Collectio Hispana (page 5)
audebant, et vocabatur Arius frequenter in concilium, et assiduo tractatu assertiones ejus discutiebantur, et quod adversum haec tenere deberent ac statui summa cum deliberatione quaerebant.
Verum post diutinum multumque tractatum placuit omnibus ac velut uno cunctorum ore et corde decernitur Omousion conscribi debere, id est ejusdem cum Patre substantiae Filium confiteri.
Atque firmissima omnium sententia pronuntiatur.
Decem et septem soli tunc fuisse dicuntur quibus Arii magis fides placeret extrinsecus creatum Dei Filium ex nullis substantibus, et non ex ipsa Patris deitate progenitum confirmantes.
Defertur ad Constantinum sacerdotalis concilii sententia.
Ille tanquam a Deo prolatam veneratur.
Cui si quis tentasset obniti velut contra divina statuta
venientem, in exsilium se protestatur acturum.
Explicit praefatio.
INCIPIUNT CAPITULA NICAENI CONCILII.
1. De Eunuchis qui seipsos abscindunt.
2. De his qui post baptisma statim ad clerum applicantur.
3. De subintroductis mulieribus.
4. Qualiter episcopi debeant ordinari.
5. De excommunicatis clericis vel laicis 6.
De primatibus episcoporum metropolitanorum.
7. De honore episcopi Hierosolymitani.
8. De Novatianis.
9. De presbyteris sine examinatione constitutis.
10. De lapsis clericis ordinatis.
11. De his qui sponte lapsi sunt qualiter debeant poenitere.
12. De excommunicatis a saeculo exeuntibus.
13. De cathecuminis lapsis.
14. De diaconibus, ne corpus Christi tradant presbyteris, vel ante presbyteros communicent.
15. De clericis temere ab Ecclesia recedentibus.
16. De presbyteris, et diaconibus vel clericis qui ad alias civitates transeunt.
17. De clericis alienis sine conniventia proprii episcopi ab alio in sua ecclesia non ordinandis.
18. De clericis usuram vel ampliationem accipientibus.
19. De Paulianistis et Cataphrigis rebaptizandis.
20. De diebus Dominicis et Pentecostes, ut in eis stantes oremus.
INCIPIUNT CANONES NICAENI CONCILII.
Quod actum est sub Constantino imperatore Paulino et Juliano consulibus fratribus, an.
363, III Kal. Jul.
Cum convenisset hoc sanctum et magnum concilium apud Nicaeam civitatem provinciae Bithyniae, statuta sunt ab eis haec quae infra scripta sunt, ex Graeco in Latinum versa sermonem.
I.
Si quis in aegritudine vel a medicis sectus est, vel a barbaris castratus, placuit ut iste permaneat in clero.
Si quis autem sanus seipsum abscindat, etiamsi est in clero, cessare debet et ex hoc nullum
talem oportet ordinari.
Sicut autem de his qui vel affectaverint haec vel ausi sunt seipsos abscindere, haec, quae dicimus, statuta sunt.
Ita si qui a barbaris vel a dominis suis secti, et probabilis vitae sint, tales suscipit ecclesiastica regula in clerum.
II.
Quoniam multa sive per necessitatem, sive ex quacunque causa contra regulam gesta sunt, ita ut homines ex vita gentili nuper adhuc catechizati, vel instituti statim ad spiritualem baptismum venissent, et continuo cum baptizati sunt, etiam ad episcopatum, vel ad presbyterium provecti sunt.
Recte igitur visum est de caetero nihil tale debere fieri.
Nam et tempore opus est ut sit catechumenus, et post baptismum multa probatione indiget.
Evidens namque est apostolicum praeceptum dicens: « Non neophytum
ne forte elatus in judicium incurrat et laqueum diaboli * .
» Si vero procedente tempore aliquod peccatum admiserit, et convictus duobus vel tribus testibus fuerit, cesset a clero qui hujusmodi est.
Si quis vero praeter haec facit, tanquam contraria statutis sancti concilii gerens, ipse periclitabitur de statu sui cleri.
III.
Omnibus modis interdixit sancta synodus neque episcopo, neque presbytero, neque diacono, neque ulli clericorum omnino licere habere secum mulierem extraneam, nisi forte mater, aut soror, aut avia, aut amita, vel matertera sit.
In his namque solis personis, et harum similibus omnis quae ex mulieribus est suspicio declinatur, qui autem praeter haec agit periclitatur de clero.
IV.
Episcopum oportet ab omnibus episcopis, si fieri potest, qui sunt in provincia ejus ordinari.
Si vero hoc difficile fuerit, vel aliqua urgente necessitate, vel itineris longitudine, certe tres episcopi debent in unum esse congregati, ita ut etiam caeterorum qui absentes sunt consensum litteris teneant, et ita faciant ordinationem.
Potestas sane vel confirmatio pertinebit per singulas provincias ad metropolitanum episcopum.
V.
Servetur ista sententia, ut hi qui ab aliis excommunicantur ab aliis ad communionem non recipiantur.
Requiratur sane si forte aliqua indignatione, aut contentione, aut qualibet commotione episcopi sui excommunicati sint.
Ut ergo digna haec
possint examinatione perquiri recte visum est, per singulos annos, in singulis provinciis bis in anno episcoporum concilium fieri, ut simul in unum convenientes ex communi provincia hujusmodi examinent quaestiones, ut ita demum hi qui ob culpas suas episcoporum suorum offensas merito contraxerunt digne etiam a caeteris excommunicati similiter habeantur, quousque in communi vel ipsi episcopo suo visum fuerit humaniorem circa eos ferre sententiam.
Habeatur autem semel concilium ante dies Quadragesimae, ut omnibus, si quae sunt, simultatibus amputatis, mundum solemne Deo munus possit offerri.
Secundum vero agatur circa tempus autumni.
VI.
Mos antiquus perduret in Aegypto, vel Libya,
et Pentapoli, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quoniam quidem et Romano episcopo parilis mos est.
Similiter autem et apud Antiochiam 60 caeterasque provincias honor suus unicuique servetur Ecclesiae.
Per omnia autem manifestum est quod si quis praeter voluntatem et conscientiam metropolitani episcopi fuerit ordinatus, hunc concilium magnum et sanctum censuit non debere esse episcopum.
Sane si communi omnium consensu rationabiliter probato, secundum ecclesiasticam regulam duo vel tres animositate ducti, per contentionem contradicant, obtineat plurimorum sententiam sacerdotum.
VII.
Quoniam mos antiquus obtinuit, et vetusta traditio ut Eliae, id est Hierosolymorum episcopo
honor deferatur, habeat consequenter honorem, manente tamen metropolitanae civitatis propria dignitate.
VIII.
Si qui voluerint venire ad Ecclesiam catholicam ex Novatianis, placuit sancto concilio ut ordinentur et sic maneant in clero.
Ante omnia autem hanc habeant confessionem, quam per Scripturam exigi oportet, ut fateantur se communi consensu catholicae Ecclesiae statuta observaturos, id est communicaturos se, et his qui forte secundas nuptias experti sunt, vel his qui persecutionis tempore lapsi sunt, quibus tamen lapsis poenitentiae modus et tempus ascriptum est, ut in omnibus sequantur ea quae in Ecclesia catholica observantur.
Et sicubi iidem ipsi fuerint inventi, sive in vicis seu in urbibus
clerici ordinati a catholicis, sic etiam in clero persistant, unusquisque tamen in suo ordine.
Si vero episcopus vel presbyter catholicae Ecclesiae fuerit ad quem aliqui ex his accedunt, certum est quod episcopus quidem catholicus suam habeat dignitatem.
Similiter autem presbyteri et diaconi habeant.
Hi vero qui ab istis veniunt, si forte episcopus fuerit, habeat sacerdotii dignitatem, nisi forte placeat episcopo catholico concedere et etiam episcopalis nominis honorem.
Si vero non placuerit inveniat ei locum, ut sit in parochia coepiscopus, aut in clero presbyter, et in civitate una non videantur duo episcopi esse, et ille omnimode in clero permanere videatur.
IX.
Si qui sine examinatione promoti presbyteri sunt, et postea examinati, confessi sunt peccata sua, et cum confessi fuissent, contra regulam venientes homines manus eis temere imposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit.
In omnibus enim quod irreprehensibile est defendit Ecclesia.
X.
Quicunque ex lapsis per ignorantiam sunt ordinati, vel contemptum eorum qui eos ordinaverunt, hoc non praejudicat regulae ecclesiasticae, cum enim compertum fuerit deponantur.
XI.
Placuit sanctae synodo, licet indigni sint misericordiae, tamen aliquid circa eos humanitatis ostendi.
Si quos ergo ex animo poenitet tribus annis inter poenitentes habeantur.
Si tamen fideles sunt, septem annis aliis inter poenitentes sint, duobus
autem annis idem sine oblatione in oratione sola participent populo.
Si qui vero, per Dei gratiam vocati primo quidem ostenderunt fidem suam, deposito militiae cingulo, post haec autem ad proprium vomitum reversi sunt, ut et pecunias darent et ambirent redire rursum ad militiam, isti decem annis sint inter poenitentes, post primum triennium quo fuerint, inter audientes, ab omnibus vero illud praecipue observetur, ut animus eorum et fructus poenitentiae observetur.
Quicunque enim cum omni timore et lacrymis perseverantibus et operibus bonis conversationem suam non verbis solis, sed opere et veritate demonstrant, cum tempus statutum etiam ab his fuerit impletum, et orationibus jam coeperunt communicare, licebit etiam episcopo humanius circa
eos aliquid cogitare.
Qui vero indifferenter habuerint lapsum, et sufficere sibi quod Ecclesiam introierunt arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta complebunt.
II.
De his vero qui recedunt ex corpore, antiquae legis regula observabitur etiam nunc, ita ut si forte quis recedit ex corpore, necessario vitae suae viatico non defraudatur, quod si desperatus aliquis recepta communione supervixerit, sit inter eos qui sola oratione communicant.
De omnibus tamen his qui a corpore recedunt, in tradendo eis communionem et cura et probatio sit episcopi.
XIII.
Placuit hoc sancto et magno concilio de catechumenis qui lapsi sunt, ut tribus annis inter audientes verbum sint tantummodo, post haec vero
orent cum catechumenis.
XIV.
Pervenit ad sanctum concilium quod, in locis quibusdam et civitatibus, presbyteris sacramenta diaconi porrigant, hoc neque regula, neque consuetudo tradidit ut hi qui offerendi sacrificii non habent potestatem, his qui offerunt corpus Christi porrigant, sed et illud innotuit quod quidem diacones etiam ante episcopos sacramenta sumunt.
Haec omnia amputentur et accipiant secundum ordinem post presbyteros ab episcopo vel a presbytero sacram communionem.
Quod si non fuerit in praesenti vel episcopus vel presbyter, tunc ipsi proferant et edant.
Sed nec sedere quidem licet in medio presbyterorum diacones.
Si quis autem non vult his sufficiens esse, post hanc definitionem cesset
esse diaconus.
XV.
Propter multas perturbationes et frequentes tumultus seditionum, quae fieri solent, placuit omnimodo istam abscindi consuetudinem quae contra regulam est, sicubi tamen sit, id est ne de civitate ad civitatem transeat vel episcopus, vel presbyter, vel diaconus.
Si quis vero post haec statuta sancti hujus concilii tale aliquid agere tentaverit, infringetur omni genere hujuscemodi conatus et restituatur propriae Ecclesiae in qua ordinatus est.
XVI.
Si qui vero timorem Dei ante oculos non habentes, neque ecclesiastica statuta custodientes, recesserit ab Ecclesia sua sive presbyter sive diaconus, vel in quocunque ecclesiastico ordine positi
fuerint, non debent suscipi in Ecclesia, sed cum omni necessitate cogantur, ut redeant ad Ecclesiam suam, quod si permanserint, excommunicare eos oportet.
XVII.
Si quis ausus fuerit aliquem, qui ad alterum pertinet, ordinare in sua Ecclesia, cum non habeat consensum episcopi ipsius a quo recessit clericus, irrita erit hujusmodi ordinatio.
XVIII.
Quoniam multi clerici, avaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt divini praecepti, quod dictum est, qui pecuniam suam non dedit ad usuram, fenerantes centesimas exigant, statuit hoc sanctum concilium, si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipere, vel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, vel etiam species frumentorum
ad sextuplum dare, omnis qui tale aliquid conatus fuerit ad quaestum dejiciatur a clero, et alienus ab ecclesiastico habeatur gradu.
XIX.
Si quis confugit ad Ecclesiam catholicam de Paulianistis et Cataphrigis statutum est rebaptizari eos debere.
Si qui vero clerici erant apud eos, siquidem inculpati fuerint et irreprehensibiles, rebaptizati rursus etiam ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae.
Si vero examinati minus fuerint apti deprehensi, deponi eos oportet.
Similiter autem et circa diacones et de omnibus qui in eodem clero inveniuntur, eadem forma servabitur.
Commemoravimus autem diaconissas quae in hoc ordine inventae sunt, quae nec manus impositionem aliquam habeant, ut omnimodo inter laicas habeantur.
Similiter autem
diaconissae quae in catholico canone non habentur simili loco, id est laicae et tanquam non consecratae deputentur.
XX.
Quoniam sunt in die Dominica quidam ad orationem genua flectentes, et in diebus Pentecostes, propterea est itaque statutum a sancta synodo quoniam consona et conveniens per omnes ecclesias custodienda consuetudo est ut stantes ad orationem Domino vota reddamus.
Symbolum ejusdem Nicaeni concilii.
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, visibilium et invisibilium conditorem.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est, de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de
Deo vero, natum. non factum, consubstantialem Patri, id est, unius substantiae cum Patre (quod Graeci omousion dicunt) per quem omnia facta sunt quae in coelo et in terra.
Qui propter nos homines, et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est, atque homo factus, passus, mortuus est, et resurrexit tertia die, ascendit ad coelos, venturus judicare vivos et mortuos.
Et in Spiritum sanctum.
Eos autem qui dicunt erat, quando non erat et antequam nasceretur non erat, et quod ex nullis existentibus factus est, aut ex aliqua substantia vel natura, eum dicentes esse mutabilem, et convertibilem Filium Dei, perhibendo hos anathematizat, et condemnat catholica et apostolica Ecclesia.
Haec est
fides quam exposuerunt Patres primum quidem adversus Arium blasphemum, dicentem creaturam esse Filium Dei, et adversus omnem haeresim, Sabellii, Photini, Pauli Samosateni, Manichaei, Valentini, Marcionis, et adversus omnem omnino haeresim, si quae insurrexerit contra catholicam et apostolicam Ecclesiam quam omnes condemnaverunt Nicaea congregati episcopi trecenti decem et octo.
Fides Gregorii majoris.
Unus Deus, principium, et Pater Verbi viventis, sapientiae existentis, et virtutis, et imaginis propriae, perfectus perfecti genitor, et unus Dominus ex uno, Pater filii unigeniti, et unus Dominus ex uno, Deus de Deo, figura substantiae Patris, imago Dei, Deus Verbum mundi, et totius substantiae opifex, sapientia,
continens omnia quae existunt, Filius verus de Patre vero, invisibilis de invisibili, incorruptibilis de incorruptibili, immortalis de immortali, et sempiternus de sempiterno, et unus Spiritus sanctus, perfectus, perfecta vita, viventium sanctitas, et fons sanctitatis, et aedificationis ministrator, per quem Deus in omnes credentes et super omnes, et Filius qui per omnes.
Trinitas, perfecta gloria, et regnum sempiternum, individuum, et inalienabile.
Neque igitur creatum aliquid, et servum seu famulum in Trinitate, neque adventitium, vel subintroductum tanquam quod ante non exstiterit, et novissimum subintraverit, neque enim desinit aliquando Filius Patri, aut Filio, Spiritus sanctus, sed immutabilis et inconvertibilis haec eadem Trinitas semper.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII ANCYRANI.
1. De presbyteris lapsis in persecutione.
2. De diaconibus qui immolaverunt.
3. De clericis sive laicis quorum manus alii cum injuria super idolorum sacrificia posuerunt.
4. De his qui in templis idolorum coenaverunt, de quibus supra.
5. De his qui timore ritus gentilium peregerunt.
6. De his qui in locis idolorum manducaverunt.
7. De his qui frequenter idolis immolaverunt.
8. De his qui coacti uti idolis immolaverunt.
9. De his qui aliis sacrificandi causam attulerunt.
10. De diaconibus.
11. De desponsatis puellis et ab aliis corruptis.
12. De his qui ante baptismum sacrificaverunt idolis.
13. De coepiscopis.
14. De presbyteris a carne se abstinentibus.
15. Non debere presbyteros ecclesiastica jura vendere.
16. De his qui irrationabiliter vixerunt.
17. De his qui sicut muta animalia vixerunt.
18. De episcopis qui ordinati non suscipiuntur.
19. De his qui virginitatem profitentur.
20. De adulteris.
21. De mulieribus quae fornicatae partus suos necant.
22. De his qui volentes homicidium fecerunt.
23. De his qui more gentilium vivunt.
24. De eo qui sororem sponsae suae vitiavit.
61 INCIPIT CONCILIUM ANCYRANUM. *
Isti quidem canones, seu regulae, priores sunt Nicaenis, sed ideo Nicaeni canones priores scribuntur, propter auctoritatem magni et sancti concilii apud Nicaeam habiti.
Convenerunt autem in synodum memoratam, Ancyram civitatem, hi, qui infra scripti sunt, Marcellus Ancyranus, Agricolaus Caesariensis, Lupus Tharsensis, Vitalio Antiochensis, Basilius Amasenus, Philadelphus Juliopolitanus, Testulus Nicomedensis, Heraclius Zolonensis, Petrus Iconiensis, Munecius Laodicensis, Pergianus Antiochaenus Phisidiae, Narcissus Nerodiensis.
CAP. I.
Presbyteros, qui immolaverunt et postea iterum certamen inierunt, si hoc ipsum ex fide, et non aliquo argumento sibimet praeparantes egerunt,
ut iterum teneri viderentur, aut tormentis subjici putentur tanquam inviti, si ex fide ergo luctati sunt et non ex compacto, ad ostentationem, ut offerrent ipsi fecerunt, hos placuit honorem quidem sedis propriae
retinere, offerre autem illis et sermonem ad populum facere, aut aliquibus sacerdotalibus officiis fungi non liceat.
II.
Diacones similiter, qui immolaverunt, postea autem iterum reluctati sunt, illos quidem honore carere oportet cessare vero debere ab omni sacro ministerio, ita ut nec panem nec calicem offerant, nec pronuntient, nisi forte aliqui episcoporum conscii sint laboris eorum et humilitatis, et mansuetudinis, et voluerint eis aliquid amplius tribuere vel adimere, penes ipsos ergo de his erit potestas.
III.
Qui fugientes timore persecutionis, comprehensi sunt, vel a familiaribus seu a domesticis traditi, et vel bona propria amiserunt, vel sustinuerunt tormenta, vel etiam carceribus inclusi sunt.
Et tamen
proclamaverunt se esse Christianos, quin etiam, perseverante violentia, ad id usque perducti sunt ut manus eorum apprehensas, et violenter attractas super sacrificia imponerent, illis scilicet perseverantibus
in fide, et Christianos se esse vociferantibus, hoc ergo quod eis invitis et aliis cogentibus contigit, si luctu et moerore animi acerbe se ferre demonstrant, ipsique humili per bonam conversationem habitu incedentes dolere se quod inviti coacti sunt doceant, hos tanquam inculpatos a communione non vetari.
Si autem jam prohibiti sunt ab aliquibus a communione majoris diligentiae inquisitionis causa, aut per aliquorum ignorantiam statim recipi oportere, hoc autem observari oportet, et de clericis et de laicis omnibus.
Laicos sane qui in similem necessitatis causam inciderunt, tanquam si nihil peccaverint, maxime si eos probabilis vita commendet, ad ordinationem recipi placuit.
IV.
De his, qui sacrificare coacti sunt, insuper in
templis idolorum coenaverunt, si qui eorum cum habitu cultiore ad templa producti sunt, atque ibi pretiosiori veste adhuc mutata coenae participes facti sunt, idolorum indifferenter sumentes omnia qui fuerant apposita, placuit inter audientes uno anno constitui, tribus autem aliis annis agere poenitentiam, sed ex ipso triennio per biennium tantummodo orationi communicare, tertio autem anno reconciliare sacramentis.
V.
Quotquot autem ascenderunt templa cum veste lugubri, et recumbentes inter alios manducaverint flentes, si compleverint poenitentiam triennii temporis, sine oblatione suscipientur ad communionem, id est ut ipsi oblationem non offerant.
Si autem perducti ad templa non manducaverint, biennio maneant
in poenitentia.
Tertio vero communicent, sed sine oblatione, ut dictum est, in quarto jam anno perfectionem suam recipiant.
Episcopum autem hanc habere licentiam oportet, ut pro his peccata singulorum consideret, et prout viderit conversationem, normam, regulamque conversationis attribuat, id est, ut humanius agens secundum vitae modum tempus alicui breviare, aut etiam prolixius quod correctionis necessarium viderit, addere.
Discutiatur autem omnium horum, et praecedens vita, et posterior, et ita circa eos sacerdotalis humanitas moderetur.
VI.
De his qui minis tantum cesserint, aut bonorum oblatione, aut transportationis poena deterriti
sacrificaverunt, et nunc usque non poenituerunt neque conversi sunt, modo autem, id est, tempore hujus synodi, se obtulerunt conversionis suae consilium capientes, placuit eos usque ad magnum diem inter audientes suscipi, poenitentiam autem agere triennio, et post duos alios annos sine oblatione communicare, et ita demum sex annis completis ad perfectum pervenire.
Quod si aliqui ante hoc concilium suscepti sunt ad poenitentiam, ex illo tempore imputabitur eis initium sexennii constituti.
Quod si alicui horum quodlibet mortis periculum aut ex aegritudine aut ex aliqua causa acciderit, his communionem propter viaticum suum non negari.
VII.
De his qui festis diebus paganorum in remotis eorum locis conviviis interfuerunt, et suas nihilominus
epulas ibidem portaverunt et comederunt, placuit ut post biennii poenitentiam suscipiantur ita tamen utrum aut cum oblatione recipiendi sint, an ad solam communionem admitti debeant unusquisque episcoporum examinet vitam eorum, et praeterita ac praesentia habita consideratione perpendat.
VIII.
Hi autem qui secundo vel tertio sacrificaverunt vi coacti, quatuor annis sese ad poenitentiam submittant, duobus autem aliis sine oblatione communicent, septimo anno perfectionem recepturi communionis.
IX.
Quotquot autem non solum a fide Dominica deviarunt, sed etiam insurrexerunt in alios, et fratribus persuaserunt, et rei facti sunt persuasionis, hi per triennium quidem inter catechumenos habeantur,
per aliud autem sexennium poenitentiae recipiant locum, alio vero anno, id est decimo, communionem sine oblatione recipiant ut completo decennio perfectione fruantur.
Ideo autem ipso tempore, etiam vita eorum et conversatio consideranda est.
X.
De diaconis, quicunque cum ordinantur, si in ipsa ordinatione protestati sunt, dicentes velle se habere uxores, nec posse se continere, hi postea, si ad nuptias venerint, maneant in ministerio, propterea quod his episcopus licentiam dederit.
Quicunque sane tacuerunt, et susceperunt manus impositionem, professi continentiam, si postea ad nuptias convenerint, a ministerio cessare debebunt.
XI.
Desponsatas puellas, et postea ab aliis corruptas, placuit erui, et his reddi quibus fuerant desponsatae,
etiam si eas a raptoribus florem pudoris amisisse constiterit.
XII.
Eos, qui ante baptismum sacrificaverunt idolis, et postea baptismum consecuti sunt, placuit ad ordinem promoveri, tanquam ab omni crimine lavacri salutaris sanctificatione purgatos.
XIII.
Vicariis episcoporum (quos Graeci coepiscopos vocant) non licere, vel presbyteros, vel diaconos ordinare.
Sed nec presbyteris civitatis sine episcopi praecepto aliquid imperare, nec sine auctoritate litterarum ejus in unaquaque parochia aliquid agere.
XIV.
De his qui in clero sunt presbyteri vel diaconi, et abstinent se a carnibus, hoc placuit statui, ut non eas tanquam immundas contemnant, sed
contingant.
A quibus quidem, qui se abstinere volunt, habeant potestatem, ita tamen, ut si quando cum oleribus coquuntur, eadem tanquam carnibus polluta non judicent, sed ex his cibum assumant, quamvis a carnibus se abstineant.
Quod si in tantum eas immundas et abominabiles judicaverint, ut nec olera quae cum carnibus coquuntur aestiment comedenda, tanquam non consentientes huic regulae, cessare eos oportet et a ministerio et ordine suo.
Si quis autem hujus regulae monitis non obedierit, sed carnes (ut dictum est) immundas et abominandas existimaverit, cessare debet ab ordine suo.
XV.
Si qua de rebus ecclesiae, cum episcopus non est, presbyteri vendiderint, placuit rescisso contractu ad jus ecclesiasticum revocari.
In judicio autem erit
episcopi, si constitutum pretium debet recipi necne, propter quod saepe contingit distractarum rerum redditus ampliorem summam pro accepto pretio reddi.
XVI.
In hoc titulo verba Graeca haec sunt; Περι τῶν ἀλογῶς διαγόντῶν καὶ διαγόνται, quae nos Latine possumus dicere de his qui irrationabiliter versati sunt sive versantur.
Sensus autem, in hac sententia duplex esse potest, qui ex subjectis conjicitur, aut de his qui cum pecoribus coitu misti sunt, aut more pecudum incesta cum propinquis sanguinum commiscuerunt.
Quotquot igitur ante vigesimum aetatis suae annum tale crimen admiserint, quindecim annis in poenitentia peractis, orationi tantum incipiant communicare.
Et quinquennium alterum in communione
orationis solius perdurantes.
Post vigesimum cum oblatione ad communionem suscipiantur, discutiatur autem et vita eorum qualis fuerit tempore poenitentiae.
Et juxta hanc humanitatem consequantur.
Quod si quis perseverantius abusus fuerit, hoc crimine prolixius tempus, id est viginti annorum poenitentiam suscipiat.
Qui vero, exacta viginti annorum aetate, et uxores habentes in hoc crimen inciderint, post viginti et quinque annos poenitentia acta ad communionem orationum admittantur, in qua communione orationum altero quinquennio perdurantes plenam communionem cum oratione recipiant.
Quod si aliqui et uxores habentes, et excedentes quinquagesimum aetatis suae annum in hoc prolapsi sunt scelere ad exitum tantum vitae communionem
moereantur.
XVII.
Hos eosdem, sane non solum leprosos crimine hujuscemodi factos, sed et alios isto morbo replentes, placuit inter eos orare qui tempestate jactantur, qui a nobis energumeni intelliguntur.
XVIII.
Si qui episcopi suscepti non sunt a sua dioecesi in qua fuerant denominati, compellantur ad eamdem judicis edicto redire.
Quod si voluerint alias Ecclesias occupare, et vim facere aliis episcopis quos ibi invenerint, seditiones excitando adversus eos, hos segregare oportet.
Quod si volunt in presbyterio in ecclesia ubi prius fuerant tanquam presbyteri residere, non repellantur a propria dignitate.
Quod si etiam ibi seditiones concitare probantur, episcopis ibidem constitutis, segregari eos necesse est, et nihilominus presbyterii dignitate privari.
XIX.
Quotquot virginitatem pollicitam praevaricatae sunt, professione contempta, inter bigamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debebunt.
Virgines autem puellas 62 quae tanquam sorores cum nonnullis viris habitare volunt, ab eorum consortio prohibemus.
XX.
Si quis adulterium commiserit, septem annis in poenitentia completis, perfectioni reddatur secundum pristinos gradus.
XXI.
De mulieribus quae fornicantur, et partus suos necant, sed et de his quae agunt secum ut utero
conceptus excutiatur, antiqua quidem definitio usque ad exitum vitae eas ab ecclesia removet, humanis nunc definimus, ut eis decem annorum tempus poenitentiae tribuatur.
XXII.
Qui voluntarie homicidium fecerint, ad poenitentiam quidem jugiter se submittant.
Circa autem exitum vitae, communione digni habeantur.
Eos vero qui non voluntate, sed casu homicidium fecerint, prior regula post septem annorum poenitentiam, communioni sociavit secundum gradus constitutos.
Haec vero humanior definitio quinquennii tempus tribuit.
XXIII.
Qui auguria vel auspicia sive somnia vel divinationes quaslibet secundum morem gentilium observant, aut in domos suas hujusmodi homines
introducunt in exquirendis aliquibus arte malefica, aut domus lustrant, confessi, quinquennio poenitentiam agant secundum antiquas regulas constitutas.
XXIV.
Si quis sponsam habens, sorori ejus forsitan intulerit vitium, eique inhaeserit tanquam suae et sibi expetendam esse conjunctionem, hac autem decepta, postea uxorem duxerit desponsatam.
Illa vero quae vitium passa est, si forte necem sibi intulerit, omnes hi qui hujus facti sunt conscii, decem annis in poenitentiam redigantur secundum canones constitutos.
Explicit concilium Ancyranum.
INCIPIUNT CAPITULA NEOCAESARIENSIS CONCILII.
1. De presbyteris qui uxorem ducere non debeant.
2. De muliere duobus fratribus nubere non licere.
3. De his qui multis nuptiis communicaverunt.
4. De concupiscentia non consummata.
5. De catechumenis peccantibus.
6. De praegnantibus baptizandis.
7. Presbyteros in secundis nuptiis non debere orare.
8. Uxoris adulterae virum, clericum fieri non debere.
9. De presbyteris corporali peccato praeoccupatis.
10. De diaconibus corporali peccato praeoccupatis.
11. De presbytero minus triginta annorum minime ordinando.
12. De his qui in aegritudine sunt baptizati.
13. De presbyteris alterius regionis.
14. De diaconibus septem.
INCIPIT CONCILIUM NEOCAESARIENSE.
Et hi quidem canones secundi sunt eorum qui in Ancyra et Caesarea expositi sunt, Nicaenis vero priores inveniuntur.
Convenerunt autem in synodum memoratam in Neocaesariense civitate hi qui infra scripti sunt: Vitalis, Germanus, Sedus, Hystrius, Lupus, Gerontius, Salamnus, Leontius, sanctus Basilius, Valentinus, Stephanus, Gregorius, Longinus, Narcissus, Decasius, Leontius, Heraclius, Alipius, a quibus regulae prolatae sunt quae infra scriptae sunt.
CAP. I.
Presbyter si uxorem duxerit, ab ordine illum deponi debere.
Quod si fornicatus fuerit, vel adulterium commiserit, extra ecclesiam abjici et ad poenitentiam inter laicos redigi oportet.
II.
Mulier, si duobus nupserit fratribus, abjiciatur
usque ad diem mortis.
Sed, propter humanitatem in extremis suis sacramentis reconciliari oportet, ita tamen ut si forte sanitatem recuperaverit, matrimonio soluto ad poenitentiam admittatur.
Quod si defuncta fuerit mulier in hujusmodi consortio constituta, difficilis erit poenitentia remanenti, quae sententia tam viros quam mulieres tenere debet.
III.
De his qui frequenter uxores ducunt, et de his qui saepius nubunt, tempus quidem his constitutum manifestum est, sed conversatio et fides eorum tempus abbreviat.
IV.
Si quis, concupita muliere, etiam si concubitus ejus desiderium habet, non autem subsequatur effectus, manifestum est hunc fuisse per divinam
gratiam liberatum.
V.
Catechumenus, id est audiens, qui ingreditur in ecclesiam, et stat cum catechumenis, si peccare fuerit visus figens genua, audiat verbum, ut se abstineat ab illo peccato quod fecit.
Quod si in eo perdurat abjici omnino debere.
VI.
De praegnantibus, quod oportet eas baptizari quando volunt, nihil enim in hoc sacramento commune est pariturae et illi qui de ejus utero fuerit editus, quia uniuscujusque in illa confessione libertas arbitrii declaratur.
VII.
Presbyterum convivio saecularium nuptiarum interesse non debere, maxime cum praecipiatur secundis nuptiis poenitentiam tribuere, quis erit presbyter qui propter convivium illis consentiat nuptiis.
VIII.
Si cujus uxorem adulterium commisisse, cum esset laicus, fuerit comprobatum, hic ad ministerium ecclesiasticum admitti non potest.
Quod si in clericatu jam constituto eo adulteravit, dato repudio dimittere eam debet.
Si vero retinere ejus consortium velit, non potest suscepto ministerio perfrui.
IX.
Qui admiserit corporale peccatum et hic postea presbyter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem suam peccaverit, non quidem offerat, maneat autem in aliis officiis propter ejus studii utilitatem.
Nam caetera peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione privari.
Quod si de his non fuerit confessus, nec ab aliquibus potest manifeste convinci, huic ipsi de se potestas est
committenda.
X.
Similiter et diaconus si in eodem culpae gemine fuerit involutus, sese a ministerio cohibebit.
XI.
Presbyter ante triginta annorum aetatem non ordinetur, quamvis sit probabilis vitae, sed observetur usque ad praefinitum tempus; Dominus enim trigesimo anno baptizatus est et tunc praedicavit.
XII.
Si quis, in aegritudine constitutus, fuerit baptizatus, presbyter ordinari non debet.
Non enim fides illius voluntaria, sed ex necessitate est, nisi forte postea ipsius studium et fides probabilis fuerit, aut hominum raritas cogat.
XIII.
Presbyteri qui conregionales non sunt, in ecclesia praesentibus episcopis vel presbyteris civitatis
offerre non possunt, nec dare panem sanctificatum, nec calicem porrigere.
Quod si absentes sunt civitatis sacerdotes, et fuerint invitati ad dandam orationem, soli debebunt dare.
Vicarii autem episcoporum (quos Graeci coepiscopos vocant) constituti sunt quidem ad exemplum septuaginta seniorum.
Sed tanquam consacerdotes propter sollicitudinem et studium quod in pauperes agunt, offerant, et honorabiles habeantur.
XIV.
Diaconi septem esse debent secundum regulam, quamvis magna sit civitas, regulae tamen auctoritas ista est, quod et liber actorum apostolorum insinuat.
Explicit concilium Neocaesariense, quod fuit, Anno Domini 314 in Ponto Polemoniaco.
CONCILIUM GANGRENSE.
INCIPIUNT CAPITULA GANGRENSIS CONCILII.
1. De his qui nuptias damnant.
2. De his qui carnes manducantes damnant.
3. Non debere servum occasione religionis dominum contemnere.
4. De oblatione presbyteri conjugati.
5. Orationes ecclesiae non debere contemni.
6. Non debere extra ecclesiam congregari.
7. De fructibus in ecclesiam et non alibi dandis.
8. De his quae in usus pauperum conferuntur.
9. Virginitati studentem non debere nuptias exsecrari.
10. De his qui pro virginitate superbiunt.
11. Agapem fratrum non debere contemni 12.
De continentibus et usu passionum.
13. Non debere mulierem continentiae causa virilem habitum usurpare.
14. Non debere condemnantem nuptias a viro discedere.
15. Non debere quemquam continentiae causa filios suos negligere.
16. Ne filii occasione religionis parentes suos despiciant.
17. Caput tondere mulieri non licere.
18. Non debere die Dominico jejunare.
19. Non licere communia jejunia solvere.
20. Communicandum in basilicis martyrum.
INCIPIT CONCILIUM GANGRENSE. *
Dominis honorabilibus consacerdotibus, in Armenia constitutis episcopis.
Eusebius, Alpius, Philetus, Eulalius, Pappus, Basilius, Bithinicus, Heratius,
Ipatius, Bassus, Eugenius, Gregorius, Elianus, Pressius, Eugenius, qui convenerunt in Gangrense concilium in Domino salutem.
Quoniam conveniens sancta synodus episcoporum, in Ecclesiam Gangrensem propter quasdam ecclesiasticas et necessarias causas inquirendas, et ea quae secundum Eustachium gesta sunt dignoscenda invenit multa fieri indecenter ab his qui eumdem Eustachium secuti sunt, necessario statuit palam omnibus factis amputare universa quae ab eodem male commissa sunt.
Declaratum est enim hos eosdem nuptias accusare, et docere quod nullus in conjugali positus gradu spem habebat apud Deum, unde factum est ut mulieres multae seductae, relictis propriis viris, et viri, uxoribus destitutis,
vinculum 63 conjugale dissolverent, continentiam profitentes, quam cum retinere non possent, adulterium commiserunt.
Inventi enim sunt dissensiones ac separationes in Dominicis ecclesiis docere, id est traditiones ecclesiasticas, et ea quae in ecclesiis aguntur debere contemni, privatisque conventiculis institutis atque ad imitationem eorum quae in domo Dei aguntur omnia praesumere celebrare.
Adhuc etiam vestibus communibus spretis novos et insolitos habitus assumpsisse.
Primitias quoque fructuum et oblationes eorum quas veterum institutio ecclesiis tribuit, sibimet vindicasse, id est propria ratione doctrinae, tanquam sanctis sibi eas offerri debere, apud se et inter se dispensandas, servos a dominis recedentes, per hunc inusitatum religionis suae habitum, sub
specie suae religionis dominos contempsisse.
Mulieres quoque praeter consuetudinem, et sui sexus ornatum hinc se justificare, credentes virilem habitum suscepisse, pluresque earum occasione religionis, tonsas genuini decoris comas penitus amputasse.
Jejunia quae in ecclesia praedicant contemnenda asseruisse.
Nonnullos etiam cibos carnium tanquam illicitos reputasse, in domibus conjugatorum nec orationes quidem debere celebrari persuasisse, in tantum ut easdem fieri vetent, et oblationibus quae in domibus factae fuerint minime communicandum esse decernant.
Presbyteros vero qui matrimonia contraxerunt, sperni debere dicunt, nec sacramenta quae ab eis conficiuntur attingi.
Loca sanctorum martyrum vel basilicas contemnere, et omnes qui illuc
conveniunt et sacramenta conficiunt reprehendere.
Divites fideles, qui non omnibus renuntiant quae possident spem apud Dominum non habere.
Et multa alia quae enumerare nulli possibile est singulos quoque
eorum pro suo arbitrio constituere, unusquisque enim eorum per talem institutionem ab ecclesiastico canone recessit, tanquam proprias leges sibimet condidisse praesumens.
Sed nec communis his omnibus et una sententia est.
Singuli enim, prout videtur et libet, accusationem Ecclesiae nitendo tanquam rector non sit, vel addidit decreta vel minuit.
Propter hoc ergo coactum est hoc concilium in Gangrensi Ecclesia habitum canones istos exponere, quibus probantur memorati extra Ecclesiam esse.
Quod si per poenitentiam condemnaverint omnia haec quae male senserunt, tanquam a se non bene prolata acceptabiles fiant, atque ad eos singula quae debent condemnare, synodus credidit exponenda.
Quod si quis renuerit haec
quae hodie constituta sunt tanquam haereticus anathematizatus et damnatus abjiciatur.
Et erit non solum excommunicatus, verum etiam ab ecclesia abjiciatur extorris, donec deprecetur episcopos, et de universis quae penes eos deprehensa atque detecta sunt, providerit, quid horum susceperit observandum
CAP. I.
Si quis nuptias in accusatione duxerit, et mulierem fidelem ac religiosam cum viro suo dormientem abominandam crediderit, aut etiam accusandam tanquam non posse conjugatos in regnum Dei ingredi, anathema sit.
II.
Si quis carnem manducantem ex fide cum religione praeter sanguinem et idolo immolatum et suffocatum crediderit, condemnandum tanquam spem
non habentem quod eas manducat, anathema sit.
III.
Si quis servum alienum occasione religionis doceat dominum suum debere contemnere et ejus ministerium destituere, ac potius non docuerit suo domino bona fide et cum omni honorificentia deservire, anathema sit.
IV.
Si quis discernit presbyterum conjugatum, tanquam occasione nuptiarum offerre non debeat, et ab ejus oblatione ideo se abstineat, anathema sit.
V.
Si quis docet domum Dei contemptibilem esse debere et congregationes quae in ea fiunt, anathema sit.
VI.
Si quis extra ecclesiam privatim populos congregans, contemnat ecclesiasticas sanctiones, aliter ea quae sunt ecclesiae voluerit usurpare, non conveniente
presbytero juxta decretum episcopi, ipsamque ecclesiam apud se sine consilio episcopi cum praesbytero agat, anathema sit.
VII.
Si quis oblationes fructuum vel primitias ecclesiae debitas voluerit extra ecclesiam accipere aut dare, praeter conscientiam episcopi, vel hujus cui hujusmodi officia commissa sunt, et non magis cum consilio ejusdem haec agenda putaverit, anathema sit.
VIII.
Si quis dederit vel acceperit fructuum oblationes praeter episcopum, vel eum qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, qui dat et qui accipit, anathema sit.
IX.
Si quis virginitatem vel continentiam professus, tanquam abominabiles nuptias judicat, et non
propter hoc solum quod continentiae et virginitatis bonum sanctum propositum est, anathema sit.
X.
Si quis propter Dominum virginitatem professus in conjugio positos per arrogantiam vituperaverit, anathema sit.
XI.
Si quis contemnendos duxerit agapem facientes, et propter honorem Domini fratres pauperes convocantes noluerit communicare, vocationibus eorum tanquam nihili et quod fit ducens, anathema sit.
XII.
Si quis virorum putaverit sancto proposito, id est continentiae, convenire ut pallio utatur tanquam ex eo justitiam habiturus, et reprehendat vel judicet alios qui cum reverentia birris utuntur et alia veste communi quae in usu est, anathema sit.
XIII.
Si qua mulier, suo proposito utile judicans ut virili veste utatur, ad hoc ut in viri habitum mutatur, anathema sit.
XIV.
Si qua mulier derelicto viro discedere voluerit, soluto vinculo conjugali, nuptias condemnando, anathema sit.
XV.
Si quis dereliquerit proprios filios suos, et non eos aluerit, et quod pietatis est necessaria non praebuerit, sed sub occasione continentiae negligendos putaverit, anathema sit.
XVI.
Si qui filii parentes maxime fideles deseruerint occasione Dei cultus, hoc justum judicantes esse, et non potius debitum honorem parentibus reddiderint, ut hoc ipsum in eis venerentur quod fideles sunt, anathema sit.
XVII.
Quaecunque mulier religioni judicans convenire
venire comam sibi amputaverit, quam Deus ad velamen ejus, et ad memoriam subjectionis illi dedit, tanquam resolvens jus subjectionis, anathema sit.
XVIII.
Si quis, tanquam hoc convenire judicans, die Dominico jejunaverit in ejusdem diei contemptum, anathema sit.
XIX.
Si quis eorum qui proposito sunt continentiae praeter necessitatem corporalem superbiat, et jejunia communia totius Ecclesiae putaverit contemnenda, perfectam in sua scientia vindicans rationem, anathema sit.
XX.
Si quis per superbiam tanquam perfectum se existimans conventus qui per loca et basilicas sanctorum martyrum fiunt vel accusaverit, vel etiam oblationes quae ibidem celebrantur spernendas esse
crediderit, memoriasque sanctorum contemnendas, anathema sit.
XXI.
Haec autem scripsimus, non abscindentes eos qui in Ecclesia Dei secundum Scripturas sanctum propositum continentiae eligunt, sed eos qui suscipiunt habitum ejus, et in superbiam efferuntur adversus eos qui simplicius vivunt.
Sed et hos condemnamus qui se extollunt adversus Scripturas et ecclesiasticos canones, et nova introducunt praecepta, et nos autem virginitatem cum humilitate admiramur, et continentiam cum castitate et religione Deo acceptissimam dicimus, et renuntiationem saecularium negotiorum atque actuum cum humilitate approbandam laudamus, et nuptiarum vinculum, quod secundum castitatem secum perdurat, honoramus, et divites
cum justitia et operibus bonis non abjicimus, et parcimoniam cum veste humili non reprobamus, sicut etiam ornatum, praeter corporis diligentiam, infucatum laudamus.
Dissolutos autem et fractos in vestibus incessus non recipimus, et domos Dei honoramus, et conventus qui in his fiunt, tanquam sanctos et utiles recipimus, proprietatem in privatis domibus non concludentes, et omnem locum in nomine Dei aedificatum honoramus, et congregationem in ecclesia factam ad utilitatem communem recipimus, et bona opera, quae juxta vires in fratres pauperes exercentur, secundum ecclesiasticas traditiones beatificamus, et omnia quae conveniunt traditionibus apostolicis et sanctarum Scripturarum praeceptis in ecclesia fieri exoptamus.
Explicit concilium Cangrense.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII SARDICENSIS.
1. Episcopum non debere ad aliam civitatem transferri.
2. Episcopum de provincia ad provincias non transire, nisi fuerit invitatus.
3. De duobus episcopis unius provinciae inter se contentionem habentibus.
4. De episcopo adjudicato.
5. De episcopis a synodo depositis.
6. De quibus supra.
7. De episcopis accusatis.
8. Ut episcopi passim ad comitatum non pergant.
9. De quibus supra.
10. De quibus supra.
11. De quibus supra.
12. De quibus supra.
13. Ut ne ex laico quilibet episcopus ordinetur.
14. Ut episcopus in aliena provincia non immoretur.
15. De episcopis in aliena provincia possessiones habentibus.
16. De clericorum excommunicatione.
17. Licere clericis, si injuste fuerint excommunicati, vicinos adire episcopos.
18. Non licere episcopo alterius clericum in sua ecclesia ordinare.
19. De quibus supra.
20. Ut extranei clerici apud Thessalonicam non tradent.
21. Clerici vim passi, aut persecutionem, si ad aliam accesserint civitatem, non vetentur ibi morari quandiu potuerint redire.
64 INCIPIT CONCILIUM SARDICENSE TRECENTORUM EPISCOPORUM. *
Anno sexto Constantini imperatoris, Leontio et Sallustio consulibus, aera 371, Sardicensis synodus congregata est, ubi omnes per Orientem Ariani episcopi condemnati sunt, qui conventi ad concilium occurrere reatus conscientia noluerunt, in quo
concilio inter caetera hae regulae pro disciplina ecclesiastica institutae sunt.
CAP. I.
Osius episcopus dixit: Non minus mala consuetudo quam perniciosa corruptela funditus eradicanda est, ne cui liceat episcopo de civitate sua ad aliam civitatem transire.
Manifesta est enim causa qua hoc facere tentant, cum nullus in hac re inventus sit episcopus qui de majore civitate ad minorem transiret, unde apparet avaritiae eos ardore inflammari et ambitioni servire, et ut dominationem exerceant.
Si ergo omnibus placet ut hujusmodi pernicies austerius vindicetur, nec laicam communionem habeat, qui talis est universi dixerunt, placet etiam si talis aliquis exstiterit temerarius, ut forsitan
excusationem afferrat, quod populi litteras acceperit, cum manifestum sit praemio et mercede paucos qui sinceram fidem non habent potuisse corrumpi ut clamarent in Ecclesia et ipsum petere viderentur episcopum, omnino has fraudes removendas esse damnamus, ita ut nec laicam communionem in finem accipiat talis, quod si vobis omnibus placet, statuite.
Universi dixerunt: Placet.
II.
Osius episcopus dixit: Illud quoque statutum sit, ut episcopus de sua provincia ad aliam provinciam in qua sunt episcopi non transeat nisi forte a fratribus invitatus, ne videamur januam charitatis claudere.
III.
Osius episcopus dixit: Providendum est etiam ut si in aliqua provincia forte aliquis episcopus
contra fratrem suum episcopum litem habuerit, ne unus e duobus ex alia provincia advocet episcopos ad judicium.
IV.
Osius episcopus dixit: Quod si aliquis episcopus adjudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, ut iterum judicium removetur, si vobis placet, sancti Petri apostoli memoriam honoremus, ut scribatur, vel ab his qui causam examinaverunt, vel etiam ab aliis episcopis, qui in provincia, propinqua morantur Romano episcopo.
Et si judicaverit renovandum esse judicium, revocetur et det judices.
Si autem probaverit talem causam, ut ea non refricentur quae acta sunt, quae
decreverit Romanus episcopus, confirmata erunt, si ergo omnibus placet, statuatur.
Synodus respondit: Placet.
V.
Gaudentius episcopus dixit: Addendum est si placet huic sententiae quam plenam sanctitate protulistis
ut cum aliquis episcopus depositus fuerit, eorum episcoporum judicio qui in vicinis commorantur locis et proclamaverit, agendum sibi negotium in urbe Roma.
Alter episcopus, in eadem cathedra post appellationem ejus qui videtur esse depositus, omnino non ordinetur, nisi causa fuerit in judicio Romani episcopi determinata.
VI.
Osius episcopus dixit: Si contigerit, in una provincia in qua fuerint plurimi episcopi unum forte remanere episcopum, ille vero per negligentiam noluerit ordinare episcopum et populi convenerint episcopos vicinae provinciae, debent illum prius convenire episcopum, qui in eadem provincia moratur, et ostendere quod populi petant sibi rectorem, et
hoc justum esse, ut et ipsi veniant, et cum eo ordinent episcopum, quod si conventus litteris tacuerit, et dissimulaverit, nihilque responderit, tunc satisfaciendum esse populis, ut veniant ex vicinis provinciis, et ordinent episcopum.
Iterum licentia ordinandi episcopum danda passim non est, si enim subito aut vicus aliquis aut modica civitas cui satis est unus presbyter voluerit sibi episcopum ordinari ad hoc, ut vilescat nomen episcopi et summi honoris auctoritas, non debent illi ex alia provincia invitati facere episcopum, nisi aut in civitatibus quae episcopos habuerunt, aut si qua tam populosa est civitas, vel locus qui mereatur habere episcopum.
Synodus respondit: Placet.
VII.
Osius episcopus dixit: Et hoc placuit, ut si
episcopus accusatus fuerit, et omnes judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo ejecerint eum, si appellaverit qui dejectus videtur, et confugerit ad beatissimum Romanae Ecclesiae episcopum, et voluerit se audiri, si justum putaverit, ut renovetur, examen scribere episcopis dignetur Romanus episcopus his qui in finitima et propinqua altera provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis omnia definiant, quod si is qui rogat causam suam iterum audiri deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut de latere suo presbyteros mittat, erit in potestate ipsius quid velit, et quid aestimet, et si decreverit
mittendos esse, qui praesentes cum episcopis judicent, ut habeant etiam auctoritatem personae illius a quo destinati sunt, erit in ejus arbitrio.
Si vero crediderit sufficere episcopos comprovinciales, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo consilio suo judicaverit.
VIII.
Osius episcopus dixit: Importunitatis nostrae nimia frequentia, et injustae petitiones fecerunt nos non tantam habere gratiam aut fiduciam, dum quidam non cessant ad comitatum ire episcopi maxime Afri, qui sicuti cognovimus, sanctissimi fratris coepiscopi nostri grati consilia salutaria spernunt, atque contemnunt, et non solum ad comitatum multas et diversas Ecclesiae non profuturas praeferunt causas, ut fieri solet aut oportet, ut aut pauperibus,
aut viduis, aut pupillis subveniatur, sed et dignitates saeculares, et administrationes quibusquam postulant, haec itaque pravitas olim non solum murmurationes, sed et scandala excitat.
Honestum est autem ut episcopus intercessionem suam his praestet qui aliqua iniqua vi opprimuntur, aut si vidua affligatur, aut pupillus exspolietur, tamen et ista omnia si justam habeant causam et petitionem.
Si vobis ergo, fratres charissimi, placet, decernite, ne episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi qui religiosissimi imperatoris litteris, vel invitati fuerint vel vocati, sed quoniam saepe contingit, ut ad misericordiam Ecclesiae confugiant, qui injuriam patiuntur, et qui peccantes in exsilium, vel insulas damnantur, aut certe quamcunque sententiam suscipiunt,
ideoque subveniendum est his, et sine dubitatione eis petenda per Ecclesiam indulgentia.
Si vero hoc vobis placet, statuatur.
Universi dixerunt: Placet, et constituatur.
IX.
Osius episcopus dixit: Haec quoque prudentia vestra tractare debet, quia ut decrevistis ne episcopi improbitas notetur ad comitatum pergendum, quaecunque ergo quales superius memoravimus preces habuerint, vel acceperint per diaconum suum mittat, quia persona ministri non erit invidiosa, quae celerius poterit quae impetraverit referre.
Et hoc consequens esse videtur, ut unusquisque qui preces habuerit eas ad fratres et coepiscopos nostros qui in maxima civitate, id est, qui metropoli consistunt, mittant, et illi per suos diaconos destinent,
tribuendo commendatitias epistolas pari ratione ad fratres et coepiscopos nostros qui in illo tempore in his regionibus et urbibus morantur, in quibus felix et beatus Augustinus rempublicam gubernat.
Si vero habet quis episcoporum amicos in palatio, qui cupit aliquid quod tamen honestum est impetrare non prohibeatur per diaconum suum rogare, et significare eis quos scit benigna intercessione sibi absenti posse praestare.
Qui vero Romam venerit, sicut dictum est, sanctissimo fratri et coepiscopo nostro Romanae Ecclesiae preces quas habet, tradat, ut ipse prius examinet si honeste, et justae sunt, et praestet diligentiam atque sollicitudinem ut ad comitatum perferantur.
Universi dixerunt: Placere sibi.
X.
Aliphius episcopus dixit: Si propter pupillos et viduas vel laborantes, qui causas non iniquas habent, susceperint peregrinationis incommoda, habebunt aliquid justae rationis, nunc vero cum ea postulent, quae sine invidia omnium, et reprehensione esse non possunt, non necesse eos ire ad comitatum.
XI.
Gaudentius episcopus dixit: Ea quae salubriter providistis convenienti aestimatione omniumque Deo placitura et hominibus tenere hactenus fortitudinem possunt, si metus huic sententiae conjungatur, scimus enim etiam ipsi saepissime propter paucorum imprudentiam sacrum ac religiosum sacerdotale nomen fuisse reprehensum.
Si igitur contra omnium sententiam aliquis visus fuerit ambitioni placere magis
quam Deo, debet scire causis redditis honorem atque dignitatem se amissurum, hoc autem sciri, et comperiri poterit si unusquisque nostrum qui in canali constitutus est cum progredientem episcopum viderit, inquirat transitum ejus, causas videat, quo tendit, agnoscat.
Et si quidem eum agnoverit ire ad comitatum, requirat illud quod superius comprehensum est, ne forte invitatus sit, ut ei facultas eundi permittatur, si vero ut superius meminit sanctitas vestra propter desideria et ambitiones ire ad comitatum tentaverit, neque litteris ejus subscribatur, neque in communione recipiatur.
Si vobis placet, debet omnium sententia confirmari.
Universi dixerunt: Hoc honestum esse, et placere sibi constitutionem.
XII.
Osius episcopus dixit: Sed et moderatio est necessaria, dilectissimi fratres, ne subito adhuc, quidam nescientes quid decretum sit in synodo, venerint subito ad civitates eas, quae in canali sunt, debet episcopus civitatis ipsius admonere et instruere illum, et ex eo loco ille mittat diaconum, admonitus tamen ipse redeat ad parochiam suam.
XIII.
Osius episcopus dixit: Necessarium, arbitror, ut diligentissime tractetis, si forte aut dives, aut scholasticus de foro, aut ex administratione episcopus fuerit postulatus, non prius ordinetur, nisi et ante lectoris munere, et officio diaconi et presbyteri fuerit perfunctus.
Et ita per singulos gradus, si dignus fuerit, ascendat ad culmen episcopatus, potest enim
per has, promotiones quae habent utique prolixum tempus probari, qua fide sit, quave modestia, et gravitate et verecundia.
Et, si dignus fuerit, probatus divino sacerdotio illustretur.
Nam nec conveniens est, nec rationis disciplina patitur, ut temere ac leviter ordinetur episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui neophytus est, maxime cum beatissimus Apostolus magister gentium, ne hoc fieret denuntiasse et prohibuisse videatur, sed hi quorum per longum tempus examinata sit vita et merita comprobata.
Universi dixerunt placere sibi haec.
XIV.
Osius episcopus dixit: Hoc quoque statuere debetis, ut episcopus ex alia civitate cum venerit ad aliam civitatem, vel ex provincia sua ad aliam provinciam, et ambitioni magis serviat quam
devotioni, ita ut si voluerit in aliena civitate multo tempore residere, et contingat ut episcopus civitatis ipsius non tam instructus sit, nec tam doctus, is vero qui advenit incipiat contemnere eum, et frequenter facere sermonem, ut dehonestet et deformet illius personam.
65 Qua occasione fit, ut non dubitet relinquere sibi assignatam ecclesiam, et transire ad alienam, definite ergo tempus, quia et non recipere episcopum inhumanum est, et diutius residere perniciosum est.
Ne fiat ergo hoc providendum est.
Memini autem superiori consilio fratres nostros constituisse, ut si quis laicus in ea qua commoratur civitate tres Dominicas, id est, per tres septimanas non celebrasset conventum communione privaretur.
Si ergo haec circa laicos constituta sunt,
quanto magis nec licet nec decet ut episcopus si ullam tam gravem habeat necessitatem nec tam difficilem rationem, ut tandiu desit ab ecclesia ne populum contristet.
Universi dixerunt placere sibi.
XV.
Osius episcopus dixit: Quia nihil praetermitti oportet, sunt quidam fratres et coepiscopi nostri, qui non in ea civitate resident, in qua episcopi videntur esse constituti, vel certe parvam rem ibi, alibi autem idonea praedia habere noscuntur vel affectiones proximorum quibus indulgeant, hactenus autem eis permitti oportet, ut accedant ad possessiones suas, et disponant vel ordinent fructum laboris sui, ut, post Dominicas tres, id est post tres septimanas, si morari necesse est, in suis potius fundis
morentur.
Et si est proxima civitas in qua presbyter est, ne sine ecclesia facere videatur die Dominico, illuc accedat ut nec res ejus domesticae per absentiam ejus detrimentum sustineant.
Et non frequenter veniendo ad aliam civitatem, in qua est episcopus suspicione jactantiae et ambitionis incurrat.
Universi dixerunt placere sibi.
XVI.
Osius episcopus dixit: Si hoc quoque omnibus placet, ut sive diaconus, sive presbyter, sive quis clericorum ab episcopo suo fuerit communione privatus, et ad alterum perrexerit episcopum, et scierit ille ad quem confugerit eum ab episcopo suo fuisse abjectum, non oportuerit eum, ut ei communionem indulgeat.
Quod si fecerit, sciat se convocatis
episcopis causas esse dicturum.
Universi dixerunt: Hoc statutum et pacem servabit, et concordiam custodiet.
XVII.
Osius episcopus dixit: Quod me adhuc movet reticere non debeo.
Si episcopus quis forte iracundus (quod esse non debet) cito, aut aspere commoveatur adversus presbyterum, aut diaconum suum
exterminare eum de ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem.
Et ideo habeat potestatem qui dejectus est, ut finitimos episcopos interpellet, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur, quia non oportet ei negari audientiam roganti.
Et ille episcopus, qui aut juste, aut injuste eum abjecit, patienter accipiat ut negotium discutiatur, ut vel probetur sententia a plurimis, vel emendetur.
Tamen priusquam omnia diligenter et fideliter fuerint examinata, eum qui fuerit a communione separatus, nullus alius debet praesumere ut recipiat et communioni societ.
Qui autem convenerint ad audiendum, si clericorum esse fastigium viderint et superbiam, non decet ut episcopus aut injuriam aut contumeliam patiatur, austerioribus
eos verbis castigent, ut obediant honesta praecipienti episcopo, quia sicut ille sincerum amorem debet clericis exhibere charitatis, ita quoque vicis sim ministri infucata debent episcopo suo obsequia exhibere.
XVIII.
Januarius episcopus dixit: Illud quoque sanctitas vestra statuat, ut nulli episcopo liceat alterius episcopi civitatis ministrum ecclesiasticum sollicitare, ut in sua dioecesi ordinare clericum, quia ex his contentionibus solent nasci discordiae.
Et ideo prohibeat omnium sententia, ne quis hoc facere audeat.
XIX.
Osius episcopus dixit: Et hoc universi constituimus, ut quicunque ex alia parochia voluerit alienum ministrum sine consensu episcopi ipsius, et
sine voluntate ordinare, non sit rata ordinatio ejus Quicunque autem hoc usurpaverit a fratribus et coepiscopis nostris admoneri et corrigi debet.
XX.
Cletitius episcopus dixit: Non ignoratis quanta et qualis sit Thessalonicensium civitas, saepe enim ad eam veniunt ex aliis regionibus presbyteri et diaconi, et non sunt contenti, ut brevi tempore remorentur, aut resideant ibi, aut certe vix post longa spatia ad sua redire coguntur.
Universi dixerunt: Et tempora quae constituta sunt circa episcopos, et erga horum personas observari debent.
XXI.
Osius episcopus dixit: Suggerente fratre et coepiscopo nostro Olympio, hoc etiam placuit, ut si aliquis vim perpessus est et inique pulsatus pro disciplina
vel catholica defensione, vel confessione veritatis fugiens pericula innocens, et devolutus ad aliam venerit civitatem non prohibeatur immorari, quandiu aut redire potuerit aut injuria ejus remedium acceperit.
Durum est enim qui persecutiones patitur non recipi.
Etiam et larga benevolentia et humanitas est ei exhibenda.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII ANTIOCHENI.
1. Non licere Pascha diverso tempore facere, neque cum Judaeis celebrare.
2. Non licere communionem ecclesiae contemnere, aut excommunicatis communicare.
3. Non debere clericum ad ecclesiam migrantem ibi perseverare.
4. Non licere episcopo vel cuiquam clerico, si exauctoratus fuerit, ministrare.
5. Non licere clericis contempto episcopo seorsum se colligere.
6. De excommunicatis.
7. Nullum peregrinum absque episcopis suscipi.
8. Ut epistolae a solo coepiscopo fiant.
9. De metropolitanis episcopis.
10. De coepiscopis.
11. De his episcopis vel clericis qui sine litteris episcoporum ad imperatorem vadunt.
12. De episcopis vel clericis depositis.
13. Non licere episcopis in aliena provincia clericos ordinare.
14. De episcopis accusatis.
15. De quibus supra.
16. De episcopis vacantibus.
17. De episcopis qui accepta manus impositione non acquiescunt suscipere ministerium.
18. De his quibus supra.
19. Non licere sine consilio metropolitani episcopi episcopum ordinari.
20. Ut bis in anno synodus celebretur.
21. Episcopum de dioecesi ad dioecesim non debere transire.
22. Episcopum non debere in alienam irruere ei vitatem.
23. Episcopo non licere successorem sibi constituere.
24. De rebus ecclesiasticis et episcopalibus.
25. Episcopum habere potestatem in rebus ecclesiasticis exponendis.
INCIPIT CONCILIUM ANTIOCHENUM.
Sancta et pacatissima synodus in unum congregata, his qui per singulas provincias sunt unanimis sanctis et consacerdotibus in Domino salutem.
Gratia et veritas Jesu Christi Domini et Salvatoris nostri sanctam Antiochenam Ecclesiam visitans, et in unum connectens per concordiam pacatissimi spiritus multa quidem et alia perfecit, in omnibus autem, suggerente sancto et pacifico spiritu, etiam hoc perfecit, ut quae visa sunt recte constitui cum plurima consideratione et judicio una cum omnibus nobis Antiochiam ex diversis provinciis in unum collectis episcopis in vestram notitiam deferantur, credimus autem gratiae Domini et Spiritui sancto pacis, quod ipsi conspirabitis nobis tanquam in unam fuissetis virtutem, et nobiscum orationibus adnitentes magis
autem muniti, et in Spiritu sancto praesente, si iisdem ipsis quae definita sunt, consentientes, et ea quae visa sunt, recta roborantes consensu sancti Spiritus consignabitis.
Sunt autem praefiniti canones ecclesiastici hi qui infra sunt scripti, quos subter inserti promulgavere episcopi, Eusebius, Archelaus, Aeneas, Macedonius, Niceta, Esicius, Bassus, Antiochus, Jacobus, Moyses, Agaphius, Petrus, Mocinius, Alexander, Narcissus, Etherius, Patricius, Siricius, Magnus, Paulus, Eustachius, Manicius, Petrus, Paulus, Theurus, Municius, Aliphius, Petrus, Tarcodunantus, Anatholius, Theodorus, Alius, Theurus, Sirion.
Ex provinciis Syriae caeles et Phoenicis veris Arabiae, Mesopotamiae, et haec constituerunt quae infra scripta sunt.
CAP. I. Omnes qui audent dissolvere regulam sancti et magni concilii Nicaeni, quod celebratum est in praesentia Dei amantissimi Constantini imperatoris, de sancta et salutari festivitate Paschali Salvatoris nostri, excommunicatos et abjectos esse debere ab Ecclesia, maxime si perseverent studio contentionis ad subvertenda ea quae optime constituta sunt.
Et haec quidem dicta sunt de laicis.
Si autem praepositis Ecclesiae aliqui, id est, vel episcopus, vel presbyter, vel diaconus post hanc diffinitionem, et hunc terminum ausi fuerint in subversionem populorum et perturbationem
Ecclesiarum seorsum colligere, et cum Judaeis Pascha voluerint celebrare, hunc sancta synodus jam alienum ab Ecclesia esse judicabit, tanquam eum qui non solum proprii peccati reus sit, sed aliorum corruptae mentis conversationis supplantator exstiterit.
Et non solum hujusmodi deponi a sacerdotio et ministerio jubet, sed eos qui ausi fuerint his communicare post damnationem.
Depositos autem etiam honore qui extrinsecus est privari oportet quem sanctus canon et Dei sacerdotium promeruit.
II.
Omnes qui ingrediuntur ecclesiam Dei, et sacras Scripturas audiunt, non autem cum populo in oratione communicant, aversantur autem sanctam assumptionem Dominici sacramenti secundum aliquam
propriam disciplinam, hos ab ecclesia abjici oportet, donec confitentes fructum poenitentiae demonstrent, et deprecati fuerint, ut data venia suscipi mereantur, non autem licet communicare excommunicatis, neque cum his per domos ingredi, et cum eis orare, qui ecclesiae participant in oratione, nec in alteram ecclesiam recipi qui ab alia excommunicantur, quod si quis fuerit deprehensus episcoporum, vel presbyterorum, vel diaconorum, vel etiam qui in canone detinentur excommunicatis communicare, et hunc oportet communione privari tanquam Ecclesiae regulas confundentem.
III.
Si quis presbyter, vel diaconus, vel quilibet clericus, deserta sua ecclesia ad aliam transeundum esse crediderit, et ibi paulatim tentet quo migravit
perpetuo manere ulterius, ministrare non debet, praesertim si ab episcopo suo ad revertendum fuerit exhortatus quod, et si post evocationem sui episcopi non obedierit, sed inobediens perseveraverit, omnimode ab officio suo deponi debere, nec aliquando spem restitutionis habere.
Si vero propter hanc culpam depositum alius episcopus susceperit, et ipse a communi synodo poenam merebitur increpationis, tanquam ecclesiastica jura dissolvens.
IV.
Si quis episcopus a synodo fuerit depositus, vel presbyter, vel diaconus a proprio episcopo condemnatus,
et praesumpserit sacerdotii seu sacri mysterii quippiam, non ei amplius liceat, neque in alia synodo spem restitutionis habere, neque assertionis alicujus locum, sed et communicantes ei abjici omnes ab ecclesia, maxime si postquam cognoverunt sententiam adversus eum fuisse prolatam, contumaciter communicaverunt.
66
V.
Si quis presbyter vel diaconus comtempto episcopo seipsum ab ecclesia segregaverit et privatum apud se collectis populis altare erigere ausus fuerit, et nihilominus episcopo suo exhortante, et semel et iterum revocante inobediens exstiterit; hunc modis omnibus deponendum, nec aliquando consequi curationem, aut proprium honorem recipere speret.
Quod si etiam perseveraverit, perturbans
cunctam Ecclesiam quae foris est, hunc tanquam seditiosum corripi oportet.
VI.
Si quis a proprio episcopo excommunicatus est, non eum prius ab aliis debere suscipi, nisi aut a suo fuerit receptus episcopo, aut concilio facto episcopis occurrat et respondeat, et si synodo satisfecerit, statuimus sub alia sententia eum recipi, quod etiam circa laicos, et presbyteros, et diaconos et omnes qui in clero sunt convenit observari.
VII.
Nullum absque formata (quod Graeci epistolam dicunt) peregrinorum clericorum suscipi oportet.
VIII.
Neque presbyter ad regiones longinquas, formatas, id est canonicas epistolas, nisi ad finitimos episcopos simplices epistolas mittere praesumat,
vicariis vero episcopis qui a Graecis coepiscopi vocantur, formatas facere liceat.
IX.
Per singulas provincias episcopos singulos scire oportet, episcopum metropolitanum, qui praeest curam et sollicitudinem totius provinciae suscepisse.
Propter quod ad metropolitanam civitatem ab his qui causas habent concurratur.
Quapropter placuit eum, et honore praecellere, et nihil ultra sine episcopo reliquos episcopos agere secundum antiquum Patrum nostrorum canonem, nisi hoc tantum quod unicuique ecclesiae per suam dioecesim competit.
Unumquemque enim oportet episcopum habere suae dioecesis potestatem ut regat et gubernet secundum competentem singulis reverentiam, et providentiam gerat omnis regionis quae sub
ipsius est civitate, ita ut etiam ordinare ei presbyteros, et diaconos probabili judicio liceat, et de singulis illius regionis causis moderatione et pondere disceptare, ultra autem nihil agere permittitur citra metropolitani episcopi conscientiam, nec metropolitanus sine caeterorum aliquid gerat consilio sacerdotum.
X.
Coepiscopi qui manus impositionem ab episcopis susceperunt et ut episcopi sunt consecrati, tamen placuit sanctae synodo eos modum proprium retinere, et gubernare adjacentes sibi civitates et esse contentos propria sollicitudine et gubernatione quam susceperunt, constituere autem his permittitur lectores, et subdiaconos atque exorcistas,
quibus sufficiat istorum tantum graduum licentiam accepisse.
Non autem presbyterum, non diaconum audeant ordinare praeter conscientiam episcopi civitatis, vel ecclesiae cui adjacens invenitur, seu ipse seu regio in qua praeesse dignoscitur.
Quod si quis praevaricari ausus fuerit constituta, deponi eum, et dignitate qua praeditus est debere privari.
Coepiscopus autem ab episcopo civitatis vel loci cui idem adjacet ordinandus est.
XI.
Si quis episcopus, vel presbyter, vel omnis omnino qui est sub ecclesiastica regula constitutus, praeter consilium vel litteras eorum episcoporum qui sunt intra provinciam, et maxime metropolitani ad imperatorem perrexerit, hunc abdicari et ejici non solum de communione, sed etiam propria dignitate privari,
tanquam molestum et importunum imperialibus auribus contra ecclesiastica constituta.
Si autem necessitas cogit ad imperatorem excurrere propter aliquam actionem, cum deliberatione et consilio metropolitani ipsius provinciae episcopi, et caeterorum conscientia episcoporum qui in eadem provincia sunt atque cum litteris eorum ire debebit.
XII.
Si quis a proprio episcopo depositus presbyter, vel diaconus, aut etiam si a synodo quilibet episcopus fuerit exauctoratus, molestiam imperialibus auribus inferre non praesumat, sed ad majorem episcoporum synodum sese convertat, et quae se putat habere, justa in eorum concilio alleget, atque ab his de se exspectet quae fuerit deprompta sententia.
Quod si deficiens pusillanimitate hoc noluerit
facere, sed imperatori fuerit importunus, hujusmodi nullam veniam habeat, neque locum illius assertionis suae, nec spem recipiendi gradus habeat in futurum.
XIII.
Nullum episcopum audere debere ex alia provincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos Ecclesiis aut referre ad sacrum ministerium, nec alios illuc attrahat episcopos, nisi forte per litteras rogatus abierit, non solum autem a metropolitano, sed et ab his qui cum eo sunt omnibus ipsius provinciae episcopis.
Quod si nullo invitante inordinate superveniat, et aliquos vel ordinare praesumpserit, vel quoslibet actus illi ecclesiae competentes quae ad se minime pertinent, usurpare tentaverit, vacua quidem et inania erunt omnia quae gesserit,
ipse vero hujus indisciplinati ausus irrationabilis coepti dignas causas expediat, tanquam depositus a synodo sancta, et propter hujusmodi praesumptionem jam praedamnatus.
XIV.
Si quis de aliquibus causis criminalibus in judicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem de ipsis episcopis provinciae qui convenerunt diversas habere sententias, et alios quidem innocentem eum pronuntiare, alios reum, propter hujuscemodi itaque controversiam amputandam placuit sanctae synodo metropolitanum episcopum alterius vicinae provinciae advocari, et aliquantos cum eo episcopos alios.
Qui pariter residentes quaecunque fuerint, dirimant quaestiones propter hoc ut
firmum sit judicium quod ab unius provinciae episcopis fuerit promulgatum.
XV.
Si quis episcopus criminaliter accusatus ab omnibus qui sunt intra provinciam episcopis acceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius judicari non poterit, sed manere circa eum oportet tanquam convenientem quae ab omnibus prolata est firmam ratamque sententiam.
XVI.
Si quis episcopus vacans in Ecclesiam vacantem supervenerit, et hanc obripienter praeter plenariam synodum occupandam esse crediderit, hunc abjici oportet, quamvis eum plebs quam diripuerit, velit sibi episcopum retinere.
Illa autem dicitur synodus plenaria in qua etiam episcopus metropolitanus adfuerit.
XVII.
Si quis episcopus, suscepta manus impositione, et deputatus populis praeesse, non suscipiat ministerium sacerdotii, nec consentiat habere Ecclesiam, in qua fuerat ordinatus, hunc incommunicabilem esse debere, donec coactus consentiat plebem suscipere sibimet deputatam, aut provinciae plenaria synodus episcoporum de eo aliquid statuat.
XVIII.
Si quis episcopus ordinatus non abierit in parochiam cui ordinatus est, si non suo vitio, sed plebis forsitan contradictione, hic honorem susceptum retinere debebit, et sacerdotio fungi, ita ut nihil molestiae afferat Ecclesiae illi in qua fuerat constitutus.
Exspectare autem eum oportet provinciae plenariam synodum, donec de eo quod competit
statuatur.
XIX.
Episcopum non ordinandum sine consilio et praesentia metropolitani episcopi, cui melius erit si ex omni provincia congregentur episcopi.
Quod si fieri non potest, hi qui adesse non possunt propriis litteris consensum suum de ipso designent, et tunc demum post plurimorum sive per praesentiam sive per litteras sententiam consonam ordinetur.
Quod si aliter quam statuta sunt fiat, nihil valere hujusmodi ordinationem.
Si vero etiam secundum definitas regulas ordinatio celebretur, contradicant autem aliqui propter proprias et domesticas simultates, his contentis, sententia de eo obtineat plurimorum.
XX.
Propter ecclesiasticas causas, et quae existunt
controversias dissolvendas sufficere visum est bis in anno per singulas provincias episcoporum consilium fieri.
Semel quidem post tertiam hebdomadam Paschalis festivitatis, ita ut in quarta hebdomada quae consequitur, id est media Pentecoste compleatur, admoneant autem provinciales episcopos hi qui in civitatibus, id est in metropolitanis civitatibus degunt, secundum vero concilium Idibus Octobris habeatur, qui dies apud Graecos Yperberetaei mensis decimus invenitur, in ipsis autem conciliis et presbyteros et diaconos praesentes esse oportet, et omnes quotquot se laesos existimant, et synodicam exspectare sententiam, nec liceat aliquibus apud semetipsos concilia sine metropolitanorum
episcoporum conscientia facere, quibus de omnibus causis constat permissum esse judicium.
XXI.
Episcopum de dioecesi ad dioecesim alteram non debere transire, neque si seipsum ingesserit, neque si a populis fuerit violenter attractus, neque si etiam hoc ei ab episcopis suadeatur, manere autem eum debere in Ecclesia Dei quam ab initio sortitus est, et non alibi demigrare secundum regulam super hoc olim a Patribus constitutam.
XXII.
Episcopum non debere in alienam irruere provinciam, quae illi probatur non esse subjecta, neque in regionem quae ad ejus curam minime noscitur pertinere ad aliquid ordinandum, neque presbyteros, neque diaconos constituere, ad alios
episcopos pertinentes, nisi forte cum voluntate et testimonio propriae regionis episcopi.
Quod si quispiam horum tale facere voluerit irrita quidem erit hujusmodi ordinatio, et quae male usurpaverit a synodo arguantur.
Nam si ordinare non potuerit, nullatenus alterius parochianum judicare praesumat.
XXIII.
Episcopum non debere tanquam successorem sibi futurum constituere alterum, quamvis circa vicinia mortis habeatur, quod si tale aliquid factum fuerit irrita erit hujusmodi ordinatio, custodire autem debet ecclesiastica constituta quae si ita continent, non posse aliter episcopum fieri, nisi in consilio, et consensu episcoporum eorum duntaxat qui post obitum ejus qui praecessit, habuerint potestatem eum qui dignus fuerit provehendi.
XXIV.
Quaecunque res Ecclesiae sunt, convenit cum omni diligentia, et bona fide quae Deo debetur, qui omnia providet atque judicat quaeque gubernare oportet, et dispensare cum judicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae videntur esse commissae.
Manifesta autem esse oportet quae Ecclesiae competunt cum notitia eorum presbyterorum et diaconorum, qui circa ipsum sunt, ut ipsi non ignorent, nec eos aliquid lateat eorum qui sunt propria Ecclesiae, ut si contigerit episcopum de hac vita migrare, manifestae sint et notae res ecclesiasticae, ne intercidant atque depereant, sed nec res propriae episcopi tanquam ohnoxiae rerum ecclesiasticarum occasione ullius pulsentur injuria, quia justum et
acceptum est apud Deum et homines quae propria sunt episcopi quibus ipse judicaverit, derelinqui, et quae Ecclesiae ipsi reservari.
Ita enim sit ut nec Ecclesia damno aliquo affligatur, nec episcopus occasione rerum ecclesiasticarum proscribatur, neque pertinentes ad eum causas incurrant, atque post mortem memoria ejus maledictis aliquibus oneretur.
67
XXV.
Episcopum habere oportet rerum ecclesiasticarum potestatem ad dispensandum omnibus indigentibus cum omni timore et reverentia Dei, ipsum quoque ex eis percipere atque uti debere quibus indiget, si tamen indiget, vel ad suas necessarias expensas vel fratrum, qui apud eum hospitalitatis gratia
morantur, ut nulla ex parte per inopiam defraudentur secundum Apostolum dicentem: « Habentes victum quotidianum et tegumentum corporis his contenti simus * .
» Quod si his minime contentus atque sufficiens transferat in necessitates ecclesiasticas res vel commoda quaelibet ecclesiae, aut agrorum ecclesiasticorum fructus sine conscientia presbyterorum apud se redigat, et domesticis suis vel etiam affinibus aut fratribus, aut filiis earum rerum tribuat potestatem, ut per eorum secretam diligentiam ecclesiastici laedi videantur, reatum hunc qui hujusmodi est apud metropolitanum provinciae praestare debebit, quod si taliter reprehendatur episcopus, vel hi qui cum ipso sunt presbyteri quo dicantur haec quae ad ecclesiam pertinent,
sive de agris, sive de aliis quibuscunque ecclesiasticis causis, eos sibimet usurpare, pauperes vero necessitate et penuria opprimi, atque ex hoc ipso non solum ecclesiasticae rationi, verum etiam dispensatoribus ejus maledicta reprehensio augeatur.
Hunc enim correctionem oportet mereri, id quoque condecet sancta synodo cognoscente.
Eusebius omnibus quae constituta sunt praesens scripsit.
Theodorus, Niceta, Macedonius, Anatolius, Marcodunanetus, Atherius, Narcissus, Eustachius, Esichius, Manicius, Paulus, et caeteri, quorum nomina in Graeco jam superius continentur, consenserunt et subscripserunt.
Explicit concilium Antiochenum.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII LAUDICENI.
1. De bigamis.
2. De his qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt.
3. De neophitis non promovendis ad sacerdotium.
4. Non licebit coram catechumenis clericos fieri.
5. Non licere clericis usuram vel sexcupla accipere.
6. Non debere haereticos in haeresi permanentes in ecclesiam ingredi.
7. De Novatianis et Quartodecimanis.
8. De Cataphrygis ad Ecclesiam venientibus.
9. Non debere catholicos, in ea quae martyria sua haeretici dicunt, intrare.
10. Non debere catholicam haereticorum matrimonio sociari.
11. De catechumenis Ecclesiae.
12. De ordinandis episcopis cum concilio metropolitani et finitimorum episcoporum.
13. Non licere populo ministros altaris eligere.
14. Sanctas oblationes pro eulogiis in festivitate Paschali ad alias parochias non debere transmitti.
15. De psalmistis.
16. Ut sanctum Evangelium Sabbatis legatur.
17. Psalmos sparsim non licere confundi.
18. De orationibus quotidianis.
19. De ordine orationum catechumenorum atque fidelium et communione.
20. De disciplina atque molestia clericorum.
21. De ministerio subdiaconorum.
22. De ministris, ut orario non utantur.
23. Quoniam non oportet lectores vel psalmistas
orario uti et sic legere.
24. De lectoribus et psalmistis, ut tabernas non intrent.
25. Non licere ministris panem dare, aut calicem benedicere.
26. De exorcistis.
27. Non debere clericos sive laicos ad agapem vocatos partes tollere.
28. Non licere in ecclesiis accubitus sternere vel agapem facere.
29. Non debere Christianos sabbatizare.
30. Nulli Christiano licere cum mulieribus lavacra excercere.
31. De cavendis haereticorum connubiis.
32. Non licere ab haereticis eulogias accipere.
33. Non debere cum haereticis, aut schismaticis orare.
34. Non eumdem ad falsos martyres.
35. Non licere Christianos derelicta ecclesia ad angulorum congregationes colligi.
36. Non licere clericos, magos, vel incantatores esse, aut phylacteria facere.
37. Non licere ab haereticis vel Judaeis feriatica quae mittuntur accipere.
38. Non licere a Judaeis azymas accipere.
39. Non licere cum paganis festa celebrare.
40. Episcopos ad synodum vocatos non debere contemnere.
41. Non debere clericum vel laicum sine episcopis peregrinari.
42. Nullum clericum debere sine episcopi sui jussione peregrinari et signum suscipere.
43. Ministros non debere ab hostiis recedere.
44. Non oportet per duas septimanas Quadragesimae aliquem ad baptismum suscipere.
45. Non debere mulierem ingredi ad altare.
46. Baptizandos debere symbolum fidei et discere et reddere.
47. De his qui in aegritudine baptizantur.
48. Quia post baptismum chrismandum est.
49. In Quadragesima Sabbato tantum et Dominica
offerendum est.
50. Non licere quintam feriam septimanae majoris jejunii solvi 51.
Non debere in Quadragesima nisi Sabbato et Dominica natalitia martyrum celebrare.
52. Non licere nuptias fieri in Quadragesima.
53. Non licere Christianos ad nuptias euntes cantare aut balare.
54. Non licere ministros altaris vel caeteros quoslibet spectaculis quae in nuptiis, aut in scenis exhibentur interesse.
55. Non debere clericum vel laicum Christianum ex symbolis convivia celebrare.
56. Non oportet presbyteros ante ingressum episcopi ingredi, aut sedere in tribunalibus.
57. Non debere in vicis et villis episcopos ordinare, neque presbyteros sine praecepto vel consilio episcopi aliquid agere.
58. Non oportet in domibus ab episcopis ve presbyteris oblationem fieri.
59. Non licere psalmos ab idiotis compositos in ecclesia dici, nec libros qui non sunt canonici legere.
INCIPIT CONCILIUM LAUDICENUM.
Sancta synodus, quae apud Laodicaeam Phrygiae pacativae convenit ex diversis provinciis Asiae, regulas exposuit ecclesiasticas, sicut infra scriptum est.
CAP. I.
De eo quod oportet, secundum ecclesiasticum
canonem eos qui libere et legitime secundis nuptiis juncti sunt, nec occultam permistionem operati sunt, pauco tempore exempto vacare orationibus et jejuniis, et secundum veniam reddi eis communionem.
II.
His qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt et oratione, confessione ac poenitentia malorum suorum perfectam conversationem demonstrant, pro qualitate peccati, poenitentiae tempus attribuendum est propter misericordiam et bonitatem Dei.
Qui ergo hujusmodi sunt revocandi et ad communionem sunt applicandi.
III.
Non oportet neophytum promoveri ad ordinem sacerdotalem.
IV.
Non licere manus impositione super ordinandos praesentibus catechumenis fieri.
V.
Non licere fenerare ministris altaris, vel in sacerdotali ordine constitutis, vel usuras vel lucra, quae sexcupla dicuntur, accipere.
VI.
Non concedendum haereticis ingressum domus Dei in haeresi permanentibus.
VII.
Novatianos vel etiam Quartodecimanos, quos Graeci Thesserescedecatires appellant, id est, qui quartadecima luna primi mensis cum Judaeis Pascha celebrant, sed et catechumenos eorum fideles non recipi, priusquam condemnent omnem haeresim in qua detinebantur, plenissime autem ante omnia et nunc qui apud eos fideles dicuntur symbolum fidei doceantur, atque ita unctos etiam sancto chrismate divino sacramento communicare convenit.
VIII.
Eos qui convertuntur ab haeresi quae dicitur
Cataprhrygarum, qui se in clero constitutos existimant, quamvis magni dicantur hujusmodi cum omni diligentia catechizari oportet et baptizari ab Ecclesiae catholicae episcopis et presbyteris.
IX.
Non concedendum in coemeteria, vel quae martyria haereticorum dicuntur, catholicos orationis gratia et petendae curationis intrare.
Sed et qui ierunt, si sunt fideles, incommunicabiles factos ad poenitentiam usque ad aliquod tempus redigi, poenitentes autem eos et errasse confitentes suscipi oportet.
X.
Mulieres quae apud Graecos presbyterae appellantur, apud vos viduae, seniores univirae, matricuriae appellantur, in Ecclesia tanquam ordinantes constitui non debere.
XI.
Eos qui ad Ecclesiam pertinent indifferenter filios proprios haereticorum nuptiis minime sociare debere.
XII.
Episcopum non oportet praeter judicium metropolitanorum
et finitimorum episcoporum constitui ad Ecclesiae principatum, nec eligantur nisi hi quos multo ante nota probabilisque vita commendat.
Et nihilominus si in sermone fidei et recta operatione per suam conversationem fuerint probati.
XIII.
De eo quod non sit populis concedendum electionem facere eorum qui altaris ministerio sunt applicandi.
XIV.
Sanctas oblationes ad vicem eulogiarum per festivitatem Paschalem ad alias parochias mitti minime oportet.
XV.
Non licere praeter canonicos psalmos nisi qui regulariter cantores existunt, qui quae pulpitum ascendunt et de codice legunt alium, quemlibet in ecclesia psallere.
XVI.
Sabbatis Evangelia cum aliis Scripturis legenda esse censemus.
XVII.
In processionibus non connectere, id est, ex diversis versibus et sensibus libri in unum canticum minime conjungere.
Sed singulorum psalmorum ordinabiliter debere fieri lectionem.
68
XVIII.
De eo quod semper supplicationes orationum, et ad horam nonam et vesperam, oportet celebrari.
XIX.
Quoniam catechumenorum orationem separatim et prius prostratis eis episcopum oportet celebrare.
Quibus egressis orent etiam hi qui in poenitentia sunt constituti.
Et post manus impositionem, his quoque abscedentibus, tunc fideles orare
debebunt.
Quorum tres orationes fiant, una quidem, id est prima, per silentium, secunda vero et tertia, per vocis pronuntiationem, et tunc demum osculum pacis dare debere.
Et postea quam presbyteri episcopo pacem dederint, tunc etiam laicos dare et tunc oblatio offeratur, solis autem ministris altaris liceat ingredi ad altare et ibidem communicare.
XX.
Quoniam non oportet diaconum sedere ante presbyterum, sed ex jussione presbyteri sedeat, similiter autem honorificetur et diaconus a ministris inferioribus et omnibus clericis.
XXI.
Quoniam non oportet subdiaconos licentiam habere in secretarium, sive sacrarium, (quod Graeci diaconicon appellant) ingredi, et contingere vasa Dominica.
XXII.
Ministrum non oportet orariis uti, nec hostia derelinquere.
XXIII.
Quoniam non oportet lectores aut psalmistas orariis uti, et sic legere aut psallere.
XXIV.
Quoniam non oportet clericos servientes a presbyteris usque ad diaconos, et deinceps ordinis ecclesiastici omnes usque ad ministros, aut lectores, aut psalmistas, aut exorcistas, aut hostiarios, aut etiam eos qui in proposito continentiae sunt, tabernas intrare.
XXV.
Non oportet diaconem panem dare, nec calicem benedicere.
XXVI.
Non oportet ergo exorcizare eos qui necdum ab episcopis sunt provecti, neque in ecclesiis neque intra domos.
XXVII.
Non oportet ministros altaris, vel quoslibet ecclesiasticos ad agapem vocatos, partes tollere, propter injuriam quae ex hac occasione ecclesiastico ordini possit deputari.
XXVIII.
Non oportet in basilicis seu ecclesiis agapem facere, et intus manducare vel accubitus sternere.
XXIX.
Non oportet Christianos judaizare et in Sabbato vacare, sed operari eos in eadem die, Dominicam praeponendo eidem diei.
Si hoc eis placet, vacent tanquam Christiani.
Quod si inventi fuerint judaizare, anathema sint.
XXX.
Quoniam non oportet ministros altaris, vel etiam clericos quoslibet, aut continentes se, aut
omnem omnino Christianum cum mulieribus lavacra habere communia.
Est enim apud gentiles prima reprehensio.
XXXI.
Quoniam non oportet cum haereticis commiscere connubia, et vel filios et filias dare, sed potius accipere, si tamen profiteantur Christianos se futuros esse et catholicos.
XXXII.
Non oportet haereticorum benedictiones accipere, quoniam maledictiones magis sunt quam benedictiones.
XXXIII.
Non oportet cum haereticis vel schismaticis orare.
XXXIV.
Non oportet omnino Christianum derelictis martyribus Christi abire ad falsos martyres, hi enim alieni a Deo sunt.
Quicunque autem abire voluerit,
anathema sit.
XXXV.
Non oportet Christianos, derelicta Ecclesia Dei, abire ad angulos idololatriae abominandae congregationes facere, quae omnia interdicta sunt.
Quicunque autem inventus fuerit occulte huic idololatriae vacans, anathema sit, quoniam, derelinquens Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, accessit ad idola.
XXXVI.
Quoniam non oportet ministros altaris aut clericos magos et incantatores esse aut facere quae dicuntur phylacteria, quae sunt magna obligamenta animarum, hos autem qui talibus rebus utuntur projici ab Ecclesia jussimus.
XXXVII.
Quoniam non oportet a Judaeis vel haereticis
feriatica quae mittuntur accipere, nec cum eis dies agere feriatos.
XXXVIII.
Non oportet a Judaeis azymas accipere, aut communicare impietatibus eorum.
XXXIX.
Non oportet cum paganis festa celebrare et cum impietatibus eorum habere societatem.
XL.
Non oportet vocatos episcopos ad synodum contemnere, sed abire debere, et aut docere aut doceri quae sunt ad Ecclesiae caeterorumque correctionem utilia.
Quod si contempserit, seipsum videtur accusasse, nisi forte pro infirmitate ire non possit.
XLI.
Non oportet ministrum altaris vel etiam laicum sine canonicis litteris, id est formata alicubi proficisci.
XLII.
Non oportet ministrum altaris vel quemlibet clericum praeter jussionem episcopi ad peregrinandum proficisci.
XLIII.
Non oportet ministros, id est hostiarios, vel brevi tempore ab hostiis deesse, et orationi vacare.
XLIV.
Non oportet post duas hebdomadas Quadragesimae quemlibet ad baptismum suscipi.
XLV.
Non oportet mulieres ingredi ad altare.
XLVI.
Baptizandos oportet fidei symbolum discere, et quinta feria ultimae septimanae, vel episcopo vel presbytero reddere.
XLVII.
Qui in aegritudine constituti baptismum perceperunt, facti sani, fidei symbolum doceantur ut noverint qua donatione digni sunt habiti.
XLVIII.
Oportet baptizatos post baptismum sacratissimum chrisma percipere, et coelestis regni participes fieri.
XLIX.
Non oportet in Quadragesima panem offerri, nisi Sabbato et Dominica tantum.
L.
Non oportet, in Quadragesimae quinta feria ultimae hebdomadae, jejunium dissolvi et totam Quadragesimam inhonorari, sed per totos dies jejunare, et escis abstinentiae convenientibus, id est aridioribus uti.
LI.
Non oportet in Quadragesima martyrum natalitia celebrari, sed eorum in Sabbato et Dominica tantum memoriam fieri.
LII.
Non oportet in Quadragesima aut nuptias vel quaelibet natalitia celebrare.
LIII.
Non oportet Christianos ad nuptias euntes vel balare vel saltare, sed caste coenare vel prandere competit Christianis.
LIV.
Non oportet ministros altaris vel quoslibet clericos spectaculis aliquibus, quae aut in nuptiis aut in scenis exhibentur interesse, sed antequam thermelici ingrediantur surgere eos de convivio et abire debere.
LV.
Non oportet ministros altaris, vel quoslibet clericos vel etiam laicos Christianos, ex symbolis quae vulgus commissalia appellat, convivia celebrare.
LVI.
Non oportet presbyteros ante ingressum episcopi ingredi ecclesiam, et sedere in tribunalibus,
sed cum episcopo ingredi, nisi forte aut aegrotet episcopus, aut in peregrinationis commodo eum abesse constiterit.
LVII.
Non debere in villis et vicis episcopos ordinari, sed visitatores, id est, qui circumeant constitui; his autem qui ante hoc ordinati sunt nihil agere censemus, nisi conscientia episcopi civitatis.
Similiter etiam presbyteri nihil sine praecepto et consilio episcopi agant.
LVIII.
Non oportet in domibus oblationes ab episcopis sive presbyteris fieri.
LIX.
Non oportet ab idiotis psalmos compositos et vulgares in ecclesiis dici, neque libros qui sunt extra canonem legere, nisi solos canonicos Novi et Veteris Testamenti; quae autem oporteat legi et in
auctoritatem recipi haec sunt:
Genesis, Exodus, Leviticus, Numeri, Deuteronomium,
Jesu Nave, Judicum, Ruth, Regum libri quatuor, Paralipomenon libri duo, Esdra, liber Psalmorum numero 150, Proverbia Salomonis, Ecclesiastes, Cantica canticorum, Job, Esther, 12 Prophetarum libri, id est Osee et Amos, Joel, Abdias, Jonas, Michaeas, Nahum, Habacuc, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel; Novi Testamenti, id est, evangelium secundum Matthaeum, secundum Marcum, secundum Lucam, secundum Joannem, Actus apostolorum; canonicae Epistolae 7: Jacobi una, Petri duae, 1 et 2; Joannis tres, 1, 2 et 3; Judae una; Epistolae Pauli apostoli numero 14: ad Romanos, ad Corinthios 1 et 2, ad Galathas, ad Ephesios, ad Philippenses una, ad Collossenses una, ad Thessalonicenses duae 1 et
2, ad Thimotheum duae 1 et 2, ad Titum, ad Philemonem, ad Hebraeos.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII CONSTANTINOPOLITANI.
1. Custodiendum esse fidem Patrum trecentorum decem et octo.
2. Ut episcopi suam dioecesim gubernent nec ad alias accedant.
3. Non invitatos episcopos ultra dioecesim propriam accedere non debere.
4. De Ecclesiis in barbaricis compositis.
5. De honore Constantinopolitani episcopi.
6. De Maximo cynico philosopho.
7. De fide symboli apud Constantinopolim constituti.
INCIPIT CONCILIUM CONSTANTINOPOLITANUM Habitum ab CL episcopis sub Theodosio majore, Siagrio et Eucherio consulibus, aera CCCCXIX, adversus Macedonium.
69 Hae regulae sive diffinitiones sunt expositae ab episcopis CL, qui in unum Constantinopolim convenerunt, quando beatus Nectarius episcopus ordinatus est, damnato Maximo cynico, quorum nomina et provinciae continentur in Graeco.
Cap. I. Non spernendam esse fidem Patrum trecentorum decem et octo, qui in Nicaea Bithyniae convenerunt, sed manere eam ratam oportet, et anathematizare omnem haeresim, specialiter autem Eunomianorum, imo Anomianorum, qui Latine sine lege dicuntur, et Arianorum sive Eudoxianorum semina Arianorum, necnon Pneumatomachorum, id est, qui contra Spiritum sanctum pugnant, et Sabellianorum et Marcellianorum et Fotinianorum et Apollinaristarum.
II.
Episcopi qui extra dioecesim sunt, ad ecclesias quae extra terminos eorum sunt, non accedant, neque confundant et permisceant ecclesias secundum regulas constitutas, Alexandriae quidem episcopi solius Orientis curam gerant, servatis honoribus primatus Ecclesiae Antiochenae, qui in regulis Nicaenae synodi continentur.
Sed et Asianae dioecesis episcopi ea quae sunt in Asia, et quae ad Asianam tantummodo dioecesim pertinent, gubernent.
Ponti autem episcopi Ponticae tantum dioecesis habeant curam, Thraciae vero ipsius tantummodo Thraciae.
III.
Non invitati episcopi ultra dioecesim accedere non debent super ordinandis aliquibus, vel quibuscunque
disponendis ecclesiasticis causis, servata regula quae supra scripta est, de unaquaque dioecesi, manifestum namque est quod per singulas quasque provincias provincialis synodus administrare et gubernare omnia debeat, secundum ea quae sunt in Nicaea definita.
IV.
Ecclesias autem Dei quae sunt in Barbaricis gentibus constitutae, regere atque administrare oportet secundum consuetudinem quae a Patribus obtinuisse dignoscitur.
V.
Constantinopolitanae civitatis episcopum habere oportet primatus honorem post Romanum episcopum, propter quod sit nova Roma.
VI.
Propter totius indisciplinationis ejus doctrinam quae Constantinopoli orta est, ut neque
maximus fuisse aut esse etiam putetur episcopus statutum est, neque hi qui ab eo sunt ordinati qualemcunque gradum clericatus obtineant, omnibus scilicet quae circa eum vel ab eo gesta sunt in irritum revocatis.
Symbolum ejusdem concilii Constantinopolitani.
VII.
Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, omousion Patri, hoc
est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra; qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis, et incarnatus est de Spiritu sancto, ex Maria Virgine homo factus, passus est sub Pontio Pilato, ac sepultus, et tertia die resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde venturus est cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis.
Credimus in Spiritum sanctum, Dominum et vivificatorem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas;
unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam; confitemur
unum baptisma in remissionem peccatorum; exspectamus resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi, Amen.
Nomina CL.
Sectarius Constantinopolitanus.
Timotheus Alexandriae, Dorotheus a Corintho, Cyrillus Hierosolymitanus, Calasius Caesariensis, Macer Hiericontius, Dionysius, Diospolitanus, Priscianus Nicopolitanus, Saturninus, Sebastienus, Auxentius Ascholonitanus, Elianus Raniensis, Zenon Tyrius, Paulus Sydoniensis.
Deisbus a Ptolomaida, Philippus Damascenus.
Varachus Peneaclensis, Timotheus, Basilides, Abbibo, Mochinius Aracleensis, et caeteri.
Finis.
INCIPIT SYNODUS EPHESINA.
INCIPIT SYNODUS EPHESINA PRIMA ducentorum episcoporum, habita adversus Nestorium Constantinopolitanum episcopum, qui purum hominem ex sancta Virgine Maria natum asseruit, ut aliam personam carnis, aliam faceret deitatis, nec unum Christum in Verbo Dei et carne sentiret, sed separatim atque sejunctim alterum Filium Dei, alterum hominis
praedicaret.
Convenit autem haec synodus Theodosio juniore tertio decimo et Valentiniano tertio consulibus, aera CCCCLXVIII.
Cui synodo praesedit beatissimus quondam Cyrillus Alexandriae episcopus, qui cum omni concilio ad eumdem Nestorium haec synodalia decreta transmisit.
EPISTOLA EPHESINI CONCILII AD NESTORIUM.
Religioso et Deo amabili consacerdoti NESTORIO CYRILLUS, vel quicunque sunt apud Ephesi synodum.
Cum Salvator noster aperte pronuntiet: Qui diligit patrem aut matrem super me non est me dignus, et qui diligit filium aut filiam super me non est me dignus * , quid nos patiemur qui deposcimur a tua religione ut te super Christum Salvatorem omnium diligamus?
Quid enim nobis in die judicii proderit, aut quam satisfactionem reperire poterimus propter tam diuturnum silentium de prolatis a te contra eum blasphemiis?
Et si quidem te tantummodo laederes, docens ista vel sentiens, sollicitudo nobis minor existeret.
Cum vero totam scandalizaveris Ecclesiam, et fermentum insolitae pravitatis et novae haeresis miscueris in populis, nec tantum ibidem positis, sed ubique
consistentibus.
Nam tuarum expositionum libri per cuncta vulgati sunt, pro nostro silentio quae ratio ultra vel excusationis sermo sufficiat?
Aut quando non necesse sit meminisse Christi Domini sic dicentis: « Non putetis quod venerim pacem mittere in terram, non veni pacem mittere, sed gladium, veni enim separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam * » Nam cum laeditur fides, parentum reverentia velut inutilis et periculosa despicitur, et amor erga filios fratresque vitatur, ad postremum etiam super ipsam vitam mors potius a piis viris eligitur, ut meliorem resurrectionem, sicut scriptum est, consequantur * .
Ecce itaque te simul cum sancta synodo, quae apud amplam urbem Romam
congregata est, praesidente sanctissimo et reverendissimo Patre et consacerdote nostro Coelestino
episcopo, his scriptis synodicis te etiam tertio convenimus, consilium dantes ut a tam pravis abstineas dogmatibus quae et sentire cognosceris et docere.
Recipias vero fidem rectam Ecclesiis per beatissimos apostolos et evangelistas ab initio traditam, qui et oculis inspexerunt et ministri Verbi fuisse monstrantur.
Quod si hoc religio tua facere distulerit, juxta dilationem litteris praefinitam sanctissimi et reverendissimi consacerdotis nostri Romanae praesulis Ecclesiae Coelestini, scias te nullam sortem habere nobiscum, nec locum aut convivium cum Dei sacerdotibus et episcopis obtinere.
Non enim fas est conteri non solum Ecclesias ita turbatas et scandalizatas populis, fidemque rectissimam violatam dissipatamque, quin etiam gregem quem
custodire debueras, siquidem juxta nos amator recti dogmatis exstitisses, sanctorum Patrum vestigia pia consectans.
Omnes itaque quos propter fidem tua religio a communione removit, aut ab ordine suo deposuit laicos et clericos in nostram communionem recipimus, non enim justum est eos tuis decretis opprimi qui noverunt recta sentire.
Qui etiam benefacientes tibi prudentissime restiterunt, hoc idem namque in epistola quam misisti ad praesulem amplae Romae, sanctum et coepiscopum nostrum Coelestinum, significare curasti.
Non autem sufficit vel tuae religioni tantummodo fidei symbolum confiteri quod expositum est per idem tempus, Spiritu sancto
largiente, et venerando et magno concilio apud Nicaeam congregato.
Hoc enim non intellexisti nec recte interpretatus es, quinimo perverse, licet sono vocis eadem verba praetuleris.
Sed consequens est etiam jurejurando fateri te quod anathematizes quidem tua polluta et profana dogmata, sentias autem et doceas quae nos universi, per Orientem seu per Occidentem episcopi et magistri, praesulesque populorum credimus, et docemus.
Epistolis autem ab Alexandrina tuae religioni directis Ecclesia consensum praebuit, tam ea quae apud urbem Romanam convenit sancta synodus, quam etiam nos omnes velut recte irreprehensibiliterque conscriptis; subdidimus autem his nostris quae sentire
oporteat et docere, et a quibus abstinere conveniat.
Haec est enim fides catholicae Ecclesiae, cui cuncti consentiunt orthodoxi per Orientem Occidentemque pontifices.
Credimus in unum Deum Patrem, omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem; et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei natum de Patre unigenitum, hoc est ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen de lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, omousion Patris, hoc est unius cum Patre substantiae; per quem omnia facta sunt in coelo et in terra, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit de coelis.
Et incarnatus est, et, homo factus, passus est, et resurgens tertia die, ascendit in coelos,
inde venturus judicare vivos et mortuos; et in Spiritum sanctum.
Eos autem qui dicunt: Erat tempus quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis existentibus factus est, aut ex alia substantia vel essentia esse dicunt, aut convertibilem vel commutabilem Dei Filium, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.
Sequentes itaque omnium sanctorum Patrum confessiones, quas loquente in eis sancto Spiritu protulerunt, et intentioni quae est in eorum intellectibus aequis vestigiis inhaerentes, atque iter ambulantes regium, profitemur quod ipsum unigenitum Dei Verbum natum ex ipsa Patris essentia, de Deo vero Deus verus, lumen de lumine, per quem omnia facta sunt, sive in coelis sive in terra, salutis
nostrae causa, descendens ad exinanitionem sese dignatus est inclinare, natus autem et homo factus, id est carnem de Virgine sancta suscipiens, eamque propriam faciens nativitatem nostram ex vulva sustinuit, homo de muliere procedens, nec quod erat abjiciens.
Nam licet factus sit in assumptione carnis et sanguinis, tamen etiam quod erat Deus natura scilicet et veritate persistens.
Nec carnem itaque dicimus in naturam deitatis esse conversam, nec in substantiam carnis inseparabilem Dei Verbi essentiam comitantem.
Inconvertibilis est enim et incommutabilis idemque ipse juxta Scripturas jugiter permanens.
Visus est autem et parvulus, positusque in cunabilis et sinibus
genitricis Virginis constitutus universam creaturam replebat ut Deus genitori suo indivisus existeret.
Quod divinum est enim sine quantitate et sine mole cognoscitur, nec ullis terminis continetur.
Verbum Dei secundum subsistentiam confitentes, unum adoramus Filium et Dominum Jesum Christum non seorsum ponentes, et determinantes hominem Deum velut invicem sibi dignitatis et auctoritatis unitati conjunctum, hoc enim novitas vocis est et nihil aliud, nec item Christum specialiter nominantes Dei Verbum quod ex Deo est, nec alterum similiter Christum specialiter qui de muliere natus est, sed unum solummodo Christum Dei Patris Verbum cum propria carne cognoscimus.
Tunc enim etiam juxta nos unctus est, quamvis Spiritum
dignis ipse contulerit et non ad mensuram, sicut beatus Joannes evangelista asseruit.
Sed nec illud dicimus quod Dei Verbum velut hominem communem qui de sancta Virgine natus est habitaverit, nec Deum homo Christus habitatorem possidere credatur.
Quamvis enim Verbum habitaverit in nobis 70 et dictum sit in Christo habitare omnem plenitudinem deitatis corporaliter, attamen intelligimus Verbum quod caro factum est, non sicut in sanctis habitare dicitur, nec talem in ipso habitationem factam diffinire tentabimus, sed unus juxta naturam nec in carnem penitus commutatus talem sibi fecit habitationem qualem et anima hominis habere creditur, ad proprium corpus.
Unus igitur est Christus et Dominus non velut conjunctione qualibet in unitate dignitatis,
et auctoritatis hominis habentis ad Deum.
Non enim potest unire naturam sola dignitatis aequalitas.
Denique Petrus et Joannes aequalis sunt ad alterutrum dignitatis, propter quod apostoli et sancti discipuli esse monstrantur, verumtamen uterque non unus est.
Nec juxta collationem vel connexionem modum conjunctionis advertimus, hoc enim ad unitatem non sufficit naturalem, nec secundum participationis effectum; nos etiam sicut adhaerentes Domino unus cum eo spiritus sumus, imo potius conjunctionis nomen evitamus tanquam non existens idoneum quod significat unitatis arcanum.
Sed neque Deum aut Dominum Christi Verbum Dei Patris asserimus, ne iterum manifestius in duo dividamus, unum Christum Filium et Dominum, et
in crimen sacrilegii recidamus, Deum illi seipsum facientes et Dominum.
Unitus quippe, sicut superius diximus, Deus Verbum carni secundum substantiam Deus quidem est omnium et dominator universitatis.
Verumtamen nec servus est sibi ipsi nec Dominus, quoniam ineptum est vel potius impium hoc sentire vel dicere.
Quamvis enim dicat Deum suum Patrem, cum sit Deus et de substantia ejus, tamen nullatenus ignoramus quod manens Deus, homo quoque factus est, qui sub Deo debitam legem naturae humanitatis assumeret, ipse vero sibi quomodo vel Deus poterit esse vel Dominus, ergo sicut homo quantum decenter exinanitionis mensurae congruit sub Deo esse nobiscum esse decrevit.
Hoc etiam quomodo sub lege
factus est quamvis ipse promulgaverit legem et legislator ut Deus existeret, cavemus de Christo dicere.
Propter assumentem veneror assumptum.
Et propter invisibilem adoro visibilem.
Horrendum vero super hoc est etiam illud dicere: Is qui susceptus est cum eo qui suscipit nuncupatur Deus.
Qui enim haec dicit dividit iterum in duos Christos eum qui unus est, hominem seorsum in parte, et Deum similiter in parte constituens.
Evidenter enim denegat unitatem, secundum quam non alter cum altero coadoratur, aut nuncupatur Deus, sed unus intelligitur Christus Jesus, Filius Dei unigenitus, una servitute cum propria carne venerandus.
Confitemur etiam quod idem ipse qui ex Deo Patre natus est Filius unigenitus Deus, licet juxta naturam
suam expers passionis exstiterit, pro nobis tamen secundum Scripturas carne percussus vel perpessus sit, et erat in crucifixo corpore propriae carnis impassibiliter ad se referens passionem.
Gratia vero Dei pro omnibus gustavit mortem, tradens et proprium corpus quamvis et naturaliter ipse vita sit, et resurrectio mortuorum.
Nam ut mortem ineffabili potentia proculcaret ac prius in sua carne primogenitus, Deus, licet juxta naturam suam, mortis expers ex mortuis fieret « primitiae dormientium * , » viamque faceret humanae naturae ad incorruptionis recursum, gratia Dei, sicut supra dictum est, pro hominibus gustavit mortem, et, tertia die resurgens, exspoliavit infernum.
Idcirco quamvis dicatur quod per hominem facta sit resurrectio mortuorum, tamen
intelligimus hominem factum Verbum quod ex Deo est, et per ipsum mortis imperium fuisse destructum.
Veniet autem temporibus praefinitis sicut est unus Filius et Dominus in gloria Patris « ut judicet orbem terrarum in aequitate * , » sicut Scriptura testatur.
Necessarie igitur et hoc adjicimus.
Annuntiantes enim sicut secundum carnem mortem unigeniti Filii Dei, id est, Jesu Christi et resurrectionem ejus, et in coelis ascensionem pariter confitentes, incruentam celebramus in ecclesiis sacrificii servitutem.
Sic etiam ad mysticas benedictiones accedimus et sanctificamur participes sancti corporis et pretiosi sanguinis Christi omnium nostrum Redemptoris effecti,
non ut communem carnem percipientes; quod absit, nec ut viri sanctificati et Verbo conjuncti secundum dignitatis unitatem aut sicut divinam possidentes habitationem, sed vere vivificatricem et ipsius Verbi propriam factam.
Vita enim naturaliter ut Deus existens, quia proprie carne unitus est, vivificatricem eam esse professus est.
Et ideo quamvis dicat ad nos: « Amen, amen dico vobis, nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem * , » non tamen eam ut hominis unius ex nobis existimare debemus, quomodo enim juxta naturam suam vivificatrix esse caro poterit hominis?
sed ut vere proprium ejus factam qui propter nos filius hominis est factus et vocatus.
Eas autem voces
quas Salvator in Evangeliis protulit, non in duabus substantiis aut personis omnino partimur.
Non enim duplex est unus Christus et Deus solus, quamvis ex duabus diversisque rebus ad unitatem cognoscitur individuam convenisse, sicut homo quoque ex anima constat et corpore non duplex unus, sed potius est ex utroque.
Humanas ergo et divinas insuper voces ab uno Christo dictas animadvertentes recte sentimus.
Cum enim de duobus dignissime loquitur de seipso: « Qui me videt, videt et Patrem * » et: « Ego et Pater unum sumus * , » divinam ejus intelligimus ineffabilemque naturam, secundum quam unus est cum Patre suo propter unam eamdemque substantiam, « imago et character splendor
gloriae ejus existens * .
» Cum vero humanae naturae mensuram nullatenus ignorans Judaeos alloquitur, nunc « me quaeritis occidere * , » hominem qui veritatem locutus sum vobis, item non minus eum qui in similitudinem et aequalitatem Patris est Deum verum etiam in mensuris humanitatis ejus agnoscimus.
Si autem necessario creditur quod natura Deus existens factus sit caro, imo potius homo animatus anima rationali, quae causa est ut in ejus quilibet vocibus erubescat, si eas homine dignas effatus est?
Quod si sermones homini congruentes abjicit, juxta nos hominem fieri quid coegit?
Cum vero se propter nos ad exinanitionem spontaneam misericorditer inclinaverit, quam ob causam dignos examinatione sermonis effugerit?
Uni igitur personae cuncta ejus in Evangelio ascribimus, uni substantiae Verbi, id est, incarnati, quia unus est Dominus Jesus Christus, ut scriptum est: Appellatum vero ab Apostolo « Pontificem confessionis nostrae * » tanquam sacrificantem Deo et Patri fidei nostrae confessionem, quae a nobisipsis ipsi Deo Patri incessanter offertur; iterum ipsum esse dicimus ex Deo secundum naturam Filium unigenitum, nec homini praeter eum alteri sacerdotii nomen et officium deputamus, factus est enim « mediator Dei et hominum * , » et reconciliator ad pacem semetipsum Deo et Patri pro nobis offerens « in odorem suavitatis * .
» Ideoque dicebat: « Sacrificium et oblationem noluisti, holocausta pro peccato non tibi placuerunt,
corpus autem perfecisti mihi, tunc dixi: Ecce venio.
In capite libri scriptum est de me, ut facerem, Deus, voluntatem tuam * .
» Obtulit enim proprium corpus non pro se, sed pro nobis in odorem suavitatis.
Nam qua pro se vel oblatione vel sacrificio indigeret, omni peccato liber, ut Deus, existens?
Quod si omnes peccaverint, et egent gloria Dei * .
Secundum hoc quod sumus ad mutabilitatis excessum proniores effecti peccatis aegrotavit humana natura.
Ipse vero non ita.
Ideoque nos gloria ejus egemus.
Cur erit ultra jam dubium, quod Agnus verus pro nobis sit immolatus.
Qui autem dicit, quia seipsum tam pro se quam pro nobis obtulerit, nullatenus impietatis crimen effugiet,
cum nihil prorsus iste deliquerit, nec ullum fecerit omnino peccatum.
Qua igitur egeret oblatione nullo suo existente facinore?
Pro quo, si esset satis ad modum convenienter offerret?
De Spiritu quoque, cum dicit: « Ille me clarificabit * , » hoc rectissime sentientes, unum Christum Dominum et Filium, non velut alterius egentem gloria confitemur, a Spiritu sancto gloriam consecutum, quia ejus Spiritus, nec melior, nec superior ipso est.
Sed quia humana opera faciens, ad demonstrationem suae deitatis virtute proprii Spiritus utebatur, ab ipso glorificari dicitur, quod virtus sua vel disciplina quaelibet unumquemque clarificet.
Quamvis enim in sua sit substantia Spiritus ejus, et intelligatur in persona proprietas juxta id quod Spiritus
est et non Filius, attamen alienus ab illo non est.
Nam Spiritus appellatus est veritatis, et veritas Christus est; unde et ab isto similiter sicut ex Deo Patre procedit.
Denique hic et ipse Spiritus etiam per sanctorum manus apostolorum miracula gloriosa perficiens Dominum glorificavit Jesum Christum, postquam ascendit in coelum.
Nam creditus est Christus natura Deus existens per suum Spiritum virtutes efficiens, ideoque dicebat: De meo accipiet, et annuntiabit vobis * .
Nequaquam vero participatione alterius idem Spiritus sapiens aut potens dicitur, quia per omnia perfectus est, et nullo prorsus indigens bono.
Nam paternae virtutis et sapientiae, id est, Filii Spiritus creditur, et ideo ipse re et subsistente virtute virtus et sapientia comprobatur.
Igitur quia Deum
carne unitum juxta subsistentiam sancta Virgo corporaliter peperit, idcirco eam Dei Genitricem esse profitemur, non quod Verbi natura existendi principium de carne sortita sit: « Erat enim in principio Verbum, et Deus erat Verbum, et Verbum erat apud Deum * , » et ipse conditor saeculorum Patri coaeternus et universitatis conditor, sed, quod superius diximus, juxta subsistentiam sibimet uniens humanam naturam nativitatem sustineret ex ipsa vulva corporea.
Non quod eguerit necessario propter suam naturam nativitate quae est in extremis saeculi facta temporibus, sed ut ipsas benediceret substantiae nostrae primitias.
Et dum Deum carne unitum muliere edidisset, illa quae adversus omne genus humanum maledictio fuerat prolata desineret,
nec jam morti nostra corpora destinaret.
Illud quoque quod dictum est: « In tristitia paries filios * » ipse dissolvens, verum esse monstraret quod prophetae voce praedixerat: « Absorpta est mors in victoria * .
» Et iterum: « Abstulit Deus omnem lacrymam ab omni facie * .
» Propter hanc enim causam dicimus eum dispensatorie, et ipsis tunc benedixisse nuptiis cum in Cana Galilaeae cum sanctis vocatus fuit apostolis * .
Haec sapere edocti sumus tam a sanctis apostolis quam evangelistis, et ab omni Scriptura divinitus inspirata, nec non et a beatis Patrum confessionibus veritate subnixis.
His omnibus etiam religionem tuam concordare, et praeter aliquem dolum consentire
convenit.
Quae vero huic religioni tuae anathematizare necesse est huic epistolae nostrae subjecta sunt.
Cap. I. Si quis non confitetur Deum esse veraciter Emmanuel, et propterea non Dei genitricem sanctam Virginem; peperit enim secundum carnem, carnem Dei factum Verbum, secundum quod scriptum est; « Verbum caro factum est, » anathema sit.
II.
Si quis non confitetur carni secundum substantiam unitum Dei Patris Verbum, unumque esse Christum cum propria carne eumdem, scilicet, Deum simul et hominem, anathema sit.
III.
Si quis in uno Christo dividit substantias post unitatem, sola eas connexione conjungens ea quae secundum carnis dignitatem fit, vel etiam auctoritatem
et potestatem ac non potius conventu qui per unitatem factus est naturalem, anathema sit.
IV.
Si quis personis duabus vel subsistentiis eas voces, quae in apostolicis scriptis continentur et evangelicis dividit, vel quae de Christo dicuntur a sanctis vel ab ipso, et aliquas quidem ex his velut homini qui praeter Dei Verbum specialiter intelligatur aptaverit, illas autem tanquam dignas Deo soli, Dei Patris Verbo, deputaverit, anathema sit.
71
V.
Si quis audeat dicere hominem Christum theophoron, id est deiferum, ac non potius Deum esse veraciter dixerit, tanquam Filium per naturam secundum quod Verbum factum est caro, et communicavit similiter ut nos carni et sanguini, anathema
sit.
VI.
Si quis dicit Deum esse vel Dominum Christi Dei Patris Verbum, et non magis eumdem ipsum confitetur Deum simul et hominem propterea quod Verbum caro factum est secundum Scripturas, anathema sit.
VII.
Si quis velut hominem Jesum, operante Deo Verbo, dicit adjutum et unigeniti gloriam tanquam propter ipsum existenti tribuit, anathema sit.
VIII.
Si quis audet dicere assumptum hominem coadorandum Deo Verbo et conglorificandum et connuncupandum Deum tanquam alterum cum altero, nam con syllaba superadjecta haec cogit intelligi, ac non potius una supplicatione veneratur Emmanuel unamque ei glorificationem dependit
juxta quod Verbum caro factum est, anathema sit.
IX.
Si quis unum Dominum Jesum Christum glorificatum dicit a Spiritu sancto tanquam qui aliena virtute per eum usus fuerit, et ab eo acceperit efficaciam contra immundos spiritus, posse et coram hominibus divina signa perficere, ac non potius proprium fatetur ejus spiritum per quem divina signa explevit, anathema sit.
X.
Pontificem et Apostolum confessionis nostrae factum esse Christum divina Scriptura commemorat.
Obtulit enim semetipsum pro nobis « in odorem suavitatis » Deo et Patri.
Si quis ergo Pontificem et Apostolum nostrum dicit factum non ipsum Dei Verbum, quando caro factum est et homo,
juxta nos homines, sed velut alterum praeter ipsum specialiter hominem ex muliere; aut qui dicit quod pro se obtulisset semetipsum oblationem et non potius pro nobis solis, non enim eguit oblatione qui peccatorum omnino nescivit, anathema sit.
XI.
Si quis non confitetur carnem Domini vivificatricem esse, et propriam ipsius Verbi Dei Patris, sed velut alterius praeter ipsum conjuncti eidem per dignitatem aut quasi divinam habentis habitationem ac non potius vivificatricem esse quia facta est propria Verbi vivificare valentis, anathema sit.
XII.
Si quis non confitetur Dei Verbum passum carne, et crucifixum carne, et mortem carne gustasse, factum primogenitum ex mortuis secundum quod vita est, et vivificator ut Deus, anathema sit.
XIII.
Ait igitur magna et sancta synodus ipsum qui est ex Deo Patre naturaliter natus Filium unigenitum Deum de Deo vero, lumen de lumine, per quem et cum quo omnia fecerit Pater, hunc descendisse, incarnatum esse, et hominem factum, passum esse, et resurrexisse tertia die, ascendisse rursus in coelos.
Haec nos sequi verba debemus, his nos convenit obtemperare dogmatibus, considerantes quid sit incarnatum esse et hominem factum Dei Verbum.
Non enim dicimus quod Dei natura conversa vel immutata sit, sed magis quod carnem animatam anima rationali sibi copulaverit, Verbumque substantialiter ineffabiliter et incomprehensibiliter factus sit homo, et nuncupatus sit etiam filius hominis
non nuda tantummodo voluntate, sed nec assumptione sola personae, sed quod diversae quidem naturae in unum convenerunt, unus tamen ex ambobus Christus et Filius non evacuata vel sublata diversitate naturarum per conjunctiones, sed quia simul nobis effecerunt, ut unum Deum et Christum et Filium, id est divinitas et humanitas per arcanam illam ineffabilemque copulationem ad humanitatem.
Itaque is qui ante saecula omnia est natus ex Patre, etiam ex muliere carnaliter est procreatus.
Non quia divina ipsius natura de sacra Virgine sumpsit exordium, nec propter seipsum opus habuit secundo nasci post illam nativitatem quam habebat ex Patre.
Est enim ineptum et stultum hoc
dicere, quod is qui ante omnia saecula est consempiternus Patri, secundae generationis eguerit ut esse inciperet, sed quia propter nostram salutem naturam sibi copulavit humanam, et processit ex muliere, idcirco dicitur esse natus carnaliter.
Neque enim primum natus est homo communis de sancta Virgine et tunc demum inhabitavit in eo Verbum, sed in ipsa vulva uteroque virginali secum carnem conjunxit et sustinuit generationem carnalem carnis suae nativitatem faciens.
Sic illum diximus passum esse et resurrexisse, non quia Deus Verbum in sua natura passus sit aut plagas, aut clavos, et transfixiones,
aut alia vulnera susceperit, Deus namque incorporalis et extra passionem est, sed quia corpus illud quod ipsius proprium factum est hoc sustinuit.
Ideo haec omnia pro nobis ipsis dicitur passus, inerat enim in eo corpore quid patiebatur Deus, qui pati non poterat.
Simili modo et mortem ipsius intelligimus, immortale enim et incorruptibile esse naturaliter et vita et vivificans Deus Verbum; sed quia corpus ipsius proprium gratia Dei juxta Pauli vocem « pro omnibus mortem gustavit * , » idcirco ipse dicitur mortem passus pro nobis.
Non quod ipse mortem esset expertus, quantum ad ipsius naturam pertinet (insania enim est hoc vel sentire, vel dicere), sed quod, ut diximus, vera caro ipsius mortem gustavit, ita et resurgente
carne ipsius rursus resurrectionem dicimus, non quia in corruptionem ceciderat, quod absit, sed quia ejus resurrexit corpus; ita Christum unum et Dominum confitemur, tanquam hominem cum Verbo coadorantes ut divisionis quaedam species inducatur, sed unum jam et eumdem adorantes, quia non est alienum a Verbo corpus suum cum quo ipse etiam assidet Patri, nec hoc ita dicimus quasi duobus filiis assidentibus, sed una cum carne per unitatem, quia si talem copulationem factam per substantiam, aut quasi per passibilem, aut quasi parum decoram voluerimus accipere, in id incidemus, ut duos filios esse dicamus.
Necesse est enim discernere, et dicere hominem separatim fuisse, sola Filii appellatione honoratum, et rursus
Verbum quod est ex Deo in homine, in veritate Filium Dei.
Sed discernere in duos filios non debemus unum Dominum Jesum Christum.
Neque enim adjuvat rectam fidei rationem, licet nonnulli copulationem, nescio quam, perhibeant personarum.
Non enim dicit Scriptura Verbum Dei personam sibi hominis assumpsisse, sed carnem factum esse, id autem est ostendere Dei Verbum similiter ac nos principium habuisse carnis et sanguinis, et corpus nostrum proprie suum fecisse, et hominem ex muliere processisse non abjecta vel deposita deitate, ut generationem illam amitteret, quam habebat ex Patre, sed mansisse etiam in assumptione carnis Deum quod erat.
Hoc itaque rectae fidei ratio protestatur.
In tali sensu sanctos Patres fuisse comperimus, ideoque illi non dubitaverunt sanctam Virginem dicere theotochon, non quia Verbi natura deitasque in sanctam Virginem sumpsit exordium, sed quod ex ea natum sit sacrum illud corpus animatum anima rationali cui substantialiter adunatum Dei Verbum carnaliter natum esse dicitur.
Haec igitur pro charitate in Christo scribo tibi, quaerens tanquam fratrem et contestans coram Deo et electis ejus angelis, ut haec nobiscum sentias simul et doceas, ut Ecclesiarum pax salvetur, et concordiae charitatisque vinculum indissolubile maneat sacerdotibus.
CONCILIUM CHALCEDONENSE Sexcentorum triginta episcoporum, Valentiniano VI et Ahino consulibus, aera CDLXIX ( Anno Domini 454), adversus Eutychetem et Dioscorum.
Consulatu piissimi et amatoris Christi, Flavii Martiani perpetui Augusti, die Idus Octobris, synodus facta in Chalcedonensi civitate, metropoli provinciae Bithyniae, ex decreto synodorum et fidelissimorum verborum imperatorum Valentiniani et Martiani, convenientibus in ecclesia sanctae ac triumphatricis martyris Euphemiae, gloriosissimis principibus, id est, magnificentissimo et gloriosissimo magistro militum expraefecto et exconsule, patricio Anatholio et magnificentissimo et gloriosissimo praefecto sacri praetorii praefecturae palladio, et magnificentissimo praefecto urbis Tatiano, et magnificentissimo et gloriosissimo magistro divini officii Vincemalo, et magnificentissimo et gloriosissimo magistro Martiali, et gloriosissimo et magnificentissimo comite domesticorum
Sporatio et magno comite rerum privatarum Genetholio, appositis etiam ex glorioso senatu, id est, magnificentissimo et gloriosissimo expraefecto praetorii sexies exconsule ordinario, et patricio Florentio et magnificentissimo et gloriosissimo exconsule ordinario et patricio senatore, et magnificentissimo et gloriosissimo magistro exconsule ordinario patricio Nomo, et magnificentissimo et gloriosissimo expraefecto et exconsule ordinario et patricio Protogenio, et magnificentissimo et gloriosissimo magistro expraefecto Zoilo, et magno et glorioso expraefecto urbis Apollonio, et magnificentissimo ex praeposito urbis Artaxerse, concilio autem totius orbis secundum divinum praeceptum in Chalcedona civitate
congregato, id est, Paschasino et Lucentio episcopis, et Bonifacio presbytero, convenientibus legatis venerabilis et sancti archiepiscopi antiquae Romae Leonis, conveniente et sancto Anatholio archiepiscopo magnificentissimo et Constantinopolitano novae Romae, et reliquis sanctissimis, et reverendissimis sexcentis triginta episcopis.
Ecce advenientibus omnibus ante cancellos sancti altaris cum magnificentissimo et eximio senatu, adveniente etiam piissimo imperatore Martiano in supradicta sanctissima basilica.
Praesente etiam zelo divino calore fidei accensa piissima et fidelissima regina, Augusta pulcherrima, sanctam synodum allocuta est haec: Cum primum per electionem in regnum de secreto Dei provecti sumus inter tantas publicas utilitates, nullum magis nos constrinximus
ad negotium quam rectam et veram fidem Christianorum, quae sancta et veneranda consistit, indubitatam omnibus declarare.
Manifestum est enim quod ex avaritia vel vano studio hi qui praecedentibus temporibus diversa sapuerunt, et docuerunt populo prout eis placuit, non prout convenit, neque quod
veritas, aut doctrina Patrum exquirit, multi ad errorem seducti sunt, unde sanctam synodum, scilicet ad istam fieri perfectionem properamus, et laborem vobis arbitrati sumus imponere, ut omni errore caliginis deterso secundum quod ipsa divinitas hominibus se fieri manifestam esse voluit, et Patrum demonstravit doctrina, sic fides nostra, quae pura et sancta consistit, in omnium ingrediens animas propriae veritatis effulgeat luce.
De caetero audeat nemo de nativitate Domini et Salvatoris nostri Jesu Christi aliud disputare, praeter quod apostolicum praemium 318 sanctorum Patrum consonans huic doctrinae tradidisse noscitur, sicut sanctissimi papae Leonis, quia apostolicum gubernat thronum ad sanctae memoriae Flavianum regiae urbis Constantinopolitanae
quondam episcopum testantur litterae; nos enim ad confirmandam fidem, non ad condendam virtutem exemplo imperatoris Constantini adesse synodo excogitavimus, ne in posterum multitudo populi institutionibus pravis attracta inveniatur dissentiens, facile enim simplicitas quorumdam commentis seu locuti sumus usque nunc delusa est, quoniam manifeste diversorum pravis doctrinis discordiae et haereses ostensae sunt.
72 Nobis autem omne studium adhibendum est, ut populum propter veram sanctamque doctrinam idipsum sentientem uni rectae applicare Ecclesiae, et ideo veram fidem catholicamque etiam exponere secundum Patrum doctrinam, concordantibus animis
vestris, vestra properet reverentia, ut qualiter in Nicaena synodo usque in hoc tempore, abscisso errore, vera fides est hominibus cognita, sic et nunc per hanc sanctam synodum deposita nebula quae in eis paucis annis, ut superius diximus, ex pravitate et avaritia quorumdam visa est exoriri, semper serventur quae statuta sunt.
Erit quidem divinae providentiae quod pie fieri volumus in saecula hoc conservare firmissime.
Et post regis haec verba, omnes episcopi clamaverunt.
Martiano novo Constantino: Multi anni regi, Multi anni reginae.
Orthodoxis multi anni.
Martiani amatoris Christi regnum in saecula permaneat, digni orthodoxae fidei amatoris Christi.
Sit a nobis procul invidia.
Et post haec Etius, archidiaconus Constantinopolitanae novae Romae et primicerius notariorum dixit: Nutu supernae gratiae, zelo
divino serenitatis vestrae, piissimi, quibus a Deo omne regnum concessum est, imperatores, circa sanctionem vestram, congregata haec sancta et magna totius mundi synodus, sicut cum plurima multorum dierum vocatione, et divina diligentia omnem quidem in praeterito quomodo exorta est contra rectam
et inviolabilem catholicam nostram fidem verbo veritatis discordiam effugavit, omnem abigendo innovationem, sicut in scriptis per saecula quae subsequuntur acta demonstrant.
Terminum vero simplicem statuit divinarum Scripturarum virtute munitum, et sanctorum ac beatissimorum in ipso conservat sententiam, ad veram quidem scientiam sincere legentium, et ad longaevam coronam vestri imperii.
Et habeo ipsum prae manibus, et si videtur nutui vestrae serenitatis perlegam.
Piissimus et fidelissimus imperator dixit: Perlege.
Etius archidiaconus perlegit: Sancta et magna et venerabilis synodus, quae secundum gratiam Dei ex decreto piissimorum imperatorum Valentiniani et Martiani augustorum congregata est in Chalcedonensi civitate metropoli
provinciae Bithyniae in basilica sancta ac triumphatricis martyris Euphemiae statuit quae subter conprehensa sunt.
Dominus et salvator noster Jesus Christus, fidei agnitione proprios confirmans discipulos, ait: « Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis * , » ut nulla fidei dissensio in proximos oriatur, sed ex aequo veritatis praedicatio ostendatur.
Sed quia non desinit malignus in ipsis pietatis seminibus zizania sua inserere, et novi aliquid adversus veritatem semper excogitare, idcirco Dominus noster humano generi solito cupiens providere, piissimum hunc et fidelissimum imperatorem erexit ad zelum, qui undique sacerdotum pontifices ad se convocavit ut, gratia Domini nostri Jesu Christi
cooperante, omnem mendacii pestilentiam ab ovibus Christi removeat, easque veritatis germinibus reficiat.
Quod ex communi decreto peregrinas erroris quidem sectas abjicientes, et Patrum rectam fidem renovantes trecentorum decem et octo symbolum omnibus praedicantes.
Et velut horum domesticos centum quinquaginta praesules qui Constantinopolim convenerunt huic piissimo titulo ascribimus, quoniam et ipsi eamdem fidem subsignaverunt.
Statuimus igitur ordinem, et omnes fidei formulas custodientes etiam sanctam synodum Ephesi factam, cujus auctores fuerunt venerabilis memoriae Coelestinus Romanae urbis et Cyrillus Alexandrinae Ecclesiae sacerdotes, ut praefulgeat quidem rectae et inculpabilis fidei expositio trecentorum decem et octo sanctorum
Patrum qui in Nicaea, sub Constantino piae memoriae imperatore, convenerunt, contineatur et centum quinquaginta sanctorum Patrum in urbe Constantinopolitana decretum ad peremptionem quidem sectarum tunc pullulantium, confirmationem vero ipsius catholicae atque apostolicae nostrae fidei.
Symbolum Nicaeni concilii.
Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem.
Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, de Patre natum, unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum verum de Deo vero, natum non factum, omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre
substantiae, per quem omnia facta sunt quae in coelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est.
Homo factus passus est, et resurrexit tertia die, et ascendit in coelos, inde venturus est judicare vivos et mortuos.
Et in Spiritum sanctum.
Eos autem qui dicunt: Erat quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis existentibus factus est, aut ex alia subsistentia vel substantia dicunt esse, aut convertibilem Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia, et idipsum centum quinquaginta Patrum symbolum.
Credimus in unum Deum Patrem, omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium et invisibilium conditorem.
Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, unigenitum, ex
Patre natum ante omnia saecula, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum non factum, omousion Patri, id est, ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, qui propter nos et propter nostram salutem descendit; et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, et homo factus passus est sub Pontio Pilato; sepultus est, tertia die resurrexit a mortuis, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei Patris, iterum venturus judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis.
Et in Spiritum sanctum, Dominum et vivificantem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas.
Unam catholicam et apostolicam Ecclesiam.
Confitemur unum baptisma, in remissionem
omnium peccatorum.
Exspectamus resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi.
Amen.
Sufficeret quidem ad plenissimam pietatis agnitionem, et confirmationem, cautissimum et salutare divinae gratiae symbolum; de Patre enim et Filio, et Spiritu sancto doctrinam perfectam edocet, et incarnationem Dominicam fideliter suscipientibus manifestat.
Sed quoniam hi, qui praedicationem veritatis destruere conantur, quasdam propriae haereseos novitates parturiunt, quidam enim mysterium pro nobis actum divinae dispensationis audent corrumpere, et vocem illam divini Patris factam ad Virginem denegant.
Alii temperamentum confusionemque inducentes, et unam esse naturam carnis et deitatis
insensate componentes, passibilem Unigeniti divinam naturam tali confusione prodigiose divulgant.
Idcirco omnem adversus veritatem opponendam ab ipsis machinationem volens excludere, sancta et magna universalis synodus hanc praedicationem immobilem docens statuit, praecipue trecentorum decem et octo sanctorum Patrum fidem incontaminatam manere.
Et propter eos qui Spiritui sancto adversantur, centum quinquaginta Patrum paulo posteriore tempore in urbe Constantinopolitana convenientium de substantia Spiritus sancti traditam doctrinam corroborat, quam etiam illi omnibus insinuaverunt, non quod in praecedentibus aliquid deesset adjicientes, sed de Spiritu eorumdem intellectum,
adversus eos qui deitatis ejus dominationem nituntur demergere Scripturarum testimoniis plenius manifestantes.
Propter eos sane qui dispensationis mysterium tentant corrumpere, et purum hominem esse, qui ex sancta Maria Virgine natus est, imprudenter divulgant, beatissimi quondam Cyrilli Alexandrinae Ecclesiae sacerdotis synodicas epistolas tam ad Nestorium quam ad caeteros per Orientem congruas et sibi consentientes suscepit ad confutationem quidem Nestorianae amentiae, et ad interpretationem eorum qui religioso zelo salutaris symboli cupiunt intellectum.
Quibus et epistolam sancti ac beatissimi primae sedis archiepiscopi Leonis scriptam ad Flavianum sanctae recordationis archiepiscopum, ad perimendam
Eutychetis malignitatem, quaeque magni Petri confessioni concordantem communem quamdam pugnam consistentem contra eos qui non recte glorificant ad confirmationem catholicae religionis, evidenter subjunxit.
Nam eos qui in duos filios dispensationis Dominicae mysterium scindere moliuntur exsecrati, et eos qui passibilem divinitatem unigeniti Filii audent asserere de concilio sacerdotum repellit, et eis qui in duabus naturis Christi permistionem, vel confusionem argumentantur, adversatur.
Et qui coelestem aut alterius cujusque substantiam existere formam servi quam ex nobis assumpsit, insaniendo asserunt, procul abjicit.
Et eos qui duas ante adunationem naturas Domini delirant, unam vero post adunationem confingunt, anathematizat.
Consentientes sanctis Patribus unum eumdemque
filium confiteri Dominum nostrum Jesum Christum consona voce edocemus pariter perfectum eumdem in deitate Deum, et hominem verum eumdem ex anima rationali et corpore, secundum divinitatem unius cum Patre naturae, secundum humanitatem eumdem unius naturae nobiscum, per omnia similem nobis absque peccato; ante saecula quidem ex Patre natum secundum divinitatem, in novissimis vero diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem hominem factum; hunc unum eumdemque Christum Filium Dominum unigenitum, in duas naturas, inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter, cognoscendum, in nullo naturarum differentias propter unitatem perimendas, magis autem salva utriusque naturae proprietate et in una
coeunte persona, unoque statu concurrente; non in duabus personis partiendum, vel dividendum, sed unum eumdemque filium unigenitum Deum Verbum Dominum Jesum Christum, sicut ab exordio prophetae de eo, et ipse nos erudivit, et nobis tradidit symbolum.
His itaque cum omni undique subtilitate et diligentia a nobis ordinatis, statuit sancta et universalis synodus aliam fidem nulli licere profiteri, aut scribere, aut docere, aut dicere aliter.
Qui autem audent exponere aliam fidem, aut proferre, aut docere aliud symbolum, volentibus converti ad scientiam veritatis, ex gentilibus, ex Judaeis, vel haereticis quibuscunque, si quidem episcopi aut clerici fuerint, alienos esse episcopos ab episcopatu, et cleros a clero.
Si vero monachi vel laici fuerint, anathema fieri.
CAPITULA EJUSDEM CHALCEDONENSIS CONCILII.
1. De canonibus uniuscujusque concilii conservandis.
2. Quod non oportet clericos aut monachos praedia saecularia vel causas suscipere.
3. Quod non oporteat episcopos aut quoslibet ex clero per pecunias ordinare.
4. De honore monachis competente, et ut nullus eorum tentet ecclesiastica aut saecularia inquietare negotia, nec alienum servum praeter conscientiam Domini ejus suscipere.
5. Quod non liceat episcopo aut cuilibet ex clero de alia ad aliam transire civitatem.
6. Quod non oportet absolute quoslibet ordinari.
7. De clericis et monachis in suo proposito non manentibus.
8. De clericis qui sunt in parochiis, monasteriis, atque martyriis quae sub potestate episcoporum uniuscujusque civitatis existunt.
9. Quod non oporteat clericis praetermisso episcopo ad saecularia judicia commeare.
10. Quod non liceat clericos in duabus ecclesiis ministrare.
11. Quod non oporteat egenis epistolam tribui, honestiores autem commendatitiis litteris approbare.
12. Quod nequaquam duobus metropolitanis provincia dividatur.
73 13.
Quod non oporteat extraneos clericos sine commendatitiis litteris ministrare.
14. Quod non liceat clerico uxorem sectae alterius accipere, nisi forte spondeat se ad veram fidem venire.
15. De diaconissis mulieribus, quod non liceat nisi quadragenarias ordinari.
16. De monachis vel puellis Deo dicatis; quod non liceat eis nuptiis jungi.
17. De ecclesiis in parochiis per triginta annos ab episcopo habitis vel renovatis urbibus.
18. De conspiratione clericorum, quod Graeci fratrias dicunt.
19. Quod oporteat per provincias bis in anno concilia fieri.
20. Quod minime clericis in aliam civitatem transmigrare liceat, nisi eis qui pro persecutione proprias amiserint civitates.
21. De episcoporum aut clericorum accusatoribus, quales debeant suscipi in accusationem.
22. Quod non liceat clericis post mortem sui episcopi res ad eum pertinentes diripere.
23. De clericis et monachis excommunicandis, qui praeter voluntatem sui episcopi ad urbem regiam veniunt.
24. Quod non liceat monasteria quae consecrata sunt diversoria saecularia fieri.
25. Quod non oporteat post obitum episcopi ordinationem alterius differre episcopi.
26. De oeconomis, id est dispensatoribus singulis Ecclesiis habendis.
27. De his qui sibi rapiunt uxores.
INCIPIUNT DECRETA CONCILII CHALCEDONENSIS. *
Regulas sanctis Patribus in unaquaque synodo usque nunc prolatas, proprium robur obtinere statuimus.
II.
Si quis episcoporum accepta pecunia ordinationem fecerit, et sub pretium deduxerit impretiabilem gratiam atque ordinaverit per pecunias episcopum, sive coepiscopum, sive presbyterum, sive diaconum, aut quemcunque alium qui connumeratur inter clericos, aut accepta pecunia ordinaverit aeconomum, id est defensorem sive paramonarium, quicunque ergo haec meditatus fuerit, sive convictus fuerit, ipse quidem subeat gradus sui periculi, et qui sic ordinatus fuerit, nullum habeat fructum ex hujusmodi mercimonio et creatione probrosa, sed sit alienus et dignitatis et sollicitudinis ejus quam per
pecunias intravit, sed et ille qui tam turpibus et illicitis intercessor apparuit, siquidem clericus fuerit, de proprio discedat gradu.
Si vero laicus sive monachus fuerit, anathema sit.
III.
Pervenit in sanctam synodum quia de his qui in clero connumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam majorum possessionum conductiones et causas saeculares suscipiunt, et seipsos quidem a ministeriis sanctis per desidiam separant, ad domos autem saecularium concurrunt et substantiarum eorum gubernationes avaritiae causa suscipiunt.
Decrevit ergo sancta et magna synodus, neminem deinceps eorum, hoc est, non episcopum, sive clericum, aut monachum conducere possessiones, aut misceri saecularibus procurationibus, nisi forte qui legibus ad
minorum tutelas aetatum, sive curationes inexcusabiles attrahuntur, aut cui ipsius civitatis episcopus ecclesiasticarum rerum commiserit gubernacula, vel orphanorum, aut viduarum quae indefensae sunt, aut earum personarum quae maxime ecclesiastico indigent adminiculo, propter timorem Dei.
Si quis vero transgressus fuerit statuta, correptioni ecclesiasticae subjaceat.
IV.
Qui vere et pure solitariam eligunt vitam, digni sunt convenienti honore.
Quia tamen quidam monachi habitu utentes indifferenter per civitates, necnon et monasteria seipsos propria praesumptione commendant, placuit neminem, aut aedificare, aut constituere monasteria, aut oratorii domum sine conscientia ipsius civitatis episcopi.
Eos vero qui per singulas civitates seu possessiones in monasteriis
sunt, subjectos esse debere episcopo et quieti operam dare, atque observare jejunia et orationes in locis in quibus semel Deo se devoverunt permanentes, et neque communicare ecclesiasticas neque saeculares aliquas attrectare actiones relinquentes propria monasteria, nisi forte jubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius civitatis episcopo; et neminem servorum suscipi in monasterium ut sit cum eis monachus, nisi cum Domini proprii conscientia, praetereuntem vero haec decrevimus extra communionem esse, ne nomen Domini blasphemetur.
Convenit ergo civitatis episcopo curam sollicitudinemque necessariam monasteriis exhibere.
V.
Propter eos episcopos sive clericos qui de civitate ad civitatem transeunt, placuit definitiones
datas a sanctis Patribus habere propriam firmitatem.
VI.
Neminem absolute ordinari presbyterum vel diaconum, nec quemlibet in ecclesiastica ordinatione constitutum, nisi manifeste in Ecclesia civitatis, sive possessionis, aut in martyrio, aut in monasterio hic qui ordinatur mereatur ordinationis publicare vocabulum.
Eorum qui absolute ordinantur, decrevit sancta synodus vacuam habere manus impositionem, et nullum tale factum valere ad injuriam ejus qui eum ordinavit.
VII.
Eos qui semel in clero taxati fuerunt, sive in monasteriis deputati, decrevimus, neque ad militiam, neque ad honores saeculares venire.
Eos autem qui hoc ausi fuerunt facere et non actum rei poenitere
maluerint, ut ad hoc idem revertantur, quod ante obtentum Dei proposuerunt sibi anathematizari.
VIII.
Clerici in parochiis, monasteriis aut martyriis constituti, sub potestate sint ejus qui in ea est civitate episcopus secundum traditionem sanctorum Patrum, nec per praesumptionem recedant a suo episcopo.
Eos vero qui ausi fuerunt rescindere hujusmodi institutionem quocunque modo, vel si noluerint subjacere proprio episcopo, si quidem fuerint clerici, pro personarum ordinatione subjaceant condemnationibus canonum.
Si vero monachi seu laici fuerint, communione priventur.
IX.
Si clericus adversus clericum habeat negotium, non relinquat suum episcopum et ad saecularia judicia concurrat, sed prius negotium agitetur apud
proprium episcopum, vel certe si fuerit judicium ipsius episcopi, apud arbitros ex utraque parte electos audiatur negotium.
Si quis vero contra haec fecerit, canonum subjaceat correptionibus.
Et si clericus adversus suum vel alium episcopum babeat causam, apud audientiam synodi provinciae conqueratur.
Si vero contra ipsius provinciae metropolitanum episcopum episcopus sive clericus habeat controversiam, pergat ad ipsius dioecesis primatem, aut certe ad Constantinopolitanae regiae civitatis sedem, ut eorum ibi proprium negotium exquiratur.
X.
Non licere clericum in ecclesiis duarum civitatum ordinari, sed in ea in qua ab initio ordinatus est, et cujus expetitio erat ante profugium.
Et si propter vanae gloriae desiderium contigerit, ut post
ad majorem ecclesiam confugerit, eum indubitanter revocari debere ad eam in qua ab exordio ordinatus est, et ibi tantummodo ministrare.
Si quis vero jam translatus est ab alia in aliam ecclesiam, nihil habeat commune cum priore ecclesia, sive sub ecclesia constitutis martyriis, sive in parochiis vel xenodochiis, aut eorum negotiis.
Eos vero qui ausi fuerint post ordinationem hujus magnae et universalis synodi agere quae prohibita sunt, statuit sancta synodus cadere de proprio gradu.
XI.
Omnes pauperes et indigentes ecclesiasticis auxiliis cum proficiscuntur sub probatione epistolii, sive pacis, quae dicuntur ecclesiasticae, tantummodo commendari statuimus, et non commendatitiis epistolis, quia commendatitias epistolas quas dicimus,
eos tantum accipere convenit qui in opere sunt clariores, ut eis tantummodo praebeantur.
XII.
Pervenit ad nos eo quod quidam praeter ecclesiasticos ordines affectantes potentiam per pragmaticam formam unam provinciam in duas dividant, ita ut ex hoc inveniantur duo metropolitani episcopi in eadem una esse provincia.
Statuit ergo sancta synodus deinceps nihil tale attentari a quolibet episcopo Eos vero qui tale aliquid tentaverint, de proprio gradu cadere.
Si quae vero ante civitates per pragmaticam imperialem metropolitani nominis honore decoratae sunt nomine solo perfruantur, et qui ecclesiam ejus regit episcopus, privilegio metropolitano episcopo jure proprio reservato.
XIII.
Extraneum clericum et lectorem extra civitatem
suam sine commendatitiis litteris proprii episcopi nusquam penitus liceat ministrare.
XIV.
Quia in quibusdam provinciis conceditur psalmistis et lectoribus uxores accipere, statuit sancta synodus prorsus non licere cuiquam ex his alterius sectae accipere uxorem.
Si quis vero praevenit et habet jam de tali connubio filios, si forte praevenerit eos jam apud haereticos baptizari, debet eos offerre sanctae Ecclesiae catholicae, ut ibi communicent.
Qui vero adhuc baptizati non sunt, omnimodo non posse eos in haeretica Ecclesia baptizari, nec in matrimonio jungi haeretico, Judaeo vel pagano, nisi forte spoponderit se venire ad orthodoxam fidem, dum conjungitur sponsae orthodoxae.
Si quis vero
hanc diffinitionem sanctae synodi praeterierit, regularum condemnationibus subjaceat.
XV.
Diaconissam non debere ante quadraginta annos ordinari, et hoc cum diligenti probatione.
Si vero susceperit ordinationem et quantocunque tempore observaverit ministerium, et postea se nuptiis tradiderit, injuriam faciens Dei gratiae, haec anathema sit, cum eo qui in illius nuptiis convenit.
XVI.
Si qua virgo se dedicaverit Deo, similiter monachus, non licere eis jungi nuptiis.
Si vero inventi fuerint hoc facientes, maneant excommunicati.
Statuimus vero posse in eis facere humanitatem, si ita probaverit loci episcopus.
XVII.
Per singulas ecclesias rusticanas, parochias sive possessiones, manere immobiles apud eos qui
eas retinent episcopos, et maxime qui eas sine violentia jam per triginta annos tenentes gubernaverunt.
Si vero intra triginta annos jam facta fuerit, aut fiat, de his altercatio licere eis 74 qui se dixerunt laesos propter eas movere apud synodum provinciae certamen.
Si quis vero putaverit se a proprio metropolitano gravari apud primatem dioeceseos, aut apud Constantinopolitanae civitatis sedem, agat judicium, sicut dictum est.
Si vero quaelibet civitas per auctoritatem imperialem renovata est, aut si renovetur, in posterum civilibus et publicis ordinationibus, etiam ecclesiarum parochianarum sequatur ordinatio.
XVIII.
Conjurationum et conspirationum crimen, quod apud Graecos dicitur fratrea, publicis etiam
legibus certum est penitus inhiberi, hoc multo magis in sancta Dei Ecclesia, ne fiat, convenit abdicari.
Si qui vero clerici vel monachi inventi fuerint conjurantes, aut fratreas vel factiones componentes aliquas suis episcopis, aut aliis clericis, omnino cadant de proprio gradu.
XIX.
Pervenit ad aures nostras quod in provinciis constituta episcoporum concilia minime celebrentur.
Ex hoc probatur, quod multae quae correctione opus habeant ecclesiasticae res negligantur.
Statuit igitur sancta synodus haec secundum Patrum regulas, bis in anno in unum convenire per singulas provincias episcopos, ubi singula quae emerserint, corrigantur.
Qui vero noluerint convenire episcopi constituti, in suis civitatibus, et hoc maxime cum sui corporis
sanitate consistentes, etiam omnibus aliis urgentibus et inexcusabilibus negotiis liberi sunt, licere eos fraternae charitatis admonitionibus corripi.
XX.
Clericos in suis ecclesiis constitutos, sicut jam definivimus, non licere in alterius civitatis ecclesiis ordinari, sed acquiescere in ea in qua ab initio ministrare meruerunt, exceptis illis qui proprias civitates perdiderunt, et ex necessitate ad alias ecclesias migraverunt.
Si vero quicunque episcopus post diffinitionem istam ad alium episcopum pertinentem clericum susceperit, placuit sanctae synodo et hunc qui susceperit, et eum qui susceptus est, tandiu excommunicatos manere quandiu ipse clericus ad propriam revertatur ecclesiam.
XXI.
Clericos sive laicos qui accusaverint episcopum aut clericos, temere atque indifferenter non debere suscipi in accusationem, nisi prius eorum opinio fuerit perscrutata.
XXII.
Non licere clericis post mortem episcopi rapere pertinentes ad eum res, sicut jam praecedentibus regulis statutum habetur.
Si vero haec fecerint, periclitari se noverint a proprio gradu.
XXIII.
Pervenit ad aures sanctae synodi, quia clerici quidam et monachi nihil sibi habentes injunctum a proprio episcopo, interdum vero etiam illi qui ab eo fuerant excommunicati, veniant ad regiam civitatem Constantinopolitanam, et multis temporibus in ea consistentes perturbationes tranquillitati ecclesiasticae ferant, et diversorum domos corrumpant.
Statuit sancta synodus hos quidem primum commonere per defensorem Constantinopolitanae sanctae Ecclesiae, ut exeant de regia civitate.
Si autem in eodem proposito improbe perduraverint, etiam invitos eos ipse expellat defensor ut ad sua loca perveniant.
XXIV.
Quae semel consecrata fuerint monasteria, cum judicio sui episcopi maneant perpetua, et pertinentes ad ea res conservari ipsis monasteriis decrevimus, nec ulterius posse ea fieri saecularia habitacula.
Qui vero permiserint haec fieri, subjaceant his condemnationibus, quae per canones constitutae sunt.
XXV.
Quoniam quidam metropolitanorum, sicut ad nos perlatum est, negligunt creditum sibi gregem,
et differunt ordinationes facere episcoporum, placuit sanctae synodo intra tres menses fieri ordinationes episcoporum, nisi forte inexcusabilis necessitas coegerit tempus ordinationis propagari.
Si autem quis episcoporum haec non observaverit, ipsum debere ecclesiasticae condemnationi subjacere, redditus vero ejusdem viduatae ecclesiae integros reservari apud oeconomum ejusdem ecclesiae placuit.
XXVI.
Quia in quibusdam ecclesiis sicut ad nos pervenit, sine oeconomo episcopi res ecclesiasticas tractant, placuit omnes ecclesias episcopos habentes, habere oeconomos de proprio clero, qui gubernent ecclesiae res cum arbitrio sui episcopi, ut non sine testimonio sit gubernatio ipsarum rerum ecclesiasticarum, et ex hoc deveniat dispergi ejusdem res
ecclesiae, et sacerdotali dignitati obtrectatio generetur.
Si vero quis non observaverit haec, divinis subjaceat regulis.
XXVII.
Eos qui sibi rapiunt uxores, vel eos qui auxilium praestiterunt, statuit sancta synodus, siquidem clerici fuerint, cadere de proprio gradu.
Si vero laici fuerint, anathema sint.
Subscriptio episcoporum.
Paschasius episcopus civitatis Lilibitanae, vicem agens beatissimi episcopi Leonis, definiens subscripsit.
Lucentius episcopus, civitatis Ausculitanae, id est, vicem agens sanctissimi Leonis episcopi, definiens subscripsit.
Bonifacius presbyter urbis Romae, vicem agens apostolicae Sedis, definiens subscripsit.
Anatolius episcopus Constantinopolitanae civitatis novae Romae, definiens subscripsit.
Juvenculus episcopus Hierosolymitanus definiens subcripsit.
Maximus episcopus Antiochenus definiens subscripsit.
Quintilius episcopus Cappadociae Caesariensis, definiens subscripsit.
Palafindus episcopus Heraclaeae Macedoniensis, vicem agens sanctissimi viri Anastasii, definiens subscripsit.
Stephanus episcopus Ephesinus definiens subscripsit.
Lucianus episcopus Bizensis, vicem agens sanctissimi episcopi Quiriaci Heracliae Traciensis, definiens subscripsit.
Eusebius episcopus Galathiae Anquiriensis definiens subscripsit.
Diogenes episcopus Quiriensis definiens subscripsit.
Petrus episcopus Corinthensis definiens subscripsit.
Florus episcopus Sardinensis definiens
subscripsit.
Eunomius episcopus Nicomedensis definiens subscripsit.
Anastasius episcopus Nicensis definiens subscripsit.
Eleutherius episcopus Chalcedonensis definiens subscripsit.
Idem omnes episcopi 630, definientes subscripserunt.
Postquam recitata est, piissimus imperator ad sanctum concilium dixit: Dicat sanctum concilium si ex consensu omnium episcoporum definitio, quae nunc lecta est, prolata sit.
Omnes reverendissimi episcopi responderunt: Omnes sic credimus, una fides, una sententia, omnino idem faciamus.
Omnes consentientes subscripsimus.
Omnes orthodoxi sumus, haec fides Patrum, haec fides apostolorum, haec recte credentium, haec est fides quae orbem terrarum salvat.
Martiano, novo Constantino, novo Paulo,
novo David, imperatori piissimo domino Augusto vita ejus.
Et post has voces piissimus et fidelissimus imperator ad sanctam synodum dixit: Veneranda catholica fides a sancta et universali synodo secundum Patrum expositionem manifesta est.
Et si laborem reverentiae vestrae et convicium fecimus, maximas agimus gratias omnipotenti Deo Salvatori nostro, quia multorum errantium circa fidem amputata discordia in unam eamdemque fidem omnes nunc convenimus, sperantes celebrem vestris precibus et meliorem super omnes partem a Deo donari.
Sancta synodus iterum exclamavit: Haec digna vestri imperii, haec propria vestri imperii, haec correctio vestri imperii digna Christo, digna imperii fide, propterea pacificatur orbis terrae.
Et post has voces piissimus
et fidelissimus imperator ad sanctam synodum dixit: Venerandam catholicam fidem sanctae venerabilis synodi secundum Patrum expositionem manifestam, juxta legem et convenientem esse, vestra tranquillitas probet, et omnem in posterum contentionis occasionem circa suam fidem amputari.
Si quis igitur idiota, vel militaris, seu clericus publice turbam congregans sub obtentu dispositionis tumultum fecerit, siquidem idiota proscriptus expellatur a regia urbe, militaris vero seu clericus gradus sui periculum sustinebit, et aliis poenis subjacebit.
Edictum Martiani imperatoris in confirmatione concilii Chalcedonensis.
Imperatores Valentinianus, Martianus Augusti,
universis populis.
Tandem aliquando quod summis votis atque studiis optabamus evenit, remota est de orthodoxa Christianorum lege contentio, tandem remedia culpabilis erroris inventa sunt, et discors populorum sententia in unum consensum, concordiamque convenit; ab universis etiam provinciis religiosissimi sacerdotes Chalcedonam venerunt, juxta nostra praecepta, et quod observari in religione debeat perspicua diffinitione docuerunt.
Discessit igitur jam profana contentio.
Nam vere impius atque sacrilegus est qui post tot sacerdotum sententiam opinioni suae aliquid tractandum reliquit.
Extremae quippe dementiae est in medio et perspicuo die commentitium lumen quaerere.
Quisquis enim post veritatem repertam aliquid ulterius discutit, mendacium
quaerit.
Nemo itaque vel clericus militans et alterius cujuslibet conditionis de fide Christiana publice terminata coadunatis et audientibus tractare conetur in posterum, ex hoc tumultus et perfidiae occasionem requirens.
Nam injuriam facit judicio religiosissimae synodi, si quis semel judicata recte disposita revolvere, et publice disputare contendit.
Cum ea quae nunc de Christiana fide statuta sunt juxta apostolicas expositiones et instituta sanctorum Patrum 318 et 130 definita esse noscuntur.
Nam in contemptoribus hujus legis poena non deerit, quia non solum contra fidem bene compositam veniunt, sed etiam Judaei et pagani et hujuscemodi certamine profanant veneranda mysteria.
Igitur si clericus erit, qui publice tractare de religione ausus fuerit, a consortio clericorum
removebitur.
Si vero militia praeditus sit, cingulo exspoliabitur.
Caeteri etiam hujus criminis rei de hac sanctissima urbe pellentur pro vigore judiciario, etiam competentibus suppliciis subjugandi.
Constat enim haereticae insaniae exordia fomitemque nutriri, dum publice quidam disputant atque contendunt.
Universa ergo quae a sancta synodo Chalcedonia constituta sunt, custodire debebunt, nihil postea dubitaturi.
Hoc itaque commoniti nostrae sinceritatis edicto, obsistite profanis vocibus, ulterius desinite de divinis disputare quod nefas est, quia non solum divino judicio peccatum hoc, prout credimus, punietur, verum etiam legum et judicum auctoritate coercebitur.
Proposita VII Kalend.
Februarii Constantinopoli Patricio consule.
Incipit sacra Valentiniani et Martiani Augustorum post concilium Chalcedonense in confirmatione ejusdem concilii et damnatione haereticorum sanctio.
Imperatores VALENTINIANUS et MARTIANUS Augusti PALLADIO praefecto praetorii.
Divinae semper potentiae referendae atque agendae sunt gratiae, quae auctores haeresis, quae occulta, nec latere concedit, nec durare impunita permittit.
Quorum unum malorum legendi habet plenam facultatem, alterum praecavendi caeteris praestat exemplum.
Curae igitur esse divinitati hominum actus, et maxime reverentiam religionis proxime in confirmanda catholica fide evidenter apparuit, cum nec Eutichetem sceleratorum dogmatum sectatorem negligere
quod diu latuerat, scivit, nec patefacto scelere passa est poenam sceleris evitare.
Sententiis itaque divinis humanisque damnatus, synodicum decretum, ut merebatur, accepit, reus divinitati, 75 cui faciebat injuriam, reus hominibus, quos decipere conabatur.
Proxime etenim innumerabiles ex toto orbe beatissimi episcopi Chalcedonae congregati improba praedicti Eutichetis una cum synodo ejus causa habita expulere commenta, sicut sanctorum definita majorum quae vel apud Nicaeam a trecentis decem et octo constituta sunt, vel in hac postea alma urbe a centum quinquaginta sunt episcopis declarata, vel apud Ephesum, cum Nestorii est error exclusus, praesidentibus Romanae urbis Coelestino, Cyrillo et Alexandrinae civitatis
episcopis.
Ea igitur quae sunt juxta pristinam disciplinam a venerabili synodo Chalcedonensi definita illa fide qua Deum colimus per omnia servanda censuimus atque censemus, quia valde consequens est ut sacerdotum pura mente Deum colentium definita, quae pro orthodoxorum fide sacrosancta secundum Patrum regulas praecesserunt, una cum veneratione conservare.
Quoniam principalis providentiae est omne malum inter initia opprimere, et serpentum morbum legum medicina resecare, hac lege decernimus eos qui Eutichetis errore decipiuntur ad exemplum Appollinariorum quos Eutiches secutus est, quos venerabiles Patrum regulae, id est, ecclesiastici canones et divorum principum sacratissimae sanctiones condemnant, nullum episcopum, nullum
presbyterum, nullos creare vel appellare clericos, ipsumque Eutichetem nomine presbyteri quo indigne utens exspoliatus est, in totum carere.
Si qui tamen contra definita nostra episcopos, presbyteros, caeterosque clericos ausi fuerint ex his creare, tam factos quam facientes vel praesumentes sibi, cunctorum bonorum amissioni periculoque subjacere exsilii perpetui praecipimus.
Congregandi autem monachos, aut aedificandi monasteria nullum eorum jubemus habere licentiam, loca forte in quae ausi convenire aliquando tentaverint confiscari, si tamen domino loci sciente convenerint.
Quod si ignorante auctore convenerint, conductores loci, fustibus caesos deportationem subire censemus.
Ipsos praeterea nihil ex testamento cujuscunque capere, nihil eis qui
ejusdem erroris sint relinquere per testamenta, ad nullam eos patimur spirare militiam, nisi forte ad cohortalinam vel limitaneam.
Si quis etiam extra praedictam militiam inventus fuerit militare, vel quia ejus in religione ignorabatur perversitas, vel quia post adeptum cingulum ad hunc devenit errorem, solutus militia infidelitatis suae fructum hunc habeat, ut optimorum et palatii communione privetur, nec alibi quam in quo natus est vico vel civitate versetur.
Quod si qui eorum in hac alma urbe, quod credi nefas est, geniti sunt, tam de hac civitate venerabili quam sacratissimo comitatu et ex omni excludantur metropolitana civitate.
Et hoc quidem generaliter circa omnes constituimus, qui
hac clade pollutionis polluti sunt vel polluuntur.
Eos autem qui ante clerici orthodoxorum fidei et monachi quidam qui Eutichetis habuere diversorium, quod neque monasterium dicendum est, eo quod in se religionis habuit inimicos, qui adhuc usque in tantam insaniam recesserunt, ut relicto venerabilis cultu religionis in synodico decreto Chalcedonio quod totius pene orbis adunati definiere sacerdotes, infaustam Eutichetis secuti sunt assertionem, qui, vera luce deserta, tenebras eligendas esse crediderunt, omnibus poenis quae praecedentibus legibus adversus haereticos definitae sunt, jubemus teneri, imo extra Romanum expelli solum, sicut praecedentes religiosissimae constitutiones de Manichaeis constituere, ne eorum venenatis fraudibus sceleratisque commentis
innocentum vel infirmorum animi decipiantur.
Comperimus praeterea quaedam eos in contumeliam religionis et invidiam venerabilis synodicae diffinitionis fuisse mentitos, conscriptisque libris et chartarum tomis plura finxisse, quae eorum insaniam adversus veram fidem aperte signarent, atque ideo praecipimus ubicunque hujusmodi scriptura reperta fuerit ignibus concremari.
Eos vero qui sequendi studio audierint sic scelerata disserentem, denarum librarum auri multatione compescimus.
Eos vero qui vel scripserint vel aliis legenda tradiderint docendi studio vel discendi, censemus deportatione puniri; delenda est enim haec infausta haeresis, sicut pridem edictis serenitatis nostrae continetur.
Omnibus autem adimimus facultatem qua ultimo
supplicio coercebuntur qui illicita docere tentaverint, ita enim materia subtrahetur erroris, si peccatorum et doctor defuerit et auditor, Palladi parens charissime atque amantissime, illustris itaque et magnifica auctoritas tua edictis, propositis omnibus faciat nota quae jussimus, ut cognoscentibus moderatoribus provinciarum eorumque officiariis, defensoribus etiam civitatum, quod sanctam veramque fidem sancto proposito custodiendam esse censemus.
Quam si neglexerint aut permiserint temerari denarum librarum auri multatione percussi, ut religionis legumque proditores, etiam de aestimatione laborabunt.
Data XV Kalen.
Augusti Constantinopoli, Aspirato et qui fuerit nuntiatus consulibus.
Item alia Martiani imperatoris contra eosdem haereticos.
Imperator MARTIANUS Augustus PALLADIO praetori.
Licet jam sacratissima constitutione mansuetudinis meae cautum ac definitum sit, quia in eos severitas exercenda sit, qui Eutichetis vel Apollinaris haereticam perversitatem secuti a religione et fide catholica deviarunt, Alexandrinae tamen urbis cives atque habitatores tantis Apollinaris infecti sunt venenis, ut necessarium fuerit ea quam ante sanximus, repetita etiam lege nunc decernere.
Quicunque ergo vel in hac sacra urbe, vel in Alexandrina civitate, vel in omni Aegyptiaca dioecesi et diversis aliis provinciis Eutichetis profanam perversitatem sequuntur, et ita non credunt ut trecenti
decem et octo sancti Patres tradiderunt, catholicam sanctam fidem in Nicaea civitate fundantes, vel ita ut 150 alii venerabiles episcopi qui in hac alma urbe Constantinopolitana postea convenerunt, sicut Athanasius et Theophilus, et Cyrillus sanctae recordationis episcopi Alexandrinae civitatis, crediderunt, quos etiam Ephesina synodus, cui beatae memoriae Cyrillus praefuit, in qua Nestorii error expulsus est, universos secuta esse, quos et nuper venerabilis Chalcedone synodus est secuta, prioribus conciliis sacerdotum ex omni prorsus parte consentientibus, nihilque adimens a sacrosancto symbolo neque adjiciens seu Eutichetis dogmata funesta condemnans: sciant se esse haereticos; Apollinaris enim facinorosissimam sectam Eutiches et Dioscorus
sunt secuti.
Ideoque omnes hi qui Apollinaris vel Eutichetis perversitatem sequuntur illis poenis quas divi retro principes contra Apollinaristas vel serenitas nostra post modum contra Eutichianistas sanxit, noverint se esse plectendos.
Idcirco Apollinaristas, hoc est Eutichianistas, quibus etsi est in appellatione diversitas, esse tamen in haeresi conjunctio, et dispar quidem nomen, sed idem sacrilegium, sive in hac alma urbe, vel in Alexandrina civitate, seu intra Aegyptum sunt, neque ita credunt sicut praedicti venerabiles credebant, neque viro reverendissimo Alexandrinae urbis antistiti Protherio fidem orthodoxam tenenti communicant secundum divorum retro principum constitutiones quae de Apollinaristis promulgatae sunt, non habeant potestatem
faciendi testamentum, neque id acquirant quod ipsis ex testamento cujusquam fuerit relictum, nihil etiam ex donatione aliqua consequantur; sed si quid ipsis vel liberalitate acciderit, vel viventis vel morientis fuerit voluntate collatum, id protinus fisco nostro addicatur.
Ipsi vero in nullos aliquid ex rebus suis donare possint.
Episcopos quoque vel presbyteros aliosque clericos illis creare et habere non liceat.
Scientes tam Eutichianistae quam Apollinaristae qui ausi fuerint cuiquam episcopi vel presbyteri vel clerici nomen imponere, quam hi qui conati fuerint impositum nomen sacerdotale retinere, exsilio, rerumque suarum amissionem plectendos.
Eos vero qui de hac catholica Roma ecclesiarum
clerici vel orthodoxae fidei monachi fuerant, derelicto vero Dei cultu, Apollinaris vel Eutichetis haeresim sectati sunt, vel post haec sectabuntur, omnibus poenis quae vel prioribus legibus adversus haereticos constitutae sunt jubemus teneri, et extra ipsum quoque Romani imperii solum pelli.
Universi praeterea Apollinaristae vel Eutichianistae non ecclesias, non monasteria sibi construant, neque synaxes, neque conventicula contrahant, neque ad domum, neque ad possessionem cujuscunque, neque ad monasterium, neque ad quemcunque alterius locum operatores sectae funestissimae congregentur.
Quod si fecerint, et hoc factum fuisse Domino volente constiterit, postremo judicialiter notum, domus vel possessio in quam convenerint, fisco societur, monasterium
vero ejus civitatis orthodoxae Ecclesiae in cujus territorio est, jubemus addici.
Si vero ignorante domino, sciente vero qui dispensationes domus exigit, vel conductore, vel procuratore, vel praedii parasinaxis conventicula interdicta convenerint, conductor vel procurator sive auctor, vel quicunque in domum vel possessionem vel monasterium receperint, vel passi fuerint illicitas parasynaxes, conventusque celebrari, si vilis et abjectae conditionis sint fustibus publice et in poenam suam et in aliorum exerceantur exemplum.
Si honestae vero personae sunt, decem libras auri fisco nostro cogantur inferre.
Nullum praeterea Apollinaristam vel Eutichianistam ad aliquam jubemus aspirare militiam, nisi ad cohortalem vel limitaneam; si qui vero contra
fecerint, soluto cingulo honestorum hominum et palatii communione priventur, nec in aliqua, nisi in ea in qua nati sunt civitate vel vico ac regione versentur.
Si qui vero in hac alma urbe nati sunt, tam sacratissimo comitatu quam omni per provinciam metropolitana civitate pellantur.
Nulli insuper Eutichianistae vel Apollinaristae publice vel privatim advocandi coetus, aut perversitatem facinorosi dogmatis asserendi sit facultas.
Nulli etiam contra venerabilem Chalcedonensem synodum liceat aliquid, vel dictare, vel scribere, vel legere, atque emittere,
nemo hujusmodi habere libros audeat, Quod si in his criminibus fuerint inventi, perpetua deportatione damnentur; hi vero qui discendi studio audierint de infausta haeresi disputantes, decem librarum auri quae fisco nostro applicabuntur, subeant dispendium.
Omnes vero chartae ac libri qui funestum Eutichetis dogma fuerint complexi, concrementur.
Parens charissime, tua illustris igitur auctoritas quae hac sacratissima constitutione decrevimus in hac alma urbe, diversisque provinciis ac praecipue in Alexandrina civitate et per universam Aegyptiacam dioecesim edictis ex more propositis, ad omnium notitiam faciat pervenire, ut cuncta quae statuimus, in eos qui rei fuerint deprehensi, severitas protinus exerceatur, scientibus moderatoribus provinciarum eorumque
apparitoribus qui legis hujus quam religiosissima sanctione custodiendam decrevimus, aut neglexerint, aut aliquam permiserint temeritate violari, denarum librarum auri multam fisco nostro cogantur inferre, insuper etiam existimationis suae periculum sustinebunt; ea quoque de paganis per omne Romanum imperium aequaliter valitura elegimus, instantissime in eos exerceantur quos constiterit profanos ritus celebrare.
Data sub die Kalen.
Augusti, Constantinopoli, Divo VIII et Antemio IV.
CC. concess.
ATTICUS EPISCOPUS, QUALITER FORMATA EPISTOLA FIAT.
Graeca elementa litterarum numeros etiam exprimere nullus qui vel tenuiter Graeci sermonis notitiam habet, ignorat.
Ne igitur in faciendis epistolis
canonicis, quas mos Latinus formatas appellat, aliqua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a Patribus trecentis decem et octo Nicaea congregatis saluberrime inventum est et constitutum, ut formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem, id est. ut assumantur in supputationem prima Graeca elementa, Patris et Filii et Spiritus sancti, hoc est, Π, Υ, Α. Quae elementa et octogenarium et quadringentesimum et primum significant numerum.
Petri quoque apostoli prima littera, id
est, qui numerum 80 significat, ejus quoque qui scripsit epistolam prima littera, cui scribitur secunda littera, accipientis tertia littera, civitatis quoque de
qua scribitur quarta, et indictionis quaecunque est temporis, idem qui fuit numerus assumatur: atque ita his omnibus Graecis litteris quae, ut diximus, numeros exprimunt in unum ductis, unam quaecunque fuerit collecta, summam epistolam teneat, hanc qui suscipit, omni cum cautela requirat expresse, addat praeterea separatim in epistola nonagenarium et novum numerum qui secundum Graeca elementa significant.
Valete in Domino.
Hucusque Concilia Graecorum.
76 CONCILIA LATINORUM SEQUUNTUR QUORUM PRIUS EST CARTHAGINENSE.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII PRIMI CARTHAGINENSIS.
1. Ut baptism. in Trinitate susceptum non iteretur 2.
De martyrum sepulchris et honorificentia.
3. Ut clerici et sanctimoniales feminae cum extraneis viris vel feminis non habitent.
4. Ut cum viduis vel aliis extraneis personis non commorentur.
5. Ut clerici vel laici in alterius Ecclesia non ordinentur
6. Ut clerici actus saecularium vel procurationes non suscipiant.
7. Ut clerici vel laici in aliena Ecclesia non communicent sub litteris sui episcopi.
8. Ut implicati negotiis alienis ante redditam rationem clerici non ordinentur.
9. Ut laici clericos actores vel ratiocinatores sibi non constituant.
10. Ne episcopus alterius episcopi plebes vel fines usurpet.
11. De clericis contumacibus et de numero judicantium presbyterorum et diaconorum.
12. Ut pacta inter episcopos inita custodiantur.
13. Ut non liceat clericis fenerare.
14. Ut laici contemptores canonum excommunicentur, clerici vero honore priventur.
INCIPIT CONCILIUM PRIMUM CARTHAGINENSE.
Cum Gratus episcopus Carthaginensi in concilio una cum collegis suis consedisset, et qui ex diversis provinciis Africanis ad Carthaginem convenerunt, Felice Baianensi, Fortunatiano Ramptano, Crescente Baiensi, Vindiciano Lacubaiensi, Abundantio
Adrumetino, Priato Begesilitano, Gaudentio Turretaliensi, Patricio Sincensi, Quieto Uticensi, Rumulo Tebestiano, et caeteris quorum manus continentur, idem Gratus episcopus dixit: Gratias Deo omnipotenti et Christo Jesu, qui dedit malis schismatibus finem, et respexit Ecclesiam suam, ut in ejus gremium erigeret universa membra dispersa, qui imperavit religiosissimo Constantio imperatori, ut votum gereret unitatis, et mitteret ministros sancti operis famulos Dei, Paulum et Macharium.
Dei ergo nutu congregati ad unitatem, ut per diversas provincias concilia celebremus, et universae provinciae Africae hodierna die concilium gratia Dei Carthaginem veniret, unde considerantibus vobis cum mea mediocritate tractentur tituli necessarii,
de quibus necesse est nos memores praeceptorum divinorum et magisterii divinarum Scripturarum contemplantes unitatis tempus, id de singulis definire quod nec Carthago vigorem legis infringat, nec tamen tempore unitatis aliquid durissimum statuamus.
CAP. I.
Ergo si vobis placet, consideremus primum titulum rebaptizationis, unde sanctitatem vestram postulo ut mentis vestrae placita producatis ad descendentem in aquam, et interrogatum in Trinitate secundum Evangelii fidem, et apostolorum doctrinam, et confessum bonam conscientiam in Deum, de resurrectione Jesu Christi, si liceat iterum interrogari in eadem fide, et in aqua iterum
intingi, universi episcopi dixerunt: Absit, absit.
Illicitas esse sancimus rebaptizationes, et satis esse alienum a sincera fide, et catholica disciplina.
Gratus episcopus dixit: Magna beatitudo a Deo Patre, per Dominum Christum concessa est tempore nostro, ut liceat religiosis mentibus insinuare ecclesiasticam disciplinam, ut auditores percipientes regulam rectam et Deo placentem, praemia multorum bonorum percipiant, ut in ipsis Deus in omnibus, et pro omnibus honoretur, discussus est titulus necessarius rebaptizationis, in quo plus schismatis rabies delitescebat, et habita moderatione legis vigore, et auctoritate fides custodita est.
Illud sane sapientissimis vestris sensibus insinuare contendo,
licet vestra prudentia sit instructa a Deo, et mereatur in pace, et unitate consequi desuper munera larga, tamen et ego unus ex vobis, et quo parem vobiscum sollicitudinem gero, propter ecclesiasticum ordinem illud insinuare curabo.
II.