Collectio Hispana (page 7)

Anonyme · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Collectio decretalium (Isidorus Mercator), J. P. Migne · 20 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

stabili definitione consultum est, ut de caetero observaretur, ne quis ad eam ecclesiam quae episcopum perdidisset, nisi vicinae ecclesiae episcopus exsequiarum tempore accederet, qui tamen statim ecclesiae ipsius curam districtissime gereret, ne quid ante ordinationem discordantium in novitatibus clericorum subversioni liceret.

Itaque cum tale aliquid accidit, vicinis vicinarum ecclesiarum inspectio, descriptio, recensioque rerum mandatur.

VI.

Haec autem omnia exsequiarum tempore usque ad septimam defuncti agat diem, exinde ecclesiae referens mandatum metropolitani simul cum omnibus sanctis episcopis sepeliatur, ne quisquam ad ecclesiam quae summum amiserat sacerdotem nisi metropolitani

litteris invitatus (ne a plebe decipiatur) accedat, et vim pati voluisse videatur.

Ego Hilarius episcopus juxta id quod universis sanctis episcopis meis, qui mecum subscripserunt, placuit statuta Patrum his definitionibus subscripsi sub die XVI Kalendas Decembris, Theodosio Augusto VII, Festo IV consulibus.

Ego Severianus episcopus huic definitioni interfui, et subscripsi die consulibus suprascriptis.

Ego Audentius episcopus statutis interfui, die consulibus suprascriptis.

Ego Julius episcopus statutis interfui, et subscripsi die consulibus suprascriptis.

Ego Achadius episcopus his definitionibus interfui, et subscripsi die consulibus suprascriptis.

Ego Auspitius episcopus his definitionibus interfui, et subscripsi consulibus die suprascriptis.

Ego Severinus

episcopus definitionibus his interfui, et subscripsi.

Ego Valerius episcopus his definitionibus interfui, et subscripsi.

Ego Neuterius episcopus his definitionibus interfui, et subscripsi.

Ego Asclepius episcopus his definitionibus interfui, et subscripsi.

Ego Theodorus episcopus his definitionibus interfui et subscripsi.

Ego Vincentius presbyter episcopi Constantiniani ab eodem ordinatus interfui vice ipsius et subscripsi.

INCIPIUNT CAPITULA AURAICENSIS CONCILII.

1. Ut nullus minister sine chrismate proficiscatur.

2. De haereticis si in mortis discrimine convertantur.

3. De poenitentibus qui de corpore exeunt.

4. De clericis poenitentiam volentibus.

5. De his qui ad ecclesiam confugiunt, ne traduntur.

6. Nullus pro suis mancipiis qui ad ecclesiam confugiunt clericorum mancipia occupet.

7. De libertis qui in ecclesia commendati sunt ne opprimantur.

8. De his qui clericum alienum ordinare praesumunt.

9. De his qui cives alienos ordinaverint.

10. De episcopis qui in possessione, et in aliena dioecesi basilicam construxerunt.

11. De episcopis qui excommunicatum alterius suscipiunt.

12. De his qui subito obmutescunt, quod et baptismum et poenitentiam accipere possunt.

13. De his qui mente desipiunt.

14. De energumenis baptizatis.

15. Ut energumenis et catechumenis de baptismo consulatur.

16. Ut energumeni ad clerum non promoveantur.

17. Ut in unum propositio sacramenti consecretur.

18. Ut Evangelia catechumeni non audiant.

19. Ut catechumeni ad baptisteria non accedant.

20. Ut catechumeni cum fidelibus benedictionem non accipiant.

21. Ut duo episcopi episcopum non faciant.

22. Ut clerici conjugati, nisi continentiam profiteantur, diaconi non fiant.

23. De his qui post acceptum diaconatum incontinentes inveniuntur.

24. De his qui priusquam ordinarentur, incontinentes inventi sunt.

25. De viris probatis si conjugia duplicaverint.

26. De diaconissis non ordinandis.

27. De feminis quae viduitatem professae sunt coram

episcopo. 28. De his qui professi sunt castitatem, si praevaricati fuerint.

29. Ut nullus episcopus de concilio sine consensu discedat, aut ad concilium ire recuset.

INCIPIT CONCILIUM AURAICENSE.

Tempore Theodosii junioris et Cyri consulum VI Idus novemb. in ecclesia Justinianensi.

CAP. I. Nullus ministrorum qui baptizandi recipit officium sine chrismate usquam debet progredi, quia inter nos placuit semel in baptismate chrismari, de eo autem qui baptismate quacunque necessitate faciente non chrismatus fuerit, in confirmatione sacerdos commonebitur.

Nam inter nos chrismatis ipsius non nisi una bendictio est, ut non praejudicans quidquam dico, sed ut necessaria habeatur rechrismatio.

II.

Haereticos in mortis discrimine positos, si catholici esse desiderent, si desit episcopus, presbyteris cum chrismate et benedictione consignare placet.

III.

Qui recedunt de corpore poenitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus impositione eis

communicare, quod morientis sufficit consolationi secundum definitiones Patrum, qui hujusmodi communionem congruenter viaticum nominaverunt; quod si supervixerint, stent in ordine poenitentium, ut ostensis necessariis poenitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione recipiant.

IV.

Poenitentiam desiderantibus clericis non negandam.

V.

Eos qui ad ecclesiam fugerint tradi non oportere, sed loci sancti reverentia et intercessione defendi.

VI.

Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes ecclesias districtissima damnatione feriatur.

VII.

In ecclesia manumissos et per testamentum Ecclesiae commendatos, si quis in servitutem, vel

obsequium, vel ad coloniarum conditionem imprimere tentaverit, animadversione ecclesiastica coercebitur.

VIII.

Si quis alibi consistentem clericum ordinandum putaverit, prius definiat ut cum ipso habitet, nec eum sine consultatione ejus episcopi cum quo ante habitavit ordinare praesumat, quia non sine causa diu ab alio non ordinatus remansit.

IX.

Si qui autem alienos cives aut alibi consistentes ordinaverint, ne inordinati in ullo accusentur, aut ad se eos revocent, aut ipsi eis imperent cum quibus habitent.

X.

Si quis episcoporum in alienae civitatis territorio ecclesiam aedificare disponit, vel pro fundi sui negotio, aut ecclesiastica utilitate vel pro quacunque

sua opportunitate permissa licentia aedificandi (quia prohibere hoc nefas est), non praesumat dedicationem, quae illi omnimode reservatur in cujus territorio ecclesia assurgit, reservata vero aedificatori episcopo hac gratia, ut quos desiderat clericos in re sua videre, ipsos ordinet, his civitatis in cujus territorium est, vel si ordinati jam sunt ipsi habere acquiescat.

Et omnis ecclesiae ipsius gubernatio ad eum (in cujus civitatis territorio ecclesia surrexerit) pertinebit; quod si etiam saecularium quicunque aedificaverit ecclesiam et alium magis quam eum in cujus territorio aedificat invitandum putaverit, tam ipse cui contra constitutionem ac disciplinam gratificari vult, quam omnes episcopi qui ad hujusmodi dedicationem invitantur a conventu abstinebunt; si quis excesserit, in reatum devocabitur, si quis excesserit, ordinem recognoscat canonicum.

XI.

Placuit in reatum venire episcopum, qui admonitus

excommunicatione cujusque sine reconciliatione ejus qui eum excommunicavit ei communicare praesumpserit, ut integra omnia (si reconciliatio intercesserit) de injustitia vel iniquitate excommunicationis proximae synodo reserventur.

XII.

Subito obmutescens prout statutum est baptizari, aut poenitentiam accipere potest, si voluntatis praeteritae testimonium aliorum verbis habet, aut praesentis in suo nutu.

XIII.

Amentibus quaecunque sunt pietatis conferenda.

XIV.

Energumenis baptizatis si de purgatione sua curent, et se sollicitudini clericorum tradant, monitisque obtemperent, omnimode communicent sacramenti ipsius virtute vel muniendi ab incursu daemonum

quo infestantur, vel purgandi, quorum jam ostenditur vita purgatior.

XV.

In quantum vel necessitas exegerit, vel opportunitas praemiserit, de baptismate consulendum.

XVI.

Energumeni non solum non assumendi sunt ad ullum ordinem clericatus, sed et illi qui ordinati sunt ab imposito officio sunt repellendi.

XVII.

Admistionem Eucharistiae simul consecrandam censuimus.

XVIII.

Placuit catechumenis non legi Evangelium in Ecclesia.

XIX.

Catechumeni nonnunquam admittendi sunt, etiam inter domesticas orationes.

XX.

Segregandi informandique sunt catechumeni, ut si revocent et signandos vel benedicendos semotim

offerant eos fideles.

XXI.

Duo si praesumpserint ordinare episcopum in vestris provinciis, placuit de praesumptoribus, ut sicubi contigerit duos episcopos invitum episcopum facere auctoribus damnatis, unius Ecclesiae eorum ipse qui passus est, substituatur, si tamen vita respondet, et alter in alterius dejecti loco nihilominus ordinatur; si voluntarium duo fecerint, et ipse damnabitur, quo cautius ea quae sunt antiquitus instituta serventur.

XXII.

Sedit praeterea ut deinceps non ordinentur diacones conjugati, nisi qui prius conversionis proposito confessi fuerint castitatem.

XXIII.

Si quis autem post acceptam benedictionem leviticam cum uxore sua incontinens invenitur,

ab officio abjiciatur.

XXIV.

De his autem qui priusquam ordinati fuerint in hoc ipsum inciderint, Taurinatis synodi sequendam esse sententiam qua jubentur non ulterius promoveri.

XXV.

De idoneis autem probatisque viris, et clericatui alligatis ipsa vitae gratia ita gerit, si forte inciderint in duplicata matrimonia, ut non ultra subdiaconatum vel ecclesiasticas capiant dignitates.

XXVI.

Diaconissae omnimode non ordinandae, si

quae jam sunt, benedictioni quae populo impenditur capita submittant.

XXVII.

Ut viduitatis servandae professione coram episcopo in secretario habita impositam a presbytero vestem vidualem non esse violandam.

Ejus vero repudiatorem, vel ipsam talis professionis desertricem merito esse damnandam.

XXVIII.

Hi vero qui sunt desertores professae castitatis praevaricatores habendi, et omnibus per poenitentiam legitimam consulendum.

XXIX.

Haec quae subscripsimus cum eorum quoque concordia qui consensus dederunt rata deinceps inter nos ac nostros haberi volumus, et habenda sancimus, non praetereuntes eos qui synodo aut per se, aut per consensus suos, vel ad vicem sublegatos destinando adesse detractant, ut quid

sibi de illis placeat qui Patrum statuta despiciunt, innotescat, non quod nobis temporum qualitate difficile sit ad sanctam synodum convenire, adjicientes quod si similibus deinceps paganis pro salubritate ecclesiastica ac remediis congregare conventus voluerimus, constituamus, ut nullus conventus sine alterius conventus denuntiatione solvatur.

Itaque sequenti anno si Domino Deo nostro Jesu Christo permittente conceditur, die decimoquinto Kalendas Novembris in Aurasico territorio conventum habeamus, qui ideo tanto prius ante denuntiatur, ut tam excusationis libertas quam invitationis necessitas non sit.

De die enim ac loco per ipsos nos commonebimur, singuli

nobis cum exemplaribus et ea quae per nos sunt constituta referentes aliquos qui defuerunt, beatissimi fratres nostri, Hilarii sollicitudini relinquamus, datis ad ipsos exemplaribus commonendos.

Si post omnia occurrerit imbecillitas fragilitatis humanae, ut si quis episcopus per infirmitatem debilitatemve aliquam aut hebetudinem sensus inciderit, aut officium oris amiserit, ea quae non nisi per episcopos geruntur, non sub praesentia sua presbyteros agere permittat, sed episcopum in hoc quod in ecclesia agendum fuerit, imponat.

Ego Hilarius episcopus subscripsi.

Ego Claudius episcopus subscripsi.

Ego Constantinus episcopus subscripsi.

Ego Audentius episcopus subscripsi.

Ego Egrestius episcopus subscripsi Ego Julianus episcopus subscripsi.

Ego Auspitius episcopus subscripsi.

Ego Maximus episcopus subscripsi.

Ego Theuderius episcopus subscripsi.

Ego Eucherius episcopus subscripsi.

Sanctorum sacerdotum comprovincialium meorum qui superius sunt memorati exspectantes assensum Nectarius subscripsi.

Justus episcopus subscripsi.

Augustalis episcopus subscripsi.

Ingenius episcopus subscripsi.

Salonius episcopus subscripsi.

Ego superventor pro patre meo episcopo Claudio subscripsi et recognovi.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII VALENSIS.

1. Ut Gallicani episcopi in Galliis non discutiantur

2. De poenitentibus subito mortuis ut oblationes eorum recipiantur.

3. Ut alterius episcopi chrisma nullus accipiat, sed tantummodo proprii.

4. Ut qui oblationes defunctorum retinent, excommunicentur.

5. Ut qui sententiae episcopi sui non acquiescit recurrat ad synodum.

6. Ut excommunicatus humiliet semetipsum ut festinus reconcilietur.

7. Ut accusatores de levibus causis non audiantur, 94 de criminibus vero discutiantur.

8. Ut episcopus alienum clericum redarguat peccantem.

9. Ut qui expositum invenerit, ecclesiam contestetur.

10. Ut qui praeter constitutum exposcit, ut homicida habeatur.

INCIPIT CONCILIUM VALENSE.

Aera CDLXXX.

Constitutiones synodi tractatu habitae in civitate Valensi apud episcopum Urbicum Ecclesiae catholicae, temporibus Theodosii junioris et Dioscori consulis sub die Iduum Novemb.

CAP. I.

Placuit episcopos de Gallicanis provinciis venientes intra Gallias non discutiendos, sed solum sufficere si nullus communionem eis interdixerit, quia inter circumhabitantes ac sibi pene invicem notos non tam testimonio indigent probi, quam denotatione et denuntiationibus depravati.

II.

Horum qui poenitentia accepta in bono vitae cursu satisfactoria compunctione viventes, sine communione inopinato nonnunquam transitu in agris aut in itineribus praeveniuntur oblationem recipiendam, et eorum funera ac deinceps memoriam ecclesiastico

affectu prosequendam, quia nefas est eorum commemorationes excludi a salutaribus sacris, qui ad eadem sacra fideli affectu contendentes, dum se diutius reos statuunt indignos salutiferis mysteriis judicant, ac purgatiores restitui desiderant: ab his pro quibus sacramentorum viatico intercipiuntur, quibus fortasse nec absolutissimam reconciliationem sacerdos denegandam putasset.

III.

Per singula territoria presbyteri vel ministri ab episcopis, non prout libitum fuerit a vicinioribus, sed a suis propriis per annos singulos petant chrisma appropinquante solemnitate paschali, nec per quemcunque ecclesiasticum, sed si qua necessitas aut ministrorum occupatio est per subdiaconum, quia inhonorum est inferioribus summa committi.

Optimum

est autem ut ipse suscipiat qui tradendo usurus est, si quid autem obstat saltem is cujus officium est sacrarium disponere et sacramenta suscipere.

IV.

Qui oblationes defunctorum retinent et ecclesiis tradere demorantur, ut infideles sunt ab ecclesia abjiciendi, quia usque ad inanitionem fidei pervenire certum est hanc divinae pietatis exacerbationem, quia et fideles de corpore recedentes votorum plenitudine, et pauperes consolatu alimoniae, et necessaria sustentatione fraudantur; hi enim tales quasi egentium necatores, nec credentes judicium Dei habendi sunt; unde et quidam Patrum hoc scriptis suis inseruerunt congruente sententia quae ait: amico quidpiam rapere furtum est, et ecclesiam fraudare sacrilegium.

V.

Si quis episcopi sententiae non acquiescit, recurrat ad synodum.

VI.

Ex epistola sancti Clementis utilia quae praesenti tempore ecclesiis necessaria sunt honorifice proferenda, et cum reverentia ab omnibus fidelibus ac praecipue clericis recipienda, ex quibus quod specialiter placuit propter venerandam antiquitatem statutis praesentibus roboramus, quod supradictus beatus martyr de beatissimi Petri constitutione commemorat dicens: Quaedam autem etiam ex vobis ipsis intelligere debetis, si qua sunt quae ipse propter insidias hominum malorum non potest evidentius et manifestius proloqui, verbi gratia, inimicus est alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat, cum illo nolite amici esse, sed prudenter

observare debetis et voluntati ejus videlicet qui ecclesiae curam gerit absque commonitione obsecundare, et averti ab eo cui ipsum sentitis adversum, sed nec loqui his quibus non loquitur, ut unusquisque qui in culpa est dum cupit omnium vestrum sibi gratiam reparare citius festinet reconciliari ei qui omnibus praeest, ut per hoc redeat ad salutem cum obedire coeperit monitis praesidentis, et caetera quae in consequentibus denotant amicos eorum qui veritati inimici sunt.

Sciat itaque deinceps clerus ad reatum, sed et populus fidelium ad culpam sibi ascribendum, si quis in hoc vitium malorum computantur, et disciplinae subversor cognoscitur.

VII.

Placuit praeterea accusandi licentiam in vestris

ordinibus, si qua existat, levitate comprimere, quod si episcopus aliquem judicat abstinendum pro humiliatione et correctione fratris, et assurgitur exorari, a caeteris acquiescat fratri de quo agitur, correptione et comminatione adhibita.

Sin autem de crimine aliquem putet esse damnandum, accusatoris vice discutiendum, si sciat; fas est enim ut quae uni probantur, probentur ab omnibus.

VIII.

Quod si tantus episcopus alieni clerici se conscium novit, quandiu probare non potest nihil proferat, sed cum episcopo ad compunctionem ejus secretis correptionibus elaboret; quod si correptus pertinacior fuerit, et se communioni publice ingesserit, etiamsi episcopus in redarguendo illo quem reum judicat probatione deficiat, indamnatus licet ab

his qui nihil sciunt secedere ad tempus pro persona majoris auctoritatis jubeatur, illo quandiu probari nihil potest in communione omnium praeterquam ejus qui eum reum judicat permanente.

IX.

De expositis quia collata ab omnibus querela processit eos non misericordiae jam sed canibus exponi, quos colligere calumniarum metu quamvis infelix a praeceptis misericordiae mens humana detractet reservandum est, et secundum statuta fidelissimorum, piissimorum, augustorumque principum quisquis expositum colligit ecclesiam contestetur

contestationem colligat, nihilominus de altario Dominico die minister annuntiet ab ecclesiastico expositum esse collectum, ut intra dies decem ab expositionis die expositum recipiat, si quis probaverit se agnovisse collectori pro ipsorum decem dierum misericordia prout valuerit ad praesens retribuat, aut in perpetuum cum Dei gratia, si voluerit, possideat.

X.

Si quis expositorum hoc ordine collectorum repetitor vel calumniator exstiterit, ut homicida habendus est.

INCIPIUNT CAPITULA AGATHENSIS CONCILII.

1. De bigamis clericis ut non ministrent.

2. De contumacibus clericis, et ad officium tardis.

3. De episcopis qui vel innocentes, vel pro minimis causis aliquos excommunicant.

4. De his qui suas vel propinquorum oblationes ecclesiae defraudant.

5. Si clericus furtum ecclesiae fecerit.

6. Si episcopo a quibuslibet quidquam fuerit derelictum.

7. De rebus ecclesiae quomodo ab episcopis habeantur, et de servis ecclesiae qualiter ab episcopo manumittantur.

8. De clericis qui ad saeculares confugiunt.

9. De presbyteris et diaconibus qui ad conjugalem

coitum revertuntur.

10. Ut nullus clericorum cum extraneis feminis habitet 11.

Ut nullus clericus in cellario, vel in secreto feminam intromittat.

12. Ut omni quadragesimae Sabbato jejunetur.

13. Ut symbolum ante octo dies Paschae competentibus praedicetur.

14. Ut altare et benedicatur et ungatur.

15. Qualiter majores, qualiter minores poenitentiam accipiant.

16. Qua aetate diacones ordinentur.

17. Qua aetate episcopi vel presbyteri consecrentur.

18. De laicis quibus temporibus communicare

debeant. 19. De sanctimonialibus qua aetate velentur.

20. De clericis qui comam nutriunt.

21. Ut solemnitates majores in civitatibus celebrentur.

22. Ut non liceat presbyterum, aut clericum rem ecclesiae vendere, aut donare.

23. Ut clericus minor seniori non praeponatur.

24. De expositis inventis.

25. De saecularibus qui suas uxores derelinquunt.

26. Ut si voluntarie clericus damnum ecclesiae fecerit et satisfaciat et excommunicetur.

27. Ut monasterium inconsulto episcopo nullus constituat de monachis 28.

Ut monasterium puellarum procul a monachis constituatur.

29. De libertis ut in necessitate ab ecclesia tueantur.

30. Ut post antiphonas orationes dicantur.

31. De his qui propter odium ad pacem non revertuntur.

32. Ut clericus inconsulto episcopo ad judicem saecularem non pergat.

33. Si episcopus haeredes non habens ecclesiam cui praefuit haeredem non fecerit.

34. De Judaeis qui converti cupiunt, qualiter suscipiantur.

35. Si episcopus a Metropolitano admonitus pro synodo, vel ordinatione episcopali venire distulerit.

36. Ut stipendia clericorum juxta meritum distribuantur.

37. De homicidis et falsis testibus.

38. Ut sine episcopi sui epistola non liceat clericum vel monachum proficisci, et de monachis vel abbatibus.

39. Ut clerici nuptialia vitent convivia.

40. Ne Christiani Judaeorum utantur conviviis.

41. Ut a clericis vitetur ebrietas.

42. De sortilegis vel auguratoribus ut ab ecclesia separentur.

43. Ne de poenitentibus clericus ordinetur, et ut

presbyter altare non erigat.

44. Ne presbyter benedictionem populo, vel poenitenti in ecclesia dare praesumat.

45. Ut episcopus exiguum aliquid sine clericorum conniventia (si necesse fuerit) distrahat.

46. Ut servos ecclesiae fugitivos liceat vendere episcopo.

47. Ut ante missam expletam egredi populus non praesumat.

48. De rebus ecclesiae propriis vel acquisitis.

49. De non alienandis ab aliquo rebus ecclesiae, et de libertis.

50. De clericis capitale crimen incurrentibus.

51. De testamento episcopi.

95 52.

De clericis qui sine epistolis sui pontificis proficiscuntur.

53. De presbyteris parochianis res ecclesiae distrahentibus.

54. De eisdem ut quidquid emerint in nomine comparent ecclesiae.

55. Ut sacerdotes et levitae canibus ad venandum et accipitribus non utantur.

56. De venditionibus quas abbates facere praesumunt.

57. Ne unus abbas duobus coenobiis praeponatur.

58. Ne monasterium sine notitia episcopi constituatur.

59. De rebus ecclesiae usui collatis ut praescriptionis

tempore non defendantur.

60. De lapsis qui de catholica fide in haeresim transeunt.

61. De incestis conjugiis.

62. De his qui servos suos extra judicem necant.

63. De laicis qui in solemnitatibus majoribus ad civitatem non occurrunt.

64. De clericis qui ab ecclesiae officio diebus solemnibus desunt.

65. De levitis ut non sine jussu presbyteri sedeant.

66. De ministris ne secretarium ingrediantur.

67. De catholicis ne haereticorum connubiis copulentur.

68. De levitis et clericis ne magi vel incantatores sint.

69. De seditionariis clericis.

70. De scurris et jocularibus clericis.

71. De synodo annis singulis congreganda.

INCIPIT CONCILIUM AGATHENSE.

Tertio Idus Septembris, Massale consule.

Cum in Dei nomine in civitate Agathensi convenissemus, et in sancti Andreae basilica consedissemus, de disciplina et ordinationibus clericorum atque pontificum, vel de ecclesiarum utilitatibus tractaturi,

in primis id placuit, ut canones et statuta Patrum per ordinem legerentur.

CAP. I.

Placuit de digamis aut nuptiarum maritis (quanquam aliud Patrum statuta decreverint) ut qui huc usque ordinati sunt, habita miseratione presbyteri vel diaconi nomen tantum obtineant, officium vero consecrandi presbyteri et ministrandi hujusmodi diaconem non praesumant.

II.

Contumaces vero clerici, prout dignitatis ordo permiserit, ab episcopis corrigantur, et si qui prioris gradus elati superbia communionem fortasse contempserint, aut ecclesiam frequentare, vel officium suum implere neglexerint, peregrina eis communio tribuatur, ita ut cum eos poenitentia correxerit,

rescripti matricula gradum suum dignitatemque recipiant.

III.

Episcopi vero si sacerdotali moderatione postposita, innocentes, aut minimis causis culpabiles excommunicare praesumpserint, aut ad gratiam festinantes recipere fortasse noluerint, a vicinis episcopis cujuslibet provinciae litteris moneantur, et si parcere noluerint, communio illis ad tempus synodi a reliquis episcopis denegetur, ne fortasse propter excommunicatoris peccatum excommunicati longo tempore morte praeveniantur.

IV.

Clerici etiam vel saeculares qui oblationes parentum aut donatas, aut testamento relictas retinere perstiterint, aut id quod ipsi donaverunt ecclesiis vel monasteriis crediderint auferendum, sicut synodus sancta constituit, velut necatores pauperum quousque reddant, ab ecclesia excludantur.

V.

Si quis clericus furtum ecclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur.

VI.

Pontifices vero quibus in summo sacerdotio constitutis ab extraneis duntaxat aliquid, aut cum

ecclesia, aut sequestratim, aut dimittitur, aut donatur, quia hoc ille qui donat pro redemptione animae suae, non pro commodo sacerdotis offerre probatur, non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae computabitur, quia justum est, ut sicut sacerdos habet quod ecclesiae dimissum est, ita et ecclesia habeat quod relinquitur sacerdoti.

Sane quidquid per fidei commissum aut sacerdoti, aut ecclesiae fortasse dimittitur cuicunque alii postmodum profuturum, id inter facultates suas ecclesia computare, aut retinere non poterit.

VII.

Casellas vero vel mancipiola ecclesiae episcopi, sicut prisca canonum praecepit auctoritas, vel vasa ministerii, quasi commendata fideli proposito

in integro ecclesiae jure possideat, id est ut neque vendere, neque per quoscunque contractus res unde pauperes vivunt alienare praesumant; quod si necessitas compulerit, ut pro ecclesiae necessitate, aut utilitate, vel usufructus vel indirecta venditione aliquid distrahatur, apud duos vel tres comprovinciales vel vicinos episcopos causa qua necesse sit vendi primitus comprobetur, ut habita discussione sacerdotali, eorum subscriptione quae facta fuerit venditio roboretur, aliter facta venditio vel transactio non valebit.

Sane si quos de servis ecclesiae bene meritos sibi episcopus libertati donaverit, collatam a successoribus libertatem placuit custodiri, cum hoc quod eis manumissor in libertate contulerit, quod tamen jubemus viginti solidorum numeri modum in terrula vineola, vel hospitiolo tenere,

quod amplius datum fuerit post manumissoris mortem ecclesiae revocetur.

Minus utiles peregrinis vel clericis salvo jure ecclesiae in usum praestare permittimus.

VIII.

Id etiam placuit, ut si clericus relicto officio suo propter districtionem ad saecularem fortasse confugerit, et is ad quem recurrit solatium ei defensionis impenderit, cum eodem de ecclesiae communione pellatur.

IX.

Placuit etiam, ut si presbyteri vel diaconi conjugati ad torum uxorum suarum redire voluerint, papae Innocentii ordinatio, vel Siricii episcopi auctoritas conservetur; quod si ad aliquos formula illa ecclesiasticae vitae, pariter et disciplinae quae a Siricio episcopo ad provincias commeavit, non probabitur

pervenisse, eissigno rationis venia remittitur, ita ut de caetero penitus incipiant abstinere, et ita gradus suos in quibus inventi fuerint sic retineant, ut ad potiora eis non liceat ascendere, quibus in beneficio esse debet, quod locum ipsum quem retinent non amittunt; si qui autem scisse formam vivendi missam a sancto Siricio episcopo deteguntur, neque statim cupiditates libidinis abjecisse, illi sunt modis omnibus submovendi, eo quod post admonitionem cognitam praeponendam arbitrati sunt voluptatem.

X.

Id etiam ad custodiendam vitam et famam speciali ordinatione praecipimus, ut nullus clericorum extraneae mulieri qualibet collatione, aut familiaritate jungatur, et non solum in domo illius

extranea mulier non accedat, sed nec ipse frequentandi extraneam mulierem habeat potestatem; sed cum matre tantum, sorore, filia vel nepte, si habuerit, aut voluerit vivendi liberam habet potestatem, de quibus nominibus nefas est aliud quam natura constituit suspicari.

XI.

Ancillas vel libertas a cellario vel secreto ministerio, et ab eadem mansione in qua clericus manet, placuit removeri.

XII.

Placuit etiam, ut omnes ecclesiae, exceptis diebus Dominicis in quadragesima, etiam die Sabbato, sacerdotali oratione, et discretionis comminatione jejunent.

XIII.

Symbolum etiam placuit ab omnibus ecclesiis una die, id est ante octo dies Dominicae resurrectionis,

publice in ecclesia competentibus praedicare.

XIV.

Altaria placuit non solum unctione chrismatis, sed etiam sacerdotati benedictione sacrari.

XV.

Poenitentes tempore quo poenitentiam petunt, impositionem manuum et cilicium super caput a sacerdote, sicut ubique constitutum est, consequantur: si autem comas non deposuerint, aut vestimenta non mutaverint, abjiciantur, et nisi digne poenituerint, non recipiantur; juvenibus etiam poenitentia non facile committenda est propter aetatis fragilitatem, viaticum tamen in morte omnibus positis non negandum.

XVI.

Episcopus benedictionem diaconatus minoribus

quam viginti quinque annorum penitus non committat, sane si conjugati juvenes consenserint ordinari, et uxorum voluntas ita requirenda est, ut sequestrato mansionis cubiculo, religione praemissa, posteaquam pariter conversi fuerint, ordinentur.

XVII.

Presbyterum vero vel episcopum ante triginta annos, id est antequam ad viri perfecti aetatem perveniat, nullus metropolitanorum ordinare praesumat, ne per aetatem (quod aliquoties evenit) aliquo errore culpentur.

XVIII.

Saeculares qui in natali Domini, Pascha, Pentecoste non communicaverint, catholici non credantur, nec inter catholicos habeantur.

XIX.

Sanctimoniales, quantumlibet vita eorum et mores probati sint, ante annum aetatis suae quadragesimum

non velentur.

XX.

Clerici qui comam nutriunt, ab archidiacono, etiamsi noluerint, inviti detondeantur; vestimenta vel calciamenta etiam eis, nisi quae religionem deceant, uti aut habere non liceat.

XXI.

Si quis etiam extra parochias in quibus legitimus est ordinariusque conventus, oratorium in agro habere voluerit, reliquis festivitatibus, ut ibi missas teneat propter fatigationem familiae juxta ordinem permittimus, Pascha vero, natali Domini, Epiphania, Ascensione Domini, Pentecoste, et natali sancti Joannis Baptistae, et si quae maxime dies in festivitatibus habentur, non nisi in civitatibus, aut parochiis teneant, clerici vero si qui in festivitatibus quas supra diximus in oratoriis, nisi jubente

aut permittente episcopo, facere aut tenere voluerint, a communione pellantur.

XXII.

Et licet superfluum sit de re nota et antiquis canonibus prohibita, aliquid iterato definire, tamen ut facilius cupiditas, aut improbitas reprimatur, id statuimus quod omnes jubent, ut civitanenses, sive dioecesani presbyteri, vel clerici, salvo jure ecclesiae, rem ecclesiae (sicut permiserunt episcopi) teneant, vendere, aut donare penitus non praesumant; quod si fecerint, et facta venditio non valebit, et de facultatibus, si quas habent proprias indemnem ecclesiam reddant, et communione priventur.

XXIII.

Episcoporum etiam quorum vita non reprehenditur, posteriorem priori nullus 96 praeponat, nisi forte elatus superbia, quod pro necessitate ecclesiae

episcopus jusserit implere, contemnat, sane si officium archidiaconatus propter simpliciorem naturam implere, aut expedire nequiverit, ille loci sui nomen teneat et ordinationem ecclesiae quem elegerit episcopus praeponendum.

XXIV.

De expositis inventis id observandum quod jamdudum synodus sancta constituit.

XXV.

Si vero saeculares qui conjugale consortium culpa graviori dimittunt, vel etiam dimiserunt, et nullas causas dissidii probabiliter proponentes, propterea matrimonia sua dimittunt, ut aut illicita, aut aliena praesumant, si antequam apud episcopos provinciales dissidii causas dixerint, et prius uxores quam judicio damnentur abjecerint, a communione

ecclesiae, et sancto populi coetu (pro eo quod fidem et conjugia maculant) excludantur.

XXVI.

Si quis de clericis documenta quibus ecclesiae possessio firmatur, aut supprimere, aut negare, aut adversariis fortasse tradere damnabili et punienda obstinatione praesumpserit, quidquid per absentiam documentorum damni ecclesiae illatum est de propriis facultatibus reddant, et communione priventur; hi etiam qui in damno ecclesiae impie sollicitati a traditoribus aliquid acceperint, superiori sententia teneantur.

XXVII.

Ut de monachis monasterium novum, nisi episcopo aut permittente aut probante, nullus incipere, aut fundare praesumat.

Monachi etiam vagantes ad officium clericatus, nisi eis testimonium

abbas suus dederit, nec in civitatibus, nec in parochiis ordinentur.

Monachum, nisi abbatis sui aut permissu aut voluntate ad alterum monasterium commigrantem, nullus abbas suscipere aut retinere praesumat, sed ubicunque fuerit, abbati suo auctoritate canonum revocetur, si enim necesse fuerit clericum de monachis ordinari, cum consensu et voluntate abbatis praesumat episcopus.

XXVIII.

Monasteria puellarum longius a monasterio monachorum, aut propter insidias diaboli, aut propter oblocutiones hominum collocentur.

XXIX.

Libertos legitime a dominis suis factos, ecclesia, si necessitas exigerit, tueatur; quod si quis ante audientiam, aut pervadere, aut exspoliare praesumpserit, ab ecclesia repellatur.

XXX.

Et quia convenit ordinem ecclesiae ab omnibus aequaliter custodiri, studendum est ut ubique (sicut fit) et post antiphonas collectiones per ordinem ab episcopis vel presbyteris dici, et hymnos matutinos vel vespertinos decantari diebus omnibus, et in conclusione matutinarum vel vespertinarum missarum post hymnos capitella de psalmis dici, et plebem collecta oratione ad vesperam ab episcopo cum benedictione dimitti.

XXXI.

Placuit etiam ut (sicut plerumque fit) quicunque odio, aut longinqua inter se lite dissenserint, et ad pacem revocari diutina intentione nequiverit, a civitatis primitus sacerdotibus arguantur; qui si inimicitias deponere perniciosa intentione noluerint, de ecclesiae coetu justissima excommunicatione

pellantur.

XXXII.

Clericus nec quemquam praesumat apud saecularem judicem, episcopo non permittente, pulsare, sed si pulsatus fuerit, non respondeat, nec proponat, nec audeat criminale negotium in judicio saeculari proponere.

Si quis vero saecularium per calumniam ecclesiam, aut clerum fatigare tentaverit, et victus fuerit, ab ecclesiae liminibus et a catholicorum communione (si digne poenituerit) coerceatur.

XXXIII.

Episcopus qui filios aut nepotes non habens alium quam ecclesiam reliquit haeredem, si quid de ecclesia, non in ecclesiae causa aut necessit te insumpserit, quod distraxit, aut donavit, irritum habeatur.

XXXIV.

Judaei (quorum perfidia frequenter ad vomitum redit) si ad legem catholicam venire voluerint, octo menses inter catechumenos ecclesiae limen introeant, et si pura fide noscuntur venire, tunc demum baptismatis gratiam mereantur; quod si casu aliquo periculum infirmitatis intra praescriptum tempus incurrerint, et desperati fuerint, baptizentur.

XXXV.

Si episcopus metropolitanus ad comprovinciales episcopos epistolas direxerit, in quibus eos ad ordinationem summi pontificis, aut ad synodum invitat, postpositis omnibus, excepta gravi infirmitate corporis, aut praeceptione regia ad constitutum diem adesse non differant, quod si defuerint, (sicut prisca canonum praecepit auctoritas, usque ad

proximam synodum, a charitate fratrum, et ecclesiae communione priventur.

XXXVI.

Clerici etiam omnes qui ecclesiae fideliter vigilanterque deserviunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum servitii sui meritum vel ordinationem a sacerdotibus consequantur.

XXXVII.

Itaque censuimus homicidas et falsos testes a communione ecclesiatica submovendos, nisi poenitentiae satisfactione crimina diluerint.

XXXVIII.

Clericis sine commendatitiis epistolis episcopi sui licentia pateat evagandi.

In monachis quoque praesentis sententiae forma servetur; quod si verborum increpatio non emendaverit, etiam verberibus statuimus coerceri.

Servandum quoque de

monachis, ne eis ad solitarias cellulas liceat a congregatione discedere, nisi forte probatis post emeritos labores, aut propter infirmitatis necessitatem asperior abbatis regula remittatur, quod ita demum fiet ut intra eadem monasterii septa. manentes tamen sub abbatis potestate, separatas habere cellulas permittantur; abbatibus quoque singulis diversas cellulas, aut plura monasteria habere non liceat, nisi tantum propter incursum hostilitatis intra muros receptaculo collocare.

XXXIX.

Presbyteri, diacones, subdiacones, vel deinceps quibus ducendi uxores licentia non est, etiam alienarum nuptiarum evitent convivia, nec his coetibus misceantur ubi amatoria cantantur, et turpia, aut obsceni motus corporum, choris et saltationibus

efferuntur, ne auditus, et obtutus sacris mysteriis deputatus turpium spectaculorum atque verborum contagione polluantur.

XL.

Omnes deinceps clerici sive laici Judaeorum convivia evitent, nec eos ad convivium quisque excipiat, quia cum apud Christianos cibis communibus non utuntur, indignum est atque sacrilegum eorum cibos a Christianis sumi, cum ea quae (Apostolo permittente) nos sumimus, ab illis judicentur immunda, ac si inferiores incipiant esse Christiani quam Judaei, si nos quae ab illis apponuntur utamur, illi vero a nobis oblata contemnant.

XLI.

Ante omnia clericis vitetur ebrietas, quae omnium vitiorum fomes ac nutrix est.

Itaque cum quem ebrium fuisse constiterit, ut ordo patitur, aut

triginta dierum spatio communione statuimus submovendum, aut corporali subdendum supplicio.

XLII.

Et ne id fortasse videatur omissum, quod maxime fidem catholicae religionis infestat, quod aliquanti clerici sive laici student auguriis, et sub nomine fictae religionis, quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione permittunt, hoc quicunque clericus vel laicus detectus fuerit, vel consulere vel docere, ab ecclesia habeatur extraneus.

XLIII.

De poenitentibus id placuit observare, quod sancti Patres nostri synodali sententia censuerunt, ut nullus de his clericus ordinetur, et qui jam sunt per ignorantiam ordinati, aut sicut bigami, aut

inter nuptiarum maritos locum teneant, ministrare diaconis consecrare altare presbyter non praesumat.

XLIV.

Benedictionem super plebem in ecclesia fundere, aut poenitentem in ecclesia benedicere presbytero penitus non licebit.

XLV.

Terrulas aut vineolas exiguas ecclesiae minus utiles, aut longe positas parvas episcopus sine consilio fratrum (si necessitas fuerit) distrahendi habeat potestatem.

XLVI.

Fugitivi domos suas, aut familias deserentes, qui etiamsi revocati fuerint, aut si ita illi meruerint, distrahantur.

XLVII.

Missas die Dominica saecularibus totas tenere speciali ordine praecipimus, ita ut ante benedictionem sacerdotis egredi populus non praesumat,

qui si fecerint, ab episcopo publice confundantur.

XLVIII.

Ut de rebus episcopi propriis vel acquisitis, vel quidquid episcopus de suo proprio habet, haeredibus suis si voluerit derelinquat, quidquid vero de provisione ecclesiae suae fuerit, sive de agris, sive de frugibus, sive de oblationibus, omnia jure ecclesiae reservare censuimus.

XLIX.

Diacones vel presbyteri in parochia constituti de rebus ecclesiae sibi creditis nihil audeant commutare, vendere vel donare, quia res sacratae Deo esse noscuntur.

Similiter et sacerdotes nihil de rebus ecclesiae sibi commissae (ut superius comprehensum est) alienare praesumant; quod si fecerint convicti in consilio, et ab honore depositi, de suo

aliud restituant quantum visi sunt praesumpsisse.

Sane si quis pro qualibet conditione de rebus ecclesiae aliquid alienare praesumpserit, si de suo proprio tantum ecclesiae contulerit quantum visus est abstulisse, tunc demum istud stare licebit, libertos tamen quos sacerdotes vel diaconos de ecclesia sibi commissa facere voluerint actus ecclesiae prosequi jubemus, quod si facere contempserint, placuit eos ad proprium reverti servitium.

L.

Si episcopus, presbyter aut diaconus capitale crimen commiserit, aut chartam falsaverit, aut testimonium falsum dixerit, ab officii honore depositus in monasterium retrudatur, et ibi tantummodo quandiu vixerit laicam communionem accipiat.

LI.

Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici juris proprietate legaverit, aliter non valebit, nisi tantum de juris proprii facultate suppleverit.

LII.

Presbytero aut diacono, vel clerico sine antistitis sui epistolis ambulanti, communionem 97 nullus impendat.

LIII.

Quidquid parochiarum presbyter de ecclesiastici juris possessione distraxerit inane habeatur, et vacuum, venditore comparantis et auctione vendentis.

LIV.

Presbyter dum dioecesim tenet, de his quae emerit ad ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab ejus quam tenet ecclesiae ordinatione discedat.

LV.

Episcopis, presbyteris, diaconibus canes ad

venandum, aut accipitres habere non liceat: quod si quis talium personarum in hac voluntate detectus fuerit, si episcopus est tribus mensibus se suspendat a communione, presbyter duobus mensibus se abstineat, diaconus vero ab omni officio vel communione cessabit.

LVI.

In venditionibus, quas abbates facere praesumunt, haec forma servetur, ut quidquid sine episcopi notitia venditum fuerit, ad potestatem episcopi revocetur, mancipia vero monachis donata ab abbate non liceat manumitti, injustum enim putamus, ut monachis quotidianum rurale opus facientibus, servi eorum libertatis otio potiantur.

LVII.

Unum abbatem duobus monasteriis interdicimus praesidere.

LVIII.

Cellulas novas, aut congregatiunculas monachorum absque notitia episcopi prohibemus institui.

LIX.

Clerici quilibet quaecunque diuturnitate temporis de ecclesiae remuneratione possederint, in jus proprium praescriptione temporis non vocentur, dummodo pateat ecclesiae rem fuisse, ne videantur etiam episcopi administrationes prolixas, aut precatorias cum ordinati sunt facere debuisse, aut diu retentas facultates in jus proprietatis suae posse transcribere.

LX.

Lapsis, id est qui in catholica fide baptizati sunt, si praevaricatione damnabili post in haeresim transierint, grandem redeundi difficultatem sanxit antiquitas, quibus nos annorum multitudine breviata

poenitentiam biennii conditione infrascriptae observationis imponimus, ut praescripto biennio, tertio sine relaxatione jejunent, et ecclesiam studeant frequentare, in poenitentum loco standi et orandi humilitatem ita noverint observandam, ut etiam ipsi cum catechumini egredi commonentur, abscedant, hoc si observare voluerint constituto tempore admittendis ad altarium observatio relaxetur; quod si ardua vel dura forte putaverint, statuta praeteritorum canonum implere debebunt.

LXI.

De incestis conjunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi cum adulterium separatione sanaverint, incestos vero nullo conjugii nomine deputandos, quos etiam designare funestum est, hos

enim censemus esse si quis relictam fratris quae pene prius soror exstiterat carnali conjunctione polluerit.

Si quis frater germanam uxorem acceperit, si quis novercam duxerit, si quis consobrinae se sociaverit, si quis relictae vel filiae avunculi misceatur, aut patri filiae vel privignae suae, aut qui ex propria consanguinitate aliquam, aut quam consanguineus habuit concubitu, polluat, aut duxerit uxorem.

Quos omnes et olim atque sub hac constitutione incestos esse non dubitamus, et inter catechumenos usque ad legitimam satisfactionem manere et orare praecipimus, quod ita praesenti tempore prohibemus, ut ea quae sunt hactenus instituta, non dissolvamus.

Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem.

LXII.

Si quis servum proprium sine conscientia judicis occiderit, excommunicatione vel poenitentia biennii reatum sanguinis emendabit.

LXIII.

Ut cives qui superiorum solemnitatum, id est, Paschae ac natalis Domini, vel Pentecostes festivitatibus cum episcopis interesse neglexerint (cum in civitatibus communionis vel benedictionis accipiendae causa positos se nosse debeant), triennio a communione priventur ecclesiae.

LXIV.

Si quis in clero constitutus ab ecclesia sua diebus solemnibus defuerit, id est, nativitate Domini, Epiphania, Pascha, vel Pentecoste, dum potius singulari lucro studeat, quam servitio suo parere, convenit ut triennio a communione suspendatur.

Similiter diaconus vel presbyter si tres hebdomadas

ab ecclesia sua defuerit, huic damnationi succumbat.

LXV.

Quoniam non oportet diaconem sedere praesente presbytero, sed ex jussione presbyteri sedeat, similiter autem honorificetur diaconus a ministris inferioribus et omnibus clericis.

LXVI.

Quoniam non oportet in sacratos ministros licentiam habere in secretarium, quod Graeci diaconicon appellant, ingredi, et vasa contingere Dominica.

LXVII.

Quoniam non oportet cum omnibus haereticis miscere connubia, vel filios vel filias dare, sed potius accipere, si tamen profitentur Christianos futuros esse et catholicos.

LXVIII.

Quoniam non oportet ministros altaris aut clericos magos et incantatores esse, aut facere quae dicunt, phylacteria, quae sunt magna obligamenta

animarum, hos autem qui talibus utuntur, projici ab ecclesia jussimus.

LXIX.

Seditionarios nunquam ordinandos clericos, sicut nec usurarios, vel injuriarum suarum ultores.

LXX.

Clericum scurrilem et verbis turpibus jocularem, ab officio retrahendum.

LXXI.

Synodum etiam secundum constituta Patrum etiam annis singulis placuit congregari, quoniam cum pace dimittimus gratias Deo agimus, orantes ejus clementiam, ut haec eadem facere in honorem Domini multos per annos possimus.

Ego Caesarius in Christi nomine episcopus juxta id quod universis coepiscopis meis mecum scripserunt, placuit instituta Patrum secutus, his diffinitionibus annuens sub die quinto Kalendas Septembris, subscripsi,

similiter et alii subscripserunt.

Explicit concilium Agathense.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII AURELIANENSIS.

1. De homicidis et adulteris et furibus, si ad ecclesiam confugerint.

2. De raptoribus ad ecclesiam confugientibus.

3. De servis si ad ecclesiam confugerint.

4. De eo qui ab episcopo aliquid repetit, ut pro ipsa conventione ab ecclesia non privetur.

5. Si episcopus servum alterius clericum fecerit.

6. Si diaconus aut presbyter crimen capitale commiserit.

7. De his qui poenitentiam violaverunt.

8. Si presbyter aut diaconus se pro reatu aliquo ab Eucharistia suspenderit.

9. Si relicta presbyteri aut diaconi alii se conjunxerit.

10. De his quae in altario offeruntur.

11. De his quae a fidelibus in parochianis ecclesiis offeruntur.

12. Ut episcopus et pauperes et infirmos tueatur.

13. Ut basilicae in cujus territorio sunt, in ejus episcopi maneant potestate.

14. De incestis, ut excommunicentur.

15. Ut abbates in potestate episcoporum sint, et de monachis vagis.

16. Ut monachi oratorio vel zonis non utantur.

17. Si monachus uxorem duxerit.

18. Ut monachus sine permissu episcopi vel abbatis cellulas non construat.

19. Si episcopis cuiquam terrulas praestiterit excolendas, sine praejudicio juris ecclesiae tenebuntur.

20. Ut ante Pascha quadragesima teneatur.

21. Ut nullus civium festivitates majores in villa celebret.

22. Ut populus ante completam missam et benedictionem acceptam egredi non praesumat.

23. Ut litaniae ante Ascensionem Domini celebrentur.

24. De clericis qui ad officium venire contemnunt.

25. De familiaritate extranearum mulierum.

26. De religiosis saecularibus qui divinationibus attendunt.

27. Quod episcopus die Dominica ab ecclesia abesse non debet.

INCIPIT CONCILIUM AURELIANENSE Triginta episcoporum.

Cum auctore Deo in Aurelianensi urbe fuisset concilium summorum antistitum congregatum, communi omnium collatione complacuit, ut hoc quod verbis statuerunt, etiam Scripturae testimonio roborarent.

CAP. I.

Id constituimus observandum quod ecclesiastici canones decreverunt, et lex Romana constituit, ut ab ecclesiae atriis, vel domo episcopi reos abstrahere omnino non liceat, sed nec alteri consignari, nisi ad Evangelia datis sacramentis de morte, et debilitate, et omnium poenarum genere sint securi, ita ut ei cui reus fuerit criminosus de satisfactione conveniat; quod si sua sacramenta convictus fuerit violasse, reus perjurii, non solum a communione ecclesiae, vel omnium clericorum, verumetiam a catholicorum

convivio separetur.

Quod si is cui reus est, noluerit, intentione faciente componi, et ipse reus de ecclesia actus timore discesserit, ab ecclesiae clericis non quaeratur.

II.

De raptoribus autem id constituendum esse censuimus, ut si ad ecclesiam raptor cum rapta confugerit, et feminam ipsam violentiam pertulisse constiterit, statim liberetur de potestate raptoris, et raptor mortis vel poenarum impunitate concessa aut serviendi conditioni subjectus sit, aut redimendi se liberam habeat facultatem.

Si vero quae rapitur patrem habere constiterit, et puella raptori consenserit, potestati patris excusata reddatur, et raptor a patre superiori conditionis satisfactioni teneatur obnoxius.

III.

Servus qui ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, si domino pro admissa culpa sacramentum susceperit, statim ad servitium domini sui redire cogatur, et postea quod dato sacramento 98 domino fuerit consignatus, si aliquid poenae pro eadem culpa a qua excusatur probatus fuerit pertulisse, pro contemptu Ecclesiae, et praevaricatione fidei a communione, et convivio catholicorum extraneus habeatur, si vero servus pro culpa sua ab Ecclesia defensatus sacramenta Domini clericis exigentibus de impunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari.

IV.

Si quis ab episcopo suo, vel de ecclesia, vel de proprio jure crediderit aliquid ad repetendum, si

nihil convitii aut criminationis objecerit, eum pro sola contentione a communione ecclesiae non liceat submoveri.

V.

Si servus absente vel nesciente domino, episcopo sciente quod servus diaconus aut presbyter fuerit ordinatus, ipso in clericatus officio permanente, episcopus eum domino duplici satisfactione compenset.

Si vero episcopus eum servum nescierit, qui testimonium perhibent, aut eum supplicaverint ordinari simili redhibitioni teneantur obnoxii.

VI.

Si diaconi, aut presbyteri crimen capitale commiserint, simul et ab officio et communione pellantur.

VII.

De his qui suscepta poenitentia religionem suae professionis obliti ad saecularia relabuntur, placuit eos et a communione suspendi, et ab omnium catholicorum conviviis separari; quod si post interdictum cum eis quisquam praesumpserit manducare, et ipse communione privetur.

VIII.

Si diaconus vel presbyter pro reatu suo se ab altaris communione sub poenitentis professione submoverint, sic quoque si alii defuerint, et causa certae necessitatis exoritur, poscentem baptismum liceat baptizare.

IX.

Si se cuicunque mulier duplici conjugio presbyteri

vel diaconi relicta conjunxerit, aut castigati separentur, aut certe si in criminum intentione perstiterint pari excommunicatione plectantur.

X.

Antiquos canones relegentes priora statuta credimus renovanda, ut de his quae in altario oblatione fidei conferuntur, medietatem episcopus sibi vindicet, et medietatem sibi dispensandam secundum gradus clerus accipiat, tam de praediis quam de omni commoditate in episcoporum potestate durantibus.

XI.

De his quae parochiis in terris, vineis, mancipiis, atque peculiis quicunque fideles obtulerint antiquorum canonum statuta servent, et omnia in episcopi potestate consistant, de his tamen quae in

altario accesserint, tertia fideliter episcopis deferatur.

XII.

Episcopus pauperibus, vel infirmis, qui debilitate faciente non possunt suis manibus laborare, victum et vestimentum in quantum possibilitas habuerit, largiatur.

XIII.

Omnes basilicae quae per diversa loca constructae sunt vel quotidie construuntur placuit, secundum priorum canonum regulam, ut in eis episcopi territorio in cujus positae sunt, potestate consistant.

XIV.

Ne superstes frater torum defuncti fratris ascendat, nec se quisque amissae uxoris sorori audeat sociare, quod qui fecerint, ecclesiastica districtione feriantur.

XV.

Abbates pro humilitate religionis in cpiscoporum potestate consistant, et si quid extra regulam fecerint ab episcopis corrigantur, qui semel in anno in loco ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant, monachi autem abbatibus omni obedientia et devotione subjaceant.

Quod si quis per contumaciam exstiterit indevotus, aut per aliqua loca vagari, aut peculiare aliquid habere praesumpserit, omnia quae acquisierit, ab abbatibus auferantur secundum regulam monasterio profutura, ipsi autem

qui fuerant pervagati, ubi inventi fuerint, cum auxilio episcopi tanquam fugaces sub custodia revocentur, et reum se ille abbas futurum esse cognoscat qui in hujusmodi personis non regulari animadversione dixerit, vel qui susceperit monachum alienum.

XVI.

Monacho orarium in monasterio vel zonas habere non liceat.

XVII.

Et si postea uxori fuerit sociatus tantae praevaricationis reus, nunquam ecclesiastici gradus officium sortiatur.

XVIII.

Nullus monachus congregatione monasterii derelicta ambitionis et vanitatis impulsu, cellulam construere sine episcopi permissione, vel abbatis sui voluntate praesumat.

XIX.

Si episcopus humanitatis intuitu, mancipiola, vineolas, vel terrulas clericis vel monachis praestiterit excolendas, vel pro tempore tenendas, etiam si longa transisse annorum spatia comprobentur, nec nullum ecclesia praejudicium patiatur, saecularis legis scriptio, quae ecclesiae aliquid impediat, apponatur.

XX.

Id sacerdotibus omnibus est decretum, ut ante Paschae solemnitatem non quinquagesima, sed quadragesima, teneatur.

XXI.

Ut nulli civium Paschae, natalis Domini, vel quadragesimae solemnia in villa liceat celebrare, nisi quem infirmitas probabitur tenuisse.

XXII.

Cum ad celebrandas missas in Dei nomine convenitur populus, non ante discedat quam missae solemnitas compleatur, et ubi episcopus non fuerit, benedictionem accipiat sacerdotis.

XXIII.

Rogationes, id est, litanias ante Ascensionem Domini placuit celebrari, ita ut praemissum triduanum jejunium in Dominicae Passionis solemnitate solvatur, per quod triduum servi et ancillae ab opere relaxentur, quo magis plebs universa conveniat, quo triduo omnes abstineant, et quadragesimalibus cibis utantur.

XXIV.

Clerici vero qui ad opus sanctum adesse contempserint, secundum arbitrium episcopi ecclesiasticam suscipiant disciplinam.

XXV.

De familiaritate extranearum mulierum tam episcopi quam presbyteri, vel diaconi praeteritorum canonum statuta custodiant.

XXVI.

Si quis clericus, monachus, vel saecularis divinationem vel auguria crediderit observanda, vel sortes quas mentiuntur esse sanctorum quibuscunque putaverint intimandas, cum his qui eis crediderint, ab ecclesiae communione pellantur.

XXVII.

Episcopus si infirmitate non fuerit impeeditus, ecclesiae cui proximus fuerit, die Dominico deesse non debet, similiter et alii qui mecum scripserunt, numero triginta et tres.

Hucusque concilia Galliae.

SEQUUNTUR CONCILIA HISPANIAE.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII ELIBERTINI.

1. De his qui post baptismum idolis sacrificant.

2. De sacerdotibus gentilium qui post baptismum immolaverunt.

3. De eisdem si idolis tantum munus dederint.

4. De eisdem si catechumeni adhuc immolant quando baptizabuntur.

5. Si domina per zelum ancillam occiderit.

6. Si quicunque per militiam hominem interfecerit.

7. De poenitentibus moechiae si rursus peccaverint.

8. De feminis quae adulteros maritos relinquunt, et aliis nubunt.

9. De feminis quae, relictis viris suis, aliis nubunt.

10. De relicta catechumeni si alterum duxerit.

11. De relicta catechumena si graviter aegrotaverit.

12. De mulieribus quae lenocinium fecerint.

13. De virginibus Deo sacratis si adulteraverunt.

14. De virginibus saecularibus si moechatae sint.

15. De conjugio eorum qui ex Gentilitate veniunt.

16. De puellis fidelibus, ne infidelibus conjungantur.

17. De eis qui filias sacerdotibus gentilibus conjungunt.

18. De sacerdotibus et ministris si moechati fuerint.

19. De clericis negotia vel nundinas sectantibus.

20. De clericis et laicis usurariis.

21. De his qui tardius ad ecclesiam accedunt.

22. De catholicis in haeresim transeuntibus, si non revertuntur.

23. De temporibus jejuniorum.

24. De his qui peregre baptizantur, ut ad clerum non veniant.

25. De epistolis communicatoriis confessorum.

26. De hoc ut omni sabbato jejunetur.

27. De clericis ut extraneam mulierem in domo non habeant.

28. De oblationibus eorum qui non communicant.

29. De energumenis qualiter habeantur 30.

De his qui post lavacrum moechati fuerint, ut nec subdiacones fiant.

31. De adolescentibus qui post lavacrum moechati sunt.

32. De excommunitatis presbyteris, ut in necessitate communionem dent.

33. De episcopis et ministris, ut ab uxoribus abstineant.

34. Ne cerei coemeteriis incendantur.

35. Ne feminae in coemeteriis pervigilant.

36. Ne picturae in ecclesiae fiant.

37. De energumenis baptizandis.

38. Ut in necessitate, et fideles baptizent.

39. Ne de hoc quod idololatratum est, fideles accipiant.

40. Ut prohibeant domini idola colere servis.

41. De his qui ad fidem veniunt, quomodo baptizentur.

42. De celebratione Pentecostes.

43. De meretricibus paganis si convertuntur.

44. De catechumenis qui ecclesiam non frequentant.

45. De fidelibus si apostataverint quandiu poeniteant.

46. De eo qui uxorem habet, si saepius moechatur.

99 47.

De baptizandis ut nihil accipiant clerici.

48. De frugibus fidelium, ne a Judaeis benecantur.

49. De Christianis qui cum Judaeis vescuntur.

50. De haereticis ut ad clerum non promoveantur.

51. De his qui in ecclesia libellos famosos ponunt.

52. De episcopis qui excommunicato alieno communicant.

53. De parentibus qui fidem sponsaliorum frangunt.

54. De sacerdotibus gentilium qui jam non sacrificant.

55. De magistratibus et dominantibus.

56. De his qui vestimenta ad ornandam pompam dederint.

57. De his qui communicatorias litteras portant.

58. De fidelibus ne ad Capitolium causa sacrificandi ascendant.

59. De his qui destruentes idola occiduntur.

60. De his qui duabus sororibus copulantur.

61. De auguribus et pantomimis si convertantur.

62. De uxoribus quae filios de adulteris necant.

63. De feminis quae usque ad mortem cum alienis viris adulterantur.

64. De adulteris uxoribus clericorum.

65. De his qui privignas suas ducunt.

66. De conjugio catechumenae feminae.

67. De catechumena adultera quae filium necat.

68. De viris conjugatis postea in adulterium lapsis.

69. De feminis quae consciis maritis adulterantur.

70. De stupratoribus puerorum.

71. De viduis moechis si eumdem postea maritum duxerint.

72. De delatoribus.

73. De falsis testibus.

74. De his qui sacerdotes accusant, nec probant.

75. De diaconibus si ante honorem peccasse probentur.

76. De baptizatis qui nondum confirmati moriuntur.

77. De fidelibus conjugatis si cum Judaea vel gentili moechati sint.

78. De his qui tabula ludunt.

79. De libertis.

80. De feminarum epistolis.

INCIPIT CONCILIUM ELIBERTINUM Decem et novem episcoporum, tempore Constantini.

Cum convenissent sancti et religiosi episcopi in ecclesia Elibertina, hoc est, Felix episcopus Aquitanus, Conscius episcopus Cordubensis, Savinus episcopus Spalensis, Camerinus episcopus Tacitanus, Sinagius episcopus Pegrensis, Secundinus episcopus Catalensis, Pardius episcopus Mentasanus, Flavianus episcopus Elibertinus, Catonus episcopus Corsitanus, Liberius episcopus Emeritanus, Valerius episcopus Caesaraugustanus, Decentius episcopus Legionensis, Melantius episcopus Toletanus, Januarius episcopus de Siblaria, Vincentius episcopus Ossolobensis, Quintianus episcopus Elborensis, Successus episcopus de Elicroca, Euticianus episcopus Bastitanus, Patricius episcopus Malacitanus, residentibus etiam triginta sex presbyteris astantibus diaconibus, et omni plebe, universi episcopi dixerunt.

CAP. I.

Placuit ut quicunque post fidem baptismi

salutaris, adulta aetate ad templum idoli idololatraturus accesserit, et fecerit quod est crimen, nec in finem eum ad communionem suscipere.

II.

Flamines qui post fidem lavacri et regenerationis sacrificaverint, eo quod geminaverint scelera accedente homicidio, vel triplicaverint facinus cohaerente moechia, placuit eos nec in finem accipere communionem.

III.

Item flamines qui non immolaverunt, sed munus tantum dederunt, eo quod se a funestis abstinuerunt sacrificiis, placuit in finem eis praestare communionem, acta tamen legitima poenitentia.

Item ipsi si post poenitentiam fuerint moechati, placuit ulterius eis non esse dandam communionem, ne lusisse de Dominica communione videantur.

IV.

Item flamines si fuerint catechumeni, et se a sacrificiis abstinuerunt, post triennii tempora placuit ad baptismum admitti debere.

V.

Si qua femina, furore zeli accensa, flagellis verberaverit ancillam suam, ita ut intra tertium diem animam cum cruciatu effundat, eo quod incertum sit, voluntate, an casu occiderit, si voluntate, post septem annos; si casu, per quinque annorum tempora, acta legitima poenitentia, ad communionem placuit admitti; quod si intra tempora constituta fuerit infirmata, accipiat communionem.

VI.

Si quis vero maleficio interficiat alterum, eo quod sine idololatria perficere scelus non potuit, nec in finem impartiendam esse illi communionem.

VII.

Si quis forte fidelis post lapsum moechiae post tempora constituta acta poenitentia denuo fuerit fornicatus, placuit eum nec in finem habere communionem.

VIII.

Item feminae quae nulla praecedente causa reliquerunt viros suos, et alteris se copulaverunt, nec in finem accipiant communionem.

IX.

Item fidelis femina quae adulterum maritum reliquerit fidelem, et alterum duxerit, prohibeatur ne ducat; si autem duxerit, non prius accipiat communionem, quam is quem reliquerit de saeculo exierit, nisi necessitas infirmatis dare compulerit.

X.

Si ea quam catechumenus reliquit, duxerit maritum, potest ad fontem lavacri admitti, hoc et circa feminas catechumenas erit observandum.

Quod si fuerit, quae ducitur ab eo qui uxorem inculpatam reliquit, et cum scierit illum ab uxore quam sine causa reliquit, placuit hujusmodi in finem dare communionem.

XI.

Intra quinquennii autem tempora catechumena si graviter fuerit infirmata, addendum ei baptismum placuit non denegari.

XII.

Pater vel parens vel quaelibet fidelis si lenocinium exercuerit, eo quod alienum vendiderit corpus vel potius suum, placuit eam nec in finem accipere communionem.

XIII.

Virgines quae se Deo dedicaverunt, si pactum perdiderint virginitatis, atque eaedem libidini servierint, non intelligentes quod amiserint, placuit nec in fine dandam eis esse communionem; quod si semetipsas poenituerint, quod infirmitate corporis lapsae fuerint, etiam tempore vitae suae hujusmodi feminae egerint poenitentiam, et abstinuerint se a coitu, eo quod lapsae potius videantur, placuit eas

in fine communionem accipere debere.

XIV.

Virgines quae virginitatem suam non custodierint, si eosdem qui eas violaverunt duxerint et tenuerint maritos, eo quod solas nuptias violaverint, post annum sine poenitentia reconciliari debebunt, vel si alios cognoverint viros, eo quod moechatae sint, placuit per quinquennii tempora acta legitima poenitentia admitti eas ad communionem.

XV.

Propter copiam puellarum gentilibus minime in matrimonium dandae sunt virgines Christianae, ne aetas in flore tumens in adulterio resolvatur animae.

XVI.

Haereticis qui errant ab Ecclesia catholica nec ipsis catholicas dandas puellas, sed neque Judaeis,

neque haereticis dare placuit, eo quod nulla possit esse societas fidelis cum infideli.

Si contra interdictum fecerint, parentes abstinere per quinquennium placet.

XVII.

Si qui forte sacerdotibus idolorum filias suas junxerint, placuit nec in finem eis dandam communionem.

XVIII.

Episcopi, presbyteri, diacones, si in ministerio positi, detecti fuerint, quod sint moechati, placuit, et propter scandalum, et propter nefandum crimen, nec in finem eos communionem accipere debere

XIX.

Episcopi, presbyteri, et diaconi, de locis suis negotiandi causa non discedant, nec circumeuntes provincias quaestuosas nundinas sectentur.

Sane ad victum sibi conquirendum aut filium, aut libertum, aut mercenarium, aut amicum, aut quemlibet mittant, et si voluerint negotiari, intra provinciam negotientur.

XX.

Si quis clericorum deditus fuerit usuras accipere, placuit degradari, et abstineri.

Si quis etiam laicus accepisse probatur usuras, et promiserit correptus jam cessaturum, nec ulterius exacturum, placet ei veniam tribui.

Si vero in ea iniquitate duraverit, ab ecclesia sciat se esse projiciendum.

XXI.

Si quis in civitate positus, tres Dominicas ecclesiam non accesserit, pauco tempore abstineatur, ut correptus esse videatur.

XXII.

Si quis de catholica Ecclesia ad haeresim transitum fecerit, rursusque ad Ecclesiam recurrerit,

placuit huic poenitentiam non esse denegandam, eo quod cognoverit peccatum suum, qui etiam decem annis agat poenitentiam, cui post decem annos praestari communio debet.

Si vero infantes fuerint transducti quod non suo vitio peccaverint, incunctanter recipi debeant.

XXIII.

Jejunii super abstinentias per singulos menses placuit celebrari exceptis diebus duorum mensium Julii et Augusti ob eorumdem infirmitatem.

XXIV.

Omnes qui peregre fuerint baptizati, eo quod eorum minime sit cognita vita, placuit ad clerum non esse promovendos in alienis provinciis.

XXV.

Omnis qui attulerit litteras confessorias sublato nomine confessoris, eo quod sub hac nominis

gloria partim concutiant simplices, communicatoriae ei dandae sunt litterae.

XXVI.

Errorem placuit corrigi, ut omni Sabbati die jejunium super positionem celebremus.

100

XXVII.

Episcopus vel quilibet clericus alius, aut sororem, aut filiam virginem dicatam Deo tantum secum habeat, extraneam vero nequaquam secum habeat.

XXVIII.

Episcopum placuit ab eo qui non communicat, munera accipere non debere.

XXIX.

Energumenum qui ab erratico spiritu exagitatur, hujus nomen neque ad altare cum oblatione esse recitandum, neque permittendum ut sua manu in ecclesia ministret.

XXX.

Subdiaconem eum ordinari non debere qui in adolescentia sua fuerit moechatus, eo quod postmodum per subscriptionem ad altiorem gradum non sit promovendus; si autem aliqui sunt in praeteritum ordinati, amoveantur.

XXXI.

Adolescentes qui post fidem lavacri salutaris fuerint moechati, cum duxerint uxores acta legitima poenitentia, placuit ad communionem eos admitti debere.

XXXII.

Si quis gravi lapsu in ruinam mortis inciderit, placuit agere poenitentiam non debere sine episcopi consultu, sed potius apud episcopum agat, cogente tamen infirmitate.

Non est presbyterorum, diaconorum, communionem talibus praestare debere, nisi eis jusserit episcopus.

XXXIII.

Placuit in totum prohibere episcopis, presbyteris, diaconibus, ac subdiaconibus positis in ministerio abstinere se a conjugibus suis, et non generare filios.

Quod quicunque fecerit, ab honore clericatus exterminetur.

XXXIV.

Cereos per diem placuit in coemeterio non incendi, inquietandi enim sanctorum spiritus non sunt.

Qui haec non observaverint, arceantur ab Ecclesiae communione.

XXXV.

Placuit prohiberi ne feminae in coemeterio pervigilent, eo quod saepe sub obtentu orationis scelera latenter committant.

XXXVI.

Placuit picturas in ecclesia esse non debere, ne quod colitur aut adoratur in parietibus depingatur.

XXXVII.

Eos qui a spiritibus immundis vexantur, si in fine mortis fuerint, constituti baptizari placet.

Si vero fideles fuerint, dandam eis esse communionem.

Prohibendum etiam ne lucernas publice accendant: si facere contra interdictum voluerint, abstineant a communione.

XXXVIII.

Peregre navigantes aut si ecclesia in proximo non fuerit, posse fidelem qui lavacrum suum integrum habet, nec sit bigamus, baptizare in necessitate infirmitatis positum catechumenum, ita ut si supervixerit ad episcopum eum perducat, ut per manus impositionem perfici possit.

Gentiles si in infirmitate desideraverint sibi manus imponi, si fuerit eorum ex aliqua parte honesta vita, placuit eis manum imponi, et fieri Christianos.

XXXIX.

Placuit prohiberi, ut cum rationes suas accipiunt possessores, quidquid ad idolum datum fuerit, acceptum non inferant.

Si vero post interdictum fecerint, per quinquennii spatia temporis a communione esse arcendos.

XL.

Admonere placuit fideles, ut quantum possunt prohibeant, ne idola in domibus suis habeant.

Si vero vim metuunt servorum, vel seipsos puros conservent.

Si non fecerint, alieni ab Ecclesia habeantur.

XLI.

Eos qui ad primam credulitatis fidem accedunt (si bonae fuerint conversationis) intra biennium temporis placuit ad baptismi gratiam admitti

debere, nisi infirmitate compellente coegerit ratio vel socio subvenire periclitanti, vel gratiam postulanti.

XLII.

Pravam institutionem emendari placuit juxta auctoritatem Scripturarum, ut cuncti diem Pentecostes celebremus; quod qui non fecerit, quasi novam haeresim induxisse notetur.

XLIII Meretrix quae aliquando fuerit, et postea habuerit maritum, si postmodum ad credulitatem venerit, incunctanter placuit esse recipiendam.

XLIV.

Qui aliquando fuerit catechumenus per infinita tempora, et nunquam ad ecclesiam accesserit: si eum de clero quisquam agnoverit voluisse esse Christianum, aut testes aliqui exstiterint fideles, placuit baptismum ei non negari, eo quod in vetere homine deliquisse videatur.

XLV.

Si quis fidelis apostata per infinita tempora ad ecclesiam non accesserit, si tamen aliquando fuerit reversus, nec fuerit idololatra, post decem annos placuit eum communionem accipere.

XLVI.

Si quis fidelis habens uxorem, non semel sed saepe fuerit moechatus, in finem mortis est conveniendus.

Quod si se promiserit cessaturum, detur ei communio; si resuscitatus rursus fuerit moechatus, placuit ulterius non edere eum de communione pacis.

XLVII.

Emendare placuit, ut hi qui baptizantur (ut fieri solebat) nummos in concham non mittant, ne sacerdos quod gratis accepit pretio distrahere videatur, neque pedes eorum lavandi sunt a sacerdotibus vel clericis.

XLVIII.

Admonere placuit possessores ut non patiantur fructus suos quos a Deo percipiunt, cum gratiarum actione a Judaeis benedici, ne nostram et infirmam faciant benedictionem.

Si quis post interdictum facere usurpaverit, penitus ab Ecclesia abjiciatur.

XLIX.

Si vero aliquis clericus sive fidelis fuerit, qui cum Judaeis cibum sumpserit, placuit eum a communione abstinere, ut debeat emendari.

L.

Ex omni haeresi qui ad nos fidelis venerit minime est ad clerum promovendus, vel si qui sunt in praeteritum ordinati, sine dubio deponentur.

LI.

Si qui inventi fuerint libellos famosos in ecclesia ponere, anathematizentur.

LII.

Placuit cunctis, ut ab eo episcopo quis

recipiat communionem, a quo abstentus in crimine aliquo fuerit.

Quod si aliquis episcopus praesumpserit eum admittere illo adhuc minime sciente vel consentiente a quo fuerat communione privatus, sciat se hujusmodi causas inter fratres esse cum status sui periculo praestaturum.

LIII.

Si qui parentes fidem fregerint sponsaliorum triennii tempore, abstineant se a communione.

Si tamen iidem sponsus vel sponsa in gravi crimine fuerint deprehensi, excusati erunt parentes.

Si vero in eodem vitio et polluerint se consentiendo, superior sententia servetur.

LIV.

Sacerdotes qui tantum sacrificantium coronam portant, nec sacrificant, nec de suis sumptibus

aliquid idolis praestant, placuit post biennium accipere communionem.

LV.

Magistratum vero, anno quo agit duumviratum, prohibere placet ut se ab ecclesia cohibeat.

LVI.

Matronae vel earum mariti vestimenta sua ad ornandum saeculariter pompam non dent, et si fecerint triennii tempore abstineant.

LVII.

Placuit ubicunque, et maxime in eo loco in quo primae cathedrae constitutus est episcopus, ut interrogentur hi qui communicatorias litteras tradunt, an omnia recta habeant et suo testimonio comprobent.

LVIII.

Prohibendum ne quis Christianus, aut Gentilis, ad idolum Capitolii sacrificandi causa ascendat et videat.

Quod si fecerit pari crimine teneatur; si

fuerit fidelis, post decem annos acta poenitentia recipiatur.

LIX.

Si quis idola fregerit, et ibidem fuerit occisus, quia in Evangelio non est scriptum, neque invenitur ab apostolis unquam factum, placuit in numerum eum non recipi martyrum.

LX.

Si quis post obitum uxoris suae sororem ejus duxerit, et ipsa sit fidelis, quinquennio a communione placuit abstinere, nisi forte velocius dari pacem necessitas coegerit infirmitatis.

LXI.

Si augur aut pantomimus credere voluerint, placuit ut prius artibus suis renuntient et tunc demum suscipiantur, ita ut ulterius non revertantur.

Quod si facere contra interdictum tentaverint, projiciantur ab Ecclesia.

LXII.

Si qua mulier per adulterium absente marito conceperit, idque post facinus occiderit, placuit ei nec in finem dandam esse communionem, eo quod geminaverit scelus.

LXIII.

Si qua mulier usque in finem mortis suae cum alieno fuerit viro moechata, placuit nec in finem dandam esse communionem.

Si vero eum reliquerit, post decem annos recipi ad communionem acta legitima poenitentia.

LXIV.

Si cujus clerici uxor fuerit moechata, et sciat eam maritus suus moechari, et eam non statim projecerit, nec in finem accipiat communionem, ne ab his qui exemplum bonae conversationis esse debent videantur magisteria scelerum procedere.

LXV.

Si quis privignam suam duxerit uxorem,

eo quod sit incestus, placuit nec in finem dandam esse communionem.

LXVI.

Prohibendum ne qua fidelis vel catechumena, aut comicos, aut viros scenicos habeat, quaecunque hoc fecerit a communione arceatur.

LXVII.

Catechumena si per adulterium conceperit, et conceptum necaverit, placuit eam in fine baptizari.

LXVIII.

Si quis forte habens uxorem semel fuerit lapsus, placuit eum quinquennio agere debere poenirentiam, et sic reconciliari, nisi necessitatis coegerit ante tempus dare communionem; hoc et circa feminas observandum.

LXIX.

Si conscio marito fuerit moechata uxor, placuit nec in finem dandam ei communionem.

Si vero eam reliquerit, post decem annos accipiat communionem, si eam cum scierit adulteram aliquo tempore in domo sua retinuit.

101 LXX.

Stupratoribus puerorum nec in finem dandam esse communionem.

LXXI.

Si qua vidua fuerit moechata, et eumdem postea habuerit maritum, post quinquennii tempus acta legitima poenitentia, placuit eam communione reconciliari.

Si alium duxerit, relicto illo, nec in finem dandam esse communionem, vel si fuerit ille fidelis quem acceperit, communionem non accipiat, nisi post decem annos acta legitima poenitentia, nisi infirmitas coegerit velocius dare communionem.

LXXII.

Delator si quis exstiterit fidelis, et per delationem ejus aliquis fuerit proscriptus, vel interfectus, placuit eum nec in finem accipere communionem.

Si levior causa fuerit, intra quinquennium accipere poterit communionem.

Si catechumenus fuerit, post quinquennii tempora admittatur ad baptismum.

LXXIII.

Falsus testis prout crimen est, abstinebit, si tamen non fuerit mortis quod objecit, et si probaverit quod diu tacuerit, biennii tempore abstinebit.

Si autem non probaverit in conventu clericorum, placuit per quinquennium abstineri.

LXXIV.

Si quis autem episcopum, presbyterum, vel diaconem falsis criminibus appetierit, et probare non potuerit, nec in fine dandam ei esse communionem.

LXXV.

Si quis diaconum se permiserit ordinari, et postea fuerit in crimine detectus mortis, quod aliquando commiserit, si sponte fuerit confessus, placuit eum acta legitima poenitentia post triennium accipere communionem.

Quod si alius detexerit, post quinquennium acta poenitentia accipere communionem laicam debere.

LXXVI.

Si quis diaconus regens plebem sine episcopo vel presbytero aliquos baptizaverit, episcopus eos per benedictionem perficere debebit; quod si ante de saeculo recesserit, sub fide qua quis crediderit, poterit esse justus.

LXXVII.

Si quis fidelis habens uxorem, cum Judaea vel gentili fuerit moechatus, a communione arceatur.

Quod si alius eum detexerit, post quinquennium acta legitima poenitentia poterit Dominicae sociari communioni.

LXXVIII.

Si quis fidelis, alea, id est tabula, luserit, placuit eum abstinere, et si emendatus cessaverit, post annum poterit communione reconciliari.

LXXIX.

Prohibendum ut liberti, quorum patroni in saeculo fuerint, ad clerum non provehantur.

LXXX.

Ne feminae suo potius, absque maritorum nominibus, laicis scribere audeant qui fideles sunt, vel litteras alicujus pacificas ad suum solum nomen scriptas accipiant.

Explicit concilium Elibertinum.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII TARRACONENSIS.

1. Ut etiam ad proximas sanguinis cum testimonio clerici vadant.

2. Ut clericis emendi vilius, vel vendendi charius non permittatur licentia.

3. Ut quantum clericus praestiterit, tantum recipiat.

4. Ut nullus episcopus vel infra positus die Dominica causas judicare praesumat.

5. Ut qui in metropolitana civitate episcopus non fuerit ordinatus, post duos menses se metropolitano praesentet.

6. Ut episcopus qui a metropolitano commonitus ad synodum non venerit, excommunicetur.

7. Ut dioecesani clerici septimanas teneant, et die

sabbato omnes in unum conveniant.

8. Ut annis singulis episcopi dioecesim visitent, et non plus quam tertiam partem de parochiis accipiant.

9. De clericis et ostiariis qui adulteris mulieribus admiscentur, ut prohibeantur.

10. Ut nullus episcopus pro judiciis munera accipiat.

11. Ut monachus missus alicubi ministerium clericatus agere non praesumat, nec negotiator existat.

12. Ut si episcopus intestatus obierit, inventarium de rebus ejus clerici faciant, et nullus exinde aliquid auferat.

13. Ut episcopus dioecesanos presbyteros, et quosdam ex laicis moneat litteris convenire.

INCIPIT CONCILIUM TARRACONENSE Decem episcoporum; aera XLIV.

In nomine Christi habita synodus Tarracone, anno 6 Theodorici regis, consulatu Petri, sub die octavo Idus Novembris.

Antiquorum Patrum statuta de his censuisse videntur, quae in tempore, aut ad illos relicta pervenerunt, aut acta certe testimonio proprio comprobaverunt; cujus rei et nos sequentes exemplum, illa quae non fiunt placuit observanda decernere, aut praeterita absque ambage custodiantur, et praesentia hac observatione sint firma.

Igitur cum in unum pariter convenissemus in urbem Tarraconensem quae est metropolitana observantissime fundata, titulos superannexos conscripsimus observandos.

CAP. I.

De his quibus cura properante proximitatem habere permittitur, ut ea cautela earum necessitates

sustentent, ut pietatis beneficia quae eis sunt necessaria a longius praebeant.

Ipsi vero pro visendis eis cum ingressi fuerint clerici salutatione recurrant, nec ibi faciant mansionem.

Qui tamen non ad earum visitationem pergunt, testem solatii sui fide et actione ante probatum adhibeant secum.

Si quis haec a nobis statuta contempserit, si clericus est loci sui dignitate privetur.

Si vero religiosus vel monachus, in cella monasterii inclusus poenitentiae lamentis incumbat, ubi singulari afflictione panis et aquae victum ex abbatis ordinatione percipiat.

II.

Canonum statutis firmatum est, ut quicunque in clero esse voluerit, emendi vilius, vel vendendi charius studio non utatur.

Certe si voluerit exercere, cohibeatur a clero.

III.

Si quis clericus solidum in necessitate praestiterit,

hoc de vino vel frumento accipiat, quod mercandi causa tempore statuto decretum est venundare.

Caeterum si speciem non habuerit necessariam, ipsum quod dedit sine ullo augmento recipiat.

IV.

Ut nulli episcoporum aut presbyterorum vel clericorum, die Dominico propositum cujuscunque causae negotium audeant judicare, nisi hoc tantum ut Deo statuta solemnia peragant, caeteris vero diebus cohibentibus personis illa quae justa sunt habeant licentiam judicandi exceptis criminalibus negotiis.

V.

Si quis in metropolitana civitate non fuerit episcopus ordinatus, postea quam suscepta benedictione per metropolitani litteras honorem fuerit episcopi adeptus, id optimum esse decrevimus, ut postmodum statuto tempore, id est impletis duobus mensibus se metropolitani sui praesentet aspectibus, ut ab illo monitis ecclesiasticis instructus, plenius

quid observare debeat recognoscat.

Quod si forte hoc implere neglexerit, in synodo increpatus a fratribus corrigatur.

Et si forte infirmitate aliqua (ne hoc impleat fuerit impeditus, hoc suis litteris metropolitano indicare procuret.

VI.

Si quis episcoporum commonitus a metropolitano ad synodum nulla gravi intercedente necessitate corporali venire contempserit, sicut statuta Patrum censuerunt, usque ad futurum concilium cunctorum episcoporum charitatis communione privetur.

VII.

De dioecesanis ecclesiis vel clero id placuit definiri, ut presbyteri vel diaconi, qui inibi constituti sunt cum clericis septimanas observent, id est, ut presbyteri unam faciant hebdomadam, qua expleta succedat diaconus ei similiter, ea conditione servata ut omnis clerus die sabbati ad vesperam sit paratus,

quo facilius die Dominico solemnitas cum omni praesentia celebretur, ita tamen ut omnibus diebus vesperas et matutinas celebrent, quia desistente clero, quod est pessimum, comperimus in basilicis nec luminaria

ministrari.

Si qui sane negligentiae vitio haec implere noluerint, noverint se secundum statuta canonum pro modo personarum canonicae disciplinae subdendos.

VIII.

Multorum causa experientia magistrante reperimus nonnullas dioecesanas ecclesias destitutas.

Ob quam rem hac constitutione decrevimus, ut antiquae consuetudinis ordo servetur, et annuis vicibus ab episcopo dioeceses visitentur, et si qua forte basilica reperta fuerit destituta, ordinatione ipsius reparari praecipiatur, quia tertia ex omnibus antiqua traditione ut accipiatur ab episcopis, novimus statutum.

IX.

Si quis lectorum adulterae mulieris voluerit misceri vel adhaerere consortio, aut relinquat adulteram,

aut a clero habeatur extraneus.

Simili sententia ostiariorum punietur lascivia.

X.

Observandum quoque decrevimus, ne quis sacerdotum vel clericorum more saecularium judicum audeat accipere pro impensis patrociniis munera, nisi forte in ecclesiis oblata gratuita, quae non favore muneris videantur accepta, sed collatione devotionis illata.

Quod si quaesita probatur accipere, veluti exactor fenoris, aut usurarum possessor, secundum statuta Patrum se noverit degradandum.

XI.

Monachi a monasterio foras egredientes ne

aliquod ministerium ecclesiasticum praesumant agere prohibemus, nisi forte cum abbatis imperio.

Similiter ut nullus eorum, id est monachorum, forensis negotii susceptor vel exsecutor existat, nisi id quod monasterii exposcit utilitas, abbate sibi nihilominus imperante, canonum ante omnia Gallicanorum de his constitutione servata.

XII.

Sicubi defunctus fuerit episcopus intestatus, post defunctionem ejus a presbyteris et diaconibus de rebus ipsius inventarium fideliter conscribatur a minimo usque ad maximum, id est, utensilibus vel omni suppellectile, ita tamen ut si quis exinde vel praesumpsisse aliquid vel occulte fuerit tulisse convictus, secundum furti tenorem restituat universa.

XIII.

Epistolae tales per partes a metropolitano

sunt dirigendae, ut non solum a cathedralibus ecclesiae presbyteris, verumetiam dioecesanis ad concilium trahant, et aliquos de filiis ecclesiae saecularibus 102 secum adducere debeant.

Joannes in Christi nomine episcopus Tarraconensis civitatis, constitutionibus a nobis conscriptis subscripsi.

Paulus in Christi nomine episcopus subscripsi, et coepiscopus subscripsit.

Fortunianus subscripsi.

Agricius subscripsi.

Orontius subscripsi.

Vincentius subscripsi.

Ursus subscripsi.

Emidius subscripsi.

Nibridius subscripsi.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII GERUNDENSIS.

1. Ut unaquaeque provincia in officio unum ordinem teneat.

2. Ut litaniae post Pentecosten a quinta feria usque in sabbato celebrentur.

3. De secundis litaniis faciendis Kalendis Novembris.

4. Ut Pascha tantum et Pentecoste baptismum detur, exceptis his qui in languore consistunt.

5. Ut unius diei infans, si in discrimine est, baptizetur

6. Ut qui sine uxoribus ordinantur, extraneas in domo non habeant.

7. Ne laici qui viduam aut dimissam acceperint, in clero non admittantur.

8. De his qui publice poenitentiam non accipiunt, sed tantum viaticum ut in clero promoveantur.

9. Ut omnibus diebus horis vespertinis et matutinis oratio Dominica dicatur.

INCIPIT CONCILIUM GERUNDENSE.

Anno 7 Theodorici regis, septimo Idus Junii, Agapeto III consule.

CAP. I. Ut institutio missarum sicut in metropolitana ecclesia agitur, ita in Dei nomine in omni Tarraconensi provincia, tam ipsius missae ordo quam psallendi vel ministrandi consuetudo servetur.

II.

Ut expleta solemnitate Pentecostes, in sequenti septimana a quinta feria in sabbatum, per hoc triduum abstinentia celebretur.

III.

Item, secunda litania facienda est Kalendis Novembris, ea tamen conditione servata, ut in iisdem diebus Dominica intercesserit, in alia hebdomada secundum prioris abstinentiae observantiam a quinta feria incipiatur, et in sabbato vespere missa facta finiatur, quibus tamen diebus a carnibus et vino decrevimus abstinendum.

IV.

De catechumenis baptizandis id statutum est ut in Paschae solemnitate, vel Pentecostes ad baptizandum veniant.

Caeteris solemnitatibus infirmi tantummodo debeant baptizari, quibus quocunque tempore convenit baptismum non negari.

V.

De parvulis qui immaturo utero editi sunt, placuit constitui, ut si infirmi, ut assolet, fuerint et lac maternum non appetunt, etiam eadem die qua nati sunt, si oblati fuerint, baptizentur.

VI.

De his qui sine uxoribus ordinantur et familias domus habent, habito secum pro vitae conversatione patre in testimonium, non per quamcunque feminei sexus personam eorum substantia gubernetur, sed per puerum, aut per amicum domum suam debeant ordinare, nisi matrem, aut sororem in domo

habuerint, ut secundum priorum canonum statuta per earum personas, eorum debeat contulari substantia.

VII.

Si quis de laicis post uxorem aliam cujuscunque conditionis cognoverit mulierem, in clero nullatenus admittatur.

VIII.

Is vero qui aegritudinis languore depressus poenitentiae benedictionem quam viatico deputamus per communionem acceperit, et postmodum reconvalescens caput poenitentiae in ecclesia publice non

subdiderit, si prohibitis vitiis non detinetur obnoxius, admittatur ad clerum.

IX.

Id semper placuit observari omnibus diebus, ut post matutinas et vesperas oratio Dominica a sacerdote proferatur.

Joannes in Christi nomine episcopus subscripsi.

Fortunianus episcopus subscripsi.

Paulus episcopus subscripsi.

Agricius episcopus subscripsi.

Emidius episcopus subscripsi.

Nibridius episcopus subscripsi.

Orontius episcopus subscripsi.

Explicit concilium Gerundense.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII CAESARAUGUSTANI.

1. Ut feminae fideles a virorum clericorum coetibus separentur.

2. Ut qui eucharistiam in ecclesia accipit, et ibi eam non consumit, anathematizetur.

3. Ut diebus Dominicis nullus jejunet, nec diebus quadragesimae ab ecclesia se absentet.

4. Ut tribus hebdomadis quae sunt ante Epiphaniam ab ecclesia nemo recedat.

5. Ut qui a suis episcopis communione privantur, ab aliis non recipiantur.

6. Ut clericus qui propter luxum monachus voluerit esse, excommunicetur.

7. Ut doctoris sibi nomen quis non imponat, cui concessum non est.

8. Ut ante quadraginta annos sanctimoniales virgines non velentur.

INCIPIT CONCILIUM CAESARAUGUSTANUM Duodecim episcoporum.

Quarto Nonas Octobris Caesaraugusta in secretario residentibus episcopis, Siradio, Delphino, Raticio, Ampelio, Augentio, Lucio, Italio, Splendinio, Valerio, Simposio, Caterio et Italio, ab universis dictum est, Recitentur sententiae; Lucius episcopus legit.

CAP. I.

Ut mulieres omnes Ecclesiae catholicae fideles a virorum alienorum lectione et coetibus separentur, ne ad ipsas legentes alii studio vel docendi, vel discendi conveniant, quoniam et hoc Apostolus jubet.

Ab universis episcopis dictum est anathema futuros qui hanc concilii sententiam non observaverint.

II.

Item legit: Eucharistiae gratiam si quis probatur acceptam non consumpsisse in ecclesia, anathema sit in perpetuum.

Ab universis episcopis dictum est:

Placet.

III.

Item legit: Ne quis jejunet die Dominica causa temporis, aut persuasionis, aut subreptionis, nec quadragesimarum diebus ab ecclesiis fideles desint, nec habitent in latibulis cubitorum ac montium qui in suspicionibus perseverant, sed exemplum et praeceptum custodiant sacerdotum, et ad alienas nullas agendorum conventuum causas conveniant.

Ab universis episcopis dictum est: Anathema sit qui hoc commiserit.

IV.

Item legit: Viginti et uno die, id est, a XVI Kalendarum Januarii usque in diem Epiphaniae qui est octavo Idus Januarii, continuis diebus nulli liceat

de ecclesia absentare in domibus, nec sedere ad villam nec montes petere, nec nudis pedibus incedere, sed concurrere ad ecclesiam.

Quod qui non observaverit de susceptis, anathema sit in perpetuum.

Ab universis episcopis dictum est: Anathema sit.

V.

Item dictum est, ut hi qui per disciplinam, aut sententiam episcopi ab Ecclesia fuerint separati ab aliis episcopis non sint recipiendi; quod si scientes fecerint, non habeant communionem.

Ab universis episcopis dictum est: Qui hoc commiserit, episcoporum non habeat communionem.

VI.

Item legit: Si quis clericus propter luxum vanitatisque praesumptum de officio sponte discesserit

ac velut observatorem legis monachum videri se maluerit esse quam clericum, ita de Ecclesia repellendum, ut nisi rogando atque obsecrando plurimis temporibus satisfecerit, non recipiatur.

Ab universis episcopis dictum est: Ita fiat.

VII.

Item lectum est: Ne quis doctoris nomen sibi imponat, praeter has personas quibus concessum est, secundum quod scriptum est.

Ab universis episcopis dictum est: Placet.

VIII.

Item lectum est: Non velandas esse virgines quae se Deo voverunt, nisi quadraginta annorum probata aetate, quam sacerdos comprobaverit.

Ab universis episcopis dictum est: Placet.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII ILERDENSIS.

1. De his qui altario ministrant, ut a sanguine hominis se abstineant.

2. De his qui abortivum faciunt, vel natos suos exstingunt.

3. De monachis, ut clerici ordinentur cum voluntate abbatis, et quum monasterio offeruntur non auferantur; et de basilicis quas laici fecerint.

4. De incestis, ut quandiu in scelere sunt inter catechumenos habeantur.

5. De his qui altario serviunt, si subito in fragilitatem carnis inciderint.

6. De eo qui viduae poenitenti vel religiosae virgini stuprum intulerit.

7. De his qui sacramento se obligant, ne ad pacem redeant.

8. Si clericus servum vel discipulum de ecclesia traxerit, ut poenitentiam agat.

9. De his qui rebaptizati sunt, quantum poeniteant.

10. De his qui jubente episcopo remissa culpa ab ecclesia exire contemnunt.

11. De clericis qui in mutuam caedem prorumpunt.

12. De his qui contra canones ordinati sunt, ut deponantur.

13. De catholicis qui filios suos haereticorum baptismati tradiderunt.

14. De catholicis, ut cum rebaptizatis non conversentur.

15. Ut clerici cum extraneis mulieribus non habitent.

16. Cum sacerdos moritur, quid de rebus ecclesiae observetur.

INCIPIT CONCILIUM ILERDENSE HABITUM Habitum anno duodecimo Theodorici regis, octavo Idus Augusti.

CAP. I. De his clericis qui in obsessionibus necessitate positi fuerint, id statutum est ut qui altario ministrant, et Christi corpus et sanguinem tradunt, vel

vasa sacra officio deputata contrectant, ut ab omni humano sanguine etiam hostili se abstineant; quod si in hoc inciderint, duobus annis, tam officio quam communione priventur, ita ut duobus annis, vigiliis, jejuniis, orationibus et eleemosynis pro viribus quas Dominus donaverit expientur, et ita demum officio 103 vel communioni reddantur, ea tamen ratione ne ulterius ad officia potiora provehantur.

Quod si infinito tempore negligentiores circa salutem suam exstiterint, protelandi ipsius poenitentiae tempus in potestate manet sacerdotis.

II.

Hi vero qui male conceptos ex adulterio fetus vel editos necare studuerint, vel in ventribus matrum potionibus aliquibus colliserint, in utroque sexu adulteris, post septem annorum curricula

communio tribuatur, ita tamen ut omni tempore vitae suae fletibus et humilitati insistant.

Si vero clerici fuerint, officium eis ministrandi recuperare non liceat, attamen in choro psallentium a tempore receptae communionis intersint ipsis beneficiis.

In exitu tantum, si facinora sua omni tempore vitae suae defleverint, communio eis tribuatur.

III.

De monachis id observari placuit, quod synodus Agathensis noscitur decrevisse, hoc tantummodo adjiciendo, ut cum pro Ecclesiae utilitate aliquos episcopus probaverit in clericatus officio promovendos, cum abbatis voluntate debeant ordinari.

Ea vero quae in jure monasterii de facultatibus offeruntur, in nullo dioecesana lege ab

episcopis contingantur.

Si autem ex laicis quisquam a se factam basilicam consecrari desiderat, nequaquam eam sub monasterii specie ubi congregatio non colligitur, vel regula ab episcopo non constituitur, a dioecesana lege audeat segregare.

IV.

De his qui se incestus pollutione commaculant,

placuit quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseverant, usque ad missas tantum catechumenorum in ecclesia admittantur,

cum quibus etiam nec cibum sumere ullum Christianorum, sicut Apostolus jussit, oportet.

V.

Si qui altario Dei deserviunt, si subito in silenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente digne poenituerint, ita ut mortificato corpore cordis contriti sacrificium Deo offerant, maneat in potestate pontificis vel veraciter afflictos non diu suspendere, vel desidiosos prolixiore tempore ab Ecclesiae corpore segregare, ita tamen, ut sic officiorum loca recipiant, ne possint ad altiora officia ulterius promoveri; quod si iterato velut canes ad vomitum reversi fuerint, non solum dignitate officii careant, sed etiam sanctam communionem, nisi in exitu, non percipiant.

VI.

Qui poenitenti viduae, vel virgini religiosae stuprum intulerit, si se ab eo sequestrare noluerit, pariter a communione Christianorum et consortio segregetur.

Si vero illa quae vim pertulit ad sanctam religionem redierit, in illo solo sententia excommunicationis teneatur, quoad usque publice poeniteat.

VII.

Qui sacramento se obligaverit, ut litigans cum quolibet ad pacem nullo modo redeat, pro perjurio uno anno a communione sanguinis et corporis Domini segregatus, reatum suum eleemosynis, fletibus, et quantis potuerit jejuniis, absolvat; ad charitatem vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter venire festinet.

VIII.

Nullus clericorum servum aut discipulum

suum ad ecclesiam confugientem extrahere audeat, vel flagellare praesumat; quod si fecerit, donec digne poeniteat, a loco cui honorem non dedit segregetur.

IX.

De his qui in praevaricatione rebaptizati, sine aliqua necessitate vel tormento delapsi sint, placuit

ut circa eos illa Nicaenae synodi statuta serventur quae de praevaricatoribus censita esse noscuntur, id est, ut septem annis inter catechumenos orent, et duos inter catholicos, et postea moderatione et clementia episcopi fidelibus in oblatione eucharistiae communicent.

X.

Qui jubente sacerdote pro quacunque culpa ecclesiam exire contempserit, pro noxa contumaciae tardius accipiatur ad veniam.

XI.

Si qui clerici in mutuam caedem proruperint, prout dignitas officiorum in tali excessu contumeliam protulerit, a pontifice districtius vindicetur.

XII.

Qui contra decreta canonum indiscrete clericos usque nunc ordinaverunt, eis Dominus, vel sancta et ecclesiastica charitas ignoscat.

Amodo vero

si in tali usu proruperint, decretum canonum quod circa eorum personas statutum est, id est, ut nullum ordinare jam audeant observetur, vel qui deinceps ordinati fuerint, deponantur; hi vero qui tales hactenus ordinati sunt, nullo tempore promoveantur.

XIII.

Catholicus qui filios suos in haeresi baptizandos obtulerit, oblatio illius in ecclesia nullatenus recipiatur.

XIV.

Cum rebaptizatis fideles religiosi nec in cibo participent.

XV.

Familiaritatem extranearum mulierum licet ex toto sancti Patres antiquis monitionibus praeceperint ecclesiis evitandam, id nunc tamen nobis visum est, ut qui talis probabitur, si post primam et secundam commonitionem se emendare neglexerit, donec

in vitio perseverat, officii sui dignitate privetur, quod si Deo juvante correxerit, sancto ministerio restauretur.

XVI.

Licet de re hujusmodi quam constituere salubri ordinatione decernimus prisca auctoritas canonum non siluerit, sed evidenti sanctione praeceperit ut cujuscunque ecclesiae pontifice defuncto non passim pro libitu suo, in earum rerum direptionem quas obiens dereliquit quisquam irruat, domumque subvertat, sed sacerdos qui exsequiarum tempore est ea omnia quae ad utilitatem et conservationem pertinent debeat diligenti circumspectione munire,

tamen quia ipsa sanctio, quod pejus est, a multis clericis cognoscitur violari, ita ut non jubente sacerdote expectorato affectu, totaque disciplinae severitate posthabita, immaniter quae in domo pontificali reperiuntur invadunt et abradunt: ideo nunc haec hujus placiti constitutione inter nos censoria placuit custodiri, ut defuncto antistite vel etiam adhuc in supremis agente, nullus clericorum cujuslibet ordinis, officii, gradusve sit, quidquam de domo praesumat, vel quod de utilitate instrumenti domus esse agnoscitur, id est mobilis et immobilis, rei ecclesiasticae conetur invadere, nihil furto, nihil dolo supprimens, auferens atque abscondens, sed is cui domus commissa est subjectis sibi cum consilio uno vel duobus fidelissimis, omnia ad tempus pontificis substituendi

debeat conservare, vel his qui in domo inveniuntur clericis consuetam alimoniam administrare.

Substitutus autem antistes susceptae sedis commoda ordinabit, velut Deus imperavit ut eis uti cum his debeat quos cognoverit disciplinae et charitati predecessoris sui fideliter paruisse.

Quod si quisquam post haec cujuslibet ordinis, ut superius dictum est, quacunque clericus occasione de omni facultate quippiam probatus fuerit abstulisse vel forsitan dolo aliquo sumpsisse, reus sacrilegii prolixiori anathemate condemnetur, et vix quoque peregrina ei communio concedatur, quia durum est ut hi quos constat in servitio Domini cum primae sedis antistite desudasse, ab his qui suarum rerum incubitatores atque vagantes fuisse cognoscuntur despecti aliquatenus crucientur.

Sergius in Christi nomine episcopus has constitutiones, secundum quod nobis cum fratribus Deo inspirante complacuit, relegi et subscripsi; Justus in Christi nomine subscripsi; Joannes in Christi nomine episcopus subscripsi; Petrus in Christi nomine episcopus subscripsi; Marulio in Christi nomine episcopus subscripsi; Taurus in Christi nomine episcopus subscripsi; Febrorius in Christi nomine episcopus subscripsi; Gratus in Christi nomine episcopus directus a domino meo Stephano episcopo his constitutionibus interfui et subscripsi.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII VALENTINI.

1. Ut Evangelium post Apostolum legatur.

2. Ut defuncto episcopo de rebus ipsius, vel ecclesiae, nullus quidquam praesumat invadere.

3. Ut propinqui morientis episcopi de rebus ejus nihil usurpent sine metropolitani et comprovincialium conscientia.

4. De exsequiis morientis episcopi, et qualiter humetur.

5. De vagis et inobedientibus clericis.

6. Ut clericum alienum nullus ordinet, nec sit clericus qui non spondeat locum ubi sit delegatus.

INCIPIT CONCILIUM VALENTINUM Sex episcoporum, DXXXIII habitum anno 15 Theodorici regis.

CAP. I. Anno quinto decimo Theodorici regis sub die secundo Nonas Decembris, in nomine Domini

nostri Jesu Christi Valentino concilio congregato, dum ecclesiasticas regulas tractaremus antiquos canones

relegentes, inter caetera hoc esse censuimus observandum, ut sacrosancta Evangelia ante munerum illationem in missa catechumenorum in ordine lectionum post legantur, quatenus salutaria praecepta Domini nostri Jesu Christi, vel sermones sacerdotis non solum fideles, sed etiam catechumeni ac poenitentes, et omnes qui e diverso sunt, audire licitum habeant, sic enim pontificum praedicatione audita nonnullos attractos ad fidem evidenter scimus.

II.

Hoc etiam placuit, ut episcopo a saeculo jubente Domino accersito, clerici ab omni omnino supellectili, vel quaecunque sunt in domo ecclesiae, vel episcopi in libris, speciebus, utensibilibus, vasculis, frugibus, gregibus, animalibus, vel omni omnino re, rapaces manus abstineant, et nihil latronum more

diripiant.

Qui si canonum auctoritate prohibiti aliqua pervaserint metropolitani, vel omnium comprovincialium sacerdotum districtione coacti in pristinum statum omnia redintegrare cogantur, ut nihil antistiti vel dispensatori futuro necessariorum sub hac justa constitutione depereat.

Quod ut confidentius justitia manente servetur, secundum Regiensis synodi constituta, episcopo e corpore recedente, vicinior illi accedat episcopus, qui ex more exsequiis celebratis, statim ecclesiae ipsius curam districtissime gerat, ne quid ante ordinationem futuri pontificis remanentium clericorum subversioni vel direptioni jam liceat, ita ut, perspectis omnibus, inspectio certior, descriptio fidelissima 104, si fieri potest, intra octavas defuncti sub diligentia praesentis episcopi

peragatur.

Dehinc ad metropolitani notitiam habita ordinate districtio deferatur, ut ejus electione talis persona ordinandae domus ecclesiasticae procuretur, quae vel consueta clericis stipendia dispenset, et creditarum sibi rerum, si forsitan tarditas in episcopo ordinando successerit, metropolitano congruis temporibus reddere possit rationem, ut sub hac salubri constitutione clerici stipendiis suis omnino contenti labores non diripiant episcopi decedentis, et in vacuam ecclesiae domum futurus pontifex non sine dolore succedat, sed magis de praedecessoris sui dimisso possit et ipse gaudere, et aliis ministrare.

III.

Simili quoque modo parentibus et propinquis decedentis episcopi, si intestatus obierit denuntietur, ut sine metropolitani vel comprovincialium

sacerdotum conscientia, nihil de rebus defuncti occupare pertentent, ne forte cum haereditariis rebus etiam aliqua ad ecclesiam pertinentia vel permista usurpent, sed usque ad ordinationem futuri exspectent antistitis, aut certe, si longum fuerit, ad metropolitani, ut dictum est, ordinationem recurrant.

Si quis autem contemptor divini timoris contra haec sancta synodica clericus quisque vel laicus venire improba mente tentaverit, et communione, et consortio

privetur Ecclesiae, quia durum est ut ad illam conveniat quam exspoliare non metuit, nisi forte spiritu meliore correptus dum a praesumptione cessaverit, recuperet indulgentiam.

Si autem rationabiliter modesteque unusquisque repetit quod sibi jure debetur, ei absque aliqua animadversione a metropolitano vel cui injunxerit, aut res, aut ratio non negetur.

Hos autem omnes constringunt, qui tam in praeteritum quam in futurum res ecclesiae vel episcopi usurpantes diripuerint.

IV.

Illud etiam provido consilio decernentes, ut quia saepe sanctorum antistitum per absentiam commendatoris episcopi exsequiae differuntur, ita ut veneranda pontificis membra dum tardius funerantur injuriae omnino subjaceant, episcopus qui post

mortem fratris ad sepeliendum eum solet invitatus occurrere, infirmum magis et adhuc in corpore positum admonitus visitare non differat, ut aut de revelatione sacerdotis amplius gaudeat, aut certe de ordinatione domus suae fratrem admoneat, ejusque probabilem voluntatem in effectum transmittat ac recedentem a saeculo, oblatum in ejus commendatione sacrificium Deo offerens, mox sepulturae tradat diligentissime et superius constituta canonice non differat adimplere.

Si autem, ut fieri solet, antistes repentino obitu decesserit, et collimitanei sacerdotes de longinquo minime adesse potuerint, uno die tantum cum sua nocte exanimatum corpusculum sacerdotis maneat, nec sine fratrum ac religiosorum frequentia, vel psallentium excubatione servatum, a

presbyteris cum omni diligentia in loco conditum seorsum non statim humetur, sed honorifice commendetur, donec sine mora invitato undecunque pontifice, ab ipso, ut condecet, solemniter tumuletur, ut et injuriae tollatur occasio, et mos antiquus in sepeliendis sacerdotibus observetur.

V.

Hoc etiam placuit, ut vagus atque instabilis clericus, sive etiam in diaconi ministerio vel presbyteri officio constitutus, si episcopi a quo ordinatus est praeceptis non obedierit, ut in delegata sibi ecclesia officium dependat assiduum quousque in vitio permanserit, et communione et honore privetur.

VI.

Ut nullus alienum clericum secundum decreta canonum sine consensu episcopi sui audeat ordinare, sed nec ullum sanctorum sacerdotum quispiam ordinet,

qui localem se futurum primitus non spoponderit, ut per haec nullus a regula vel disciplina ecclesiastica deviare permittatur impune.

Celsivus in Christi nomine episcopus subscripsi.

Setabius episcopus subscripsi.

Benagius episcopus subscripsi, Ampelius episcopus subscripsi.

Sallustius archidiaconus vicarius domini mei Marcelli episcopi, subscripsi.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII TOLETANI PRIMI.

1. De presbyteris et diaconibus si post ordinationem filios genuerint.

2. Ut poenitens, si necessitas cogat, lector aut ostiarius fiat.

3. De his qui viduas acceperint, ne diaconi efficiantur.

4. Ut subdiaconus si defuncta uxore aliam duxerit, ostiarius fiat.

5. Ut si cujuslibet ordinis clericus tardius ad ecclesiam venerit, deponatur.

6. Ut religiosa puella virorum familiaritatem in domo non habeat.

7. Ut clericus cujus uxor peccaverit praeter necem potestatem habeat distringendi eam, et cum ea cibum non sumat.

8. De eo qui post baptismum militaverit, ut ad diaconatum non permittatur.

9. Ut nulla professa vel vidua, absente sacerdote, in domo sua sacerdotale officium vel lucernale impleat.

10. Ut nullus obligatum cuiquam absque consensu domini vel patroni clericum faciat.

11. Ut si quis potentum exspoliaverit quemlibet et admonente episcopo non reddiderit, excommunicetur.

12. Ut nullus clericus ab episcopo recedat et ad alium se transferat.

13. De his qui in ecclesiam intrant, et non communicant, ut excommunicentur.

14. De eo qui acceperit eucharistiam, et non sumpserit, ut sacrilegus repellatur.

15. De his qui excommunicantur a sacerdotibus, ut nullus ad eos accedat.

16. Ut devota si adulterata fuerit decem annos poeniteat; si maritum duxerit, non permittendam ad poenitentiam, nisi maritus decesserit.

17. De eo qui uxorem habet, si concubinam habuerit, non communicet.

18. Si vidua episcopi, presbyteri, vel diaconi, maritum acceperit.

19. Si sacerdotis, vel diaconi, filia religiosa peccaverit, in fine tantum communicet.

20. Ut nullus praeter episcopum chrisma conficiat.

21. De regulis fidei catholicae contra Priscillianos.

INCIPIT CONCILIUM PRIMUM TOLETANUM Decem et octo episcoporum, tempore Honorii et Arcadii, Stilicone consule, habitum.

Convenientibus episcopis in ecclesia Toleto, id est, Patrono, Marcello, Alitiano, Aphrodisio, Jocundo, Olympo, Severo, Astutio, Hilario, Lampadio, Eustochio, Exuperantio, Sereno, Floro, Leporio, Aureliano, Lampiode, Gallia, Lucentio.

His conventus municipiis Celenis actus est, isti sunt qui in aliis

gestis adversus Priscilliani sectatores, et haeresim quam astruxerat libellarem dedere sententiam.

Considentibus presbyteris, astantibus diaconibus, et caeteris qui intererant concilio congregatis, Patronus episcopus dixit: Quoniam singuli coepimus in ecclesiis nostris facere diversa, et inde tanta scandala sunt, quae usque ad schisma perveniunt, si placet, communi concilio decernamus quid ab omnibus episcopis in ordinandis clericis sit sequendum.

Mihi autem placet constitutum primitus Nicaeni concilii perpetuo esse servandum, nec ab hoc esse recedendum.

Universi episcopi dixerunt: Hoc nobis placet, ita ut si quis cognitis gestis Nicaeni concilii aliud quam statutum est facere praesumpserit, et non in

eo perseverandum putaverit, tunc excommunicatus habeatur, nisi per correptionem fratrum emendaverit errorem.

CAP. I.

Placuit, ut diacones si vel integri, vel casti sint, et continentis vitae, etiam si uxores habeant, in ministerio constituantur, ita tamen ut si qui etiam ante interdictum quod per priores ante nos episcopos constitutum est incontinenter cum uxoribus vixerint, presbyteri honore non cumulentur; si quis vero ex presbyteris ante interdictum filios suos susceperit, de presbytero ad episcopum non admittatur.

II.

Item placuit, ut poenitentes non admittantur ad clerum, nisi tantum, si necessitas, aut usus exegerit,

inter ostiarios deputentur, vel inter lectores, ita ut Evangelia, aut Apostolum non legant.

Si qui autem ante ordinati sunt diacones, inter subdiacones habeantur, ita ut manum non imponant, nec sacra contingant.

Ex eo vero poenitente dicimus qui post

baptismum, aut pro homicidio, aut pro diversis criminibus gravissimisque peccatis publicam poenitentiam gerens sub consilio divino fuerit reconciliatus altario.

III.

Item constituit sancta synodus, ut lector fidelis si viduam alterius uxorem acceperit, amplius nihil sit, sed semper lector habeatur, aut forte subdiaconus.

IV.

Subdiaconus autem defuncta uxore si uxorem aliam duxerit, ab officio in quo ordinatus fuerat removeatur, et habeatur inter ostiarios vel lectores, ita ut Evangelium et Apostolum non legat, propterea ne qui ecclesiae servierit publicis officiis servire videatur; qui vero tertiam, quod nec dicendum est, acceperit, abstentus biennio postea inter laicos

reconciliatus per poenitentiam communicet.

V.

Presbyter, vel diaconus vel subdiaconus, vel quilibet ecclesiae deputatus clericus, si intra civitatem non fuerit, vel in loco in quo ecclesia est, aut castella, aut vici sunt, aut villae, si ad ecclesiam, aut ad sacrificium quotidianum non venerit, clericus non habeatur, si castigatus per satisfactionem veniam ab episcopo voluit promereri.

VI.

Itemque puella Dei nec familiaritatem habeat cum confessore, aut cum quolibet laico sanguinis alieni, aut convivium sola adeat, nisi ubi seniorum, aut honestorum, aut viduarum honestarumque frequentia, ubi honeste confessor quilibet cum plurimorum testimonio testium convivio interesse possit,

cum lectoribus autem in ipsorum domibus non admittendas penitus nec videndas, nisi forte consanguinea soror sit vel uterina.

VII.

Placuit ut si quorumcunque clericorum uxores peccaverint, ne forte licentiam peccandi plus habeant, accipiant mariti earum hanc potestatem praeter necem custodiendi, ligandi in domo sua, ad jejunia salutaria, non mortifera, eas cogentes, ita ut invicem sibi clerici pauperes auxilium ferant, si servitia non habeant; cum uxoribus autem ipsis quae peccaverint, nec cibos sumant, nisi forte ad timorem Dei acta poenitentia revertantur.

VIII.

Si quis post baptismum militaverit, et chlamydem sumpserit, aut cingulum ad necandos fideles, etiam si gravia non admiserit, si ad clerum

admissus fuerit diaconi non accipiat dignitatem.

IX.

Nulla professa vel vidua absente episcopo vel presbytero in domo sua antiphonas 105 cum confessore vel servo suo faciat; lucernarium vero nisi in ecclesia non legatur, aut si legatur in villa praesente episcopo vel presbytero vel diacono legatur.

X.

Clericos, siquidem obligati sint vel pro aequatione, vel de genere alicujus domus, non ordinandos nisi probatae vitae fuerint, et patroni consensus accesserit.

XI.

Si quis de potentibus clericum aut quemlibet pauperiorem, aut religiosum exspoliaverit, et mandaverit eum ad se venire episcopus ut audiatur et contempserit, invicem mox scripta percurrant per omnes provinciae episcopos, et quoscunque audire

potuerint, ut excommunicatus habeatur ipse donec obediat ut reddat aliena.

XII.

Item ut liberum nulli clerico sit discedere ab episcopo suo, et alteri episcopo communicare, ni forte ei quem episcopus alius libenter habeat de haereticorum schismate discedentem, et ad fidem catholicam revertentem.

Si qui autem de catholicis discesserint et communione eorum, vel palam, vel occulte cum eis qui vel excommunicati sunt, vel per sententiam jam notati fuerint invenit, habeant illorum ad quos ire voluerint, etiam in damnatione, consortium.

XIII.

De his qui intrant in ecclesiam, et apprehenduntur nunquam communicare admoneantur.

Quod si non communicant, ad poenitentiam accedant; si communicant, non semper abstineant, si non fecerint,

abstineantur.

XIV.

Si quis autem acceptam a sacerdote eucharistiam non sumpserit, velut sacrilegus propellatur.

XV.

Si quis laicus abstinetur, ad domum ejus, vel clericorum, vel religiosorum, nullus accedat, similiter et clericus, si abstinetur, a clericis devitetur; si quis cum illo colloqui, aut convivari fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur, sed hoc pertineat ad eos clericos qui ejus sunt episcopi, et ad omnes qui commoniti fuerint de eo qui abstinetur, sive laico quolibet sive clerico.

XVI.

Devotam peccantem non recipiendam in ecclesiam nisi peccare desierit, et si desinens egerit aptam poenitentiam decem annis recipiat communionem,

priusquam autem in ecclesiam admittatur ad orationem ad nullius convivium Christianae mulieris accedat, quod si admissa fuerit, etiam haec quae eam receperit habeatur in absentia, corruptorem etiam par poena constringat.

Quae autem maritum acceperit non admittatur ad poenitentiam, nisi adhuc ipso vivente marito caste vivere coeperit, aut postquam ipse decesserit.

XVII.

Si quis habens uxorem fidelis, si concubinam habeat non communicet.

Caeterum is qui non habet uxorem et pro uxore concubinam habet a communione non repellatur, tamen ut unius mulieris, aut uxoris, aut concubinae, ut ei placuerit sit conjunctione contentus, alias vero vivens abjiciatur, donec desinat et ad poenitentiam revertatur.

XVIII.

Si qua vidua episcopi aut presbyteri, aut diaconi maritum acceperit, nullus clericus, nulla religiosa cum ea convivium sumat, nunquam communicet, morienti tantum ei sacramentum subveniat.

XIX.

Episcopi vel presbyteri sive diaconi filia, si devota fuerit et peccaverit, et maritum duxerit, si eam pater vel mater in affectum receperint, a communione habeantur alieni, pater vero causas in concilio noverit se praestaturum.

Mulier autem non admittatur ad communionem, nisi marito defuncto egerit poenitentiam, si autem vivente eo secesserit et poenituerit, nullo modo nisi vitae deficiens accipiat communionem.

XX.

Quamvis pene ubique custodiatur, ut absque episcopo chrisma nemo conficiat, tamen quia in aliquibus

locis vel provinciis presbyteri dicuntur chrisma conficere, placuit ex hac die nullum alium nisi episcopum chrisma conficere, et per dioecesim destinare, ita ut de singulis ecclesiis ad episcopum ante diem Paschae diaconi destinentur, aut subdiaconi qui confectum chrisma ab episcopo destinatum ad diem Paschae possint ad tempus deferre.

Episcopo sane certum est quod omni tempore licet chrisma conficere, sine conscientia autem episcopi nihil penitus presbyteri agere praesumant.

Statutum vero est diaconum non chrismare, sed presbyterum absente episcopo, praesente vero non, nisi ab ipso fuerit praeceptum.

Hujusmodi constitutionem meminerit semper archidiaconus vel praesentibus vel absentibus episcopis suggerendam, ut eam et episcopi

custodiant, et presbyteri non relinquant.

Patronus episcopus subscripsi; Marcellus episcopus subscripsi; Afrodisius episcopus subscripsi; Alicianus episcopus subscripsi; Olimpius episcopus subscripsi; Asterius episcopus subscripsi; Lampadius episcopus subscripsi; Serenus episcopus subscripsi; Jocundus episcopus subscripsi; Severus episcopus subscripsi; Leonas episcopus subscripsi; Hilarius episcopus subscripsi; Florus episcopus subscripsi; Leporius episcopus subscripsi; Aurelianus episcopus subscripsi; Eustochius episcopus subscripsi; Lampadius episcopus subscripsi; Exuperantius episcopus subscripsi.

XXI.

Regula fidei contra omnes haereses quam maxime contra Priscillianistas episcopi Tarraconensis,

Carthaginensis, Lusitani et Betici fecerunt ex praecepto papae Leonis, et ad Balconium episcopum Galiciae transmiserunt.

Ipsi etiam et suprascripta viginti canonum capitula statuerunt in concilio Toletano.

Assertio fidei ejusdem concilii.

Credimus in unum verum Deum Patrem omnipotentem, et Filium, et Spiritum sanctum, visibilium factorem, per quem omnia facta sunt in coelo et in terra, unum Deum, et unam esse divinae substantiae Trinitatem.

Patrem autem non esse Filium ipsum, sed habere Filium qui Pater non sit; Filium non esse Patrem, sed Filium Dei de Patris esse natura; Spiritum quoque esse Paracletum, qui nec Pater sit ipse, nec Filius, sed a Patre Filioque procedens.

Est ergo ingenitus Pater, genitus Filius, non genitus Paracletus sed a Patre Filioque procedens.

Pater est cujus vox haec audita est de coelis: « Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui, ipsum audite * .

» Filius est qui ait: « Ego a Patre exivi, et a Deo veni in hunc mundum * .

» Paracletus est Spiritus de quo Filius ait: « Nisi ego abiero ad Patrem, Paracletus non veniet * .

» Hanc Trinitatem personis distinctam substantia unica, virtute et potestate et majestate indivisibilem, indifferentem, praeter hanc nullam credimus divinam esse naturam, vel angeli, vel spiritus, vel virtutis alicujus quae Deus credatur.

Hunc ergo Filium Dei Deum natum a Patre, ante omne omnino principium sanctificasse uterum virginis Mariae, atque

ex ea verum hominem sine virili generatum semine suscepisse, duabus duntaxat naturis, id est deitatis et carnis, in unam convenientibus omnino personam, id est Dominum nostrum Jesum Christum.

Nec imaginarium corpus, aut phantasmatis alicujus in eo fuisse, sed solidum atque verum hunc et esurisse, et sitisse, et doluisse, et flevisse, et omnes corporis injurias pertulisse.

Postremo a Judaeis crucifixum, et sepultum, et tertia die resurrexisse, conversatum postmodum cum discipulis suis, et quadragesima post resurrectionem die ad coelum ascendisse.

Hunc filium hominis etiam Filium Dei, et Filium Dei et hominis filium appellamus.

Resurrectionem vero futuram humanae credimus carnis, animam autem hominis non divinae esse substantiae, aut

Dei Patris, sed creaturam Dei voluntate creatam.

Si quis autem dixerit, aut crediderit a Deo omnipotente mundum hunc factum non fuisse, atque omnia ejus instrumenta, anathema sit.

Si quis dixerit vel crediderit Filium eumdem esse Patrem, vel Paracletum, anathema sit.

Si quis dixerit atque crediderit Deum Patrem eumdem esse Filium, vel Paracletum, anathema sit.

Si quis dixerit vel crediderit Paracletum esse, vel Patrem, vel Filium, anathema sit.

Si quis crediderit vel dixerit carnem tantum sine anima a Filio Dei fuisse susceptam, anathema sit.

Si quis dixerit vel crediderit Christum innascibilem esse, anathema sit.

Si quis dixerit vel crediderit deitatem nascibilem esse, anathema sit.

Si quis dixerit vel crediderit deitatem Christi convertibilem fuisse, vel passibilem, anathema sit.

Si quis dixerit

vel crediderit alterum Deum esse priscae legis, alterum Evangeliorum, anathema sit.

Si quis dixerit vel crediderit ab altero Deo mundum factum fuisse, et non ab eo de quo scriptum est: In principio fecit Deus coelum et terram, anathema sit.

Si quis dixerit, vel crediderit corpora humana non resurgere post mortem, anathema sit.

Si quis dixerit, vel crediderit animam humanam Dei portionem, vel Dei esse substantiam, anathema sit.

Si quis dixerit vel crediderit alias scripturas praeter quas Ecclesia catholica recipit in auctoritate habendas vel esse venerandas, anathema sit.

Si quis dixerit vel crediderit deitatis et carnis unam in Christo esse naturam, anathema sit.

Si quis dixerit, vel crediderit esse aliquid quod se extra divinam Trinitatem possit

ostendere, anathema sit.

Si quis astrologiae vel mathesi existimat esse credendum, anathema sit.

Si quis dixerit vel crediderit conjugia hominum quae secundum legem divinam licet habere exsecrabilia esse, anathema sit.

Si quis dixerit, vel crediderit carnes avium seu pecudum quae ad escam datae sunt, non tantum pro castigatione hominum abstinendas, seu exsecrandas esse, anathema sit.

Si quis in errore Priscilliani sectam sequitur, vel profitetur, ut aliud in salubri baptismo contra sedem sancti Petri faciat, anathema sit.

Explicit regula fidei catholicae adversus Priscillianistas.

Patronus episcopus subscripsi; Marcellianus episcopus subscripsi; Afridius episcopus subscripsi; sancti et alii episcopi qui interfuerunt

concilio.

INCIPIUNT CAPITULA CONCILII SECUNDI TOLETANI.

1. De his quos parentes ab infantia in clericatus officio mancipaverunt, si postea voluntatem habeant nubendi.

2. De clerico qui ad aliam transit ecclesiam, et qui eum receperit.

3. Ut nullus a subdiaconatu et supra extraneam habeat mulierem.

4. Ut quidquid de jure ecclesiae clerici tenuerunt, post obitum eorum ad ecclesiam revertatur.

5. De his qui se proximis suis copulant, ut a communione Christi separentur

INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM SECUNDUM Habitum aera DLXV, anno quinto Amalrici regis.

Cum in voluntate Domini apud Toletanam urbem sanctorum episcoporum praesentia convenisset, et de institutis sanctorum Patrum canonumque decretis commemoratio haberetur, nobis in unum positis placuit, ut si qua in antiquis canonibus minime commemorata sunt salubri tractatu ac diligenti consideratione instituantur.

Si qua vero in anterioribus 106 sunt neglecta, redivivam ordinationis censuram obtineant, quatenus dum his quae in conciliis sunt decreta, sed abusione temporum hactenus dimissa, et ad cultum fidei pertinent, studium religiosae impendimus observationis, Dei misericordiam facilius impetremus.

CAP. I.

De his quos voluntas parentum a primis infantiae annis in clericatus officio vel monachali posuit

pariter statuimus observandum, ut mox cum detonsi vel ministerio electorum contraditi fuerint, in domo ecclesiae sub episcopali praesentia a praeposito sibi debeant erudiri.

At ubi octavum decimum aetatis suae compleverint annum, coram totius cleri plebisque conspectu voluntas eorum de expetendo conjugio ab episcopo perscrutetur; quibus si gratia castitatis Deo inspirante placuerit, et promissionem castimoniae suae absque conjugali necessitate responderint servaturos, hi tanquam appetitores arctissimae viae lenissimo Domini jugo subdantur, ac primo subdiaconatus ministerium probatione habita professionis suae a vicesimo anno suscipiant.

Quod si inculpabiliter ac inoffensae vicesimum et quintum annum aetatis suae peregerint, ad diaconatus officium,

si scientes implere posse ab episcopo comprobentur, promoveri debent, cavendum tamen est his ne quando suae sponsionis immemores ad terrenas nuptias aut abortivos concubitus ultra recurrant.

Quod si forte fecerint, ut sacrilegii rei ab Ecclesia habeantur extranei.

His autem quibus voluntas propria interrogationis tempore desiderium nubendi persuaserit, concessam ab episcopis sententiam auferre non possumus, ita ut provectae aetatis in conjugio positi renuntiaturos se pari consensu operibus carnis spoponderint, ad sacratos gradus aspirent.

II.

Similiter placuit custodire ne quis ex eis qui tali educatione imbuuntur qualibet occasione cogente propriam relinquentes ecclesiam, ad aliam

transire praesumant, episcopus vero qui eum suscipere absque conscientia proprii sacerdotis fortasse praesumpserit, totius fraternitatis se reum esse noverit, quia durum est ut eum quem alius rurali sensu ac scelere infantiae exuit, alius suscipere ac vindicare praesumat.

III.

Illud vero praeterea speciali ordinatione decrevimus, quod nec antiqua concilia in universis canonibus siluerunt, ut nullus clericorum a gradu subdiaconatus et supra in consortio familiaritatis

habeat mulierem vel ingenuam, vel libertam, vel ancillam, sed si sunt ei hujusmodi servitia, matri, vel sorori, vel alii propinquae contradat, et quidquid suis manibus perfecerit, proprio domino deferatur.

Aut si propinquitatis memoria deest, alterius domus adhaerentis habitaculum requiratur, dum in toto modo nulla occasio introeundi domum clerici feminae permittatur, unde aliqua possit incurrere noxialis famae innocentis portas injuria.

Sane deinceps post datam hanc admonitionem quisque earum consortio frui voluerit, noverit se non solum a clericatus officio retrahi vel ecclesiae foribus expelli, sed etiam omnium catholicorum clericorum vel laicorum communione privari, nulla prorsus vel colloquii consolatione relicta quatenus malae consuetudinis

abrasa rubigo in posteris radicis suae veneno serpere non possit.

IV.

Si quis sane clericorum agellos, vel vineolas in terris ecclesiae sibi fecisse probatur sustentandae vitae causa, usque ad diem obitus sui possideat, post suum vero de hac luce decessum juxta priorum canonum constitutiones jus suum ecclesiae sanctae restituat, nec testamentum successorio jure cuiquam haeredum aut prohaeredum relinquat, nisi forsitan cui episcopus pro servitiis ac praestatione ecclesiae largiri voluerit.

V.

Nam et haec praecavenda salubriter sancimus, ne quis fidelium propinquam sanguinis sui usquequo affinitatis lineamenta generis successione cognoscit in matrimonio sibi desideret copulari, quoniam scriptum

est: Omnis homo ad proximam sanguinis sui non accedat, ut revelet turpitudinem ejus, nec sine denuntiatione sit sententiae, nam paulo post infert et dicit: Anima quae fecerit de abominationibus istis quidpiam, peribit de medio populi sui.

Si quis ergo hujus decreti temerator exstiterit, ac vetitum violare praesumpserit, tanto graviori sententia multandum se recognoscat, quanto eam propinquiorem cui copulari se maluit serie originis esse non ambigit, tantoque annosioris excommunicationis tempore a Christi corpore et fraternitatis consortio sequestretur, quanto fuerit propinquioris sanguinis contagione pollutus.

Hujus institutionis regulam qui subscripsimus irrefragabili auctoritate nos spondemus

servaturos.

Si quis autem tam nostram vel eorum qui nunc sanctae synodo ex hac provincia defuerunt, huic tam salubri ordinationi obviare praesumpserit, vel solerter adimplere neglexerit, convictus totius fraternae charitatis aliquandiu habeatur extraneus.

Sane juxta priorum canonum decreta concilium apud fratrem nostrum Montanum episcopum si Dominus voluerit futurum pronuntiamus.

Itaque statuimus, ut frater et coepiscopus noster Montanus qui in metropoli est ad comprovinciales nostros Domini sacerdotes litteras de congreganda synodo adveniente

tempore debeat destinare.

Nunc ergo in nomine Domini finitis his quae in consultationem venerunt, gratias agimus omnipotenti Deo, deinde Domino nostro glorioso Amalrico regi divinam clementiam postulantes, ut innumeris regni ejus ea quae ad cultum fidei perveniunt peragendi nobis licentiam praestet.

Montanus in Christi nomine episcopus his constitutionibus acquievi, relegi et subscripsi die et anno quo supra.

Pancarius episcopus his constitutionibus

acquievi, et relegi, et subscripsi.

Canonius episcopus subscripsi.

Paulus episcopus subscripsi.

Domitianus episcopus subscripsi.

Marracinus episcopus subscripsi.

Nibridius episcopus subscripsi.

Justus in Christi nomine Ecclesiae catholicae Urgellitanae episcopus, hanc constitutionem consacerdotum meorum in Toletana urbe habitam, cum post aliquantum temporis advenissem, salva auctoritate priscorum canonum relegi, probavi et subscripsi.

INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM TERTIUM In quo Arii haeresis in Hispania condemnatur.

In nomine Domini nostri Jesu Christi anno 4, regnante gloriosissimo atque piissimo, et Deo fidelissimo domino Richardo rege, die VIII Iduum Maiarum, aera D. C. XXVII. Haec sancta synodus habita in sancta civitate regia Toletana ab episcopis totius Hispaniae, vel Galliciae qui infra scripti sunt.

CAP. I.

Cum pro fidei suae sinceritate idem gloriosissimus princeps omnes regiminis sui pontifices in unum convenire mandasset, ut tam de ejus conversione quam de gentis Gothorum innovatione in Domino exsultarent, et divinae dignationi pro tanto munere gratias agerent, memoratus sanctissimus princeps sic venerandum concilium alloquitur, dicens: Non incognitum reor esse vobis, reverendissimi

sacerdotes, quod propter instaurandam disciplinae ecclesiasticae formam, ad nostrae vos serenitatis praesentiam evocaverim, et quia recursis retro temporibus haeresis imminens in tota Ecclesia catholica agere synodica negotia denegabat, Deus, cui placuit per nos ejusdem haeresis obicem depellere, admonuit de more ecclesiastico reparare.

Ergo sit vobis jucunditati, si gaudio quod mos canonicus prospectu Dei per nostram gloriam ad paternos reducetur terminos.

Prius tamen admoneo pariter et exhortor jejuniis vos et vigiliis atque orationibus operam dare ut ordo canonicus quem a sacerdotalibus sensibus detraxerat longa ac diuturna oblivio, quam aetas nostra se nescire fatetur, divino dono vobis rursus patefiat.

Ad haec autem gratias Deo

agentes, et religiosissimo principi universo concilio in laudibus acclamante, triduanum est exinde praedicatum jejunium.

Sed cum die octava Iduum Maiarum in unum coetum Dei sacerdotes adessent, et oratione praemissa, unusquisque sacerdotum competenti loco resedisset, ecce in medio eorum adfuit serenissimus princeps seque cum Dei sacerdotibus orationi communicans, divino flamine plenus sic ad loquendum exorsus est, dicens: Non credimus vestram latere sanctitatem quanto tempore in errore Arianorum laborasset Hispania, et non multos post decessum genitoris nostri dies, quibus nos vestra beatitudo fidei sanctae catholicae cognovit esse sociatos.

Credimus generaliter magnum, et aeternum gaudium habuisse, et ideo, venerandi patres,

ad hanc vos peragendam congregavimus synodum, ut de omnibus nuper advenientibus ad Christum ipsi aeternas Domino gratias deferatis.

Quidquid vero verbis apud sacerdotium vestrum nobis agendum erat de fide atque spe vestra quam gerimus in hoc tomo conscripta, atque allegata nota facimus, relegatur enim in medio vestri, et in judicio synodali examinata per omne successivum tempus gloriosa nostra ejusdem fidei testimonio declarata clarescat.

Susceptus est autem ab omnibus Dei sacerdotibus offerente rege sacrosanctae fidei tomus, et pronuntiante notario clara voce recensitus est.

II.

Quamvis Deus omnipotens pro utilitatibus populorum regni nobis cultum subire tribuerit, et

moderamen gentium non paucarum regiae nostrae curae commiserit, meminimus tamen nos mortalium conditione perstringi, nec posse felicitatem futurae beatitudinis aliter promereri, nisi nos cultu verae fidei reputemus, et Conditori nostro salutis confessione qua dignus est ipse placeamus.

Pro qua re quanto subditorum gloria regali extollimur, tanto providi esse debemus in his quae a Deo sunt, vel nostram spem augere, vel gentibus nobis a Deo creditis consulere.

Caeterum quid pro tantis beneficiorum collationibus omnipotentiae divinae valemus tribuere, quando omnia ipsius sunt, et bonorum nostrorum nihil egeat, nisi ut in eum sic tota devotione credamus, quemadmodum per Scripturas sacras se ipse intelligi voluit, et credi praecepit, id

est, ut confiteamur esse Patrem qui genuerit ex substantia sua Filium sibi et coaequalem et coaeternum.

Non tamen ut idem ipse sit natus ingenitus, sed persona alius sit Pater qui genuit, alius sit Filius qui fuerit generatus, unius tamen utraque substantiae in divinitate subsistat, Pater ex quo sit Filius, ipse vero ex nullo sit alio.

Filius qui habeat Patrem, sed sine initio et diminutione in ea qua Patri coaequalis et coaeternus est divinitate subsistat.

Spiritus quoque sanctus confitendus a nobis et praedicandus a Patre esse, et Filio procedere, et cum Patre et Filio unius esse substantiae.

Tertiam vero in trinitate Spiritus sancti esse personam, qui tamen communionem habet cum Patre et Filio divinitatis essentia.

Haec enim sancta Trinitas unus est Deus, Pater et

Filius et Spiritus sanctus, cujus bonitate hominis licet bona sit condita creatura, per assumptam tamen a Filio humani habitus formam a damnata progenie reformamur ad beatitudinem pristinam; sed sicut verae salutis indicium est trinitatem in 107 unitate et unitatem in Trinitate sentire, ita erit consummata sententia, si eadem intra universalem Ecclesiam teneamus, et apostolicam unitatem in apostolico positi fundamento servemus.

Tamen vos Dei sacerdotes meminisse oportet, quantis huc usque Ecclesia catholica per Hispanias aversae partis molestiis laboraverit, dum et catholici constanter fidei suae tenerent ac defenderent unitatem, et haeretici pertinaciori animositate propriae niterentur perfidiae quoque ut res ipsa conspicit calore fidei accensum

in hoc Dominus excitavit, ut depulsa obstinatione infidelitatis, et discordiae submoto furore, populum qui sub nomine religionis famulabatur errori, ad agnitionem fidei et Ecclesiae catholicae consortium revocarem.

Adest enim omnis gens Gothorum inclyta et fere omnium gentium virilitate illustrata, quae licet suorum pravitate doctorum a fide hactenus vel unitate fuerit Ecclesiae catholicae segregata, toto nunc tamen modo assensu concordans ejus Ecclesiae communioni participatur, quae diversarum gentium multitudinem materno in sinu suscipit, et charitatis uberibus nutrit, de qua propheta canente, dicitur: « Domus mea domus orationis vocabitur * » omnibus gentibus.

Nec enim sola Gothorum conversio ad cumulum nostrae mercedis

accedit, quinimo et Suevorum gentis infinita multitudo, quam praesidio coelesti nostro regno subjecimus alieno judicio in haeresim deductam, nostro tamen ad veritatis originem studio revocavimus.

Proinde, sanctissimi patres, has nobilissimas gentes quae lucris gratiae per nos Dominicis applicatae sunt, quasi sanctum, et placabile sacrificium per vestras manus aeterno Deo offero.

Erit enim mihi immarcessibilis corona vel gaudium in retributione justorum, si hi populi qui nostra ad unitatem Ecclesiae solertia transcurrerint fundati in eadem et stabiliti permaneant.

Sicut enim divino nutu nostrae curae fuit hos populos ad unitatem Christi et Ecclesiae pertrahere, ita sit vestrae docibilitatis eos catholicis dogmatibus instruere, quo

in tota cognitione veritatis instructi, noverint ex toto errores perniciosos respuere, et verae fidei tramitem ex charitate retinere, vel catholicae Ecclesiae communionem desiderio avidiori complecti.

Caeterum sicut facile ad veniam pervenisse confido, quod nescia huc usque tam clarissima erraverit gens, ita gravius esse non dubito si agnitam veritatem dubio corde teneat, atque a patenti lumine, quod absit, oculos suos avertat.

Unde et valde pernecessarium esse perspexi beatitudinem vestram in unum convenire, habens sententiae Dominicae fidem qua dicit: Ubi fuerint duo vel tres collecti in nomine meo, ibi sum in medio eorum.

Credo enim beatam sanctae Trinitatis divinitatem huic sancto interesse concilio,

et ideo tanquam ante conspectum Dei ita in medio vestri fidem meam quam protuli conscius admodum sententiae dicentis: Non celavi misericordiam tuam a congregatione multa.

Vel apostolum Paulum Timotheo discipulo praecipientem audivi: « Certa bonum certamen fidei, apprehende vitam aeternam in qua vocatus es, confessus bonam confessionem coram multis testibus * .

» Vera est enim Redemptoris nostri ex Evangelio sententia qua « confitentem se coram hominibus confiteri dicit coram Patre, et negantem se esse negaturum * » Expedit enim nobis id ore profiteri quod credimus corde, secundum coeleste mandatum, quo dicitur: « Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom.

X, 10).

» Proinde sicut anathematizo Arium cum omnibus dogmatibus et complicibus suis, qui unigenitum Dei Filium a paterna degenerem asserebat esse substantia, nec a Patre genitum, sed ex nihilo dicebat esse creatum, vel omnia consilia malignantium quae adversus sanctam synodum Nicaenam instituerunt, ita in honorem et in laudem Dei fidem sanctam Nicaeni observo concilii, et honoro ea quae contra rectae fidei eumdem pestem Arium trecentorum decem et octo sancta episcopalis scripsit synodus.

Amplector itaque et teneo fidem centum quinquaginta episcoporum Constantinopoli congregatorum, qui Macedonium Spiritus sancti substantiam minorantem et a Patris et Filii unitate et essentia segregantem jugulo veritatis interemit.

Primae

quoque Ephesinae synodi fidem, quae adversus Nestorium ejusque doctrinam lata est, credo pariter et honoro.

Similiter et Chalcedonensis concilii fidem quam plena sanctitate et eruditione adversus Euticem et Dioscorum protulit, cum Ecclesia catholica reverenter suscipio.

Omnium quoque orthodoxorum venerabilium sacerdotum concilia quae ab ipsis supra scriptis quatuor synodis fidei puritate non dissonant, pari veneratione observo.

Properet ergo reverentia vestra fidem hanc nostram canonicis applicare monimentis ut ab episcopis vel religiosis et gentis nostrae primoribus solerter fides quam in Ecclesia catholica crediderunt legatur; quam renovatam et apicibus vel eorum subscriptionibus roboratam, futuris olim temporibus in testimonium Dei atque

omnium fidelium reservare, ut gentes quas in Dei nomine regia potestate percellimus, et quae relicto antiquo errore per unctionem sacrosancti chrismatis, vel manus impositionem Paracletum intra Dei Ecclesiam perceperint Spiritum, quem unum et aequalem cum Patre et Filio confitentes, quae dono Dei in sinu Ecclesiae sanctae catholicae collatae sunt.

Quod si eorum aliqui hanc credulitatem et sanctam confessionem nostram minime credere voluerint, iram Dei cum anathemate aeterno suscipiant, ut de interitu suo fidelibus gaudium, infidelibus sint in exemplum.

Huic vero confessioni meae sanctarum Scripturarum et conciliorum constitutionibus consentiens testimonio divino tota cordis simplicitate subscripsi.

Fides Nicaeni concilii.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem; et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei de Patre natum unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, et quae in coelo et quae in terra, qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incarnatus est, homo factus, passus est sub Pontio Pilato, et sepultus est, et die tertia resurrexit, et ascendit in coelos, inde venturus est judicare vivos et mortuos.

Et in Spiritum sanctum.

Eos autem qui dicunt: Erat, quando non erat, et antequam

nasceretur non erat, et quia ex nullis existentibus factus est, aut ex alia substantia vel subsistantia dicunt mutabilem esse et convertibilem Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

Symbolum centum quinquaginta Patrum Constantinopolitani concilii.

Credimus in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem.

Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei unigenitum, ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, et quae in coelo et quae in

terra.

Qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, homo factus, passus est sub Pontio Pilato, et sepultus est, et die tertia resurrexit, ascendit in coelos, sedet ad dexteram Patris, iterum venturus cum gloria judicare vivos et mortuos, cujus regni non erit finis.

Et in Spiritum sanctum Dominum et vivificatorem ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et conglorificandum, qui locutus est per prophetas.

Unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam.

Confitemur unum baptisma in remissionem peccatorum, exspectamus resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi.

Amen. Item, tractatus Chalcedonensis concilii.

Suffecerat quidem ad plenissimam pietatis agnitionem et confirmationem cautissimum hoc et salutare divinae gratiae symbolum.

De Patre enim et Filio et Spiritu sancto doctrinam perfectam edocet, et incarnationem Dominicam fideliter suscipientibus manifestat.

Sed quoniam qui praedicationem veritatis destruere nituntur, quasdam propriae haereseos novitates pariunt: quidam enim ministerium pro nobis actum divinae dispensationis audent corrumpere, et vocem illam virginei partus ad virginem denegant; alii temperamentum confusionum inducentes, et unam esse naturam carnis deitatisque insensate componentes, passibilem unigeniti divinam naturam tali confusione

prodigiose divulgant, idcirco omnem adversus veritatem opponendam ab ipsis machinationem volens excludere sancta et magna universalis synodus, antiquam praedicationem immobilem docens statuit, praecipue trecentorum decem et octo sanctorum Patrum fidem incontaminatam manere.

Et propter eos qui Spiritui sancto adversantur, centum quinquaginta Patrum paulo posteriori tempore in urbe Constantinopolitana convenientium de substantia Spiritus sancti traditam doctrinam corroborat, quam etiam omnibus illi insinuaverunt, non quod in praecedentibus aliquid deesset, adjicientes de Spiritu sancto eorumdem intellectum adversus eos qui deitatis ejus dominationem nituntur adimere Scripturarum testimoniis plenius manifestant.

Propter eos

sane qui dispensationis mysterium tentant corrumpere, et purum hominem esse qui ex sancta Virgine natus est, impudenter divulgant, beatissimi quondam Cyrilli Alexandrinae Ecclesiae sacerdotis synodicas epistolas, tam ad Nestorium quam ad caeteros per Orientem congruas et sibi consentientes scripsit, ad confutationem quidam Nestorianae amentiae, interpretationem vero eorum qui religioso zelo salutaris symboli capiunt intellectum.

Quibus et epistolam sancti et beatissimi primae sedis archiepiscopi Leonis ad Flavianum scriptam esse recordamur ad penitus perimendam Euticetis malignitatem, quae magni Petri confessioni concordat, et communem quamdam paginam existentem contra eos qui recte non glorificant ad confirmationem catholicae religionis

evidenter subjunxit, et eos qui in duos filios dispensationis Dominicae mysterium scindere moliuntur, exsecratur, et eos qui in duas naturas Christi temperamentum vel confusionem argumentantur, aversatur, et qui coelestem aut alterius cujuscunque substantiae existere formam quam pro nobis assumpsit insaniendo asserunt, procul abjicit, et eos qui duas quidem ante unitionem naturas, unam vero post unitionem confingunt, anathema facit.

Consentientes ergo sanctis Patribus unum eumdemque Filium confiteri Dominum nostrum Jesum Christum consona voce pariter edocemur, perfectum verum Deum eumdem in unitate, Deum verum et hominem ex anima rationali et corpore, secundum divinitatem unius cum Patre naturae, secundum humanitatem

eumdem unius naturae nobiscum, per omnia similem nobis absque peccato, ante saecula quidem ex Patre natum secundum divinitatem, novissimis vero diebus eumdem propter nos et propter nostram salutem ex Maria virgine Dei genitrice secundum humanitatem, unum eumdemque Christum Filium Dominum unigenitum in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter, cognoscendo, in nullo naturarum differentiam propter unitatem perimendam, magis autem salva utriusque naturae proprietate, et in una coeunte persona, uno quoque statu concurrente, non in duabus personis partiendum vel dividendum, sed unum eumdemque Christum Filium Dominum unigenitum verum Deum Jesum Christum, sicut ab exordio prophetae de eo et ipse

nos erudivit, et Patrum nobis tradidit symbolum His itaque cum omni subtilitate et diligentia a nobis ordinatis, statuit sancta et universalis synodus, aliam fidem nulli licere proferre, aut scribere, aut credere, aut separare, aut docere aliter.

Qui autem audent aut disponere aliam fidem, aut proferre, aut tradere aliud symbolum volentibus converti ad scientiam veritatis, vel ex gentibus, vel Judaeis, vel haereticis quibuscunque, si quidem aut episcopi aut clerici fuerint, alienos esse episcopos ab episcopatu, et clericos a clero 108 praecipimus.

Si vero monachi, aut laici, aut clerici fuerint, anathemate feriri.

Ego Reccaredus rex fidem hanc sanctam et confessionem quam una per totum orbem catholica confitetur Ecclesia, corde retinens, ore confirmans, mea dextera

Deo protegente subscripsi.

Ego Badda gloriosa regina hanc fidem credidi et suscepi, manu mea de toto corde subscripsi.

Tunc acclamatum est laudibus Dei et in favore principis ab universo concilio: Gloria Deo Patri, et Filio, et Spiritui sancto, cui cura est pacem et unitatem Ecclesiae sanctae catholicae providere; gloria Domino nostro Jesu Christo, qui pretio sanguinis sui Ecclesiam catholicam ex omnibus gentibus congregavit; gloria Domino nostro Jesu Christo qui tam illustrem gentem unitati fidei verae copulavit, et unum gregem et unum pastorem instituit.

Cui a Deo aeternum meritum, nisi vero catholico Reccaredo regi?

Cui a Deo aeterna corona, nisi vero orthodoxo Reccaredo regi?

Cui praesens gloria et aeterna, nisi amatori

Dei Reccaredo regi?

Ipse novarum plebium in Ecclesia conquisitor, ipse mereatur veraciter apostolicum meritum, qui apostolicum implevit officium, ipse sit Deo et omnibus amabilis, qui tam mirabiliter Deum glorificavit in terris, praestante Domino nostro, qui cum Patre Deo vivit et regnat in unitate Spiritus sancti in saecula saeculorum.

Item, fidei confessio episcoporum, presbyterorum, vel primorum Gothicae gentis, qui infra subscripserunt.

Praecipiente autem universo venerabili concilio atque jubente, unus episcoporum catholicorum ad

episcopos et religiosos clericos vel majores natu ab haerese Ariana conversos ejusmodi allocutione exorsus est, dicens: Officii nostri cura et fidelissimi et gloriosissimi principis admonitione compellimur, diligenter a vestra charitate perquirere, vel quid damnetis in haerese, aut quid intra sanctam catholicam credatis Ecclesiam; nam dicente Psalmista, dicimus, incipiente Domino in confessione.

Optimum est, et vestrae saluti conveniens palam confiteri quod creditis, et sub auditu universorum anathematizare quod respuistis.

Tunc prorsus optime poteritis evangelicae et apostolicae sedis fidei participes fieri, si eadem fidem catholicam ex confessione catholica incipiatis, vel propria subscriptione firmetis, et sicuti Deo jam de bona confessione cogniti estis

conscientia, ita et proximos vos Christi esse corporis membra significetis, et nostra exiguitas nihil dubium, nihil infidum unquam de vestra suspicetur fraternitate, dum patuerit vos pestem Arianae perfidiae cum omnibus dogmatibus, regulis, officiis, communione, codicibus condemnare, ac detestandae haereseos exspoliati contagione, innovati quodammodo intra Ecclesiam Dei splendido habitu verae fidei claritatis.

Tunc episcopi omnes una cum clericis suis primoresque gentis Gothicae pari consensione dixerunt: Licet hoc quod paternitas atque fraternitas vestra a nobis cupit audire, vel fieri, jam olim conversionis nostrae tempore egerimus, quando secuti gloriosissimum dominum nostrum, Reccaredum regem, hac die ad Ecclesiam transivimus, et

perfidiam Arianam cum omnibus superstitionibus suis anathematizavimus, pariterque abjecimus.

Nunc vero charitatem et devotionem quam vel Deo vel Ecclesiae catholicae sanctae meminimus nos debere, non tantum haec eadem quae petitis promptissime agere properamus, sed et si qua adhuc congrua fidei esse perspicitis, ac nobis charitate persuadetis, faciemus.

Nos etenim semel rectae fidei amor in eam fidei devotionem advexit, ut omne quod nobis verius fraternitate vestra patefacitis teneamus, et libera fateamur confessione.

Omnis ergo qui fidem et communionem ab Ario venientem, et usque ad nos retentam adhuc tenere desiderat, et de tota cordis intentione non damnat, anathema sit.

Quicunque Filium Dei Dominum Jesum negaverit a paterna

substantia sine initio genitum, et aequalem Patri esse vel consubstantialem, anathema sit.

Quicunque Spiritum sanctum non credit aut non credit a Patre et Filio procedere, eumque non dixerit coaeternum esse Patri et Filio, et coessentialem, anathema sit.

Quicunque in Patre et Filio et Spiritu sancto et personas non distinguit, et unius divinitatis substantiam non agnoscit, anathema sit.

Quicunque Filium Dei Dominum nostrum Jesum et Spiritum sanctum esse juxta deitatem Patre minorem asseruerit, et gradibus separaverit, creaturamque esse dixerit, anathema sit.

Quicunque Patrem et Filium et Spiritum sanctum unius substantiae, omnipotentiae, aeternitatis esse non crediderit, anathema sit.

Quicunque nescire

Filium quod Deus Pater sciat dixerit, anathema sit.

Quicunque initium Filio Dei et Spiritui sancto deputaverit, anathema sit.

Quicunque Filium Dei secundum divinitatem suam visibilem aut passibilem ausus fuerit profiteri, anathema sit.

Quicunque Spiritum sanctum sicut Patrem et Filium verum Deum omnipotentem esse non credit, anathema sit.

Quicunque alibi fidem et communionem catholicam praeter in Ecclesia quam Nicaeni et Constantinopolitani et primi Ephesini, et Chalcedonensis concilii decreta tenent, pariter et honorant, anathema sit.

Quicunque Patrem et Filium honore et gloria et divinitate separat aut disjungit, anathema sit.

Quicunque Filium Dei et Spiritum sanctum cum Patre non crediderit esse glorificandos et honorandos,

anathema sit.

Quicunque non dixerit, gloria Patri et Filio et Spiritui sancto, anathema sit.

Quicunque rebaptizandi sacrilegium opus esse bonum credit aut crediderit agere, et egerit, anathema sit.

Quicunque libellum detestabilem duodecimo anno Leobigildi regis a nobis editum, in quo continetur Romanorum ad Arianam haeresim traductio, et in quo gloria Patri per Filium in Spiritu sancto, et in quo male a nobis instituta continentur, habuerit, anathema sit in aeternum.

Confitemur enim nos ex haeresi Ariana toto corde, tota anima, et de tota mente nostra ad ecclesiam catholicam fuisse conversos.

Nulli dubium sit, nos nostrosque successores errasse in haeresi Ariana et fidem evangelicam atque apostolicam

nunc intra Ecclesiam catholicam didicisse.

Proinde fidem sanctam quam religiosissimus dominus noster patefecit in medio concilio, et manu sua subscripsit, hanc et nos tenemus, hanc confitemur pariter et suscipimus, hanc in populis praedicare atque docere permittimus.

Haec est vera fides (quam omnis Ecclesia dum per totum mundum tenet) catholica esse creditur et probatur.

Cui haec fides non placet aut non placuerit, anathema sit maranatha in adventu Domini nostri Jesu Christi.

Qui fidem spernit Nicaeni concilii et Constantinopolitani centum quinquaginta episcoporum veramque esse non dixerit, anathema sit.

Qui fidem Ephesinae synodi primae et Chalcedonensis non tenet, et ea non delectatur, anathema sit.

Qui concilia omnium orthodoxorum episcoporum

consona conciliis Nicaeno, Constantinopolitano primo, Ephesino et Chalcedonensi non recipit, anathema sit.

Proinde et damnationem hanc perfidiae communionis Arianae et omnium conciliorum haeresem Arianam foventium cum anathemate eorum manu propria subscribimus.

Constitutiones vero sanctorum conciliorum Nicaeni, Ephesini, Constantinopolitani vel Chalcedonensis quas gratissima aure audivimus, consensione nostra veras esse probavimus, de toto corde, et de tota anima, et de tota mente nostra subscripsimus, nihil ad cognitionem veritatis lucidius arbitrantes quam quae supradictorum conciliorum continent auctoritates.

De trinitate autem et unitate Patris et Filii et Spiritus sancti nihil his verius, nihil lucidius unquam potest vel poterit demonstrari,

de mysterio Incarnationis unigeniti Filii Dei pro salute humani generis quo vera probatur humanae naturae sine peccati contagione susceptio, et permanentis incorruptae in eo divinitatis plenitudo, dum haec natura utraque non deperit, et una sit ex utraque Domini nostri Jesu Christi persona satis plane in his conciliis probatur patefieri veritas, quae a nobis credatur, omni remota dubitatione.

Qui unquam hanc fidem sanctam depravare, corrumpere, mutare tentaverit, aut ab eadem fide vel communione catholica (quam nuper sumus Deo miserante adepti) sese separare vel dissociare voluerit, sit Deo et universo mundo crimini infidelitatis in aeternum obnoxius.

Floreat autem sancta catholica Ecclesia

per omnem mundum pacatissime et emineat doctrinae sanctitate et potestate.

Si qui intra eam fuerint, communicaverintque, hi audient, ad dexteram Patris positi: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum quod vobis paratum est ab origine mundi.

Si qui autem ab ea recesserint, ejusque detraxerint fidei, et communionem spreverint, hi audient ore divino in die judicii: Discedite a me, maledicti, nescio vos.

Ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis ejus.

Sint ergo damnata in coelo et in terra, quaecunque per hanc catholicam fidem damnantur, et sint accepta in coelo et in terra, quaecunque per hanc fidem accipiuntur, regnante Domino nostro Jesu Christo, cui cum Patre et Spiritu sancto est gloria in saecula saeculorum.

Symbolum trecentorum decem et octo Patrum Nicaeni concilii.

Credimus in unum Dominum Deum Patrem omnipotentem, omnium visibilium et invisibilium conditorem.

Et in unum Dominum Jesum Christum Filium Dei de Patre natum unigenitum, hoc est de substantia Patris, Deum ex Deo, lumen de lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, quae in coelis et quae in terris, qui propter nos et propter nostram salutem descendit et incarnatus est, homo factus, passus est, et resurrexit tertia die, ascendit in coelos, inde venturus est judicare vivos et mortuos, et in Spiritum

sanctum, eos autem qui dicunt, erat, quando non erat, et antequam nasceretur non erat, et quia ex nullis exstantibus factus est, aut ex alia substantia vel subsistentia, dicunt esse, aut convertibilem, aut commutabilem Filium Dei, anathematizat catholica et apostolica Ecclesia.

Symbolum CL Patrum Constantinopolitani concilii.

Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem.

Et in unum Dominum Jesum Filium Dei unigenitum ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum, non factum, omousion Patri, hoc est ejusdem cum Patre substantiae.

per quem omnia facta sunt, quae in coelis et quae in terris sunt.

Qui propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria virgine, homo factus, passus est sub Pontio Pilato, sepultus, tertia die resurrexit.

Ascendit in coelos, sedet ad dexteram Dei Patris, iterum venturus in gloria judicare vivos et mortuos.

Cujus regni non erit finis, et in Spiritum Dominum et vivificantem, ex Patre procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas, unam, catholicam et apostolicam Ecclesiam.

Confiteor unum baptisma in remissionem peccatorum.

Exspectamus resurrectionem mortuorum, vitam futuri saeculi.

Amen. Tractatus Chalcedonensis concilii.

Subscriptio episcoporum.

Suffecerat quidem ad plenissimam pietatis agnitionem et confirmationem cautissimum hoc divinae gratiae symbolum, ut supra.

Anastasius in Christi nomine episcopus anathematizans haeresim Ariani dogmatis superius damnatam, fidem hanc sanctam catholicam quam in Ecclesia catholica veniens credidi, manu mea de toto corde subscripsi.

Murila in Christi nomine episcopus anathematizans haeresim Ariani dogmatis, ut supra.

Vuiligiscus in Christi nomine episcopus anathema.

Sumnila in Christi nomine episcopus anathema.

Cardingus in Christi nomine episcopus civitatis Tudensis anathema.

Beccila in Christi nomine episcopus civitatis Lucensis

anathema.

Arbitrus in Christi nomine episcopus civitatis Portucalensis anathema.

Eruiscius in Christi nomine episcopus civitatis Desercosanae anathema.

Similiter et reliqui 109 presbyteri, et diacones ex haeresi Ariana conversi subscripserunt.

Signum Gussini viri illustris proceris; Fonsa vir illustrissimus anathematizans subscripsi.

Afrila vir illustrissimus anathematizans subscripsi.

Abila vir illustrissimus anathematizans subscripsi.

Flavi vir illustrissimus subscripsi.

Similiter et omnes seniores Gothorum subscripserunt.

Post confessionem ergo et subscriptionem omnium episcoporum, et totius gentis Gothicae seniorum, gloriosissimus dominus noster Reccaredus rex, pro parandis simul et confirmandis disciplinae ecclesiasticae

moribus Dei sacerdotes taliter affatus est dicens: Regia cura usque in eum modum protendi debet et dirigi, quousque plenam constiterit aetatis et scientiae capere rationem.

Nam sicut in rebus humanis gloriosius eminet potestas regia, ita et prospiciendae commoditati comprovincialium major debet esse et providentia.

Ac nunc, beatissimi sacerdotes, non in eis tantummodo rebus diffundimus solertiam nostram, quibus populi sub nostro regimine positi pacatissime gubernentur et vivant, sed etiam in adjutorio Christi extendimus nos ad ea quae sunt coelestia excogitare, et quo populos fideles efficiant satagimus non nescire.

Caeterum si totis nitendum est viribus humanis moribus modum ponere et insolentium rabiem regia potestate refrenare, si quieti et paci

propagandae, opem debemus impendere, multo magis est adhibenda sollicitudo desiderare et cogitare divina, inhiare ad sublimia et ab errore retractis populis veritatem eis serenae lucis ostendere.

Sic enim agit qui multipliciter a Deo remunerari intendit.

Sic enim audit qui super id quod ei committitur auget, dum illi dicitur: Quidquid supererogaveris, ego, cum rediero, reddam tibi.

Ergo quia jam fidei nostrae et confessionis formam plena serie vestra beatitudo recensuit, simul et sacerdotum, nostrorumque procerum fides atque confessio sanctitati vestrae perpatuit hoc a Deo necessario pro firmitate catholicae fidei nostra Deo supplex instituere decrevit auctoritas, ut propter roborandam gentis nostrae novellam conversionem

omnes Hispaniarum et Gallaeciae ecclesiae hanc regulam servent, omni sacrificii tempore ante communicationem corporis Christi et sanguinis juxta orientalium partium morem unanimiter clara voce sacratissimum fidei recenseant symbolum, ut primum populi quam credulitatem teneant, fateantur, et sic corda fide purificata ad Christi corpus et sanguinem percipiendum exhibeant.

Dum enim haec constitutio fuerit perenniter conservata in Dei Ecclesia, et fidelium ex sollicitudine corroboratur credulitas et perfidia infidelium concitata ad id quod repetitum saepius recognoscit quid catholica teneat et credat Ecclesia.

Omnibus ergo capitulis quae adhuc per vestram sanctitatem regulis ecclesiasticis adjicienda sunt hoc pro fidei sanctae reverentia et firmitate

proponite, quod de proferendo symbolo nostra Deo docente decrevit serenitas.

Decaetero autem prohibendis insolentium moribus mediat vobis consentiente clementia sententiis terminate districtioribus et firma disciplina qua facienda non sunt, prohibete et quae fieri debent immobili constitutione firmate.

Incipiunt capitula ejusdem concilii.

4. Ut liceat episcopo unam ex parochiis basilicam

1. Ut conciliorum statuta et praesulum Romanorum decreta custodiantur.

2. Ut in omnibus ecclesiis die Dominica symbolum recitetur.

3. Ut ne quis extra necessitatem rem ecclesiae alienet.

monasterium facere.

5. Ut sacerdotes et levitae cum uxoribus suis non vivant.

6. Ut servus ecclesiae ab episcopo manumissus a patrimonio ecclesiae nunquam recedat, et ut liberti aliorum ab episcopo defendantur.

7. Ut ad mensam episcopi Scripturae divinae legantur.

8. Ut clerici de familia fisci a principe non donentur.

9. Ut ecclesiae Arianorum ad catholicum episcopum, in cujus dioecesi sunt permaneant.

10. Ut viduis pro castitate violentiam nullus inferat, et ut mulier invita virum non ducat.

11. Ut potens poenitentiam agat.

12. De his qui poenitentiam poscunt si vir est,

prius tondeatur, si femina prius habitum mutet.

13. Ut clerici qui saeculares judices appetunt excommunicentur.

14. De Judaeis.

15. Ut servi fisci qui ecclesiam construunt, eisdem dotem faciant.

16. Ut episcopi cum judicibus idola destruant, ut domini idololatriam servis prohibeant.

17. Ut episcopi cum judicibus necatores filiorum acriore disciplina corripiant.

18. Ut semel in anno synodus fiat, et judices et actores fisci praesentes sint.

19. Ut ecclesia cum rebus ejus ad episcopi ordinationem pertineat.

20. Ut episcopus angarias vel indictiones in dioecesi non imponat.

21. Ut non liceat judicibus clericos vel servos ecclesiae in suis angariis occupare.

22. Ut religiosorum corpora psallendo tantum deducantur.

23. Ut in sanctorum natalitiis ballimathiae prohibeantur.

INCIPIUNT DECRETA CONCILII.

CAP. I.

Post damnationem haeresis Arianae, et fidei sanctae catholicae expositionem, hoc sanctum praecepit concilium: Ut quia a nonnullis vel haeresis, vel gentilitatis necessitate per Hispaniarum ecclesias canonicus praetermissus est ordo, dum et licentia abundaret transgrediendi, et disciplinae optio negaretur,

dum omnis excessus haeresis probaretur patrocinio, et abundantia mali temporis procul esset districtio disciplinae.

At nunc pace ecclesiae Christi misericordia reparata, quod priscorum canonum auctoritas prohibet, sit resurgente disciplina inhibitum, et agatur omne quod praecepit, permaneat in suo vigore conciliorum omnium constituta simul et synodicae sanctorum praesulum Romanorum epistolae.

Nullus deinceps ad promerendos honores ecclesiasticos contra canonum statuta aspiret indignus, nihil ex hoc fiat quod sancti Patres Spiritu Dei pleni sanxerunt debere non fieri, et qui praesumpserit severitate priorum canonum distringatur.

II.

Pro reverentia et exaltatione sanctissimae atque intemeratissimae Christi fidei propter corroborandas

et fulciendas hominum invalidas mentes, quae frequenter partim ignorantiae vitio (quo naturaliter ab ipsis vitae auspiciis nascimur obtenebrati) a via veritatis aberrare solent, partim educationis infelici corruptela depravatae nonnunquam quod recta ratio monet et naturalis docet instinctus, et sequi veritatis puritas exhortatur, non sine gravi animae dispendio despicantur.

Hinc ubi anima rationalis nobile Dei plasma et egregium artificium sanctissimae Trinitatis habens in se vestigia ad sui Creatoris amorem per veram intelligentiam deberet elevari ignorantiae tenebris obvoluta, ad haeresis pravitatem deflexa, sui Creatoris verum cultum deserit diis alienis inserviens.

His igitur incommodis occurrendi causa, ut erroris nubes longe repellantur, et veritatis ac unicae

fidei splendor illuceat, hominumque mentibus puritatis et viae infallibilis pulchritudo inseratur, per quam totus animae affectus in Deum suum elevetur, et illius rapta desiderio prudenti indagine oculorum acies ad lumen veritatis inexstinguibile (quae Deus est) prorsus convertat, sine cujus obtentu nihil aliud agit mens quam caecutire, quam aberrare, quam a felicitatis scopo dimoveri, consultu piissimi et gloriosissimi.

Reccaredi regis constituit synodus, ut per omnes ecclesias Hispaniae et Gallaeciae secundum formam orientalium ecclesiarum concilii Constantinopolitani, hoc est centum quinquaginta episcoporum symbolum fidei recitetur et priusquam Dominica dicatur oratio, voce clara praedicetur, quo fides vera

manifesta sit et testimonium habeat, et ad Christi corpus et sanguinem praelibandum pectora populorum fide purificata accedant.

III.

Haec sancta synodus nulli episcoporum licentiam tribuit res alienare ecclesiae, quoniam et antiquioribus canonibus hoc prohibetur.

Si quid vero quod utilitatem non gravet ecclesiae pro suffragio monachorum vel ecclesiis ad suam parochiam pertinentium dederint, firmum maneat.

Peregrinorum vel clericorum et egenorum necessitati salvo jure Ecclesiae praestare permittuntur pro tempore quae potuerunt.

IV.

Si episcopus unam de parochianis ecclesiis suis monasterium dicare voluerit, ut in ea monachorum regulariter congregatio vivat, hoc de consensu

concilii sui habeat licentiam faciendi, qui etiam si de rebus ecclesiae pro corum substantia aliquid quo detrimentum ecclesiae non exhibeat, eidem loco donaverit, sit stabile.

Rei bonae statuendae sanctum concilium dat consensum.

V.

Compertum est a sancto concilio, episcopos, presbyteros et diaconos, venientes ex haeresi carnali adhuc desiderio uxoribus copulari.

Ne ergo de caetero hoc fiat praecipitur, quod et canonibus prioribus continetur, ut non liceat eis vivere libidinosa societate, sed manente inter eos conjugali lege communem utilitatem habeant, et non sub uno conclavi maneant, vel certe si suffragatur virtus in alia domo suam uxorem faciat habitare, ut castitas apud Deum et apud homines habeat testimonium bonum.

Si qui vero post hanc conventionem obscene cum uxore elegerit vivere, ut nec lector habeatur, qui vero semper sub canone ecclesiastico jacuerint, si contra veterum imperata in suis cellulis mulieres quae infamiae suspicionem possunt generare, consortium habuerint, illi canonice quidem distringantur, mulierum vero res ab episcopis venundentur, et pretium ipsum pauperibus erogetur.

VI.

De libertis autem hoc praecepit sancta synodus, ut si qui presbyteri vel diaconi ab episcopis facti sunt secundum modum quo canones antiqui dant licentiam, sint liberi, et tamen a patrocinio ecclesiae tam clerici quam ab eis progeniti non recedant, ab aliis quoque libertati traditi et ecclesiis commendati patrocinio episcopi colligantur, et ne cuiquam donentur

a principe hoc episcopus postulet.

VII.

Pro reverentia Dei et sacerdotum id universa sancta constituit synodus, ut quia solent crebro mensis otiosae fabulae interponi, in omni sacerdotali convivio lectio Scripturarum divinarum misceatur, per hoc enim et animae aedificantur ad bonum, et fabulae non necessariae prohibentur.

VIII.

Jubente autem atque consentiente Domino Reccaredo id praecepit sacerdotale concilium, ut clericos ex familia fisci nullus audeat a principe donatos expetere, sed traditi capitis sui tributum ecclesiae Dei, cui sunt alligati usque dum vivunt, regulariter administrent.

IX.

Decreto hujus concilii hoc statuitur, ut ecclesiae

quae fuerunt in haeresi Ariana, nunc autem sunt catholicae ad eos episcopos cum suis rebus pertineant, ad quos parochiae ipsae in quibus ipsae ecclesiae fundatae sunt, pertinere videntur.

110

X.

Pro consulto castitatis, quod maxime hortamento concilii proficere debeat, annuente glorioso domino nostro Reccaredo rege, hoc sanctum affirmat concilium, ut viduae quibus placuerit, teneant castitatem, et nulla vidua ad nuptias intrandas venire cogatur, quod si priusquam profiteantur continentiam nubere elegerint, illis nubant quos propria voluntate voluerint habere maritos, similis conditio et de virginibus habeatur, nec extra voluntatem parentum, et suam, maritos cogantur accipere.

Si quis vero propositum castitatis viduae vel

virginis impedierit, a sancta communione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus.

XI.

Quoniam comperimus per quasdam Hispaniarum ecclesias non secundum canonem, sed foedissime pro suis peccatis homines agere poenitentiam, et quotiens peccare libuerit, totiens a presbyteris reconciliari expostulent, et ideo pro coercenda tam exsecrabili praesumptione, id a sancto concilio jubetur, ut secundum formam canonum antiquorum detur poenitentia, hoc est, ut prius eum quem sui poenitet facti a communione suspensum faciat inter reliquos poenitentes ad manus impositionem crebro recurrere, expleto autem satisfactionis tempore, sicuti sacerdotalis contemplatio probaverit, eum communioni

restituat.

Qui vero ad propria vitia, vel infra poenitentiae tempus, vel post reconciliationem relabuntur, secundum priorum canonum severitatem damnentur.

XII.

Quicunque ab episcopo, vel presbytero sanus vel infirmus poenitentiam postulat, id ante omnia episcopus servet et presbyter, ut si vir est, sive sanus, sive infirmus prius eum tondeat, aut in cinere et cilicio habitum mutare faciat, et sic poenitentiam ei tradat.

Si vero mulier fuerit, non accipiat poenitentiam, nisi prius aut velata fuerit, aut mutaverit habitum, saepius enim laicis cum feminis tribuendo desidiose poenitentiam, ad lamentanda rursus facinora post acceptam poenitentiam relabuntur.

XIII.

Inoleta praesumptio usque adeo illicitis ausibus

aditum patefecit, ut clerici conclericos suos relicto pontifice suo ad judicia publica pertrahant.

Proinde statuimus, ut hoc de caetero non praesumatur.

Si quis hoc praesumpserit facere, et causam perdat, a communione efficiatur extraneus.

XIV.

Conventus noster hoc canonibus inserendum praecepit, ut Judaeis non liceat Christianas habere uxores, vel concubinas, neque mancipium Christianum in usus proprios comparare, sed et filios qui ex tali conjugio nati sunt, assumendos esse ad baptismum.

Nulla officia publica eis injungantur per quae eis occasio tribuatur Christianis poenam inferre.

Si qui vero Christiani ab eis Judaismi ritu sunt maculati, vel etiam circumcisi, non reddito

pretio, ad libertatem et religionem redeant Christianam.

XV.

Si qui ex servis fiscalibus fortasse ecclesias construxerint, easque de sua paupertate dotaverint, has procuret episcopus prece sua auctoritate regia confirmari.

XVI.

Quoniam pene per omnem Hispaniam, sive Gallaeciam idololatriae sacrilegium inolevit hoc cum consensu gloriosissimi principis sancta synodus ordinavit, ut omnis sacerdos in loco suo una cum judice, territorii sacrilegium memoratum studiose perquirat, exterminare inventum non differat, omnes vero qui ad talem errorem concurrunt, sine discrimine, qua potuerunt animadversione, coerceant, quod si neglexerint, sciant se utrique excommunicationis periculum

esse subituros.

Si qui vero Domini exstirpare hoc malum de possessione sua neglexerint, et familiae prohibere noluerint, ab episcopo et ipsi a communione pellantur.

XVII.

Cum multae querelae ad aures sancti concilii deferrentur, inter caetera tantae crudelitatis opus nuntiatur, quantum confidentium aures sacerdotum non possent sustinere, ut in quibusdam Hispaniae partibus filios suos parentes interimant fornicationis avidi, pietatis alieni, quibus si taedium est filios numerosius agere, prius seipsos debent castigare a fornicatione, nam dum causa propagandae prolis sociantur conjugia, parricidio et fornicatione tenentur obnoxii qui filios necando proprios, docent se non pro filiis, sed pro libidine uxores duxisse.

Proinde

tamen nefas ad cognitionem gloriosissimi Domini nostri Reccaredi regis perlatum est, cujus gloria dignata est judicibus earumdem partium imperare, ut amovendum tantum facinus diligenter cum sacerdote procurent, et habita severitate prohibeant.

Ergo et sacerdotes locorum eorumdem in quibus sceleris hujus immanitas peragitur, sancta synodus praecipiendo convenit, ut idem scelus cum judice curiosius quaerant, et sine capitali vindicta acriori disciplina prohibeant.

XVIII.

Praecepit haec sancta et universalis synodus, ut stante priorum auctoritate canonum, quae bis in anno praecepit congregari concilia itineris longitudine, et paupertate ecclesiarum Hispaniae, semel in

anno in loco quem metropolitanus elegerit, episcopi congregentur, judices vero locorum aut auctores fiscalium patrimoniorum ex decreto domini nostri simul cum sacerdotum concilio autumnali tempore die Calendarum Novembrium in unum conveniant, ut discant, quam pie, juste, et humaniter, cum populis agere debeant, nec injustis vectigalibus, et immoderatis exactionibus ipsos premant, sed potius per miserationem compatientes a gravaminibus defendant, ut bonos populi tutores facere decet, nec in angariis, aut in operationibus superfluis, sive privatum onerent, sive fiscalem gravent.

Sunt enim perspectatores episcopi secundum regis ammonitionem, qualiter judices cum populis agant, ut ipsos praemonitos corrigant, aut insolentias eorum principum

auribus innotescant.

Quod si correptos emendare nequiverint, et ab ecclesia et a communione suspendant, a sacerdote vero et senioribus deliberetur, quid per provincias in suo detrimento praestare debeant judices, si ad concilium non venerint.

Concilium vero non solvatur, nisi prius locum elegerint quo succedente tempore, iterum ad concilium conveniatur, ut jam non necesse habeat metropolitanus episcopus pro congregando concilio litteras destinare, si in priore concilio tempus omnibus denuntiatur et locus.

XIX.

Quidam contra omnem auctoritatem, sic ecclesias quas aedificaverint, postulant consecrari, ut dotem quam eidem ecclesiae contulerint censeant ad episcopi ordinationem non pertinere, quod factum

est taliter, in praeterito corrigatur, et in futuro ne fiat, prohibeatur, sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

XX.

Quia cognovimus episcopos per parochias suas non sacerdotaliter deservire, sed crudeliter deservire, et dum scriptum sit.

Forma estote gregi, non ut dominantes in clero, exactionesque dioecesis suae, vel damna infligant, ideoque censemus excepto quod veterum constitutiones parochiis habere jubent episcopos, ut alia illis quae hucusque praesumpta sunt denegentur, hoc est, neque in angariis presbyteri aut diacones, neque in aliquibus fatigentur a judicibus, ne videamur in ecclesia Dei exactores potius quam Dei pontifices nominari, hi vero clerici

tam locales, quam dioecesani qui se ab episcopo gravari cognoverint, querelas suas ad metropolitanum deferre non differant, ut metropolitanus non moretur ejusmodi praesumptiones coercere.

XXI.

Ecclesiarum servos, et episcoporum vel omnium clericorum a judicibus vel actoribus publicis in diversis angariis fatigari dolemus, propter quod omne concilium a pietate gloriosissimi domini nostri poposcit ut tales deinceps ausus inhibeat, sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel ecclesiae laborent.

Si qui vero judicum, aut actorum clericum, aut servum clerici vel ecclesiae in publicis ac privatis negotiis occupare voluerit, a communione ecclesiastica (cui impedimentum facit)

efficiatur extraneus.

XXII.

Qui divina vocatione ab hac vita recedunt cum psalmis tantummodo, et psallentium vocibus debere ad sepulcra deferri, nam funeris precamen quod vulgo defunctis cantari solet, vel pectoribus se aut proximos, aut familias ecclesiae omnino prohibemus.

Sufficiat autem quod in spe resurrectionis Christianorum corporibus famulatus divinorum impenditur canticorum.

Prohibet enim nos Apostolus sanctus lugere defunctos, dicens: « De dormientibus autem nolo vos contristari, sicut et caeteri qui spem non habent * .

» Et Dominus non flevit Lazarum mortuum, sed ad vitae hujus ploravit aerumnas resuscitatum.

Si enim potest hoc episcopus omnes Christianos prohibere, agere non moretur.

Religiosis tantum Christianis omnino aliter fieri non debere censemus.

Sic enim Christianorum per omnem mundum humari oportet corpora defunctorum.

XXIII.

Irreligiosa consuetudo est, quam vulgus per sanctorum solemnitates agere consuevit.

Populi qui debent officia divina attendere, salutationibus turpibus invigilant, cantica non solum mala canentes, sed et religiosorum officiis perstrepentes.

Hoc enim ut ab omni Hispania depellatur, sacerdotum, et judicium a concilio sanctae curae committitur.

Edictum regis de confirmatione concilii.

Gloriosissimus Dominus Reccaredus rex universis sub regimine nostrae potestatis consistentibus.

Amatores nos sui divina faciens veritas nostris principaliter

sensibus inspiravit, ut causa instaurandae fidei, ac disciplinae ecclesiasticae, episcopos omnes Hispaniae nostro praesentari culmini juberemus.

Tous les livres