus ut dilectionem vestram in amoris sui constantiam faciat magis magisque fervescere, atque in pace Ecclesiae in una vos concedat manere concordia.

Admonemus etiam fraternitatem vestram, ut in commissis vobis animabus solerter invigiletis, animarumque magis lucris quam commodis vitae praesentis intendatis.

In continendis vero ac disponendis rebus ecclesiasticis diligentes custodes existatis, ut ex omni parte susceptum vos condigne gessisse pastoris officium, venturus judex, cum ad judicandum venerit, debeat approbare.

Omnipotens autem Deus sua vos protectione custodiat honoremque a Deo vobis collatum moribus servare concedat, atque cum multiplici fructu animas vobis commissas ad pascua aeterna adducere

sibique condigne repraesentare adjuvet, vosque inter sanctos et electos suos collocare dignetur.

Data II Idus Aprilis Aureliano, et Marcello IV cc. consul.

ITEM EPISTOLA EUTICIANI PAPAE UNIVERSIS EPISCOPIS PER SICILIAM CONSTITUTIS DIRECTA.

47 Dilectissimis fratribus universis episcopis per Siciliam constitutis EUTICIANUS.

Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu ejus in charitate, praedestinans nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum, secundum propositum voluntatis suae in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificatus est nobis in dilecto Filio suo in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae ejus quae abundavit in nobis, in omni sapientia et prudentia,

ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suae secundum beneplacitum ejus, quod proposuit in eo in dispensatione plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo, quae in coelis et quae in terra sunt in ipso: in quo etiam sorte vocati sumus praedestinati secundum propositum ejus, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae, ut simus in laudem et gloriam ejus qui ante speravimus in Christo, in quo et vos cum audissetis verbum veritatis Evangelium salutis vestrae in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis sancto, qui est pignus haereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis in laudem gloriae ipsius.

Propterea et ego audiens fidem vestram in Domino Jesu Christo et dilectionem in omnes sanctos, non cesso gratias

agens pro vobis, memoriam vestri faciens in orationibus meis, ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriae det vobis spiritum sapientiae et revelationis in agnitionem ejus illuminatos oculos cordi vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis ejus, et quae divitiae gloriae haereditatis ejus in sanctis, et quae sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos, qui credidimus secundum operationem potentiae virtutis ejus quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis, et constituens ad dexteram suam in coelestibus super omnem principatum, et potestatem, et virtutem, et dominationem, et omne nomen quod nominatur non solum in hoc saeculo sed in futuro.

Et omnia subjecit sub pedibus ejus, et ipsum dedit caput super omnem quae est corpus ejus et plenitudo

ejus qui omnia in omnibus adimpletur.

Et vos cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, in quibus aliquando ambulastis secundum saeculum mundi hujus, secundum principem potestatis aeris hujus, spiritus qui nunc operatur in filiis diffidentiae, in quibus et nos aliquando conversati sumus in desideriis carnis nostrae, facientes voluntatem carnis et

cogitationum, et eramus natura filii irae sicut et caeteri.

Modo, fratres, quia ex filiis irae sua gratia et gratuita miseratione fecit nos Deus filios suos, et nos, qui digni servi non eramus nullis meritis praecedentibus, sed sua, ut diximus, gratia facti sumus filii ejus, in quo clamamus: abba pater, sequentes ejus exempla, simus filii misericordiae et justitiae, atque dilectionis, ut veri filii Dei et dici et esse ipso auxiliante valeamus.

« Deponentes igitur, juxta apostolum, omnem malitiam, et omnem dolum, et simulationes, et invidias, et omnes detractiones, etc. * . » Hi vero qui talia agunt non filii Dei sed potius filii nequam esse comprobantur, sicut idem ait Apostolus: « Manifesta sunt opera carnis quae sunt

fornicatio, immunditia, luxuria, idolorum servitus, veneficia, inimicitiae, contentiones, aemulationes, irae, rixae, dissensiones, sectae, invidiae, homicidia, ebrietates, comessationes, et his similia, quae praedico vobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur * .

» Grave, fratres, verbum et horrendum nimis, quod ait, quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur.

Et ipsa per se Veritas dicit: « Quid prodest homini universum mundum lucrari, animae vero suae detrimentum patiatur?

» * Gravia sunt nimis quae praetulimus et pervalde cavenda.

Quibus enim regnum Dei excluditur procul dubio et Ecclesia denegatur, de quibus Dominus in Evangelio potestatem apostolorum eorumque successorum

annuntians, ait: Quorum dimiseritis peccata dimittuntur eis, et quorum alligaveritis alligata erunt, id est, quibus ecclesiam interdixeritis nisi reconciliati per satisfactionem fuerint ipsis et janua regni coelestis clausa erit.

Unde ista praecaventes et stultorum animos praevidentes, cura pastorali, cum omnibus episcopis et sanctae Romanae atque universalis Ecclesiae utriusque ordinis fidelibus, statuimus non ita in ecclesiasticis agendum esse negotiis sicut in saecularibus.

Nam in saecularibus legibus postquam vocatus quis venerit, et in foro decertare coeperit, non licet ei ante peractam causam recedere.

In ecclesiasticis vero dicta causa recedere licet si necesse fuerit, aut si pergravari viderit.

Accusationes vero ordinem talem et didicimus et servari debemus, id est, si quis clericorum in crimine impetitur non statim reus aestimetur, quia accusari potuit ne subjectam innocentiam faciamus.

Sed quisque ille est qui crimen intendit, in judicium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis arripiat, custodiat, similitudinem, habita tamen dignitatis

aestimatione, patiatur.

Nec fore sibi noverit licentiam mentiendi cum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.

Haeretici enim omnes et suspecti, et excommunicati, homicidae quoque, atque malefici, fures, sacrilegi, raptores, venefici, adulteri, et qui raptum fecerint, vel falsum testimonium dixerint, seu qui ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem sunt admittendi.

Nulli infami unquam atque sacrilego de quocunque negotio liceat adversus religiosum Christianum, quamvis humilis servilisque persona sit testimonium dicere, nec de qualibet re actione vel inscriptione Christianum impetere.

Omnibus quoque similiter accusandi vel testificandi licentia denegetur qui Christianae religionis et nominis dignitatem et suae

legis vel sui praepositi normam aut regulariter prohibita neglexerint.

Similiter prohibemus ut nullae causae a judicibus Ecclesiasticis audiantur, quae legibus non continentur, vel quae prohibitae esse noscuntur.

Haec non solum Ecclesiasticae, sed et saeculi leges observare praecipiunt.

Non enim passim vageque sacerdotum accusatio debet fieri.

Nam, si facile admitteretur, perpauci nimis invenirentur, quia omnes qui pie volunt vivere in Christo, persecutionem patiuntur.

Beati tamen qui persecutionem patiuntur propter justitiam.

Unde et ipsa per se Veritas ait: « Pater, manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo: Tui erant et mihi eos dedisti, et sermonem tuum servaverunt.

Nunc cognoverunt quia omnia quae dedisti mihi abs te sunt, quia

verba quae dedisti eis, et ipsi acceperunt et cognoverunt vere quia a te exivi, et crediderunt, quia tu me misisti.

Ego pro eis rogo, non pro mundo rogo, sed pro eis quos dedisti mihi, quia tui sunt.

Et mea omnia tua sunt, et tua mea sunt, et clarificatus sum in eis.

Et jam non sum in mundo, et hi in mundo sunt, et ego ad te venio.

Pater sancte, serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi, ut unum sint sicut et nos.

Cum essem cum eis ego servabam eos in nomine tuo.

Quos dedisti mihi, custodivi, et nemo ex his periit, nisi filius perditionis, ut Scriptura impleatur.

Nunc autem ad te venio, et haec loquor in mundo, ut habeant gaudium meum impletum in semetipsis.

Ego dedi eis sermonem tuum et mundus

odio habuit eos, quia non sunt de mundo, sicut et ego non sum de mundo.

Non rogo ut tollas eos de mundo, sed ut serves eos a malo.

De mundo non sunt, sicut ego non sum de mundo.

Sanctifica eos in veritate.

Sermo tuus veritas est.

Sicut me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum.

Et pro eis ego sanctifico meipsum, ut sint et ipsi sanctificati in veritate; non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint, sicut tu Pater in me, et ego in te, ut et ipsi in nobis unum sint, ut mundus credat quia tu me misisti.

Et ego claritatem quam dedisti mihi, dedi eis, ut sint unum sicut et nos unum sumus.

Ego in eis et tu in me, ut sint consummati in unum, ut cognoscat mundus, quia tu me misisti et

dilexi eos sicut me dilexisti.

Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum et illi sint mecum, ut videant claritatem meam quam dedisti mihi, quia dilexisti me ante constitutionem mundi.

Pater juste, mundus te non cognovit, ego autem te cognovi, et hi cognoverunt, quia tu me misisti; et notum feci eis nomen tuum, et notum faciam, ut dilectio qua dilexisti me in ipsis sit et ego in ipsis * .

» Et idem Joannes apostolus et evangelista in prima epistola sua loquitur, dicens: « Charissimi, diligamus invicem, quia charitas ex Deo est.

Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.

Qui non diligit, non novit Deum, quia Deus charitas est.

In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum, ut

vivamus per eum.

In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.

Charissimi, si sic Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere.

Deum nemo vidit unquam.

Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est.

In hoc cognoscimus, quoniam in eo manemus, et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis.

Et nos vidimus et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi.

Quisquis confessus fuerit, quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet, et ipse in Deo.

Et nos cognovimus, et credidimus charitati quam habet Deus in nobis.

Deus charitas est et qui manet in charitate, in Deo manet, et Deus in eo.

In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.

Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quoniam timor poenam habet.

Qui autem timet, non est perfectus in charitate.

Nos ergo diligamus Deum, et quoniam Deus prior dilexit nos.

Si quis dixerit quoniam diligo Deum et fratrem suum oderit, mendax est.

Qui autem non diligit fratrem suum quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere?

et hoc mandatum habemus a Deo, ut qui diligit Deum, et diligat fratrem suum.

Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus ex Deo natus, et omnis qui diligit cum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo.

In

hoc cognoscimus, quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus, haec est enim charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus, et mandata ejus gravia non sunt * .

»

Et per prophetam Dominus monendo ne laedantur discipuli sui, eorumque successores, inquit: Circumdat angelus Domini in gyro timentes eum, et eruet eos.

Gustate et videte quoniam bonus est Dominus.

Beatus vir qui sperat in eo.

Timete Dominum omnes sancti ejus, quoniam non est inopia timentibus eum.

Leones indiguerunt et esurierunt, quaerentibus autem Dominum non deerit omne bonum.

Ambulate, filii, audite me, timorem Domini docebo vos.

Quis est vir qui velit vitam, diligit dies videre

bonos?

Custodi linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.

Recede a malo et fac bonum, quaere pacem et persequere eam.

Oculi Domini super justos, et aures ejus ad clamorem eorum.

Vultus autem Domini in facientes malum, ut perdat de terra memoriam eorum.

Clamaverunt justi et Dominus exaudivit eos, et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos Dominus.

Juxta est Dominus contritis corde, et confractos spiritu salvabit.

Multa mala justo, et ex omnibus illis liberavit eum Dominus.

Custodit Dominus omnia ossa ejus, unum ex his non confringetur.

Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur.

Redimet Dominus animas servorum

suorum, et liberabit eos.

Vos ergo, fratres, super Dominum ponite corda vestra, et ipse enutriet vos, quia non dabit in aeternum fluctuationem justis.

Deus autem Dominus noster deducet 48 inimicos nostros juxta prophetae vocem: « In puteum interitus, quoniam viri sanguinum et dolosi non dimidiabunt dies suos * .

» Vos autem semper sperate in Domino et fiduciam habetote in eo, quia ipse liberabit nos, ipse est enim benedictus a saeculo usque in saeculum, et regni ejus non erit finis.

Data XIII Kalend.

Octobris, Caro Vero et Carino IV cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA GAII PAPAE. *

Dilectissimo fratri FELICI episcopo GAIUS.

Directas ad nos tuae charitatis epistolas plenas catholicae inquisitionis sollicitudine gratanter accepimus, benedicentes Domini nostri clementiam, quia tales extremis mundi partibus dignatur suis ovibus providere pastores per quos et pascuis valeant salutaribus abundare, et ab iniqui lupi rapacitate servari, ut insidias nequeant ejus subreptionis incurrere.

Unde certum est quia promisse vos beatitudinis gratia subsequatur, quando a vobis coelestium perfectio doctrinarum tam votiva sciscitatione perquiritur, scriptum est enim: « Beati qui scrutantur testimonia ejus, et in toto corde exquirunt eum * .

» Hoc ergo, frater charissime, propositum tuae consultationis tota mente tractantes, de te quoque provenire confidimus, qui regulam catholicae

fidei iisdem studes tenere vestigiis, quibus eam in apostolica sede cognoscis esse fundatam.

Et quamvis sonus eorum toto orbe diffusus, et usque ad fines orbis terrae verba eorum distensa dilectionis tuae corda Christo probaverunt esse fidelia, tamen si quid ex his in Ecclesia quae tuae gubernationi, Domino auxiliante, commissa est, nec dum plena luce claruerit, ad eumdem fontem de quo illa salutaris manarat lympha recurritis, id est, quod debita charitate sumus amplexi, quia fiducialiter de his unde apud eos observantiam esse dixistis ambiguam nostram voluistis responsione firmari.

Quapropter dilectionem tuam in Domino salutantes, de singulis quod juxta catholicam disciplinam teneat apostolicae sedis auctoritas,

subjectis aliquibus etiam sanctarum capitulis regularum te credimus instruendum.

Primo quidem scias paganos et haereticos non posse Christianos accusare, aut vocem infamationis inferre, deinde nemo unquam episcopum apud judices saeculares aut alios clericos accusare praesumat.

Et si quis episcopus, presbyter aut diaconus, vel quilibet clerici apud episcopos (quia alibi non oportet a qualibet persona, et quae rite recipienda est) fuerint

accusati, quicunque fuerit, sive ille sublimis vir honoris, sive ullius alterius dignitatis qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, noverit probationis documenta se debere inferre.

Si quis ergo circa hujusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate hujus sanctionis intelligat se jacturam infamiae sustinere, ut damno pudoris aestimationis dispendio, discat sibi alienae verecundiae impune insidiari saltem de caetero non licere.

Nam qualiter ad concilium veniatur, aut qualiter de suis rebus exspoliatis, vel ejectis a sedibus propriis, aut qui accusatores sunt recipiendi, quive non sint, aut qualiter ejectis et exspoliatis sint omnia legibus redintegranda quae eis ablata sunt, quia priusquam hoc factum fuerit nullum crimen eis objicere poterit, et qualiter illis induciae post integram restaurationem anniversariae

vel sex mensium indulgendae sint, et qualiter sua omnia licenter et pacifice absque ullius gravi impedimento disponere, et suorum amicorum et ecclesiasticorum Patrum conciliis uti debeant sufficienter ab apostolis suorumque decessoribus ac nostris praedecessoribus statutum esse putamus; super his autem non reor amplius nunc fore disputandum, nisi si surrexerint talia quae adhuc non sunt manifesta.

Si eorum autem statuta non habueritis, mittite fidelissimos scriptores qui haec coram fidelibus testibus excipere, vobisque [reportare] sub stipulatione valeant.

Caeterum ut satis faciam consultis tuis, de verbo incarnationis et veritatis, quicunque illi sunt ita obcaecati

et a lumine veritatis alieni, ut verbi Dei a tempore incarnationis denegent veritatem, ostendant in quo sibi Christianum nomen usurpent, et cum Evangelio veritatis aequa ratione concordent.

Si per Virginis partum aut caro sine Deitate, aut Deitas est orta sine carne, sicut enim negari non potest evangelista dicente quod « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis * , » ita negari non potest (beato apostolo Paulo praedicante) « quoniam quidem

Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi * ; » quae autem reconciliatio posset esse qua humano generi repropitiaretur Deus, si hominis causam mediator Dei hominumque non susciperet?

Qua vero ratione veritatem mediatoris impleret, nisi qui in forma Dei aequalis est Patri, in forma servi particeps esset et nostri ut mortis vinculum unius praevaricatione contractum, unius morte qui solus morti nihil debuit solveretur?

Effusio enim justi sanguinis Christi tam fuit dives ad pretium, ut si universitas captivorum in Redemptorem suum crederet, nullum diaboli vincula retinerent, quoniam sicut Apostolus ait: « Ubi autem abundavit delictum superabundavit gratia * .

» Et cum sub peccati praejudicio nati potestatem acceperint ad justitiam

renascendi, validius factum est donum libertatis quam debitum servitutis.

Quam itaque in hujus sacramenti praesidio spem relinquunt qui in Salvatore nostro negant humani corporis veritatem?

Quis est, ut ait Apostolus, qui « tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis?

* » Aut quod unquam sacrificium sacratius fuit quam quod verus aeternus Pontifex altari crucis per immolationem suae carnis imposuit.

Licet in conspectu Domini pretiosa justorum mors fuit, nullius tamen insontis occisio redemptio fuit mundi.

Acceperunt justi, non dederunt coronas.

De fortitudine fidelium exempla nata sunt patientiae non dona justitiae, singulares quippe in singulis mortes fuerunt, nec alterius quisquam debitum suo fine

persolvit, cum Filius hominis unus solus Dominus noster Jesus Christus qui vere erat agnus immaculatus exstiterit, in quo omnes crucifixi, omnes mortui, omnes sepulti, omnes sunt etiam suscitati.

De quibus ipse dicebat: « Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad meipsum * .

» Fides etenim justificans impios, et creans justos ad humanitatis retracta perticipium in illo acquirit salutem, in quo solus homo se invenit innocentem, liberum habens per gratiam Dei de ejus potentia gloriari, qui contra hostem humani generis in carnis nostrae humilitate congressus, his victoriam suam tribuit, in quorum corpore triumphavit; licet ergo in uno Domino nostro Jesu Christo vero Dei atque hominis filio Verbi et carnis una persona sit, quae

inseparabiliter atque indivisae communes habeat actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates.

Et sic verae fidei contemplatione cernendum est ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo Deitatis, quod sit quod caro sine Verbo non agit, et quod sit quod Verbum sine carne non efficit.

Sine Verbi enim potentia nec conciperet Virgo, nec pareret, et sine veritate carnis obvoluta pannis infantia non jaceret.

Sine Verbi enim potentia non adorarent Magi puerum stella indice declaratum; sine veritate carnis non juberetur transferri in Aegyptum puer et ab Herodis persecutione subduci: sine Verbi potentia non diceret vox Patris missa de coelo: « Hic est Filius meus dilectus in

quo mihi complacui, ipsum audite * ; » et sine veritate carnis non protestaretur Joannes: « Ecce Agnus Dei, ecce qui tollit peccata mundi * : » sine Verbi potentia non ieret reintegratio debilium et vivificatio mortuorum, et sine veritate carnis, nec cibus jejunio, nec somnus esset necessarius fatigato, postremo sine Verbi potentia non se Dominus Patri profiteretur aequalem, et sine veritate carnis non idem diceret Patrem se esse majorem, cum catholica fides utrumque suscipiat, utrumque defendat, quae secundum confessionem beati Petri apostoli unum Christum Dei Filium et hominem credit et verbum.

Quamvis itaque in illo ex quo in utero Virginis Verbum caro factum est, nihil unquam in utraque forma aliquid divisionis exstiterit,

et per omnia incrementa corporea unius personae fuerint totius temporis actiones.

Ea ipsa namque, ut ita dicam, quae inseparabiliter facta sunt nulla commistione confundimus, sed quod cujusque formae sit ex operum qualitate sentimus.

Dicant ergo isti hypocritae qui caecis mentibus lumen nolunt recipere veritatis in qua forma crucis ligno Dominus majestatis Christus affixus sit, quod jacuerit in sepulcro, et revoluto lapide monumenti quae tertia die caro resurrexit?

Et quia post resurrectionem suam non credentes quosdam discipulos arguebat, et haesitationem cunctantium confutabat cum diceret: « Palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut me videbitis habere * , » et apostolo Thomae: « Infer manum tuam in latus

meum, et vide manus meas et pedes, et noli esse incredulus, sed fidelis * , » quia utique manifestatione corporis sui jam haereticorum mendacia destruebat, ut universa Ecclesia Christi innovanda doctoris hoc non sibi dubitaret credendum, quod apostoli susceperant praedicandum, ac si in tantam lucem veritatis tenebras suas haeretica obturatio non relinquit, ostendant unde sibi spem vitae polliceantur aeternae, ad quam nisi per mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum non potest perveniri.

Sicut enim ait beatus Petrus apostolus: « Nec est aliud nomen datum hominibus, sub coelo in quo oporteat nos salvos fieri * , » nec est redemptio captivitatis humanae, nisi in sanguine ejus qui dedit semetipsum redemptionem

pro omnibus, et qui, sicut praedicat apostolus Paulus: « Cum in forma Dei esset non rapinam arbitratus est se esse aequalem Deo, sed semetipsum exinanivit formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo.

Humiliavit semetipsum factus obediens Patri usque ad mortem, mortem autem crucis; propter quod et Deus exaltavit illum, et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur coelestium, terrestrium et infernorum.

Et omnis lingua confiteatur quia Dominus Jesus Christus in gloria est Dei Patris * .

» Cum ergo unus sit Dominus Jesus Christus et verae Deitatis veraeque humanitatis in ipso una prorsus

eademque persona sit, exaltationem tamen quam illum, sicut doctor gentilium dixit, exaltavit Deus et donavit illi nomen quod est super omne nomen, ad eam intelligimus pertinere formam quae ditanda erat tantae glorificationis augmento.

In forma quippe Dei aequalis erat Filius Patri, et inter genitorem atque unigenitum nulla erat in essentia discretio, nulla in majestate diversitas, nec per incarnationis mysterium aliquid decesserat verbo, quod ei Patris munere redderetur.

Forma autem servi, per quam impassibilis Deitas sacramentum magnae pietatis implevit, humana humilitas est, in gloria divinae pietatis evecta est, in tanta unitate ab ipso conceptu Virginis deitate et humanitate conserta, ut nec sine homine divina, nec sine Deo agerentur humana.

Propter quod sicut Dominus majestatis dicitur crucifixus, ita qui ex sempiternitate aequalis est Deo dicitur exaltatus, quia inseparabiliter manente unitate personae unus atque idem est et totus hominis filius propter carnem, et totus Dei Filius propter unam cum Patre deitatem.

Quidquid enim in tempore accepit Christus secundum hominem accepit, cui quae non habuit conferrentur; nam secundum potentiam divinitatis indifferenter omnia quae habet Pater, etiam Filius, et quae in forma servi a Patre accepit eadem forma Dei etiam ipse donavit, secundum Dei enim formam ipse et Pater unum sunt.

Secundum formam servi non venit facere voluntatem suam, sed voluntatem ejus qui misit eum, secundum formam servi tristis est anima ejus usque ad mortem.

Et idem ipse, sicut Apostolus praedicat, est dives et pauper; dives quia Evangelista dicente: « In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum et Deus erat Verbum * , » hoc erat in principio apud Deum, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil.

Pauper vero quia propter nos verbum caro factum est, et habitavit in nobis.

Quae autem est exinanitio ejus quaeve paupertas, nisi formae servilis acceptio per quam verbi majestate revelata dispensatio humanae redemptionis impleta est?

Nam quia captivitatis nostrae resolvi originalia vincula non poterant, nisi existeret homo nostri generis quem naturae, quem peccati praejudicia non tenerent, et qui immaculato sanguine suo chirographum laetale dilueret, sicut ab

initio erat divinitus praeordinatum, ita est in plenitudine temporis perfectum, ut multis modis significata 49 promissio in diu exspectatum veniret effectum, nec posset esse ambiguum quod continuis testificationibus semper fuerat nuntiatum.

In magno autem sacrilegio se versari haereticorum manifestat impietas, cum specie divinitatis honorandae humanae carnis in Christo denegant veritatem, et religiose existimant credi, si dicatur in Salvatore nostro verum non esse quod salvat, cum ita secundum promissionem

omnia saecula percurrentem mundus sit Deo reconciliatus in Christo, ut, nisi Verbum dignaretur caro fieri, nulla posset caro salvari.

Omne enim sacramentum Christianae fidei magno (ut haeretici volunt) decoloratur obscuro, si lux veritatis sub mendacio putatur latuisse phantasmatis.

Non ergo quisquam sibi erubescendum existimet Christianus de nostri in Christo corporis veritate, quia omnes apostoli apostolorumque discipuli, et praeclari Ecclesiarum quique doctores qui ad martyrii coronam vel ad confessionis meruerunt gloriam pervenire, in hujus fidei lumine splenduerunt consonis utique sententiis intonantes, quod in Domino Jesu Christo deitatis et carnis una sit confitenda persona.

Qua autem rationis similitudine, qua divinorum voluminum portione haeretica

impietas se aestimat adjuvari, quae veritatem negat corporis Christi, cum hanc non lex testificari, non propheta praecinere, non Evangelia docere, non ipse destiterit Christus ostendere?

Quaerant per omnem seriem Scripturarum quo tenebras fugiant, non quo verum lumen obscurent; et per omnia saecula ita veritatem inveniunt coruscantem ut magnum hoc mirabile sacramentum ab initio videant creditum, quod est in fine completum.

De quo cum sanctarum litterarum nulla pars sileat, sufficit quaedam consona veritatis signa posuisse quibus diligentia fidei in splendidissimam latitudinem dirigatur et sincera intelligentia luce prospiciat, quod in Filio Dei, qui se incessabiliter filium hominis hominem profitetur, non sit Christianis erubescendum, sed constantissime gloriandum,

quoniam (sicut ait beatus Apostolus): « Magnum est pietatis sacramentum quod manifestatum est in carne justificatum est, in spiritu apparuit angelis, praedicatum est gentibus, creditum est in hoc mundo, assumptum est in gloria * .

»

De episcoporum vero, et presbyterorum, diaconorumque et sequentium clericorum ordinationibus sanctos apostolos et successores eorum, ac praecipue Anacletum, et praeterea alios sufficienter statuisse cognoscimus; et idcirco non est necesse nunc replicari, nisi quod illi non statuerunt.

Illud tamen nos statuentes, vobis et omnibus servare mandamus, ut ad ordines ecclesiasticos sic accedant, in ecclesia qui ordinari merentur, id est: si quis episcopus esse mereretur sit primo ostiarius, deinde lector, postea

exorcista, inde sacretur accolitus, demum vero subdiaconus, deinde diaconus, et postea presbyter, et exinde, si meretur, episcopus ordinetur.

Et regiones, sicut in hac urbe fecimus, per singulas urbes quae populosae fuerint diaconibus dividentur.

Et quaecunque difficiles quaestiones per singulas provincias exortae fuerint, semper ad sedem apostolicam referantur.

Bene vale, frater, et ora pro nobis.

Data Kalend.

, Martii, Diocletiano et Constantio Vero IV cc. cons

INCIPIUNT DECRETA MARCELLINI PAPAE. *

MARCELLINUS, episcopus sanctae Ecclesiae catholicae urbis Romanae, SALOMONI coepiscopo in Domino salutem.

Quam laudabiliter pro catholicae fidei veritate movearis et qui sollicite Dominico gregi devotionem officii pastoris impendas, tradita nobis per diaconum tuum fraternitatis tuae scripta demonstrant, quibus notitiae nostrae insinuare curasti qui errorum morbi in regionibus vestris modo exorti sunt.

Nam epistolae sermo, et commonitorii series et libelli tui textus eloquitur quod quidam, errore decepti, dicunt ideo Patrem majorem Filio esse, quia illi soli sacrificium immolatur et quod Filius nullam cum Patre communionis operam habeat, et quod illud propheticum de solo Patre dictum sit: « Sciant gentes, quoniam nomen

tibi Deus, tu solus Altissimus super omnem terram * , » sive quod ideo minor est Filius, quia ipse in cruce pendens dixit: « Deus, Deus meus, quare me dereliquisti * .

» Quibus competens et congruum reddatur responsum, quia sicut Patre, ita etiam Filio non solum Christianis temporibus, verumetiam a priscis temporibus sacerdotibus, variis multisque modis probamus sacrificium fuisse oblatum, Daniele, propheta dicente: « Non est locus (inquiunt tres pueri) ad sacrificandum nomini tuo et invenire misericordiam, sed in anima contrita et in spiritu humilitatis suscipiamur.

Et sicut holocaustomata arietum et taurorum agnorumque pinguium, ita fiat sacrificium nostrum in conspectu tuo hodie ut placeat tibi (Dan.

III, 38 et seq.

), » et ut Filium fuisse agnoscas, cui hi tres pueri sacrificium se confessi sunt obtulisse, ex ipsius regis ac tyranni qui eos in fornacem ignis mitti praeceperat confessione addisce qui se cum tribus, quartum in ipso aestuantis camini incendio sociatum prodidit conspexisse.

« Nonne, inquit, tres viros misimus in fornacem vinctos?

Et dixerunt ei: Vere rex; et dixit: Ecce ego video quatuor viros solutos, et deambulantes in medio ignis, et aspectus quarti similis Filio Dei est * .

» Idem Dei Filius per prophetam loquitur dicens: « Tibi offerent reges munera * .

» Et ut haec de Filio Dei se dixisse doceret, dixit: « Reges Tharsis et insulae munera offerent, reges Arabum et Saba dona adducent, et adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient

ei * .

» Et ut haec omnia superius designata Christo Filio Dei doceamus fuisse oblata, in nativitate ejusdem Dei quae secundum carnem facta est probamus fuisse completa Evangelio comprobante: « Cum natus esset Jesus in Bethlehem Judae in diebus regis Herodis, ecce magi ab Oriente venerunt Hierosolymam, dicentes: Ubi est qui natus

est rex Judaeorum * .

» Et infra: « Et intrantes domum invenerunt puerum cum Maria matre ejus, et procidentes adoraverunt eum, et apertis thesauris suis obtulerunt ei munera, aurum, thus, myrram * .

» Sacrificium itaque quod a Christianis sacris altaribus admovetur non solum Deo Patri sed etiam Filio communi devotione offertur, quoniam nec Pater sine Filio potest offerri, neque a Filio sine Patre sentiri.

Quod autem communem operam habeant Pater et Filius, hoc modo docetur dum primi hominis plasma Deus ad imaginem Dei communi operationis virtute fecisse fertur, Scriptura dicente: « Faciamus hominem ad imaginem et simulitudinem nostram * .

» Item ibi: « Descendamus et confundamus ibi linguam

eorum * .

» « Et pluit Dominus a Domino ignem et sulphur super Sodomam * .

» Et in Evangelio: « Pater meus usque modo operatur et ego operor * .

» Similiter et « opera quae ego facio non sunt mea, sed ejus qui misit me Patris * , » quae omnia non discretam Patris et Filii potentiam monstrant, sed unam divinitatis operationem annuntiant.

Et is qui paternum opus exsequitur, a paternis operibus alienus esse non creditur.

Si autem ex evangelio Filium Dei cognosceres Altissimum nuncupatum, nunquam Filio derogans hoc de solo Deo Patre dictum poneres testimonium, cum scriptum sit: « Tu, puer, propheta Altissimi vocaberis * .

» Et ut Filius cum Patre indiscrete in altissimis habitasse credatur, Salomonis testimonio comprobatur:

« Ego (Sapientia inquit) habitavi in altissimis et thronus meus in columna nubis * .

» Et in psalmo nonagesimo secundo: « Tu autem Altissimus es in aeternum, Domine, quoniam ecce inimici tui peribunt.

» Nam cum diabolus thronum suum contra Creatoris sui thronum in altissimis collocaret, elatus superbia, haec ausus est nefando ore depromere: « Ponam sedem meam ad Aquilonem (inquit); ascendam super sidera coeli, sedebo super montes excelsos, et ero similis Altissimo * .

» Item in Salomone: « Ne dixeris, peccavi, et quid accidit mihi triste, Altissimus enim patiens est redditorum * .

» Si auditum cordis tui Scripturis non vis accommodare divinis, quae Filium doceant Altissimum nuncupatum, vel diabolo

crede qui contra Opificis sui thronum sedem sibi voluit collocare.

Ut eum agnoscatis Filium a Patre (ut vos suspicamini) non fuisse penitus derelictum, hoc de se in Evangelio posuit testimonium: « Pater qui me misit, mecum est et non reliquit me solum, quia quae placita sunt ei facio semper * .

» Unde pro surreptione mandamus, ut omnis cura atque

sollicitudo invigilet, nec fides temeretur aut violetur.

Jam nullus est ignorantiae locus, nullus utatur simplicitatis excusatione praeterita.

Scienti peccare necessaria est confusio, et quod errore contraxit scientia reformetur.

Ista, frater, tene, et haec doce.

Utinam ad plenioris affatus satietatem praesentiae tuae nobis gaudia contigissent, ut gratularemur nos et colloquio et praesentia tui frui quam sumus ante scripta complexi.

Verumtamen probasti, dilectissime frater, quo christianam fidem veneraris affectu, dum ea quae ad regulas Patrum pertinent, et ad mandata catholica sine aliqua culpae transgressione servare et, spreta haeretica et nociva doctrina, catholica et apostolica tenere praecepta, et rectae fidei regulas docere atque servare.

Haec, frater charissime, et alia quae Patrum regulis continentur in labiis et cordibus nostris indivisa retractatione meditemur, et sicut

scriptum est: « Narremus ea finis nostris, ut ea meditentur in cordibus suis, sedentes in domo, ambulantes in itinere, dormientes atque surgentes * , » quia « beatus in Domino, qui in lege ejus meditabitur die ac nocte * .

» Hoc et Magister gentium secutus discipulum suum instruens admonet; « Haec meditare, in his est * , » subjicies plenitudinem, attende doctrinae tibi, quoniam si fidelibus sine intermissione incumbimus institutis, separamur a vitiis, dum impensa cura divino operi, humano locum non relinquit errori.

Quod si ea quae praedicta sunt validis teneantur fixa radicibus, nec a paterna traditione receditur, et constanter quaestionibus obviatur ac pravorum intentio cassatur, bonorumque fides et constantia roboratur.

Data VIII Idus Septemb.

, Diocletiano et Constantino C. cc. consulibus.

ITEM EPISTOLA MARCELLINI PAPAE.

Dilectissimis tratribus universis episcopis, per orientales provincias constitutis, MARCELLINUS episcopus.

Quid tam dulce sollicito quam quod mihi de vobis innotescunt illa quae cupio?

Quid tam religiosis conveniens institutis quam ut inter se sacerdotes pacem (quam necesse est aliis pro officio annuntiare) conservent?

Plena fateor, gratulatione suscepi quod votiva mihi de charitate quae inter vos est Ecclesiarum pacem in litteris indicastis, sponte mihi quidquid hortari poteram, quidquid monere delatum est, « confirmet hoc Deus, quod est operatus in nobis * , » et quae praecepit pro animarum salute facienda, haec ipse, qui praecepit, pro ea qua nos redemit pietate, faciat.

Et his tam bonis nuntiis nos quoque religiosam sanctorum vicem reddimus

nuntiorum.

Quidquid cum Orientalibus quos ad Ecclesiae corpus unitatemque revocatos dudum Dei nostri ope litteris significavimus destinatis, denuo cum apertum fuerit repetitis vobiscum participamus indiciis.

Mox pro nostro edicto ab Orientalibus missa legatio est, certa speravit, certa consuluit, sed facimus de his quae fuerunt dicenda compendia.

Ipsius potius ad instruendam notitiam vestram quae a nobis sunt responsa dirigentes, ne quod sibi sub spatio prolixiore terrarum aut opinio vindicet, aut error assumat, cum ad rerum fidem ipsam teneri sufficiat veritatem.

Quid autem, ad continentiam nostrarum pertinet litterarum, oportuit quidem desideria plenius expedire.

Quapropter scitote vos a persecutione fratrum et ab omni litigio abstinere debere, dicente

Scriptura: « Servum Dei non oportet litigare * , » nec quidquam nocere, sed omnes persecutores Ecclesiae servorumque ejus vestris redargutionibus corrigere, testante Apostolo: « argue, obsecra, increpa * .

» Quaecunque ergo contentiones inter Christianos ortae fuerint ad Ecclesiam deferantur et ab Ecclesiasticis viris terminentur.

Major autem non potest a minore judicari, nec episcopi pontifici a quo consecrari probantur, praejudicium inferre

ullum possunt.

Quod si praesumptum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri; clericus vero cujuslibet ordinis absque pontificis sui permissu 50 nullum praesumat ad saeculare judicium attrahere, nec laico quemlibet clericum liceat accusare, detractiones tamen et accusationes atque persecutiones inter Christianos oppido vitandae sunt; quia licet pauci simus in comparatione aliorum, si tamen unanimes fuerimus facilius adversariis resistemus.

Sanctus enim protomartyr Stephanus lapidabatur, sed Jesus suscipiebat plagas, ideo unicuique providendum est, ne aliquem injuste judicet aut puniat, ne Jesum judicet aut puniat.

Et Dominus in Evangelio ait: « Nolite judicare, ut non judicemini, in quo

enim judicio judicaveritis, judicabimini * .

» Unde et Doctor gentium loquitur dicens: « Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut gentes ambulant, in vanitate sensus sui tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum.

Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnisque avaritiae.

Vos autem non ita didicistis Christum, si tamen illum audistis, et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Jesu deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria erroris.

Renovamini autem spiritu mentis vestrae et induite novum hominem qui secundum Deum creatus

est, in justitia et sanctitate veritatis.

Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.

Irascimini et nolite peccare.

Sol non occidat super iracundiam vestram; nolite locum dare diabolo, qui furabatur jam non furetur, magis autem laboret operando manibus suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.

Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat.

Sed, si quis

bonus est ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.

Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.

Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.

Estote autem invicem benigni, et misericordes donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Estote ergo imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia nec notetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas quae ad rem non pertinet, sed magis gratiarum actio; hoc enim scitote

intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non habet haereditatem in regno Christi et Dei; nemo vos seducat inanibus verbis, propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae, nolite ergo effici participes eorum.

Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate.

Fructus enim lucis est in omni bonitate et justitia et veritate, probantes quid sit beneplacitum Deo.

Et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

Quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est dicere.

Omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur.

Omne enim quod manifestatur lumen est, propter quod dicit: Surge qui dormis, et exsurge a mortuis et illuminabit te Christus.

Videte

itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.

Propterea nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.

Et nolite inebriari vino in quo est luxuria, sed implemini

Spiritu loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris, Domino gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri subjecti invicem in timore Christi * .

» Omne enim quod irreprehensibile est, catholica defendit Ecclesia.

Non licet ergo imperatori vel cuiquam pietatem custodienti aliquid contra mandata divina praesumere, nec quidquam quod evangelicis propheticisque et apostolicis regulis obviat agere.

Injustum enim judicium et definitio injusta regis metu vel jussu a judicibus ordinata non valeat, nec quidquid quod contra evangelicae, vel propheticae, aut apostolicae doctrinae constitutionem, successorumve eorum, sive sanctorum

Patrum actum fuerit, stabit.

Et quod ab infidelibus aut haereticis factum fuerit omnino cessabitur.

Vos autem state in fide, viriliter agite, et omnia vestra cum charitate fiant, hujus rei gratia (ut ait Apostolus) flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Jesu Christi, ex quo omnis paternitas in coelis et in terra nominatur, ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtutem corroborari per Spiritum ejus, in interiore homine habitare Christum per fidem in cordibus vestris in charitate radicati et fundati, ut possitis comprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo, longitudo et profundum et altitudo, scire etiam supereminentem scientiae charitatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei.

Ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam

petimus aut intelligimus secundum virtutem quae operatur in nobis, ipsi gloria in Ecclesia et in Christo Jesu in omnibus generationibus saeculi saeculorum.

Amen. Data V Idus Decemb.

Diocletiano VI, et Maximo VIII, IV cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA MARCELLI PAPAE. *

Dilectissimis fratribus, universis episcopis per Antiochaenam provinciam constitutis, MARCELLUS.

Sollicitudinem omnium Ecclesiarum, juxta Apostolum circumferentes divinae circa nos gratiae memores esse debemus, qui nos per dignationis suae misericordiam ob hoc ad fastigium sacerdotale provexit, ut mandatis ipsius inhaerentes, in quadam sacerdotum ejus specula constituti prohibeamus illicita, et sequenda doceamus.

Unde, directis per Bonifacium diaconum nostrum litteris, admonemus ut quae male pullulant abscindantur, et malefacta corrigantur, atque bona sectentur, et Patrum nostrorum exempla et statuta imitentur.

Rogamus ergo vos, fratres, ut non aliud doceatis, neque sentiatis quam quod a beato Petro apostolo, et a reliquis apostolis et Patribus accepistis.

Ab illo enim primo instructi estis, ideo non oportet vos proprium derelinquere Patrem,

et alteros sequi, ipse enim caput est totius Ecclesiae, cui ait Dominus: « Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam * , » et reliqua.

Ejus enim sedes primitus apud vos fuit quae postea jubente Domino Romam translata est, cui adminiculante gratia divina hodierna praesidemus die.

Nec ab ejus dispositione nos deviare oportet, ad quam cuncta majora ecclesiastica negotia divina disponente gratia jussa sunt referenda, ut ab ea regulariter disponantur a qua sumpsere principia, si vestra vero Antiochaena, quae olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est quae ejus non subjecta sit ditioni, ad quam omnes quasi ad caput, juxta apostolorum eorumque successorum sanctiones, episcopi qui voluerint vel quibus necesse fuerit suffugere, eamque appellare debent, ut inde accipiant tuitionem et liberationem unde acceperunt

informationem atque consecrationem.

Quod omnibus minime convenit denegare episcopis, sed absque ulla custodia aut excommunicatione, vel damnatione, vel exspoliatione libere ire concedatur.

Simulque idem inspirante Domino constituerunt ut nulla synodus fieret praeter ejusdem sedis auctoritatem, nec ullus episcopus, nisi in legitima synodo suo tempore apostolica auctoritate convocata, super quibuslibet criminibus pulsatus, audiatur vel judicetur, quia (ut paulo superius praelibatum est) episcoporum judicia et summarum causarum negotia, sive cuncta dubia apostolicae sedis auctoritate sunt agenda et finienda, et omnia comprovincialia negotia hujus sanctae, universalis, et apostolicae Ecclesiae sunt retractanda judicio, si hujus Ecclesiae pontifex praeceperit.

Nec

cui liceat sine praejudicio Romanae Ecclesiae (cui in omnibus causis debetur reverentia) custodire, relictis his sacerdotibus qui in eadem provincia Dei Ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias, vel aliarum provinciarum episcoporum judicium experiri vel pati, sed omnibus ejusdem provinciae episcopis congregatis judicium auctoritate hujus sedis terminetur; quod tamen (ut praefatum est) per ejus vicarios, si libuerit, erit tractandum, et quidquid injuste actum est reformandum.

Pastoralis ergo cura officii nos admonet et destitutis succurrere, et cuncta neglecta vel male acta reformare, ut ignis ille, quem Dominus veniens misit in terram, motu crebro emendationis, vel crebrae meditationis agitatus sic calescat ut ferveat, et sic inflammetur

ut luceat.

Saepe enim dicendum et agendum est quia mala pullulantia fraterna charitate oportet resecari, ut bona crescendi et augmentandi amplissimum locum inveniant.

« Nolite ergo (ut Apostolus ait) plures fieri magistri mei, fratres, scientes, quoniam majus judicium sumitis.

» In multis enim offendimus omnes.

Si quis in verbo non offendit, hic perfectus est vir, potest etiam freno circumducere totum corpus.

Si autem equorum frenos in ora mittimus, ad consentiendum nobis et omne corpus illorum circumferimus.

Ecce et naves, cum magnae sint et a ventis validis minentur, circumferuntur autem a modico gubernaculo ubi impetus dirigentis voluerit, ita et

lingua modicum quidem membrum est et magna exaltat.

Ecce quantus ignis qui magnam silvam incendit!

Et lingua ignis est, universitas iniquitatis.

Lingua constituitur in membris nostris, quae maculat totum corpus et inflammat rotam nativitatis nostrae inflammata a gehenna.

Omnes enim naturae bestiarum et volucrum et serpentum, etiam caeterorum domantur, et domita sunt a natura humana.

Linguam autem nullus hominum domare potest; inquietum malum, plena veneno mortifero.

In ipsa benedicimus Deum et Patrem, et in ipsa maledicimus homines qui ad similitudinem Dei facti sunt.

Ex ipso ore benedictio procedit et maledictio.

Non oportet, fratres mei, haec ita fieri.

Nunquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam?

Nunquid

potest, fratres mei, ficus olivas facere, aut vitis ficus?

Sic neque salsa dulcem potest facere aquam.

Quis sapiens et disciplinatus inter nos, ostendat ex bona conversatione opera sua in mansuetudine sapientiae?

Quod si zelum animarum habetis et contentiones sunt in cordibus vestris, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem; non enim est ista desursum descendens, sed terrena, animalis, et diabolica.

Ubi enim zelus et contentio, ibi inconstantia et omne opus pravum.

Quae ante desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suadibilis, bonis consentiens, plena misericordia, et fructibus bonis, indicans sine dissimulatione.

« Fructus autem justitiae in pace seminatur facientibus pacem * .

» « Propter

quod succincti lumbos mentis vestrae, sobrii, perfecti sperate in eam quae offertur vobis gratiam, in revelatione Jesu Christi, quasi filii obedientiae non configurati prioribus ignorantiae vestrae desideriis, sed secundum eum qui vocavit vos sanctum, ut et ipsi facti sancti in omni conversatione sitis, quoniam scriptum est: Sancti eritis, quoniam ego sanctus sum.

Et si Patrem, invocatis eum qui sine acceptione personarum judicat, secundum unuiuscujusque opus in timore incolatus vestri tempore conversamini.

Scientes quod non corruptibili auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae traditionis, sed pretioso sanguine Agni, quasi incontaminati et immaculati Jesu Christi, praecogniti quidem ante constitutionem mundi, manifestati

autem novissimis temporibus propter vos, qui per ipsum fideles estis in Deo, qui suscitavit eum a mortuis, et dedit ei gloriam ut fides nostra et spes esset in Deo.

51 Animas vestras castificantes in obedientia charitatis, in fraternitatis amore, simplici ex corde invicem diligite attentius, renati non ex semine corruptibili, sed incorruptibili per verbum Dei vivi et permanentis, quia omnis caro ut fenum, et omnis gloria ejus tanquam flos feni; exaruit fenum et flos ejus decidit, verbum autem Domini manet in aeternum.

Hoc est autem verbum quod evangelizatum est in vobis.

Deponentes quidem omnem malitiam et omnem dolum et simulationes, et invidias et omnes detractiones, sicut modo geniti infantes rationabiles sine dolo lac concupiscite, ut in eo crescatis

in salutem, si gustatis quoniam dulcis est Dominus.

At quem attendentes lapidem vivum ab hominibus quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi tanquam lapides vivi superaedificamini, domos spirituales, sacerdotium sanctum offerre spirituales hostias acceptabiles Deo per Jesum Christum, propter quod continet Scriptura: Ecce pono in Sion lapidem summum, angularem et electum, pretiosum, et qui crediderit in eum non confundetur, vobis igitur honor credentibus, non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli.

Et lapis offensionis et petra scandali his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt.

Vos autem genus electum,

regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis, ut virtutes annuntietis ejus qui de tenebris vos revocavit in admirabile lumen suum * .

Estote ergo, charissimi, prudentes et vigilate in orationibus; ante omnia autem mutuam in vobismetipsis charitatem continuam habentes, quia charitas operit multitudinem peccatorum, hospitales invicem sine murmuratione unusquisque sicut accepit

gratiam in alterutrum illam administrantes sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei.

Si quis loquitur quasi sermones Dei.

Si quis ministrat tanquam ex virtute quam administrat Deus ut in omnibus honorificetur Deus per Jesum Christum, cui est gloria et imperium in saecula saeculorum.

Amen. * » Data Kalend.

Aprilis, Maxentio et Maximo IV cc. consul.

EPISTOLA MARCELLI PAPAE AD MAXENTIUM TYRANNUM.

MARCELLUS episcopus sanctae et apostolicae et catholicae urbis Romae, MAXENTIO.

Magistra bonorum omnium charitas quae nihil rapit extraneum, nihil agit asperum, nihil confusum, nihil factiosum, nihil quod honori divino repugnet, animae propriae noceat, aut proximi commodo deroget,

oblita sui, non quae sua sunt, sed quae Dei vel proximi quaerens, nemini invidens omnibus consulens, non saeviens, sed compatiens, non rapiens, sed largiens, non murmurans, sed omnia aequanimiter tolerans, si in te perfecte habitaret, temperares animum a malis, saevire desineres, id est, Dei Ecclesiam ac sanctos ejus persequi cessares, tyrannidi modum imponeres, furorem cohiberes, humanitati invigilares, modestiam amplectereris, et bonis potioribus frui satageres.

Charitas enim exercet corda, sensus corroborat, ut nihil grave, nihil difficile, sed totum fiat dulce quod agitur, dum ejus sit proprium nutrire pacifica, servare conposita, dissociata conjungere, prava dirigere, et virtutes reliquas perfectionis suae munimine solidare.

De ipsa ergo omnes monens

Apostolus, ita loquitur, dicens: « Si linguis hominum loquar et angelorum, charitatem autem non habeam, factus sum velut aes sonans aut cymbalum tinniens; et si habuero omnem prophetiam, et noverim mysteria omnia et omnem scientiam, et habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habeam, nihil sum; et si distribuero in cibos pauperum omnes facultates meas, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, charitatem autem non habeam, nihil mihi prodest.

Charitas patiens est, benigna est.

Charitas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem veritati.

Omnia suffert, omnia credit,

omnia sperat, omnia sustinet.

Charitas nunquam excidit * .

» Quisquis ergo in ejus se radice inserit nec a viriditate deficit, nec a fructibus inanescit, quia amore fecunditatis opus efficax non admittit.

Licet modo charitas in persecutoribus Ecclesiae servorum quae Dei arefacta sit, viget tamen in amatoribus ejus, et in eos qui patiuntur propter justitiam, de quibus, ipsa per se Veritas testatur dicens: « Beati qui persecutionem patiuntur propter justitiam * .

» Et alibi: « Si me persecuti sunt, et vos persequentur * , » potius enim nos et omnes Domini sacerdotes,

qui ejus videlicet sunt veri sacerdotes elegimus propter justitiam, et veram fidem persequi, et pro Christi nomine pati, quam multis divitiis ditari, honoribusque copiosissimis abundare, et coelesti regno carere.

Ista enim temporalia sunt, illa aeterna, ista caduca, et ad horam transeuntia, illa vero perpetua

et sine fine mansura.

Tu ergo, qui nos suades cultum dimittere divinum, et a recta fide recedere, diisque immolare, melius tibi foret, ut tu prius mutabilem te praeberes, omnesque exhortareris fidei documenta et divini cultus ministeria ita tenere, sicut Patres nostri, sancti apostoli, sibi tradita praedicaverunt et docuerunt.

Boni enim principis ac regis est ecclesias contritas atque scissas restaurare, novas aedificare, et Dei sacerdotes honorare atque tueri.

Unde sanctos apostolos eorumque successores sub divina contestatione constituisse legimus, non debere fieri persecutiones, nec inferri fluctuationes, nec invidere laborantibus in agro Dominico, neque expellere aeterni Regis dispensatores, sed si qui expulsi fuerint aut suis rebus exspoliati primo omnia

legaliter reddi, quae eis ab inimicis aut a persecutoribus ablata sunt, et sedes proprias cum omnibus ad se pertinentibus regulariter restitui, et postea tempore congruo vocari ad synodum regulariter congregatam, nec liceret ei, priusquam fiant haec, de se juxta statuta praedictorum respondere, aut de suis impetitionibus, si se viderit praegravari, reddere rationem.

Sed, his rite peractis, suisque omnibus libere dispositis, si tum juste videtur, suis respondeat accusatoribus, et inducias, si ei necesse fuerit, accipiat non modicas ut explorare valeat ea quae objiciuntur ei, ne aliquando delusus fraude innocenter ruat, quoniam non oportet quemquam judicare vel damnare priusquam legitimos habeat praesentes accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda

crimina.

Unde ait propheta: « Priusquam agnoscas, non judices quemquam * .

» In hoc ergo qui episcopi et reliqui servi Dei persequuntur, non tantum ipsi persequuntur quantum ille cujus vice funguntur, sicut scriptum est, « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei * .

» Et alibi: « Qui vos contristavit, me contristavit * ; » et: « Qui facit injuriam, recipiet id quod inique gessit * , » vos ergo, licet « corpora nostra possitis occidere, animas tamen non potestis occidere * , » nec gradus nobis divinitus collatos potestis auferre.

Synodum ergo absque hujus sanctae sedis

auctoritate episcoporum, quanquam quosdam episcopos possitis congregare, non potestis regulariter facere, neque ullum episcopum qui hanc appellaverit apostolicam sedem damnare, antequam hinc sententia finitiva procedat.

Nam si saeculares in publicis judiciis libellis utuntur appellatoriis, quanto magis sacerdotibus haec eadem agere licet, qui super illos sunt?

de quibus dictum est: « Ego dixi: Dii estis et filii excelsi omnes * .

» Et ideo nullus episcopus nisi in legitima synodo suo tempore, apostolica aut regulari auctoritate convocata, super quibuslibet pulsatus criminibus audiatur vel judicetur, ne innocens damnetur aut perdat communionem.

Quod laici, aut suspecti episcopos non debeant accusare, neque accusatoribus de inimici domo prodeuntibus

credendum sit, et a beato Clemente ipsis eum instruentibus apostolis legimus definitum, et nos eadem firmamus, quoniam iidem odio multoties incensi recte viventes, atque credentes perturbare nituntur.

Propterea persona, fides, vita, et conversatio atque suspicio accusantium enucliatim primo inquirenda est, deinde quae objiciuntur fideliter pertractanda, quia nihil ante fieri debet quam impetitorum vita, et suspicio atque odium inquiratur.

Et si bonae conversationis non fuerint aut laici, vel manifesti inimici aut odio respersi fuerint, nequaquam in episcoporum recipiantur accusatione.

Haec vobis a quibus minis infeste persequimur scienda mandamus, ut ab his vos caveatis, et cessetis persequi eos qui Deo ministrant, quorum

orationibus et terrena bella sedantur, et Deus peccatoribus conciliatur; et si amplius nos elegeritis persequi quam Deo placere, et nos magis eligimus sustinere persecutionem quam regulam confundi ecclesiasticam, hortante nos ipsa Veritatis voce, atque ita testante: « Nolite timere eos qui occidunt corpus, animam autem non possunt occidere * .

» Et iterum: « Si quis vult venire post me, abneget semetipsum et tollat crucem suam et sequatur me.

Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam.

Qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam.

Quid enim prodest homini si mundum universum lucretur, animae vero suae detrimentum patiatur?

Aut quam dabit homo commutationem pro anima sua?

Filius

enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis, et tunc reddet unicuique secundum ejus opus * .

» Ista vobis valde timenda et cavenda sunt, a quibus Ecclesia Dei ejusque ministri vexantur et persequuntur, quibus Dominus per Prophetam minando loquitur dicens: « Homo in honore non commorabitur, assimilatus jumentis exaequatus est.

Haec est via eorum, insipientia eorum, et post eos juxta os eorum curret, quasi oves in inferno positi sunt, mors pascet eos, et subjicient eos recti in matutino, et figura eorum conteretur in inferno post habitaculum suum, verumtamen Deus redimet animam meam de manu inferi cum assumpserit me.

Noli timere, cum ditatus fuerit vir, cum multiplicata fuerit gloria domus ejus

neque enim moriens tollet omnia, nec descendet post eum gloria ejus.

Quia animae suae in vita sua benedicet.

Laudabunt te cum bene fuerit tibi.

Intrabit usque ad generationem patrum suorum, usque in finem non videbit lumen, homo cum in honore esset, non commovebitur, assimilatus jumentis exaequatus est * .

» Et alibi: « Quid gloriaris in malitia, potens misericordia Dei, tota die insidias cogitavit lingua tua, quasi novacula acuta faciens dolum.

Dilexisti malitiam magis quam bonum, mendacium magis quam loqui justitiam.

Dilexisti omnia verba ad devorandum, lingua dolosa.

Sed Deus destruet te in sempiternum, terrebit et evellet te de tabernaculo, et eradicabit te de terra viventium.

Et videbunt justi et timebunt, et super

eum ridebunt.

Ecce vir qui non posuit Deum fortitudinem suam, sed speravit in multitudine divitiarum suarum confortatus est in insidiis suis.

Ego autem sicut oliva virens, in domo Dei speravi in misericordia Dei in saeculum, et in aeternum confitebor tibi in saeculum quam fecisti, et exspectabo nomen tuum quam bonum in conspectu sanctorum tuorum * » Ista vobis omnia ad interitum, nobis autem ad confortationem, ne pereamus, dicta sunt.

Vobis ergo ideo haec scribimus, quia debitores vobis sumus, dicente Domino: « Diligite inimicos vestros, benefacite eis qui vos oderunt * .

» Et alibi Scriptura loquitur dicens: « Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi.

Hoc enim faciens carbones ignis congregas super caput ejus

* .

» His fulti auctoritatibus bellum quod adversum nos excitatis adeo feliciter dextera Domini protegente nos atque pro nobis pugnante pacifice portare cupimus ut triumphante Christo omnium verorum fiat una victoria sacerdotum et coruscante lumine veritatis, solem erroris tenebrae cum suis auctoribus pellantur, quia non est in hominis potestate consilium Dei.

« Justus est enim Dominus et omnia judicia ejus justa sunt, atque omnes viae ejus misericordia et veritas et judicium * .

In manu Domini potestas terrae, cui exsecrabilis est omnis iniquitas, in manu Dei potestas hominis, et super faciem scribae imponent honorem suum.

Perdidit Deus memoriam superborum, 52 et inique agentium, et non dereliquit memoriam humilium, et bonorum

hominum * .

Hoc autem pro certo habet omnis qui recte colit Deum, quia si vita ejus in probatione fuerit corroborabitur, et si in tribulatione liberabitur.

Si vero in correptione fuerit, ad miseriam perveniet.

Tu ergo ne delecteris in perditionibus nostris, quia post tempestatem facit Deus tranquillitatem, et post lacrymationem et fletum exsultationem infundit.

Benedictus Dominus Deus Patrum nostrorum, qui, cum iratus fuerit, misericordiam faciet, et in tempore tribulationis peccata dimittit * .

Magnus est Dominus in aeternum, et ipse reget nos in saecula * , » quoniam regnum ejus permanet in saecula saeculorum, Amen.

Data XVI Kal. Februarii Maxentio et Maximo IV cc. consul.

INCIPIUNT DECRETA EUSEBII PAPAE. *

Charissimis fratribus Domino et Deo dilectis episcopis omnibus per Gallicanas provincias constitutis EUSEBIUS.

Scripta sanctitatis vestrae cum magna gratiarum actione suscepi, gavisus scilicet de vestra sospitate, sed contristatus nimis de vestra oppressione.

Quod significastis enim quid de conversis haereticis fieri debuisset, scitote nos eos qui in sanctae Trininitatis fide baptizati sunt per impositionem manus suscipere.

De accusationibus vero clericorum super quibus mandastis, scitote, a tempore apostolorum in hac sancta urbe servatum esse accusatores et accusationes, quas exterarum consuetudinum leges non asciscunt, a clericorum accusatione submotas.

Similiter laicos non accusasse episcopos hactenus observatum

et constitutum est, quia ejusdem non sunt conversationis.

Et oppido eis quidem infesti existunt, quippe cum vita et secreta eorum a laicorum actibus debeant esse remota, nec ab his impeti debeant, quorum castitatem et gravitatem nolunt imitari, maxime cum nec hi eos in suis volunt recipere accusationibus.

De ipsis vero, suis videlicet agricultoribus atque ministris, dominus laicis et cunctis eos persequentibus ait: « Nolite tangere christos meos, et in prophetis meis nolite malignari * .

» Et ipsa sacra Scriptura dicit: « Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei * .

» Talia enim et his similia sancti Patres praevidentes pericula, laicos saeculo militantes ab accusatione sacerdotum prohibuere, similiter servos et liberos

atque censibus publicis vel privatis subjugatos, omnesque infames ab eadem accusatione vel tergiversatione submoverunt.

Non enim oportet ut permittantur carnales spirituales persequi, nec sceleribus irretiti, vel saeculo militantes episcopos infamare, vel lacerare aut crimen opponere.

Nam si hoc apostoli aut successores eorum permitterent, perpauci remansissent qui Domino in sacerdotali ordine militassent.

Idcirco et nos, sequentes Patrum vestigia, per Salvatorem servorum Dei, quascunque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his impugnandi alterum, et nos licentiam submovemus, et nullae accusationes a judicibus audiantur ecclesiasticis quae legibus saeculi prohibentur.

Quapropter illi, quibus indita non est ad unguem polita perfectio,

talia silere debent, ita ut nec mutilentur, nec praeponantur, nec illi qui aut in fide catholica, aut inimicitia suspecti sunt ad pulsationem praedictorum admittantur, quia veritatis professores infidelitas et inimicitia impedire solet.

Nec illi credendi sunt, aut admittendi, qui aliorum sponte crimina confitentur, et ideo replicanda est sollicite veritas, quam

sponte prolata in illis vox habere non potest; hanc diversis cruciatibus e latebris suis religiosus tortor exigere debet, ut dum poenis corpora solvuntur, quae gesta sunt fideliter et veraciter exquirantur.

Unde, quaeso, primum ad leges publicas, deinde ad judices ora convertite, qui possunt et volunt in defensione omnium juste loqui.

Nos enim quos Dei servitium post istarum rerum abjectionem fecit ingenuos, qui talium insultationes, aut contumelias, aut despicimus, aut deridemus, quibus scriptum est de famulis et vulgi hominibus per Apostolum: Mementote quia vester et illorum Dominus in coelis est, ad haec saeculi mala revocabimur?

Faciendum a nobis est, quod facientem alterum profanum esse contendimus?

Quod per ministerium

jussionis et manus alienae incestaret aspectum, nostro peragetur imperio, nolite hanc per universas Ecclesias mentem rapacium luporum more et natura servare, quia postquam nos maculat, forte pro desideriis eorum cruenta discussio effectum in his quo tendunt non habebunt, dicente nobis propheta: « Ponamus circulum in naribus eorum, et frenum in labiis, et reducamus eos in viam rectam * , » quia eodem propheta asserente, impugnantur qui dicunt, erunt quasi non sint, et peribunt viri qui contradicunt nobis.

Infames enim sunt proculdubio impugnatores episcoporum omnesque qui adversus Patres armantur, et conculcatores Ecclesiarum sacerdotumque ejus; et qui de publicis fugiunt praeliis, et mandata Dei contemnunt, et qui aliqua

culpa infamiae asperguntur maculis omnibus impugnandi episcopos, Patrum sequentes instituta, et nos licentiam submovemus, quia odit Deus eos, qui Patres persequuntur, ut Patrum invasores, qui in omni mundo infamia notantur, et ideo juste et regulariter respuuntur.

Nunc longa non opus est admonitione; jam perditis odium debemus operire, de quibus jam non superest quod damnetur auctoribus, de quibus Dominus per prophetam loquitur, dicens: « Reprobantes verbum, sperastis in calumniam et in tumultum et innixi estis in eo.

Propterea erit vobis iniquitas haec sicut interruptio * , » rursus etiam de talibus propheta clamat dicens: « Accedite huc, semen adulterii et fornicarii.

Super quem lusistis, super quem dilatastis os et ejecistis linguam.

Nunquid non vos filii scelesti estis, semen mendax?

» * Cessent impii commentitia adversus simplices jam fraude mentiri.

« Custodi, inquit propheta, linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum.

Recede a malo, et fac bonum, quaere pacem et persequere eam.

Oculi Domini ad justos, et aures ejus ad clamorem eorum.

Vultus

autem Domini super facientes mala, ut perdat de terra memoriam eorum * » et paulo post: « Interficiet impium malitia, et odientes justum culpabuntur * .

» Nos quanquam multa patiamur a talibus, « Diligamus nos, charissimi, invicem, quoniam charitas ex Deo est.

» Et omnis qui diligit, ex Deo natus est, et cognoscit Deum.

Qui non diligit, non novit Deum, quia Deus charitas est.

In hoc apparuit charitas Dei in nobis, quoniam Filium suum unigenitum misit Deus in mundum ut vivamus per eum.

In hoc est charitas, non quasi nos dilexerimus Deum, sed quoniam ipse dilexit nos, et misit Filium suum propitiationem pro peccatis nostris.

Charissimi, si Deus dilexit nos, et nos debemus alterutrum diligere.

Deum nemo vidit unquam.

Si diligamus invicem, Deus in nobis manet, et charitas ejus in nobis perfecta est.

In hoc intelligimus, quoniam in eo manemus et ipse in nobis, quoniam de Spiritu suo dedit nobis, et nos vidimus, et testificamur, quoniam Pater misit Filium suum salvatorem mundi.

Quisquis confessus fuerit quoniam Jesus est Filius Dei, Deus in eo manet et ipse in Deo.

Et nos agnovimus et credimus veritati, quam habet Deus in nobis.

Deus charitas est, et qui manet in charitate in Deo manet, et Deus in eo.

In hoc perfecta est charitas nobiscum, ut fiduciam habeamus in die judicii, quia sicut ille est, et nos sumus in hoc mundo.

Timor non est in charitate, sed perfecta charitas foras mittit timorem, quia timor poenam habet.

Qui autem timet, non est

perfectus in charitate.

Nos ergo diligamus Deum, quoniam Deus prior dilexit nos.

Si quis dixerit, quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit, mendax est.

Qui autem non diligit fratrem suum quem videt, Deum quomodo potest diligere?

Et hoc mandatum a Deo habemus, ut qui diligit Deum, diligat et fratrem suum.

Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus, et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit eum qui natus est ex eo.

In hoc cognovimus quoniam diligimus natos Dei, cum Deum diligamus, et mandata ejus faciamus.

Haec est enim charitas Dei ut mandata ejus custodiamus.

Et mandata ejus gravia non sunt, quia omne quod natum est ex Deo, vincit mundum.

Et haec est victoria quae vincit mundum fides nostra.

Quis est qui vincit

mundum nisi qui credit, quoniam Jesus est Filius Dei?

Hic est qui venit per aquam et sanguinem Jesus

Christus, non in aqua solum, sed in aqua et sanguine.

Et Spiritus est qui testificatur, quoniam Christus est veritas, quoniam tres sunt qui testimonium dant, spiritus, sanguis, et aqua, et hi tres unum sunt.

Si testimonium hominum accipimus, testimonium Dei majus est, quia testificatus est de Filio suo.

Qui credit in Filium Dei, habet testimonium Dei in se.

Qui non credit Filio, mendacem facit eum, qui non credit in testimonio, quod testificatus est de Filio suo Deus.

Et hoc testimonium est, quoniam vitam aeternam dedit nobis Deus.

Et haec vita in ejus Filio.

Qui habet Filium habet vitam, qui non habet Filium Dei non habet vitam.

Haec scribo vobis, ut sciatis, quoniam vitam habebitis aeternam, qui creditis in nomine Filii Dei.

Et haec est

fiducia, quam habemus ad eum, quia quodcunque petierimus secundum voluntatem ejus audiet nos.

Et scimus quia audit nos quidquid petierimus.

Scimus quoniam habemus petitiones quas postulamus ab eo.

Qui scit fratrem suum peccare peccatum non ad mortem, petat et dabitur ei vita peccanti non ad mortem.

Est peccatum ad mortem, non pro illo dico ut roget quis.

Omnis iniquitas peccatum est, et est peccatum ad mortem.

Scimus, quia omnis qui natus est ex Deo non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.

Scimus enim quoniam ex Deo sumus, et mundus totus in maligno positus est.

Et scimus quoniam Filius Dei venit, et dedit nobis sensum, ut cognoscamus Deum verum, et simus in vero Filio

ejus, hic est verus Deus, et vita aeterna * .

Propter mala sua multi potentes oppressi sunt valde, et gloriosi traditi sunt in manus alterorum.

Benedictio autem Dei in mercedem justi festinat et in honore boni processus illius fructificat.

Beatus vir qui non est lapsus verbo ex ore suo, et non est stimulatus in tristitia delicti.

Scitote, charissimi, pro ea pietate quae vobis Dei famulis impendenda est, omnes suggestiones vestras fidei catholicae profuturas, me dignanter suscepisse, ut ipsarum quoque opera, et pax Christiana reparari, et error ipsius possit aboleri.

Et si amplius de talibus aut his similibus aliquid fuerit deliberandum, celeriter ad nos relatio dirigatur, ut pertractata qualitate horum nostra quid observari debeat sollicitudo constituat.

Data VI Kal. August. Constante cons.

EPISTOLA EUSEBII PAPAE AD AEGYPTIOS.

EUSEBIUS Romanae et apostolicae Ecclesiae episcopus dilectissimis in charitate Christi unanimis charitatis glutino connexis, fratribus per Alexandriam et Aegyptum Domino militantibus, et rectam fidem tenentibus in Domino salutem.

« Benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi, Pater misericordiarum, et Deus totius consolationis qui consolatur nos in omni tribulatione nostra, ut possimus et ipsi consolari eos qui in omni

pressura sunt per exhortationem qua exhortamur ipsi a Deo: quoniam sicut abundant passiones Christi in nobis, ita et per Christum abundat consolatio nostra.

Sive autem tribulamur pro vestra exhortatione et salute, sive exhortamur pro vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam earumdem passionum quas et nos patimur, et spes nostra firma est pro vobis scientes, quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et consolationis (II Cor. I, 3,

et seq.

). » « Vetera, dilectissimi, transierunt et ecce facta sunt nova.

Omnia autem ex Deo qui reconciliavit nos sibi per Christum, et dedit nobis ministerium reconciliationis, quoniam quidem Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi, non reputans illis delicta 53 ipsorum, et posuit in nobis verbum reconciliationis, pro Christo ergo legatione fungimur tanquam Deo exhortante per nos.

Obsecramus, pro Christo reconciliamini Deo.

Eum qui non noverat peccatum, pro nobis peccatum fecit, ut nos efficeremur justitia Dei in ipso.

Adjuvantes autem exhortamur, ne in vacuum gratiam Dei recipiatis.

Ait enim: Tempore accepto exaudivi te, et in die salutis adjuvi te.

Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.

Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur

ministerium nostrum, sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos, sicut Dei ministros, in multa patientia, in tribulationibus, in necessitatibus, in angustiis, in plagis, in carceribus, in seditionibus, in laboribus, in vigiliis, in jejuniis, in castitate, in scientia, in longanimitate et suavitate, in Spiritu sancto, in charitate non ficta, in verbo veritatis, in virtute Dei, per arma justitiae a dextris et a sinistris, per gratiam et ignobilitatem, per infamiam et bonam famam, ut seductores et veraces, sicut qui ignoti et cogniti, quasi morientes, et ecce vivimus, ut castigati et non mortificati, quasi tristes, semper autem gaudentes, sicut egentes, multos autem locupletantes, tanquam nihil habentes et omnia possidentes.

Os nostrum patet ad vos, charissimi, cor nostrum dilatatum est.

Non angustiamini in carnalibus, angustiamini autem in spiritualibus.

Eamdem autem habentes remunerationem, tanquam filiis dico dilatamini et vos.

Nolite jugum ducere cum infidelibus.

Quae autem participatio justitiae cum iniquitate, aut quae societas luci ad tenebras?

Quae autem conventio Christi ad Belial?

Aut quae pars fideli cum infideli, quis autem consensus templo Dei cum idolis?

Vos enim estis templum Dei vivi, sicut dicit Dominus.

Quoniam inhabitabo in illis, et inambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus, propter quod exite de medio eorum, et separamini de medio eorum dicit Dominus, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus optimus.

Has igitur habentes

promissiones, charissimi, mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei * .

» Errorem vestrum corrigite, fratres, et ab omni erroris macula vos custodite, ut purum Deo munus offerre valeatis.

Servos Dei nolite persequi.

Episcopos nolite infamare neque accusare, quia Deus eos suo judicio voluit reservari.

Quod enim non ab humanis, aut pravae vitae hominibus eos depravari, aut accusari voluit, ipse dedit exemplum, quando per seipsum et non per alium, negotiantes ejecit sacerdotes de templo, et mensas nummulariorum proprio evertit flagello, et ejecit de templo, et sicut alibi ait: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem

deos discernit * .

» Dei ergo ordinationem accusat, qui episcopos accusat vel condemnat dum minus spiritualia quam terrena sectatur.

Causa enim fidei et dilectionis quibus salus Christiana consistit, multa me sollicitudine laborare compellit, metuentem ne pravitas quae in suis fuerat amputanda principiis, processu temporis, et pertinacior fiat et altior.

Nam inimicum nimis est atque incongruum eos qui episcopos vel reliquos veros sacerdotes sua persecutione vexant, catholicorum nominibus sine discretione misceri, cum jam natam impietatem non deserentes, ipsi sua pravitate condemnantur, quos convenit percelli pro perfidia, aut liberari pro venia, quia sicut plenum pietatis est oppressis charitatem Dominicam reddi, ita justum est omnia perturbantis

auctoritatem amputari.

Miror, charissimi, quare tam cito movemini, atque a vestro sensu transferimini, cum scriptum sit: « Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere.

Si praestes animae tuae concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.

Ne oblecteris in turbis, nec in modicis.

Adest enim commissio illorum.

Ne fueris mediocris in contentione ex fenore, et non est tibi nihil in saeculo.

Eris enim invidus tuae vitae.

Operarius ebriosus non locupletabitur, et qui spernit modica paulatim decidet, et mulieres apostatare faciunt sapientes, et arguunt sensatos, et qui se jungit fornicariis erit nequam; putredo et vermis haereditabunt illum, et extolletur in exemplum majus, et tolletur de numero anima ejus.

Qui credit cito levis corde est, et minorabitur,

et qui delinquit in animam suam insuper habebitur.

Qui gaudet iniquitate denotabitur; et qui odit correptionem minuetur vita.

Et qui odit loquacitatem, exstinguit malitiam.

Qui peccat in animam suam poenitebit, et qui jucundatur in malitia denotabitur.

Ne iteres verbum nequam et durum, et non minoraberis.

Amico et inimico noli enarrare sensum tuum, et si est tibi delictum, noli denudare.

Audiet enim te, et custodiet te, et, quasi defendens peccatum, odiet te, et sic adhaerebit tibi semper.

Audisti verbum adversus proximum?

commoriatur in te fidens quoniam non te disrumpet, a facie verbi parturit fatuus, tanquam gemitus partus infantis.

Sagitta infixa femori carnis, sic verbum in corde stulti.

Corripe amicum, ne forte cum fecerit injuriam et non

intellexerit, dicat: Non feci, aut si fecerit, ne iterum addat facere.

Corripe proximum ne forte non dixerit, et si dixerit, ne forte iteret.

Corripe amicum, saepe enim fit commissio, et non omni verbo credas.

Est qui labitur in lingua sua, sed non ex animo.

Quis est enim qui non deliquerit in lingua sua?

Corripe proximum antequam commineris, et da locum timori Altissimi, quia omnis sapientia et scientia timor Dei, et in illa est timere Deum, et in omni sapientia dispositio legis.

Non est sapientia neque scientia, et non est cogitatus bonus, nisi in illa.

Peccatorum prudentia est nequitia, et in ipsa exsecratio, et est insipiens, qui imminuitur sapientia.

Melior est homo qui deficit sapientia, et deficiens sensu in timore

quam qui abundat sensu, et transgreditur legem Altissimi.

Est solertia certa, et ipsa iniqua, et est qui emittit verbum certum enarrans veritatem.

Est qui nequiter humiliat se, et interiora ejus plena sunt dolo.

Et est justus qui se nimium submittit a multa humilitate, et est justus qui inclinat faciem, et fingit non videre se quod ignoratum est.

Et si ab imbecillitate virium vetetur peccare, si invenerit tempus malefaciendi malefaciet.

Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus, amictus corporis et risus dentium, et ingressus hominis enuntiat de illo.

Est correptio mendax in ore contumeliosi et est judicium quod non probatur esse bonum, et est tacens, et ipse est prudens.

Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non

prohibere!

Concupiscentia spadonis devirginavit juvenculam, sic qui facit per vim judicium iniquum.

Quam bonum est correpto manifestare poenitentiam, sic enim effugies voluntarium peccatum.

Est tacens qui invenitur sapiens, et est odibilis qui procax est ad loquendum.

Est autem tacens non habens sensum loquelae, est et tacens tempus, sciens apti temporis.

Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabit tempus.

Qui multis utitur verbis laedit animam suam, et qui potestatem sibi assumit injuste odietur.

Est processio in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.

Est datum quod non est utile, et est datum, cujus retributio duplex, sed propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levabit caput.

Est qui multa

redimat modico pretio, et est restituens ea septuplum.

Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur, datum insipientis non erit utile tibi.

Oculi enim illius septemplices sunt.

Exigua dabit, et multa improperabit, et apertio oris illius inflammatio est, hodie fenerat quis, et cras expetit, et odibilis homo hujusmodi.

Fatuo non erit amicus, et non erit gloria bonis illius.

Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt, quoties et quanti irridebunt eum!

neque enim quod habendum erat directo sensu distribuit, similiter et quod non erat habendum.

Lapsus falsae linguae quasi qui a pavimento cadens, sic casus malorum festinanter venient.

Homo ingratus quasi fabula vana in ore indisciplinatorum assidua erit.

Ex ore fatui reprobabitur

parabola, non enim dicit illam in tempore suo.

Est qui vetatur peccare ab inopia, et in requie sua stimulabitur.

Est qui perdet animam suam pro confusione, et ab imprudenti persona perdet eam, personae autem acceptione perdet se.

Est qui prae confusione promittit pro amico, et lucratus est eum inimicum gratis.

Opprobrium enim nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit.

Laudat furem assiduitas viri mendacis, perditionem autem ambo haereditabunt.

Mores hominum mendacium sine honore, et confusio illorum cum ipsis sine intermissione * .

»

Vos, fratres, admonemus profutura hominibus invicem indesinenter sectari in charitate Christi, similiter

obsecramur vos in Domino « ut digne ambuletis vocatione qua vocati estis cum omni humilitate et mansuetudine, cum patientia invicem supportantes in charitate, solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis, unum corpus et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae, unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus, et Pater omnium, qui super omnes, et per omnia, in omnibus nobis.

Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi, propter quod dicit: Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit bona hominibus.

Quod autem ascendit, quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terrae.

Qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia.

Et ipse

dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores ad consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi, donec occurramus omnes in unitatem fidei, et agnitionis Filii Dei in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi, ut jam non simus parvuli fluctuantes, et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum, in astutia ad circumventionem erroris * .

» De occultis enim cordis alieni temere judicare iniquum est et eum cujus non videntur nisi opera bona, peccatum est ex suspicione reprehendere.

Oves ergo quae pastori suo commissae sunt, eum nec reprehendere (nisi a recta fide exorbitaverit) debent, nec ullatenus accusare possunt,

quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur.

Ideo ista dicimus, quia in scripturis vestris reperimus quosdam episcopos nostris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione.

Et idcirco quosdam esse rebus suis exspoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos.

Quos sciatis, nec ad synodum comprovincialem, nec ad generalem posse vocari, nec in aliquid judicare antequam cuncta quae eis sublata sunt legibus potestati eorum redintegrentur.

Prius ergo oportet omnia illis legibus redintegrari, et Ecclesias quae eis sublatae sunt cum omni privilegio suo restitui et, post modum non sub angusti temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati

vel expulsi esse videntur antequam ad synodum convocentur, et ab omnibus quibusque suae provinciae episcopis audiantur.

Nam nec convocari ad causam, nec dijudicari potest exspoliatus vel expulsus, quia non est privilegium, quo exspoliari possit jam nudatus.

Unde et antiquitus decretum est, ut omnes possessiones, et omnia sibi sublata atque fructus cunctos ante litem contestatam praeceptor vel primas possessori restituat.

Et alibi scriptum habetur: Ille qui violentiam pertulit universa in statu quo fuerant recipiat, et quae possidet securus teneat.

Et alibi: In synodalibus Patrum decretis, et regum edictis legitur statutum: Redintegranda sunt omnia exspoliatis vel ejectis episcopis poenitentialiter ordinatione pontificum

et in eorum unde abscesserunt loca funditus revocanda quacunque conditione temporis, aut dolo, aut captivitate, aut virtute majorum, aut per quascunque injustas causas res Eccclesiae, vel proprias, aut substantias suas perdidisse noscuntur, ante accusationem aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua.

Est etiam in antiquis Ecclesiae statutis decretum, ut qui aliena invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat.

Unde et in Evangelio scriptum est: « Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum * .

» Et in legibus saeculi cautum habet: Qui rem subripit alienam, illi cujus res direpta est in decuplum quae sublata sunt restituat.

Et in lege divina legitur: 54 « Maledictus omnis qui transfert terminos proximi sui.

Et dicet omnis

populus, Amen * .

» Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque sua damnatione.

Pacem et non damnum, aut injustitiam alicujus sectamini invicem et in omnes.

Veritatem autem facientes in charitate, crescamus in illo per omnia qui est caput Christus, ex quo totum corpus compactum et connexum per omnem juncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscujusque membri, augmentum corporis facit in aedificationem sui in charitate.

De caetero, charissimi, gaudete et perfecti estote, exhortamini.

Idem sapite, pacem habete, et Deus pacis et dilectionis erit vobiscum.

Dominus custodiat vos et nunc, et in die aeternitatis.

Amen. Data IX Kalen.

Octobris, Constante. cc. consul.

ITEM EPISTOLA EUSEBII PAPAE EPISCOPIS THUSCIAE ET CAMPANIAE.

Dilectissimis fratribus, universis episcopis per Campaniam et Thusciam constitutis, EUSEBIUS.

Benedictus Dominus Deus noster, qui per misericordiam suam Romanam Ecclesiam beati Petri, apostolorum principis, sacerdotio ditavit, nobisque viam monstrandam circa nos propter universalem curam quae nobis propter privilegium ejusdem Ecclesiae charitatis indulsit, ut qui cohaeremus firmitate fidei, jungamur quoque votiva jucunditate colloquii, quo facilius dum per litterarum ministeria ad vos usque pertendimus, etiam corda vestra ad religiosum cultum apostolicis admonitionibus incitemus, et dum dilectionis nostrae spei reddimus velut quoddam debitum, plenum circa Deum monstremus affectum.

Jungamus ergo, dilectissimi fratres, continuas

et humiles preces, et Deum nostrum oris et cordis lacrymis supplicantes jugi deprecatione poscamus, ut institutione et opere illi cujus esse membra cupimus, haereamus, nec unquam ab illa via quae Christus est devio tramite declinemus, ne ab eo juste quem nos impie relinquimus, deseramur infideles.

Quod cum superni favoris auxilio ea nobis potest ratione contingere, si apostolica dogmata, si Patrum mandata servamus, dicit enim Dominus noster: « Qui diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus * .

» Et licet haec possint generaliter dicta sufficere, ut vel declinemus errata, vel custodiamus catholica, ab apostolis tamen eorumque successoribus novimus constitutum

criminationes adversus doctores non debere suscipi, nec peregrina judicia fieri, nec quemquam alterius judicis quam sui sententia debere constringi.

Caput enim Ecclesiae Christus est, Christi autem vicarii sacerdotes sunt, qui vice Christi legatione funguntur in Ecclesia.

Idcirco quidquid ad eorum fit injuriam, ad Christum pertinet, qui dixit: « Qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me spernit.

Et qui spernit me, spernit eum qui misit me * .

» Ista, fratres, terribilia sunt et oppido diligenter

consideranda et cavenda, et tam propter eos qui semetipsos, aut cupiditate, aut avaritia, aut invidia perdere moliuntur (ne in profunda labantur, aut in talia incidant mala) quam propter persecutores Ecclesiae servorumque ejus, qui juxta veritatis vocem oculos habentes non vident, et aures habentes non audiunt, nec intelligunt quae placent Deo, sequentes in omnibus apostolicam regulam, et praedicantes ejus omnia constituta ob custodiam episcoporum, qui columnae Ecclesiae a Deo dicti sunt et caeterorum verorum sacerdotum firmantes cana Patrum statuta, statuimus iterum cum omnibus qui nobiscum sunt episcopis, sicut dudum decretum reperimus, ut homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, adulteri, incesti, venefici, suspecti, criminosi, domestici, perjuri,

et qui raptum fecerunt, vel falsum testimonium dixerunt, seu qui ad sacrilegos divinosque concurrerunt similesque eorum nullatenus ad accusationem vel ad testimonium erunt admittendi, quia infames sunt et juste repellendi, quia funesta est vox eorum.

Vocem enim funestam in omnibus interdici potius quam audiri oportet.

Periculum ergo quod doctoribus imminet summopere semper cavendum est et declinandum, et illi sunt a cunctis portandi et custodiendi, dicente Domino: « Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis * .

» Prima enim salus est rectae fidei regulas custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deviare.

Nec potest Domini nostri Jesu Christi praetermitti sententia dicentis: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo

Ecclesiam meam * , » et haec quae dicta sunt rerum probantur effectibus, quia in sede apostolica extra maculam semper est catholica servata religio.

Ideo, charissimi, et vos juxta sanctam Scripturam discite benefacere, et mala declinare, et Patrum regulis imbui, sicut scriptum est: « Fili, si habes bene fac tecum, et Deo dignas oblationes offer.

Memor esto, quoniam mors non tardat, et testamentum inferorum, quia demonstratum est tibi.

Testamentum hujus mundi morte morietur.

Ante mortem benefac

amico tuo, et secundum vires tuas exporrigens da pauperi.

Non defrauderis a die bona et particula boni doni non te praetereat.

Nonne aliis relinquas dolores et labores tuos?

In divisione sortis da et accipe, justifica animam tuam.

Ante obitum tuum operare justitiam quia non est apud inferos invenire cibum.

Omnis caro sicut fenum veterascet, et sicut folium fructificans in arbore viridi.

Alia generantur, et alia dejiciuntur.

Sic generatio carnis et sanguinis, alia finitur, et alia nascitur.

Omne opus corruptibile in fine deficiet, et qui illud operatur ibit cum ipso.

Et omne opus electum justificabitur, et qui operatur illud honorabitur in illo.

Beatus vir qui in sapientia sua morabitur, et qui in justitia sua meditabitur, et in sensu cogitabit circumspectionem Dei.

Qui excogitat

vias illius in corde suo et in absconsis illius intelligens erit, vadens post illam quasi investigator, et in viis illius consistens.

Qui respicit per fenestram ejus, et in januam illius audiens.

Qui requiescit juxta domum illius, et in parietibus illius figens palum.

Statuit casulam suam ad manus illius et requiescunt in casula illius dona per aevum.

Statuet filios suos sub tegmine illius, et sub ramis illius morabitur, protegitur sub ramis illius a fervore, et in gloria ejus requiescet.

Qui timet Dominum faciet illud, et qui continens est justitiae apprehendet illam, et obviabit illi quasi mater honorificata, et quasi mulier a virginitate suscipiet illum.

Cibabit illum pane vitae et intellectus, et aqua sapientiae salutaris potabit illum.

Et firmabitur in illo, et non flectetur,

et continebit illum, et non confundetur, et exaltabit eum apud proximos suos, et in medio ecclesiae aperiet os ejus, et implebit eum spiritu sapientiae et intellectus, et stola gloriae vestiet illum, jucunditatem et exsultationem thesaurizabit super illum, et nomine aeterno haereditabit illum.

Homines stulti non apprehendent illam, et homines sensati obviabunt illi, homines stulti non videbunt illam.

Longe enim abest a superbia et dolo.

Viri mendaces non erunt illius, et viri veraces invenientur in illa, et accessum habebunt usque ad inspectionem Dei.

Non est speciosa laus in ore peccatoris, quoniam a Deo perfecta est sapientia.

Sapientia enim Dei stabit laus, et in ore fideli abundabit, et dominator dabit eam illi.

Non dixeris: Per Dominum abest, quae odit non

feceris, non dicas: Ille me implanavit.

Non enim necessarii sunt illi homines impii.

Omne exsecramentum erroris odit Deus et non erit amabile timentibus eum.

Deus ab initio constituit hominem, et reliquit illum in manu consilii sui, adjecit mandata et praecepta sua.

Si volueris mandata, conservabunt te et in perpetuum fidem placitam facere.

Apposuit tibi aquam et ignem, ad quod volueris porrige manum, ante hominem vita et mors, bonum et malum, quod placuerit ei, dabitur illi, quoniam multa patientia Dei, et fortis in patientia, videns omnes sine intermissione.

Oculi Domini ad timentes eum et ipse cognoscit omnem operam hominis.

Nemini mandavit impie agere, et nemini dedit spatium peccandi.

Non

enim concupiscit multitudines filiorum infidelium et inutilium.

Ne jucunderis in filiis impiis, si multiplicentur, nec oblecteris super ipsos, si non est timor Dei cum illis.

Non credas vitae illorum, et non respexeris in labores eorum.

Melior est enim unus timens Deum, quiam mille filii impii.

Et utile mori sine filiis, quam relinquere filios impios.

Ab uno sensato inhabitabitur patria, et a tribus impiis deseretur.

Multa alia vidit oculus meus, et fortiora horum audivit auris mea.

In synagoga peccantium exardebit ignis, in gente incredibili exardescet ira.

Non exoraverunt pro peccatis suis antiqui gigantes, qui destruxerunt confidentes suae virtuti, et non pepercit peregrinationi illorum, sed percussit eos, et exsecratus est illos prae superbia verbi illorum.

Non misertus

est illis, totam gentem perdens, et extollentes se in suis peccatis.

Et sicut sexcenta millia peditum, qui congregati sunt in duritia cordis sui.

Et si unus fuisset cervicatus, mirum si fuisset immunis.

Misericordia enim et ira est cum illo, potens exoratio et effundens iram secundum misericordiam suam.

Sic correptio illius homines secundum opera sua judicabit.

Non effugiet in rapina sua peccator, et non retardabit sufferentiam facientis misericordiam.

Omnis misericordia faciet locum unicuique secundum meritum operum suorum, et secundum intellectum peregrinationis.

Non dicas: A Deo abscondar, et ex summo quis mei memorabitur?

In populo magno non agnoscar.

Quae est enim anima mea in tam immensa creatura?

Ecce coelum et coeli coelorum abyssus,

universa terra et quae in eis sunt, in conspectu illius commovebuntur, montes similiter et colles et fundamenta terrae.

Et cum conspexerit illa Deus, tremore concutientur, et in omnibus his insensatum est cor.

Et omne cor intelligitur ab illo, et vias illius quis intelligit?

Et procellam quam nec oculus vidit hominis?

Nam plurima opera illius sunt in absconsis, sed opera justitiae illius quis enarrabit, aut quis sustinebit?

Large enim est testamentum a quibusdam, et interrogatio hominum in consummatione est.

Qui minoratur corde cogitat mala, et vir imprudens et errans cogitat stulta * » « Omnis ergo, fratres, sermo malus de ore vestro non procedat, sed si quis bonus

est ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.

Et nolite contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die redemptionis.

Omnis amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.

Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.

Estote ergo imitatores Dei sicut filii charissimi, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.

Fornicatio autem et omnis immunditia, aut avaritia, nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed

magis gratiarum actio.

Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator, aut immundus, aut avarus (quod est idolorum servitus) non habet haereditatem in regno Christi et Dei.

Nemo vos seducat inanibus verbis.

Propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.

Nolite ergo effici participes eorum.

Eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino, ut filii lucis ambulate.

Fructus enim lucis est in bonitate, et justitia, et veritate.

Probantes quid sit beneplacitum Deo, et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem redarguite.

Quae enim in occulto fiunt ab ipsis turpe est dicere.

Omnia autem quae arguuntur a lumine manifestantur.

Omne enim, quod manifestatur, lumen est.

Propter quod dicit: Surge qui dormis, et

exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.

Videte itaque, fratres, quomodo caute ambuletis, non quasi insipientes, sed ut sapientes, redimentes tempus, quoniam dies mali sunt, propterea, nolite fieri imprudentes, sed intelligentes quae sit voluntas Dei.

Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed inpleamini Spiritu sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis in cordibus vestris Domino, gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi, Deo et Patri, subjecti invicem in timore Christi * .

»

Crucis ergo Domini nostri Jesu Christi quae nuper nobis gubernacula sanctae Romanae Ecclesiae tenentibus quinto Nonas Maii inventa est, in praedicto Kalendarum die inventionis festum vobis solemniter celebrare mandamus.

Similiter et haereticos omnes quicunque Dei gratia convertuntur, in sanctae Trinitatis nomine credentes baptizati 55 sunt, Romanae Ecclesiae regulam tenentes, per manus impositionem reconciliari praecipimus.

Manus impositionis sacramentum magna veneratione tenendum est, quod ab aliis perfici non potest, nisi a summis sacerdotibus.

Nec tempore apostolorum ab aliis quam ab ipsis apostolis legitur aut scitur peractum esse, neque ab aliis (sicut jam dictum est) quam ab illis qui eorum locum tenent unquam perfici potest, aut

fieri debet.

Nam si aliter praesumptum fuerit, irritum habeatur et vacuum, nec inter ecclesiastica unquam reputabitur sacramenta.

De caetero, fratres, gaudete et exsultate in Domino, ut sancti Spiritus gratia illuminati et confortati, vos vestrosque ad pascua aeternae vitae pervenire atque perducere adminiculante Domino valeatis.

Gratia Domini nostri Jesu Christi et charitas Dei et communicatio Spiritus sancti sit semper cum omnibus nobis.

Amen. Data VIII Kalen.

Septem. Constante c. consule.

INCIPIUNT DECRETA MELCHIADIS PAPAE. *

Dilectissimis fratribus, MARINO, BENEDICTO, LEONTIO, et caeteris Hispaniarum ac illis in partibus constitutis episcopis MELCHIADES.

Apostolici praecepti verba sunt apud Judaeos atque gentiles sine offensione nos esse debere, hoc quisque Christianus est tota animi virtute custodit.

Quod cum ita sit, non parum periculi illi manere poterit ante Deum, qui hoc detrectat etiam fidelibus exhibere.

Nam qualiter nos qui neminem perire volumus, ista contristent quae auctoribus Christianis percellunt alios Christianos, Dominicus in Evangelio sermo testatur.

Ait enim ipse Salvator quod « expediat scandalizanti unum de pusillis in maris profundum demergi * .

» Ideo quae sit ejus poena quaeramus cui tale supplicium legimus expedire.

Quapropter ista, charissimi, valde sunt verba ponderanda et cavenda, ne pro temporalibus aeterna, et pro caducis mansura, et pro pravissimis temporalibus perdantur (quod absit) perpetua gaudia.

Unde vos rogamus et obsecramus ut nullus alteri noceat, neque infestus, aut nocens existat, sed juxta Apostolum « Alter alterius onera portet ut legem Christi adimpleat * » et nolite judicare invicem, sed juxta eumdem Apostolum « hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum (Rom. XIV,

13).

» Primo semper omnia diligenter inquirite, ut cum justitia et veritate definiatis.

Neminem condemnetis ante verum et justum judicium.

Nullum suspicionis arbitrio judicetis, sed primum probate, et postea charitativam proferte sententiam.

« Et quod vobis non vultis fieri, alteri nolite facere * .

» Mementote sermonis Domini semper, qui ait: « Nolite judicare, et non judicabimini: Nolite condemnare, ut non condemnemini, in quo enim judicio judicaveritis, judicabimini * .

» Episcopos nolite judicare, nolite condemnare absque sedis hujus auctoritate.

Quod si feceritis, irrita erunt vestra judicia, et vos condemnabimini.

Hoc enim privilegium huic sanctae sedi a temporibus apostolorum statutum est servare, quod illaesum manet usque in hodiernum

diem.

Episcopos ergo quos sibi Dominus oculos elegit et columnas Ecclesiae esse voluit, quibus etiam ligandi et solvendi dedit potestatem suo judicio reservavit, hocque privilegium beato clavigero Petro sua vice solummodo commisit.

Quod ejus juste praerogativum succrescit sedi, futuris haereditandum atque tenendum temporibus, quoniam et inter beatos apostolos fuit quidam discretio potestatis.

Et licet cunctorum par electio foret, beato tamen Petro concessum est ut aliis praemineret,

eorumque quae ad querelam venirent causas et interrogationes prudenter disponeret.

Quod Dei ordinatione taliter ordinatum esse credimus, ne omnes posterorum cuncta sibi vindicarent, sed semper majores causae sicut sunt episcoporum et potiorum curae negotiorum ad unam beati principis apostolorum Petri sedem confluerent ut inde suscipiant finem judiciorum, unde acceperunt initium institutionum, ne quandoque a suo discreparent capite.

Si vero se viderit quisquam vestrum praegravari, hanc sedem appellet, huc recurrat, ut semper instituta fuit consuetudo, quia et voluntarie eis compatiemur et libenter prout Dominus dederit adminiculum feremus.

Nec a quoquam, fratres, inhibeatur aut objurgetur qui nostrae consors communionis esse voluerit,

sed magis ei veniendi auxilium praestet, quia sufficit unicuique objurgatio quae fit a plurimis, ut juxta Apostolum « magis donetis et consolemini, ne forte abundantiori tristitia absorbeatur qui in angustia est Propter quod obsecro vos, ut ipse ait, ut confirmetis in illo charitatem.

» * Eorum enim os accusandi sacerdotes vel testificandi in eos obstruimus, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus, quoniam infidelis homo mortuus est in corpore vivente, nec in suspicionem veniat homo fidelis, ut dicat aut faciat ea quae pati non vult.

Si quis fidelis est videat ne falsa loquatur, aut cuiquam insidias ponat.

Facile est ergo hominem fallere, non tamen Deum.

Sapiens non est qui nocet.

Et nihil mali vult qui est fidelis, in his enim

fidelem et infidelem hominem cognoscere possumus in nocendo et adjuvando, ut ipsa Veritas ait: « Bonus homo ex bono thesauro cordis sui profert bona, et malus homo ex malo thesauro cordis sui profert mala, ex abundantia enim cordis os loquitur * .

» Pro nobis enim dicit Dominus per prophetam.

Eos vero qui judicant vos, ego judicabo.

Et iterum ad servos dixit: Nolite timere opprobrium hominum et blasphemias eorum ne metuatis.

De talibus quoque propheta canit, dicens: « Non sic impii, sed tanquam pulvis quem projicit ventus, propterea non resurgent impii in judicio neque peccatores in congregatione justorum.

Quoniam novit Dominus viam justorum et iter impiorum peribit * .

» « Quare conturbatae sunt

gentes, et plebes meditabuntur inania?

Consurgent reges terrae, et principes tractabunt pariter adversus Dominum et adversus Christum ejus.

Disrumpamus vincula eorum, et projiciamus a nobis jugum ipsorum.

Habitator coeli ridebit, et Dominus subsannabit eos.

Tunc loquetur ad eos in ira sua, et in furore suo conturbabit eos * .

» Et alibi dixit: « Scelus impii in medio cordis ejus, non est timor Dei ante oculos ejus * .

» « Quoniam dolose egit adversus eum in oculis ejus, ut inveniret iniquitatem ad odium.

Verba oris ejus iniquitas et dolus, cessavit cogitare ut benefaceret.

Iniquitatem cogitat in cubili suo, stabit in via non bona, malum non abjiciet.

Domine, in coelo misericordia

tua, fides tua usque ad nubes, justitia tua sicut montes Dei, judicia tua abyssum multa.

Homines et jumenta salvos facies, Domine, quam pretiosa misericordia tua, Deus.

Et filii Adam in umbra alarum tuarum sperabunt.

Inebriabuntur de pinguedine domus tuae et torrente deliciarum tuarum potabis eos.

Quoniam tecum est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen.

Attrahe misericordiam tuam scientibus te, et justitiam tuam rectis corde.

Non veniat mihi pes superbiae, et manus impiorum non me commoveat, ibi ceciderunt operantes iniquitatem, expulsi sunt et non potuerunt surgere * .

» Audivimus a quibusdam fratribus quibus infesti eratis nimis quod jurgia et discordiae sint inter vos.

Propterea ista scripsimus vobis mandantes

ut ita teneatis sicut et ab apostolica sede vobis tenenda mandantur.

Unde Dominus in Evangelio militibus interrogantibus respondit dicens: « Neminem concutiatis neque calumniam faciatis, sed contenti estote stipendiis vestris * .

» Concutit enim hominem qui illum injuste conturbat, de his haec vobis interdum sufficiant.

Si autem majoribus indigueritis, vita comite mittite, et mittentur vobis.

De his vero super quibus rogitastis vos informari, id est utrum majus esset sacramentum manus impositio episcoporum aut baptismus, scitote utrumque magnum esse sacramentum.

Et sicut unum a majoribus fit, id est, a summis pontificibus, quod a minoribus perfici non potest, ita et majori veneratione venerandum et tenendum est, sed ita conjuncta

sunt haec duo sacramenta, ut ab invicem nisi morte praeveniente nullatenus possint segregari, et unum sine altero rite perfici non potest.

Nam unum praeveniente morte salvare sine altero potest, aliud autem non potest.

Unde scriptum est; « In diebus illis dicit Dominus: Effundam de Spiritu meo super omnem carnem * .

» Advertamus summas divitias bonitatis Dei.

Quod in confirmandis neophytis manus impositio tribuit singulis, hoc tunc Spiritus sancti descensio in credentium populos donavit universis.

Sed quia dicimus quod manus impositio, et confirmatio, et qui jam regeneratus in Christo est confirmare aliquid possit, forte cogitat sibi aliquis: Quid mihi prodest post mysterium baptismatis mysterium confirmationis?

Aut quantum video non

totum de fonte suscepimus, si post fontem adjectione novi generis indigemus.

Non ita, dilectissimi, attendat charitas vestra.

Sicut exigit militaris ordo ut, cum imperator quemcunque in militum receperit numerum, non solum signet receptum, sed etiam armis competentibus instruat pugnaturum; ita in baptizato benedictio illa munitio est.

Dedisti militem, da ei adjumentum militiae.

Nunquid prodest, si quisquam parentum magnam pupillo conferat facultatem, nisi providere studeat et tutorem?

Itaque Paracletus regeneratis in Christo custos, et consolator et tutor est.

Ideo dicit sermo divinus: « Nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam * .

» Ergo Spiritus sanctus,

qui super aquas baptismi salutifero descendit illapsu, in fonte pulchritudinem tribuit ad innocentiam, in confirmatione augmentum praestat ad gratiam, quia in hoc mundo tota aetate victuris inter invisibiles hostes et pericula gradiendum est, in baptismo regeneramur ad vitam, post baptismum confirmamur ad pugnam.

In baptismo abluimur, post baptismum roboramur, at si continuo transituris sufficiant regenerationis beneficia, victuris tamen necessaria sunt confirmationis auxilia.

Regeneratio per se salvat mox in pace beati saeculi recipiendos, confirmatio autem armat et instruit ad agones mundi hujus et praelia reservandos.

Qui autem post baptismum cum acquisita innocentia immaculatus pervenit ad mortem confirmatur morte, quia non potest peccare post

mortem.

Hic si forte illud etiam requirere velimus, post passionem et resurrectionem Christi, quid apostolis profuerit adventus Spiritus sancti, ipse Dominus eis evidenter exponit.

« Quae dico, inquit, vobis non potestis ea portare modo, cum autem venerit ille Spiritus veritatis, ipse docebit omnem veritatem * .

» Vides quia cum Spiritus sanctus infunditur, cor fidele ad prudentiam et constantiam dilatatur.

Itaque ante descensionem Spiritus sancti usque ad negationem apostoli deterrentur, post visitationem vero ejus usque ad martyrium contemptu salutis armantur, secundum hoc per Christum redimimur, per Spiritum vero sanctum dono sapientiae spiritualis illuminamur, aedificamur, erudimur, instruimur, consummamur, ut illam sancti Spiritus vocem

audire possimus.

« Intellectum tibi dabo et instruam te in via hac qua gradieris * .

» De Spiritu sancto accipimus, ut spirituales efficiamur, quia « animalis homo non percipit ea qua sunt Spiritus Dei * .

» De Spiritu sancto accipimus, ut sapiamus inter bonum malumque discernere, justa diligere, injusta respuere, ut malitiae ac superbiae repugnemus, ut luxuriae ac diversis illecebris et foedis indignisque cupiditatibus resistamus.

De Spiritu sancto accipimus vitae amorem et gloriae ardorem, ut succensi divinitus erigere a terrenis mentem ad superna et divina valeamus.

Jejunium ergo Dominici diei et quintae feriae nemo celebrare debet, ut inter jejunium Christianorum et gentilium veraciter credentium atque infidelium et haereticorum

vera et non falsa discretio habeatur, unde scriptum est: « Quae pars Christi ad Belial?

aut quae pars fideli cum infideli?

Quae aut participatio justitiae cum iniquitate?

» * Et iterum: « Nolite jugum ducere cum infidelibus * .

» « De caetero, fratres, videte ne quis vos decipiat inanibus verbis, neque per philosophiam et inanem fallaciam secundum traditionem hominum, secundum 56 elementa mundi, et non secundum Christum, quia in Christo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estis in illo repleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo et circumcisi estis, circumcisione non manufacta in exspoliatione corporis carnis, in circumcisione Christi, consepulti

enim in baptismo in quo resurrexistis per fidem operationis Dei, qui suscitavit illum a mortuis.

Et vos, cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis vestrae, convivificavit cum illo, donans vobis omnia delicta, delens quod adversum vos erat chirographum decreti, quod erat contrarium nobis, et ipsum tulit de medio et affigens illud cruci, exspolians principatus et potestates, traduxit confidenter, palam triumphans illos in semetipso.

Nemo ergo vos judicet in cibo et potu, aut in parte diei festi, aut neomeniae, aut sabbatorum, quae sunt umbra futurorum, corpus autem Christi.

Nemo vos seducat, volens in humilitate et religione angelorum quae non vidit, ambulans frustra, inflatus sensu carnis suae, et non tenens caput ex quo totum corpus per

nexum, et conjunctionem subministratum et constructum crescit in augmentum fidei.

Si mortui estis cum Christo ab elementis hujus mundi, quid adhuc tanquam viventes in mundo decernitis?

Ne tetigeritis neque gustaveritis, neque contrectaveritis quae sunt omnia in interitu ipso usu secundum praecepta et doctrinas hominum, quae sunt rationem quidem habentia sapientiae in superstitione et humilitate, et non ad parcendum corpori, non in honore aliquo ad saturitatem carnis.

Igitur, si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens, quae sursum sunt sapite, non quae super terram.

Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.

Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos apparebitis cum

ipso in gloria.

Mortificate ergo membra vestra, quae sunt super terram, fornicationem, immunditiam, libidinem, concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitus, propter quae venit ira Dei in filios incredulitatis.

In quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis cum illis.

Nunc autem deponite vos omnem iram, indignationem, malitiam, blasphemiam, turpem sermonem de ore vestro.

Nolite mentiri invicem, exspoliantes vos veterem hominem cum actibus suis, et induentes novum, eum qui renovatur in agnitione secundum imaginem ejus qui creavit eum, ubi non est Judaeus, et gentilis circumcisio, et praeputium, barbarus Scytha, servus et liber, sed omnia in omnibus Christus.

Induite ergo vos, sicut electi Dei, sancti et dilecti,

viscera misericordiae, benignitatem, humilitatem, modestiam, patientiam, supportantes invicem, et donantes vobismetipsis, si quis adversus aliquem habet querelem.

Sicut et Christus donavit vobis, ita et vos.

Super autem omnia haec, charitatem habentes, quod est vinculum perfectionis.

Et pax Christi vigeat in cordibus vestris, in qua et vocati estis in uno corpore, et grati estote.

Verbum Dei habitet in vobis abundanter in omni sapientia, docentes et commonentes vosmetipsos psalmis, hymnis et canticis, spiritualibus in gratia cantantes in cordibus vestris Deo.

Omne quodcunque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo et Patri per ipsum

* .

» Vos, charissimi, nolite deficere benefacientes.

Quod si aliquis fuerit qui non obedierit verbis apostolicis, hunc notate, et non commisceamini cum illo, ut confundatur.

Et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem,

Deus autem pacis det vobis idipsum sapere in alterutrum et in omnes, et ipse sit semper vobiscum in omni loco.

Amen. Data Kal. Martias, Volusiano et Rufino viris clarissimis consulibus.

DE PRIMITIVA ECCLESIA ET SYNODO NICAENA.

Nemo, qui Scripturas divinas legit ignorat quod, in principio nascentis Ecclesiae, discipulis in unum congregatis, cum multitudine credentium, in quibus erat cor unum et anima una, quique vendentes praedia et possessiones suas afferebant, et dividebatur

singulis, prout cuique opus erat * .

Futuram namque Ecclesiam in gentibus apostoli praevidebant, maximeque quia Dominus illis praedixerat; Euntes in mundum universum, praedicantes evangelium * , vel quia expellendi erant a Judaea, noverant se in gentibus dispergendos, Ecclesiamque congregandam ex rudi populo.

Idcirco praedia in Judaeam minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes.

At vero cum inter turbines et adversa mundi succresceret Ecclesia, eo usque pervenit ut non solum gentes, sed etiam Romani principes (qui pene totius orbis monarchiam tenebant) ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent.

Et quibus vir religiosissimus, Constantinus

primus, fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem suo degentes imperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricandas ecclesias, et praedia tribuenda constituit.

Denique idem praefatus princeps donaria immensa, et fabricam templi primae sedis beati principis apostolorum instituit, adeo ut sedem imperialem, quam Romani principes possederant, relinqueret, et beato Petro suisque praesulibus profuturam concederet.

Idem vero praesidens in sancta synodo, quae apud Nicaenum congregata est, cum querelam quorumdam conspiceret coram se deferendam, ait: Vos a nemine dijudicari potestis, quia solius Dei judicio reservamini, dii etenim vocati estis.

Idcirco, non potestis ab hominibus judicari.

Ab illo etenim tempore

et deinceps, viri religiosissimi non solum possessiones et praedia quae possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis, in honore sanctorum, martyrum, per civitates ac monasteria innumera, in quibus coetus Domino servientium conveniret.

Denique reges, et praesides ac magistratus non solum hanc licentiam tribuere, sed etiam ipsi propria largiti sunt per universa regna terrarum, unde alerentur egentes qui nihil in mundo possidebant ecclesiaeque Dei fabricarentur atque restaurarentur, Deoque et Ecclesiae ejus rite famulantibus servisque illius supplementa (ut absque necessitate essent) tribuerentur, ut, haec accipientes, possent, secundum monita

Apostoli, « orationes, postulationes, obsecrationes, gratiarum actiones facere pro omnibus, pro regibus, et qui in sublimitate sunt, ut quietam et tranquillam vitam habeant.

Et hoc bonum et acceptum esse coram Deo * .

» Ideo magister

gentium protestatur, cui « sollicitudo omnium Ecclesiarum incumbit * , » quique « episcopos regere per Spiritum sanctum constituit Ecclesiam Dei * .

» Quibus ait: « Pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte sed sponte secundum Deum, neque turpis lucri gratia sed voluntarie * .

» Cum enim dicat: « Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus * .

» Quae enim sunt negotia saecularia, sancti canones manifestant et inhibent perspicue, quod quidam qui in clero videntur electi propter lucra turpia conductores alienarum possessionum fiant, et saecularia negotia sub cura sua accipiant, Domini quidem ministerium parvipendentes, saecularium vero discurrentes domos, et propter avaritiam patrimoniorum,

sollicitudinem sumentes, decrevit sancta synodus nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus se miscere praeter pupillorum et orphanorum, aut si forte episcopus civitatis, ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat, ut liquido patet, quia alia sunt negotia saecularia, alia ecclesiastica.

Nonne Moyses in saeculo erat cum crebro « tabernaculum intraret et exiret, qui intus contemplatione raptus * , » foris infirmantium negotiis urgebatur, intus Dei arcana considerans, foris onera carnalium portabat?

Cujus typum sacerdotes in Ecclesia agere debent, ut dum foras exeunt ad exsecranda negotia pro necessitatibus subditorum, intus ad se redeant

per contemplationem mandatorum, sicut Paulus, « qui coelestibus secretis inseritur * » et tamen per condescensionis viscera carnalium cubile perscrutatur.

Sic et Jacob ascendentes et descendentes angelos vidit * , quia videlicet rectores Ecclesiae non solum Deo contemplando superna appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt.

Et, dum sacerdotes horum facta imitantur et se custodiunt, et subditorum onera portant, et videntur tales esse, quales idem egregius praedicator dicit, ut « qui utuntur hoc mundo tanquam non utantur, et qui gaudent tanquam non gaudentes, et qui emunt tanquam non possidentes * .

»

EDICTUM DOMINI CONSTANTINI IMPERATORIS.

In nomine sanctae et individuae Trinitatis, Patris scilicet, et Filii, et Spiritus sancti, imperator Caesar FLAVIUS CONSTANTINUS, in Christo Jesu, uno ex eadem Trinitate sancta, Salvatore, Domino Deo nostro fidelis, mansuetus, beneficus, Alemannicus, Gothicus, Sarmaticus, Germanicus, Britannicus, unicus, pius, felix, victor, ac triumphator, semper augustus, sanctissimo ac beatissimo Patri SILVESTRO, urbis Romae episcopo et papae, atque omnibus ejus successoribus, qui in sede beati Petri usque in finem saeculi sessuri sunt, pontificibus nec non et omnibus reverendissimis et Deo amabilibus catholicis episcopis eidem sacrosanctae Rom.

Ecclesiae per hanc nostram imperialem constitutionem subjectis in universo orbe terrarum, nunc et in posteris cunctis

retro temporibus constitutis, gratia, pax, charitas, gaudium, longanimitas, misericordia, a Deo Patre omnipotente et Jesu Christo Filio ejus, et Spiritu sancto cum omnibus vobis.

Ea quae salvator et redemptor noster, Dominus noster Jesus Christus altissimi Patris Filius per suos sanctos apostolos Petrum et Paulum, interveniente Patre nostro Silvestro, summo pontifice et universali papa mirabiliter dignatus est operari, liquida narratione, per hujus nostrae imperialis institutionis paginam, ad cognitionem omnium populorum in universo orbe terrarum studuit propagare nostra mansuetissima serenitas.

Primum quidem nostram fidem, quam a praelato beatissimo Patre et oratore nostro Silvestro universali pontifice docti sumus,

intima cordis confessione ad instruendas omnium vestrum mentes proferentes, et ita demum Dei misericordiam super vos diffusam annuntiantes.

Nosse enim vos volumus, sicut per anteriorem nostram sacram pragmaticam jussionem significavimus, nos a culturis idolorum, simulacris mutis et surdis manufactis, diabolicis compositionibus atque ab omnibus Satanae pompis recessisse, et ad integram Christianorum fidem quae est vera lux et vita perpetua pervenisse, credentes juxta id quod nos idem almificus, summus Pater et doctor noster Silvester instruxit pontifex, in Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium.

Et in Jesum Christum Filium ejus unigenitum Dominum nostrum, per quem creata sunt omnia.

Et

in Spiritum sanctum Dominum, et vivificatorem universae creaturae, hos Patrem et Filium, et Spiritum sanctum confitemur, ita ut in Trinitate perfecta, et plenitudo sit divinitatis, et unitas potestatis, Pater Deus, Filius Deus, et Spiritus sanctus Deus, et tres unum sunt in Jesu Christo.

Tres itaque formae, sed una potestas.

Nam sapiens retro semper Deus edidit ex se, per quod semper erant gignenda saecula, Verbum.

Et, quando eodem solo suae sapientiae Verbo universam ex nihilo formavit creaturam, cum eo erat cuncta suo arcano componens mysterio, igitur perfectis coelorum

virtutibus, et universis terrae materiis pio sapientiae suae nutu ad imaginem et similitudinem suam 57 primum de limo terrae fingens hominem hunc in paradiso posuit voluptatis.

Quem antiquus serpens et hostis invidens diabolus per amarissimum ligni vetiti gustum, exsulem ab eisdem fecit gaudiis * , eoque expulso non desinit sua venenosa multis modis protelare jacula, ut a via veritatis humanum abstrahens genus, idolorum culturae, videlicet creaturae, et non Creatori deservire suadeat, quatenus per hos eos quos suis voluerit irretire insidiis, secum aeterno efficiat concremandos supplicio.

Sed Deus noster, misertus plasmatis sui, dirigens sanctos suos prophetas, per quos lumen futurae vitae, adventum videlicet Filii sui Domini

Dei et salvatoris nostri Jesu Christi, annuntians misit eumdem unigenitum Filium suum et sapientiae Verbum.

Qui, descendens de coelis propter nostram salutem, natus de Spiritu sancto ex Maria virgine, Verbum caro factum est, et habitavit in nobis * , non amisit quod fuerat, sed coepit esse quod non erat.

Deum perfectum et hominem perfectum ut Deus, mirabilia perficiens, et ut homo humanas passiones sustinens, ita Verbum hominem et Verbum Deum, praedicante Patre nostro Silvestro summo pontifice, intelligimus, ut verum Deum, verum hominem fuisse nullo modo ambigamus.

Electisque duodecim apostolis, miraculis coram eis et innumerabilis populi multitudine coruscavit.

Confitemur eumdem Dominum Jesum Christum adimplesse legem

et prophetas, passum, crucifixum secundum Scripturas, tertia die a mortuis resurrexisse, assumptum in coelos, atque sedentem ad dexteram Patris.

Inde venturum judicare vivos et mortuos, cujus imperii non erit finis.

Haec est enim fides nostra, catholica, orthodoxa, a beatissimo Patre nostro Silvestro summo pontifice nobis prolata.

Exhortans idcirco omnem populum, et diversas gentium nationes hanc fidem tenere, colere et praedicare, et in sanctae Trinitatis nomine aptissime gratiam consequi, et Dominum nostrum Jesum Christum salvatorem, qui cum Patre et Spiritu sancto per infinita saecula vivit et regnat.

Quem Silvester, beatissimus Pater noster universalis, praedicat pontifex corde devoto adorare.

Ipse enim Dominus noster

misertus mihi peccatori, misit sanctos suos apostolos ad visitandum nos, et lumen sui splendoris infulsit nobis, et abstractum a tenebris ad veram lucem et agnitionem me venisse gratulamini.

Nam, dum valida squaloris lepra totam mei corporis invasisset carnem, et multorum medicorum convenientium cura adhiberetur, nec ullius quidem cura promeruissemus salutem, ad hoc venerunt sacerdotes Capitolii dicentes, mihi debere fieri fontem in Capitolio et compleri hunc innocentium sanguine, et in eo calente loco me posse mundari.

Et secundum eorum dicta, aggregatis plurimis innocentibus

infantibus, dum vellent sacrilegi paganorum sacerdotes eos mactari, et ex eorum sanguine fontem repleri, cernens serenitas nostra lacrymas matrum eorum, illico exhorrui facinus, miseratusque eas, proprios illis restitui praecepimus filios suos, datisque vehiculis et donis concessis gaudentes, ad propria relaxavimus.

Eadem igitur transacta die, per nocturna nobis facta silentia, dum somni tempus advenisset, adsunt apostoli sanctus Petrus et Paulus, dicentes mihi: « Quoniam flagitiis posuisti terminum, et effusionem sanguinis innocentis horruisti, missi sumus a Christo Domino Deo nostro dare tibi sanitatis recuperandae consilium.

Audi ergo monita nostra, et fac quodcunque indicamus tibi.

Silvester, episcopus hujus

civitatis, ad montem Soractae persecutiones tuas fugiens, in cavernis petrarum cum suis clericis latebram fovet, hunc ad te cum adduxeris, ipse tibi piscinam pietatis ostendet, in qua dum te tertio merserit, omnis te valetudo ista deseret leprae.

Quod dum factum fuerit, hanc vicissitudinem tuo salvatori compensa, ut omnes jussu tuo per totum orbem restaurentur ecclesiae.

Te autem ipsum in hac parte purifica, ut relicta omni superstitione idolorum, Deum vivum et verum, qui solus est et verus, adores et excolas, ut ad voluntatem attingas.

» Exsurgens igitur a somno, protinus juxta id quod a sanctis apostolis admonitus sum, peregi, advocatoque eodem praecipuo et magnifico Patre et illuminatore nostro Silvestro, universali papa, omnia a sanctis

apostolis mihi praecepta dixi verba.

Percontati sumus ab eo qui isti dii essent Petrus et Paulus.

Ille vero non eos deos vere dici, sed apostolos salvatoris nostri Domini Dei Jesu Christi respondit.

Et rursum interrogare coepimus eumdem beatissimum papam, utrum istorum apostolorum imagines expressas haberet, ut ex pictura disceremus hos esse quos revelatio docuerat.

Tunc idem venerabilis Pater imagines eorumdem apostolorum per diaconum suum exhiberi praecepit, quas dum aspicerem et eorum, quos in somno videram figuratos in ipsis imaginibus cognovissem vultus, ingenti clamore coram omnibus satrapis meis confessus sum eos esse quos in somno videram.

Ad haec beatissimus idem Silvester Pater noster,

urbis Romae episcopus indixit nobis poenitentiae tempus intra palatium nostrum Lateranense, in uno cilicio, ut omnia quae a nobis impie peracta atque injuste disposita fuerant, vigiliis, jejuniis atque lacrymis et orationibus apud Dominum nostrum Jesum Christum salvatorem impetramus.

Deinde per manus impositionem clericorum usque ad ipsum praesulem veni, ibique renuntians Satanae, pompis et operibus ejus, vel universis idolis manufactis, credere me in Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium et invisibilium, et in Jesum Christum Filium ejus unicum Dominum nostrum, qui natus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, spontanea voluntate coram omni populo professus sum.

Benedictoque fonte, illic me trina mersione unda salutis purificavit.

Positoque me in fontis gremio manum de coelo me contingentem propriis oculis vidi.

De qua mundus exsurgens ab omni me leprae squalore mundatum agnoscite, levatoque me de venerabili fonte indutus vestibus candidis septiformis gratiae sancti Spiritus consignationem adhibuit beati chrismatis unctione, et vexillum sanctae crucis in mea fronte linivit dicens: Signat te Deus sigillo fidei suae; In nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, in consignatione fidei.

Cunctusque clerus respondit, Amen.

Et adjecit praesul: Pax tibi.

Prima itaque die post perceptum sacri baptismatis mysterium et post curationem corporis mei a leprae squalore agnovi non esse alium Deum nisi Patrem et Filium

et Spiritum sanctum, quem beatus Silvester papa praedicat, trinitatem in unitate, unitatem in trinitate.

Nam omnes dii gentium quos usque hactenus colui, daemonia, opera hominum manufacta comprobantur.

Etenim quantam potestatem idem Salvator noster suo apostolo beato Petro contulerit in coelo ac terra lucidissime nobis idem venerabilis Pater edixit, dum fidelem eum in sua interrogatione inveniens ait: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversus eam * .

» Advertite potentes et aure cordis intendite, quid bonus Magister et Dominus suo discipulo adjunxit, inquiens: « Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelis * .

» Mirum est hoc valde et gloriosum

in terra ligare et solvere, et in coelo ligatum et solutum esse.

Et, dum haec praedicante beato Silvestro agnoscerem et beneficiis ipsius beati Petri integerrime sanitati me comperi restitutum, utile judicavimus una cum omnibus nostris satrapis et universo senatu, optimatibus meis, etiam et cuncto populo Romano gloriae imperii subjacenti, ut sicut in terris vicarius Filii Dei esse videtur constitutus, etiam et pontifices, qui ipsius principis apostolorum gerunt vices principatus, potestatem amplius quam terrenam, imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum vel ejus vicarios firmos apud Deum esse patronos, et sicut nostra est terrena imperialis potentia,

ejus sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorare et amplius quam nostrum imperium et terrenum thronum sedem sacratissimam beati Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem et gloriae dignitatem atque vigorem et honorificentiam imperialem, atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor praecipuas sedes Antiochenam, Alexandrinam, Constantinopolitanam, et Hierosolymitanam, quamque etiam super omnes in universo orbe terrarum Dei Ecclesias.

Et pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae Ecclesiae exstiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi exsistat, et ejus judicio quaeque ad cultum Dei, vel fidei Christianorum

stabilitatem procurandam fuerint disponantur, justum quippe est ut ibi lex sancta caput teneat principatus, ubi sanctarum legum institutor Salvator noster beatum Petrum apostolatus obtinere praecepit cathedram, ubi, et crucis patibulum sustinens, beatae mortis sumpsit poculum, suique Magistri et Domini imitator apparuit.

Et ibi gentes pro Christi nominis confessione colla flectant ubi eorum doctor, beatus Paulus apostolus pro Christo extenso collo martyrio coronatus est, illic usque in finem quaerant doctorem ubi sanctum doctoris quiescit corpus, et ibi proni ac humiliati coelestis regis Dei salvatoris nostri Jesu Christi famulentur officio, ubi superbi terreni regis serviebant imperio.

Interea nosse volumus omnem populum universarum gentium ac

nationum, per totum orbem terrarum construxisse nos, intra palatium nostrum Lateranense eidem salvatori nostro Domino Jesu Christo ecclesiam a fundamentis cum baptisterio, et duodecim nos sciatis de ejus fundamentis, secundum numerum duodecim apostolorum, cophinos terrae onustatos propriis asportasse humeris, quam sacrosanctam Ecclesiam caput et verticem omnium Ecclesiarum universo orbe terrarum dici, coli, venerari ac praedicari sancimus, sicut per alia nostra imperialia decreta constituimus.

Construximus itaque ecclesias beatorum Petri et Pauli, primorum apostolorum, quas auro et argento locupletavimus, ubi et sacratissima eorum corpora cum magno honore recondentes, thecas ipsorum ex electro cui nulla fortitudo praevalet elementorum

construximus, et crucem ex auro purissimo, et gemmis pretiosissimis per singulas eorum thecas posuimus, et clavis aureis confiximus.

Quibus pro concinnatione luminariorum, possessionum praedia contulimus, et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem jussionem sacram, tam in oriente quam in occidente vel etiam septentrionali et meridiana plaga, videlicet in Judaea, Graecia, Asia, Thracia, Africa et Italia, vel diversis insulis nostra largitate eis concessimus, ea prorsus ratione ut per manus beatissimi Patris nostri Silvestri pontificis successorumque omnia disponantur.

Gaudeat enim una nobiscum omnis populus et gentium nationes universo orbe terrarum exhortantes omnes ut Deo nostro et salvatori Jesu Christo immensas una nobiscum

referatis gratias, quam ipse Deus in coelis desuper et in terra deorsum, qui nos, per suos sanctos apostolos visitans, sanctum baptismatis sacramentum percipere, et corporis sanitate dignos effecit, pro quo concedimus ipsis sanctis apostolis, dominis meis beatissimis Petro et Paulo, et per eos etiam beato Silvestro Patri nostro summo pontifici, et universalis urbis Romae papae, et omnibus ejus successoribus pontificibus, qui usque in finem mundi in sede beati Petri erunt sessuri, atque de praesenti concedimus palatium imperii nostri Lateranense quod omnibus in toto orbe terrarum praefertur atque praecellit palatiis, deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri simulque pallium, vel mitram,

phrygium, necnon et superhumerale, videlicet lorum quod imperiale circumdare assolet collum, verum etiam et chlamydem purpuream atque tunicam coccineam, et omnia imperialia indumenta, seu et dignitatem imperialium praesidentium equitum, conferentes etiam et imperialia sceptra, simulque et cuncta signa atque banna etiam et diversa ornamenta imperialia, et omnem processionem imperialis culminis et gloriam potestatis nostrae.

58 Viris enim reverendissimis, clericis diversis ordinibus, eidem sacrosanctae Rom.

Ecclesiae servientibus illud culmen singularitatem, potentiam et praecellentiam habere sancimus, cujus amplissimus noster senatus videtur gloria adornari, id est patricios atque consules effici, necnon et caeteris dignitatibus

imperialibus eos promulgantibus decorari.

Et sicut imperialibus militia, ita et clerum sanctae Romanae Ecclesiae ornari decernimus.

Et quemadmodum imperialis potentia officiis diversis cubiculariorum, nempe hostiariorum, atque omnium excubiarum ornatu, ita et sanctam Romanam Ecclesiam decorari volumus, et ut amplissime pontificale decus praefulgeat, decernimus et hoc ut clerici ejusdem sanctae Romanae Ecclesiae manipulis et linteaminibus, id est candidissimo colore decorari equos et ita equitari.

Et sicut noster senatus calceamentis utitur cum udonibus, id est candido linteamine illustrati, ut sicut coelestia, ita et terrena ad laudem Dei decorentur.

Prae omnibus autem licentiam tribuentes ipsi sanctissimo Patri nostro Silvestro, urbis Romae episcopo,

et papae et omnibus, qui post eum in successum et perpetuis temporibus advenerint beatissimis pontificibus pro honore et gloria Christi Dei nostri, in eadem Dei magna catholica et apostolica Ecclesia, ex nostro judicio quem placatus proprio consilio clericare voluerit, et in numero religiosorum clericorum connumerare nullum ex omnibus praesumentem superbe agere.

Decrevimus itaque et hoc, ut idem venerabilis Pater noster Silvester, summus pontifex, vel omnes ejus successores pontifices diadema, videlicet coronam quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, et eorum capite ad laudem Dei pro honore beati Petri gestare, ipse vero beatissimus papa super

coronam clericatus quam gerit ad gloriam beati Petri omnino ipsa ex auro non est passus uti corona, phrygium quoque candido nitore splendidum resurrectionem Dominicam designans, ejus sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum equi illius, pro reverentia beati Petri stratoris officium illi exhibuimus, statuentes eodem phrygio omnes ejus successores singulariter uti in processionibus ad imitationem imperii nostri.

Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed magis amplius quam terreni imperii dignitas et gloriae potentia decoretur, ecce tam palatiu mnostrum, ut praedictum est, quamque Romanae vobis, et omnes Italiae seu occidentalium regionum, provincias, loca et civitates praefato beatissimo

pontifici nostro Silvestro universali papae concedimus atque relinquimus, et successorum ipsius pontificum potestati et ditione firma imperiali censura per hanc divalem nostram sacram potestatem et pragmaticum constitutum decernimus disponendum, atque juri sanctae Romanae Ecclesiae concedimus permansurum.

Unde congruum prospeximus nostrum imperium, et regni potestatem orientalibus transferri et transmutari regionibus, et in Bizantiae provinciae, in optimo loco, nomini nostro civitatem aedificari, et nostrum illic constitui imperium, quoniam ubi principatus sacerdotum et Christianae religionis caput, ab imperatore coelesti constitutum est, justum non est ut illic imperator terrenus habeat potestatem; haec vero omnia quae per hanc nostram imperialem sacram, et per alia divalia decreta statuimus atque confirmavimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanenda decernimus.

Unde coram Deo vivo, qui nos regnare praecepit, et coram terribili

ejus judicio obtestamur, per hoc nostrum imperiale constitutum, omnes nostros successores, imperatores, vel cunctos optimates, satrapas etiam amplissimum senatum et universum populum in toto orbe terrarum, nunc, et in posterum cunctis temporibus, imperio nostro subjacentem, nulli eorum quoquomodo licere

haec quae a nobis imperiali sanctione sacrosanctae Romanae Ecclesiae vel ejus omnibus pontificibus concessa sunt, refragari aut confringere vel in quoquam convellere.

Si quis autem (quod non credimus) in hoc temerator aut contemptor exstiterit, aeternis condemnationibus subjaceat innodatus, et sanctos Dei principes apostolorum Petrum et Paulum, sibi in praesenti et futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis.

Hujus vero imperialis decreti nostri paginam propriis manibus roborantes, super venerandum corpus beati Petri principis apostolorum posuimus, ibique eidem cum apostolo spondentes nos cuncta inviolabiliter conservare, et nostris successoribus imperatoribus conservanda in mandatis relinqui, Patri nostro Silvestro summo pontifici et universali papae, ejusque cunctis successoribus pontificibus Domino Deo et salvatore nostro Jesu Christo annuente tradimus perenniter atque feliciter possidenda.

Et

subscriptio imperialis, divinitas vos conservet per multos annos, sanctissimi ac beatissimi Patres.

Datum Romae, sub tertio die Kalen.

Aprilium, domino nostro Flavio Constantino Augusto quarto et Gallicano IV, viris clarissimis consulibus.

QUO TEMPORE ACTUM SIT NICAENUM CONCILIUM.

Canones generalium conciliorum a temporibus Constantini coeperunt.

In praecedentibus namque annis persecutione fervente, docendarum plebium, nisi quae a Romana processerunt sede, minime dabatur

facultas.

Inde Christianitas in diversas haereses scissa est, quia non erat licentia episcopis in

unum convenire nisi tempore supradicti imperatoris, ipse enim dedit facultatem Christianis libere congregari.

Sub hoc etiam sancti Patres, in concilio Nicaeno de omni orbe terrarum convenientes juxta fidem

evangelicam et apostolicam, secundum post apostolos symbolum tradiderunt.

PRAEFATIO NICAENI CONCILII.

Beatissimo Silvano in urbe Roma apostolicae sedis antistite, Constantino Augusto et Licinio Caesare, consulatu Paulini et Juliani virorum clarissimorum, ab Alexandro trecentesimo tricesimo sexto anno, mense Julio, XIII Kalen.

Julii, propter insurgentes haereses fides catholica exposita est apud Nicaeam Bythiniae, quam sanctam et reverendissima Romana complectitur et veneratur Ecclesia, quippe quam trecenti decem et octo Patres mediantibus Victore atque Vincentio religiosissimis Romanae sedis presbyteris,

inspirante Deo, ad obstruenda Arii venena protulerunt.

Nam et nonnullae regulae subnexae sunt, quas memorata suspiciens confirmavit Ecclesia.

Sciendum est sane ab omnibus catholicis, quoniam sancta Ecclesia Romana nullis synodicis decretis praelata est, sed evangelica voce Domini, et Salvatoris nostri primatum obtinuit, ubi dixit beato Petro apostolo: « Tu es Petrus et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam, et portae inferi non praevalebunt adversus eam.

Et tibi dabo claves regni coelorum, et quaecunque ligaveris super terram erunt ligata et in

coelo, et quaecunque solveris super terram erunt soluta et in coelo * .

» Adhibita est etiam societas in eadem Romana urbe beatissimi apostoli Pauli, vasis electionis, qui uno die, unoque tempore gloriosa morte cum Petro, sub principe Nerone, agonizans coronatus est, et ambo pariter Ecclesiam sanctam Romanam Christo Domino consecraverunt, aliisque urbibus omnibus in universo mundo sua potentia, atque venerando triumpho praetulerunt.

Et licet pro omnibus assidua apud Dominum

omnium sanctorum fundatur oratio, his tamen verbis Paulus beatissimus apostolus Romanis proprio chirographo pollicetur, dicens: « Testis enim mihi est Deus, cui servio in spiritu meo in Evangelio Filii ejus quod sine intermissione memoriam vestri facio in orationibus meis * .

» Prima ergo sedes coelesti beneficio Romanae Ecclesiae, quam beatissimi Petrus atque Paulus suo martyrio dedicacarunt.

Secunda autem sedes apud Alexandriam beati Petri nomine a Marco ejus discipulo atque evangelista consecrata est, quia et ipse in Aegypto

primus verbum veritatis directus a Petro praedicavit, et gloriosum suscepit martyrium.

Cui venerabilis successit Abilius.

Tertia vero sedes apud Antiochiam ejusdem beati Petri apostoli habetur honorabilis, quia illic, priusquam Romam veniret, habitavit, et Ignatium episcopum constituit, et illic primum nomen Christianorum novellae gentis exortum est.

Nam et Hierosolymitanus episcopus, pro tanti loci reverentia, ab omnibus habetur honorabilis.

Maxime quod illic primus beatissimus Jacobus, qui dicebatur justus, qui etiam secundum carnem frater Domini nuncupatus est, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis est episcopus ordinatus, itaque, secundum antiquorum Patrum definitionem, sedes prima in Hierosolymis esse minime dicitur, ne forte ab infidelibus aut

idiotis sedes Domini nostri Jesu Christi, quae in coelo est, in terra esse putaretur.

Etenim sedes ejus coelum, terra autem scabellum pedum ejus, quoniam ipse est, per quem omnia facta sunt, et sine quo factum est nihil * , « quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipso sunt omnia, ipsi gloria in saecula saeculorum.

Amen * .

»

Apud Ephesum vero beatissimus Joannes, apostolus et evangelista, multo tempore post Domini resurrectionem et ascensionem in coelos, divina inspiratione Evangelium conscripsit atque requievit.

Et ob hoc episcopus Ephesinus, pro tanti apostoli et evangelistae memoria, caeteris episcopis metropolitanis in synodis honorabiliorem obtinet sedem.

Sed quoniam de concilio Nicaeno disserendum est,

quae haec fecit causa, ut post illam apostolorum gloriosam praedicationem, quae in omnem terram mirabiliter diffusa est, sub Constantino Augusto tanti congregarentur episcopi?

Rufini nobis decimus liber, qui conjunctus est novem libris ecclesiasticae Historiae quos vir eruditissimus Eusebius Caesariensis edidit, necessario praefertur ad medium, ut parva quae ejus inter initia de Arii perversitate conscripta sunt, memorentur, quia dubium non est, ideo trecentos decem et octo sanctissimos Patres, ex universo orientali orbe in Nicaea Bythiniae congregatos, ut Arii impium dogma Christi auxilio funditus damnaretur.

Et salubri providentia constitueretur quod in sancta catholica Ecclesia debeat observari.

Item ad locum ex libro decimo Rufini: Igitur cum apud Alexandriam

post Achillem, qui Petri martyrio successit, suscepisset Alexander sacerdotium, quia pax nostris et quies a persecutionibus erat, atque Ecclesiarum gloria confessorum meritis gaudebat, prosperitas rerum nostrarum domestica contentione turbabatur.

Etenim presbyter quidam apud Alexandriam, nomine Arius, vir ipse et forma magis quam virtute religiosus, sed gloriae laudisque et novitatis improbe percupidus, prava quaedam de Christi fide proferre, et quae arte inquisitionis invenerat coepit.

Abscindere enim, ac separare ab illa aeterna et ineffabili Dei Patris substantia vel natura Filium conabatur.

Quae res in Ecclesia plurimos conturbabat, et a dulci mentis tranquillitate dimovebat.

Sed cum Alexander,

episcopus, natura lenis et quietus, assidue commonitionibus Arium cuperet a pravo incepto et assertionibus impiis revocare, nec tamen res ex sententia procederet, et quod plerosque quodam contagio pestiferae assertionis infecerat, non solum apud Alexandriam, verum et per alias provincias disperserat urbes, perniciosum fore credens, si dissimularet a talibus, plurimis consacerdotibus suis rem indicat.

Quaestio laicis innotescit.

Sermo usque ad aures religiosi principis (quippe qui omni studio et diligentia curaret quae nostra sunt) pervenit.

Tum ille ex sententia sacerdotum apud urbem Nicaeam 59 episcopale concilium convocat, trecentis ibique Arium decem et octo episcopis residentibus adesse jubet, ac de ejus propositionibus et quaestionibus judicare.

Sed in eo concilio admirabile factum principis non puto reticendum.

Etenim cum ex omnibus pene locis episcopi convenissent, et, ut fieri solet, diversis ex causis inter se quaedam jurgia detulissent, interpellabatur frequenter a singulis, offerebantur libelli, culpae proferebantur, et magis ad haec quam ad id pro quo fuerat ventum animos dabant.

At ille, videns quod per hujusmodi jurgia causa summi negotii frustraretur, diem certum statuit quo unusquisque episcoporum, si quid querimoniae habere videretur, deferret.

Cum resedisset, suscepit a singulis libellos.

Quos simul omnes in sinu suo continens nec in eis quod contineretur aperiens, ait ad episcopos: « Deus vos constituit sacerdotes, et potestatem vobis dedit de nobis quoque judicandi.

Et

ideo nos a vobis recte judicamur, vos autem non potestis ab hominibus judicari.

Propter quod Dei solius inter vos exspectate judicium, ut et vestra jurgia quaecunque sunt ad illud divinum reserventur examen, vos etenim nobis a Deo dati estis dii.

Conveniens non est ut homo judicet deos, sed ille solus de quo scriptum est: « Deus stetit in synagoga deorum, in medio autem deos discernit * .

» Et ideo, his omissis, alia quae ad fidem Dei pertinent absque ulla animorum contentione discutite.

Cum haec dixisset omnes querimoniarum libellos jussit exuri, ne innotesceret illi odium et suggillatio sacerdotum.

Verum cum per dies multos in episcoporum concilio de fide quaestio verteretur, et nonnulli diversa sentirent ac vehementer ceptis Arii faverent,

plures tamen erant qui impium exsecrarentur inceptum.

Cumque in eodem concilio esset confessorum magnus numerus sacerdotum, omnes Arii novitatibus adversabantur.

Favebant vero ei viri in quaestionibus callidi, et ob id simplicitati fidei adversabantur.

Quantam vero habeat virtutem fidei simplicitas, etiam ex his quae ibi gesta sunt, cognoscimus.

Etenim cum pro studio religiosi imperatoris ex omni terra sacerdotes Dei convenissent, opinione commoti philosophi quoque et dialectici valde nobiles et opinatissimi convenerunt.

In quibus quidam insignis in arte dialectica per dies singulos conflictum summi certaminis cum episcopis nostris viris aeque in dialectica non improbabiliter eruditis movebat.

Et fiebat ingens spectaculum convenientibus ad audiendum doctis et litteratis viris.

Nec tamen ullo genere philosophus concludi a quodam poterat aut constringi.

Tanta enim dicendi arte objectis quaestionibus occurrebat, ut ubi maxime putaretur astrictus velut anguis lubricus elaberetur.

Sed ut ostenderet Deus, quia « non in sermone regnum Dei, sed in virtute consistit * , » quidam ex confessoribus, simplicissimae naturae vir, et nihil aliud sciens « nisi Christum Jesum, et hunc crucifixum * , » inter caeteros auditores episcopos aderat.

Qui cum vidisset philosophum insultantem nostris, et callida se disputationis arte jactantem, poscit ab omnibus locum velle se paucis cum philosopho sermocinari.

Tum vero nostri qui

simplicitatem viri et imperitiam in sermone duntaxat nossent, pavere et velut pudorem quemdam pati ne forte apud callidos homines risui efficeretur sancta simplicitas.

Perstitit tamen senior, et hinc movit sermonis exordium.

« In nomine, inquit, Jesu Christi, philosophe, audi quae vera sunt.

Deus unus est qui fecit coelum et terram, quique homini quem de limo terrae formaverat spiritum dedit, universa quae videntur sibi virtute Verbi sui creavit, et Spiritus sui sanctificatione firmavit, hoc verbum ac sapientia quam nos Filium dicimus humanos miseratus errores ex Virgine nascitur, et per passionem mortis a perpetua nos morte liberavit, ac resurrectione sua aeternam nobis contulit vitam, quem exspectamus judicem omnium quae egerimus esse venturum.

Credis haec ita esse, philosophe?

» At ille ac si nunquam ullum sermonem contradicendi didicisset, ita obstupefactus

virtute dictorum mutus ad omnia hoc solum potuit respondere: Ita sibi videri, nec aliud verum esse quam dixerat.

Tunc senior haec inquit: Si ita esse credidisti, surge, et sequere me ad Dominicum, et hujus fidei signaculum suscipe.

Et ita philosophus Christianus effectus tandem se gratulatus est victum.

In illo etiam concilio fuit Paphnutius homo Dei episcopus Aegypti, in quo tanta virtute inerat gratia, ut signa per eum non minus quam dudum per apostolos fierent.

Quo etiam in tempore et Spyridion Cyprius episcopus insignis habebatur.

Tales igitur in illis adhuc temporibus multi viri in Ecclesiis Domini refulgebant, ex quibus plurimi in illo concilio fuerunt.

Interea per dies singulos agitabatur conventus, nec facile aut temere tanta statuere

Tous les livres