Collectio Hispana (page 6)

Anonyme · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Collectio decretalium (Isidorus Mercator), J. P. Migne · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Martyrum dignitatem nemo profanus infamet, neque passiva corpora quae sepulturae tantum propter memoriam ecclesiasticam commendari mandatum est, redigant, ut aut insania praecipitatos, aut alia ratione peccati disjunctos non ratione vel tempore competenti, quo martyria celebrentur martyrum nomina appellent, ut si quis ad injuriam martyrum claritatis eorum adjungat insanos, placet eos, si laici sint, ad poenitentiam redigi.

Si autem sunt clerici, post commonitionem et post cognitionem honore privari.

Universi dixerunt, recte stabilit sanctitas vestra, hoc et singulis conciliis statutum est.

III.

Gratus episcopus dixit: Et illud praecipue, si videtur vestrae dilectioni, cavendum est, ut pastoris

cura quantum debet et potest regularis providentia praemoneat, ut nullis liceat ab affectu abstinentibus carnali apud extraneos pariter commorari; occasiones enim amputandae sunt peccatorum, et tollendae omnes suspiciones quibus subtilitas diaboli sub praetextu charitatis et dilectionis incautas animas vel ignaras irretire consuevit.

Nullus igitur nullaque sanctimoniae et virginitati deserviens propter blasphemiam Ecclesiae, si vobis placet, in una domo cum extraneis penitus commorari debent; universi dixerunt: Qui nolunt nubere, et pudicitiae meliorem eligunt partem, haec vitare debent, et non solum habitare simul, sed nec habere ad se aliquem accessum; hoc ergo et lex jubet, et sanctitas

vestra commendat, ut in singulis conciliis statutum est.

Gratus episcopus dixit: Ergo persuasio interdum prudentes solet arcere a peccatis, dum imprudentes debet metus hujusmodi constringere, si sanum consilium respuunt, et salutare mandatum.

Si ergo laici sunt, post commonitionem si contempserint, a communione separentur.

Universi dixerunt, placet.

IV.

Gratus episcopus dixit, et si infinita sunt, quae lege perscripta proficientia disciplinae, et unus quisque nostrum tractatu assiduo et commonitione frequenti per singulas quasque species proficientes ad disciplinam poterit populos invitare, tamen aliqua ex eis propter blasphemias suggerenda sunt a

nobis et in concilio statuenda, si videtur vobis pari sententia teneantur etiam hi qui cum viduis commorantur, et nulla secum germanitate conjuncti sunt.

Universi dixerunt, juxta viduos et viduas eadem lex maneat et sententia.

V.

Primatus episcopus Begisilitanus dixit, suggero sanctitati vestrae, ut statuatis non licere clericum alienum ab aliquo suscipi sine litteris episcopi sui, neque apud se retinere, nec laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum ordinet sine conscientia ejus episcopi, de cujus plebe est.

Gratus episcopus dixit, haec observantia pacem custodit.

Nam et memini in sanctissimo concilio Sardicensi statutum, ut nemo alterius plebis hominem usurpet, sed si forte erit necessarius, petat a collega suo,

et per consensum habeat.

VI.

Nicasius episcopus Culustitanus dixit, credo placere suggestionem meam sanctitati vestrae et displicere vobis, ut qui serviunt Deo et annexi sunt clero, non accedant ad actus seu administrationem vel procurationem domorum.

Gratus episcopus dixit, et apostolorum statuta sunt quae dicunt, nemo militans Deo ingerit se negotiis saecularibus; proinde aut clerici sint sine actionibus domorum, aut actores sine officio clericorum.

Universi dixerunt, hoc observemus.

VII.

Casianus Usulensis episcopus dixit, statuat gravitas vestra, ut unusquisque clericus vel laicus non communicet in aliena plebe sine litteris episcopi sui.

Gratus episcopus dixit, nisi hoc observatum fuerit

communio fiet passiva.

Nam si cum litteris receptus fuerit, et concordia inter episcopos servatur, et nemo subtilis alterius fugiens communionem ad alterum latenter accedit.

Universi dixerunt, omnibus provides et clero et laicis consulis.

VIII.

Magnus episcopus Astuagensis dixit, quid dilectioni vestrae videtur procuratores et actores etiam per se tutores pupillorum si debeant ordinari?

Gratus episcopus dixit, si post deposita universa, et reddita ratiocinia, si actus vitae ipsorum fuerint probati in omnibus, debent cum laude clerici, si postulati fuerint honore munerari.

Si enim ante libertatem negotiorum vel officiorum ab aliquo sine consideratione fuerit ordinatus, Ecclesia infamatur.

Universi dixerunt, recte omnia statuit sanctitas tua,

ideoque ita est et nostra est quoque sententia.

IX.

Metus Canonensis episcopus dixit, recte statutum est, ut obnoxii alienis negotiis non ordinentur.

Tamen dimissi et gratias referre debent, et a clericorum injuria temperare, et ipsis non liceat clericos nostros eligere apothecarios vel ratiocinatores.

Gratus episcopus dixit: Nulli dubium est quod omnes, vel domini, vel procuratores, vel quicunque praesunt, cum audierint saluberrima instituta concilii, et sibi esset consultum, nec impeditum, propriam debebunt temperare injuriam in clericis nostris, quod si injuria constitutionis imperatoriae clericos inquietandos putaverint, si defensio ecclesiastica nos non deridet, pudor publicus vindicabitur.

Universi dixerunt, saluberrimae professiones debuerunt a tanto concedi consilio.

X.

Felix episcopus Baiensis dixit: Nullus debet collegae suo facere injuriam, multi enim et transcendunt sua, et usurpant aliena ipsis invitis.

Gratus episcopus dixit, avaritiae cupiditatem radicem omnium malorum esse nemo est qui dubitet.

Proinde inhibendum est, ne quis alienos fines usurpet, aut transcendat episcopum collegam suum, aut usurpet alterius plebes sine ejus petitu, quia inde caetera mala omnia generantur.

Universi dixerunt, placet, placet.

XI.

Elpidophorus Cuicalitanus episcopus dixit, statuat sanctitas vestra ut clerici qui superbi vel contumaces sunt, coerceantur, ut qui minores

majoribus irrogaverint injurias, metum habeant.

Gratus episcopus dixit, manifestum est illum non esse Dei, qui humilitatem contemnit, sed diaboli, qui superbiae inventor et princeps est; unde si quis tumidus vel contumeliosus exstiterit in majorem natu, vel aliquam causam habuerit, a tribus vicinis episcopis, si diaconus est arguatur, si presbyter a sex, si episcopus a duodecim consacerdotibus audiatur.

Universi dixerunt episcopi, contemptus debet contumaciae et superbiae in omnibus frangi, causa vero pro personis ab statuto numero audiatur.

XII.

Antigonus episcopus Matirensis dixit, gravem injuriam patior, et credo dolere sanctitatem vestram contumeliam meam, et computare communem injuriam.

Optantius cum se repraesentaret, pactum

meum habuit, et divisum est, ut illiciat populorum imperitorum animas contra disciplinam, contra 77 evangelicam traditionem, contra pacem placitam.

Nam si sibi posse contingere arbitrarentur nunquam profecto in fratrem aliquis deliquisset, unde aut initam pacti sui obtineat firmitatem, aut conventus si se non cohibuerit, ecclesiasticam sentiat disciplinam.

Universi dixerunt, pax servetur, pacta custodiantur.

XIII.

Abundantius episcopus Adumetinus dixit, in nostro concilio statutum est, ut non liceat clericis fenerare; quod sanctitati tuae et huic concilio videatur praesenti placito designetur.

Gratus episcopus dixit, novellae suggestiones quae vel obscurae sunt, vel sub genere latent inspectae a nobis formam accipient.

Caeterum de quibus apertissime divina Scriptura sanxit non differenda sententia est, sed potius exsequenda, proinde quod in laicis reprehenditur, id multo magis clericis oportet praedamnari; universi dixerunt, nemo contra prophetas nemo contra Evangelia facit sine periculo.

XIV.

Gratus episcopus dixit, juxta statuta concilii et meae mediocritatis sententiam, placet facere rerum omnium conclusionem, universi tituli designati et digesti teneant sententias suas.

Sane credo vos retinere multis conciliis a patribus nostris, et traditionem temerariam esse damnatam, et rebaptizationis impietatem esse puniendam, quas res etiam nostro concilio credo jam terminum accepisse, reliqua vero

quae vel facta vel dicta superius comprehensa sunt, vel aliis conciliis conscripta, quae secundum legem inveniuntur, custodire nos oportet.

Si quis vero statuta supergressus corruperit vel pro nihilo habenda putaverit, si laicus est, communione, si clericus est, honore privetur.

Universi dixerunt placet, placet.

Gratus episcopus dixit, superest jam ut placita omnium nostrorum quae ad consensum vestrum sunt scripta, vestra quoque subscriptione firmetis.

Universi dixerunt, et consensisse nos concilii hujus scripta testantur, et subscriptione nostra consensus declarabitur noster; et subscripserunt.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII CARTHAGINENSIS SECUNDI.

1. Ut Trinitas et credatur, et praedicetur.

2. Ut castitas a levitis et a sacerd. custodiatur 3. Ut chrisma et benedictio puellarum, et reconciliatio poenitentium a presbyteris non fiant.

4. Ut presbyter poenitentem jussus ab episcopo suo reconciliet.

5. Ut dioecesis quae episcopum nunquam habuit,

non habeat.

6. Ut qui criminibus implicati sunt, clericos non accusent.

7. Ut qui excommunicatum alterius susceperit, excommunicetur.

8. Ut si presbyter excommunicatus sacrificare praesumpserit, anathematizetur.

9. Ut si presbyter inconsulto episcopo agenda celebraverit, honore privetur.

10. Quanti debeant judicare sacerdotem atque levitem.

11. Ut nullus parochiam alienam praesumat.

12. Ut sine consultu metropolitani nullus ordinetur episcopus.

13. Ut qui contra professionem et subscriptionem suam venerit in concilio, deponatur.

INCIPIT CONCILIUM SECUNDUM CARTHAGINENSE Habitum aera CCCCXXVIII.

Gloriosissimo imperatore Valentiniano Augusto quarto et Theodosio, viris clarissimis consulibus, XIV Kalend.

Junii Carthagine in basilica perpetua restituta cum Genedius episcopus una cum Victore

Adriano et alio Victore Pupinianense et caeteris coepiscopis suis provinciarum diversarum consedisset, Genedius episcopus dixit:

CAP. I.

Omnipotenti Deo gratias refero, qui permisit ut secundum commune consilium habitum in praetorio etiam ita juxta tenorem petitionis litterarum mearum ad Carthaginem pro fide atque utilitate ecclesiastica veniretis, licet non omnes, tamen quoniam charitas totum persuadet, ut qui corpore sunt absentes, nobiscum in spiritu videantur esse conjuncti, idcirco Deo propitio, quia praesentes estis pari professione fides ecclesiastica quae per nos traditur in hoc coetu glorioso primitus confitenda est, unde nunc ordo ecclesiasticus singulorum ex consensu

omnium est exstruendus atque roborandus, ut fratrum et coepiscoporum nuper promotorum mentes de his quae proponenda sunt, roborentur.

Et sicut a patribus certa dispositione accepimus ut Trinitatem quam in nostris sinibus consecratam retinemus Patris et Filii et Spiritus sancti unitatem, quae nullam noscitur habere notitiam, sicut didicimus, Dei populos instruamus, ab universis episcopis dictum est, plane sic accepimus, sic tenemus fidem apostolicam sequentes.

II.

Aurelius episcopis dixit, cum in praeterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres conscriptione quadam

castitatis per consecrationes annexi sunt.

Episcopos, inquam, presbyteros et diaconos ita placuit, ut condecet sacrosanctos antistites et Dei sacerdotes,

necnon et levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus quo possint simpliciter quod a Deo postulant impetrare, ut quod apostoli docuerunt et ipsa servavit antiquitas, nosque custodiamus, ab universis episcopis dictum est.

Omnibus placet, ut episcopi, presbyteri, et diaconi, vel qui sacramenta contrectant pudicitiae custodes etiam ab uxoribus se abstineant, ab omnibus dictum est, placet, et ut in omnibus, et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altario deserviunt.

III.

Fortunatus episcopus dixit, si jubet sanctitas vestra suggero, nam memini praeterito concilio fuisse statutum, ut chrisma, vel reconciliatio poenitentium, necnon puellarum consecratio a presbyteris non fiant; si quis autem emerserit hoc faciens, quid de eo

statuendum sit?

Aurelius episcopus dixit, audivit dignatio vestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri Fortunati, quid ad haec dicitis?

ab universis episcopis dictum est: Chrismatis confectio, et puellarum consecratio a presbyteris non fiat, vel reconciliare quemque in publica missa presbytero non licere, hoc omnibus placet.

IV.

Aurelius episcopus dixit, si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari divinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem ejus praecepto reconciliare; quam rem debemus salubri consilio corroborare, ab universis

episcopis dictum est, placet quod sanctitas vestra necessario nos instruere dignata est.

V.

Felix episcopus Selemselitanus dixit, etiam si hoc placet sanctitati vestrae insinuo, ut dioeceses quae nunquam episcopos acceperunt, non habeant, et illa dioecesis quae aliquando habuit, habeat proprium, et si accedente tempore, crescente fide Dei, populus multiplicatus desideraverit proprium habere rectorem, ejus videlicet voluntate, in cujus potestate est dioecesis constituta, habeat episcopum, secundum autem hanc prosecutionem sanctitas vestra aestimet quid fieri debeat.

Genedius episcopus dixit, si placet, insinuatio fratris et coepiscopi nostri Felicis ab omnibus confirmetur; ab universis episcopis dictum est placet.

VI.

Numidius episcopus Massilitanus dixit, praeterea sunt quamplurimi non bonae conversationis qui existimant majores natu vel episcopos passim vageque in accusationem pulsandos, debent tam facile admitti necne?

Aurelius episcopus dixit, placet ergo charitati vestrae, ut is qui aliquibus sceleribus irretitus est vocem adversus majores natu non habeat accusandi, ab universis episcopis dictum est, si criminosus est, non admittatur, omnibus placet.

VII.

Felix episcopus Selemselitanus dixit, illud autem vestrae suggero sanctitati, ut hi qui pro facinoribus suis de Ecclesia pelluntur, et ausi fuerint ad comitatum pergere, aut ad judicia publica prosilire, aut si forsitan Ecclesiae catholicae limina conturbare,

episcopus vel clericus cujuslibet plebis eos sine consensu susceperit, de his quid censetis?

Epigonius episcopus Bullensium regionum dixit, si quis episcopus communionem tenens catholicam hujusmodi homines vanis blandimentis incedentes temere susceperit, sciat cum his se rectissime depravatum vel damnatum.

Genedius episcopus dixit, ergo recte suggerunt fratres et coepiscopi, ut qui merito facinorum suorum ab Ecclesia pulsi sunt, si ab aliquo episcopo presbytero vel clerico fuerint in communione suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugientes sui episcopi regulare judicium; ab universis episcopis dictum est, omnibus placet.

VIII.

Aliphius episcopus Ecclesiae Tagastensis legatus

provinciae Numidiae dixit, nec illud praetermittendum est, ut si quis forte presbyter ab episcopo suo correptus aut excommunicatus, tumore vel superbia inflatus, putaverit separatim Domino sacrificia offerenda, vel aliud erigendum altare contra ecclesiasticam fidem disciplinamque crediderit agendum, non exeat impunitus.

Valentinus primae sedis provinciae Numidiae dixit, necessario disciplinae ecclesiasticae et fidei congrua sunt quae frater noster Aliphius prosecutus est, proinde quid exinde videtur, vestrae dilectioni edicite, si quis presbyter contra episcopum suum inflatus schisma fecerit, anathema sit, ab universis episcopis dictum est.

Si quis presbyter a praeposito suo excommunicatus vel

correptus fuerit, decet utique apud vicinos episcopos conqueri ut ab ipsis ejus causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari; quod nisi fecerit, sed superbia, quod absit, inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium Deo obtulerit, loco amisso anathema habeatur, et locum amittat, nihilominus et de civitate et congregatione in qua fuerit, longius repellatur, ne vel ignorantes, vel simpliciter viventes, serpentina fraude decipiat, quoniam secundum Apostolum, Ecclesia una est, una fides, unum baptisma, et si querimoniam justam adversus episcopum non habuerit, inquirendum erit.

IX.

Numidius episcopus Massilitanus dixit, in

quibusdam locis sunt presbyteri qui aut ignorantes simpliciter aut dissimulantes audaciter praesente et inconsulto episcopo complurimis in domiciliis agant agenda, quod disciplinae incongruum cognoscit esse sanctitas vestra.

Genedius episcopus dixit, fratris et coepiscopi nostri digna satisfactione respondere non moremur; ab universis episcopis dictum est, quisquis presbyter inconsulto episcopo agenda in quolibet loco voluerit celebrare, ipse honori suo contrarius existit.

X.

Felix episcopus Selemselitanus dixit, etiam hoc adjicio secundum statuta veterum conciliorum, ut si quis episcopus, quod non opinamur, in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat,

a duodecim episcopis audiatur, et a sex presbyteris, et a tribus diaconibus cum proprio suo episcopo.

Genedius episcopus dixit, quid ad hoc dicit sanctitas vestra?

Ab universis episcopis dictum est, a nobis veterum statuta debere servari.

XI.

78 Victor episcopus Abziriditanus dixit, roboranda est ecclesiastica disciplina, ne quisquam episcoporum alterius plebes vel dioecesim sua importunitate pulsare debeat, qui hoc facere tentaverit quemadmodum coercendus est?

Genedius episcopus dixit, et lex sancta prohibet, et ipsa Veritas definit non debere quemquam aliena concupiscere.

Proinde quid etiam vobis omnibus placeat propria voce signate; ab universis episcopis dictum est, placet secundum

divinae legis et sancti Evangelii auctoritatem, ut nemo nostrum alienos limites transgrediatur.

XII.

Numidius episcopus Massilitanus dixit, aliqui episcopi usurpatione quadam existimant contempto primate cujuslibet provinciae, sive ad desiderium populi episcopum ordinare sine litteris ad se primae cathedrae manantibus, neque postea acceptis; quid de hoc statuit sanctitas vestra?

Genedius episcopus dixit, quoniam communis est honorificentia quae unicuique servari oportet, idipsum fraternitati vestrae convenit pronuntiare; ab universis episcopis dictum est, placet omnibus, ut inconsulto primate cujuslibet provinciae, tam facile nemo praesumat, licet cum multis episcopis in quocunque loco sine ejus, ut dictum est, praecepto episcopum ordinare, si autem

necessitas fuerit, tres episcopi, in quocunque loco sint, cum primatis praecepto ordinare debeant episcopum.

XIII.

Genedius episcopus dixit, omnia ergo quae a vestro coetu gloriosissimo statuta sunt, placet omnibus custodiri, ab universis episcopis dictum est, placet ut custodiantur ab omnibus.

Genedius episcopus dixit: Si, quod non opinamur, ab aliquo fuerint violata, quid statuitis quod fieri debeat?

Ab universis

episcopis dictum est, qui contra suam professionem vel subscriptionem venerit, ipse se ab hoc coetu separabit.

Genedius episcopis dixit, gratulemur Domino nostro praestante quod pro statu Ecclesiae catholicae cuncta nos salubri consilio servanda decrevimus.

Et ideo quae ab omnibus sunt dicta propria debemus subscriptione firmare; ab universis episcopis dictum est, fiat, fiat, et subscripserunt.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII TERTII CARTHAGINENSIS.

1. Ut comprovinciales episcopi de pascha suum inquirant primatem.

2. Ut per singulos annos concilium fiat.

3. Ut episcopus priusquam ordinetur, canone

agnoscat. 4. Ut levitae et virgines ante viginti quinque annos non consecrentur.

5. Ut sacramentum catechumenis non praebeatur.

6. Ut baptismum mortuis vel eucharistia non detur.

7. Ut episcopus accusatus, ubi vel infra quod tempus examinetur.

8. De presbyteris et diaconibus, quanti episcopi eos audiant.

9. Ut clerici publica judicia non appellent.

10. ad alios judices et ecclesiasticos majoris auctoritatis provocatum fuerit, non obesse prioribus diversas

sententias proferentibus.

11. Ut filii clericorum ad spectacula non accedant.

12. Ut clericorum matrimoniis infideles non socientur.

13. Ut clerici de rebus suis nihil infidelibus conferant.

14. Ut clerici filios suos a sua potestate exire non sinant, nisi aetate et moribus comprobatos.

15. Ut clerici non sint conductores vel negotiatores.

16. Ut clerici non usurarii sint.

17. Ut cum clericis extraneae feminae non cohabitent.

18. Ut clerici non ordinentur, nisi omnes qui cum eis sunt, fideles existant.

19. Ut clerici cum ad pubertatem venerint, aut conjugium, aut castitatem profiteantur.

20. Ut plebes alienas alius episcopus non usurpet.

21. Ut nullus episcopus alienum clericum audeat retinere vel ordinare.

22. Ut nullus clericus ordinetur, nisi fuerit probabilis.

23. De precibus et orationibus.

24. Ut in sacrificio tantum panis et calix offeratur.

25. Ne clerici vel continentes ad viduas vel virgines soli habeant accessum.

26. Ut primae sedis episcopus princeps sacerdotum non appelletur.

27. Ut clerici tabernas non ingrediantur.

28. Ut episcopus sine formata metropolitani longius

non proficiscatur.

29. Ut missa a jejunis celebretur.

30. Ut nullus in Ecclesia convivetur.

31. Ut poenitentibus juxta peccatorum modum poenitentia detur.

32. Ut presbyter praeter jussa vel absentiam episcopi non reconciliet poenitentes.

33. De custodia sacrarum virginum.

34. De baptizandis aegrotis qui jam loqui non possunt.

35. Ne apostatis vel histrionibus conversis poenitentia negetur.

36. Ut presbyter chrisma non conficiat.

37. Ut clerici sine necessitate in aliena civitate non immorentur.

38. Ut non liceat fieri translationes episcoporum.

39. Ut non praesumant duo episcopi ordinare pontificem.

40. Ut dum episcopus eligitur, si contradictores habeat, quinque sacerdotes conveniant.

41. Ut per singulos annos convenientes episcopi ad concilium etiam de paschali solemnitate a primate suo informentur.

42. Ut non accipiat alium episcopum plebs quae in dioecesi semper subjacebit.

43. Ut qui plebe sua contempta ad concilium venire detrectant, et plebem et honorem amittant.

44. Ut clericum alienum nullus sibi praesumat episcopus ordinare.

45. Ut episcopus qui plures habet clericos ei qui eget ad ordinandum postulatus largiatur.

46. Ut episcopus qui in dioecesi factus solum eam plebem teneat qua exstitit ordinatus 47.

Ut praeter scripturas canonicas nihil in Ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum.

48. De baptizatis a Donatistis.

49. Ut ea quae quis in ecclesiastico positus gradu acquisivit, Ecclesiae conferantur.

50. Ut gesta concilii episcoporum subscriptionibus confirmentur.

INCIPIT CONCILIUM CARTHAGINENSE TERTIUM Habitum ab episcopis numero nonaginta septem, aera CDXXXV.

Caesario et Attico viris clarissimis consulibus Kalend.

Septembris Carthagine in secretario basilicae restitutae cum Aurelius episcopus una cum coepiscopis suis consedisset, astantibus etiam diaconibus, constituta sunt haec quae praesenti concilio definita sunt.

CAP. I.

Placuit ergo in principio propter errorem qui saepe solet oboriri ut omnes Africanae provinciae episcopi observationem paschalem ab Ecclesia Carthaginensi curent accipere.

II.

Similiter placuit, ut propter causas ecclesiasticas quae ad perniciem plebium saepe veterascunt singulis quibusque annis concilium vocetur, ad quod omnes provinciae quae primas sedes habent de conciliis suis binos aut quintos elegerint episcopos

mittant, ut et minus invidiosi minusque hospitibus sumptuosi existant, ut congregato conventu plena possit esse auctoritas, de Tripoli autem propter inopiam episcoporum unus episcopus veniat.

II.

Item placuit ut ordinatis episcopis vel clericis prius ab ordinatoribus suis decreta conciliorum auribus eorum inculcentur, ne se aliquid contra statuta concilii fecisse poeniteat.

IV.

Item placet ut ante viginti quinque annos aetatis, nec diaconi ordinentur, nec virgines consecrentur, et ut lectores populos non salutent.

V.

Item placuit per solemnissimos paschales dies sacramentum catechumenis non detur, nisi solitum sal, quia si fideles per illos dies sacramenta non mutant,

nec catechumenis oportet mutare.

VI.

Item placuit ut corporibus defunctorum eucharistia non detur, dictum est enim a Domino: Accipite et edite.

Cadavera autem nec accipere possunt, nec edere.

Cavendum est etiam, ne mortuos baptizari posse fratrum infirmitas credat, quibus nec Eucharistia dari licitum est.

VII.

Aurelius episcopus dixit, quisquis episcoporum accusatur ad primates provinciae ipsius causam deferat accusator, nec a communione suspendatur, cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum judicum die statuta litteris evocatus minime occurrerit, hoc est, infra spatium mensis ex ea die qua eum litteras accepisse constiterit quod si aliquas veras necessitatis causas

probaverit, quibus eum occurrere non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem, verum tandiu post mensem secundum non communicet, donec purgetur.

Si autem ad concilium universale anniversarium occurrere noluerit, vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnationis suae sententiam dixisse judicetur.

Tempore sane quo non communicat nec in sua Ecclesia vel parochia communicet, accusator autem ejus, si nunquam diebus causae discendae defuerit,

communione non removeatur.

Si vero aliquando defuerit, subtrahens se, restituto in communione episcopo removeatur a communione accusator, ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se occurrere voluisse, sed non potuisse probaverit.

Illud vero placuit, ut cum agere coeperit in episcoporum judicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas, asserere voluerit.

VIII.

Si autem presbyteri vel diaconi fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum quos ab eodem accusati petierint, id est, una secum in presbyterii nomine episcopi sex, in diaconii tres, qui ipsorum causas

discutiant, eadem dierum et dilationum et a communione remotionum et discussione 79 personarum inter accusatores et eos qui accusantur forma servata, reliquorum autem clericorum causas etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat.

IX.

De diversis ordinibus Ecclesiae servientibus, ut si quis in causam criminis incurrerit, et abnuerit judicium ecclesiasticum debet periclitari, et ut filii sacerdotum spectacula saecularia non adeant.

Item placuit, quisquis episcoporum, presbyterorum, et diaconorum, seu clericorum, cum in Ecclesia ei crimen fuerit intentatum, vel civilis causa fuerit commota, si derelicto ecclesiastico judicio, publicis judiciis purgari voluerit, etiam si pro ipso ei fuerit prolata sententia, locum suum amittat, et hoc in

criminali actione.

In civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtinere maluerit, siquidem ad eligendos judices sibi de Ecclesiae consortio dubitat, vileque Ecclesiae consortium judicat, qui de universa Ecclesia male sentiendo de judicio saeculari poscit auxilium, cum privatorum causam Apostolus etiam ad Ecclesiam deferri, atque ibi determinari praecipiat.

X.

Hoc etiam placuit, ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos ubi est major auctoritas fuerit provocatum, non eis obsit quorum fuerit soluta sententia si convinci non potuerint, vel inimico animo judicasse, vel aliqua cupiditate, aut gratia depravari.

Sane si ex consensu partium judices electi fuerint, etiam a

pauciore numero quam constitutum est, non liceat provocari.

XI.

Ut filii sacerdotum vel clericorum spectacula saecularia non exhibeant, sed nec spectent, quanquam quidem ab spectaculo et omnes laici prohibeantur, semper enim christianis omnibus hoc interdictum est, ut ubi blasphemi sunt, non accedant.

XII.

Item placuit, ut filii vel filiae episcoporum vel quorumlibet clericorum gentilibus vel

haereticis aut schismaticis matrimonio non jungantur.

XIII.

Ut episcopi vel clerici in eos qui catholici, christiani non sunt, etiam si consanguinei fuerint, per donationes rerum suarum nihil conferant.

XIV.

Ut episcopi vel clerici suos finos a sua potestate per emancipationem exire non sinant, nisi de moribus eorum fuerint et aetate securi, ut possint ad eos jam propria pertinere peccata.

XV.

Item placuit ut episcopi et presbyteri et diaconi vel clerici non sint conductores, neque procuratores, neque ullo turpi lucro, vel inhonesto negotio victum quaerant, quia respicere debent scriptum

esse: nemo militans Deo, implicat se negotiis saecularibus.

XVI.

Ut nullus clericorum amplius recipiat quam accommodaverit; si pecuniam, pecuniam suscipiat, si speciem, eamdem speciem quantum dederit accipiat, et quidquid aliud tantum quantum dederit accipiat.

XVII.

Ut cum omnibus omnino clericis extraneae feminae non cohabitent, sed solae matres, aviae, materterae, amitae, sorores, et filiae fratrum aut sororum, et quaecunque ex familia domestica necessitate, etiam antequam ordinarentur, jam cum eis habitabant, vel si filii eorum jam ordinatis parentibus uxores acceperunt, aut servis non habentibus in domo quas ducant, aliunde ducere necessitas

fuit.

XVIII.

Ut episcopi, presbyteri et diaconi, non ordinentur, priusquam omnes qui sunt in domo eorum Christianos catholicos fecerint.

XIX.

Placuit ut lectores cum ad annos pubertatis venerint, cogantur aut uxores ducere, aut continentiam profiteri.

XX.

Placuit ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis episcoporum supergrediatur in dioecesi suum collegam.

XXI.

Ut clericum alienum, nisi concedente ejus episcopo, nemo audeat vel retinere vel promovere in Ecclesia sibi credita, clericorum autem nomen etiam lectores et psalmistae et ostiarii retinent.

XXII.

Ut nullus ordinetur clericus non probatus, vel episcoporum examine vel populi testimonio.

XXIII.

Ut nemo precibus vel patrem pro filio, vel filium pro patre nominet, et cum ad altare assistitur, semper ad patrem dirigatur oratio, et quascunque sibi preces aliquis describit, non eis utatur, nisi prius eas instructiones fratribus contulerit.

XXIV.

Ut in sacramentis corporis et sanguinis Domini nihil amplius offeratur quam ipse Dominus tradidit, hoc est, panis et vinum aquae mistum, nec amplius in sacrificiis offeratur quam de uvis et frumentis.

XXV.

Ut clerici vel continentes ad viduas vel virgines, nisi jussu vel permissu episcoporum et presbyterorum, non accedant.

Et hoc non soli faciant, sed cum clericis vel cum his cum quibus episcopus jusserit vel presbyter.

Nec episcopi aut presbyteri soli habeant accessum ad hujusmodi feminas, nisi aut clerici praesentes sint aut graves aliqui Christiani.

XXVI.

Ut primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, aut summus sacerdos, aut aliquid hujusmodi, sed tantum primae sedis episcopus.

XXVII.

Ut clerici edendi vel bibendi causa tabernas non ingrediantur, nisi peregrinationis necessitate compulsi.

XXVIII.

Item placuit ut episcopi trans mare non proficiscantur, nisi consulto primae sedis episcopo sive cujuscunque provinciae primate, ut ab episcopo praecipue possit sumere formatam vel commendationem.

XXIX.

Ut sacramenta altaris non nisi a jejunis hominibus celebrentur, excepto uno die anniversario quo coena Domini celebratur.

Nam si aliquorum meridiano tempore defunctorum sive episcoporum sive caeterorum commendatio facienda est, solis orationibus fiat si illi qui faciunt, jam pransi inveniantur.

XXX.

Ut nulli episcopi vel clerici in ecclesia conviventur, nisi forte transeuntes hospitiorum necessitate illic reficiantur.

Populi etiam ab hujusmodi

convivis quantum fieri potest prohibeantur.

XXXI.

Ut poenitentibus secundum peccatorum differentiam, episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur.

XXXII.

Ut presbyter inconsulto episcopo non reconciliet poenitentem nisi absente episcopo necessitate cogente cojuscunque poenitentis; publicum et vulgatissimum crimen est quod universam Ecclesiam commoverit, ante absidam manus ei imponatur.

XXXIII.

Ut virgines sacrae si a parentibus a quibus custodiebantur privatae fuerint, episcopi providentia vel presbyteri ubi episcopus absens est, in monasterio virginum vel gravioribus feminis

commendentur, ut simul habitantes, invicem se custodiant, ne passim vagantes Ecclesiae laedant opinionem.

XXXIV.

Ut aegrotantes, si pro se respondere non possunt cum voluntatis eorum testimonium sui dixerint, baptizentur, similiter et de poenitentibus agendum est.

XXXV.

Ut scenicis atque histrionibus certisque hujusmodi personis vel apostaticis conversis vel reversis ad Dominum gratia vel reconciliatio non negetur.

XXXVI.

Ut presbyter inconsulto episcopo virgines non consecret, chrisma vero nunquam conficiat.

XXXVII.

Ut clerici in aliena civitate non immorentur, nisi causas eorum justas episcopi loci vel presbyteri locorum perviderint.

XXXVIII.

Illud autem suggerimus mandatum nobis, quod etiam in Capuensi plenaria synodo videtur statutum, quod non liceat fieri rebaptizationes et reordinationes vel translationes episcoporum.

Nam Cresconius villae Regiensis episcopus plebe sua derelicta Tiburnensem invasit Ecclesiam, et usque hodie commonitus secundum quod statutum fuerat relinquere eamdem quam invaserat plebem contempsit, adversus statuta quae pronuntiata fuerant, confirmata quidem audivimus, sed petimus secundum quod nobis mandatum est, ut dignemini dare fiduciam, quo necessitate ipsa cogente liberum sit nobis

rectorem provinciae secundum statuta gloriosissimorum principum adversus illum adire, ut qui miti admonitioni vestrae acquiescere noluit et emendare illicitum, auctoritate judiciaria protinus excludatur.

Aurelius episcopus dixit, servata forma disciplinae non aestimabitur appetitus, si vestra charitate modestius, conventus recedere detractaverit, cum fuerit suo contemptu et contumacia faciente etiam auctoritate judiciaria conventus.

Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt, hoc enim omnibus placet, ab universis episcopis dictum est, justum est, placet.

XXXIX.

Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt, et illud nobis mandatum est, ut quia proximae fratres nostri Numidiae duo episcopi ordinare praesumpserunt

pontificem, non nisi a duodecim censeatis episcoporum celebrari ordinationes.

Aurelius episcopis dixit, forma antiqua servabitur, ut non minus quam tres sufficiant qui fuerint a metropolitano directi ad episcopum ordinandum, propterea quia in Tripoli forte et Arguze interjacere videntur barbarae gentes.

Nam in Tripoli, ut asseritur, episcopi sunt quinque tantummodo et possunt forte de ipso numero vel duo necessitate aliqua occupari, difficile est enim ut de quolibet numero omnes possint occurrere.

Nunquid debet hoc ipsum impedimento ecclesiasticae esse utilitati?

Nam et in hac Ecclesia dignata est sanctitas vestra humaniter convenire crebro ac pene per diem Dominicam ordinandos habemus.

Nunquidnam frequenter potero duodecim vel decem vel

multominus advocare episcopos, sed facile est mihi duos adjungere meae parvitati episcopos vicinos, quapropter cernit mecum charitas vestra hoc ipsum observari non posse.

XL.

Et illud est statuendum, ut quando ad eligendum episcopum convenerimus si qua contradictio fuerit oborta, quia talia facta sunt apud nos, non praesumant ad purgandum eum qui ordinatus est tres jam, sed postulentur ad numerum supradictorum duo vel tres, et in eadem plebe cui ordinandus est discutiatur.

Primo personae contradicentium, postremo illa etiam quae objiciuntur pertractentur, et cum 80 purgatus fuerit sub conspectu publico, ita demum ordinetur, si hoc cum vestrae sanctitatis

animo concordat, roboretur vestrae dignitatis responsione; ab universis episcopis dictum est, placet satis.

XLI.

Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Quoniam de concilio quaedam tractata noscuntur, adjicimus etiam de die Paschae nobis esse mandatum, ut de Ecclesia semper Carthaginensi, sicut praedictum est, instruamur, et non sub angusto temporis spatio.

Aurelius episcopus: Si sanctitati vestrae videtur, quoniam nos spopondisse jam superius meminimus, ut singulis quibusque annis ad tractandum conveniamus, et cum convenerimus in unum, tunc divulgabitur sanctus Paschae dies per legatos qui fuerunt in concilio.

Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Nunc de praesenti coetu petimus, ut litteris

provinciam nostram de hac die informare dignemini.

Aurelius episcopus dixit: Ita fiat necesse est.

XLII.

Epigonius episcopus dixit: Multis in conciliis hoc statutum est a coetu sacerdotali, ut plebes quae in dioecesibus ab episcopis tenentur quae episcopos nunquam hahuerunt, non nisi cum voluntate ejus episcopi a quo tenentur, proprios accipiant rectores, id est episcopos; at vero quia nonnulli quodam dominatu adepto communionem fratrum abhorrent, vel certe, cum elevati fuerint, quasi in quadam arce tyrannicam sibi dominationem vindicant, quod plerique stolidi adversus episcopos suos cervices erigunt presbyteri, vel conviviis sibi conciliantes plebem ut persuasu maligno et illicito eosdem velint sibi collocare rectores, quod quidem insigne mentis

tuae tenemus votum, frater religiose Aureli, quia haec saepe oppressisti non curando tales petitiones, sed propter eorum malos cogitatus et prave concinnata concilia hoc dico non debere rectorem accipere eam plebem quae in dioecesi semper subjacuit, nec unquam proprium episcopum habuit, quapropter si universo sanctissimo concilio complacet hoc quod prosecutus sum, confirmetur.

Aurelius episcopus dixit: Fratris et consacerdotis nostri prosecutioni non obsisto, sed hoc me fecisse, et facturum esse, confiteor.

XLIII.

Circa eos sane qui fuerint concordes, non solum circa Ecclesiam Carthaginensem, sed circa omne sacerdotale consortium.

Sunt enim plerique conspirantes cum propriis plebibus, quas decipiunt,

ut dictum est, earum scalpentes aures ad seducendum vitiosae vitae homines, vel certe inflati et ab hoc consortio separati, qui putant propriae plebi incubandum, et nonnunquam conventi ad concilium venire refugiunt et detractant, sua forte ne prodantur flagitia metuentes, dico, si placet, contra hos non tantum dioeceses non esse servandas, verum etiam et de propria Ecclesia, quae illis male fuerit omnino adnitendum, ut etiam auctoritate publica rejiciantur, atque ab ipsis principalibus cathedris removeantur; oportet enim ut qui universis fratribus ac toti concilio inhaeserit, non solum sua jure integro, sed et dioeceses possideat, at vero qui sibimet putant plebes suas sufficere fraterna dilectione contempta, nec

tantum dioeceses amittant, sed, ut dixi, etiam propriis publica careant auctoritate, ut rebelles.

Honoratus et Urbanus dixerunt episcopi: Summa provisio sanctitatis tuae cohaesit mentibus singulorum, et puto omnium responsione ea qua prosequi dignatus es probanda.

Universi episcopi dixerunt: Placet, placet.

XLIV.

Epigonius episcopus dixit: In multis conciliis hoc statutum est, etiam nunc hoc confirmatum est vestra providentia, fratres charissimi, ut clericum alienum nullus sibi praeripiat episcopus, praeter ejus arbitrium cujus fuerit clericus; dico autem Julianum qui ingratus est Dei beneficiis per meam parvitatem in se collatis ita temerarium et audacem exstitisse, ut eum qui a me baptizatus est cum esset puer egentissimus,

mihi ab eodem commendatum, cumque multis annis a me aleretur atque incresceret, hunc, ut dixi, baptizatum in ecclesia mea per manum parvitatis meae constat, idem in dioecesi Appabensi lector esse coeperat, imo annis ferme duobus legerat, nescio quo contemptu humilitatis meae idem Julianus arripuit, quem dicit quasi proprium civem sui loci Nazaritani me inconsulto usurpare, nam et diaconum illum ordinavit, hoc scilicet pareat, haec licentia vobis, beatissimi fratres, sin minus tam impudens cohibeatur, nec se misceat communioni cujusquam.

Numidius episcopus dixit: Si non postulata neque consulta tua dignatione id videatur fecisse Julianus, judicamus omnes inique factum atque indigne, quapropter nisi idem Julianus correxerit errorem suum,

et cum satisfactione eumdem clericum quem fuit ausus ordinare, revocaverit tuae plebi, contra statuta concilii faciens, contumacia sua separatus a nobis excipiet judicium.

Epigonius episcopus dixit, aetate pater et ipsa promotione antiquissimus vir, laudabilis frater et collega noster Victor vult hanc petitionem generalem omnibus effici.

XLV.

Aurelius episcopus dixit: Sermonem meum admittite, fratres; contingit nonnunquam ut postulentur ab ecclesiis quae praepositis egent vel episcopis vel presbyteris, et tamen memor statutorum id sequor ut conveniam episcopum ejus, atque ei inculcem quod ejus clericus a qualibet ecclesia postuletur, sed forte in hodierno non reluctati sunt, et ne quando contingat ut reluctentur cum fuerint a me in hac

causa postulati quem scitis multarum ecclesiarum et ordinandorum causam sustinere.

Justum est ergo ut quemlibet consacerdotum conveniam cum duobus e consortio nostro vel tribus testibus; si vero indevotus exstiterit, quid censet charitas vestra faciendum?

ego enim cunctarum Ecclesiarum dignatione Dei, ut scitis, fratres, sollicitudinem sustineo.

Numidius episcopus dixit: Fuit haec semper licentia huic sedi, unde vellet et de cujus nomine finisset conventus pro desiderio cujusque Ecclesiae ordinaret episcopum.

Epigonius episcopus dixit: Bonitas sequestrat possibilitatem.

Minus enim praesumis, frater, et cum te bonum et clementem omnibus reddis, habes enim hoc in arbitrio, satis est ut satisfiat personae uniuscujusque

episcopi, in prima tantummodo conventione.

Si autem quodlibet huic sedi vindicandum fuerit sibi arbitratus, necesse habes tu omnes Ecclesias suffulcire.

Unde tibi non potestatem damus, sed etiam assignamus ut liceat voluntati tuae semper tenere quem voles, ut praepositos plebibus vel ecclesiis constituas qui postulati fuerint, et unde voles.

Posthumianus episcopus dixit: Deinde qui unum habuerit, nunquid debet ei unus presbyter ipse auferri?

Aurelius episcopus dixit: Sed episcopus unus esse potest, per quem dignatione divina presbyteri multi constitui possunt, unus autem episcopus difficile invenitur constituendus; quapropter si necessarium episcopatui quis habet presbyterium, et unum, ut dixisti, frater, habuerit, et ipsum ad promotionem

dare debebit.

Posthumianus episcopus dixit: Ergo si habet alius abundantes clericos, debet mihi alia plebs subvenire.

Aurelius episcopus dixit: Sane quomodo ecclesiae alterius tu subveneris, persuadebitur illi qui plures habet clericos, ut unum tibi ordinandum largiatur.

XLVI.

Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Audivimus constitutum ut dioeceses non mereantur episcopum accipere, nisi cum consensu ejus sub quo fuerint constitutae, sed in provincia nostra cum aliqui forte in dioecesi, concedente eo episcopo in cujus potestate fuerant constitutae, ordinati sunt episcopi, etiam dioeceses sibi vindicant, hoc et corrigi charitatis vestrae judicio et inhiberi de caetero debet.

Epigonius episcopus dixit: Singulis episcopis servatum

est quod decebat, ut ex massa dioecesium nulla caperetur, ut proprium episcopum habuisset; nisi ipse consensum adhibuisset concedendi, sufficiat enim si consenserit ut eadem dioecesis permissa proprium tantum episcopum habeat, et caeteras sibi non vindicet dioeceses, quae exempta de fasce multarum sola meruit honorem apostolatus suscipere.

Aurelius episcopus dixit: Non dubito charitati vestrae omnium placere eum qui in dioecesi concedente episcopo matricem tenuit, solam eamdem retinere plebem in qua fuit ordinatus.

XLVII.

Item placuit, ut praeter scripturas canonicas nihil in ecclesia legatur sub nomine divinarum Scripturarum.

Sunt autem canonicae scripturae, id est, primus Genesis, secundus Exodus, tertius Leviticus,

quartus Numeri, quintus Deuteronomium, sextus Jesu Nave, septimus Judicum, octavus Ruth, nonus Regum libri 4, Paralipomenon libri duo, Job unus, Psalterium Daviticum, Salomouis libri 5, libri duodecim prophetarum, Isaias, Jeremias, Ezechiel, Daniel, Tobias, Judith, Esther, Esdrae libri 2, Machab. libri 2, Novi autem Testamenti 27, Evangeliorum libri 4, Actuum apostolorum liber unus, Pauli apostoli Epistolae 14, ejusdem ad Hebraeos una, Petri apostoli duae, Joannis apostoli tres, Judae apostoli una, et Jacobi una, Apocalypsis Joannis liber unus qui sunt 27, hoc etiam fratri et consacerdoti nostro Bonifacio, vel aliis earum partium episcopis pro confirmando isto canone innotescat, quia a patribus

ista accepimus in ecclesia legenda, liceat etiam legi passiones martyrum cum anniversarii dies eorum celebrentur.

XLVIII.

Placuit ut consulamus fratres et consacerdotes nostros Siricium et Simplicianum de solis infantibus qui baptizantur penes eosdem ne quod suo non fecerint judicio cum ad Ecclesiam Dei salubri proposito fuerint conversi, parentum illis error impediat ne provehantur sacri altaris ministri, quibus insertis Honoratus et Urbanus episcopi, legati provinciae Mauritaniae Sitifensis, dixerunt: Jam dudum cum apud sanctitatem vestram allegaremus scripta, dilati sumus ea contemplatione quod fratres nostri advenire possent de Numidia legati, sed quia non parvi dies sunt quibus exspectati minime venerunt

ultra praetermittere quae nobis mandata sunt a nostris coepiscopis non oportet, atque ideo, fratres, suggestionem nostram libenter admittite, de fide enim Nicaeni tractatus audivimus, verum et de sacrificiis inhibendis post prandium, ut a jejunis, sicut dictum est, offerantur, et tunc et nunc confirmatum est.

XLIX.

Placuit ut episcopi, presbyteri, diaconi,

vel quicunque clerici qui nihil habentes ordinantur, et tempore episcopatus vel clericatus sui agros vel quaecunque praedia nomine suo comparant tanquam rerum divinarum invasionis crimine teneantur, nisi admoniti ecclesiae eadem ipsa contulerint.

Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicujus vel successione cognationis venerit, faciant inde quod eorum proposito congruit.

Quod si a suo proposito retrorsum exorbitaverint, honore ecclesiastico indigni tanquam reprobi judicentur.

L.

Aurelius episcopus dixit: Quoniam igitur universa arbitror fuisse tractata, si omnia cum animo vestro convenerunt, sermone vestro cuncta roborate.

Universi episcopi dixerunt: Omnibus haec placuerunt, et haec nostra subscriptione firmamus, et subscripserunt:

Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis huic decreto consensi, et relecto subscripsi, Epigonius episcopus Bulensis regionis subscripsi, Augustinus episcopus plebis Hipponensis subscripsi.

Similiter et omnes episcopi 44 numero subscripserunt.

Explicit concilium Carthaginense.

81 INCIPIUNT CAPITULA CONCILII QUARTI CARTHAGINENSIS.

1. Qualiter debeant episcopi ordinari.

2. Qualiter consecrentur episcopi.

3. Qualiter presbyteri ordinentur.

4. Quemadmodum diacones constituantur.

5. Quemadmodum subdiaconi ordinentur.

6. Quemadmodum acolythi ordinentur.

7. Qualiter exorcistae constituantur.

8. Qualiter lectores fiant.

9. Qualiter ostiarii ordinentur.

10. Qualiter psalmistae.

11. Qualiter virgines sanctimoniales.

12. Qualiter viduae vel sanctimoniales ad baptisterium ordinentur.

13. Qualiter sponsi et sponsae benedicantur.

14. De cellula sacerdotis.

15. De victu et habitu sacerdotis.

16. Ut episcopus libros gentilium non legat.

17. Ut episcopus indigentium curam per presbyteros et diacones agat.

18. Ut episcopus per testamentum tuitionem non suscipiat.

19. Ut episcopi pro rebus saecularibus non litigent.

20. Ut episcopus tantum divinis vacet.

21. Ut episcopus aegrotans pro se legatum ad synodum mittat.

22. Ut episcopus sine testimonio clericorum et plebis clericos non instituat.

23. Ut episcopus causas clericis praesentibus audiat.

24. Ut quando episcopus verbum facit, nullus discedat.

25. De discordantibus episcopis.

26. Ut episcopus dissidentes concordare compellat.

27. De episcopo vel clerico in alio loco non transferendo.

28. De damnatione episcoporum a synodo tractanda.

29. De episcopo qui alicui crimen objecerit.

30. Quod irrita sit sententia episcoporum in absentem.

31. Qualiter res ecclesiae ab episcopo habeantur.

32. De irritis distractionibus episcoporum.

33. De episcopis vel presbyteris ut a cujuscunque ecclesia in ordine suo recipiantur.

34. De primatu consessus presbyterorum cum episcopo.

35. De consessu presbyterorum in ecclesia cum episcopo.

36. Ut presbyteri parochiani aut per se aut per

alios qui sacrum tractant chrisma ab episcopo petant.

37. De obedientia diaconorum erga presbyteros.

38. Ut diaconus eucharistiam jussu presbyteri ministret.

39. Ut diaconus jubente presbytero sedeat.

40. Ut diaconus coram presbyteris interrogatus respondeat.

41. Ut diaconus tempore tantum officii albam induat.

42. De clericis qui pro fide tentati sunt.

43. De his qui pro fide ab infidelibus persecutiones passi sunt.

44. De tonsura clericorum.

45. De habitu clericorum.

46. De continentia clericorum.

47. De incessu clericorum.

48. De clericis qui extra necessitatem ad nundinas vadunt.

49. De vigiliis clericorum.

50. De clericis ab officio continentibus.

51. De clericis ut artificio victum quaerant.

52. De clericis qualiter sibi victum et vestitum quaerant.

53. Ut legant clerici qui orare non possunt.

54. De clericis invidis.

55. De clericis accusatoribus.

56. De clericis maledicis.

57. De clericis adulatoribus et proditoribus.

58. De clericis frequenter litigantibus.

59. De clericis concordantibus.

60. De clericis turpiloquis, sive vagis.

61. De clericis per creaturas jurantibus.

62. De clericis inter epulas cantantibus.

63. De clericis sanis jejunia polluentibus.

64. De his qui studiose Dominico die jejunant.

65. De Pascha suo tempore celebrando.

66. Ut clericus ab episcopo injuste damnatus recurrat ad synodum.

67. De seditionariis, aut usurariis, ne clerici fiant.

68. Ut ex poenitentibus ordinatus clericus deponatur.

69. Ut episcopus viduae vel repudiatae maritum

ad clerum promovens, deponatur.

70. Ut clericus haereticorum convivia vel consortia fugiat.

71. Quod haereticorum coetus, non ecclesia, sed conciliabulum sit.

72. Quod cum haereticis nec orandum sit, nec psallendum.

73. Ut cum excommunicatis communicans, vel orans, excommunicetur.

74. De poenitentium lege.

75. De negligentioribus poenitentibus.

76. De poscentibus poenitentiam si postea obmutescant.

77. De poenitentibus, ut in morte viaticum accipiant.

78. De poenitentibus, si post viaticum supervivant.

79. De poenitentibus, si casu aliquo moriantur.

80. De manus impositione super poenitentes.

81. Ut poenitentes mortuos efferant et sepeliant.

82. Ut poenitentes semper genua flectant.

83. De senibus honorandis.

84. Ut fideles pro audienda ratione in ecclesia usque ad missam stent.

85. Ut qui baptizandi sunt nomen dent, et a vino et a carne abstineant.

86. Ut nuper baptizati caste et continenter vivant.

87. De catholicis qui causam apud infideles proponunt.

88. De his qui ecclesia praetermissa ad spectacula pergunt.

89. De his qui auguriis, vel incantationibus, vel judaicis superstitionibus serviunt 90.

De energumenis.

91. Item de energumenis.

92. De victu energumenorum.

93. Ut oblationes discordantium non recipiantur.

94. Ut oppressorum pauperum oblationes non suscipiantur.

95. De his qui oblationes defunctorum ecclesiis fraudant.

96. De accusatore et accusato.

97. De eo qui religiosis feminis praeficitur ut probetur.

98. Ut laicus poenitentibus clericis non doceat.

99. Ut mulieres publice docere non praesumant.

100. Ut mulieres baptizare non praesumant.

101. De viduis, adolescentibus, et infirmis.

102. Ne clerici viduarum familiaritate associentur.

103. De viduis, quae ecclesiae stipendiis sustentantur.

104. De viduis quae professae continentiam praevaricatae sunt.

INCIPIT CONCILIUM QUARTUM CARTHAGINENSE Habitum ab episcopis ducentis quatuordecim, aera CCCCXXXVI.

Augusto Honorio IV, et Euticiano consulibus, VI Idus Novembris, cum Aurelius episcopus in concilio universali Carthagine, in secretario cum omnibus consacerdotibus suis consedisset, placuit cum eo cunctis qui fuerunt in eadem sancta synodo constituere haec quae ad ordines ecclesiasticos canonicis sunt necessaria disciplinis, ibi in principio constitutum est qualis ordinari debeat episcopus.

CAP. I. Cum episcopus ordinandus est, antea examinetur, si natura sit prudens, si docibilis, si moribus temperatus, si vita castus, si sobrius, si semper sui negotii cavens, si humilis, si affabilis, si misericors, si litteratus, si in lege Domini instructus, si in Scripturarum sensibus cautus, si in dogmatibus ecclesiasticis exercitatus, et ante omnia, si fidei documenta verbis duplicibus asserat, id est Patrem et Filium

et Spiritum sanctum unum Deum esse confirmans, totamque Trinitatis deitatem coessentialem, et consubstantialem, et coaeternalem, et coomnipotentem praedicans, si singulas quasque in Trinitate personas plenum Deum, et totas tres personas unum Deum, si incarnationem divinam non in Patre neque in Spiritu sancto factam, sed in Filio tantum credat, ut qui erat in divinitate Dei Patris filius ipse fieret in homine hominis matris filius, Deus verus ex Patre, homo verus ex matre, carnem ex matris visceribus habens, et animam humanam rationalem simul in eo utriusque naturae, id est Deus et homo, una persona, unus Filius, unus Christus, unus Dominus, creator omnium quae sunt et auctor, Dominus et rector cum Patre et Spiritu sancto omnium creaturarum,

qui passus sit vera carnis passione, mortuus vera corporis sui morte, resurrexit vera carnis suae receptione, et vera animae resumptione in qua veniet judicare vivos et mortuos.

Quaerendum etiam ab eo si Novi et Veteris Testamenti, id est legis et prophetarum, et apostolorum unum eumdemque credat auctorem et Dominum, si diabolus non per conditionem, sed per arbitrium factus sit malus; quaerendum etiam ab eo, si credat hujus quam gestamus, et non alterius carnis resurrectionem, si credat judicium futurum, et recepturos singulos pro his quae in carne gesserunt, vel poenas vel praemia, si nuptias non prohibeat, si secunda matrimonia non damnet, si carnium perceptionem non culpet, si poenitentibus reconciliatis communicet, si in baptismo omnia

peccata, id est tam illud originale contractum quam illa quae voluntarie admissa sunt dimittantur, si extra Ecclesiam catholicam nullus salvetur.

Cum in his omnibus examinatus fuerit inventus plene instructus, tunc cum consensu clericorum et laicorum, et conventu totius provinciae episcoporum, maximeque metropolitani, ut auctoritate, vel praesentia ordinetur episcopus, suscepto in nomine Christi episcopatu, non suae delectationi, nec suis motibus, sed his patrum diffinitionibus acquiescat.

Dehinc disponitur qualiter ecclesiastica officia ordinantur.

82

II.

Episcopus cum ordinatur, duo episcopi ponant et teneant Evangeliorum codicem super caput

et cervicem ejus, et uno super eum fundente benedictionem, reliqui omnes episcopi qui adsunt manibus suis caput ejus tangant.

III.

Presbyter cum ordinatur, episcopo eum benedicente, et manum super caput ejus tenente, etiam omnes presbyteri qui praesentes sunt manus suas juxta manus episcopi super caput illius teneant.

IV.

Diaconus cum ordinatur, solus episcopus qui eum benedicit manus super caput illius ponat, quia non ad sacerdotium, sed ad ministerium consecratur.

V.

Subdiaconus cum ordinatur solus episcopus quia manus impositionem non accepit, patenam de episcopi manu accipiat vacuam et calicem vacuum, de manu vero archidiaconi urceolum cum aqua et mantile et manutergium.

VI.

Acolythus cum ordinatur, ab episcopo quidem doceatur qualiter se in officio suo agere debeat, sed ab archidiacono accipiat ceroferarium cum cereo, ut sciat se ad accendenda Ecclesiae luminaria mancipari.

Accipiat et urceolum vacuum ad suggerendum vinum in Eucharistiam sanguinis Christi.

VII.

Exorcista cum ordinatur, accipiat de manu episcopi libellum in quo scripti sunt exorcismi dicente sibi episcopo: Accipe et commenda memoriae, et habeto potestatem imponendi manus super energumenum, sive baptizatum, sive catechumenum.

VIII.

Lector cum ordinatur, faciat de illo verbum episcopus ad plebem, indicans ejus fidem, ac vitam atque ingenium; post haec spectante plebe tradat ei codicem de quo lecturus est dicens ad eum: Accipe,

et esto lector verbi Dei, habiturus, si fideliter et utiliter impleveris officium, partem cum eis qui verbum Dei ministraverunt.

IX.

Ostiarius cum ordinatur, postquam ab archidiacono instructus fuerit qualiter in domo Dei debeat conversari, ad suggestionem archidiaconi tradat ei episcopus claves ecclesiae de altario dicens: Sic age quasi redditurus Domino rationem pro his rebus quae his clavibus recluduntur.

X.

Psalmista, id est cantor, potest absque scientia episcopi sola jussione presbyteri officium suscipere cantandi, dicente sibi presbytero, vide ut quod ore cantas corde credas, et quod corde credis operibus comprobes.

XI.

Sanctimonialis virgo cum ad consecrationem

sui episcopo offertur, in talibus vestibus applicetur, qualibus semper usura est professioni, et sanctimoniae suaeque religioni susceptae aptis.

XII.

Viduae vel sanctimoniales quae ad ministerium baptizandarum mulierum eliguntur, instructae sint ad officium, ut possint apto et sano sermone docere imperitas et rusticas mulieres tempore quo baptizandae sunt, qualiter baptizatori interrogatae respondeant, et qualiter accepto baptismate vivant.

XIII.

Sponsus et sponsa cum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus suis, vel a paranymphis offerantur, qui cum benedictionem acceperint, eadem nocte pro reverentia ipsius benedictionis in virginitate

permaneant.

XIV.

Ut episcopus non longe ab ecclesia hospitiolum habeat.

XV.

Ut episcopus vilem supellectilem, et mensam ac victum pauperem habeat, et dignitatis suae auctoritatem fide et vitae meritis quaerat.

XVI.

Ut episcopus gentilium libros non legat, haereticorum autem pro necessitate et tempore.

XVII.

Ut episcopus gubernationem viduarum et pupillorum ac peregrinorum non per se ipsum, sed per archidiaconum, aut per archipresbyterum agat.

XVIII.

Ut episcopus tuitionem testamentorum non suscipiat.

XIX.

Ut episcopus non provocatus, pro rebus transitoriis litiget.

XX.

Ut episcopus nullam rei familiaris curam ad se revocet, sed ut lectioni et orationi et verbo praedicationis tantummodo vacet.

XXI.

Ut episcopus ad synodum ire non sine satis gravi necessitate inhibeatur, sic tamen ut in sua persona legatum mittat suscepturus salva fidei veritate quidquid sacra synodus statuerit.

XXII.

Ut episcopus sine concilio clericorum suorum clericos non ordinet, ita ut civium assensum et conniventiam et testimonium quaerat.

XXIII.

Ut episcopus nullius causam audiat absque praesentia clericorum suorum, alioquin irrita erit sententia episcopi, nisi clericorum praesentia confirmetur.

XXIV.

Sacerdote verbum faciente in ecclesia, qui

egressus de auditorio fuerit, excommunicetur.

XXV.

Dissidentes episcopos, si non timor Dei, synodus reconciliet.

XXVI.

Studendum est episcopis, ut dissidentes fratres, sive clericos, sive laicos ad pacem magis quam ad judicium cohortentur.

XXVII.

Ut episcopus de loco ignobili ad nobilem per ambitionem non transeat, nec quisquam inferioris ordinis clericus, sane si pro utilitate Ecclesiae faciendum poposcerit decreto pro eo clericorum et laicorum episcopis porrecto in praesentiam synodi transferatur, nihilominus alio in loco ejus episcopo subrogato, inferioris vero gradus sacerdotes, vel alii clerici concessione suorum episcoporum possunt ad alias ecclesias transmigrare.

XXVIII.

Irritam esse injustam episcoporum damnationem idcirco a synodo retractandam.

XXIX.

Episcopus si clerico vel laico crimen imposuerit, deducatur ad probationem in synodum.

XXX.

Caveant judices Ecclesiae ne absente eo, cujus causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit, imo et causam in synodo pro facto dabunt.

XXXI.

Ut episcopus de rebus tanquam commendatis non tanquam propriis utatur.

XXXII.

Irrita erit donatio episcoporum, vel venditio, vel commutatio rei ecclesiasticae absque conniventia et subscriptione clericorum.

XXXIII.

Episcopi vel presbyteri si causa visitandae Ecclesiae alterius episcopi ad ecclesiam venerint, et

in gradu suscipiantur, et tam ad verbum faciendum, quam ad oblationem consecrandam invitentur.

XXXIV.

Ut episcopus in quolibet loco sedens stare presbyterum non patiatur.

XXXV.

Ut episcopus in ecclesia in consessu presbyterorum sublimiorum sedeat, intra domum vero collegam se presbyterorum esse cognoscat.

XXXVI.

Presbyteri qui per dioeceses ecclesias regunt non a quibuslibet episcopis, sed a suis, nec per juniorem clericum, sed omni anno aut per seipsos, aut per illum qui sacrarium tenet ante Paschae solemnitatem, chrisma petant.

XXXVII.

Ut diaconus, ita se presbyteri ut episcopi ministrum esse cognoscat.

XXXVIII.

Ut diaconus praesente presbytero Eucharistiam corporis Christi populo si necessitas cogit, jussus, eroget.

XXXIX.

Ut diaconus quolibet loco jubente presbytero sedeat.

XL.

Ut diaconus in conventu presbyterorum interrogatus loquatur.

XLI.

Ut diaconus tempore oblationis tantum, vel lectionis alba induatur.

XLII.

Clericum inter tentationes officio suo incubantem gradibus sublimandum.

XLIII.

Christianum catholicum qui pro catholica fide tribulationes patitur honore omni a sacerdotibus honorandum, etiam et per diaconum ei victus ministretur.

XLIV.

Clericus nec comam nutriat, nec barbam radat.

XLV.

Clericus professionem suam, et in habitu, et in incessu probet, et ideo nec vestibus, nec calceamentis decorem quaerat.

XLVI.

Clericus cum extraneis mulieribus non habitet.

XLVII.

Clericus per plateas et andronas, nisi certa et maxima officii sui necessitate, non ambulet.

XLVIII.

Clericus qui non pro emendo aliquid, in nundinis vel in foro deambulat, ab officio suo degradetur.

XLIX.

Clericus qui absque corpusculi sui inaequalitate vigiliis deest, stipendiis privatus excommunicetur.

L.

Clericum inter tentationes ab officio suo declinantem, vel negligentius agentem, ab officio suo removendum.

LI.

Clericus quatumlibet verbo Dei eruditus artificio victum quaerat.

LII.

Clericus victum et vestimentum sibi artificiolo, vel agricultura absque officii sui duntaxat detrimento praeparet.

LIII.

Omnes clerici qui ad operandum validi sunt, et artificiola, et litteras discant.

83 LIV.

Clericus invidens fratrum profectibus, donec in vitio est, non promoveatur.

LV.

Ut episcopus accusatores fratrum excommunicet, et si emendaverit vitium, recipiat eos ad communionem, non ad clerum.

LVI.

Clericus qui adulationi, et proditionibus vacare apprehenditur, ab officio degradetur.

LVII.

Clericus maledicus maximeque in sacerdotibus cogatur ad postulandam veniam, si noluerit, degradetur, nec unquam ad officium absque satisfactione revocetur.

LVIII.

Clerici qui frequenter litigat, et ad causandum facilis est, testimonium nemo absque grandi examine recipiat.

LIX.

Discordantes clericos episcopus, vel ratione vel potestate ad concordiam trahat, inobedientes synodus per audientiam damnet.

LX.

Clericum scurrilem et verbis turpibus jocularem ab officio retrahendum.

LXI.

Clericum per creaturas jurantem a crimine objurgandum, si perstiterit in vitio, excommunicandum.

LXII.

Clericum inter epulas cantantem supradictae sententiae severitate coercendum.

LXIII.

Clericum qui tempore indicti jejunii absque inevitabili necessitate jejunium rumpit, minorem habendum.

LXIV.

Qui Dominico die studiose jejunat, non credatur catholicus.

LXV.

Paschae solemnitas uno die, et tempore celebranda.

LXVI.

Clericus qui episcopi circa se districtionem injustam putat, recurrat ad synodum.

LXVII.

Seditionarios nunquam ordinandos clericos,

sicut nec usurarios, nec injuriarum suarum ultores.

LXVIII.

Ex poenitentibus, quamvis sit bonus, clericus non ordinetur.

LXIX.

Si per ignorantiam episcopi factum fuerit, deponatur a clero, quia se ordinationis tempore non prodidit fuisse poenitentem, si autem sciens episcopus ordinaverit talem, etiam ipse ab episcopatu sui ordinandi duntaxat potestate privetur.

Simili sententiae subjacebit episcopus, si sciens ordinaverit clericum eum qui viduam, aut repudiatam uxorem habuit, aut secundam.

LXX.

Clericus haereticorum, aut schismaticorum tam convivia quam sodalitates evitet aequaliter.

LXXI.

Quod haereticorum coetus non ecclesia, sed

conciliabulum sit.

LXXII.

Cum haereticis nec orandum, nec psallendum.

LXXIII.

Qui communicaverit vel oraverit cum excommunicato, sive clericus sive laicus, excommunicetur.

LXXIV.

Ut sacerdos poenitentiam imploranti absque personae acceptione poenitentiae leges injungat.

LXXV.

Ut negligentiores poenitentes tardius reconcilientur.

LXXVI.

Is qui poenitentiam in infirmitate petit, si casu dum ad eum sacerdos invitatus venit oppressus infirmitate obmutuerit, vel in phrenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat

poenitentiam, et si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori ejus Eucharistia, si supervixerit admoneatur a supradictis testibus petitioni suae satisfactum, et subdatur statutis poenitentiae legibus, quoniam diu sacerdos qui per poenitentiam dedit, probaverit.

LXXVII.

Poenitentes qui in infirmitate sunt viaticum accipiant.

LXXVIII.

Poenitentes qui in infirmitate viaticum Eucharistiae acceperint non se credant absolutos sine manus impositione si supervixerint.

LXXIX.

Poenitentes qui attente leges poenitentiae exsequuntur, si casu in itinere vel in mari mortui fuerint, ubi eis subveniri non possit, memoria eorum

et orationibus et oblationibus commendetur.

LXXX.

Omni tempore jejunii manus petentibus a sacerdotibus imponantur.

LXXXI.

Mortuos ecclesiae poenitentes efferant et sepeliant.

LXXXII.

Venientes etiam diebus remissionis genua flectant.

LXXXIII.

Pauperes et senes Ecclesiae plus caeteris honorandos.

LXXXIV.

Ut episcopus nullum prohibeat ingredi ecclesiam, et audire verbum Dei, sive gentilem, sive haereticum, sive Judaeum usque ad missam catechumenorum.

LXXXV.

Baptizandi nomen suum dent, et diu sub abstinentia vini et carnium, ac manus impositione,

crebra examinatione baptismum percipiant.

LXXXVI.

Neophyti aliquandiu et lautioribus epulis et spectaculis, vel conjugibus abstineant.

LXXXVII.

Qui causam suam catholicus sive justam, sive injustam ad judicium alterius fidei judicis provocat, excommunicetur.

LXXXVIII.

Qui die solemni praetermisso solemni ecclesiae conventu ad spectacula vadit, excommunicetur.

LXXXIX.

Auguriis vel incantationibus servientem a conventu Ecclesiae separandum, similiter et superstitionibus judaicis, vel feriis inhaerentem.

XC.

Omni die exorcistae energumenis manus imponat.

XCI.

Pavimenta domorum Dei energumeni verrant.

XCII.

Energumenis in domo Dei assidentibus victus quotidianus per exorcistas opportuno tempore ministretur.

XCIII.

Oblationes dissidentium fratrum, neque in sacrario, neque in gazophylacio recipiantur.

XCIV.

Horum qui pauperes opprimunt dona a sacerdotibus refutanda.

XCV.

Qui oblationes defunctorum, aut negant ecclesiis, aut cum difficultate reddunt tanquam egentium necatores excommunicentur.

XCVI.

Quaerendum in judicio, cujus sit conversationis et fidei is qui accusat, et is qui accusatur.

XCVII.

Qui religiosis feminis praeponendus est ab episcopo loci probetur.

XCVIII.

Laicus praesentibus clericis nisi ipsis rogantibus

docere non audeat.

XCIX.

Mulier, quamvis docta et sancta viros in conventu docere non praesumat.

C.

Mulier baptizare non praesumat.

CI.

Ut viduae adolescentes quae corpore debiles sunt, sumptu ecclesiae cujus viduae sunt, sustententur.

CII.

Ad reatum episcopi pertinet, vel presbyteri qui parochiae praeest, si sustentandae vitae praesentis causa adolescentiores viduae, vel sanctimoniales aliquorum familiaritatibus subjiciantur.

CIII.

Viduae quae stipendio ecclesiae sustentantur tam assidue in Dei opere esse debent, ut et meritis et orationibus suis Ecclesiam adjuvent.

CIV.

Sicut bonum castitatis praemium, ita et majori

observantia et praeceptione custodiendum est, ut si quae viduae, quantumlibet adhuc in minoribus annis positae et matura aetate a viro relictae, se devoverunt Domino, et veste laicali abjecta sub testimonio episcopi et ecclesiae religioso habitu apparuerint, postea vero ad nuptias saeculares transierunt, secundum Apostolum damnationem habebunt, quoniam fidem castitatis quam Domino voverunt irritam facere ausae sunt; tales ergo personae sine Christianorum communione maneant, quae etiam nec in convivio cum christianis communicent; nam si adulterae conjuges reatu sunt viris suis obnoxiae, quanto magis viduae quae religiositatem mutaverunt, crimine adulterii

notabuntur, si devotionem quam Deo sponte obtulerunt libidinosa corruperint voluptate, atque ad secundas nuptias transitum fecerint, quae et si violentia irruente ab aliquo praereptae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere in conjugium raptori vel violento viro consenserint, damnatione superius comprehensa teneantur obnoxiae; de talibus ait Apostolus, cum luxuriatae fuerint, nubere volunt habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.

Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis subscripsi; Donatianus Taleprensis primae sedis subscripsi; Augustinus Hippone Regiensi, subscripsi; similiter omnes episcopi subscripserunt.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII QUINTI CARTHAGINENSIS.

1. De clericis ad testimonium non pulsandis.

2. De clericis pro crimine suo damnatis, ut a quolibet non defensentur.

3. De sacerdotibus et levitis, ut ab uxoribus se contineant.

4. De rebus ecclesiae sine consilio metropolitani episcopi non alienandis.

5. Ut nullus episcopus relicta cathedra in dioecesi resideat.

6. De his qui nullo testimonio se baptizatos noverunt ut baptizentur, similiter de consecratione ecclesiarum faciendum est.

7. De tempore paschali, seu concilii.

8. De intercessoribus ne cathedram morientis

episcopi diu retineant, sed infra annum sacerdotem provideant.

9. De defensore ecclesiarum a principe postulando.

10. Ut episcopi ad diem concilii occurrant.

11. Ut lapsis sacerdotibus, manus sicut laicis non imponatur.

12. De clericis excommunicatis quandiu eis asserere liceat innocentiam suam.

13. De clericis vel monachis ab alio episcopo ordinatis.

14. De basilicis quae sine martyrum reliquiis dedicatae sunt.

15. De idololatriis destruendis.

84 INCIPIT CONCILIUM QUINTUM CARTHAGINENSE Habitum ab episcopis septuaginta quatuor aera CDXXXVIII.

Post consulatum placuit ut die sexta Kalendas Junii Carthagine, in secretario basilicae restitutae subtus inserta statuerentur, cum Aurelius episcopus una cum episcopis suis consedisset astantibus diaconibus, constituta sunt haec quae in sequente concilio definita sunt.

CAP. I.

In principio statuendum est, ut qui forte in ecclesia quamlibet causam jure apostolico ecclesiis imposito agere voluerit et fortasse discissio clericorum uni parti displicuerit, non liceat clericum in judicium ad testimonium devocari eum, qui cognitor vel praesens fuit, et nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cujuslibet persona pulsetur.

II.

Et illud statuendum, ut si quis cujuslibet honoris clericus judicio episcoporum quocunque crimine

fuerit damnatus, non liceat eum sive ab ecclesiis quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari, interposita poena damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem, nec sexum excusandum esse praecipimus.

III.

Propterea, cum de quorumdam clericorum quamvis erga uxores proprias incontinentia referretur, placuit episcopos et presbyteros et diaconos

secundum propria statuta etiam ab uxoribus continere, quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio.

Caeteros autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscujusque ecclesiae consuetudinem observari debere.

IV.

Placuit etiam, ut rem ecclesiae nemo vendat; quod si aliqua necessitas cogit, hanc insinuandam esse primati provinciae, ut cum statuto numero episcoporum, utrum faciendum sit arbitretur; quod si tanta urget necessitas ecclesiae, ut non possit ante consulere, saltem post factum curiositatem habeat et vicinis episcopis hoc ante indicare, et ad concilium referre eas ecclesiae necessitates; quod si non fecerit, reus concilii venditor teneatur.

V.

Placuit ut nemini sit facultas relicta principali

cathedra, ad aliquam ecclesiam in dioecesi constitutam se conferre, vel in re propria diutius quam oportet constitutum curam vel frequentationem propriae cathedrae negligere.

VI.

Placuit de infantibus, quoties non inveniuntur certissimi testes qui eos baptizatos esse sine dubitatione testentur, neque ipsi sunt per aetatem idonei de traditis sibi sacramentis respondere absque ullo

scrupulo eos esse baptizandos, ne ista trepidatio eos faciat sacramentorum purgatione privari, huic enim legati Maurorum fratres nostri consuluerunt, quia multos tales a barbaris redimunt; similiter et de ecclesiis (quoties super earum consecratione haesitatur) agendum est, id est ut sine ulla trepidatione consecrentur.

VII.

Placuit ut dies venerabilis Paschae formatarum subscriptione omnibus intimetur, dies vero concilii undecimo Kalendas Novembris servetur, et scribendum ad singularum quarumcunque provinciarum primates, ut quando apud se concilium congregant istum diem non impediant.

VIII.

Item constitutum est, ut nulli intercessori licitum sit cathedram cui intercessor datus est quibuslibet

populorum studiis vel seditionibus retinere, sed dare operam ut intra annum eisdem episcopum provideat, quod si neglexerit anno exempto, interventor alius tribuatur.

IX.

Ab imperatoribus universis visum est postulandum propter afflictionem pauperum, quorum molestiis sine intermissione fatigatur Ecclesia, ut defensores eis adversus potentias divitum cum episcoporum provisione delegentur.

X.

Item placuit, ut quotiescunque congregandum est concilium, episcopi qui neque aetate, neque aegritudine, neque alia graviori necessitate impediuntur competenter occurrant, primatibusque suarum provinciarum intimetur, ut de universis episcopis vel duae vel tres fiant turmae, ac de singulis turmis vicissim

quotquot electi fuerint ad diem concilii instantissime occurrant; quod si non potuerint occurrere, excusationes suas in tractatoria subscribant, vel si post adventum tractatoriae aliquae necessitates repente forsitan ortae fuerint, nisi rationem impedimenti sui apud suum primatem reddiderint, ab Ecclesiae communione debere esse contemptos.

XI.

Item confirmatum est, ut si quando presbyteri, vel diaconi in alia graviori culpa convicti fuerint, quam eos a ministerio necesse fuerit removeri, non eis manus tanquam poenitentibus, vel tanquam fidelibus

laicis imponatur, neque unquam permittendum ut rebaptizati ad clericatus gradum promoveantur.

XII.

Rursus constitutum est, ut quoties clericis convictis, et confessis in aliquo crimine, vel propter eorum quorum verecundiae parcitur, vel propter Ecclesiae opprobrium, aut insolentem insultationem haereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse voluerint, et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant, si vero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum postea penitus audiatur.

XIII.

Item placuit, ut si quis de alterius monasterio repertum vel ad clericatum promovere voluerit, vel in suo monasterio majorem monasterii constituere, episcopus qui hoc fecerit, a caeterorum communione

sejunctus, suae tantum plebis communione contentus sit, et ille neque clericus, neque praepositus perseveret.

XIV.

Item placuit ut altaria quae passim per agros aut vias tanquam memoriae martyrum constituuntur in quibus nullum corpus aut reliquiae martyrum conditae probantur, ab episcopis qui eisdem locis praesunt, si fieri potest, evertantur.

Si autem hoc propter tumultus populares non sinitur, plebes tamen admoneantur, ne illa loca frequentent, ut qui recte sapiunt nulla ibi superstitione devincti teneantur.

Et omnino nulla memoria martyrum probabiliter acceptetur, nisi ubi corpus, aut aliquae certe reliquiae sunt, aut origo alicujus habitationis vel possessionis, vel passionis fidelissima origine traditur.

Nam quae

per somnia, et per inanes quasi revelationes quorumlibet hominum ubique constituuntur altaria, omnimodo reprobentur.

XV.

Item placuit ab imperatoribus gloriosissimis peti, ut reliquiae non solum in simulacris, sed in quibuscunque locis vel lucis, vel arboribus omnimodo doleantur.

Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginis supra comprehensis in nostro concilio statutis subscripsi; similiter septuaginta duo episcopi subscripserunt.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII SEXTI CARTHAGINENSIS.

1. Allocutio Aurelii episcopi sancti ad synodum.

2. Responsio Faustini episcopi legati Romanae Ecclesiae de his quae in Ecclesia partim canone, partim consuetudine sunt firmata.

3. De commonitorio Romani papae recitato.

4. Alippii episcopi responsio pro veris exemplaribus Nicaeni concilii perquirendis.

5. Ubi Faustinus ep. dixit, ut Romano papae synodus pro inquirenda Nicaenae synodi veritate innotescat.

6. 7. De sententia Sardicensis concilii recitata a postulante Novato episcopo.

8. Ubi Augustinus episcopus cum synodo Nicaenum concilium servare promittit.

9. Ubi Faustinus episcopus pro dubietate recitati capituli Romano papae petit scribendum.

10. Ubi synodus exemplaria Nicaeni concilii magis ab orientalibus competenda decrevit.

11. Professio fidei Nicaeni concilii.

12. Rescriptum episcopi Romae, Alexandriae, Constantinopolitani, cum exemplaribus Nicaeni concilii Africanae synodo constitutis.

13. Scripta Africani episcopi ad Bonifacium urbis Romae episcopum.

14. Scripta Africani concilii ad Coelestinum urbis Romae episcopum.

84 INCIPIT CONCILIUM CARTHAGINENSE SEXTUM Gestum ab episcopis ducentis decem et septem, aera CDLVII.

In hoc concilio actum est ut Nicaenum concilium ab episcopis orientalibus peteretur, cui synodo interfuit legatio Ecclesiae Romanae, Faustinus episcopus, Philippus et Asellus presbyteri.

Post consulatum gloriosissimorum imperatorum Honorii duodecimi, et Theodosii octavum Augustorum, VIII Kalendas Junii, scripta haec sunt Carthagine in secretario basilicae Fausti, cum Aurelius papa una cum Valentino primae sedis Numidiae, et Faustino Ecclesiae Potentinae primae sedis provinciae Italiae Piceni legato Ecclesiae Romanae, sed et legatis diversarum provinciarum Africanarum, id est, Numidiarum duarum, Bizancenae, Mauritaniae Sitifensis, et Mauritaniae Caesariensis, sed et Tripolis, et Vincentio Culisitano, Fortunatiano, et caeteris episcopis provinciae

proconsularis, ducentis decem et septem, necnon Philippo et Asello presbyteris Romanae Ecclesiae, cum consedisset astantibus diaconibus Aurelius episcopus dixit.

CAP. I.

Post diem praestitutam concilii, ut recordamini, fratres beatissimi, multa flagitata sunt per exspectantes fratres nostros qui nunc ad praesentem synodum legati advenerunt quae gestis necesse est consocientur.

Qua de re Domino nostro de tantae congregationis coetu gratias referimus, superest ut tam exemplaria Nicaeni concilii quae nunc habemus, et a Patribus constituta sunt, quam etiam hic a decessoribus nostris eamdem firmantes synodum, vel quae secundum eam formam per omnes clericorum gradus a summo usque in ultimum salubriter ordinata

sunt in medium proferantur, ab universo concilio dictum est, proferantur, Daniel notarius recitavit, Nicaeni concilii fidei professio vel statuta sic se habent.

II.

Et cum legisset Faustinus episcopus plebis Potentinae, provinciae Italiae Piceni, legatus Romanae Ecclesiae dixit: Injuncta nobis sunt a Sede apostolica aliqua per scripturam, aliqua etiam in mandatis cum vestra beatitudine retractanda, sicut et gestis superioribus meminimus, hoc est, de Nicaenis canonibus ut conserventur, et constitutio eorum et consuetudo, quia aliqua ordine et canone tenentur, aliqua consuetudine firmata sunt, de his ergo si placet beatitudini vestrae tractemus, et postea caetera quae acta vel inchoata sunt, inserta firmabuntur, ut ad Sedem

apostolicam rescriptis vestris intimare possitis, atque vos nos admonuisse apud venerabilem papam evidenter pateat, licet capitula actionum jam inserta sint gestis, de ipsis ergo (ut dictum est superius) quid vestrae beatitudini placeat, agere debemus, veniat ergo commonitorium in medium, ut scire possit vestra beatitudo quid in eo contineatur, ut ad singulare spondeatur.

III.

Aurelius episcopus dixit: Proferatur commonitorium quod fratres et consacerdotes nostri

actis nuper allegaverunt, et caetera quae acta sunt vel quae agenda sunt, subsequantur.

Daniel notarius recitavit commonitorium fratri Faustino et filiis Philippo et Asello presbyteris.

Zosimus episcopus: Vobis commissa negotia non latent, vos ita ut nostra, imo quia nostra ibi in vobis praesentia est, cuncta peragite, maxime cum et hoc nostrum possitis habere mandatum, et verba canonum quae in pleniorem firmitatem huic commonitorio inscripsimus, ita enim dixerunt, dilectissimi fratres, in concilio Nicaeno, cum de episcoporum appellatione decernerent.

Placuit autem ut si episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo dejecerint eum, et appellasse episcopus videatur, et confugerit ad beatissimum

Ecclesiae Romanae episcopum, et voluerit audiri et justum putaverit ut renovetur examen, scribere his episcopis dignetur, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant, et juxta fidem veritatis definiant; quod si is qui rogat causam suam iterum audiri deprecatione sua moverit episcopum Romanum ut e latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi Romani quid velit et quid existimet, et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio.

Si vero crediderit sufficere episcopos ut negotio terminum imponant, faciat quod sapientissimo consilio suo judicaverit.

IV.

Et cum recitaret, Alippius episcopus Tagastensis legatus provinciae Numidiae dixit: De hoc jam superioribus etiam litteris concilii nostri rescripsimus, et id nos servaturos profitemur quod in Nicaeno concilio constitutum est, ad hoc tantum me movet, quoniam cum inspiceremus Graeca exemplaria hujus synodi Nicaenae, ista ibi, nescio qua ratione, minime invenimus, unde petimus venerationem tuam, sancte papa Aureli, ut quia hoc authenticum concilium Nicaenum in urbe dicitur esse Constantinopolitana aliquos cum scriptis tuae sanctitatis mittere digneris, et non solum ad ipsum sanctum fratrem nostrum Constantinopolitanum episcopum, sed etiam ad Alexandrinum et Antiochenum venerabiles sacerdotes qui hoc nobis concilium sub stipulatione

litterarum suarum dirigant, ut omnis postmodum ambiguitas auferatur, quia nos ita (ut frater Faustinus attulit) minime invenimus ista.

Nos tamen tantisper servaturos (ut antea dixi) donec integra exemplaria veniant profitemur, petendus est autem litteris nostris et venerabilis Ecclesiae Romanae episcopus Bonifacius, ut ipse quoque dignetur ad memoratas ecclesias aliquos mittere, qui eadem exemplaria praedicti Nicaeni concilii secundum ejus possint scripta proferre, nunc autem memorati

concilii Nicaeni qualia exemplaria habeamus his gestis sociemus.

V.

Faustinus episcopus, legatus Ecclesiae Romanae, dixit: Nec vestra sanctitas praejudicat ecclesiae Romanae, sive de hoc capitulo, sive de aliis, quia dicere dignatus est frater noster et coepiscopus Alippius dubios esse canones.

Sed haec ipsa ad sanctum et beatissimum papam nostrum scribere dignemini, ut ipse integros canones inquirens cum vestra sanctitate de omnibus constitutis tractare possit.

Sufficit autem ut et ipse beatissimus episcopus urbis Romae sicuti vestra sanctitas apud se tractat, ita et ipse inquirat, ne contentio inter ecclesias nasci videatur, sed magis charitate fraterna deliberare possitis ipso rescribente quid melius observari debeat.

Aurelius episcopus dixit: Praeter ista quae promisimus actis necesse est, ut etiam nostrae parvitatis litteris sancto fratri et consacerdoti nostro Bonifacio singula quae tractamus plenissime intimemus; ergo si omnibus placet, prosecutio nostra ore omnium condiscamus.

Universum concilium dixit: Placet.

VI, VII.

Novatus episcopus legatus Mauritaniae Sitifensis dixit: Nunc meminimus in hoc praesenti commonitorio lectum etiam de presbyteris sive diaconibus contineri qualiter ab episcopis suis vel a finitimis audiri debeant, quod in Nicaeno concilio minime legimus.

Unde hoc ipsum jubeat sanctitas vestra nobis recitari.

Aurelius episcopus dixit: Recitetur ad locum, etiam hoc quod deposcitur; Daniel notarius recitavit, de appellationibus autem clericorum,

id est, minoris loci restat ipsius synodi certa responsio, de qua re quod acturi sitis, credimus inserenda, quod taliter dictum est ex Sardicensi concilio.

Osius episcopus dixit: Quid adhuc moveat reticere non debeo, si episcopus forte iracundus (quod esse non debet) cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum deecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur, aut perdat communionem, habeat potestatem ejectus ut finitimos interpellet episcopos, ut causam suam audiant, et diligenter tractent, quia non oportet negari audientiam roganti, et ille episcopus qui aut juste aut injuste ejecit, patienter accipiat, vel negotium discutiatur, aut probetur ejus aut emendetur sententia, etc.

VIII.

Cumque recitaretur, Augustinus Ecclesiae Hipponis Regiensis legatus provinciae Numidiae dixit: Et hoc nos servaturos profitemur, salva diligentiore inquisitione concilii Nicaeni.

Aurelius episcopus dixit: Si hoc etiam omnium vestrae charitati placet, responsione firmate.

Universum concilium dixit: Omnia quae in Nicaeno concilio statuta sunt, nobis omnibus placent.

Jocundus episcopus Ecclesiae Suffitulae legatus provinciae Bizancenae dixit: Quod statutum est in Nicaeno concilio, violari a quoquam nullatenus potest.

IX.

Faustinus episcopus legatus ecclesiae Romanae dixit: Adhuc secundum professionem sanctitati vestrae tam sancti Alippii quam et fratris nostri

Jocundi aliqua firmari credo, aliqua firmari debeant, cum jam in dubium ipsi canones venerint.

Ergo ut placet et vobis et beatitudini vestrae ad sanctum et venerabilem Ecclesiae Romanae Bonifacium episcopum vestra scribere dignetur sanctitas, ut et ipse quod sanctus Augustinus statuere dignatus est, deliberare possit, utrum et hoc concedendum sit an reticendum hoc est, de appellationibus inferioris gradus, si ergo adhuc in dubium venit de hoc capitulo, justum est ut beatissimae Romanae sedis episcopus informari debeat, si tamen in approbatis canonibus hoc inveniri possit.

X.

Aurelius episcopus dixit: Etiam quae dudum vestrae charitati intimavimus, non patimini exemplaria statutorum Nicaeni concilii, sed et quae hic

salubriter a nostris decessoribus secundum ejusdem concilii normam formata sunt, vel quae nunc ordinata sunt, a nobis recitari et gestis inseri.

Omne concilium dixit: Exemplaria fidei et statuta Nicaenae synodi quae ad nostrum concilium, quae per beatae recordationis olim praedecessorem tuae sanctitatis qui interfuit, Cecilianum episcopum allata sunt, sed et quae patres exemplaria sequentes hic constituerunt, vel nunc communi tractatu statuimus, his gestis ecclesiasticis inserta manebunt, ita (ut superius dictum est) venerabilibus viris Antiochenae et Alexandrinae, sed et Constantinopolitanae ecclesiarum episcopis scribere vestra beatitudo dignetur ut exemplaria verissima concilii Nicaeni sub stipulatione litterarum suarum dirigant, quo clara veritas

ea capitula quae in commonitorio praesens frater et coepiscopus noster Faustinus, et compresbyteri Philippus et Asellus secum attulerunt, aut ibidem reperta a nobis firmabitur, aut si non inveniuntur collecta synodo de hoc in sequenti tractabimus.

Daniel notarius Nicaeni concilii professionem fidei vel ejus statuta recitavit in concilio Africano.

Symbolum Nicaenum.

XI.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem, et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei, natum de Patre unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, natum, non factum, unius substantiae cum Patre (quod Graeci dicunt omousion ), per quem

omnia facta sunt, sive quae in coelis, sive quae in terris, qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit et incarnatus est de Spiritu sancto, et homo factus, passus est, et resurrexit tertia die, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde venturus judicare vivos et mortuos, et in Spiritum sanctum.

Eos autem qui dicunt, erat quando non erat, et priusquam nasceretur non erat, et quia ex nullis existentibus factus est, vel alia substantia, vel natura, dicentes mutabilem et convertibilem Filium Dei, hos anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

Epistola Africani concilii ad Bonifacium papam.

XII.

Domino beatissimo et honorabili fratri BONIFACIO

AURELIUS, VALENTINUS primae sedis provinciae Numidiae, et caeteri qui praesentes adfuimus, numero ducenti decem et septem ex omni concilio Africae.

Quoniam Deo placuit, ut de his quae vobiscum egerunt sancti fratres nostri coepiscopus Faustinus et compresbyteri Philippus et Asellus, necnon beatae memoriae episcopo Zozimo, a quo ad nos mandata et litteras attulerunt, sed tuae venerationi, qui in ejus loco es divina providentia cum rei christianae felici proventu constitutus, humilitas nostra rescriberet, ea breviter insinuare debemus quae utrorumque concordia terminata sunt, non ea quae prolixis gestorum voluminibus continentur, in quibus salva quidem charitate, non tamen sine parvo altercationis labore demorati sumus, ea gestis deliberantes

quae nunc ad causam pertinent, quanquam et ille si adhuc esset in corpore, acciperet gratius quod videret pacatius terminatum.

Domine frater Apiarius presbyter, de cujus et ordinatione et excommunicatione, ac vocatione fuerat exortum, non solum succensi, verum etiam toti Africanae ecclesiae non leve scandalum de omnibus erroribus suis veniam petens, communioni est restitutus, prior autem coepiscopus noster Siccensis Urbanus, quod in eo corrigendum visum est sine ulla dubitatione correxit, quia vero paci et quieti ecclesiae non tantum ad praesens, sed etiam in posterum prospiciendum fuit, quoniam multa talia praecesserant, ut vel similia, vel etiam graviora, deinceps praecaveri oporteret, placuit nobis, ut de Siccensi Ecclesia retento scilicet honore

gradus sui presbyter removeretur Apiarius, et accepto epistolio, ubicumque alibi vellet et posset, presbyterii munere fungeretur, quod eidem ipsi per litteras proprias postulanti sine difficultate concessimus.

Sane priusquam haec causa isto termino clauderetur inter alia quae diuturnis disceptationibus versabamus, quia rogatio ipsa poscebat, ut apud acta ecclesiastica a nostris fratribus Faustino coepiscopo et Philippo atque Asello, compresbyteris quaereremus, ut promerent quidquid eis nobiscum agendum fuisset injunctum, nonnulla quidem sine ullo scripto prosecuti sunt verbis, sed cum id potius flagitaremus quod in litteris ferrent commonitorium, protulerunt, quod recitatum nobis etiam gestis quae secum ad vos deferrent, est allegatum, in quo eis quatuor

quaedam nobiscum gerenda mandata sunt, unum de appellationibus episcoporum ad Romanae ecclesiae sacerdotem.

Alterum ne ad comitatum episcopi importune navigent.

Tertium de tractandis presbyterorum et diaconorum causis apud finitimos episcopos si a suis excommunicati leviter vel culpabiliter fuerint.

Quartum de Urbano episcopo excommunicando, vel etiam Romam evocando, nisi ea quae videbantur corrigenda, corrigeret, quorum omnium de primo et tertio, id est, ut Romam liceat episcopis provocare, et ut clericorum querelae apud suarum provinciarum episcopos finiantur, jam priore anno etiam litteris nostris ad eumdem venerabilis memoriae Zosimum episcopum datis insinuare curavimus,

ut ea servare sine ulla ejus injuria paulisper sineremus, usque ad inquisitionem statutorum Nicaeni concilii, et nunc de tua postulamus sanctitate, ut quemadmodum ea apud Nicaeam a Patribus acta vel constituta sunt, sic ea a nobis facias custodiri, et ibi apud vos quae in commonitorio attulerunt, facias exerceri, id est, si episcopus accusatus fuerit et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et dejecerint eum de suo gradu, et appellasse videatur, et confugerit ad beatissimum Romanae Ecclesiae episcopum, et voluerit audiri, et justum putaverit, ut renovetur examen, scribere his episcopis diligenter qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter requirant omnia et juxta fidem veritatis definiant; quod si is qui rogat causam suam iterum

audiri, deprecatione sua moverit episcopum Romanum, ut a latere suo presbyterum mittat, erit in potestate episcopi qui velit et quid existimet, et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, habentes auctoritatem ejus a quo destinati sunt, erit in suo arbitrio; si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant, faciet quod sapientissimo suo consilio judicaverit.

Si quis episcopus iracundus, quod esse non debet, cito aut aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum suum, et exterminare eum de ecclesia voluerit, providendum est ne innocens damnetur aut perdat communionem, habeat potestatem ejectus, ut finitimos interpellet episcopos, et causa ejus audiatur, et diligentius tractetur quod non oportet ei negare audientiam

roganti, et ille episcopus qui aut juste, aut injuste rejecit, patienter accipiat negotium, ut discutiatur, aut probetur ejus aut emendetur sententia.

Haec utique ad adventum verissimorum exemplariorum Nicaeni concilii inserta gestis sunt, quae sibi quemadmodum ipso quod apud nos fratres ex apostolica sede directi allegaverunt commonitorio continerentur de eorum ordine, vel apud vos in Italia custodirentur, nullo modo nos talia qualia commemorare jam volumus, vel tolerare cogeremur, vel intolerabilia pateremur, sed credimus, adjuvante misericordia Domini Dei nostri, quod tua sanctitate Romanae Ecclesiae praesidenti non sumus, jam istum typum passuri, et servabuntur erga nos ea quae nobis etiam non disserentibus custodiri debeant cum

fraterna charitate quae secundum sapientiam et justitiam quam tibi donavit Altissimus, etiam ipse perspicis esse servanda, si forte aliter habent canones Nicaeni concilii.

Quamvis enim plurimos codices legerimus, sed nusquam in Nicaeno concilio Latinis in codicibus legimus, quemadmodum in supradicto commonitorio mihi directa sunt, ea tamen quia hic in nullo Graeco codice potuimus invenire, ex orientalibus Ecclesiis ubi perhibentur eadem decreta posse etiam authentica reperiri magis nobis desideramus afferri, pro qua re tuam quoque venerationem obsecramus, ut scribere etiam ipse digneris ad illarum partium sacerdotes, hoc est Ecclesiae Antiochenae, Alexandrinae, Constantinopolitanae, et si aliis

etiam placuerit tuae sanctitati, ut inde ad nos iidem canones apud Nicaeam civitatem a patribus constituti veniant, te potissimum hoc beneficium cunctis occidentalibus Ecclesiis in Domini adjutorio conferente.

Quis enim dubitet exemplaria esse verissima concilii in Graecia Nicaenae synodi congregatae, quae tam de diversis locis et de nobilibus Graecis Ecclesiis allata et comparata concordant?

Quod donec fiat, haec quae in commonitorio supradicto nobis allegata sunt de appellationibus episcoporum ad Romanae Ecclesiae sacerdotem et de clericorum causis apud suarum provinciarum episcopos terminandis nos utique ad probationem servaturos esse profitemur, beatitudinem tuam ad hoc nos adjuturam in Dei voluntate confidimus; caetera vero quae in nostra synodo

gesta vel firmata sunt, quoniam supradicti fratres nostri, Faustinus coepiscopus, Philippus et Asellus presbyteri secum ferunt, si dignatus fueris tuae nota faciant sanctitati.

Et alia manu, Dominus noster te nobis annis plurimis custodiat, beatissime frater.

Amen. Aurelius episcopus Carthaginis, Alippius, Augustinus, Possidius, Marinus, caeteri episcopi ducenti quatuordecim subscripserunt.

XIII. Incipiunt rescripta ad concilium Africanum Cyrilli Alexandrini episcopi, ubi authentica Nicaeni concilii translata de Graeco per Innocentium presbyterum transmisit, quae et epistolae cum concilio Nicaeno per memoratum presbyterum Innocentium et Marcellum subdiaconum Ecclesiae Carthaginensis sancto Bonifacio episcopo Romanae Ecclesiae, die sexta Kalend.

Decembris sunt directa.

Dominis honorabilibus sanctis fratribus et coepiscopis

AURELIO et VALENTINIANO, sed et omni sanctae congregationi in Carthaginensi synodo congregatae CYRILLUS salutans in Domino charitatem vestram.

Scripta venerationis vestrae multam habentia querimoniam cum omni laetitia per filium nostrum Innocentium presbyterum suscepi, quibus a nobis speratis, ut de scrinio nostrae Ecclesiae verissima exemplaria ex authentica synodo apud Nicaeam civitatem metropolim Bithyniae a sanctis patribus constituta atque firmata sub nostrae fidei professione vestrae dilectioni dirigamus; unde, domini honorabiles fratres, salute praeeunte, necesse habui per harum latorem filium nostrum Innocentium presbyterum fidelissima exemplaria ex authentica synodo in Nicaea

civitate Bithyniae habita vestrae charitati dirigere, quod et in ecclesiastica historia inquirentes invenietis.

De Pascha (ut scripsistis) nuntiamus vobis, XVII Kalend.

Maii nos futura indictione celebrare.

Et alia manu, Deus et Dominus noster sanctam virginem congregationem vestram custodiat, quod optamus, charissimi fratres.

Epistola Attici Constantinopolitani episcopi ad eosdem.

Dominis sanctis merito beatissimis fratribus et coepiscopis, Aurelio, Valentino, vel caeteris charissimis in synodo apud Carthaginem habita constitutis, Atticus episcopus.

Per filium nostrum Marcellum subdiaconum nostrum scripta dilectionis vestrae cum omni gratiarum actione suscepi, Domino gratias agens, quod merui tantorum fratrum benedictione

perfrui, Domini beatissimi fratres.

Scripsistis sane ut verissimos canones apud Nicaeam civitatem metropolim Bithyniae a Patribus constitutos, sub astipulatione dirigam.

Et quis est qui communem fidem vel statuta a Patribus firmata suis fratribus deneget?

Qua de re per eumdem filium meum Marcellum subdiaconum nostrum nimium festinantem, sicuti statuti sunt in Nicaea civitate a Patribus, canones integros (ut jussistis) direxi, petens ut pro me plurimum vestra sancta congregatio orare jubeat.

Et alia manu, Dominus noster sanctitatem vestram custodiat, quod optamus, sanctissimi fratres.

Incipiunt exemplaria Nicaeni concilii directa Africano concilio a memoratis pontificibus post consulatum gloriosissimorum imperatorum, Honorii XII, Theodosii VII consulibus sexto Kalend.

Decembris.

SYMBOLUM.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, visibilium necnon invisibilium conditorem, et in unum Dominum nostrum Jesum Christum Filium Dei, natum ex Patre, unigenitum, hoc est ex substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non creatum, ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, coelestia et terrena.

Qui propter nos homines et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est, et homo factus, passus est, et resurrexit tertia die.

Ascendit in coelum, venturus inde judicare vivos et mortuos, et in Spiritum sanctum.

Eos vero qui dicunt, erat tempus quando non erat, et quia ex nihilo factus, vel ex alia substantia vel essentia esse, aut

mutabilem, aut convertibilem Filium Dei dicunt, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

Huic symbolo fidei etiam exemplaria statutorum ejusdem concilii Nicaeni annexa sunt de Graeco in Latinum translata a Teilone et Thearisto Constantinopolitano.

Incipiunt capitula ejusdem Nicaeni concilii.

1. De eunuchis qui seipsos abscindunt.

2. De his qui ex gentibus post baptismum ad clericatus ordinem promoventur.

3. De commanentibus cum mulieribus.

4. De ordinatione episcoporum.

5. De excommunicatis.

6. De privilegiis quae quibusdam civitatibus competunt.

7. De episcopo Eliae, id est Hierosolymorum.

8. De his qui dicuntur Cathari, id est mundi.

9. De his qui ad sacerdotium sine examinatione promoti sunt.

10. De lapsis ignoranter ordinatis.

11. De his qui negaverunt, et habentur in locis.

12. De his qui abrenuntiant, et iterum ad saeculum sunt reversi.

13. De his qui in exitu communionem requirunt.

14. De catechumenis lapsis.

15. De clericis ne de civitate ad alim transeant.

16. De his qui in ecclesiis in quibus provecti sunt minime perduraverunt.

17. De clericis qui usuras accipiunt.

18. De privilegiis presbyterorum.

19. De his qui a Paulo Samosateno ad ecclesiam veniunt.

20. De flectendo genu.

21. De observatione Nicaeni concilii, ut nulla de reliquo varietas oriatur in ecclesiis.

CAP. 1. Si quis per languorem a medicis sectus est, aut a barbaris abscissus est, iste remaneat in clero.

Si quis autem sanus se abscidit, istum et in clero positum abstinere oportet, et de caetero nullum talium debere promoveri.

Sicut autem hoc manifestum est, quia de his qui hanc rem excogitant, audentque seipsos abscindere dictum sit, sic eos qui a barbaris, aut a dominis castrati sunt, inveniuntur autem alias digni, tales ad clerum applicat canon.

2.

Quia multa aut necessitate, aut aliter cogentibus hominibus facta sunt contra canonem ecclesiasticum, ut homines ex gentili vita nuper accedentes ad fidem, et in parvo tempore catechizati, statim ad spiritale lavacrum ducantur, et simul cum baptizati fuerint promoveantur ad episcopatum, aut ad presbyterium, placuit de caetero nihil tale fieri.

Nam et tempore opus est ei qui catechizatur, et post baptisma approbatio amplior, manifesta enim est apostolica scriptura, quae dicit: Non neophitum, ne forte in superbiam elatus in judicium incidat, et laqueum diaboli.

Si autem, procedente tempore, aliquod animi peccatum inveniatur circa hujusmodi 85 personam, et convincatur a duobus aut tribus testibus, ipse cesset a clero.

Si quis autem praeter

haec facit quasi adversus magnum concilium se efferens, ipse periclitabitur de clero.

3.

Interdixit omnimodo sanctum concilium, neque episcopum, neque presbyterum, neque diaconum, neque ex toto eum qui in clero est, habere secum subintroductam mulierem, nisi forte matrem aut sororem, aut eas solas personas quae refugiuntomnes suspicione.

4.

Episcopum oportet maxime quidem ab omnibus qui sunt intra provinciam episcopis ordinari; si autem hoc difficile fuerit, aut propter urgentem necessitatem, aut propter longitudinem itineris, omni modo tres in unum convenientes consentientibus, et his qui absentes sunt episcopis et spondentibus per scripta, tunc manus impositionem fieri.

Confirmatio autem eorum quae fiunt danda est unicuique

a suae provinciae metropolitano.

5.

De eis qui excommunicantur, sive de clero sint, sive de laico agmine, ab episcopis per singulas provincias obtineat sententia, juxta canones eos qui ab aliis abjiciuntur, ab aliis non recipiendos.

Requiratur autem ne pusillanimitate, aut pertinacia, aut aliqua alia molestia episcopi sint excommunicati.

Ut ergo hoc decentius requiratur bene placuit, singulis annis per singulas provincias bis in anno concilia fieri, omnibus simul episcopis in unum congregatis, ut tales quaestiones requirantur.

Et ita qui manifeste offenderint episcopum, rationabiliter excommunicati apud omnes esse putentur, quandiu aut in commune aut episcopo placeat humaniorem

pro his ferre sententiam.

Concilia autam fiant, unum quidem ante quadragesimam Paschae, ut omni pusillanimitate sublata, munus mundum offeratur Deo, secundum autem circa tempus autumni.

6.

Antiquiores obtineant qui apud Aegyptum sunt, et Lybiam, et Pentapolin, ita ut Alexandrinus episcopus horum omnium exhibeat sollicitudinem, quia et urbis Romae episcopo similis mos est.

Similiter autem et circa Antiochiam et in caeteris provinciis privilegia propria reserventur metropolitanis Ecclesiis.

Omnino autem manifestum est illud, quia si quis praeter consilium metropolitani factus fuerit episcopus, hunc concilium magnum definivit non debere esse episcopum, si vero communi omnium decreto rationabili secundum canonem ecclesiasticum

comprobato, duo aut tres propter proprias inimicitias contradixerint, obtineat sententia plurimorum.

7.

Hierosolymitana consuetudo antiqua servetur, ut Eliae episcopus honoretur et habeat ordinem honoris, salva tamen metropolitani dignitate ejusdem provinciae.

8.

Si aliquando venerint ad catholicam Ecclesiam Cathari, placuit sicut et magnae synodo eos ordinatos sic manere in clero.

Ante omnia autem haec profiteri ipsos per scripturam oportet quod consentiant et sequantur catholica et apostolica dogmata.

Hoc est et bigamis communicare, et his qui in persecutione lapsi sunt, circa quos et tempus constitutum est et dies definitus, et sequantur in omnibus, quae placuerunt catholicae Ecclesiae episcopo, vel

presbytero, ubicunque autem omnes, sive in castellis, sive in civitatibus ipsi juncti fuerint, ordinati, qui inveniuntur in clero sint in eodem habitu, quotquot autem catholicae Ecclesiae episcopo vel presbytero exstante accedunt, manifestum est quod episcopus ecclesiae habebit dignitatem episcopi.

Qui autem nominatur apud eos episcopus presbyteri honorem habebit, nisi forte placuerit episcopo honoris eum nomine frui, sin vero non hoc ei placuerit, providebit ei locum aut cor episcopatus aut presbyterii, ut in clero omnino esse videatur, quatenus non in civitate duo sint episcopi.

9.

Si qui sine examinatione promoti sunt episcopi aut presbyteri, vel cum discutiuntur confessi sunt quae peccaverunt, vel si ab aliis convincantur,

et confitentibus contra canonem homines commoti manus eis imposuerunt, tales canon non suscipit, sed abjicit, hoc enim quod irreprehensibile est, defendit catholica Ecclesia.

10.

Quicunque de lapsis ordinati sunt per ignorantiam aut dissimulationem ordinantium, hoc non praejudicat canoni ecclesiastico, cogniti etenim deponuntur.

11.

De his qui praevaricati sunt praeter necessitatem aut praeter oblationem facultatum, aut praeter periculum, vel tale aliquid quod factum est sub tyrannide Licinii, placuit sancto concilio (licet indigni sint) humanitate tamen subvenire eis, quotquot igitur sincere poenitent, tres annos inter audientes sint.

Qui lapsi sunt fideles, septem annos succumbant, duobus vero annis sine oblatione populo communicent in orationibus.

12.

Quicunque vocati sunt per gratiam et primordia demonstrantes bona deposuerunt cingulum militiae, postea vero ad proprium vomitum revoluti sunt, ita ut aliqui et pecuniam conferant et beneficiis militiam repetant, isti decem annos succumbant post triennium auditionis tempus.

Sed in his omnibus oportet discutere voluntatem et speciem poenitentiae, quotquot enim timore et lacrymis et perseverantia et bonis operibus conversationem non simulatione demonstrant, isti adimplentes constitutum tempus auditionis orationibus merito communicabunt, et postea licebit episcopo humanius de his aliquid cogitare,

qui autem indiscrete tulerunt et ingressum sibi sufficere arbitrati sunt ad conversionem, definitum omne compleant tempus.

13.

De exeuntibus de corpore vetus et canonica lex custodiatur et nunc, ut qui mori sperantur novissimo juvamine non priventur.

Si vero desperatus communione sumpta, et oblatione percepta, iterum convalescat, sit inter eos qui orationibus tantum communicant, generaliter autem homini morituro petenti sibi communionis gratiam episcopus probabiliter oblationem ei contradat.

14.

De catechumenis lapsis placuit sicut et magnae synodo, ut triennio tantum audiant, postea orent cum catechumenis.

15.

Propter grandem tumultum et seditiones quae

fiunt, placuit omnimode auferri consuetudinem quae est contra canonem in aliquibus partibus admissa, ita ut de civitate in civitatem, nec episcopum, nec presbyterum, neque diaconum transferri liceat.

Si quis autem post sancti et magni concilii definitionem tale aliquid agere tentaverit, aut se dederit hujuscemodi negotio, cassabitur hujusmodi machinatio, et restituatur ecclesiae in qua aut episcopus aut presbyter aut diaconus fuerit ordinatus.

16.

Hi qui facile se periculis ingerentes, neque timorem Dei ante oculos habentes, neque ecclesiasticum canonem scientes discedunt ab ecclesia presbyteri aut diaconi, aut quicunque sunt in canone constituti, isti nullo modo suscipi debent ab alia

ecclesia, sed omnem eis necessitatem imponi oportere ut ad proprias parochias revertantur, pertinaces autem excommunicatos esse oportet, si autem aliquis ausu temerario subripuerit ad alterum pertinentem et ordinaverit in sua ecclesia, non consentiente episcopo a quo discesserat clericus qui in canone constituitur, infirma sit hujusmodi manus impositio.

17.

Quoniam plures in canone constituti cupiditatem et lucra turpia sectantur, oblitique sacrae Scripturae dicentis, « Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, » cum fenerantur aliis centesimas exigunt, juste statuit sanctum et magnum concilium, ut si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuram accipiens,

aut aliud aliquid excogitans turpis lucri gratia, abjiciatur a clero, et alienus a canone sit.

18.

Pervenit ad sanctum et magnum concilium quod in quibusdam locis aut civitatibus presbyteris gratiam sacrae communionis diaconi porrigant, quod neque canon neque consuetudo tradidit, ut qui potestatem offerendi non habent his qui offerunt corpus Christi porrigant.

Sed etiam hoc quoque innotuit quod quidam diaconi ante episcopos contingant eucharistiam.

Omnia igitur haec amputentur, et maneant diaconi in proprio ordine, scientes quod episcoporum quidem ministri sunt, presbyteris autem inferiores existunt, accipiant autem ex ordine eucharistiam post presbyteros eis dante aut episcopo aut presbytero, sed nec sedere eis in medio presbyterorum

liceat.

Quod si hoc fiat, praeter canonem et praeter ordinem probatur existere, si quis autem obtemperare noluerit, post hanc definitionem cesset a diaconio.

19.

De Paulianistis refugientibus ad Ecclesiam catholicam definitio prolata est rebaptizari eos omnino, si qui vero ex eis, praeterito tempore, fuerit in clero, si quidem sine querela et reprehensione fuerint, post baptismum ordinentur ab episcopo Ecclesiae catholicae, si vero discussio eos minus idoneos invenerit, deponi eos convenit.

Similiter autem et de diaconibus et omnino de his qui sub canone conversantur, eadem forma servabitur.

Meminimus autem de diaconissis quae in eadem specie sunt, quia manus impositionem aliquam non habent, ut omnino inter

laicas computentur.

20.

Quoniam sunt quidam qui die Dominico flectant genua, et in diebus Pentecostes, placuit de hoc sanctae et magnae synodo cunctos in omnibus locis consonanter et consentienter stantes Deum orare debere.

21.

Sanctum concilium traditis omnibus et rite dispositis ut Ecclesiarum pax et fides in orientis atque occidentis partibus una eademque servetur, haec ecclesiastica statuta necessario credimus inferenda.

Explicit exemplar Nicaeni concilii.

Epistola Africani concilii ad Coelestinum.

XIV.

Domino dilectissimo et honorabili patri Coelestino, Aurelius, Palestinus, Antonius, Tutus servus

Dei, Terentius, Fortunatus, Martianus, Januarius, Optatus, Celticius, Donatus, Theasius, Vincentius, Fortunatianus, et caeteri qui universali Africano concilio Carthaginis adfuimus, optaremus si quemadmodum sanctitas vestra de adventu Apiarii laetatos vos fuisse missis per compresbyterum nostrum Leonem litteris intimavit, ita nos quoque de ejus purgatione haec scripta cum laetitia mitteremus, esset profecto et nostra et vestra modo alacritas certior, nec festinata praepropera viderentur quae adhuc tam de audiendo quam de audito praecesserant.

Adveniente sane ad nos sancto fratre et coepiscopo nostro Faustino concilium congregavimus, et credidimus ideo cum illo missum, quoniam sicut per ejus operam presbyterio ante

redditus fuerat, ita nunc posset de tantis criminibus a 86 Thabracenis objectis eo laborante purgari, cujus tanta ac tam immania flagitia decursus nostri concilii examen invenit, ut memorati patrocinium potius quam judicium ac defensoris magis operam quam disceptatoris justitiam superarent.

Nam primum quantum obstiterit omni congregationi diversas injurias ingerendo, quasi ecclesiae Romanae asserens privilegia, et volens eum a nobis in communionem suscipi, quem tua sanctitas credens appellasse quod probare non potuit communioni reddiderat, quod minime tamen licuit, quod etiam gestorum melius ex lectione cognosces, triduano tamen laboriosissimo agitato judicio cum diversa eidem objecta afflictissime quaereremus vel moras coepiscopi nostri Faustini,

vel tergiversationes ipsius Apiarii, quibus nefandas turpitudines occulere conabatur, Deus justus judex, fortis et patiens et longanimis, magno compendio resecavit.

Tetriore quippe ac putridiore obstinatione compressa, qua tantum lividum coenum impudentia negationis volebat obruere, Deo nostro ejus conscientiam cohortante, et occulta quae illius in corde tanquam in volutabro criminum jam damnabat etiam hominibus publicante, repente in confessione cunctorum objectorum flagitiorum dolosus negator erupit, et tandem de omnibus incredibilibus opprobriis spontaneus, se ipse convicit, atque ipsam quoque nostram spem, qua eum et credebamus, et optabamus de tam pudendis maculis posse purgari, convertit in gemitus, nisi quoniam istam nostram moestitiam

uno tantum solatio mitigavit, quod et nos labore diuturnioris quaestionis absolvit, et suis vulneribus qualemcunque medelam, et si in vita ac sua conscientia reluctante confessione providit, domine frater.

Praefato itaque debitae salutationis officio plurimum impendio deprecamur, ut deinceps ad vestras aures hinc venientes non facilius admittatis nec a nobis excommunicatos in communionem ultra velitis excipere, quia hoc etiam Nicaeno concilio definitum facile advertit venerabilitas tua.

Nam et si de inferioribus clericis vel laicis videtur ibi praecaveri, quanto magis hoc de episcopis voluit observari, nec in sua provincia communione suspensi a tua sanctitate temere vel festinato, praepropere vel indebitae

videantur communioni restitui, presbyterorum

quoque et sequentium clericorum improba refugia, sicut te dignum est, repellat sanctitas tua, quia et nulla patrum definitione hoc ecclesiae derogatum est Africanae, et decreta Nicaena sive inferioris gradus clericos, sive episcopos ipsos suis metropolitanis episcopis apertissime commiserit.

Prudentissime enim justissimeque viderunt quaecumque negotia in suis locis ubi orta sunt finienda, nec unicuique providentiae gratiam spiritus defuturam qua aequitas a Christi sacerdotibus, et prudenter videatur, et constantissime teneatur, maximeque unicuique concessum est, si judicio fuerit offensus cognitorum, ad concilia provinciae suae, vel etiam universale provocare, nisi forte quisquam est qui credat unicuilibet posse Deum nostrum examinis inspirare justitiam,

et innumerabilibus cougregatis in concilium Nicaenum sacerdotibus denegare, aut quomodo ipsum transmarinum judicium ratum erit, ad quod testium necessariae personae vel propter senectutis infirmitatem, vel multis aliis intercurrentibus impedimentis adduci non potuerunt.

Nam ut aliqui tanquam a tuae sanctitatis latere mittantur, nulla invenimus patrum synodo constitutum, quia illud quod pridem per eumdem coepiscopum nostrum Faustinum tanquam ex parte Nicaeni concilii exinde transmisistis in conciliis verioribus, quae accipiuntur Nicaeni a sancto Cyrillo coepiscopo nostro Alexandrinae ecclesiae et a venerabili Attico Constantinopolitano antistite ex Authentico missis, quae etiam antehac per Innocentium presbyterum et Marcellum subdiaconum,

per quos ad nos ab eis directa sunt, venerabilis memoriae Bonifacio episcopo praedecessori nostro a nobis transmissa sunt, in quibus tale aliquid non potuimus reperire.

Exsecutores etiam clericos vestros quibusque petentibus nolite mittere, nolite concedere, ne famosum typum saeculi in Ecclesiam Christi quae lucem simplicitatis et humilitatis diem Domini videre cupientibus praefert, videamur inducere.

Nam de fratre nostro Faustino, amoto jam pro suis nefandis nequitiis de Christi Ecclesia dolendo Apiario securi sumus, quod eum probitate ac moderatione tuae sanctitatis, salva fraterna charitate ulterius in Africa minime sustinere patiatur, et alia manu: Dominus noster sanctitatem vestram aevo

longiore orantem pro nobis custodiat, domine frater.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII CARTHAGINENSIS SEPTIMI.

1. De excommunicatis ut ad clericorum accusationem non admittantur.

2. De personis quibus clericorum accusatio interdicitur.

3. De his qui primum crimen objectum non probarunt

ut ad caetera non admittantur.

4. De personis quae adversus clericos testimonium dicere prohibentur.

5. De eo quem solo testimonio praesumpserit excommunicandum.

INCIPIT CONCILIUM CARTHAGINENSE SEPTIMUM TRIGINTA OCTO EPISCOPORUM.

Post consulatum gloriosissimorum imperatorum Honorii tertii, et Theodosii octavi, Augustorum,

tertio Kalendis Julii Carthagine, in secretario basilicae restitutae, cum Aurelius episcopus una cum

Faustino ecclesiae Potentinae provinciae Italiae Piceni legato Romanae Ecclesiae, Vincentio Culusiano, Fortunatiano Neapolitano, Mauriano Uzipparensi, Adeodato Simidico, Pentadio Carpitano, Rufiniano Muzuensi, Praetexato Sicilibensi, Quodvultdeo Verensi, Candido Abiritano, Galloniano Uticensi legatis, provinciae Numidiae, proconsularis, Alippio Tagensi, Augustino Hippone Regiensi, et Possidio Calamensi legatis provinciae Numidiae, Maximiano Aquiregni, Jocundo Suffitulensi, et Hilarino Herreocelorum legatis provinciae Bizancenae, Novato Sititensi, et Leone Optensi legatis provinciae Mauritaniae Sitifensis, Nivello Rusurensi, Laurentio Icositano, et Numeriano Nusgumensi legatis, provinciae Mauritaniae Caesariensis, ab universis concilio judicibus delectis astantibus diaconibus consedisset, et

quibusdam peractis multi episcopi caeterorum peragendorum moras se conquaererentur sustinere non posse, et ad proprias ecclesias festinarent, placuit universo concilio, ut ab omnibus eligerentur de singulis quibusque provinciis, qui propter alia peragenda residerent, et factum est ut hi adessent quorum subscriptiones eos adfuisse testantur.

CAP. I.

Placuitque, quoniam superioribus conciliorum decretis de personis quae admittendae sunt ad accusationem clericorum jam constitutum est, et quae personae non admittantur jam expressum est, idcirco definimus eum rite ad accusationem non admitti, qui posteaquam excommunicatus fuerit in ipsa adhuc excommunicatione constitutus, sive sit

clericus, sive laicus, accusare voluerit.

II.

Item placuit, ut omnes servi vel proprii liberti ad accusationem non admittantur, vel omnes quos ad accusanda publica crimina leges publicae non admittunt, omnes enim infamiae maculis aspersi, id est, histriones ac turpitudinibus subjectae personae, haeretici etiam, sive pagani, sive Judaei, sed tamen omnibus quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentia non neganda.

III.

Item placuit, quotiescunque clericis ab accusatoribus multa crimina objiciuntur, et unum ex ipsis de quo prius egerit, probare non voluerit, ad caetera non admittatur.

IV.

Testes autem ad testimonium non admittendos, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel etiam quos ipse accusator de domo sua produxerit, ad testimonium autem infra annos quatuordecim aetatis suae non admittantur.

V.

Item placuit, ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non putet ad injuriam suam episcopus pertinere, quod illi soli non creditur, et si scrupulo propriae conscientiae se dixit neganti nolle communicare, quamdiu excommunicato non communicaverit

suus episcopus eidem episcopo, ab aliis non communicetur episcopis, ut magis caveat episcopus, ne dicat in quemquam quod aliis documentis convincere non potest.

Et subscripserunt Aurelius episcopus ecclesiae Carthaginensis, Faustinus Potentinae provinciae Piceni, Alippius Tagastensis legatus provinciae Numidiae, Augustinus Hipponae Regiensis legatus Numidiae provinciae, Possidius episcopus Calamensis legatus provinciae Numidiae, Novatus Sitifensis legatus provinciae ejusdem, Leo Optensis legatus provinciae Mauritaniae Sitifensis, Mauritanius Uzipparitanus, Rufianus Muzensis, Quodvultdeus Verensis, Candidus Abiritanus Germanicianorum, Gallonianus Uticensis, Jocundus Suffetulae legatus provinciae Bizancenae, Hilarinus Horreocellensis

legatus provinciae Bizancenae, Maximianus Suffetulensis legatus provinciae Bizancenae, Maximianus Aquiregnis legatus provinciae Bizancenae, Nivellus Rusurensis legatus provinciae Caesariensis, Laurentius Icositanus legatus provinciae Caesariensis, Numerianus Nusgumensis legatus provinciae Caesariensis, Philippus presbyter ecclesiae Romanae, Asellus presbyter legatus Ecclesiae Romanae.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII MILEVITANI.

1. Contra Pelagianos qui dicunt etiam sine peccato mori potuisse Adam.

2. Quod juxta Apostoli testimonium etiam parvuli qui nihil peccati adhuc commiserunt omnes in peccatorum remissione veraciter baptizentur.

3. Quod gratia Dei non solum peccata dimittit, sed etiam adjuvat ne committantur.

4. Quod per gratiam Dei sciamus quid facere debeamus et diligere ut faciamus.

5. Quod gratia Dei praestet ut lex impleatur, non (sicut ait Pelagius) facile quasi sine gratia Dei difficilius possit impleri.

6. Quod juxta sententiam Joannis evangelistae: Nemo sit qui esse possit sine peccato.

7. Quod unicuique etiam justo non solum pro aliis, sed et pro semetipso dicere oporteat: Dimitte nobis debita nostra.

8. Quod a sanctis veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra.

9. Quod ad communes causas Ecclesiae generale concilium congregari oporteat, in privatis vero causis speciale uniuscujusque provinciae.

10. Ut epistolas ad concilium evocandum metropolitanus subscribat, et dirigat.

11. Ut de haereticis et infidelibus quidquid in concilio constituitur a principe impleretur.

12. Ut preces et orationes compositae (nisi probatae fuerint in concilio) non dicantur.

13. Ut posteriores anterioribus episcopis non praeferantur, nec inconsultis primatibus suis aliquid agere praesumant.

14. Ut episcopi pro tempore consecrationis suae litteras ab ordinatoribus habeant.

87 15.

Ut ubi primum quis legerit, ibi permaneat clericus.

16. Ut pro causis ecclesiarum exsecutores vel advocati a principe postulentur.

17. Ut neque dimissus, neque dimissa alteri conjungantur.

18. De his qui in sua provincia non communicant ubi alibi non communicent.

19. De clericis qui apud principem saeculare judicium aut synodale impleverint.

20. Ut sine formatis nemo ad comitatum proficiscatur, et qualiter formatae fiant.

21. De episcopis qui quod repetere poterant, praetermissa synodo invaserunt.

22. De clericis qui de judicio episcoporum suorum conqueruntur.

23. De his qui apud haereticos poenitentiam acceperunt.

24. De episcopis negligentibus adversus haereticos.

25. Unde supra.

26. De virginibus quae infra viginti quinque annos, necessitate cogente, velantur.

27. De episcopis qui post acta Carthaginensis synodi retenti sunt ad reliqua peragenda.

INCIPIT CONCILIUM MILEVITANUM.

Gloriosissimis imperatoribus Arcadio et Honorio, Augustis viris, clarissimis consulibus, sexto Kalendas Septembris in civitate Milevitana, in secretario basilicae cum Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis in concilio universali consedisset, astantibus diaconibus, Aurelius episcopus dixit: Quoniam Ecclesiae sanctae unum est corpus, omniumque membrorum caput est, unum factum est, volente Domino, ac nostram infirmitatem juvante, ut ad hanc ecclesiam conveniremus dilectionis et fraternitatis gratia invitati, unde quaeso charitatem vestram, quia ita credendum est, quod noster accessus ad vos nec superfluus nec insuavis est cunctis, ideoque pariter quaedam de causis fidei, unde nunc quaestio Pelagianorum imminet, in hoc coetu sanctissimo primitus

tractentur, deinde subsequantur, et aliqua quae disciplinae ecclesiasticae necessaria existunt.

CAP. I.

Placuit ergo omnibus episcopis qui fuerunt in hac sancta synodo, constituere haec quae in praesenti concilio definita sunt, ut quicunque dicit: Adam primum hominem mortalem factum, ita ut sive peccaret, sive non peccaret, moreretur in corpore, hoc est de corpore exiret, non peccati merito, sed necessitate naturae, anathema sit.

II.

Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteris matrum baptizandos negat, aut dicit quidem: In remissionem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati quod regenerationis lavacro expietur, unde fit consequens, ut in eis forma baptismatis in remissionem peccatorum

non vera, sed falsa intelligatur, anathema sit, quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus, per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum in nos, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt, nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit, propter hanc enim regulam fidei etiam parvuli qui nihil peccatorum in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissione veraciter baptizantur, ut in eis regeneratione mundetur quod generatione traxerunt.

III.

Item placuit ut quicunque dixerit gratiam Dei,

in qua justificamur per Jesum Christum Dominum nostrum ad solam remissionem peccatorum valere, quae jam commissa sunt, non etiam ad adjutorium ut non committantur, anathema sit

IV.

Item quisquis dixerit eamdem gratiam Dei per Jesum Christum Dominum nostrum propter hoc tantum nos adjuvare ad solam non peccandum, quia per ipsam nobis revelatur et aperitur intelligentia mandatorum ut sciamus quid appetere, quid vitare debeamus, non autem per illam nobis praestari, ut quod faciendum cognoverimus etiam facere diligamus atque valeamus, anathema sit, cum dicat Apostolus: Scientia inflat, charitas vero aedificat, valde impium est ut credamus ad eam quae inflat nos habere gratiam Christi, ad eam quae aedificat non habere,

cum sit utrumque donum Dei, et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus, ut aedificante charitate scientia non possit inflare, sicut autem de Deo scriptum est, qui docet hominem scientiam, ita etiam scriptum est.

V.

Item placuit ut quicunque dixerit ideo nobis gratiam justificationis (charitas ex Deo est) dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tanquam et si gratia non daretur non quidem facile, sed tamen possimus etiam sine illa implere divina mandata, anathema sit.

De fructibus enim mandatorum Dominus loquebatur, ubi non ait, sine me difficilius potestis facere, sed ait, sine me nihil potestis facere.

VI.

Item placuit, quod ait sanctus Joannes apostolus, si dixerimus quia peccatum non habemus, nosipsos seducimus, et veritas in nobis non est, quisquis sic accipiendum putaverit, ut dicat propter humanitatem non oportere dici, nos non habere peccatum, non quia veritas est, anathema sit.

Sequitur eum Apostolus, et adjungit: Si autem confessi fuerimus peccata nostra, fidelis est et justus qui remittat nobis peccata, et mundet nos ab omni iniquitate, ubi satis apparet hoc non tantum humiliter, sed etiam veraciter dici; poterat enim Apostolus dicere: Si dixerimus quia non habemus peccatum, nos ipsos extollimus, et humilitas in nobis non est; sed cum

ait nosipsos decipimus, et veritas in nobis non est, satis ostendit eum qui se dixerit non habere peccatum, non verum loqui sed falsum.

VII.

Item placuit, ut quicunque dixerit in oratione Dominica, ideo dicere sanctos, dimitte nobis debita nostra, ut non pro seipsis hoc dicant, quia non est eis jam necessaria ista petitio, sed pro aliis qui sunt in suo populo peccatores, et ideo non dicere unumquemque sanctorum, dimitte mihi debita mea, sed dimitte nobis debita nostra, ut hoc pro aliis potius quam pro se justus petere intelligatur, anathema sit.

Sanctus enim et justus erat apostolus Jacobus cum dicebat, in multis enim offendimus omnes.

Nam quare additum est omnes, nisi ut ista sententia conveniret, et in psalmo ubi legitur: Non intres in judicium

cum servo tuo, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens; et in oratione sapientissimi Salomonis: Non est homo qui non peccet; et in libro Job: In manu omnis hominis signat, ut sciat omnis homo infirmitatem suam.

Unde etiam Daniel sanctus et justus cum in oratione pluraliter diceret: Peccavimus, iniquitatem fecimus, et caetera, quae ibi veraciter et humiliter confitetur, ne putaretur, quemadmodum quidam sentiunt haec non de suis, sed de populi sui potius dixisse peccatis, postea dixit: Cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei Domino Deo nostro, noluit dicere peccata nostra, sed populi sui dixit et sua, quia futuros istos qui tam male intelligunt, tanquam propheta praevidit.

VIII.

Item placuit, ut quicunque verba ipsa Dominicae orationis ubi dicimus: Dimitte nobis debita nostra, ita volunt a sanctis dici, ut humiliter non veraciter hoc dicatur, anathema sit.

Quis enim ferat orantem et non hominibus, sed ipsi Domino mentientem qui labiis sibi dicit dimitti velle, et corde dicit, quae sibi dimittantur, debita non habere?

Hucusque de fide contra Pelagianos, nunc regulae tractantur ecclesiasticae.

IX.

Placuit ut non sit ultra fatigandis fratribus anniversaria necessitas, sed quoties exegerit causa communis, id est, totius Africae undecunque ad hanc sedem pro concilio datae litterae fuerint, congregandam esse synodum in ea provincia ubi opportunitas persuaserit, causae autem quae communes non sunt,

suis provinciis judicentur.

X.

Placuit etiam pati ut omnium episcoporum epistolis omnibus de concilio dandis sanctitas tua sola subscribat.

XI.

Placuit et illud adversus haereticos, vel paganos, vel eorum superstitiones, ut legati missi de hoc glorioso concilio quidquid utile providerint a gloriosissimis principibus impetrent.

XII.

Placuit etiam et illud, ut preces vel orationes, seu missae quae probatae fuerint in concilio, sive praefationes, sive commendationes, seu manus impositiones ab omnibus celebrentur, nec aliae omnino dicantur in ecclesia, nisi quae a prudentioribus tractatae vel comprobatae in synodo fuerint, ne forte

aliquid contra fidem per ignorantiam, vel per minus studium sit compositum.

XIII.

Palentinus episcopus dixit: Si permittit bonum patientiae vestrae, prosequar ea quae necessaria sunt ecclesiasticae disciplinae.

Scimus enim sic inviolatam permansisse ecclesiasticam disciplinam, ita ut nullus fratrum prioribus suis se aliquando auderet anteponere, sed officiis legitimis id semper exhibitum est prioribus, quod ab insequentibus rationabiliter semper acciperetur.

Hunc ordinem jubeat sanctitas vestra melius vestris interlocutionibus roborare.

Aurelius episcopus dixit: Non decuerat quidem ut haec repeteremus, nisi forte existerent inconsideratae mentes quorumdam quae ad haec statuenda nostros acuerent sensus, sed et communis

haec causa est quam insinuavit frater et coepiscopus noster, ut unusquisque nostrum ordinem sibi decretum a Deo cognoscat, et posteriores anterioribus deferant, nec eis inconsultis aliquid agere praesumant.

Qua de re oportet eos qui putaverint spretis majoribus aliquid praesumendum competenter esse ab omni concilio coercendos.

Universi episcopi dixerunt: Hic ordo et a patribus et a majoribus est servatus, et a nobis Deo propitio servabitur, salvo etiam jure primatus Numidiae et Mauritaniae.

XIV.

Deinde placuit ut quicunque deinceps ab episcopis ordinantur, litteras accipiant ab ordinatoribus suis manu eorum subscriptas, continentes consulem et diem, ut nulla altercatio de posterioribus vel anterioribus oriatur.

XV.

Item placuit ut quicunque in ecclesia vel semel legerit ab alia ecclesia, ad clericatum non teneatur.

XVI.

Placuit praeterea, ut exsecutoribus in omnibus justis desideriis impartiatur, placuit etiam ut petatur a gloriosissimis imperatoribus, ut jubeant judicibus dare petitos sibi defensores scholasticos 88 qui in actu sint, vel in officio defensionum causarum ecclesiasticarum, ut more sacerdotum provinciae, id est, ipsi qui defensionem ecclesiarum susceperint, habeant facultatem pro negotiis ecclesiarum (quoties necessitas flagitaverit) vel ad obsistendum callide decipientibus vel obrepentibus, vel ad necessaria suggerenda ingredi judicum secretaria.

XVII.

Placuit ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam, neque dimissus ab uxore neque dimissa a marito alteri conjungantur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur, quod si contempserint ad poenitentiam redigantur, in qua causa legem imperialem petendam promulgari.

XVIII.

Placuit, ut quicunque non communicans in provincia propria in aliis provinciis vel transmarinis partibus ad communicandum obrepserit, jacturam communionis vel Clericatus excipiat.

XIX.

Placuit, ut quicunque ad imperatorem cognitionem judiciorum publicorum ab episcopis petierit, honore proprio privetur, si autem episcopale

judicium ab imperatore postulaverit, nihil ei obsit.

XX.

Placuit, ut quicunque clericus propter necessitatem suam alicubi ad comitatum ire voluerit, formatam ab episcopo suo accipiat, quod si sine formata voluerit pergere, a communione removeatur, quod si alicubi ei repentina necessitas orta fuerit ad comitatum pergendi, alleget apud episcopum loci ejus ipsam necessitatem, et de hoc scripta ejusdem episcopi deferat, formatae autem quae a primatibus, vel a quibuscunque episcopis clericis propriis dantur, habeant diem Paschae.

Quod si adhuc ejusdem anni Paschae dies incerta est, ille praecedens adjungatur quomodo solet post consulatum in publicis gestis ascribi.

XXI.

Item placuit, ut quicunque episcopi, quascunque

ecclesias vel plebes quas ad suam cathedram aestimant pertinere, non ita repetunt ut causas suas episcopis judicantibus agant, sed si in alio retinente irruerint, sive volentibus sive nolentibus plebibus causae suae detrimentum patiantur, et quicunque jam hoc fecerint, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat, quem constiterit praetermissis judiciis ecclesiasticis irruisse, nec sibi quisque blandiatur, si a primate ut retineat litteras, impetrarit, sed sive habeat litteras, sive non habeat, conveniat eum qui tenet, et ejus litteras accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse ecclesiam ad se pertinentem; si autem ille aliquam quaestionem retulerit per episcopos judices causa finiatur, sive eis primates dederint, sive

quos ipsos vicinos ex consensu delegerint.

XXII.

Item placuit, ut presbyteri, diaconi, vel caeteri inferiores clerici in causas quas habuerint, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos audiant, et inter eos quidquid est, finiant adhibiti ab eis ex consensu episcoporum suorum.

Quod si et ab eis provocandum putaverint, non provocent, nisi ad Africana concilia, vel ad primates provinciarum suarum, ad transmarina autem qui putaverit appellandum a nullo intra Africam in communione suscipiatur.

XXIII.

Placuit, ut quicunque conversus ab haereticis dixerit se apud eos poenitentiam accipere, unusquisque catholicus episcopus requirat, ubi et ob quam causam apud eosdem haereticos poenitentiam

susceperit, ut cum documentis certis hoc ipsum approbaverit sibi pro qualitate peccati, sicut eidem episcopo catholico visum fuerit, tempus poenitentiae vel reconciliationis decernat.

XXIV.

Item placuit, ut quicunque negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem lucrari conveniantur a diligentibus vicinis episcopis, ut id agere non morentur, quod si intra sex menses a die conventionis non hoc fecerint, qui potuerit eas lucrari ad ipsum pertineant, ita sane ut si ille ad quem pertinuisse videbantur, probare potuerit magis illius electam negligentiam ab haereticis

impune ut ibi sint et suam diligentiam fuisse praeventam, ut eo modo ejus cura solertior vitaretur, cum hoc judices episcopi cognoverint, sive cathedrae loca restituant.

Sane si episcopi inter quos causa versatur, diversarum sunt provinciarum, ille primas det judices in cujus provincia est locus de quo contenditur, si autem ex communi placito vicinos judices elegerint, aut duo eligantur aut tres, quod si tres elegerint, aut omnium sententiam sequantur, aut duorum, judicibus autem quos communis consensus elegerit, non liceat provocare, et quisquis probatus fuerit pro contumacia nolle obtemperare judicibus, cum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det litteras ut nullus ei communicet episcoporum donec obtemperet.

XXV.

Si in matricibus cathedris episcopus negligens fuerit adversus haereticos, conveniatur a vicinis episcopis diligentibus, et ei sua negligentia demonstretur, ut se excusare non possit; quod si ex die quo convenitur intra sex menses, si in ejus provincia exsecutio fuerit, et non eos ad unitatem catholicam convertendos curaverit, non ei communicetur donec impleat; si autem exsecutor ad loca non venerit, non ascribatur episcopo, si autem probatum fuerit eum de communione illorum fuisse mentitum dicendo eos communicasse quos eo sciente non communicasse constiterit, etiam episcopatum amittat.

XXVI.

Item placuit, ut quicunque episcoporum necessitate periclitantis pudicitiae virginalis, cum

vel petitor potens, vel raptor aliquis formidatur, vel si aliquo etiam mortis scrupulo periculoso compuncta fuerit, nec non velata fuerit, aut exigentibus parentibus, aut his ad quorum curam pertinet, velaverit virginem, seu velavit intra viginti quinque annos aetatis, non ei obsit concilium, quod de isto annorum numero constitutum est.

XXVII.

Item placuit ne diutius universi episcopi qui ad concilium congregati sunt, tenerentur ab universo concilio ternos judices de singulis provinciis eligi, et electi sunt de provincia Carthaginensi Vincentius, Fortunatianus et Clarus de provincia Numidiae, Alippius Augustinus, et Restitutus de provincia Bizancena, cum sancto sene Domitiano primate Cresconius, Jocundus et Melianus, de Mauritania

Sitifensi, Severianus, Asiaticus, et Donatus, de provincia Tripolitana, Plautius qui ex more legatus unus est missus.

Qui omnes cum sancto sene Aurelio universa cognoscant, a quo petiit universum concilium, ut cunctis sive gestis quae confecta jam sunt, sive episcopis ipse subscribat, et subscripserunt.

Aurelius episcopus Ecclesiae Carthaginensis, huic decreto consensi et perlecto subscripsi; Donatianus Telepsensis primae sedis subscripsi; Augustinus Hipponae Regiensis subscripsi.

Similiter et omnes episcopi subscripserunt.

Hucusque concilia Africae.

SEQUUNTUR CONCILIA GALLIAE.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII ARELATENSIS.

10. Ut cujus uxor adulteravit, ipse aliam non

1. Ut uno die et tempore Pascha celebretur.

2. Ut ubi quisque ordinatur, ibi permaneat.

3. Ut qui in pace arma projiciunt, excommunicentur.

4. Ut aurigae dum agitant excommunicentur.

5. Ut qui in theatris conveniunt, excommunicentur.

6. Ut in infirmitate conversi manus impositionem accipiant.

7. De praesidibus, ut cum conscientia episcopi sui communicent.

8. Ut ex haeresi conversi in Trinitate baptizentur.

9. Ut qui confessorum litteras portant, alias accipiant.

accipiat. 11. Ut feminae fideles quae gentibus se junxerunt, excommunicentur.

12. Ut clerici feneratores excommunicentur.

13. Ut proditores fratrum, vel vasorum, seu Scripturarum cum verberibus deponantur.

14. Ut falsi accusatores fratrum usque ad exitum excommunicentur.

15. Ut levitae non offerant.

16. Ut poenitentes ubi acceperint onerationem ibi communicent.

17. Ut nullus episcopus alium conculcet episcopum.

18. Ut diaconus nihil sine presbytero suo agat.

19. Ut presbyteri sine conscientia episcoporum suorum nihil faciant.

20. Ut peregrino episcopo locus sacrificandi detur.

21. Ut sine tribus episcopis nullus episcopus ordinetur.

22. Ut clericus alibi transiens excommunicetur.

23. Ut apostatae qui tardius revertuntur, nisi per dignam poenitentiam non recipiantur.

INCIPIT CONCILIUM ARELATENSE PRIMUM Habitum tempore Constantini imperatoris.

Domino et sanctissimo Sylvestro episcopo coetus episcoporum qui adunati fuerunt in oppido Arelatensi.

Quae decrevimus communi concilio charitative significamus, ut omnes sciant quid in futurum observare debeant.

CAP. I.

De observatione Paschae Domini, ut uno die et tempore per omnem orbem observetur, et juxta consuedinem litteras ad omnes tu dirigas.

II.

De his qui in quibuscunque locis ordinati fuerint ministri, in ipsis locis perseverent.

III.

De his qui arma projiciunt in pace, placuit, abstinere eos a communione.

IV.

De agitatoribus qui fideles sunt, placuit eos quandiu agitant a communione separari.

V.

De theatricis, et ipsos placuit (quandiu agunt)

a communione separari.

VI.

De his qui infirmitate credere volunt, placuit debere his manum imponi.

89

VII.

De praesidibus qui fideles ad praesidatum prosiliunt ita placuit, ut cum promoti fuerint litteras accipiant ecclesiasticas communicatorias, ita tamen ut quibuscunque locis gesserint ab episcopo ejusdem loci cura de illis agatur, ut cum coeperint cum disciplina publica agere, tunc demum a communione

excludantur, similiter et de his fiat qui rempublicam agere volunt.

VIII.

De Arianis qui propria lege sua utuntur, ut rebaptizentur placuit.

Si ad ecclesiam aliqui de hac haeresi venerint, interrogent eos nostrae fidei sacerdotes symbolum, et si praeviderint in Patre et Filio et Spiritu sancto eos baptizatos, manus eis tantum imponatur, ut accipiant Spiritum sanctum.

Quod si interrogati, non responderint hanc Trinitatem, non baptizentur.

IX.

De his qui confessorum litteras afferunt, placuit ut sublatis eis litteris, alias accipiant communicatorias.

X.

De his qui conjuges suas in adulterio deprehendunt, et iidem sunt adolescentes fideles et prohibentur

nubere, placuit ut in quantum potest consilium eis detur, ne viventibus uxoribus suis, licet adulteris, alias accipiant.

XI.

De puellis fidelibus quae gentibus junguntur, placuit ut aliquanto tempore a communione separentur.

XII.

De ministris qui fenerantur, placuit eos juxta formam divinitus datam a communione abstinere.

XIII.

De his qui Scripturas sanctas tradidisse dicuntur,

vel vasa Dominica, vel nomina fratrum suorum, placuit nobis, ut quicunque eorum in actis publicis fuerit detectus, vel verbis nudis ab ordine cleri amoveatur.

Nam si iidem aliquos ordinasse fuerint deprehensi, et si in his qui ordinaverunt, ratio subsistit, non tamen illis subsistat ordinatio, quoniam multi sunt qui contra ecclesiasticam regulam pugnare videntur, et per testes redemptos putant se ad accusationem admitti debere, qui omnino non admittantur, nisi (ut supra diximus) actis publicis docuerint omni se suspicione carere.

XIV.

De his qui falso accusant fratres suos, placuit eos usque ad exitum non communicare, sed falsum testem (juxta Scripturam) impunitum non licere esse.

XV.

De diaconibus, quos cognovimus multis locis offerre, placuit minime fieri debere.

XVI.

De his qui pro delicto suo a communione separantur, ita placuit, ut quibuscunque locis fuerant exclusi, eodem loco communionem consequantur.

XVII.

Ut nullus episcoporum alium episcopum conculcet.

XVIII.

De diaconibus urbicis, ut non aliquid per se praesumant, sed honor presbyteris reservetur.

XIX.

Ut presbyteri sine conscientia episcoporum nihil faciant.

XX.

Ut peregrino episcopo locus satisfaciendi detur.

XXI.

De his qui usurpant sibi quod soli debeant episcopum ordinare, placuit, ut nullus hoc sibi praesumat, nisi assumptis sibi aliis septem episcopis, si tamen non potuerint septem, sine tribus fratribus non audeant ordinare.

XXII.

De presbyteris aut diaconibus qui solent dimittere loca sua in quibus ordinati sunt et ad alia loca se transtulerunt, placuit ut his locis ministrent quibus praefixi sunt; qui, relictis locis suis,

ad alium locum se deferre voluerint, deponantur.

XXIII.

De his qui apostatant, et antequam se ad ecclesiam repraesentent, nec quidem poenitentiam agere quaerunt, et postea in infirmitate arrepti, petunt communionem, placuit eis non dandam communionem, nisi revelaverint et agerint dignos fructus poenitentiae.

Explicit concilium Arelatense primum.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII SECUNDI ARELATENSIS.

1. De neophitis clericis non ordinandis.

2. Qualiter conjugati ad sacerdotium provehantur.

3. Ut nullus clericus aut diaconus in solatio suo extraneam habeat mulierem 4.

Ut nullus clericus in cellario vel in secreto intromittat puellam.

5. Ut episcopus cum ordinatur cum consensu metropolitani, tres eum ordinent episcopi.

6. De episcopo qui sine metropolitani consensu fuerit ordinatus.

7. De his qui seipsos abscindunt.

8. De his qui excommunicatos alterius suscipiunt.

9. Ut Novatiani in communionem non suscipiantur.

10. De his qui in persecutione praevaricati sunt.

11. De his qui poenis victi. sacrificare compulsi sunt.

12. De his qui in poenitentia positi vitam excesserunt.

13. Ut ne quis qualibet necessitate suam relinquat ecclesiam.

14. Ne clericus usuram accipiat.

15. Ne diaconus coram presbytero sedeat vel Eucharistiam tradat.

16. Ut Fotiniani et Paulianistae baptizentur.

17. Ut haeretici qui in Trinitate baptizati sunt, cum chrismate et manus impositione recipiantur.

18. Ut metropolitani arbitrio synodus congregetur.

19. Ut nulli episcopo liceat a synodo deesse, vel ante peractam synodum discedere.

20. De aurigis et theatricis fidelibus.

21. Si post acceptam poenitentiam quis nupserit.

22. Ut poenitentia conjugatis ex consensu detur.

23. De sacerdotibus qui idololatriam non everterunt.

24. De accusatoribus fratrum.

25. De apostatis si non revertuntur.

Finiunt capitula.

INCIPIT CONCILIUM ARELATENSE SECUNDUM.

Nomina auctorum ejusdem concilii.

Ex Sicilia Syracusanorum Sixtus episcopus, et Florus diaconus ex provincia Campaniae civitatis, Prothus episcopus et Agrippa, et Tutus diaconus ex provincia Apauli, Pardus episcopus, et Crescens diaconus ex provincia Damulti, Theodorus episcopus, et Agathon diaconus ex urbe Roma quos Silvester

episcopus misit, Claudianus et Abitus presbyteri, Eugenius et Quiriacus diaconi ex provincia Italiae, Orosius episcopus, Nazareus lector, ex provincia Viennensium civitatis Arelas, Martinus episcopus, Salanias presbyter, Nicetus Afer, Ursinis, et Petrus diacones ex provincia qua supra Viennensium,

Verus episcopus, Bedas exorcista, ex civitate Vasione Dammas episcopus, Victor exorcista, ex civitate Aurasicorum, Laustinus presbyter ex porta, Innocentius diaconus, Agapius exorcista, ex provincia Gallia civitatis Remorum, Ibethanius episcopus, Prigenius diaconus ex civitate Rothomagensium, Avidamus episcopus, Nicetius diaconus, ex civitate Augusta, Idonupetius episcopus, Amandus presbyter, Filomatis diaconus, ex civitate Helvidono, Votius episcopus, Pitulius exorcista, ex civitate Agrippina, Maternus episcopus, Maurinus diaconus ex provincia Aquitanica civitatis Vagalii, Genialis episcopus ex civitate Burdegala, Orientalis episcopus, Flavius diaconus, ex civitate Verorum, Artius episcopus, Felix exorcista ex civitate Tholosa, Martinus

episcopus, Leontius diaconus ex provincia Bitania, Eburius episcopus ex civitate Culnia, Adelsius ex civitate Romanorum, Liberius episcopus, Flonetius diaconus ex civitate Betica, Sabinus presbyter ex civitate Tarcacona, Probatus presbyter, Castorius diaconus ex civitate Caesaraugusta, Clementinus presbyter, Rovinus exorcista ex civitate Tebestigenstium, Trimanus presbyter, Victor diaconus ex provincia Mauritania Caesariensi, Fortunatus episcopus, Deuterius diaconus ex provincia Sardinia, Quintus episcopus, Admonius presbyter ex provincia Africa, Cecilianus presbyter, Sperantius diaconus ex civitate Onina, Lampadius episcopus ex civitate Utica, Victor episcopus ex civitate Beneventina, Anastasius episcopus ex civitate Turbistina,

Faustus episcopus ex civitate Cocofeltis, Surgentius episcopus ex Numidia, Victor episcopus ex civitate Virensium, Vitalis episcopus ex portu urbis Romae, Gregorius episcopus ex Centumcellis, Epitatus episcopus ex civitate Ostensi, Leontius et Macharius presbyteri.

I.

Ordinari ad diaconatus vel sacerdotii officium neophitum non debere.

II.

Assumi aliquem ad sacerdotium non posse in conjugii vinculo constitutum, nisi fuerit promissa conversio.

III.

Si quis de clericis a gradu diaconatus in solatio suo mulierem praeter aviam, matrem, sororem, filiam, neptem, vel conversam secum uxorem habere praesumpserit, a communione alienus habeatur;

par quoque et mulierem (si se separare noluerit) poena percellat.

IV.

Nullus diaconus, vel presbyter, vel episcopus ad cellarii secretum intromittat puellam vel ingenuam, vel ancillam.

V.

Nullus episcopus sine metropolitani permissu, nec episcopus metropolitanus sine tribus episcopis comprovincialibus, praesumat episcopum ordinare, ita ut alii comprovinciales epistolis admoneantur, ut se suo responso consensisse significent.

Quod si inter partes aliqua fuerit dubitatio-majori numero metropolitanus in electione consentiat.

VI.

Illud autem ante omnia clareat, eum qui sine conscientia metropolitani constitutus fuerit episcopus

juxta magnam synodum esse episcopum non debere.

VII.

Si qui se carnali vitio repugnare nescientes abscindunt, ad clerum pervenire non possunt.

VIII.

Si quis excommunicatum alterius sive clericum, sive saecularem recipere post interdictum praesumpserit, 90 noverit se reum fraternitatis factum causam in concilio redditurum.

IX.

Novatianum in communionem recipi non debere, nisi suscepta poenitentia incredulitatis praeteritum damnet errorem.

X.

De his qui in persecutione praevaricati sunt, si voluntarie fidem negaverint, hoc de eis Nicaena synodus statuit, ut quinque annis inter catechumenos exeant, et duos inter discommunicantes, ita ut communionem

inter poenitentes non praesumant, in potestate tamen vel arbitrio erit episcopi, ut si eos ex animo errorem deflere et agere poenitentiam viderit, si ad communionem in propria ecclesia velit humanitate suscipere.

XI.

Si qui vero dolore victi et pondere persecutionis negare et sacrificare compulsi sunt, duobus annis inter catechumenos, triennio inter poenitentes habeantur a communione suspensi.

XII.

De his qui in poenitentia positi vitam excesserunt, placuit, nullum communione vacuum debere dimitti, sed pro eo quod honoravit poenitentiam, oblatio illius recipiatur.

XIII.

Nullus cujuscumque ordinis clericus, non diaconus, non presbyter, non episcopus, quacumque

occasione faciente, propriam relinquat ecclesiam, sed omnimode aut excommunicetur, aut redire cogatur.

Quod si aliquis commorationis tempore, invito episcopo suo, in aliena ecclesia habitans, ab episcopo loci clericus fuerit ordinatus, hujusmodi ordinatio irrita habeatur.

XIV.

Si quis clericus pecuniam dedit ad usuram, aut conductor alienae rei voluerit esse, aut turpis lucri gratia aliquod genus negotiationis exerceat, depositus a clero, a communione alienus habeatur.

XV.

In secretario diaconos inter presbyteros sedere non liceat, vel corpus Christi praesente presbytero tradere non praesumant, quod si fecerint, ab officio diaconatus abscedant.

XVI.

Fotinianos sive Paulianistas secundum patrum

statuta baptizari oportet.

XVII.

Bononianos autem ex eodem errore venientes (quos sicut Arianos baptizari in Trinitate manifestum est) dum interrogati fidem nostram ex toto corde confessi fuerint, cum chrismate et manus impositione in ecclesia recipi sufficit.

XVIII.

Ad Arelatensis episcopi arbitrium synodus est congreganda, ad quam urbem ex omnibus mundi partibus sub sancti Martini tempore legimus celebratum fuisse concilium atque conventum, si quis commonitus infirmitatis causa defuerit, personam vice sua dirigat.

XIX.

Si quis autem adesse neglexerit, aut coetum fratrum, antequam dissolvatur concilium, crediderit

deserendum, alienum se a fratrum communione cognoscat, nec eum recipi liceat, nisi in sequenti synodo fuerit absolutus.

XX.

De agitatoribus sive theatricis qui fideles sunt, placuit eos quandiu agunt, a communione separari.

XXI.

Poenitentes quae defuncto viro aliis nubere praesumpserint, vel suspecta, vel interdicta familiaritate cum extraneo junxerint, cum eodem ab Ecclesiae liminibus arceantur.

Haec etiam de viro in poenitentia posito placuit observari.

XXII.

Poenitentiam conjugatis nonnisi ex consensu dandam.

XXIII.

Si in alicujus presbyterio infideles, aut faculas accenderint, aut arbores, fontes vel saxa venerentur, si haec eruere neglexerit, sacrilegi se esse

reum cognoscat, dominus autem ordinator rei ipsius,

si admonitus emendare noluerit, communione privetur.

XXIV.

Eos qui falsa fratribus capitalia objecisse convicti fuerint, placuit eos usque ad exitum non communicare, sicut magna synodus ante constituit, nisi digna satisfactione poenituerint.

XXV.

Si qui post sanctam religionis professionem apostatant, et ad saeculum redeunt, et postmodum poenitentiae remedia non requirunt, sine poenitentia communionem penitus non accipiant, quos etiam jubemus ad clericatus officium non admitti, et quicumque ille sit, post poenitentiam, saecularem habitum non praesumat, quod si praesumpserit, ab ecclesia alienus habeatur.

Explicit concilium Arelatense secundum.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII TERTII ARELATENSIS.

1. Ut diaconus ante 25, et sacerdos ante 30 annos non ordinetur.

2. Ut digami vel poenitentes vel repudiatarum mariti ad sacerdotium non provehantur.

3. Ut laicus ante annum conversionis non ordinetur.

4. Ut qui clericum alienum defendere nititur, communione privetur.

INCIPIT CONCILIUM ARELATENSE TERTIUM Viginti quatuor episcoporum, aera CCCCLXI.

Martiano Augusto Opilione et Vincomalone consulibus, VIII Idus Julii cum voluntate Dei ad dedicationem basilicae sanctae Mariae in Arelatensi civitate sacerdotes Domini convenissent, congruum eis et rationabile visum est, ut primum de observandis canonibus attentissima sollicitudine pertractantes qualiter ab ipsis ecclesiasticae regulae servarentur, salubri concilio definirent.

CAP. I.

Et quia in ordinandis clericis antiquorum patrum statuta non ad integrum (sicut expedit) observata esse cognoscuntur ne forte quorumcumque importunis et inordinatis precibus sacerdotes Domini fatigentur, et ea quae toties sunt praecepta transgredi compellantur, hoc inter se observandum esse definiunt, ut nullus episcoporum diaconum antequam

viginti quinque annos impleat ordinare praesumat, episcopatus vero vel presbyteri honorem nullus laicus ante praemissam anni conversionem, vel ante triginta annos aetatis accipiat.

II.

Nullus poenitentem, nullus digamum, nullus viduarum maritos in praedictis honoribus audeat ordinare, et licet haec jam prope omnium canonum instituta contineant, tamen ne cuiquam sacerdotum supplicantium (sicut jam diximus) importunitas vel suggestio iniqua subrepat necesse fuit, ut nunc severiorem regulam sibi velint Domini sacerdotes imponere, et ideo quicunque ab hac die contra ea quae superius sunt comprehensa clericum ordinare praesumpserit, ab ea die qua ei potuit hoc approbari anno integro missas facere non praesumat.

Quam rem si quis observare noluerit, et contra consessum fratrum faciens missas celebrare praesumpserit, ab

omnium fratrum charitate noverit se alienum, quia dignum est ut severitatem ecclesiasticae disciplinae sentiat qui salubriter a sanctis Patribus instituta observare contemnit.

III.

Et licet de laicis prolixiora tempora antiqui Patres ordinaverint observanda, tamen quia accrescunt numeri ecclesiarum, necesse est nobis sine praejudicio duntaxat canonum constituere antiquorum, ut nullus metropolitanorum cuicumque laico dignitatem episcopatus tribuat, sed nec reliqui pontifices presbyterii vel diaconatus honorem conferre praesumant, nisi anno integro fuerit praemissa conversio.

IV.

Si forte aliquis clericorum regulam disciplinae ecclesiasticae subterfugiens fuerit evagatus quicumque eum susceperit, et illum pontifici suo non reconciliaverit,

sed magis defensare praesumpserit ecclesiae communione privetur.

Caesarius in Christi nomine episcopus definitionem hanc sanctorum fratrum meorum vel meam relegi et subscripsi; Contumeliosus episcopus consensi et subscripsi: Filiargius episcopus subscripsi; Pretaxatus episcopus subs.

; Maximus episcopus sub.

; Julianus episcopus sub.

; Florentius episcopus subscripsi.

Item Cyprianus episcopus sub.

; Coelestinus episcopus subscripsi; Proitianus episcopus sub.

; Eucherius episcopus subsc.

; Catafronius presbyter directus a dominis meis Agricio et Severo episcopis subscripsi; ego Desiderius presbyter directus a domino meo Joanne episcopo consensi et subscripsi; Leontius presbyter directus a domino meo Constantino episcopo subscripsi; ego Metherius directus a domino meo Galliano episcopo consensi et subscripsi.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII VALENTINI.

1. De digamis non consecrandis.

2. Ut devota, si se maritaverit vel moechata fuerit, poenitentiae deputetur.

3. Circa eorum vero personas qui se post unum et

sanctum lavacrum vel profanis sacrificiis daemonum, vel incesta lavatione polluerunt.

4. Ut sacerdotes vel levita, si de se crimen aliquod confitetur, deponatur.

INCIPIT CONCILIUM VALENTINUM Triginta episcoporum, aera CCCCXIII, sub Gratiano et Valentiniano imperatoribus, Gratiano III. et Quintino consulibus.

Dilectissimis fratribus per Gallias et quinque provincias constitutis episcopis, Fegadius, Emerius Florentius, Artimus, Emilianus, Britto, Justus, Eufodius, Rodamius, Evortius, Cretus, Concordius, Constantinus, Paulus, Anterius, Felix, Neuterius, Urbanus, Simplicius et Vincentius episcopi in Domino salutem.

Transactis Valentinum omnibus et in Dei nomine in statu meliore compositis quae fuerunt coepta causa dissidii, quorumdam fuit patrum utilis et religiosa suggestio retractata de his quae nec recipere possumus ob Ecclesiae sanctitatem, nec tamen usquequaque consuetudinis causa damnare, ita enim per omnes ecclesias ejusmodi vitii germen inolevit, ut ad plena remedia non facilis sit recursus, certe non sine

verecundia eorum quibus causa contigit subcisivum quod circa fratres generat odium, 91 moderatoque consilio ea cautelae ratio servata est, quae et scandala submoveret et sanctitatem Ecclesiae custodiret.

CAP. I.

Decet ergo neminem post hanc synodum, qua ejusmodi illicitis vel sero succurritur, de digamis, aut inter nuptarum maritos ordinari clericos posse, nec requirendum utrumne initiali sacramentis divinis, aut gentiles hac se infelici sorte necessitate maculaverunt.

II.

De puellis vero quae se Deo voverunt, si ad terrenas, nuptias sponte transierunt, id custodiendum esse decrevimus, ut poenitentes non statim ad poenitentiam recipiantur, et cum data tamen fuerit, nisi plene satisfecerint Deo in quantum ratio poposcerit,

eisdem communio differatur.

III.

Circa eorum vero personas qui se post unum et sanctum lavacrum vel profanis sacrificiis daemonum vel incesta lavatione polluerunt, eam censurae ormam diximus esse servandam, ut his juxta synodum Nicaenam satisfactionis quidam aditus non negetur, ne infelicibus lacrymis vel solatii janua desperatione claudatur, acturi vero poenitentiam usque in diem mortis, non sine spe tamen remissionis, quam ab eo plene sperare debebunt, qui ejus

largitatem et solus obtinet, et tam dives misericordia est, ut nemo desperet; Deus enim mortem non fecit, nec laetatur in perditione vivorum.

IV.

Nec illud, fratres, scribere alienum ab ecclesiae utilitate censuimus, ut sciretis quicunque sub ordinatione vel diaconatus, vel presbyterii, vel episcopatus, mortali crimine dixerint se esse pollutos, a supradictis ordinationibus submovendos reos scilicet vel veri confessione vel mendacio falsitatis.

Neque enim absolvi potest is qui in se ipsum dixerit mortis causam, quia major homicida fit.

Divina pietas vos in aeternum custodiat, dilectissimi fratres.

Item epistola ejusdem concilii.

Dilectissimis fratribus, clero et plebi ecclesiae Forojuliensis, Fegadius, Emerius, Florentius, Artemius,

Emilianus, Britto, Justus, Eufodius, Rodamius, Evortius, Constantius, Paulus, Cretus, Concordius, Anterius, Neuterius, Nicecius, Urbanus, Felix, Simplicius et Vincentius, episcopi in Domino salutem.

Quamvis tam ea Benedictus frater de sanctissimi accepti persona suggerit quae prudenti et Christiano viro sunt condigna, quam quod studio omnium vestrum ad honorem sacerdotii poscatur edixerit, tamen quia in synodo jam sederat ordinationes ejusmodi submovendas quae sine scandalo esse non possunt, non potuimus uni praestare quod caeteris negabatur.

Et licet non ignoremus multos verecundia, et nonnullos honore suscipiendi sacerdotium, et ut trepidos, quae utique signa sunt sanctitatis falsa in se rejiciendi honoris causa dixisse, tamen

quia omnium fere ad ea quae sunt pejora proclive judicium est, et hinc materies disputationum in obtrectatores sacerdotum Dei quaeritur, sedit in synodo, ut quisque de se vel vera, vel falsa dixisset, fides quam suimet testimonio confirmaret, haberetur, quapropter decretum est submovendos protinus esse ab eo gradu quem ab omni scandalo liberum esse decet, divina pietas vos in aeternum protegat

Explicit concilium Valentinum.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII LAURINATIS.

1. Ut qui approbaverit suam civitatem metropolim fuisse, teneat primatum.

2. Ut episc. qui contra statuta faciunt, honore priv.

3. De laicis qui clericis crimen intendunt.

4. De clericis qui per culpam ab episcopo suo excommunicantur.

5. De his qui se ab haereticis separare voluerint ut ab ecclesia catholica suscipiantur.

6. Ut alterius clericum non promoveat alter, nec abjectum recipiat.

7. De his qui contra interdictum sunt ordinati, vel in honore filios genuerunt.

INCIPIT CONCILIUM TAURINATE.

Fratribus dilectissimis per Gallias et quinque provincias constitutis sancta synodus quae convenit in urbe Taurinatum.

Cum ad postulationem provinciarum Galliae sacerdotes convenissemus ad Taurinatum civitatem, atque in ejusdem urbis ecclesia auditore Domino vel mediatore sederemus, auditis allegationibus episcoporum, eorum videlicet qui ad judicium fuerant, de singulis negotiis haec sententiae forma processit, quod a paucis statuta canonum servarentur, et plurimorum contentionibus adhiberetur utilis medicina.

CAP. I.

Jam cum primus omnium vir sanctus Proculus Massiliensis episcopus civitatis se tanquam

metropolitanum ecclesiis quae in secunda provincia Narbonensi positae videbantur diceret praeesse debere, atque per se ordinationes in memorata provincia summorum fieri sacerdotum, siquidem assereret easdem ecclesias vel suas fuisse, vel episcopos a se in eisdem ecclesiis ordinatos, et e diverso ejusdem regionis episcopi aliud defensarent, ac sibi alterius provinciae sacerdotem praeesse non debere contenderent, id judicatum a sancta synodo contemplatione pacis atque concordiae, ut non tam civitati ejus quae in altera provincia sita est, cujus magnitudinem penitus nesciremus, quam, nisi potissimum deferretur, ut filiis honore primatus existeret.

Dignum enim visum est, ut quamvis unitate provinciae minime teneretur, constringerentur tamen pietatis

affectu.

Haec ipsi tantum in die vitae ejus forma servabitur, ut in ecclesiis provinciae secundae Narbonae quis suas parochias vel suos discipulos fuisse constiterit ordinatos primatus habeat dignitatem.

Illud a partibus suis observandum quod licet ex superfluo non tamen inutiliter commonetur, ut ipse Proculus tanquam pius pater consacerdotes suos honoret ut filios, et memoratae provinciae sacerdotes tanquam boni filii eumdem habeant ut parentem, et invicem sibi exhibeant charitatis affectum, impleto hoc quod ait beatus Apostolus: Honore mutuo praevenientes, non alta sapientes, sed humilibus consentientes.

Illud deinde inter episcopos urbium Arelatensis et Viennensis qui de primatus apud nos honore certabant a sancta synodo definitum est, ut qui ex eis

comprobaverit suam civitatem esse metropolim, is totius provinciae honorem primatus obtineat, et ipse canonum ordinationum habeat potestatem.

Certe ad pacis vinculum conservandum hoc concilio utiliori decretum est ut, si placet, memoratarum urbium episcopis, unaquaeque de his viciniores sibi inter provincias muniat civitates, atque eas ecclesias

visitet quas oppidis suis maximas magis esse consterit, ita ut memores unanimitatis atque concordiae non alterum sibi longius usurpando quod est alii propius inquietet.

II.

Placuit itaque perpeti disciplinam quam circa Octavum, Ursionem, Remigium et Triferium episcopos sancta synodus decrevit, qui usurpatione quadam de ordinatione sacerdotum ad invidiam vocabantur, quod eis hactenus idcirco videtur indultum, ut de caetero hac auctoritate commoniti nihil usurpare conentur, siquidem ea ab hac causa excusatione defenderint, qua dicerent prius se non esse conventos.

Proinde judicavit synodus, ut si quis ex hoc fecerit contra statuta majorum, sciat is qui ordinatus

fuerit sacerdotii se honore privandum, ille vero qui ordinaverit auctoritatem se in ordinationibus vel in conciliis minime retinendam.

Non solum autem circa memoratos episcopos haec sententia praevalebit, sed circa omnes qui simili errore decepti ordinationes hujusmodi perpetrarunt.

III.

De Palladio autem laico, qui Spano presbytero non leve crimen intenderat, inter quos episcopus Triferius ejusdem criminis causas se cognovisse testatus est, id concilii decrevit auctoritas, ut idem Palladius in eadem sententia maneret, qua cognitionis tempore a Triferio fuerat sacerdote multatus, hoc ei humanitate reservato concilii ut ipse Triferius in potestate habeat, quando ei voluerit relaxare.

IV.

Statuit quoque de Exuperantio presbytero sancta synodus, qui in injuriam sancti episcopi sui Triferii gravia et multa consenserat, et frequentibus eum contumeliis provocaverat, ita ut nonnulla fecerit contra ecclesiasticam disciplinam, propter quam causam ab eo fuerat Dominica communione privatus, ut in ejus sit arbitrio restitutio ipsius in cujus potestate ejus fuit abjectio, hoc est, ut quando vel idem Exuperantius satisfecerit, vel episcopo Triferio visum fuerit, tunc gratiam communionis accipiat.

V.

Illud decrevit praeterea sanctasynodus, ut quoniam legatos episcopi Galliarum qui Felici communicant destinarunt, ut si quis ab ejus communione se voluerit sequestrare, in sanctae pacis consortium

suscipiatur juxta litteras venerabilis memoriae Ambrosii episcopi vel Romanae Ecclesiae sacerdotis dudum latas, quae in concilio legatis poenitentibus recitatae sunt.

VI.

Nec illud praetermittendum fuit quod synodi sententia definitum est, ut ecclesiam alterius secundum statuta canonum nemo suscipiat, neque suae

ecclesiae in alio gradu audeat ordinare neque abjectum recipiat in communionem.

VII.

Hi autem qui contra interdictum sunt ordinati, vel in ministerio genuerunt filios, ne ad

majores gradus ordinum permittantur [ f. ] accedant, synodi decrevit auctoritas.

Incolumes vos Dominus noster aevo longissimo conservare dignetur, domini fratres dilectissimi.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII REGIENSIS.

1. Ut perversi ordinatores nullis denuo ordinationibus intersint.

2. Ut a duobus episcopis ordinatus aliquando episcopus possit non esse.

3. De haereticis et schismaticis episcopis, si ad catholicam fidem venerint, quid observari debeat.

4. Ut episcopus et benedicat et confirmet neophytum.

5. Ut episcopus, cum sepelierit episcopum, curam habeat ecclesiae ipsius.

6. Ut absque metropolitani litteris et consensu, nullus accedat ad destitutam ecclesiam episcopo.

INCIPIT CONCILIUM REGIENSE.

Sub imperatoribus Theodosio juniore et Valentiniano, Theodosio septimo et Festo consulibus, cum in voluntate Domini apud Regiensem ecclesiam convenissemus, et transgressionis apud Ebredunensem ecclesiam habitae remedium quaereretur, qua sanctis Ecclesiae canonibus, ac reverendis Patrum constitutionibus omni parte neglectis, absque trium praesentia, absque provincialium litteris, absque metropolitani auctoritate irritam ordinationis speciem a duobus temere convenientibus 92 praesumptam esse clarebat, non minus doloris de praesumpto lapsu quam de ecclesiae ipsius convulsione in pectoribus omnium diutina collatione versatum est.

Primum itaque quia non ulciscendi, sed remediandi studium nutu Domini universorum pectoribus

prorsus sacerdotali consilio insederat in sermonibus singulis pro pietate perspecta patuit, quod sicut reproba quae praesumpta essent in irritum devocanda, ita eos qui reproba praesumpsissent, quamvis confundere censura cogeret charitati liceret absolvere, praesertim cum hi qui in tam perversa incidissent a primo lapsu ipsius diei adhibitis passim precibus culpam sibi poenitentes, aut ignorantiae proscriptioni imputassent, quia et si inveniale crederetur sacerdotem sacerdotalia statuta nescisse, levius tamen erat quam si ore impudenti fateretuse nota calcasse.

CAP. I.

Item eos qui tam incondita ac tam instabilia usurpaverant, placuit misericordiae et charitatis occursu ita in communionem dilectionemque recipi,

ut scirent secundum recentem et saluberrimam Taurinatis synodi definitionem ad perpetuam vitae istius suffusionem nullis se de caetero ordinationibus, nullis ordinariis futuros interesse consiliis, quia nihil salubre ab illis statuendum exspectaretur, qui tantae occupationis tam detestanda exempla praebuerant Ebredunensi ecclesiae.

Ante omnia mature visum, consulendum, quia quatuor de biennii mensibus sacerdote legitimo destituta hoc gravius aegrotaverat,

quod clericus innocens disciplinae (ut probatum est) memor quorumdam insolentia, ac varia perturbatione vexatus, etiam in sacerdotibus ac ministris minas, ac jurgia et vim acerbissimam perniciosa nuper caede pertulerat, nec poterat differri.

Bonorum ac disciplinae memor ne vel exspectatione videatur contumacium et inquietorum vota palpare, quorum conspirationes quae in praeteritum (quantum deprehendi potest) animadversione ecclesiastica puniendae, et in futurum mancipandae erant.

Itaque ordinationem quam canones irritam definiunt, nos quoque vacuandam esse censuimus, in qua praetermissa trium praesentia, nec expetitis comprovincialium litteris, metropolitani quoque voluntate neglecta, prorsus nihil quod episcopum faceret, ostensum est.

II.

Itaque in voluntate placuit Domini, remoto hoc qui perperam assumptus erat episcopus, fieri omnino fratrum constitutionem ecclesiastica traditione servata; verum quia haec sancta synodus non disciplinam tantum, sed et misericordiam gessit, cumque occurreret, quod se armentarius diebus proximis eidem ecclesiae multa assentatorum insolentia retulisset, occurrebant tamen quod ante admonitionem discessisset quod a nonnullis sacerdotibus in hoc ipsum confirmatus, se etiam privatae domui reddidisset, quod epistolas ad clerum ipsum emiserat, quibus episcopatum quem se indeptum agnoscebat appetere renuntiaverat, erat in nomen suum potens, et hoc ipsum quod stabiliter et impraesumptum

erat, jam tunc inordinatum et irritum futurum, protestatum esse confirmans in illam potius partem declinata sententia est, ut juveni edocto in timore Domini plus suffragaretur, quod in acto vitiosissimo interdum sana sensisset, quam quod juvenilibus titillationibus aliqua in parte cessisset.

Itaque praetermissis his quae in ingressu ipsius eum absque ullius excusationis effugio culpae associatum asseverant, velut innocentem eumdem praeterire sacerdotes

Domini qui huic concilio aderant damnatione vacuum maluerunt.

III.

Quod ergo in quibusdam schismaticis recipiendis Nicaenum concilium potuit a singulis per territoria sua, hoc etiam praesens conventus statuit ab omnibus servari debere, id est, ut cuicunque de fratribus tale aliquid charitatis concilia dictaverint, liceat unam parochiarum suarum ecclesiam cedere in qua aut chorepiscopi nomine, ut idem canon loquitur, aut peregrina, ut aiunt, communione foverentur.

Primum itaque statuitur, ut hoc in qualibet provincia praeterquam in Alpina maritima liceat, quam si in aliqua parte accesserit, ut malorum incitator et quietis impatiens damnationi quam in se provocaverat subjacebit.

Sed si quis eidem quidquam

ex his quae statuta sunt transgredienti communicaverit, a communione omnium fiat alienus, deinde nec quolibet in loco, praeter quam in publico gerentur, ne quisquam ei laicus decernatur, quem curiae et civitatis species aut ordo nobilitat.

Additur ne unquam in civitatibus vel episcoporum absentia offerre praesumat, nec ordinare vel ultimum clericum nec in eadem ecclesia, quae illi cujuscunque minima fuerit attributa, nec ulli episcoporum vel succedente aetate assumpto aliquo in rudimentis suis huic quasi pro aetatis reverentia cedere liceat, nec usquam ipsi quidquam de episcopalibus officiis usurpare, praeterquam in ecclesia quam cujusquam misericordia fuerit indeptus, in qua ei solum neophytos confirmare, et ante presbyteros offerre conceditur.

Quod si unquam

taliter aliquis charitate alterius provocatus habitationis commutationem variaverit, non aliter in alia ecclesia requiem accipiat, quam in priori habuit cui renuntiaverat, nec omnino unquam duarum ecclesiarum gubernationem obtineat, cui etiam in ea quae ipsi ceditur ministros a civitatis episcopo necesse est ordinari, sane quia ministrorum mentio facta est, et nonnulli ab ipso inventi sunt excommunicati temere in clero provecti, statutum est eos qui ita assumpti sunt deponendos.

Quibus autem nulla macula conversationis praejudicaverit, prout Ebredunensi sacerdoti constituendo visum est, aut in ecclesiae suae ministerio tenendos, aut ad ipsum quocunque habitasset transferendos, plebisque acciperent licentiam ex constitutionis hujus permissu benedicere, ut supra

definitum est, et in una eademque ecclesia neophytos confirmare.

In castellis ac vicis totum illis ante presbyteros sicubi venerint liceat quod in civitatibus omnino praescribitur.

IV.

Ut presbyteri privatim fidelibus desiderantibus benedicant, et interminatas has discussiones visum in definitas omnino presbytero per familias, per agros, per privatas domos pro desiderio fidelium facultatem benedictionis aperire, quod nonnullas

jam provincias habere occurrit, huic autem etiam in ecclesiarum plebibus per loca tamen magis quam per urbes hoc visum est esse tribuendum.

In ecclesia quoque qua ordinatus fuerit, consecrandi virginem, sicut confirmandi neophytum, jus habebit, et per omnia ut sit multae indulgentiae testimonium semper se inferiorem episcopo, superiorem presbytero agat, mandatis votisque omnium sanctorum prosequentibus vivat in timore Domini, et episcopum suum colat, Deo serviat, synodi circa se benevolentiae gratias agat, semperque indignum se indultis negatis, et imparem esse fateatur.

V.

In commune autem omnes qui convenerant sacerdotes sibimetipsis contra hujusmodi scandala praecavendum censuerunt.

Itaque propter ejusmodi temeritatem

Tous les livres