Collectio Hispana (page 8)
Praecedente autem diligenti et cauta deliberatione, sive quae ad fidem conveniunt, seu quae ad morum correptionem respiciunt, sensus maturitate et intelligentiae gravitate constant esse digesta.
Nostra proinde auctoritas hoc omnibus hominibus ad regnum nostrum pertinentibus jubet, ut si qua definita sunt, in hoc sancto concilio acto in urbe Toletana anno regni nostri feliciter quarto nulli contemnere liceat, nullus praeterire praesumat.
Capitula enim quae nostris sensibus placita, et disciplinae congrua, ac praesenti conscripta sunt synodo, in omni auctoritate, sive clericorum, sive quorumcumque
omnium observentur, et maneant, id est, de observatione priorum canonum, de symbolo proferendo a populis in ecclesia, de episcopis ut eis non liceat rem alienare ecclesiae, ut episcopo liceat unam de parochianis ecclesiis monasterium facere, ut episcopis, et presbyteris, et diaconibus ex haeresi conversis jam non liceat misceri uxoribus, vel quod hi qui semper catholici fuerint in cellulis suis cum mulieribus extraneis non morentur, quod liberti ab episcopis vel ab aliis facti, et ecclesiis commendati permanere debeant liberi, quod lectio in omnibus sacerdotalibus mensis legi debeat, quod clericos ex familiis fisci nostri unquam 111 nullus agere praesumat, et qui acceperit irrita talis donatio maneat,
de ecclesiis ab haeresi translatis ut ad episcopos in quorum sunt parochiis pertineant, de viduis quod quae voluerint continentiam teneant, et quae nubere elegerint, quibus voluerint, nubant, aeque de virginibus quod poenitentes secundum modum canonum antiquorum debeant agere poenitentiam, quod qui voluerint agere poenitentiam prius tondeantur, aut habitum mutent, quod non liceat Judaeis de Christianis ducere uxores vel concubinas, si comparare mancipia Christiana, et Judaeis non liceat vel publica officia peragere, quod manere debeat firmum, si servi fisci nostri ecclesias fecerint, easque de peculio suo dotaverint, quod idololatriae cultura a sacerdotibus vel judicibus exquirenda sit atque exterminanda, quod qui filium suum
necaverit, a sacerdotibus vel judicibus distringatur, quod semel in anno ad concilium sacerdotes, et judices, atque actores patrimonii nostri debeant convenire quod ecclesiarum omnium causa ad episcopi ordinationem pertinere debeat, quod sacerdotes moderanter agere debeant per parochias, quod servi ecclesiae sive clericorum non debeant a nostris actoribus in angaria aliqua fatigari.
Quod religiosorum corpora cum hymnis et canticis tantum deferenda sint ad sepulcra.
Quod Ballimathiae et turpia cantica prohibenda a sanctorum solemniis.
Has omnes constitutiones ecclesiasticas quas summatim breviterque perstrinximus (sicut plenius in canone continentur) manere perenni stabilitate sancimus.
Si quis clericus ergo aut laicus harum
sanctionum obediens observator esse noluerit, superba fronte majorum statutis repugnans, si episcopus, presbyter, diaconus, aut clericus fuerit, ab omni concilio excommunicationi subjaceat, si vero laicus fuerit, et honestioris loci persona fuerit, medietatem facultatum suarum amittat fisci juribus profuturam.
Si vero minoris loci persona est amissione rerum suarum multatus in exsilium deputetur.
Flavius Reccaredus rex hanc deliberationem quam cum sancta definivimus synodo confirmans subscripsi.
Mausona in Christi nomine ecclesiae catholicae Emerecensis metropolitanus episcopos provinciae Lusitaniae his constitutionibus quibus in urbe Toletana interfui, manu mea subscripsi.
Similiter et alii episcopi subscripserunt.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII QUARTI TOLETANI.
1. De oratione et fidei confessione quae in sancta Dei Ecclesia praedicatur.
2. Nulla pene res magis disciplinae mores ab Ecclesia Christi depulit, quam inordinata diversitas officii.
3. De formula secundum quam debeat sancta synodus in Dei nomine fieri.
4. In solemnitate paschali qualiter solet in Hispaniis varietas existere.
5. De baptismi sacramento.
6. Comperimus quod per nonnullas ecclesias in die sextae feriae passionis Domini clausis basilicarum foribus non celebretur officium.
7. Quidam in die ejusdem dominicae passionis ad horam nonam jejunium solvunt.
8. Lucerna et cereus infra vigilias apud quasdam ecclesias non benedicuntur, et cur a nobis benedicantur, inquirunt.
9. Nonnulli sacerdotum per Hispanias reperiuntur qui Dominicam orationem quam salvator noster docuit et praecepit non quotidie, sed tantum die Dominico dicunt.
10. Quod sacerdotes Hispaniae diebus quadragesimae alleluia decantent.
11. Quod in quibusdam Hispaniarum ecclesiis laudes post Apostolum decantent.
12. De hymnis etiam canendis.
13. De hymno quoque trium puerorum in quo universa coeli terraeque creatura Deum collaudat.
14. Quod in finem psalmorum non sicut a quibusdam
gloria Patri, sed honor et gloria Patri dicatur.
15. Sunt quidam qui in fine responsoriorum gloriam non dicunt.
16. De Apocalypsi libro, ut teneatur, et quando legatur.
17. Quod quidam sacerdotes non rite post dictam orationem Dominicam statim communicant, et postea benedictionem in populo dant.
18. Quod perniciosa consuetudo nequaquam est retinenda.
19. Quod in veteri lege ab anno vigesimo quinto levitae ordinari mandantur.
20. Quod sacerdotes Dei irreprehensibiles esse debent.
21. Quod apud Deum conscientiam puram et apud homines famam optimam nos habere oporteat 22.
Quemadmodum antistites ita presbyteri et levitae sicut nomine, ita et meritis vitam teneant et testimonium vitae.
23. Quod prona sit omnis aetas ab adolescentia in malum.
24. Quod maxime in sacerdotibus Dei vitanda est errorum ignorantia.
25. De presbyteris parochitanis dum ordinantur quod libellum officialem a sacerdote suo accipere
debent. 26. Quando presbyteri, aut diaconi in parochias constituuntur, oportet eos professionem episcopo suo facere.
27. Si episcopius, presbyter, diaconus, aut subdiaconus a gradu suo dejecti fuerint, et in secunda synodo innocentes inveniantur, qualiter recipi debeant.
28. Si episcopus, presbyter, seu diaconus, vel ex ordine clericorum magos, aruspices, ariolos, augures vel sortilegos consulere fuerint deprehensi, quid de eis agendum sit.
29. Confinitimi hostium sacerdotes propter eos qui a regia potestate licentiam acceperint in synodo mundandi sunt.
30. Quod saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios sacerdotibus sua negotia committunt.
31. Ut episcopi in protegendis populis ac defendendis impositam a Deo sibi curam non ambigant.
32. Quod avaritia radix cunctorum malorum aliquorum sacerdotum mentes obtineat.
33. Quicunque episcopus alterius episcopi dioecesim per triginta annos sine aliqua interpellatione possederit, ut teneat eam.
34. Ut sicut dioecesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conventum non amittit.
35. Quod episcopos per cunctas dioeceses parochiasque suas ire oporteat per singulos annos.
36. Quicunque episcopi suffragio cujuslibet aliquid de ecclesiasticis utilitatibus providerint quid agendum sit.
37. Praebendum a sacerdotibus vitae solatium indigentibus, et maxime his quibus restituenda vicissitudo est.
38. Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut presbyteris se praeferant.
39. Si non licet episcopis, nec presbyteris oraria duo indui, quanto magis diaconis qui ministri eorum sunt.
40. Ut omnes clerici vel lectores sicut levitae et
sacerdotes detonso superius capite inferius solam circuli coronam relinquant.
41. Ut extraneae feminae cum clericis non habitent.
42. De clericis qui non habentes legitimum conjugium extranearum mulierum, vel ancillarum suarum, interdicta sibi consortia appetunt.
43. De clericis qui sine consultu episcopi sui uxorem duxerunt.
44. De clericis qui in quacunque seditione arma volentes sumpserunt.
45. Si quis clericus in demoliendis sepulcris fuerit deprehensus.
46. De praecepto domini nostri Sisenangi regis.
47. De eligendis oeconomis.
48. De professione monachi, ut quidquid fuerit allegatum, teneat.
49. De clericis quis monachorum propositum appetunt.
50. Quale jus episcopi in monasteriis habere debeant.
51. De monachis qui egredientes de monasterio non solum ad saeculum revertuntur, sed etiam uxores accipiunt.
52. De religiosis propriae regionis qui nec inter clericos, nec inter monachos habentur.
53. De eis qui in discrimine constituti poenitentiam accipiunt.
54. De saecularibus qui accipientes poenitentiam se totonderant et rursus praevaricantes laici effecti sunt.
55. Quod duo sunt genera viduarum, saeculares et sanctimoniales.
56. De Judaeis ne vi ad credendum cogantur.
57. De cupiditate episcopi, presbyteri, vel diaconi sive clericorum qui contra fidem Christianam Judaeis suffragium praestant.
58. De praevaricatione eorum qui dudum ad Christianam fidem promoti sunt.
59. De Judaeorum filiis vel filiabus, ne parentum ultra involvantur erroribus.
60. De Judaeis baptizatis, si postea praevaricati fuerint in Christo.
61. De malorum consortiis, quod etiam bonos corrumpunt.
62. De Judaeis qui Christianas mulieres in conjugio habent.
63. Non potest erga homines esse fidelis, qui extiterit impius in Deum.
64. Praecipiente Domino, atque excellentissimo Sisenando rege, ut Judaei aut qui ex Judaeis sunt officia publica nullatenus appetant.
65. Ut Christianos servos non liceat Judaeis habere.
66. De his qui de rebus suis pauperibus Christi nullatenus distribuunt.
67. De episcopis qui mancipium juris ecclesiae non retento ecclesiastico patrocinio manumitti desiderant.
68. Ut sacerdotes qui aut res suas ecclesiae relinquunt, aut nihil habentes aliqua praedia ecclesiis suis conquirunt, si voluerint possunt de ecclesiae
famulis aliquos libertos facere.
69. De libertis ecclesiae, quia nunquam moritur eorum patrona, a patrocinio ejusdem nunquam discedant.
70. De libertis ecclesiae qui a patrocinio ejusdem discedunt.
71. De libertis qui a quibuscunque manumissi sunt atque ecclesiae patrocinio commendati existunt.
72. Ut qui libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum in eis obsequium patronus detentet, suscipiantur ad clerum.
73. De famulis ecclesiae constituere presbyteros vel diaconos per parochias licet.
74. De ecclesiastici ordinis institutis vel decretis, quae ad quorumdam pertinent disciplinam.
INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM QUARTUM.
112 CAP.
I. Anno tertio regnante Domino nostro gloriosissimo principe Sisenando, die nonas Decembris, aera DCLXXXI, dum studio amoris Christi ac diligentia religiosissimi Sisenandi regis Hispaniae atque Gallaeciae sacerdotes apud Toletanam urbem in nomine Domini convenissemus, ut ejus imperiis atque jussis commoti a nobis agitaretur de quibusdam
ecclesiae disciplinis tractatus.
Primum gratias Salvatori nostro Deo omnipotenti egimus, posthaec antefato ministro excellentissimo et glorioso regi, cujus tanta erga Deum devotio exstat, ut non solum in rebus humanis, sed etiam in causis divinis sollicitus maneat, hic quippe dum in basilica beatissimae et sanctae martyris Leocadiae omnium nostrum pariter
jam coetus adesset, pro merito fidei suae cum magnificentissimis et nobilissimis viris ingressus, primum coram sacerdotibus Dei humi prostratus, cum lacrymis et gemitibus pro se interveniendum Domino postulavit.
Deinde religiosa prosecutione synodum exhortatus est, ut paternorum decretorum memores ad confirmanda in nobis jura ecclesiastica studium praeberemus, et illa corrigere quae dum per negligentiam in usum venerunt contra ecclesiasticos mores licentiam sibi usurpationemque fecerunt.
Talibus ergo ejus monitis congaudentes necessarium exstitit, juxta ejus nostrumque votum tractare quae competunt sive in sacramentis divinis, quae diverso atque illicito modo in Hispaniarum ecclesiis celebrantur, seu quae in moribus prave usurpata
noscuntur.
Et quoniam generale concilium agimus, oportet primum nostrae vocis sermonem de Deo esse, ut post professionem fidei sequentia operis nostri vota, quasi super fundamentum firmissimum disponantur.
Quemadmodum a sanctis Patribus accepimus, Patrem et Filium, et Spiritum sanctum unius deitatis atque substantiae confitemur, in personarum diversitate Trinitatem credentes, in divinitate unitatem praedicantes, nec personas confundimus, nec substantiam separamus.
Patrem a nullo factum vel genitum dicimus, Filium a Patre non factum, sed genitum asserimus.
Spiritum sanctum vero nec creatum, nec genitum, sed procedentem ex Patre et Filio profitemur.
Ipsum autem Dominum Jesum Christum Dei Filium, et creatorem omnium
ex substantia Patris ante saecula genitum descendisse ultimo tempore pro redemptione mundi a Patre, qui nunquam desinit esse cum Patre.
Incarnatus est enim ex Spiritu sancto et gloriosa sancta Dei genitrice virgine Maria, et natus ex ipsa solus idem Dominus Jesus Christus, unus in sancta Trinitate, anima et carne perfectus, sine peccato suscipiens hominem, manens quod erat, assumens quod non erat, aequalis Patri secundum divinitatem, minor Patre secundum humanitatem, habens in una persona duarum naturarum proprietatem.
Naturae enim in illo duae, Deus et homo.
Non autem duo filii, sed dii duo, sed idem una persona in utraque natura perferens passionem, et mortem pro nostra salute, non in virtute divinitatis, sed in infirmitate
humanitatis.
Descendit ad inferos, ut sanctos qui ibi tenebantur, erueret, et devicto mortis imperio resurrexit.
Assumptus in coelis venturus est in futurum ad judicium vivorum et mortuorum.
Cujus morte et sanguine mundati, remissionem peccatorum consecuti sumus, resuscitandi ab eo in die novissima, in ea qua nunc vivimus carne et in ea qua resurrexit idem Dominus forma percepturi ab ipso, alii pro justitiae meritis vitam aeternam, alii pro peccatis supplicii aeterni sententiam.
Haec est Ecclesiae catholicae fides, hanc confessionem servamus atque tenemus quam quisque firmissime custodierit perpetuam salutem habebit.
II.
Post rectae fidei confessionem quae in sancta
Dei Ecclesia praedicatur, placuit omnes sacerdotes qui catholicae fidei unitate complectimur, ut nihil ultra diversum aut dissonum in ecclesiasticis sacramentis agamus, ne quaelibet nostra diversitas apud ignotos seu carnales schismaticis errorem videatur ostendere, et multis exstet scandalum varietas ecclesiarum.
Unus ergo ordo orandi atque psallendi a nobis per omnem Hispaniam atque Gallaeciam conservetur, unus modus in missarum solemnitatibus, unus in vespertinis officiis, nec diversa sit ultra in nobis ecclesiastica consuetudo, quia una fide continemur et regno.
Hoc enim et antiqui Patres decreverunt, ut unaquaeque provincia et psallendi, et ministrandi parem consuetudinem teneat.
III.
Nulla pene res disciplinae mores ab ecclesia
Christi magis depulit, quam sacerdotum negligentia qui contemptis canonibus ad corrigendos ecclesiasticos mores synodum facere negligunt, ob hoc a nobis universaliter definitum est, ut quia juxta Patrum antiqua decreta bis in anno difficultas temporis fieri concilium non sinit, saltem vel semel a nobis celebretur, ita tamen aut si fidei causa est, aut quaelibet alia ecclesia communis generalis, totius Hispaniae et Gallaeciae synodus convocetur.
Si vero nec de fide, nec de communi ecclesiae utilitate tractabitur, sed speciale erit concilium, prout uniuscujusque provinciae metropolitanus elegerit peragendum esse.
Omnes autem qui causas contra episcopos, ac judices, ac potentes aut contra quoslibet alios honore noscuntur, ad idem concilium concurrant, et quaecunque examine
synodali a quibuslibet prave usurpata inveniuntur regii exsecutoris instantia justissime his quibus jura sunt reformentur, ita ut pro compellendis judicibus vel saecularibus viris ad synodum metropolitani studio quidam exsecutor a principe postuletur.
Quintadecima autem Kalendarum Juniarum congreganda est in quacunque provincia synodus propter vernale tempus, quando herbis terra vestitur, et pabula germinum inveniuntur.
Hora itaque diei prima ante solis ortum ejiciantur omnes ab ecclesia, obseratisque foribus cunctis, ad unam januam per quam sacerdotes ingredi oportet, ostiarii sedeant.
Et convenientes omnes episcopi pariter introeant, et secundum ordinationis suae tempora resideant.
Post ingressum omnium episcoporum atque consessum vocentur, deinde presbyteri quos causa probaverit introire.
Nullus se inter eos ingerat diaconorum.
Post hos ingrediantur diacones probabiles, quos ordo poposcerit interesse.
Et corona facta de sedibus episcoporum, presbyteri a tergo eorum resideant, diaconi in conspectu eorum stent, deinde ingrediantur laici, qui electioni concilii interesse meruerunt.
Tunc quoque et notarii quos ad recitandum vel excipiendum ordo requirit, et obserentur januae.
Sedentibusque in diuturno silentio sacerdotibus, et cor tantum habentibus ad Deum, dicat archidiaconus: Orate, statimque omnes in terram prosternantur, et orantibus diutius tacite cum fletibus
atque gemitibus, tunc unus ex episcopis senioribus surgens, orationem palam ad Dominum fundat, cunctis adhuc in terra jacentibus.
Finita autem oratione, et responso ab omnibus: Amen, rursus diaconus dicat: Erigite vos, et confestim omnes surgant, et cum timore omni et disciplina, tam episcopi quam presbyteri sedeant.
Sicque omnibus in suis locis in silentio considentibus, diaconus alba indutus codicem canonum in medio proferens, capitula de conciliis agendis pronuntiet.
Finitisque titulis metropolitanus episcopus concilium alloquatur, dicens: Ecce, sanctissimi sacerdotes, recitatae sunt ex canonibus priscorum Patrum sententiae de concilio celebrando.
Si qua ergo quempiam virum actio commovet coram suis fratribus proponat.
Tunc si aliquis
quamcunque querelam quae contra canonem agit in audientiam sacerdotalem protulerit, non prius ad aliud transeatur capitulum, nisi primum quod proposita est actio terminetur.
Nam et si presbyter aliquis, aut diaconus, vel clericus, sive laicus, de his qui foris steterint, concilium pro qualibet re crediderit appellandum, ecclesiae metropolitanae archidiacono causam suam intimet, et ille concilio denuntiet.
Et tunc illi et introeundi et proponendi licentia concedatur.
Nullus autem episcoporum a coetu communi secedat antequam hora generalis secessionis adveniat.
Concilium quoque nullus solvere audeat, nisi fuerint cuncta determinata, ita ut quaecunque deliberationi communi finiuntur, episcoporum singulorum manibus scribantur.
Tunc
enim Deus suorum sacerdotum concilio interesse credendus est, si tumultu omni abjecto, sollicite atque tranquille ecclesiastica negotia terminentur.
IV.
Solet in Hispaniis de solemnitate paschali varietas existere praedicationis, diversa enim observantia Laterculorum paschalis festivitatis interdum errorem parturit.
Proinde placuit, ut ante tres menses Epiphaniorum metropolitani sacerdotes libris se invicem inquirant, ut communi scientia docti, diem resurrectionis Christi comprovincialibus suis insinuent ut uno tempore celebrandum annuntient.
V.
De baptismi sacramento, propter quod in Hispaniis quidam sacerdotes trinam, simplam quidam mersionem faciunt, a nonnullis schisma esse conspicitur,
et unitas fidei scindi videtur.
Nam dum partes diversae in baptizandis aliqua contrario modo agunt, ab aliis non baptizatos esse contendunt.
Proinde quid a nobis in sacramenti diversitate finiendum sit, apostolicae Sedis informemur praeceptis, non nostra, sed paternam institutionem sequentes.
Beatae ergo memoriae Gregorius Romanae ecclesiae pontifex qui non solum partes Italiae illustravit, sed et longe existentes ecclesias sua doctrina perdocuit, efflagitante sanctissimo Leandro episcopo de hac Hispaniae diversitate quid potius esset sequendum, inter caetera rescribens, sic ait: De trina vero mersione baptismatis nihil responderi verius potest, quam ipsi sensistis, quia in una fide nihil officit sanctae Ecclesiae
consuetudo diversa.
Nos autem quod tertio mergimus triduanae sepulturae sacramenta signamus, ut dum tertio infans ab aquis educitur, resurrectio triduani temporis exprimatur.
Quod si quis forte etiam pro summae Trinitatis veneratione existimet fieri, neque ad hoc aliquid obsistit baptizandum semel in aquas mergere, quia dum in tribus subsistentiis una substantia est, potest infantem in baptismate in aquam vel ter, vel semel mergere, quando et in tribus mersionibus personarum trinitas, et in una potest divinitatis singularitas designari.
Sed quod hucusque ab haereticis infans in baptismate tertio mergebatur, faciendum apud vos esse non censeo, ne dum mersiones numerant, divinitatem dividant, dumque quod faciebant, faciunt, morem nostrum se
fecisse glorientur.
Quapropter quia de utroque sacramento quod fit in sancto baptismo a tanto viro reddita est ratio, quod utrumque irreprehensibile in sancta Dei Ecclesia habeatur, propter vitandum autem schismatis scandalum, vel haeretici dogmatis usum simplam teneamus baptismi mersionem, ne videantur apud nos qui tertio mergunt haereticorum approbare assertionem, dum sequuntur et morem.
Et ne forte cuiquam sit dubium hujus simpli mysterium sacramenti, videat in eo mortem, et resurrectionem, dum sequuntur et morem Christi significare.
Nam in aquas mersio quasi ad infernum descensio est et rursus ab aquis emersio resurrectio est.
Item videat in eo unitatem divinitatis, et trinitatem personarum ostendi: unitatem, dum semel
mergimus; trinitatem, dum in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizamus.
Panditur hujus singularis baptismi mysterium etiam Scripturarum sanctarum exemplis, Paulo apostolo attestante: « Nolo vos ignorare, fratres, quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt, et omnes mare transierunt, et omnes in Moyse baptizati sunt in nube et in mari * .
» Mare quippe Rubrum significat baptismum Christi sanguine consecratum, per quod populus Dei sub columna ignis et nubis semel transiit, ubi tamen tota erat Trinitas praecedente 113 populum columna ignis et nubis.
In igne quippe significatur Pater, in columna Filius, in nube Spiritus sanctus.
Jordanis quoque fluenta cum arca populus Dei semel transiit, per quod
significatur simpla mersio baptismatis, cujus sacramento Ecclesia abluitur, et de fidei hujus laboribus per baptismum quasi per Jordanem ad terram coelestis repromissionis ingreditur.
VI.
Comperimus quod per nonnullas ecclesias in die sextae feriae passionis Domini clausis basilicarum foribus non celebratur officium, nec passio Domini populis praedicatur, dum idem Salvator noster apostolis suis praecepit dicens, passionem et mortem et resurrectionem meam omnibus praedicate.
Ideoque oportet eodem die mysterium crucis (quod ipse cunctis annuntiandum voluit) praedicari atque indulgentiam criminum clara voce omnem populum praestolari, ut poenitentiae compunctione mundati venerabile
festum Dominicae resurrectionis remissis iniquitatibus suscipere mereamur, corporisque ejus et sanguinis sacramentum mundi a peccato sumamus.
VII.
Quidam in die ejusdem passionis Dominicae ab hora nona jejunium solvunt, conviviis adhibentur, et dum sol ipse eadem die tenebris palluerit, lumen subduxerit, ipsaque elementa turbata moestitiam totius mundi ostenderint, illi jejunium tanti diei polluunt, epulisque inserviunt.
Et quia totum eumdem diem universalis ecclesia propter passionem Domini in moerore et abstinentia peragit, quicunque in eo jejunium praeter parvulos senes et languidos ante peractas indulgentiae preces persolverit, a paschali gaudio depellatur, nec in eo sacramentum
corporis et sanguinis Domini percipiat, qui diem passionis ejus per abstinentiam non honoravit.
VIII.
Lucerna et cereus infra vigilias apud quasdam ecclesias non benedicitur, et a nobis cur benedicatur, inquirunt.
Propter gloriosum enim noctis ipsius sacramentum haec solemniter benedicimus, ut sacrae resurrectionis Christi mysterium quod tempore hujus noctis votive advenit benedictione sanctificati luminis suscipiamus.
Et quia haec observatio per multarum loca terrarum, regionesque Hispaniae in Ecclesiis commendatur, dignum est propter unitatem pacis, ut in Gallicanis ecclesiis conservetur.
Nulli autem impune erit qui hoc contempserit, sed patrum regulis subjacebit.
IX.
Nonnulli sacerdotum in Hispaniis reperiuntur,
qui Dominicam orationem quam Salvator docuit, et praecepit non quotidie, sed tantum die Dominica dicunt.
Et quia sine intermissione ut oremus, apostolus docuit, qualiter autem oremus, Christus praecepit dicens, cum autem oratis, dicite: « Pater noster qui es in coelis * .
» Quomodo ergo quotidie non dicitur, quod sine intermissione dici jubetur?
Nam in tantum quotidie haec oratio dicenda est, ut etiam ipso titulo utatur.
Nam vocatur oratio quotidiana, sic eam sancti Patres nuncupaverunt, quod etiam apud doctores, quorum illustris doctrina est, invenitur.
Sanctus quoque Cyprianus dicit: Itaque in oratione Dominica, panem nostrum, id est Christum dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione et
corpore ejus non recedamus.
Sanctus Hilarius dicit: « Panem nostrum quotidianum da nobis hodie * .
» Quid enim tam vult Deus quam ut quotidie Christus habitet in nobis, qui est panis vitae et panis e coelo, et quia quotidiana oratio est, quotidie quoque ut detur oratur?
Sanctus Augustinus dicit: De quotidianis autem brevibusque peccatis sine quibus vita haec non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit.
Eorum est enim dicere: Pater noster qui es in coelis, quia jam Patri tales regenerati sunt ex aqua et Spiritu sancto.
Delet ergo haec quotidiana oratio minima quotidiana peccata, delet illa a quibus vita fidelium, etiam scelerate gesta, poenitendo in melius discedit mutata.
Ergo sicut Christus praecepit, sic Apostolus monuit.
Et quemadmodum doctores ecclesiastici instituerunt, quia quotidie vel cogitatione, vel verbo delinquimus quotidie et hanc orationem effundere in conspectu Dei debemus.
Quisquis ergo sacerdotum vel subjacentium clericorum hanc orationem Dominicam quotidie, aut in publico, aut in privato officio praeterierit propter superbiam, judicatus ordinis sui honore privetur.
X.
Item, cognovimus quosdam Hispaniae sacerdotes, qui in quadragesimae diebus alleluia decantant praeter in ultima hebdomada Paschae, quod deinceps fieri interdicimus, statuentes ut in omnibus praedictis Quadragesimae diebus (quia tempus non est gaudii, sed moeroris) alleluia non decantetur.
Tunc
enim opus est fletibus ac jejuniis insistere, corpus cilicio et cinere induere, animum moeroribus dejicere, gaudium in tristitiam vertere quousque veniat tempus resurrectionis Christi, quando oporteat jam in laetitia manere, et moerorem in gaudium mutare.
Hoc enim Ecclesiae universalis consensio in cunctis terrarum partibus roboravit, quod et a nobis omnibus ut conservetur per Hispanias Gallaeciasque provincias oportebit.
In temporibus vero reliquis, id est Calend.
Januarii, quae propter errorem gentilitatis aguntur, omnino alleluia non decantabitur, in quibus etiam praeter piscem et olus, sicut et in illis quadraginta diebus caeteris carnibus abstinetur, et a quibusdam etiam nec vinum bibitur.
Si quis ergo episcopus, aut presbyter, aut diaconus, aut quilibet
ex ordine clericorum fuerit repertus qui arbitrium suum huic constitutioni aestimet praeferendum, ordinis officio carere cogatur, et communione ejusdem paschae privetur.
XI.
In quibusdam quoque Hispaniarum ecclesiis laudes post Apostolum decantantur priusquam Evangelium praedicetur, dum praecipiant post Apostolum non laudes sed Evangelium annuntiare, praesumptio est enim ut anteponantur ea quae sequi debent.
Nam Laudes ideo Evangelium sequuntur propter gloriam Christi, quae per idem Evangelium praedicatur circa omnes gentes.
A sacerdotibus hic ordo deinceps retineatur, excommunicationis poenam suscepturis, qui hunc ordinem perturbaverint.
XII.
De hymnis etiam canendis et Salvatoris et apostolorum habemus exemplum.
Nam et ipse Dominus hymnum dixisse perhibetur Matthaeo attestante: « Et hymno dicto exierunt in montem Oliveti * , et Paulus apostolus ad Ephesios scripsit dicens: « Implemini spiritu loquentes in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus * .
» Et quia a nonnullis hymni humano studio in laudem Dei atque apostolorum et martyrum triumphos compositi esse noscuntur, sicut hi quos beatissimi doctores Hilarius atque Ambrosius ediderunt, quos tamen quidam specialiter reprobant, pro eo quod de scripturis sanctorum canonum vel apostolica traditione non existunt.
Respuant ergo et illum hymnum ab hominibus compositum, quem
quotidie publico privatoque officio in fine omnium psalmorum dicimus: Gloria et honor Patri et Filio, et Spiritui sancto, in saecula saeculorum.
Amen. Nam et ille hymnus quem nato in carne Christo angeli cecinerunt: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis * .
» Reliqua quae ibi sequuntur ecclesiastici doctores composuerunt.
Ergo nec ipsi in ecclesiis canendi sunt, quia in sanctarum Scripturarum libris non inveniuntur.
Componuntur missae sive preces, vel orationes, sive commendationes seu manus impositiones, ex quibus si nulla decantetur in ecclesia, vacant officia omnia ecclesiastica.
Admonet haec fieri atque hortatur Timotheum Apostolus dicens: « Obsecro ergo primo omnium fieri obsecrationes, orationes,
postulationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus, pro regibus et pro omnibus qui in sublimitatibus sunt * .
» Sicut ergo orationes, ita et hymnos in laude Dei compositos nullus nostrum ulterius improbet, sed pari modo in Gallaecia Hispaniaque celebret; excommunicatione plectendi qui hymnos rejicere fuerint ausi.
XIII.
Hymnum quoque trium puerorum in quo universa coeli terraeque creatura Deum collaudat et quem Ecclesia catholica per totum orbem diffusa celebrat, quidam sacerdotes in missa Dominicorum dierum, et in solemnitatibus martyrum canere negligunt.
Proinde sanctum concilium instituit, ut per omnes Hispaniae ecclesias vel Gallaeciae in omnium missarum solemnitate idem in publico decantetur,
communionem amissuri qui antiquam hujus hymni consuetudinem, nostramque definitionem excesserint.
XIV.
In fine psalmorum non sicut a quibusdam hucusque Gloria Patri, sed gloria et honor Patri dicatur, David propheta dicente: « Afferte Domino gloriam et honorem * , » et Joanne evangelista: « Exercitus dicentium, honor et gloria Deo nostro sedenti in throno * .
» Ac per haec duo sic oportet in terris dici sicut in coelis resonant.
Universis ergo ecclesiasticis hanc observationem damus, quam quisque praeterierit communionis jacturam habebit.
XV.
Sunt quidam qui in fine responsoriorum gloriam non dicunt, propter quod interdum inconvenienter
resonat, sed haec est discretio, ut in laetis sequatur gloria, in tristioribus repetatur principium.
XVI.
Apocalypsim librum multorum conciliorum auctoritas et synodica sanctorum praesulum Romanorum decreta Joannis evangelistae esse praescribunt, et inter divinos libros recipiendam constituerunt.
Et quia plurimi sunt qui ejus auctoritatem non recipiunt, eamque in Ecclesia Dei praedicare contemnunt.
Si quis eum deinceps aut non receperit, aut a Pascha usque ad Pentecosten in Ecclesia non praedicaverit, excommunicationis sententiam habebit.
XVII.
Nonnulli sacerdotes post dictam orationem Dominicam statim communicant, et postea benedictionem
in populo dant, quod deinceps interdicimus, sed post orationem Dominicam benedictio in populum sequatur, et tunc demum corporis et sanguinis Domini sacramentum sumatur, eo videlicet ordine ut sacerdotes et levitae ante altare communicent, in choro clerus, extra chorum populus.
XVIII.
Perniciosa consuetudo nequaquam est recipienda quae majorum statuta praeteriens, omnem ecclesiae ordinem perturbaverit, dum alii per ambitus sacerdotia appetunt, alii oblatis muneribus pontificatum assumunt, nonnulli etiam sceleribus implicati, vel saeculari militiae dediti, indigni ad honorem summi ac sacri ordinis pervenerunt, de quorum scilicet causa atque remotione oportuerat quidem statuere, sed ne perturbatio quamplurima
ecclesiae oriretur praeteritis omissis deinceps qui non promoveantur ad sacerdotium ex regulis canonum, necessario credimus inserendum, id est, qui in aliquo crimine detecti sunt, qui infamiae nota aspersi sunt, qui scelera antiqua per publicam poenitentiam admisisse confessi sunt, qui in haeresim lapsi sunt, qui in haeresi baptizati aut rebaptizati esse noscuntur, qui semetipsos absciderunt, aut naturaliter defectu membrorum aut decisione aliquid minus habere noscuntur, qui secundae uxoris cognitionem sortiti sunt, aut numerosa conjugia frequentaverunt, qui viduam, vel a marito relictam duxerunt, aut corruptarum mariti fuerunt, qui concubinas, aut fornicarias habuerunt, qui servili conditioni obnoxii sunt, qui ignoti sunt, qui neophyti, vel laici 114 sunt,
qui saeculari militiae dediti sunt, qui curiae nexibus obligati sunt, qui inscii litterarum sunt, qui nondum ad triginta annos pervenerint, qui per gradus ecclesiasticos non accesserunt, qui ambitu honorem quaerunt qui muneribus honorem obtinere moliuntur, qui a decessoribus in sacerdotium eliguntur.
Sed nec ille deinceps sacerdos erit, quem nec clerus nec populus propriae civitatis elegit, vel auctoritas metropolitani, vel comprovincialium sacerdotum assensio exquisivit.
Quicunque ergo deinceps ad ordinem sacerdotii postulatus, et in his quae praedicta sunt exquisitus in nullo horum deprehensus fuerit, et examinatus probabili vita atque doctrina exstiterit, tunc secundum synodica, vel decretalia constituta cum omnium clericorum vel civium voluntate
ab universis comprovincialibus episcopis, aut certe a tribus in sacerdotem die Dominica consecrabitur, convenientibus caeteris qui absentes sunt litteris suis, et magis auctoritate vel praesentia ejus qui est metropoli constitutus.
Episcopus autem comprovincialis ibi consecrandus est, ubi metropolitanus elegerit.
Metropolitanus autem non nisi in civitate metropoli et comprovincialibus ibidem convenientibus.
Si quis autem deinceps contra praedicta vetita canonum ad gradum sacerdotum indignus aspirare contenderit, cum ordinatoribus suis adepti honoris periculo subjacebit.
XIX.
In veteri lege ab anno vigesimo quinto, levitae in tabernaculo servire mandantur, cujus auctori
tatem in canonibus et sancti Patres secuti sunt.
Nos et divinae legis et conciliorum praecepti immemores, infantes et pueros levitas facimus ante legitimam aetatem, ante experientiam vitae.
Ideoque ne ulterius fiat a nobis, et divinae legis et canonum admonemur sententiis, sed viginti quinque annorum aetate levitae consecrentur, et triginta presbyteri ordinentur, ita ut secundum praeceptum probentur primum, et sic ministrent nullum crimen habentes.
XX.
Quicunque in sacerdotio Dei positi sunt, irreprehensibiles esse debent, Paulo attestante: « Oportet episcopum irreprehensibilem esse * .
» Inoffensos ergo et immaculatos decet existere sacerdotes, nec ullius eos fornicationis contagio pollui, sed caste viventes, mundos semetipsos celebrandis
exhibeant sacramentis.
Abstineamus ergo nos ab omni opere malo et ab omni inquinamento carnis liberi maneamus, ut mundi corpore, purgati mente possimus ad sacrificium Christi digni accedere, et Deum pro delictis omnium deprecari.
XXI.
Quamvis conscientiam puram apud Deum nos habere oporteat, tamen et apud homines famam optimam custodire convenit, ut juxta praeceptum apostolicum non tantum coram Deo, sed etiam coram hominibus vitae sanctae testimonium habeamus.
Quidam enim huc usque sacerdotum non modicum scandalum creaverunt, dum in conversatione vitae non bonae famae existunt.
Ut ergo excludatur deinceps omnis nefanda suspicionis occasio, et ne detur ultra saecularibus locus obtrectandi, oportet episcopos
testimonium probabilium personarum conversationis et vitae in conclavi suo habere, ut Deo placeant per conversationem bonam, et ecclesiae per omnium famam.
XXII.
Non aliter placuit, ut quemadmodum antistites, ita presbyteri atque levitae quos forte infirmitas atque aetatis gravitas in conclavi suo manere non sinit, ut iidem in cellulis suis testes vitae habeant, vitamque suam sicut nomine, ita meritis teneant.
XXIII.
Prona est omnis aetas ab adolescentia in malum, nihil enim incertius quam vita adolescentium; ob hoc constituendum oportuit, ut si qui in clero pueri aut adolescentes existunt, omnes in uno conclavi atrii commorentur, ut lubricae aetatis annos non in luxuria, sed in disciplinis ecclesiasticis agant,
deputato probatissimo seniore, quem et magistrum disciplinae et testem vitae habeant.
Quod si aliqui ex bis pupilli existunt, sacerdotali tutela foveantur, ut et vita eorum a criminibus intacta sit, et res ab injuria reproborum.
Qui autem his praeceptis resultaverint, monasteriis deputentnr, ut vagantes animi et superbi severiori regula distringantur.
XXIV.
Ignorantia mater cunctorum errorum, maxime in sacerdotibus Dei vitanda est, qui docendi officium in populis susceperunt, sacerdotes enim legere sanctas Scripturas frequenter admonet Paulus apostolus dicens ad Timotheum: « Intende lectioni et exhortationi * .
» Doctores semper manere in his se sciant.
Igitur sacerdotes Scripturas
sanctas et canones meditentur, ut omne opus eorum in praedicatione divina et doctrina consistat, atque aedificent cunctos tam fidei scientia, quam operibus disciplina.
XXV.
Quando presbyteri in parochiis ordinantur, libellum officialem a suo sacerdote accipiant ut ad ecclesias sibi deputatas instructi succedant, ne per ignorantiam etiam in ipsis divinis sacramentis offendant, ut quando vel ad litanias, vel ad concilium venerint, rationem episcopo reddant, qualiter susceptum officium celebrent vel baptizent.
XXVI.
Quando presbyteri aut diaconi per parochias constituuntur, oportet eos primum professionem episcopo suo facere ut caste et pie vivant sub Dei timore, ut dum eos tali professione obligaverit,
sanctam disciplinam retineant.
XXVII.
Episcopus, presbyter, aut diaconus si a gradu suo injuste dejectus in sancta synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altario de manu episcoporum, si episcopus est, orarium, annulum et baculum, si presbyter, orarium et patenam, si diaconus, orarium et albam, si subdiaconus patenam et calicem, sic et reliqui gradus cum reparationem sui recipiant quem cum ordinarentur perceperant.
XXVIII.
Si episcopus aut presbyter, sive diaconus, vel quilibet ex ordine clericorum magos aut aruspices, aut ariolos, aut certe augures, vel sortilegos, vel eos qui profitentur artem aliquam, aut aliquem
eorum similia exercentem consuluisse fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae depositus monasterii curam excipiat, ibique perpetuae poenitentiae deditus scelus admissum sacrilegii solvat.
XXIX.
Confinitimi hostium sacerdotes praeter eos qui a regiae potestatis sublimi auctoritate licentiam acceperunt, a quolibet mandatum agentes extraneum occulte accipere vel dirigere non praesumant; qui autem deprehenditur, aut convincitur denuntiatus principi apud concilium condigna animadversione multabitur.
XXX.
Saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt, et quia sacerdotes a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiunt regibus fieri judices, ubi
jurejurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur.
Si quis ergo sacerdotum contra hoc communione consultum discussor in alienis periculis exstiterit, fit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud ecclesiam perdat proprium gradum.
XXXI.
Episcopi in protegendis populis ac defendendis impositam a Deo sibi curam non ambigant, ideoque dum conspiciunt judices ac potentes pauperum oppressores existere, et prius eos sacerdotali admonitione redarguant, et si contempserint emendari, eorum insolentiam regis auribus intiment, ut quos sacerdotalis admonitio non flectit ad justitiam regalis potestas ab improbitate coerceat.
Si quis
autem episcoporum id neglexerit, concilio erit reus.
XXXII.
Avaritia radix est cunctorum malorum, cujus sitis etiam sacerdotum mentes obtinet.
Multi fidelium in amore Christi et martyrum in parochiis episcoporum basilicas construunt, oblationes sanctas tribuunt, sacerdotes haec auferunt, atque in usus suos convertunt, inde est quod cultores sacrorum deficiunt, dum stipendia sua perdunt, inde labentium basilicarum ruinae non reparantur, quia avaritia sacerdotali omnia auferuntur.
Pro qua re constitutum est a praesenti concilio episcopos ita dioeceses suas regere, ut nihil ex earum jure praesumant auferre, sed juxta priorum auctoritatem conciliorum, tam de oblationibus quam de tributis, ac
frugibus tertiam consequantur, quod si amplius quidpiam ab eis praesumptum exstiterit, per concilium restauretur, appellantibus autem ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum, si jam illi a saeculo decesserunt.
Noverint ergo conditores basilicarum in rebus quas eisdem ecclesiis conferunt nullam potestatem habere, sed juxta canonum instituta sicut ecclesia, ita et dos ejus ad ordinationem episcopi pertineat.
XXXIII.
Quicunque episcopus atterius episcopi dioecesim per triginta annos sine aliqua interpellatione possiderit, quia secundum jus legis ejus videtur esse dioecesis, admittenda non est contra eum actio reposcendi, sed hoc intra unam parochiam, extra vero nullo modo, ne dum dioecesis defenditur,
provinciarum termini confundantur.
XXXIV.
Sicut dioecesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conventum non amittit, ideoque basilicae, quae novae conditae fuerint, ad eum procul dubio episcopum pertinebant, cujus conventus esse constiterit.
XXXV.
Episcopum per cunctas dioeceses, parochiasque suas per singulos annos ire oportet, ut exquirat quid unaquaeque basilica in reparationem sui indiget, quod si ipse aut languore detentus, aut aliis ocupationibus implicatus id adimplere nequiverit, presbyteros probabiles aut diacones mittat, qui et redditus basilicarum et reparationes et ministrantium vitam inquirant.
XXXVI.
Quicunque episcopi suffragio cujuslibet
aliquid ecclesiasticae utilitatis providerint, et pro eo quodcunque commodum in remunerationem promiserint, promissi solutionem eos exsolvere oportebit, ita ut id ad concilium provinciale deferatur, ut eorum conniventia confirmetur quia sicut Paulus ait: « Dignus est operarius mercede sua * .
»
XXXVII.
Praebendum est a sacerdotibus vitae solatium indigentibus, et maxime his quibus restituenda vicissitudo est.
Quicunque ergo fidelium de facultatibus suis ecclesiae aliquid devotione propria contulerint, si forte ipsi aut filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab eadem ecclesia suffragium vitae pro temporis usu percipiant.
Si enim clericis seu monachis vel peregrinis aut quamlibet necessitatem
sustinentibus pro solo religionis intuitu in usum res ecclesiasticae largiuntur, quanto magis consulendum est, quibus retributio justa debetur!
XXXVIII.
Nonnulli diacones in tantam erumpunt superbiam, ut sese presbyteris anteponant, atque in primo ipsi priores stare praesumant, presbyteris in secundo choro constitutis.
Ergo ut sublimiores sibi presbyteros agnoscant, tam hi quam illi in utroque choro consistant.
XXXIX.
Si oraria duo nec episcopo induere quidem licet nec presbytero, utique multo minus diacono qui minister eorum est, unum ergo orarium oportet levitam gestare in sinistro humero, propter quod 115 orat, id est praedicat.
Dexteram autem oportet habere liberam, ut expeditius ad ministerium sacerdotale
discurrat.
Caveant ergo amodo levitae gemino uti orario, sed unum tantum et purum, nec ullis coloribus aut a tyro ornatum ferant.
XL.
Omnes clerici vel lectores sicut levitae et sacerdotes detonso superius capite toto inferius solam circuli coronam relinquant, non sicut huc usque in Gallaeciae partibus facere lectores videntur, qui prolixis, ut laici, comis in solo capitis apice modicum circulum tondent, ritus enim iste in Hispaniis hucusque haereticorum fuit, unde oportet ut pro amputando ab ecclesiis scandalo hoc signum dedecoris auferatur, et sit una tonsura vel habitus sicut totius Hispaniae est usus.
Qui autem hoc non custodierit, fidei catholicae reus erit.
XLI.
Cum clericis extraneae feminae nullatenus
habitent, nisi tantum mater, et soror, filia, amita, in quibus personis nihil sceleris aestimari naturae foedus permittit, id enim et constitutio antiquorum Patrum decrevit.
XLII.
Quidam clerici legitime non habentes conjugium, extranearum mulierum vel ancillarum suarum interdicta sibi consortia appetunt, ideo quae conjuncte taliter cum clericis sunt ab episcopo, auferantur et venundentur, illis pro tempore religatis ad poenitentiam quos sua libidine infecerunt.
XLIII.
Clerici qui sine consultu episcopi sui uxores duxerint, aut viduam, vel tripudiatam, vel meretricem in conjugium acceperint, separari eos a proprio episcopo oportebit.
XLIV.
Clerici qui in quacunque seditione arma
volentes sumpserint, aut sumpserunt, reperti, amisso ordinis sui gradu in monasterium contradantur poenitentiae.
XLV.
Si quis clericus in demoliendis sepulcris fuerit deprehensus, quia facinus hoc pro sacrilegio legibus publicis sanguine vindicatur, oportet canonibus in tali scelere proditum a clericatus ordine submoveri, et poenitentiae triennio deputari.
XLVI.
Praecipiente domino nostro atque excellentissimo Sisenando rege, id constituit sanctum concilium, ut omnes ingenui clerici pro officio religionis ab omni publica indictione atque labore habeantur immunes, ut liberi Deo serviant, nullaque praedicti necessitate ab ecclesiasticis officiis retrahantur.
XLVII.
Eos quos oeconomos Graeci vocant, hoc est, qui vice episcoporum res ecclesiasticas tractant, sicut sancta synodus Chalcedonensis instituit, omnes episcopos de proprio clero ad regendas ecclesias habere oportet, qui autem deinceps contempserit, obnoxius ejusdem magni concilii erit.
XLVIII.
Monachum aut paterna devotio, aut propria professio facit, quidquid horum fuerit alligatum tenebit, proinde his ad mundum reverti intercludimus aditum, et omnes ad saeculum interdicimus regressus.
XLIX.
Clerici qui monachorum propositum appetunt, quia meliorem vitam sequi cupiunt liberos, eis ab episcopo in monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum qui ad contemplationis
desiderium transire nituntur.
L.
Nuntiatum est praesenti concilio, eo quod monachi episcopali imperio servili opere mancipentur, et jura monasteriorum contra instituta canonum illicita praesumptione usurpentur, ita ut pene ex coenobio possessio fiat, atque illustris portio Christi ad inanitionem servitutemque perveniat.
Quapropter monemus eos qui ecclesiis praesunt, ut ultra talia non praesumant, sed hoc tantum sibi in monasterio vendicent sacerdotes quod praecipiunt canones, id est monachos ad conversationem sanctam praemonere abbates, aliaque officia construere, atque extra regulam facta corrigere, quod si aliquid in monachis canonibus interdictum praesumpserint, aut usurpare quidpiam de monasterii rebus tentaverint, non deerit
ab illis sententia excommunicationis, qui se deinceps nequaquam sustulerit ab illicitis.
LI.
Nonnulli monachorum egredientes a monasterio non solum ad saeculum revertuntur, sed etiam et uxores accipiunt, igitur revocati in eodem monasterio a quo exierant, poenitentiae deputentur, ibique defleant crimina sua unde discesserunt.
LII.
Religiosi propriae regionis qui nec inter clericos nec inter monachos habentur, sive hi qui per diversa loca vagi feruntur, ab episcopis in quorum conventu commorari noscuntur, licentia eorum coerceatur, ut aut in clero aut in monasterio deputentur propter eos qui ab episcopo suo aut propter languorem fuerint absoluti.
LIII.
Si qui in discrimine constituti poenitentiam
accipiunt nulla manifesta scelera confitentes, sed tantum se peccatores esse praedicantes, hujusmodi si revelaverint, possunt etiam per morum probitatem ad gradus ecclesiasticos pervenire.
Qui vero ita poenitentiam accipiunt, ut aliquod mortale peccatum perpetrasse publice fateantur, ad clerum vel honores ecclesiasticos pervenire nullatenus poterunt, quia se confessione propria notaverunt.
LIV.
Quicunque ex saecularibus accipientes poenitentiam totonderunt se, et rursus praevaricantes laici effecti sunt, comprehensi ab episcopo suo ad poenitentiam ex qua recesserunt revocentur.
Quod si aliqui per poenitentiam irrevocabiles sunt nec admoniti revertuntur, ut vere apostatae coram ecclesia
anathematis sententia condemnentur.
Non aliter hi qui a parentibus detonsi fuerunt aut sponte amissis parentibus seipsos religioni devoverunt, et postea habitum saecularem sumpserunt, et iidem a sacerdote comprehensi ad cultum religionis acta prius poenitentia revocentur.
Quod si converti non possunt velut apostatae anathematis sententiae subjiciantur, quae forma servabitur etiam in viduis, virginibus sacris, ac poenitentibus feminis, quae sanctimonialem habitum induerunt, et postea aut vestem mutaverunt, aut ad nuptias transierunt.
LV.
Duo sunt genera viduarum, saeculares et sanctimoniales, saeculares viduae sunt quae adhuc disponentes nubere laicalem habitum non deposuerunt, sanctimoniales sunt quae jam mutato habitu
saeculari sub religioso cultu in conspectu sacerdotis et ecclesiae apparuerunt, hae si ad nuptias transierint juxta Apostolum non sine damnatione erunt, quia se primum Deo voventes postea castitatis propositum abjecerunt.
LVI.
De Judaeis autem praecepit sancta synodus nemini deinceps ad credendum vim inferre.
Cui enim vult Deus miseretur, et quem vult indurat, non enim tales inviti salvandi sunt, sed volentes, ut integra sit forma justitiae.
Sicut enim homo propria arbitrii voluntate serpenti obediens periit, sic vocante se gratia Dei propriae mentis conversione, homo quisque credendo salvatur.
Ergo non vi, sed libera arbitrii voluntate, ut convertantur suadendi sunt non potius impellendi.
Qui autem jampridem
ad christianitatem coacti sunt sicut factum est temporibus religiosissimi principis Sisebuti, quia jam constat eos sacramentis divinis associatos et baptismi gratiam suscepisse, et chrismate unctos esse, et corporis Domini et sanguinis exstitisse participes, oportet ut fidem etiam quam vi vel necessitate susceperunt, tenere cogantur, ne nomen Domini blasphemetur, et fides quam susceperunt vilis ac contemptibilis habeatur.
LVII.
Tanta est quorumdam « cupiditas, ut quidam eam appetentes (juxta quod ait Apostolus) etiam a fide erraverunt * .
» Multi quippe hucusque ex sacerdotibus atque laicis accipientes a Judaeis munera, perfidiam eorum suo patrocinio fovent, qui non immerito ex corpore Antichristi esse
noscuntur, quia contra Christum faciunt.
Quicunque ergo deinceps episcopus sive clericus sive saecularis illis contra fidem Christianam suffragium, vel munere vel favore praestiterit, ut profanus et sacrilegus anathema effectus ab Ecclesia catholica habeatur extraneus, quia dignus est, ut a corpore Christi separetur, qui inimicis Christi patronus efficitur.
LVIII.
Plerique qui ex Judaeis dudum ad Christianam fidem promoti sunt, nunc blasphemantes in Christo, non solum judaicos ritus perpetrasse noscuntur, sed etiam abominandas circumcisiones exercere praesumpserunt, de quibus consultu piissimi ac religiosissimi domini nostri Sisenandi regis
hoc sanctum decrevit concilium, ut hujusmodi transgressores pontificali auctoritate correcti ad cultum Christiani dogmatis revocentur ut quos voluntas propria non emendat animadversio sacerdotalis coerceat.
Eos autem quos circumcidunt, si filii eorum sunt, a parentum consortio separentur, si servi, pro injuria corporis sui libertati tradantur.
LIX.
Judaeorum filios vel filias ne parentum ultra involvantur erroribus, ab eorum consortio separari decernimus deputatos, aut monasteriis aut Christianis viris, aut mulieribus Deum timentibus, ut sub eorum conversatione cultum fidei discant, atque in melius instituti, tam in moribus, quam in fide proficiant.
LX.
Judaei baptizati, si postea praevaricantes in
Christum qualibet poena damnati exstiterint, a rebus eorum fideles filios excludi non oportebit, quia scriptum est.
« Filius non portabit patris iniquitatem * .
»
LXI.
Saepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt, quanto magis eos qui ad vitia proni sunt.
Nulla ergo communio ultra sit Haebreis ad fidem Christianam translatis cum his qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne forte eorum participio subvertantur.
Quicunque ergo amodo ex his qui baptizati sunt infidelium consortia non vitaverint, et hi Christianis donentur, et illi publicis caedibus deputentur.
LXII.
Judaei qui Christianas mulieres in conjugio habent, admoneantur ab episcopo civitatis ipsius, ut si cum eis permanere cupiunt, Christiani efficiantur,
quod si admoniti noluerint, separentur, quia non potest infidelis in ejus permanere conjunctione, quae jam in Christianam translata est fidem, filii autem qui ex talibus nati existunt fidem atque conditionem matris sequantur, similiter et hi qui procreati sunt de infidelibus mulieribus et fidelibus viris Christianam religionem sequantur, non Judaicam superstitionem.
LXIII.
Non potest erga homines esse fidelis qui Deo exstiterit infidelis.
Judaei ergo qui dudum Christiani effecti sunt, et nunc Christi fidem praevaricati sunt, ad testimonium dicendum 116 admitti non debent, quamvis esse se Christianos annuntient, quia sicut in fide Christi suspecti sunt, ita in testimonio humano dubii habentur.
Infirmari
ergo oportet eorum testimonium qui in fide falsi docentur, nec eis esse credendum qui veritatis a se fidem abjecerunt.
LXIV.
Praecipiente Domino atque excellentissimo Sisenando rege constituit id sanctum concilium, ut Judaei aut hi qui ex Judaeis sunt officia publica nullatenus appetant, quia sub hac occasione Christianis injuriam faciunt, ideoque judices provinciarum cum sacerdotibus eorum subreptiones fraudulenter relictas suspendant, et officia publica eos agere non permittant.
Si quis autem haec permiserit, velut in sacrilegum excommunicatio proferatur, et is qui subrepserit publicis caedibus deputetur.
LXV.
Ex decreto gloriosissimi principis hoc sanctum
elegit concilium, ut Judaeis non liceat Christianos servos, nec Christiana mancipia emere, nec cujusquam consequi largitatem.
Nefas enim est, ut membra Christi serviant Antichristi ministris, quod si deinceps servos Christianos vel ancillas Judaei habere praesumpserint, sublati ab eorum dominatu libertatem a principe consequantur.
LXVI.
Et si illi qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi distribuunt, aeterni judicis voce in futuro condemnabuntur, quanto magis hi qui auferunt pauperibus quae non dederunt?
Quapropter episcopi qui nihil ex proprio suo ecclesiae Christi compensaverunt, hanc divinam sententiam metuant, et libertos ex familiis ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant, impium est enim ut
qui res suas ecclesiae non contulerit damnum inferat, et jus ecclesiae alienare contendat.
Tales ergo libertos successor episcopus absque aliqua oppositione ad jus ecclesiae revocabit, quia eos non aequitas, sed improbitas absolvit.
LXVII.
Episcopus qui mancipium juris ecclesiae non retento ecclesiastico patrocinio manumitti desiderat, duos meriti ejusdem et peculii coram concilio ecclesiae cui praeeminet per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et justa inveniatur definitio commutantis.
Tunc enim liberam manumissionem, sine patrocinio ecclesiae concedere poterit, qui eum quem libertati tradere disponit, jam juri proprio acquisivit.
Hujusmodi autem liberto adversus ecclesiam cujus juris exstitit accusandi vel
testificandi denegetur licentia.
Quod si praesumpserit, placet ut stante commutatione in servitutem propriam revocetur cui nocere conatur.
LXVIII.
Consensus totius concilii definivit, ut sacerdotes qui aut res suas ecclesiae relinquunt, aut nihil habentes, aliqua tamen praedia, aut familias ecclesiis suis conquirunt, licebit illis aliquos de famulis ejusdem ecclesiae manumittere juxta rei collatae modum quem antiqui canones decreverunt, ita ut cum peculio et posteritate sua ingenui sub patrocinio ecclesiae maneant, utilitates injunctas sibi juxta quod potuerint prosequentes.
LXIX.
Liberti ecclesiae (quia nunquam moritur eorum patrona) a patrocinio ejusdem nunquam discedant, nec posteritas quidem eorum sicut priores
canones decreverunt.
Ac ne libertas eorum in futura prole non pateat, ipsaque posteritas naturali ingenuitate obnitens sese ab ecclesiae patrocinio subtrahat necesse est, ut tam hi liberti, quam ab eis progeniti professionem episcopo suo faciant, per quam ex familia ecclesiae libertos effectos se esse fateantur, ejusque patrocinium non relinquant, sed juxta virtutem suam obsequium vel obedientiam praebeant.
LXX.
Liberti ecclesiae qui a patrocinio ejus discedentes quibuslibet personis adhaeserunt, si admoniti redire contempserint, manumissio eorum irrita sit, quia per inobedientiae contemptum ingrati actione tenentur.
LXXI.
Liberti ecclesiae qui a quibuscunque manumissi
sunt, et ecclesiae patrocinio commendati existunt, sicut regulae antiquorum Patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur sive in statu libertatis, sive in peculio quod habere noscuntur,
LXXII.
Quicunque libertatem a dominis suis ita percipiunt, ut nullum sibi in eis obsequium patronus retentet, isti si sine crimine sunt ad clericatus ordinem suscipiantur, quia directa manumissione absoluti noscuntur; qui vero retento obsequio manumissi sunt, pro eo quod adhuc patroni servitute tenentur obnoxii, nullatenus sunt ad ecclesiasticum ordinem promovendi, ne quando voluerint eorum domini, fiant ex clericis servi.
LXXIII.
De familiis ecclesiae constituere presbyteros,
et diacones per parochias liceat, quos tamen vitae rectitudo, et probitas morum commendat, ea tamen ratione ut antea manumissi libertatem status sui percipiant, et denuo ad ecclesiasticos honores succedant.
Est enim irreligiosum obligatos existere servituti, qui sacri ordinis suscipiunt dignitatem, quidquid autem talibus aut per libertatem concessum, aut successione exstiterit datum, aut quolibet commodo collatum, non licebit eis quippiam inde in extraneas personas transmittere, sed omnia ad ejus ecclesiam qua manumissi sunt post eorum obitum pertinere.
His quoque sicut et caeteris ecclesiae libertis accusandi vel testificandi adversus ecclesiam aditus intercluditur, ad quod si aspiraverint, non solum libertatis beneficio careant, sed etiam honoris gradu,
quem non dignitate naturae, sed tempore necessitatis promeruerunt.
LXXIV.
Post instituta quaedam ecclesiastici ordinis vel decreta quae ad quorumdam pertinent disciplinam, postrema nobis cunctis sacerdotibus sententia est, pro robore nostrorum regum, et stabilitate gentis Gothorum pontificale ultimum sub Deo judice ferre decretum.
Multarum quippe gentium (ut fama est) tanta exstat perfidia animorum, ut fidem sacramento promissam regibus suis observare contemnant, et ore simulent juramenti professionem, dum retineant mente perfidiae impietatem, jurant enim regibus suis, et fidem quam pollicentur, praevaricantur, nec metuunt volumen illud judicii Dei, per quod inducitur maledictio, multaque poenarum comminatio
super eos, qui jurant in nomine Dei mendaciter.
Quae ergo spes talibus populis contra hostes laborantibus erit?
Quae fides ultra cum aliis gentibus in pace credenda post foedus non violandum?
Quae in hostibus jura stabili permanebunt sponsione, quando nec ipsis propriis regibus juratam fidem conservant, quis enim adeo furiosus est, qui caput suum manu sua propria desecet?
Illi, ut notum est, immemores salutis suae propria manu seipsos interimunt in semetipsos suosque reges proprias convertendo vires.
Et cum Dominus dicat: « Nolite tangere Christos meos * , » et David: « Quis extendit manum suam in Christum Domini, et innocens erit?
» * illis nec vitare metus
est perjurium, nec regibus inferre exitium.
Hostibus quippe fides pacti datur, nec violatur.
Quod si in bello fides vigeat, quanto magis in caeteris servanda est!
sacrilegium quippe est, si violetur a gentibus regum suorum promissa fides, quia non solum in eos fit pacti transgressio, sed et in Deum, in cujus nomine pollicetur ipsa promissio.
Inde est quod multa regna terrarum coelestis iracundia, ita permutavit ut pro impietate fidei et morum, alter ab altero solveretur.
Unde et nos cavere oportet causam hujusmodi gentium, ne similiter plaga feriamur praecipiti, et poena puniamur crudeli.
Si enim Deus angelis in se praevaricantibus non pepercit, qui per inobedientiam coeleste habitaculum perdiderunt, unde et per Isaiam dicit, « inebriatus est gladius
meus in coelo * , » quanto magis nos nostrae salutis interitum timere debemus, ne per infidelitatem eodem saeviente pereamus!
Quod si divinam iracundiam vitare volumus, et severitatem ejus ad clementiam provocare cupimus, servemus erga Deum religionis cultum atque timorem, custodiamus erga principes nostros pollicitam fidem atque sponsionem.
Non sit in nobis ut in quibusdam gentibus infidelitatis subtilitas impia, non subdolae mentis perfidia, non perjurii nefas, et conjurationum nefanda molimina.
Nullus apud nos praesumptione regnum accipiat, nullus excitet mutuas seditiones civium, nemo meditetur interitus regum, sed defuncto in pace principe, primates gentis cum sacerdotibus successorem regni concilio communi constituant ut dum
unitatis concordia a nobis retinetur, nullum patriae gentisque dissidium per vim ambitionis moveatur.
Quod si haec admonitio mentes nostras non corrigit, et ad salutem communem cor nostrum nequaquam perducit, audi sententiam nostram.
Quicunque ergo ex nobis, vel totius Hispaniae populis qualibet conjuratione, vel studio sacramentum fidei suae, quod pro patriae gentisque Gothorum statu, vel conservatione regiae salutis pollicitus est, temeraverit, aut regem nece attrectaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Dei Patris, et angelorum, atque ab Ecclesia catholica quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni coetu Christianorum alienus cum omnibus impietatis suae
sociis, quia oportet ut una poena teneat obnoxios quos similis error invenerit implicatos.
Quod iterum secundo replicamus, dicentes: Quicunque amodo ex nobis, vel cunctis Hispaniae populis quolibet tractatu, vel studio sacramentum fidei suae quod pro patriae gentisque Gothorum statu, vel conservatione regiae salutis pollicitus est, violaverit, aut regem nece attrectaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema in conspectu Christi et apostolorum ejus sit, atque ab Ecclesia catholica quam perjurio profanaverit, efficiatur extraneus, et ab omni consortio Christianorum alienus et damnatus in futuro judicio Dei.
Habeatur cum participibus suis, quia dignum est,
ut qui talibus sociantur, ipsi etiam damnationis eorum participatione obnoxii teneantur.
Hoc etiam tertio acclamamus, dicentes: Quicunque amodo ex nobis vel cunctis Hispaniae populis qualibet meditatione, vel studio, sacramentum fidei suae, quod propriae salutis gentisque Gothorum statu, vel incolumitate regiae potestatis pollicitus est, violaverit, aut regem nece attrectaverit, aut potestate regni exuerit, aut praesumptione tyrannica regni fastigium usurpaverit, anathema sit in conspectu Spiritus sancti et martyrum Christi, atque ab Ecclesia catholica, quam perjurio profanaverit, extraneus efficiatur, et ab omni communione Christianorum alienus, nec partem habeat justorum, sed cum diabolo et angelis ejus aeternis suppliciis condemnetur una cum eis qui
eamdem conjurationem nituntur, ut par poena perditionis constringat quos in perniciem prava societas copulat.
Et ideo, si placet omnibus qui adestis, hoc tertio reiterata sententia vestrae vocis consensu firmate.
Ab universo clero et populo dictum est: Qui contra hanc nostram definitionem praesumpserint, anathema maranatha, hoc est, perditio in adventu Domini sint, et cum Juda Iscarioth partem habeant ipsi, et socii eorum.
Amen. Quapropter nos ipsi, et sacerdotes omnes sanctam Ecclesiam Christi, ac populum admonemus, ut haec tremenda, et totiens reiterata sententia nullum ex nobis praesenti atque aeterno condemnet judicio, sed fidem promissam erga gloriosissimum dominum nostrum Sisenandum regem custodientes, ac sincera illi devotione
famulantes, non solum divinae pietatis in nobis clementiam provocemus 117, sed etiam gratiam antefati principis percipere mereamur.
Te quoque praesentem regem ac futuros aetatum sequentium principes humilitate debita deposcimus, ut moderati et mites erga subjectos existentes, cum justitia et pietate populos a Deo vobis creditos regatis, bonamque vicissitudinem qui vos nobis constituit largitori Christo rependatis, regnantes in humilitate cordis cum studio bonae actionis.
Nec quisquam vestrum solus in causa captivum, aut reum sententia feriat, sed consensu publico cum rectoribus ex judicio manifesto delinquentium culpa patescat servata a vobis in offensis mansuetudine, ut non severitate magis in illis quam
indulgentia polleatis, et dum omnia haec auctore Deo pio a vobis moderamine conserventur, et reges in populis, et populi in regibus, et Deus in utrisque laetetur.
Sane de futuris regibus hanc sententiam promulgamus, ut si quis ex eis contra reverentiam
legum superba dominatione et fastigio in flagitiis, et facinore, sive cupiditate crudelissima potestatem in populis exercuerit, anathematis sententia a Christo domino condemnetur, et habeat a Deo separationem atque judicium propter quod praesumpserit prava agere et in perniciem regnum deducere.
De Simithilane vero qui propria scelera metuens seipsum regno privavit, et potestatis fascibus exuit id cum gentis consultu decrevimus, ut neque eum vel uxorem ejus propter mala quae commiserunt neque filios eorum unitati nostrae unquam consociemus, nec eos ad honores a quibus ob iniquitatem dejecti sunt aliquando promoveamus.
Quique etiam sicut in fastigio regni habentur extranei, ita possessione rerum quas de miserorum
sumptibus auxerant maneant alieni praeter id quod pietate piissimi principis nostri fuerunt consecuti.
Non aliter et Geillanem memorati Simithilane et sanguine et scelere fratrem, qui nec in germanitatis fide stabilis exstitit, nec fidem glorioso domino nostro pollicitam conservavit, hunc ergo cum conjuge sua, sicut et ante factum est, a societate gentis atque consortio nostro placuit separari, nec in amissis facultatibus in quibus per iniquitatem creverant reduces fieri, praeter id quod consecuti fuerint pietate clementissimi principis, cujus gratia bonos donorum praemiis ditat, et malos a beneficentia sua non separat.
Gloria autem et honor omnipotenti Deo nostro in cujus nomine congregati sumus.
Post haec pax et salus et diuturnitas piissimo et amatori Christi domino nostro
Sisenando regi, cujus devotio nos ad hoc decretum salutiferum convocavit.
Corroboret ergo gratia regnum illius, gentesque Gothorum in fide catholica, annis et meritis protegat illum usque ad ultimam senectutem summi Dei gratia, et post praesentis regni gloriam ad aeternum regnum transeat, ut sine fine regnet, qui in saeculo feliciter imperat, ipso praestante qui est Rex regum et Dominus dominorum cum Patre et Spiritu sancto in saecula saeculorum.
Amen. Definitis itaque his quae superius comprehensa sunt, annuente religiosissimo principe, placuit deinde nulla re impediente a quolibet nostrorum quae constituta sunt temerari, sed cuncta salubri concilio conservari.
Et quia profectibus ecclesiae et animae nostrae conveniunt, etiam propria subscriptione
(ut permaneant) roboramus.
Ego Isidorus in Christi nomine Spalensis ecclesiae metropolitanus episcopus haec constituens subscripsi.
Similiter et alii episcopi subscripserunt numero quadraginta.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII TOLETANI QUINTI.
Habiti aera DLXXXIV, anno primo Chintillani.
1. De institutione novarum litaniarum.
2. De custodia salutis regum et defensione prolis absentium principum.
3. De reprobatione personarum quae prohibentur adipisci regnum.
4. De his qui sibi blandiuntur spe rege superstite.
5. De his qui principes maledicere praesumunt.
6. Ut regum fideles a successoribus regum rerum jure non fraudentur pro servitutis mercede.
7. Quod in celebritate cunctorum conciliorum synodus Toletana temporibus Sisenandi habita per
probationem vocis clare ob custodiam sui cunctis debeat innotescere.
8. De indulgentia principum noxiis servata.
9. De favore principum concilii acclamatione concesso.
INCIPIT CONCILIUM TOLETANI QUINTUM.
Apud urbem Toletanam diversis ex provinciis Hispaniae sacerdotes Domini qui in uno pacis osculo in basilica sanctae martyris Leochadiae consedimus gratiarum actiones omnipotenti Deo persolvimus, propter suam misericordiam magnam, cujus
nutu in hanc convenimus concordiam, et gloriosi principis nostri Chintillani regis initia, ob cujus salutis et felicitatis constantiam supernam imploramus clementiam, qui se in medio nostri coetus ingressus cum optimatibus et senioribus palatii supplex omnium orationibus commendavit, suosque fideles ita facere sancta exhortatione coegit, atque hanc institutionem quam ex praecepto ejus et decreto nostro sancimus, divina inspiratione praemisit.
CAP. I.
Scilicet ut in cuncto regno a Deo concesso specialiter et propria haec religiosa omni tempore teneatur observantia, ut a die Iduum Decembrium litania triduo ubique annua successione peragatur, et indulgentia delictorum lacrymis impetretur.
Quod
si dies Dominica intercesserit, in sequenti hebdomada celebretur, ut quoniam abundante iniquitate efficitur, ut usquequaque prolata malitia nova exerceat facinora, nova quoque haec ipsa consurgat consuetudo, quae possit ante omnipotentis oculos nostra esse purgatio.
II.
Summa autem nobis vigilantia et grandi religionis cura providendum est, ut mala quae assidue perhibita perpetrantur circumspecta disciplina ecclesiastica exstirpentur.
Non enim est incassum scriptum: Pestilente flagellato stultus sapientior erit.
Quamobrem quoniam praeponderante onere delictorum experientia poenae semper ac saepe fieri discimus quod magnopere vitare debemus.
Quod etiam custoditur cum hoc quod divinis sacramentis spopondimus, temeritate non violamus.
Ideoque est
compescendum quod crebro invenitur transgressum.
Sed ne succedentes praecedant, ac deinde sequentes invideant altioribus, et cuncta quieta et pacata permaneant, haec in concilio communiter considerata defertur sententia, ut servetis quaecunque universali et magna synodo provisa conscriptaque circa principum salutem et utilitatem sunt.
Haec quoque adjecta custodiantur, videlicet ut omni benignitate omnique firmitate circa omnem potestatem principis nostri Chintillani regis teneatur dilectio, et praebeatur rationabile defensionis adminiculum, ne rebus juste provisis [aut etiam parentum digna provisione procuratis vel juris proprietate injuste fraudulentur, nec a] quoquam causa illicite exquisita
laedendi eos praebeatur, nec quocunque modo quibuslibet rebus spreta dilectione molestentur.
Haec enim licentia efficit et principes in subjectis suspectos, et subjectos in bonis principum cupidos.
Quocirca ne et praemissa contemnantur, et ut cupiditas radix omnium malorum auferatur, contestamur omnes praesentes et absentes, vel etiam futuris temporibus consequentes, coram Deo et angelis ejus, quod si quisquam contestationis temerator exstiterit atque contemptor, et quacunque argumentatione odiose eos molestare, aut in aliquo fuerit conatus laedere, sit anathema in Christianorum omnium coetu, atque superno condemnetur judicio, sit exprobrabilis omnibus catholicis et abominabilis sanctis angelis in ministerio Dei constitutis, sit hoc saeculo perditus, et in futuro condemnatus qui tam rectae provisioni noluit praebere consensum.
III.
Inexpertis novis moribus novam decet invenire medelam, quapropter quoniam sunt inconsideratae
quorumdam mentes, et se minime capientes, quos nec origo ornat, nec virtus decorat, qui passim putant licenterque ad regalia majestatis pervenire fastigia: hujus rei causa nostra omnium cum invocatione divina praebetur sententia, ut si quis talia meditatus fuerit, quem nec electio omnium praeficit nec Gothicae gentis nobilitas ad hunc apicem trahit, sit consortio catholicorum privatus, et divino anathemate condemnatus.
IV.
Ergo quia et religioni inimicum et hominibus constat esse perniciosum futura illicite cogitare, et casus principum exquirere, ac sibi in posterum providere cum scriptum sit: « Non est vestrum nosse momenta vel tempora quae Pater posuit in sua potestate * , » hoc decreto censemus,
ut quisquis inventus fuerit talia perquisisse, et vivente principe in alium attendisse pro futura regni spe, aut alios in se propter id attraxisse, a conventu catholicorum cum excommunicationis sententia expellatur.
V.
Sed et hoc pro pestilentiosis hominum moribus salubri deliberatione censemus, ne quis in principem maledicta congerat, scriptum est enim a legislatore: « Principem populi tui ne maledixeris * .
» Quod si quis fecerit, excommunicatione ecclesiastica plectatur: nam si maledicti regnum Dei non possidebunt, quanto magis talis ab Ecclesia necessario pellitur, qui divinae violator sententiae invenitur?
VI.
Simili providentia pro fidelibus regum nostra datur sententia, ut quisquis superstes principum exstiterit, juste in rebus profligatis aut largitate principis acquisitis nullam debeat habere jacturam, nam si licenter et injuste perturbentur fidelium mentes, nemo optabit proprium ac fidele praebere obsequium, dum cuncta, nutant in incertum, et in futuro discriminis formidant causam, sed saluti et rebus eorum principalis pietas debet praebere suffragia, exemplis enim caeteri provocantur ad fidem cum fideles non fraudantur mercede.
VII.
Propter malarum mentium facilitatem et memoriae oblivionis hoc sacratissima statuit synodus, ut in omni concilio episcoporum Hispaniae universalis concilii decretum quod propter principum nostrorum
est salutem constitutum, peractis omnibus in synodo publica voce debeat pronuntiari, quatenus saepe replicatum auribus vel assiduitate iniquorum mens territa corrigatur, quae ad praevaricandum et oblivione et facilitate perducitur.
VIII.
In his omnibus quae praemisimus potestatem indulgentiae in culpis delinquentium principi reservamus, ut juxta bonitatis suae moderamen ubi emendationem prospexerit mentium, veniam tribuat culparum.
IX.
His vero omnibus finem et robur subscriptione nostra facientes, gloriam et laudem omnipotenti Domino Deo in quantum mortalium valitudo sinit, reddimus; post haec gratias excellentissimo et gloriosissimo principi nostro Chintillano regi peragimus, cujus ardor fidei studium bonae intentionis, et unanimitatis 118 concordiam nobis tribuit et charitatis.
Donet ei Dominus de inimicis triumphum, et de beatitudine gaudium, custodiat eum protectione assidua, et muniat bonae voluntatis suae circumspectione
tutissima, cujus regnum manet in saecula saeculorum.
Ego Eugenius Toletanae Ecclesiae, provinciae Carthaginensis metropolitanus episcopus, his omnibus de caeteris annuens sub.
Similiter et alii episcopi subscripserunt numero viginti.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII TOLETANI SEXTI.
1. De plenitudine fidei catholicae.
2. De observatione litaniarum.
3. De custodia fidei Judaeorum.
4. De damnatione clericorum per pecuniam ecclesiasticos gradus assequentium.
5. De stipendiis clericorum ne a jure alienentur ecclesiarum.
6. De viris et feminis sacris propositum transgredientibus sacrum.
7. De poenitentibus transgressoribus.
8. Quod quibusdam poenitentibus pristina tradantur collegia.
9. De professoribus et obedientia libertorum ecclesiae.
10. De progenie libertorum ecclesiae ne eis vel pronuntiatione ab ecclesia liceat evagari.
11. Ne in accusatione legitima quispiane condemnetur.
12. De confugientibus ad hostes.
13. De honore primatum palatii.
14. De remuneratione collata fidelibus regum.
15. Ut res ecclesiae a quibuslibet juste collatae in earum firma stabilitate permaneant.
16. De incolumitate et adhibenda dilectione regiae prolis.
17. De his qui rege superstite aut sibi aut aliis adfuturum provident regnum, et de personis quae prohibentur ad regnum accedere.
18. De custodia vitae principum et defensione procedentium regum a sequentibus adhibenda.
19. De gratiarum actionibus in communione concilii Deo et principi datis.
INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM SEXTUM.
Convenientibus nobis Hispaniarum Galliciaeque pontificibus cum orthodoxi et gloriosi Chintillani regis salutaribus hortamentis, absque impedimento in praetorio Toletano, in ecclesia sanctae Leochadiae martyris sedibus collocatis, sub die sexta Idus Januarii, anno primo praedicti principis et triumphatoris Christi, aera DCLXXX, statuimus subter inserta.
CAP. I.
Cum primum omnipotenti Deo pro corona fratrum, ita numerosae gratiae in nobis fuissent peractae, nihil melius, nihil salubrius omnium insedit animo quam more synodi universalis post solemnia perfunctae orationis quod mente interius ruminabamus lingua narraremus, et quod corde credebamus, ore ructaremus superna favente sententia quae ait: « Eructavit cor meum verbum bonum (Psal.
XLIV, 2), » et juxta prophetam: Verbum fecit Dominus abbreviatum super terram.
Quamobrem ex abundantia nostri cordis sit confessio vocis ut fidem quam omnium mens intrinsecus gestat, in confessione interpres lingua foris effundat.
Itaque credimus et profitemur sacratissimam omnipotentissimam Trinitatem, Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum, unum Deum solum non, solitarium, unius essentiae, virtutis, potestatis, majestatis, uniusque naturae, discretam in separabilibus personis, indiscretam essentialiter substantia deitatis, creatricem omnium creaturarum, Patrem ingenitum increatum, fontem et originem totius divinitatis, Filium a Patre intemporaliter ante omnem creaturam sine initio genitum non creaturam, nam nec Pater unquam sine
Filio, nec Filius exstitit sine Patre, sed tamen Filius Deus de Patre Deo, non Pater Deus de Filio Deo, ille autem Filius Patris, et Deus de Patre per omnia coaequalis Patri, Deus verus de Deo vero, Spiritum verum sanctum neque genitum neque creatum, sed de Patre Filioque procedentem utriusque esse Spiritum.
Ac per hoc substantialiter unum sunt qui et unus ab utroque procedit.
In hac autem Trinitate tanta est unitas substantiae, ut pluralitate careat, et aequalitatem teneat.
Nec minor in singulis quam in omnibus, nec major quam in singulis personis manet.
Ex his tribus divinitatis personis solum Filium fatemur ad redemptionem humani generis, propter culparum debita quae per inobedientiam Adae originaliter, et nostro libero arbitrio
contraximus resolvenda secreto Patris, ex arcano prodidisse, et hominem sine peccato de sancta semper virgine Maria assumpsisse, ut idem Filius Dei Patris esset Filius hominis, Deus perfectus et homo perfectus, ut homo perfectus et Deus esset unus Christus, naturis in duabus una persona, ne quaternitas Trinitati accederet, si in Christo geminata persona esset.
Ergo a Patre, et Spiritu sancto separabilis creditur persona, ab homine autem assumpto natura, idem cum eodem homine unus exstat persona cum Patre et Spiritu sancto natura, ac, sicut diximus, ex duabus naturis et una persona, unus est Dominus noster Jesus Christus, in forma divinitatis aequalis Patri, in forma servi minor Patre.
Haec est enim vox ejus in psalmo: « De ventre matris meae Deus
meus es tu * .
» Natus itaque a Deo sine matre, natus a virgine sine Patre, solus « Verbum caro factum est, et habitavit in nobis * .
» Et cum tota cooperata sit Trinitas formationes suscepti hominis, quoniam inseparabilia sunt opera Trinitatis, solus tamen Filius suscepit hominem in singularitate personae, non in unitate divinae naturae, id est quod proprium est Filii non quod commune est Trinitati.
Nam si unam nati hominis, Dei alteram confecisset personam, tota Trinitas corpus assumpsisset, quoniam constat naturam Trinitatis esse unam, non tamen personam.
Hic ergo Dominus noster Jesus Christus missus a Patre suscipiens quod non erat, nec amittens quod erat, inviolabilis de suo, mortalis de nostro, venit in hunc mundum peccatores
salvos facere et credentes justificare, faciensque mirabilia traditus est propter delicta nostra, mortuus est propter expiationem nostram, resurrexit propter justificationem nostram, hujus livore sanati, hujus morte Deo Patri reconciliati, hujus resurrectione sumus resuscitati.
Quem etiam venturum in fine exspectamus saeculorum, cum resurrectione omnium aequissimo suo judicio redditurum justis praemia, impiis poenas.
Ecclesiam quoque catholicam credimus sine macula et ruga, corpus ejus esse, regnumque habituram cum capite suo omnipotenti Christo Jesu, postquam hoc corruptibile induerit incorruptionem, et mortale immortalitatem, ut sit Deus omnia in omnibus.
Hac fide corda purificantur, hac
haereses exstirpantur, in hac omnis Ecclesia collata jam coelesti regno deinceps in saeculo praesenti gloriatur, et non in alia fide est « salus, nec enim nomen aliud est sub coelo datum hominibus in quo oporteat nos salvos fieri * .
»
II.
Religiosissimi principis nostri devotionem et nostrorum consacerdotum primo anno regni sui constitutionem cum magna reverentia et veneratione suscipientes, quam constat jam in omni regno suo annua vice celebrari, quam placuit etiam nostra assertione firmari: proinde universalis auctoritate censemus concilii, ut hi dies litaniarum quae in synodo praemissa sunt instituti, eodem in tempore quo jussi sunt excoli, annuo recursu omni observatione habeantur celeberrimi, ut pro illis quibus nunc
usque simul sumus implicati delictis, sit nostra expiatio ante oculos Dei omnipotentis.
III.
Inflexibilis Judaeorum perfidia deflexa tandem videtur pietate et potentia superna.
Hinc enim liquet quod in spiramine summi Dei excellentissimus et Christianissimus princeps ardore fidei inflammatus, cum regni sui sacerdotibus praevaricationes et superstitiones eorum eradicare elegit funditus, nec sinit degere in regno suo eum qui non est catholicus, ob cujus fervorem fidei gratias omnipotenti Domino coelorum agimus, eo quod tam illustrem creaverit animam et sua repleverit sapientia, ipse quoque donet ei et in praesenti saeculo longaevam vitam, et in futuro gloriam aeternam.
Illud autem provida nobis cura, et valde est decernendum vigilanti solertia, ne
ejus fidei calor, et noster labor quandoque in posteris tepefactus liquescat.
Quocirca consonam cum eo corde et ore promulgamus Deo placituram sententiam, simul etiam cum suorum optimatum illustriumque virorum consensu et deliberatione sancimus, ut quisquis succedentium temporum regni sortitus fuerit apicem, non ante conscendat regum sedem, quam inter reliqua conditionum sacramenta pollicitus fuerit hanc se catholicam non permissurum eos violare fidem, sed et nullatenus eorum perfidiae favens vel quolibet neglectu, aut cupiditate illectus, ad praecipitia infidelitatis aditum praebeat praevaricationis, sed quod magnopere nostro est tempore conquisitum debeat illibatum perseverare in futurum.
Nam incassum bonum agitur, si non ejus providetur
perseverantia.
Ergo postquam ordine praemissorum ad gubernacula accesserit regni, si ipse temerator hujus exstiterit promissi, sit anathema marathana in conspectu Dei, et pabulum efficiatur ignis aeterni, simulque cum eo damnatione perculsi quicunque sacerdotum vel quilibet Christianorum eorum implicati fuerint terrore.
Nos etenim ita praesentia decernimus, ut praeterita quae in universali synodo de Judaeis conscripta sunt confirmemus, quoniam ea quae necessaria pro eorum salvatione scribi potuerunt, in eisdem esse cauta sancimus.
Quapropter quae tunc decreta sunt valitura esse censemus.
IV.
Saepe pullulantia pravitatis germina licet saepissime
primum justa noverimus severitate damnata, quia tamen crebris conspiciuntur denuo vigere radicibus, justitiae acriore vigore radicitus amputare sancimus.
Proinde quicunque Simonis imitator simoniacae quoque haeresis exstiterit sectator ut ecclesiasticorum ordinum gradus non dignitate morum obtineat, sed munerum impensione conquirat et per oblata munera capiat, quibus hunc nec rationis ordo, nec dignitas morum ulla commendat, talis inventus sacrorum ordinum apices penitus adipisci nullo modo permittatur, sed et si adeptus fuerit, communione privatus cum ordinatoribus suis propriorum bonorum amissione damnetur.
V.
Saepe fit ut proprietati originis obsistat longinquitas temporis.
Quapropter providentes decernimus,
ut quis clericorum stipendium de rebus ecclesiae cujusquam episcopi percipit largitate, sub precariae nomine debeat professionem scribere, nec praetentione diuturna praejudicium afferat ecclesiae, et quaecunque in usu perceperit, debeat utiliter laborare, ut nec res divini juris videantur aliqua occasione negligi, et subsidium ab ecclesia cui deserviunt percipere possint clerici.
Quod si quis eorum contempserit facere, ipse se stipendio suo videbitur privare.
VI.
Proclivis cursus est ad voluptatem et imitatrix natura vitiorum: quamobrem quisquis virorum vel mulierum habitum semel induerit spontanee religiosum, aut si vir deditus ecclesiae, vel femina fuerit aut fuit delegata puellarum monasterio, in utroque sexu praevaricator ad propositum invitus reverti cogatur,
ut vir detondeatur, et puella ad monasterium regrediatur.
Si autem quolibet patrocinio desertores permanere voluerint, sacerdotali sententia a Christianorum coetu habeantur extorres, ut nec locus eis ullus sit communionis.
Viduae quoque sicut universalis synodus jam statuit professionis vel habitus sui desertrices superiori sententia condemnentur.
119
VII.
Quamvis priora nunquam siluerint de tanto facinore concilia, ratio tamen deposcit ut ea quae frequenti praevaricatione iterantur, frequenti sententia condemnentur.
Et ideo, tanta exstitit perversitas hominum ut hi, quos sub religioso habitu poenitentiae professio pro venia peccatorum ad manum sacerdotis deducit vel adduxit, iterum rediviva malitia ad vitae pristinae sordes revocet.
Hujus rei
causa, sancta synodus decernit ut, si qui ingenuorum utriusque sexus sub nomine poenitentis in habitu religioso sunt conversati, post haec autem comam nutrientes vel vestimenta saecularia sumentes, ad id quod reliquerant, redierunt, ab episcopo civitatis, in cujus territorio sunt conversi, comprehensi rursus legibus poenitentiae in monasteriis subdantur inviti; quod si fieri propter alicujus potestatis vigorem difficile fuerit, tunc sicut priscorum canonum statuerunt decreta, quousque ad dimissum ordinem revertantur, excommunicati et anathemate condemnati habeantur.
Similiter et hi qui post communionem vel interdictum cum ipsis communicaverint.
Sacerdos autem ad quem pertinere noscuntur,
si eos quolibet munere vel favore aut negligentia admonere noluerit ut aut revertentes suscipiat, aut contemnentes de ecclesia rejiciat, simili sententia plectatur, quousque emendationis eorum vel damnationis ab eo sententia promulgetur.
VIII.
Antiqui et sanctissimi est Patris sententia papae Leonis, ut is qui in aetate adolescentiae positus, dum mortis formidat casum, pervenerit ad poenitentiae remedium, si conjugatus forte fuerit incontinens, ne postea adulterii incurrat lapsum, redeat ad pristinum conjugium quousque possit adipisci temporis maturitate continentiae statum.
Quod nos sicut de viris ita de feminis aequo modo censemus, non quidem hoc generaliter et canonice praeceptum, sed constat a nobis pro humana fragilitate indultum,
ea duntaxat ratione, ut si is qui poenitentiae non est legibus deditus ante ab hac vita decesserit quam ex consensu ad continentiam eorum unde fuerit regressus, superstiti non liceat denuo ad uxoris transire amplexus.
Si autem illius vita exstiterit superstes qui non accepit benedictionem poenitentis nubat, si se continere non potest, et ulterius consortio fruatur uxoris, quod de utroque sexu pari modo a nobis manifestum est decretum esse, ita videlicet, ut in his omnibus sacerdotis ordinatio exspectetur, ut juxta quod aetatem aptam perspexerit, continentiae absolutionis vel districtionis tribuat legem.
IX.
Longinquitate saepe fit temporis ut non pateat conditio originis, unde jam decretum est in anterioris universalis concilii canone ut, professionem
suam liberti Ecclesiae debeant facere qui profiteantur se et de familiis esse Ecclesiae, et Ecclesiae obsequium nunquam relicturos.
Unde his quoque nos adjicimus ut, quotiens cursum vitae sacerdos impleverit, et de hac vita migraverit, mox cum successor ejus advenerit, omnes liberti Ecclesiae vel ab eis progeniti chartulas suas in conspectu omnium debeant ipsi, qui substituitur, pontifici publicare et professionem conspectu Ecclesiae renovare, quatenus status sui vigorem obtineant, et obedientia eorum Ecclesia non careat.
Si autem aut scripturas libertatis suae intra annum ordinationis novi pontificis manifestare contempserint, aut professiones renovare noluerint, vacuae et inanes chartulae ipsae remaneant, et illi origini suae redditi sint perpetuo
servi.
X.
Etenim decet ut hi quorum parentes titulum libertatis de familiis ecclesiae perceperint, intra ecclesiam cui obsequium debent causa eruditionis enutriantur.
Contemptus quippe est patronorum si, ipsis neglectis, aliis ad educandum detur progenies manumissorum.
Itaque censemus ut sine status sui praejudicio ab episcopo habeantur in doctrinae obsequio, quatenus et illi debitum reddant famulatum, et nullum patiantur suae ingenuitatis detrimentum.
Eos vero qui aliter quam sententia nostra decreverit agere tentaverint, invitos jubemus ab episcopis ad haec ipsos reduci.
Quod si forte parentes corum pontificibus
suis dare contempserint, et alios sibi patronos adoptaverint, ingratorum feriantur lege libertorum.
XI.
Dignum est ut vita innocentis nulla maculetur pernicie accusatoris.
Ideo quisquis a quolibet criminatur, non ante accusatus supplicio detur, quam accusator praesentetur, atque legum et canonum sententia exquiretur.
Quod si indigna ad accusandum persona invenitur, ad ejus accusationem non judicetur.
XII.
Pravarum audacia mentium saepe malitia cogitationum aut causa culparum refugium appetit hostium.
Unde quisquis patrator culparum exstiterit talium, virtutem petens defendere adversariorum, et patriae vel genti suae detrimenta intulerit
rerum, potestate regis ac gentis reductus, excommunicatus et retrusus longinquioris poenitentiae legibus subdatur; quod si ipse mali sui prius reminiscens ad ecclesiam fecerit confugium, intercessu sacerdotum et reverentia loci regia in eis pietas reservetur comitante justitia.
XIII.
Qui primatu dignitatis atque reverentiae vel gratiae ob meritum in palatio honorabiles habentur, his a junioribus modestus honor per omnia deferatur, qui etiam minores a senioribus et dilectionis amplectantur affectu, et utilitatis imbuantur exemplo.
XIV.
Praemium fraudare fidelibus non solum inhumanum, sed etiam existit injustum.
Ideoque cum fidei meritum tam in rebus divinis quam in humanis
non habeatur ingratum, dignum videtur ut sacerdotali sententia consulamus fidelibus regis.
Proinde ut anno primo serenissimi principis nostri decrevit concilium sanctum omnes fideles qui obsequio et sincero servitio voluntatibus vel jussis paruerint principis totaque intentione salutis ejus custodiam habuerint, a regni successoribus, nec a dignitate nec a rebus pristinis causa repellantur injusta, sed nunc ita pro uniuscujusque utilitate principis moderentur discretione, sicut eos perspexerit necessarios esse patriae; et sic illis impartiatur benignitas, ut in caeteris magnae monstretur gratiae potestas, quatenus ita omnia in rebus juste conquisita lucrentur ut posteris relinquendi vel quibus voluntas eorum decreverit conferendi spontaneo fruantur arbitrio.
Caeterum si infidelis quisquam in capite regio aut inutilis in rebus commissis, praesente domino nostro piissimo Chintillano rege exstiterit, in clementia ejus maneat potestatis suo nutu constituenda hujusmodi moderatio, nefas est enim in dubium deducere ejus potestatem, cui omnium gubernatio superno constat delegata judicio.
Quod si post decessum quispiam repertus fuerit ejus vitae fuisse infidelis, quidquid largitate ipsius in rebus habuit conquisitis careat, confiscando illo et fidelibus largiendo.
XV.
Quia his qui principibus digne deserviunt, atque deferentibus fidele illis obsequium constat nos optimum ministrasse suffragium, dum juste a principibus acquisita in eorum jure persistere sancimus
indivisa: aequum est maxime ut rebus ecclesiarum Dei adhibeatur a nobis providentia opportuna, adeo ut quaecunque res ecclesiis Dei a principibus juste concessae sunt, vel fuerint, vel cujuscunque alterius personae quolibet titulo illis non injuste collatae sunt vel exstiterint, ita in earum jure persistere firma stabilitate jubemus, ut evelli quoquo casu vel tempore nullatenus possint.
Opportunum est enim, ut sicut fidelia hominum servitia non existere censuimus ingrata, ita ecclesiis collata, quae propria sunt pauperum alimenta, eorum injuriae pro mercede offerentium maneant inconvulsa.
XVI.
Sicut insolentia malorum regum odiosa et exsecrabilis semper existit subjectis, ita bonorum provida utilitas amabilis efficitur populis.
Quocirca
quis ferat, aut quis talem errantem Christianum videat qui regiam sobolem, aut posteritatem conetur exspoliare rebus, aut privare dignitatibus?
quod ne fiat, cum generalis promatur de principis filiis sententia, de praesenti excellentissimi Chintillani regis posteritate dantur apta decreta a nobis, ut ea quae synodus praeterito anno in hac ecclesia habita constituit, circa omnem posteritatem ejus universitas regni sui conservet, hoc est ut praebeatur filiis ejus dilectio benigna et firma, et tribuantur ubi loci opportunitas exhibuerit defensionis adminicula justa, ne de rebus juste profligatis, aut parentum dignitate procuratis, vel largitate principum, vel alicujus impensis, aut etiam proprietate debitis fraudentur quibuslibet insidiis calliditatis, neque a quoquam
laedendi eos praebeantur argumenta machinationis, quia dignum est ut cujus regimine habemus securitatem, ejus posteritati decreto concilii impertiamus quietem.
Denique tanta erga nos nostri principis exstant beneficia, ut longum sit sigillatim ea promere lingua.
Ipse enim auctore Deo nobis pacem, ipse quasi captivam reduxit charitatem, ipsius ope quieti, ipsius sumus largitione ditati, ipse medicamine bonitatis suae, et reis pepercit, et rectos sublimavit.
Cui si dignis voluerimus respondere beneficiis, non tantis exstamus copiis virtutis, quibus tantae voto sufficiamus voluntatis.
XVII.
Quoniam in concilio anteriori, quod anno primo gloriosi principis nostri habitum est, de hujusmodi re fuerit promulgata sententia, tamen placet
iterare quod convenit custodiri.
Itaque regis vita constante, nullus sibi aliquo opere, vel deliberatione cujuscunque dignitatis laicus, seu gradus episcopi, aut presbyteri, aut diaconi consecratus, caeterisque clericatus officiis deditus futurum regem provideat contra viventis regis utilitatem, et procul dubio voluntatem, nullo blandimento, vel suasione pro eadem spe, aut alios in se trahat, aut ipse in alium acquiescat.
Iniquum enim, et valde exsecrabile Christianis debet haberi futuri temporis illicitis prospicere, et vitae suae ignaros ventura disponere.
Quod si quisque jam talia iniqua deliberatione cum quocunque est meditatus, hoc sibi noverit esse sacerdotali moderatione concessum, si veniabiliter poscit, ut hoc
sine mora praesentis principis auribus studeat publicare.
Si autem retineat, et deliberationis suae machinamenta noluerit dicere, pessimo plectatur anathemate; rege vero defuncto, nullus tyrannica praesumptione regnum assumat, nullus sub religionis habitu detonsus, aut turpiter decalvatus, aut servilem originem trahens, vel extraneae gentis homo, nisi genere et moribus dignis promoveatur ad apicem regni.
Temerator autem hujus praeceptionis sanctissimae perpetuo anathemate damnetur.
XVIII.
Jam quidem in antecedenti universali synodo saluti nostrorum principum constat esse consultum, sed libet iterare bene sancita, et digna auctoritate munire salubriter ordinata: ideoque testamur coram Deo et omni ordine angelorum, coram
prophetarum atque apostolorum vel omni martyrum choro, coram omni Ecclesia catholica et Christianorum coetu, ut nemo intendat in interitum regis, nemo vitam principis attrectet, nemo regni eum gubernaculis privet, nemo tyrannica praesumptione apicem regni sibi usurpet, nemo quolibet machinamento in ejus adversitate sibi conjuratorum manum associet; quod si quidquam horum quisquam nostrorum temerate praesumpserit, anathemate divino perculsus absque ullo remedii loco habeatur condemnatus aeterno judicio.
Is autem qui ejus sedem fuerit assecutus, 120 si vult tanto expiari piaculo
quasi proprii patris ejus ulciscatur interitum.
In cujus defensionis auxilium universi regni Gothorum consentiat fortitudo.
Si autem desidiae causa, et minori zelo, tam funestum noluerit vindicare scelus, sint omnes ex nostra sententia opprobrium caeteris gentibus.
XIX.
His omnibus rite dispositis, et diuturna collatione deliberatis, benedictionem, gloriam et honorem invisibili omnium auctori rependimus luminum Patri, et in conservandis ejus imploramus opem suffragii, ut constitutionibus nostris robur tribuat, seu virtutem, fragilitatemque humanam huic dispositioni reddat efficacem, id est salubrem, ut non judicet praevaricatricem.
Nos ergo omnia superscripta omni auctoritate priscorum canonum subscriptione nostra
firmamus, et gratias agimus Christianissimo et gloriosissimo Chintillano principi nostro, cujus studio advocati et instantia collecti sumus.
Cujus voluntas probata ordinatio exstitit religiosa, donec ei Dominus optimo principi diuturnum in saeculo praesenti triumphum, et in parte justorum perpetuum regnum, felicibusque annis felix ipse in longa felicitate fruatur, et divinae dexterae protectione ubique muniatur.
Ego Silva, etsi indignus, Ecclesiae episcopus Narbonensis, in his constitutionibus a nobis editis subscripsi.
Similiter et alii episcopi subscripserunt, numero triginta septem.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII SEPTIMI TOLETANI.
1. De refugis atque perfidis clericis sive laicis.
2. De languoris eventu ministrantium clericorum.
3. De exsequiis morientis episcopi.
4. De exactione Ecclesiarum Galliciae provinciae.
5. De reclusis inhonestis, sive vagis.
6. De convicinis episcopis in urbe regia commorandis.
INCIPIT CONCILIUM SEPTIMUM TOLETANUM.
Triginta episcoporum, anno sexto Cindasiundi regis, aera DCLXXX, quinto Kalend.
Novembris.
CAP. I. Cum in nomine sanctae Trinitatis, pro quibusdam disciplinis ecclesiasticis tam nostra devotione quam studio serenissimi et amatoris Christi Chindasiundi regis nostri, apud Toletanam urbem conventus adesset, competenter visum est mutua collatione decernere, quod sollicite conservandum et praesentibus et futuris commodis nimium, ut confidimus, prodesse constabit, magisque semper est magnopere providendum quidquid ecclesiasticis moribus, vel publicae utilitati, sine qua quieti non vivimus, opportunum esse perpenditur.
Nam licet et ante constitutiones canonum existant, quae ad omnem possint correptionem sufficere, si quis eas dignetur libenter attendere, tanto tamen luminis claritas amplius emicat, quanto fuerit studiosius saepissime
contrectata.
Non parum proficit ad emendationem multorum, si ea quae constituta sunt per fraternam collationem ad memoriam reducantur, si illa etiam adjiciantur quae aut deesse videntur, aut omnino
constituenda competenter existimantur.
Quis enim nesciat quanta sint hactenus per tyrannos et refugas transferendo se in externas partes, illicite perpetrata, et quam nefanda eorum superbia jugiter frequentata quae et patriae diminutionem afferrent, et exercitui Gothorum indesinentem laborem imponerent?
Quod siquidem laicorum insania fuisset factum, tolerandum a nobis forsitan aliquotiens videretur: illud tamen est vehementius stupendum, quod pejus est tantae religionis proposito in hac interdum praesumptione praecipites efferuntur, ut ad non levem confusionem nostram pertineat, si res ullatenus remaneat, quam et mundana lege et ecclesiastica convenit disciplina corrigere.
Ideoque placuit nunc concordi sententia definire ut, quisquis
in ordine clericatus a maximo gradu usque ad minimum constitutus in alienae gentis regionem se quacunque occasionem transduxerit, ut exinde superbiendo vel redditum suum vel quodlibet aliud videatur
expetere, sive etiam quod genti Gothorum, vel patriae vel regno specialiter sub hac occasione possit nocere vel fieri disposuerit, vel aliquatenus fecerit, sed et quicunque talibus conscius reperitur, eisque vel concilium vel opem administrare cognoscitur, qualiter aut ad gentem alienam fugam appeteret, aut in malis quae coeperant perdurarent, seu quamcunque laesionem genti Gothorum vel patriae aut principi post fugam inferrent, atque in eadem pravitate perseverarent: quisquis hoc fecisse dignoscitur, iste ita indubitanter omni honoris sui gradu privetur, ut locum ejus in quo ministraverat alter continuo perpetim regendum accipiat.
Ipse vero transgressor sub poenitentia constitutus, si reminiscens mali quod fecerat usque in diem mortis suae
rectissime poenituerit, in solo tantum fine communio ei danda est, ita ut antequam finis ejus tempus adveniat.
Si quisquam sacerdotum etiam ordinante ei principe communicare consenserit, particeps criminis illius effectus, anathema fiat in perpetuum, ac simili cum eo cui communicaverit sententia condemnetur, quoniam potestate principis nullus sacerdotum in hoc praebere debet assensum, unde vel perjurium videatur incurrere.
Vel (quod absit) si quicunque catholicae fidei praevaricator princeps surrexerit, sacerdos nullatenus favore principis, vel terrore a rectae credulitatis lumine ad tenebras cogatur reverti.
Sic enim nec super annexa capitula vel imperiis principum, vel terroribus oportebit unquam evacuare, quia novimus omnes
pene Hispaniae sacerdotes, omnesque seniores, vel judices ac caeteros homines officii palatini jurasse, atque ita nunc legibus decretum fuisse, ut nullus refuga vel perfidus qui contra gentem Gothorum vel patriam seu regem agere alterius gentis societatem se transducere reperitur, integritate rerum suarum nullatenus reformetur, nisi forsitan principes humanitatis aliquid personis talibus impartire voluerint, cui tamen non amplius quam vigesimam partem rerum ei qui perfidus exstitit de rebus unde rex elegerit tribuendi potestatem habebit.
Sed quia plerosque clericos instantis levitatis interdum pravitatis praesumptio ita elevat ut praetermissa ordinis sui gravitate, ac polliciti sacramenti immemores, constante principe cui fidem servare promiserant,
in alterius electionem temeraria levitate consentiant, abrogari decet hanc omnino licentiam, et a nostro consortio penitus exstirpari, ita ut, si quicunque laicorum quandoque intra fines patriae Gothorum superbiens, regni apicem sumere fortasse tentaverit, eique clericorum quilibet adjutorium vel favorem praestiterit, atque hunc qui superbire videtur ad eamdem regni ambitionem praevalente delicto pervenire contigerit, ex eo quodam die, vel tempore eumdem episcopum, vel cujuslibet ordinis clericum excommunicatum manere perpetim opportebit qui tali se scelere implicavit, tamen si propter improbitatem principis, cui inique consensit, non potuerit instantia sacerdotum a communione suspendi, saltem
si superstitem post ejusdem regis obitum tempus invenerit superiori anathematis correptioni subjaceat, et quicunque illi praeter in ultimo vitae suae fine (si tamen eum legitime poenitere probaverit) communionis gratiam consenserit impendendam.
Nobis interim ratio persuasit synodali super hoc constitutione decernere ut quicunque etiam laicorum interdictis capitulis hoc in adversitatem gentis, aut patriae potestatisve regiae in externas partes se conferendo vel talibus opem praebendo noxius fuerit ultra repertus, non solum (ut dictum est) omnium rerum suarum proprietate privetur, sed et perpetua excommunicatione damnetur, et nunquam illi, nisi in ultimo mortis suae tempore communio tribuatur, excepto si communionis ejus remedium
vel eorum, de quibus supra tractavimus, imploratione sacerdotum apud principem fuerit impetratum.
Nam si in derogationem aut contumeliam principis reperiatur aliquis nequiter loqui, aut in necem regis, seu direptionem intendere, vel consensum praebere, nos quidem hujuscemodi excommunicatione dignum censemus, utrum tamen sit illi quandoque communicandum pietati principis decernendum relinquimus, cujus procul dubio potestatis est subjectorum culpas misericordiae judiciique sententia temperare.
Contestamur autem clementissimos principes, et per ineffabile divini nominis sacramentum obtestantes unanimiter obsecramus, ne quandocunque absque justa (ubi necesse fuerit) imploratione sacerdotali excommunicationis
hujus sententiam a perfidis clericis, vel laicis ad externas partes se transferentibus vel consensum praebentibus quacunque temeritate suspendant, nam hoc magis utilitatibus videtur ferre consultum si constitutionis nostrae forma servetur.
Exsecrandum anathema fiat, et velut praevaricator catholicae fidei semper ad Dominum reus existat, quicunque regum deinceps canonis hujus censuram in quocunque crediderit, vel permiserit violandum.
II.
Nihil contra ordinis statutum temeritatis ausu praesumatur, neque illa quae summa veneratione censentur, vel minimo praesumptionis tactu solvantur, cum ad hoc tantum fieri jussa sunt ne interrupta noscantur, vel languoris proventu robore salutis
privetur natura.
Non ergo fragilitati solum consulit humanae, sed etiam sacris mysteriorum Dei providetur haberi sollicitudinem.
Censuimus ergo convenire, ut cum a sacerdotibus missarum tempore sancta mysteria consecrantur, si gratitudinis accidit cujuslibet eventus, quo coeptum nequeat consecrationis expleri mysterium, sit liberum episcopo, vel presbytero alteri, consecrationem exsequi officii coepti.
Non enim aliud ad supplementum initiatis mysteriis competit quam aut incipientis, aut subsequentis completa benedictione sacerdotis, quia nec perfecta videri possunt, nisi perfectionis ordine compleantur.
Dum enim sumus omnes unum in Christo, nihil contrarium diversitas format, ubi
efficaciam prosperitatis unitas fidei repraesentat, quod etiam consultum cuncti ordinis clerici individuum esse sibi non ambigant, sed (ut praemissum est) praecedentibus libenter alii pro complemento succedant, nec tamen quod natura languoris causa consulitur in praesumptionis pernicie convertatur.
Nullus post cibum potumque quemlibet minimum sumptum missas facere, nullus absque patenti proventu molestiae minister vel sacerdos, cum coeperit imperfecta officia, praesumat omnino relinquere.
Si quis haec temerare praesumpserit, excommunicationis sententiam sustinebit.
III.
Ea quae competunt honestati contingit saepe quorumdam desidia non impleri.
Proinde quia notum est quae dignitas in exsequiis morientis episcopi
ex canonibus conservetur traditione moris antiqui, hoc tantum adjicimus, ut si quis sacerdotum secundum statuta concilii Valentini ad humanda decedentis episcopi membra venire commonitus pigra voluntate distulerit, appellantibus clericis obeuntis episcopi apud synodum, sive apud metropolitanum episcopum, tempore anni unius non faciendi missam, nec communicandi habeat omnino licentiam.
Presbyteri autem sive caeteri clerici, quibus major honoris locus apud eamdem ecclesiam fuerit cujus sacerdos obierit, sed omni sollicitudine pro exsequiis aut jam mortui, aut continuo antistitis morituri ad commonendum tardi inveniantur, aut per quamcunque molestiam animi id negligere comprobentur, totius anni spatio ad poenitentiam in monasteriis
deputentur.
121
IV.
Inter caetera denique quae communi consensu nos conferre competenter oportuit, quaerimonias etiam parochianorum presbyterorum Gallitiae provinciae solertissime discernere decuit, quas contra pontificum suorum rapacitates necessitas (ut comperimus) tandem compulit in publicum examen deferri; hic enim pontifices (ut evidens inquisitio patefecit) indiscreto moderamine parochianas ecclesias praegravantes, dum in exactionibus superflui frequenter existunt, pene usque ad exactionem extremae virtutis quasdam basilicas perduxisse probantur.
Ne ergo fiat de caetero quod constat hactenus inordinate praesumptu, non amplius quam duos solidos unusquisque
episcoporum privatae provinciae per singulas dioeceses, vel singulas ecclesias juxta synodum Braccarensem annua illatione sibi exspectet inferri, monasteriorum tamen basilicis ab hac solutionis expensione sejunctis.
Cum vero episcopus dioecesem visitat nulli prae multitudine onerosus existat, nec unquam quinarium numerum evectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat.
Quicunque vero pontificum eorumdem aliter quam decernimus agendum praesumpserit, correptioni procul dubio canonum subjacebit, tanquam constitutionum synodalium transgressor, et priscorum Patrum edicti corruptor.
V.
Quosdam Paternarum ignaros vel oblitos traditionum,
in tantam conspicimus corruisse desidiam, ut eorum exsecrando usu pene oblita patescant quae exstiterunt legitime constituta.
Dum enim indocti docere appetunt, quid aliud quam quia ignorantiae errore vexentur, ostendunt?
Et quia gressu praepostero innitentes, praesumptionem doctrinae docendi studio anteponunt, patet quod non summae humilitatis gratiam petunt, sed exactioni depravationis inserviunt.
Ex hoc ergo juste severitatis talia decernentes, opportuno amputare judicio innuimus eos quos in cellulis propriis reclusa sanctae vitae ambitio tenet, quosque ejusdem sancti propositi et merita juvant, et probitas ornat, quia hos Dei auxilio, et nostro favore tutos esse constat, illos vero quos in tali proposito ignavia impulit, non prudentiae cognitio deputavit,
quosque nulla vitae dignitas ornat, sed (quod est deterius) et ignorantia foedat, et morum exsecratio turbat, decernimus ab his abjici cellulis atque locis in quibus aut feruntur vagi, aut tenentur inclusi, atque ab episcopis sive rectoribus monasteriorum ex quorum congregatione fuerunt, vel in quorum vicinitate consistunt, in monasteriis omnimodo deputentur, ut illic sancti ordinis meditantes doctrinas primum possint discere quae sunt a Patribus instituta, ut postea valeant docere quae sunt sancta meditatione percepta, atque tunc demum si doctrinae et sancti operis fructu exstiterint fecundati ad summam virtutis properent exercitio sanctae intentionis imbuti.
Deinceps autem quicunque ad hoc sanctum propositum venire disposuerint, non aliter illis iterum
dabitur assequi, nec hoc antea poterunt adipisci, nisi, prius in monasteriis instituti, et secundum sanctas monasteriorum regulas plenius eruditi, et dignitatem honestae vitae, et notitiam potuerint sanctae promereri doctrinae.
Illos autem quos tantum extrema vesania occuparit, ut in certis locis vagi, ac morum depravationibus inhonesti, ullam prorsus, nec stabilitatem sedis, nec honestatem mentis habere exstiterint cogniti, quicunque ex sacerdotibus vel ministris vagantes repererint, aut si fuerint prope, coenobiorum Patribus corrigendos assignent, aut si difficile est pro sola honestate vigoris suae potestati erudiendos inclinent.
VI.
Id etiam placuit, ut pro reverentia principis
ac regiae sedis honore, vel metropolitani civitatis ipsius, et consolatione convicini Toletanae urbis episcopi, qui ejusdem pontificis admonitionem acceperint, singulis per annum mensibus in eadem urbe debeant commorari, messivis ac vindemialibus feriis relaxatis.
Nos autem immortali Deo, et glorioso Cindasiundo principi, ob cujus votum in hanc urbem sancta devotione convenimus, gratias unanimiter offerentes, optabili annisu deposcimus, ut sanctae Ecclesiae catholicae fidei semper ac pacis cumuletur affectus et memorato principi cum prosperitate praesentis regni futuri etiam largiantur praemia gaudii, ipso praestante qui in Trinitate unus Deus vivit et gloriatur in saecula saeculorum.
Horontius in Christi
nomine sanctae Emeritensis Ecclesiae metropolitanus episcopus, haec constituta definiens subscripsi.
Similiter
et alii episcopi subscripserunt, numero, triginta octo.
INCIPIUNT CAPITULA CONCILII OCTAVI TOLETANI.
Allocutio Reccesiunthi regis ad synodum.
De catholicae fidei plenitudine.
1. De incauto juramento.
2. De his qui sacrosanctos ordines muneribus assequuntur, et fautoribus eorum.
3. De incontinentibus episcopis.
4. De incontinentibus presbyteris, ac diaconibus, et feminis quae talibus conjunguntur.
5. De incontinentibus diaconibus.
6. De his qui post assumpta ecclesiasticarum dignitatum officia, ad conjugia redeunt.
7. De non ordinandis his qui psalmorum canticorum, seu hymnorum, gnari sunt.
8. De his qui praetextu incommodae aegritudinis Quadragesimae jejunium solvunt.
9. De his qui aut per auctoritatem aut per vim ordinati sunt.
10. De confirmatione universalium decretorum.
11. De Judaeis.
INCIPIT CONCILIUM TOLETANUM OCTAVUM.
Celebratum aera DCLI, sexto Kalendas Januarii
Anno quinto orthodoxi atque gloriosi, et vera clementiae
dignitate praecipui Reccesiunthi regis, cum omnes nos divinae ordinatio voluntatis ejusdem principis serenissimo jussu in basilica sanctorum apostolorum ad sacrum synodi coegisset congregari conventum, dies tandem laetitiae appetitu diutissime praeoptatus et gratus adfuit, et jocundus tanto nostri pectoris avidiori voto susceptus, quanto ad remedium salutis exstiterat, anhelantium praecordiis exquisitus.
Cumque ex more unusquisque nostri ordinis sedes debitas occupasset, et eventum rei tranquillae intentionis exspectatio sustineret, adest serenissimus princeps pia religione plenissimus, et summo laudum titulo gloriosus, qui se nostro coetui reddens acclivem, ut hunc omnipotenti Domino precibus commendaremus astans dulcibus ut filius nos cohortatus
est verbis, grates deferens Deo virtutum, quod suae jussionis implentes decretum in unum fuissemus adunati concilium; sed cum tamen humilem cognovissemus ejus animae voluntatem, et tam sublimis gloriae celsitudinem videremus acclivem, tanta sumus inde gloria exsultationis succensi, ut grates illi debitas et honorem, et laeti redderemus, et cernui, sed quantum extulerat principem humilitatis ordo sublimis, tantum ad exercitia summae virtutis instruebant exempla sacratissimi principis formam nostrae religionis.
Tum relatis Deo laudibus de unitatis alternae proventu, magna nos cum tranquillitatis gratia allocutus est dicens: Etsi summus Auctor rerum me divae memoriae domini genitoris mei temporibus regni sede subvexit, atque ipsius gloriae deferens
participem fecit, nunc tamen cum ipse requiem aeternam adeptus est mansionum, ea quae in me totius regiminis transfusa jura reliquit ex toto divina mihi potentia subjugavit, unde quia regendorum membrorum causa salus est capitis, et felicitas populorum nonnisi mansuetudo est principum, votive decrevi vobis coram positis et votorum meorum deliberationes sanctione patula reserare, et studiorum apta decreta sincera exhibitione deferre.
At vero quia
anhelum pectus se in promissionum compita diffundit,
ne pigritiae fessum retardationis oneribus se submittat, longam prosecutionem compendio brevitatis astrinxi, et quod productionibus loquelarum in concione diffundere potui, totum in tomi hujus complicamento prorsus almae vestrae sanctitudini offerre decrevi, id magno precatu deliberationis exhortans, ut quaecunque illic tenentur ascripta valido attendatis intuitu, sagaci perscrutemini studio, et quaecunque exstiterint placita Deo, vestri oris ad nos sacro referantur oraculo.
Accepto deinde oblato nobis tomo, agentes Domino gratias acclamavimus: « Gloria in excelsis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis * .
» Post hujus exsultationis beatae gaudium, et coelestis gloriae hymnum eidem sacro principi benediximus, reseratoque tomo, haec inibi
contexta reperimus:
In nomine Domini, Flavius Reccesiunthus rex reverendissimis Patribus in hac sancta synodo residentibus, sanctis episcopis.
Admirabili dono regulam fidei meae solidam tenens, et instructam agnoscens, atque in honore ejus diadema gloriae cum cordis humilitate prosternens, illo laetus auditu quod omnes reges terrae serviunt et obediunt Deo, eo reverendi Patres excelsiori mihi venerationis honore sublimes, coram vobis advenio in gratiam mansuetudinis vestrae studium convocans, et testimonium visionis vestrae me et coram omnipotentis Dei nutibus tremendis acclinans, referens illi corde laeto gratias opulentas, quod vos clementia voluntatis ipsius ex nostrae jussu celsitudinis ad hujus sanctae congregationis
votivum dignatus est deducere coetum, confidens tam mihi quam vobis et in praesentium serie temporum, et futurorum longitudine saeculorum ejus adesse gratiae praemium, quoniam vestra concordia in conveniendo unanimum ac religiosum demonstratis affectum, et dispositionis meae in regendis populis quam pium sit poteritis patenter agnoscere votum.
Nunc igitur quia monens praelocutio longae dictionis non capit excessum, quid de sanctam
fide noverim quam coelitus illapsam mihi per sanctorum apostolorum frequentiumque Patrum ora cognovi, seu quid de secuturis negotiis, pro quibus hunc conventum congregationis coadunari percensui intimare decreverim, in hujus tomi serie conscripta tenete, ac relicta pernoscite, et cunctis quae tenori ejus nostrae amplitudinis potestas impressit, vestrae beatitudinis gravitas effectum tam eis promat ac miseranter impendat, quam nostrae mansuetudinis serenitas hoc nobis implenda commendat.
Exordium itaque allocutionis meae ex definitione sanctae fidei inchoans, caetera quae futuris sunt prosecutionibus intimanda, velut supra soliditatem petrae constructurus, a Deo etiam operis mei aedificium congressurus, eo consequentia validius ponam, quo
decentius firmissima praetulerim.
Primo itaque coram se reverentia vestra habeat quod nosse non ambigit me orthodoxae fidei veram, sanctam, et sinceram regulam de corde puro et conscientia bona plenissime habere, veraciter scire et firmissime retinere, atque eam ita complecti atque venerari, atque diligere, sicut eam sancta apostolica traditio docet, sicut etiam sancta synodus Nicaena constituit, sicut Constantinopoli sanctorum Patrum congregatio definivit, sicut Ephesini primi coetus unitas affirmavit, sicut Chalcedonensis concilii definitio praetulit, hanc cum fidelibus servans, ad hanc salvandos infideles invitans, in hanc subjectos populos regens, hanc propriis gentibus tenendam insinuans, hanc in populis alienis annuntians, ut in illa glorificans Deum, et
inter mortales me summae divinitatis felicitas assequatur, et in terra viventium haereditas a me gloriae capiatur.
En, reverendissimi Patres, quantum ad veritatem fidei sanctae pertinuit ex toto animam meam suae confessionis titulos explicuisse, honorificentia vestra 122 pensavit.
Jam nunc magnopere arbitror esse mihi opportunum quae tendimus societati ejusdem verae fidei studia sanctae operationis innectere, ne hanc aut sine operibus mortuam habeamus, aut non plenitudinis suae dignitate perspicua decidat inhonesta, dum Scriptura non silente, de quibusdam inferat, quae dicunt se nosse, Deum autem negant.
Ut ergo hanc fidem super lapidem illum solidatam, « quem reprobaverunt quidam aedificantes, idem tamen a Domino factus est in caput
anguli et est admirabilis in oculis nostris * , » plenius habeamus, ejusque insignibus decentius exornemur, attendite cujus operis fructum, cujusque operationis augmentum studiis hujus sanctae fidei consociare velimus, et innectere quantopere optemus.
Itaque revolutis retro temporibus, ita vos omnemque populum jurasse recolimus, ut cujuscunque ordinis vel honoris persona quae in necem regiam excidiumque Gothorum gentis ac patriae detecta fuisset vel cogitasse noxia vel egisse, irrevocabilis sententiae multatus atrocitate, nusquam mereretur veniae remedium, vel alicujus temperantiae percipere qualecumque subsidium.
At nunc quia grave onerosumque censetur, quia pietatis
actibus gravi contradictione haec sententia resultare perpenditur, et sic funditus damnationis astipulatio retinetur, ne pietati quae Apostolo praecinente ad omnia utilis est * , quicunque aditus reservetur, vestris haec committo fidenti animo sacris pertractanda judiciis, ac dirimenda sententiis, unde jam vestrum erit, inspirante vobis miseratione divina, ita utriusque discriminis temperare mensuram, ne aut in juramento conditio teneat reos, aut impietatis ultio habeat inhumanos, sicque vestri nos instruat forma judicii, ut subjectos populos, nec in profanationibus habeamus subditos, nec impietatis vinculis doleamus contaminatos.
Post hujus contentionis alloquium, sequentium causas negotiorum simili quoque subjungimus vos intendere attentione.
Decernimus attestantes universitatem nostram per summae divinitatis coaequalem, et coaeternam, et inseparabilem Trinitatem, atque illius mysterii sacramentum quod incarnatum Dei Filium de Spiritu sancto, a Maria Virgine pro salute mundi, vera fides in toto orbe denuntiat, atque adventum ejusdem Jesu Christi Filii Dei, nostri Domini, quo perimendi sunt impii, et regnum ejus quo glorificandi sunt sancti, ut quaecunque negotia de quorumlibet querelarum auditibus exstiterint, patefacta cum justitia et vigore misericorditer et cum temperamento miserationis justissimae concorditer terminentur in legum sententiis quae aut depravata consistunt, aut ex superfluo, vel indebito conjecta videntur, nostrae serenitatis accommodante consensu
haec solum quae ad sinceram justitiam et negotiorum sufficientiam conveniant ordinetis, canonum obscura quaedam et in dubium versa, in meridiem lucidae intelligentiae reducatis, omniumque negotiorum conventus ordinumque status, qui in vestram exstiterint devoluti praesentiam, ita majorum regulis concordantes justissime, pieque ac temperanter constituere studeatis, ut et mihi qui ad studiorum fructus bonorum anhelo pars beatorum adveniat et vos qui adimplentes voluntatem Dei, me non spernitis, imprecantem religio beatitudinis aeternae suscipiat, et visio delectationis Dei sibi perenniter inhaerere concedat.
Vos etiam illustres viros quos ex officio palatino huic sanctae synodo interesse primatus obtinuit, ac nobilitas spectabilis honoravit, et
experientia aequalitatis plebium rectores exegit, quos in regimine socios, in adversitate fidos, et in prosperis amplector strenuos, per quos justitia leges implet, miseratio legis impletur, contra justitiam legum moderatio aequitatis temperantiam legis extorquet, adjurans obtestor per omne illud admirabile, et solum unius sacrae fidei sacramentum, et per venerabilem omnium sanctorum Patrum per quem obtestor sanctum conventum, ut ad cunctae veritatis ac discretionis justissimae formulam, ita animos dirigatis, ut nihil a consensu praesentium Patrum, sanctorumque virorum aliorsum mentis obtutum, quidquid innocentiae vicinum, quidquid justitiae proximum, quidquid a pietate non alienum,
vel soli Deo agnoveritis existere placitum, instanter, modeste, et cum omni dignemini intentione complere.
Scientes quia in eo quod haec mea sobria vota completis, vos amabiles Deo assignatis, et in eo quod decretorum nostrorum edicta favoris exhibitione corroboro, me vobiscum simul cum Domino placiturum assigno.
In commune jam vobis cunctis, et divini cultus ministris idoneis, et ex aula regia rectoribus divini nominis adjuratione constrictis, adjicio consensionis meae verum purumque promissum, ut quodcunque justitiae ac pietati, salutarique discretioni vicinum decernere, seu adimplere cum consensu elegeritis, omnia favente Deo perficiam, et adversus commoda controversiarum promissis illis quae ad domesticos fidei regula veritatis pertinuisse
probavit, adhuc aliud a beatitudinis vestrae conventu ejusdem fidei aviditas deposcit, connectens me in sequendis traditionibus confirmo causam quae vestrae dignitati probatur non extranea, quamlibet per me lucrari Christus exhortetur, inimicam sibi tamen esse non ambigit, donec quod ardenter optat, obtineat: Judaeorum scilicet et vitam moresque denuntio, quorum tantummodo novi terram regiminis mei pollutam esse peste contagii.
Nam cum Deus omnipotens omnes ex hac regione radicitus exstirpaverit haereses, hoc solum sacrilegii dedecus remansisse dignoscitur, quod aut nostrae devotionis instantiam corrigat, aut ultionis suae vindicta disperdat.
Ex eis enim quosdam traditionis errore vetusto video retinere jura perfidiae, quosdam
vero sacri baptismatis expiatos ablutione, ita in apostasiae denuo relapsos errorem, ut detestabilior inveniatur in eis prolatio blasphemiae, quam in eis quos nondum constat purificatos esse regenerationis sacrae liquore, pro quo bonae intentionis agone, et lucro fidei verae obsecro reverentiam beatitudinis vestrae atque supra taxato contestor tremendae conjurationis tenore, ut absque omni favore, absque omni personarum partis ipsorum acceptione, quidquid ad Domini et redemptoris mei Jesu Christi veram fidem, verumque pertinet honorem, de his jubeatis ardenter, et verissime Deo ac fidei meae placitam sententiam dare, ut sicut mihi divina pietas regnum fidelium dedit cum quibus eam cognoscit,
ita quoque infidelium assequi tribuat lucrum, in quibus voluntatis suae fieri bonum, et in ejus convenisse congaudeam venerabile regnum.
Datum sub die Kalendarum Januariarum, anno feliciter quinto gloriae regni nostri.
In nomine Domini Flavius Reccesiunthus rex hanc fidei et bonae voluntatis meae deliberationem manu mea subscripsi.
CAP. I.
Relecta omni pagina vel finita, cum glorificassemus Deum de fidei principalis auditu, et de bonae voluntatis ejus affectu, ad peragendarum causarum caeterarum negotium statim vertimus animum, simulque sumus exorsi initium.
Tunc primae narrationis exortu verae fidei nobis tractatus occurrit, incoepimus
de illa primitus loqui ut inde soliditatis auspicemur exordium, unde sacrae sumpsimus nativitatis initium, quatenus assertionum sanctarum forti praemissa sententia, quidquid imposterum subsequenter advenerit de actis negotiorum fortius sustinere valeat seriem decretorum.
Unam ergo sacrae fidei veram professionem veramque regulam tenere, nos tota virtute animi et profitemur, et acclamamus, cunctisque percipiendam ac retinendam plena deliberatione incessanter praedicamus, sicut a sanctis apostolis ostensa docetur, sicut a sequentibus Patribus orthodoxis disserta probatur, sicut etiam a sanctis illis synodalibus gestis vere sancteque confirmata dignoscitur, in quibus Arii vel Eutichetis insanissimus error deprehenditur, et radicitus
exstirpatur, sicut denique in sacris missarum solemnitatibus concordi voce profitemur ac dicimus.
Credimus in unum Deum Patrem omnipotentem, factorem coeli et terrae, visibilium omnium et invisibilium conditorem.
Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum, et ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero, natum non factum, omousion Patri, hoc est, ejusdem cum Patre substantiae, per quem omnia facta sunt, quae in coelo et quae in terra; qui propter nos et propter nostram salutem descendit, et incarnatus est de Spiritu sancto ex Maria Virgine, homo factus et passus sub Pontio Pilato, ac sepultus, et tertia die resurrexit.
Ascendit
in coelos, sedet ad dexteram Patris, inde venturus judicare in gloria vivos et mortuos, cujus regni non erit finis.
Credimus et in Spiritum sanctum vivificatorem, ex Patre et Filio procedentem, cum Patre et Filio adorandum et glorificandum, qui locutus est per prophetas.
Et unam catholicam atque apostolicam Ecclesiam.
Confitemur unum baptisma in remissione peccatorum.
Exspectamus resurrectionem mortuorum, et vitam futuri saeculi.
Amen. Hujus fidei sanctae regula idcirco nunc tractatuum non recipit aperturam, quia et a sacris doctoribus abunde constat exposita, et imminentium causarum negotia ad alia trahunt peragenda.
II.
Secundae disputationis occursu adfuit negotium, tam facile quam et grave, in quo de refugis
atque perfidis disputatione commota, utrum ne possit eorumdem contemperari sententia damnatorum, magno satis conatu est exquisitum; sed cum illarum series conditionum ad quas decursis non longe temporibus pro eorum penuria hostilitatis vastitas nos jurare coegerat, nostris esset auditibus recensita, tantam reperimus obligationis illic inesse censuram, ut macularum suarum nodositas non tantum videretur prohibitionem dedisse transgressionum, quantum conclusisse viscera pietatum.
Aderat enim quod in utroque pavor agebat, et ne sancti nominis profanatio fieret, et ne miserationis
operatio interiret, quia ex Dei nominis profanatione non aberat quod terrebat, prohibitione pietatis aderat quod tendebat.
Dum quoque alterno periculorum objectu sibi prolatae sententiae repugnarent, periclitabamur ancipites in bifido partium dissidentium calle, quo diremptionis tramite judicium properaret.
Sed cum gressibus disputationis nostrae esset difficultatis congressio, et de via nos dejecisset, properandi tandem relicto discrimine cum fragore singultuum, et imbribus lacrymarum ad Deum qui pietatis fons est verba simul et corda convertimus orantia.
Spira, sancte Spiritus, et ducito nos in portum voluntatis tuae * , sedatis fluctibus ignorantiae nostrae, ecce enim periculorum syrtes in littore cursus nostri proveniunt, atque
hinc inde obviantibus naufragiorum obicibus, quo disputationis nostrae vela pandamus attentionis consideratione non cernimus; sed aspira, tu sancte Spiritus, et dato nobis te donante nosse quod jubeas, ac te jubente implere posse quod jusseris, ut perlustrando illumines quod nescimus, et adjuvando perficias, quod implere pavemus.
Simus ergo in te requiescentes, et erroneorum fluctuum pavoribus abjectis commercia nos jube disponere pacis.
Inchoemus illa quae et in gloriam tuae omnipotentiae conferantur, et humanae saluti te annuente donentur.
Temporibus non procul excursis cum quorumdam refutatorum tumultuosa seditio frequenter vastationes terris inferret, et scandala populis cum excidiis irrogaret, adeo ut captivorum turmas ducerent,
et desolationes ecclesiarum facerent, quae tali concussae sunt peste, ut quilibet conatus nequeat reparare, exactum est vi potius necessitatis exortae quam deliberatione judicii, ut contra eosdem eisdemque simillimos cum omni fere populo acerrima juramenta daremus.
Unde jurasse nos per attrectationem divini nominis conditio juramenti demonstrat, et ne resolvi queat sacrae Scripturae auctoritas instat.
Scriptum namque in Exodo est (XX, 7). « Non assumes nomen Domini Dei tui in vanum, nec insontem enim habebit Dominus eum qui assumpserit nomen Dei sui frustra.
» Item in Levitico (XIX, 12): 123 « Non perjurabis nomine meo, nec pollues nomen Domini Dei tui, ego Dominus.
« At vero quia illata pressurarum acerbitas resolvi possit, ac debeat,
tam vinculorum et lamentorum horum asperitas insinuat, quam ejusdem auctoritatis Dominicae praecepta commendant, etenim juxta veterem translationem ita quosdam per Isaiam gravi exprobatione Dominus increpat, et arguit, dicens: « Vae filiis desertionis, dicit Dominus, fecistis concilium non per me et sponsionem, non per Spiritum meum, adjicere peccatum super peccatum * .
» Item in Jeremia: « Iniquitates nostrae declinaverunt omnia, et peccata nostra amoverunt bona a nobis, quia inventi sunt in populo meo impii, et loquentes vana, statuerunt ad dispergendos viros, et comprehenderunt; ut laqueus venantis plenus volatilibus, sic domus eorum plenae dolo * »
Et per Michaeam: « Vae mihi, anima mea, quia periit revertens a terra, et qui corrigat inter homines non est, omnes in sanguine judicantur, unusquisque proximum suum tribulat, omnes in malum suas manus praeparant.
» Ad beneficentiam certe quae divinis oculis tanto est gratior, quanto et invenitur esse praesentior, sic nos Isaias instruit, dicens: « Dissolve colligationes impietatis, solve fasciculos deprimentes * .
» Paulus etiam vas electionis: « Pietas ad omnia utilis est * .
» Et Jacobus: « Judicium sine misericordia illi fiet, qui non fecit misericordiam.
Superexcellit autem misericordia judicio * .
» Joannes item: « Qui odit fratrem suum homicida est, et scitis, quia omnis homicida non habet vitam
aeternam in se manentem * .
» Et per semetipsum Veritas.
« Diligite inimicos vestros, benefacite his qui vos odiunt * .
» Et iterum: Dimittite, et dimittetur vobis.
Si autem non dimiseritis, nec Pater vester coelestis dimittet vobis peccata vestra * .
Ecce sunt Dominicae jussionis hinc inde astipulata firmissima cautione praecepta, ac proinde quia sunt divini oris prosecutione taxata manebunt per omnia aeterna lege praefixa.
Quid ergo?
Nunquid juramenta justitiae et juramenta pacis sibi contra ire narrabimus dum scriptum sit: « Misericordia et veritas obviaverunt sibi, justitia et pax complexae sunt se * .
» At quia controversiarum lapsus sese in contentione diffundunt, adeo unius partis assertionem
narravimus non implendam, cur alterius assertio partis jacturae patietur instantiam?
Et quia juramenti custodia ultionem non temperat pavescendam, idcirco impietatis atrocitas mortem pariat exsecrandam?
absit. Etenim si publicis sacrorum gestis (quod Deus avertat) a quibuslibet illicita, vel non bona exstitisse conditio allegatur, quae aut jugulare animam patris, aut agere compelleret stuprum sacratissimae virginis, nunquid tolerabilius esset stultae promissionis ejicere vota, quam inutilium promissorum custodia, exhorrendam criminum implere mensuram?
Quod si ita esset, quomodo crederetur unius observantia jussionis fons pietatis, cum emitteret tribulos ultionis?
Aut quaenam illa esset sacrae observatio legis, quae sacrilegia commiteret
probitatis?
vel cujus mensurae iniquitas videretur, ut ex unius praecepti cautela necis exoriretur immanitas truculenta?
At nunc non ita contendimus ut contentionum divortiis concitatis nosipsos contentionibus certaminibus misceamus.
Est vera pax in utroque quod dicimus, quia sic Spiritus sanctus iter nostrum, ac cursum temperat, ut in nullo devius nos casus a dispositione secludat.
Unde plena jam voce, pleniori fide, plenissimaque intentione praedicimus, atque in tota sanctae Ecclesiae universitate praedicamus pariter et optamus, nulla profanatione solius et summae Divinitatis nomen existere assumendum, nullo perjurio sacrilegii indebito profanandum, nullo unquam contactu fallaciae contingendum: Nam
si, attestante veritate, propter profanationem perjurii evitandam prohibetur omnino jurare, cum dicitur: Sit sermo vester, est, est: non, non: quod autem plus est, a malo est * , quomodo impunitum erit nomen tantae gloriae voluntarie profanasse, dum in eo taxata fides dignoscitur interisse?
vel quatenus pacis foedera inter gentium dissidia ligabuntur, si non juramenti pacta sanctioni integritate serventur?
Etenim omne quod in pacis foedera venit, tunc solidius subsistit, cum juramenti hoc interpositio roborat, sed et omne quod animos amicorum conciliat tunc fixius durat, cum eos sacramenti vincula ligant.
Omne etiam quod testis astipulatur, tunc verius constat cum id adjectio jurationis affirmat; quod si et gestis deficiat, innocentis fidem sola
jurisjurandi taxatio manifestat.
Hinc ut mentibus humanis divina voluntas panderet quod volebat, ne labans fragilitas pro incerto teneret, quod inviolatae veritatis promissio exprimebat, per Isaiam loquitur, dicens: « Ego Dominus et non est alius, in memetipso juravi * .
» Si ergo tantae institutionis limite sunt votiva juramenta servanda, quis alienus a veritate constituat exsecrabiliter violanda?
Stabunt ergo sacrae auctoritatis vivifica jussa, nec vana profanatione erunt aliquatenus temeranda.
Verum ne juramenta quae data sunt, videantur in nos ita penitus miserationum conclusisse praecordia, ut nullam de pietatis affectu animae viscera concipiant indulgentiam parituram, sic stabilitis contractibus juramenti sinum misericordiae aperimus, atque illa
cunctis Deo placita misereri censemus, ut nos nec juramenti teneat cautio reos, nec inhumanitas faciat exsecrandos.
Occurrere certe miserorum ruinis debet subsidio unusquisque quo valet, et ex relevatione alienae vindictae a se Dei amovere vindictam; libat enim Domino prospera qui ab afflictis pellit adversa.
Unde Job juvante passionis experientia, impendens patientibus passionis suae patientiam memorabat, suarum virtutum catalogum texens inter caetera sic connectit: « Benedictio perituri super me veniebat, et cor viduae consolatus sum * .
» Et paulo post: « Flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi * .
» Hinc et Salomon: « Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare
ne cesses * .
» Quibus sanctae auctoritatis instructi decretis, nec sanctum nomen profanasse nos constat, quod nullatenus pro sanandum jus nostrae praedicationis insinuat, et, indulgentiae visceribus adapertis, licet oris sui professione damnati difficile mereantur absolvi, juxta quod scriptum est: « Sanguis tuus super caput tuum, os enim tuum locutum est adversum te * ; » et iterum: « Ex ore tuo condemnaberis, et ex ore tuo justificaberis * , » tamen pietatis intuitu, et parcendi viam pandimus, et misericordiam prorogamus; hujus sane promissionis incaute crudam cruentamque temperare sententiam, illa quam maxime compellimur causa, quod haec duo
mala licet sint omnino cautisime praecavenda, tamen si periculi necessitas ex his unum temperare compulerit, id debemus resolvere, quod minori nexu noscitur obligari; quid autem ex his levius, quidve sit gravius pietatis acumine vestigemus.
Etenim dum perjurare compellimur, creatorem quidem offendimus, sed nos tantummodo maculamus.
Cum vero noxia promissa complemus, et Dei jussa superbe contemnimus, et proximis impia crudelitate nocemus, et nosipsos crudeliori gladio trucidamus.
Illic enim duplici culparum telo percutimur, hic tripliciter jugulamur.
Restat ergo ut eo nostra pergat sententia quo misericordiae patuerit via, quae ita in Domino probatur accepta, ut plus jam cupiat quam sacrificia veneranda, dicente ipso: « Misericordiam
volo et non sacrificium * .
» Hac indulgentiae concessa licentia miserationis ipsius opus in gloriosi principis potestate redigimus, ut quia Deus illi miserendi aditum patefecit, remedia pietatis ipse quoque non deneget.
Quae ita principali discretione moderata persistant, ut et illis sit aliquatenus misericordia contributa, et nusquam gens aut patria per eosdem aut periculum quodcunque perferat aut jacturam, haec miserationis obtentu temperasse sufficiat.
Caeterum, quaecunque juramenta pro regiae potestatis salute, et contutatione gentis et patriae, vel hactenus sunt exacta, vel deinceps exstiterint exigenda, omni custodia, omnique vigilantia indissolubiliter decernimus observanda, a membrorum truncatione mortisque sententia religione penitus
absoluta.
Sed ne pravarum mentium versuta nequitia nosmetipsos ad perjurii quandoque devocet culpam, nec a sanctae fidei regula hanc asserat venire sententiam, tam divinae auctoritatis oracula quam praecedentium Patrum asserta huic narrationi curavimus innectenda.
Etenim immutabilis deitatis licet dicta sint firmissima, crebro tamen ejus et juramenta leguntur et poenitentia, quae in sacris exstant mysteriis adoperta.
Jurare namque Dei est a se nullatenus ordinata convellere, poenitere vero eadem ordinata cum voluerit immutare.
Sic enim per Hieremiam dicit: Repente loquar adversum gentem, et adversum regnum, ut eradicem, et destruam, et disperdam illud.
Si poenitentiam egerit
gens illa super malo suo quod locutus sum adversus eam, agam et ego poenitentiam super malo quod cogitavi, ut facerem ei * .
Et per Ezechielem.
« Si dixero justo viro quod vita vivat, et conversus a justitia sua fecerit iniquitatem, omnes justitiae ejus oblivioni tradentur, et iniquitate sua quam operatus est in ipsa morietur.
Si autem dixero impio: Morte morieris, et egerit poenitentiam a peccato suo, vita vivet, et non morietur * .
» Si ergo nostra conversio sic divinam mutat sententiam, cur miserorum tantae lacrymae, vel pressura tam crudam non temperant ex miseratione vindictam?
Hinc etiam Israelitico populo saepe ultio promissa suspenditur, et Ninivitarum perditio divinae sententiae permutatione sedatur.
At
vero illustrium laudum titulo praeclarus auctor Ambrosius, in libro de Officiis primo, hujusce rei causa sic loquitur: Est etiam contra officium nonnunquam promissum sacramentum custodire, ut Herodes, qui juravit quoniam quidquid petitura esset, daret filiae Herodiadis et necem Joannis praestitit, ne promissum denegaret * .
Nam de Jephte quid dicam?
Qui immolavit filiam, quae sibi victori primum occurrerat, quo votum impleret quod spoponderat ut quidquid sibi primum occurrisset, offerret Deo * .
Melius fuerat nihil tale promittere, quam promissum solvere parricidio.
Item in libro tertio: Primum ergo sincerum oportet esse affectum, et unusquisque simplicem sermonem proferat, vas suum in sanctitate
possideat, nec fratrem circumscriptione verborum seducat, nihil promittat inhonestum, ac si promiserit, tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit.
Saepe plerique constringunt se jusjurandi sacramento, et cum ipsi cognoverint promittendum non fuisse, sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderint, sicut de Herode suprascripsimus, qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit, turpe est quod regnum pro saltatione promittitur, crudele quod mors pro professa jurisjurandi religione datur.
Quanto tolerabilius tale fuisset perjurium sacramento?
Et pauca de Jephte disputans: Miserabilis necessitas quae solvitur parricidio.
Melius est votum non solvere quam id, quod sibi is cui promittitur
nolit exolvi.
Et post paululum: Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt.
Denique ipse Deus, sicut Scriptura indicat, frequenter mutat suam sententiam.
Vir quoque sanctissimus Augustinus, vestigationis acumine cautus, inveniendi arte praecipuus, asserendi copia profluus, eloquentiae flore venustus, sapientiae fructu fecundus, haec in suis narrat affatibus: Duo sunt omnino genera mendaciorum, in quibus non magna culpa est, sed tamen non est sine culpa cum aut jocamur, aut promisimus mentimur; illud primum in jocando non est perniciosissimum, quia non fallit, novit enim ille cui dicitur joci causa esse dictum, secundum autem minus est, ideo quia retinet nonnullam benevolentiam.
Idem ipse: Non auferat (inquit) veritas misericordiam,
nec misericordia impediat veritatem, si enim pro veritate, aut quasi rigida veritate oblitus fueris misericordiam, non ambulabis in via Domini, in qua misericordia et veritas obviaverunt sibi * .
124 Beatus etiam papa Gregorius, et vitae meritis honorandus, atque in ethicis assertionibus pene cunctis merito praeferendus, sic in libris infert moralibus: Quia ergo Beemoth iste tam inexplicabilibus modis ligatur, ut plerumque mens in dubio adducta, unde se a culpa solvere nititur, inde culpa arctius astringatur, recte dicitur: Nervi testiculorum ejus perplexi sunt, argumenta namque machinationum illius, quo magis relaxantur ut relinquant, eo magis implicantur ut teneant.
Est tamen quod ad destruendas
versutias utiliter fiat, ut cum mens minori et maximo peccato constringitur, si omnino nullus sine peccato aditus evadendi patet, minora semper eligantur, quia et qui murorum ambitu ne fugiat, clauditur, ibi se in fugam praecipitat, ubi brevior murus invenitur.
Nostri quoque saeculi doctor, egregius Ecclesiae catholicae novissimum decus, praecedentibus aetate postremus, doctrinae comparatione non infimus, atque, et quod majus est, jam saeculorum finitorum doctissimus, cum reverentia nominandus Isidorus in libro sententiarum, secundo haec pro tali narrat negotio: Non est conservandum sacramentum quod male et incaute promittitur, velut si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur.
Tolerabilius est enim non implere sacramentum
quam permanere in stupri flagitio.
Similiter in Synonymis: In malis promissis rescinde fidem, in turpi voto muta decretum, quod incaute vovisti, impia est promissio quae scelere adimpletur.
Haec de sacris paginis auctoribusque praecipuis brevissime sufficiat praelibasse.
Nam plurima colligere poterit qui haec attentius legendo quaesierit.
Caeterum quibus haec nequaquam sufficiunt, vel haec sumant cum rubore silentium, quia optat Vas electionis anathema esse a Christo pro fratribus suis quam perdurare crudelibus in delictis.
III.
Tertio ratiocinationis alloquio doluimus contra priora monita Patrum vota, perniciosissima posterorum, nam quanto frequentius illi noxia vetuerunt, tanto studiosius isti perpetrare vetita non quiescunt.
Sicque per contrarium quod penitus occumbere debuit,
insultare non desinit, et res quae tot excisa decretis arescere potuit, ad vicem Lernaei capitis (ut ferunt fabulae) truncata virescit.
Denique quod non sine magno dolore dicendum est, reperiuntur quamplurimi negotio muneris perituri mercari velle gratiam Spiritus sancti, dum ille praemium donat, ut pontificalis ordinis sui sublime culmen accipiat oblitus verborum Petri qui dixit ad Simonem: « Pecunia tua tecum sit ad perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possidere * .
» Proinde quia et usitatum est tamen malum, et majorum frequenter constat mucrone succisum, nos quoque huic vulneri canceroso ignitum quod superest adhuc injicimus ferrum, decernentes omnino, ut quicunque deinceps propter accipiendam sacerdotii dignitatem,
quodlibet praemium fuerit detectus obtulisse, ex eodem tempore se noverit, anathematis opprobrio condemnatum atque participatione Christi corporis et sanguinis alienum, ex quo illum constat exsecrabile Christi perpetrasse flagitium.
Quod si aliquis exstiterit, qui accuset, ille qui hunc ordinem munerum fuerat acceptione lucratus, et suscepto honoris gradu privetur, et in monasterio sub perenni poenitentia religetur; illi vero qui hac causa munerum acceptatores exstiterint, si clerici fuerint honoris amissione mulctentur.
Si vero laici, anathemate perpetuo condemnentur.
IV.
Quartae congregationis eventu obvius sese nobis intulit pontificalis culminis lapsus, quoniam ante flere quam disponere compulsi ex ordine sumus;
nam dum secundum carnis assumptae mysterium Ecelesiae suae fuerit dignatus caput existere Christus, merito in membris ejus intentio episcoporum officia peragere cernitur oculorum.
Ipsi enim de sublimioribus celsitudine ordinis regunt, et disponunt subjectas multitudines plebium; unde quanto ipsi fiunt ductores, tanto meritorum lumine debent praefulgere, quapropter omnes episcopi inter caetera virtutum ornamenta nitore carnis debent propensius enitere, ut ex hoc audientes munditiam appetant, ex quo doctores immunditia non deturpat, adeo ut si deinceps episcopi detecti fuerint exsecrabilibus flagitiis cum quibuslibet feminis pollui, ac familiari peculiaritate versari, noverint se irrevocabili sententia Patrum ulcisci, id est, et loci et ordinis dignitate privari.
V.
Quintae actionis impulsu pervenit ad totius concilii sacrum auditum quosdam sacerdotes et ministros, obliviscentes majorum et veterum constitutorum, aut uxorum, aut quarumcunque feminarum immunda societate et exsecrabili contagione turpari, et pessima cordis obstinatione, tam sacris litteris quam Patrum regulis obviantes, nec levi quidem respiramine contemplantes quod scriptum est: « Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum * , dicit Dominus; » et illud Apostolicum: « Mortificate membra vestra, quae sunt super terram * , » id est, fornicationem et immunditiam, concupiscentiam malam, et avaritiam, quibus quanto est pertinacior vis in malis, tanto austerioribus convenit obviare decretis.
Propter quod flagitiis detectis
specialiter hoc a sancto concilio definitur, ut omnes episcopi id ipsum in suis quaerere sollicite curent.
Et cum hoc verissime reperire potuerint, omnes placita cautione taliter distringant, ut nunquam ulterius tam abominanda committant.
Mulieres vero seu liberae sint, seu ancillae tam turpiter sociatae, ita omnimode separentur, aut certe vendantur, ut ulterius ad consocios sui criminis revertendi omnem habeant aditum denegatum.
Illi vero, si omnino coerceri nequiverint, usque ad exitum vitae suae monasteriis deputati disciplinis monasticis maneant omnino subjecti.
VI.
Sextae discutionis objectu, quorumdam male sibi consciorum patuit denotatum elogium.
Nam relatum est nobis quosdam subdiaconos postquam ad sacri
ordinis pervenerint gradum, non solum carnis immunditia sordidari, cum scriptum sit: « Mundamini qui fertis vasa Domini * , » sed etiam quod dictu nefas est) quoque uxoribus copulari, asserentes hoc ideo sibi licere, quia benedictionem a pontifice nesciunt percepisse.
Proinde, omni excusationum discisso velamine, id praecipimus observari, ut cum iidem subdiacones ordinantur cum vasis ministerii benedictio eis ab episcopo detur, sicut in quibusdam Ecclesiis vetustas tradit antiqua, et sacra dignoscitur consuetudo substare prolata, omni penitus ab illis sorde mulierum ac familiaritate remota.
Quod si hoc vulnere deinceps fuerint sauciati, mox erunt sub poenitentiae oneribus usque ad extremum vitae monasteriis religandi.
VII.
Septimae assertionis accessu adiit coetum nostrum tam inverecunda progressio, quam ignobilis ac detestanda praesumptio, quosdam enim aut eventu necessitatum, aut metu periculorum, ab episcopis sumpsisse novimus ecclesiasticarum officia dignitatum.
Et quoniam cum illis haec imponerentur, id sibi fieri noluisse testati sunt, idcirco id spernere atque ad pristina pertentant conjugia moresque redire, tam nequiter coelestia jura solventes, quam prompte saeculi exstant illecebris inhiantes.
Qua de re nosse nos convenit, quod episcopalis eminentiae culmen non immerito sacris omnibus esse summa percensuit, quae caeteris sacerdotibus exercenda perhibuit, scilicet templorum Dei sacrationem, chrismatis benedictionem, sacrorumque ordinum
restitutionem, quae tandiu aliter ordinata persistunt, quam excellentissime conferuntur, quia et tanto ab eis singulariter impenduntur, quanto eidem summo culmini peragenda servantur.
Quomodo ergo qui ea in se recipit a se rejicere poterit, cum haec a nullo altero conferri quam a solis pontificibus novit, quibus nec ligata solvi, nec soluta potuerunt ab aliquo religari?
Sic enim ad Petrum Veritas ait: Quodcumque ligaveris super terram erit ligatum et in coelo, et quodcunque solveris super terram erit solutum et in coelo * , nequaquam aliquando poterit profanari quod divinae jussionis simulque apostolicae traditionis auctoritate sacrum noscitur exstitisse.
Verum sicut sanctum chrisma collatum et altaris honor evelli
non queunt, ita quoque sacrum decus honorum, quod his compar habetur et socium, qualibet fuerit occasione perceptum, manebit omnimode inconvulsum.
Ad exstirpandum vero radicitus hujus callidae machinationis inutile argumentum, id sibi rationabiliter dari noluerunt, in objectu quod sacrosancti baptismatis inappreciabile donum est semper, et saepe non solum nolentibus, verum etiam (quod majus est) nescientibus impartitur, sed hoc a nullo penitus profanari permittitur.
Quod si et hic opponitur, necdum rationis capacem existere qui hoc probatur accipere, hinc omnimodo cognoscant, quia si majores impune non deserunt quod parvuli vel nesciendo vel nolendo percipiunt, quanto magis non convenit violari, quod pro mortis aut poenarum evadenda pernicie
occulta Dei dispensatione dignoscitur obvenisse?
Recedant ergo talium desideriorum sine verecundia impuderati favores, et licet inviti perceperint quod non merebantur habere, libenter tamen ac coeleste retineant meritum, quod nolendo propter terrenae consecuti sunt necessitatis eventu, ut tam inviti appetant bona diligere, quam sponte videntur desidentes impugnare.
Quod si quis post hoc perennis dispositionis edictum non sinceriter sacris inhaeserit cultibus, et abjiciens a se gratiam quam accepit, relabitur ad conjugium, moresque saeculi attentaverit, vel eum redire ad hoc constiterit, mox omni ecclesiastici ordinis dignitate privetur, et ut apostata a sanctae Ecclesiae liminibus, et societate fidelium
habeatur prorsus exclusus, monasterii claustris donec vixerit sub poenitentia retrudendus.
VIII.
Reperimus quosdam divinis officiis mancipatos, tanta nescientiae socordia plenos, ita litterarum et disciplinae ignaros, ut nec in illis probentur instructi competenter ordinibus, qui quotidianos versantur in usus.
Proinde sollicite constituitur atque decernitur ut nullus cujuscunque dignitatis ecclesiasticae deinceps percipiat gradum, qui non totum psalterium, vel canticorum usualium et hymnorum, sive baptizandi perfecte noverit supplementum.
Illi sane qui jam honore dignitatis funguntur, hujusce tamen ignorantiae caecitate vexantur, aut sponte sumant intentionem necessaria perdiscendi, aut a majoribus ad lectoris exercitia cogantur inviti.
Absurdum
siquidem est eos, qui caeteros simpliciores et laicos habent docere, quibus et disciplinae et vitae debent esse veluti quoddam speculum, ad alicujus ordinis, vel dignitatis promoveri statum, qui legem Dei ignorant, nec litterarum saltem mediocritate sunt insigniti.
Nullus igitur ad sacra Dei mysteria tractanda veniat illotus aliquis, ignorantiae tenebris caecutiens, sed solus is accedat quem morum innocentia et litterarum splendor reddunt illustrem, aliter ordinaturis et ordinandis imminente in posterum Dei et ejus Ecclesiae vindicta.
IX.
Nonae intentionis admonitu detecta est ingluvies horrenda voracium quae dum freno parcimoniae non astringitur, religioni contraire monstratur, dicente enim Scriptura: « Qui spernit minima paulatim
decidit * , » illi tantae edacitatis improbe grassantur, ut coelestia et pene summa contemnere videantur.
Et etiam quicumque quadragesimae dies quae anni totius decimae putantur, quae et in oblatione jejunii Domino consecrantur, quibus etiam saluberrima conditio humani generis expiatur, dum a quatuor mundi partibus 125 ad hanc homo religionem crediturus adducitur, et quatuor elementis formatur, et propter transgressionem Decalogi quater decies convenienter affligitur, illi qui temerarie haec omnia contemnunt, nec voracitatis ingluviem frenant, et quod pejus est Paschalia festa illicitorum esuum perceptione profanant, quibus ex hoc adeo acerrime interdicitur, ut quisquis sine inevitabili
necessitate, atque fragilitate, et evidente languore, seu etiam impossibilitate aetatis, diebus Quadragesimae esum carnium praesumpserit attentare, non solum reus erit resurrectionis Dominicae, verum etiam alienus ab ejusdem diei sancta communione, et hoc illi cumuletur ad poenam, ut ipsius anni tempore ab omni esu carnium abstineat gulam, quia sacris diebus abstinentiae oblitus est disciplinam.
Illi vero quos aut aetas incurvat, aut languor extenuat, aut necessitas arctat, non ante prohibita violare praesumant, quam a sacerdote permissum percipiant.
X.
Decimae collocutionis assensu molestis actibus quibus sagax indagatio pietatis obviaret, decrevit,
non tam bene regendi licentia, quam se mansuetudo impugnasse probatur, satis (ut opinamur) illi et gloriosi principis et decreto sanctae synodi hujus contradictum esse conspeximus.
Ita enim sanctus Spiritus per utrasque definitiones mortalium corda perflavit, ut vitali flatu verborum inposterum omnem exureret male concupiscentium rabiem animorum.
Actum namque est definitionibus ipsis ut, quia pietatis divinae in comprehensibilis natura se conditioni mortalium in unione personae conjunxit mysterio redemptionis humanae, nos quoque membra capitis hujus et perfidiae malum et concupiscentiam, quae « radix malorum est omnium * , » et « avaritiam quae invenitur servitus idolorum * » pari simul igne ac mucrone totoque
artificio radicitus evellamus ac desecemus.
Ab hinc ergo deinceps ita erunt in regni gloriam praeficiendi rectores, ut aut in urbe regia, aut in loco ubi princeps decesserit cum pontificum majorumque palatii omnimodo eligantur assensu, non forinsecus coetu, aut conspiratione paucorum, aut rusticarum plebium seditione tumultuosa, sed erunt catholicae fidei assertores, eamque et hanc quae imminet Judaeorum perfidiam et cunctarum haeresum injuriam defendentes, erunt actibus judices et vita modesti, erunt in provisionibus rerum parci plus quam extenti, ut factione Scripturarum vel definitionum qualiumcunque contractus a subditis, vel exigant vel exigendos intendant, erunt in conquisitis obligationis gratissime rebus non prospectantes proprii jura
commodi, sed consulentes patriae atque genti.
De rebus congregatis ab eis, illas tantum sibi vendicent partes quas dictaverit auctoritas principalis verum; quaecunque inordinata reliquerint, haereditabunt successores proprii eorum, et ante regnum justissime conquisita, aut filii, aut haeredes capiant jure proximitatis.
De affinium successione vel munere, quamvis inordinata relicta sint, aut primo tantum filiis, aut haeredibus frequenter proficiant vel propinquis.
Ita in eorum cunctis actibus, moribus atque rebus privatae legis auctoritas erit valitura, ut et perenniter maneat inconvulsa, et non prius apicem regni quisque percipiat, quam se illam per omnia suppleturum jurisjurandi taxatione definiat.
Cui etiam legi vel decreto episcopali, non solum in futuro
sed etiam in praesenti reverentiam apponentes, decernimus, ut quicunque detractor et non potius venerator decreti ejusdem atque legis esse maluerit, sive religiosus ille sit, sive laicus, non solum ecclesiastica excommunicatione plectatur, verum et sui ordinis dignitate privetur.
XI.
Undecimae occasionis articulo decretorum universalium perenne dedimus firmamentum, scientes quod multimoda semper Deus oppositione judiciorum aerumnas relevat oppressorum; et sicut malis exigentibus hominum permittit exerceri penurias ultionum, ita cum voluerit gravedines relevat pressurarum; hinc et decreta praecedentium Patrum ad contentionis jurgium radicitus evellendum rite synodalem
fieri censuere conventum, ut illic de diversitate judiciorum protensae lites habeant terminum ubi sanctus Spiritus universalem coadunaverit coetum.
Ab hoc ergo Spiritu sancto successiones quaelibet in posterum aut impune valeant commoveri, ut generalitas tuta valeat consistere, plena decernimus unanimitate connexi, ut quaecumque pro fidei causis ecclesiasticisque negotiis aut in praeteritis gestis, aut in praesentibus constitutis, aut in futuris etiam decretis, vel sunt vel fuerint definitione conscriptae universalis auctoritatis, nullus deinceps contradicere audeat, nullus vertere praesumat, nullus non implere contendat.
Nam si quis ex religione contra haec inobediens, aut susurrans, aut certe lacerator, aut invidus, ac non potius eorumdem factor exstiterit,
gratia et honoris sui et communionis sacrae lugeat amissione multatus.
Cum vero aut quaelibet sancta synodus agitur, aut pacifice inter pontifices quidpiam definitur, si pauciores per nescientiam vel contentionem forte dissentiant, aut commoniti a plurimorum coetu cum dedecore confusionis abscedant, aut excommunicationis annuae sententiam luant.
XII.
Duodecimae quaestionis propositionem, sacratissimi principis obsecrationem, piissima pro Judaeorum abominabili ac nefanda perfidia exsecranda, nostro coetui perpatuit causa, quam idcirco in fine sententiarum censuimus esse ponendam; quoniam eamdem gentem delicti sui merito retroductam per divinae sanctionis oracula capite positam, deflemus
nunc esse in cauda, sed quia Christus ut pro nobis, ita quoque pro illis mortuus est, juxta quod ipse ait: « Non sum missus nisi ad oves quae perierant domus Israel * , » necessarium duximus summam pro eis impendere curam, pro quibus « suam ponere non dedignatus est animam * » id quoque principali clementia devotissime approbante, quae ob hoc sui regni apicem a Deo solidari praeoptat, si catholicae fidei pereuntium turmas acquirat, indignum reputans orthodoxae fidei principem sacrilegis imperare, et infidelium societate pollui.
Nihil aliud pro his ex nostra sententia definitur, quam ut decreta concilii Toletani, quod divae memoriae Sisenandi regis aggregatum est tempore, a nobis ac posteris
omnimoda suppleantur intentione.
Qui autem ab ejusdem synodi voluerit sententia dissentire, ut vere sacrilegum, noverit se condemnari.
Divinae Trinitatis inseparabile nomen sicut inspiratione mirabili nostrum tractatum primordio illuminavit, ita consummatione sublimi eumdem jam perficiendo concludat, ut in illo sit nostrum explicuisse a quo nobis fuit inchoasse.
Damus ergo gloriam et honorem eidem sanctae et indivisibili Trinitati, quae nobis et haec dicere contulit, et in se dicta complevit, quae reformavit in extremitate saeculorum remedia aetatum, et resolvit ligamina vinculorum.
Sit gratiarum salus et benedictio exercituum Domino superserenissimo Reccesiuntho, principe
glorioso, gratiarum actio, et reverentiae plenitudo a nobis omnibus in commune ipsi clementissimo principi, bonorum gratifico largitori, cui votorum instantia benigna Deus attulit complenda, cujus dispositio piissima pressurarum removit exitia, cujus temporibus confert justitia vigorem, et exuberat omnia opulenta, cui Dominus, post praesentis aevi tempora diuturnam cum sanctis omnibus tribuat in remuneratione coronam.
Nos autem omnes hanc decretorum seriem justorum et rectae fidei, vel pietatis, ac justitiae fontem manantem, coram Deo et angelis ejus orthodoxis omnibus et nunc et in futuro impensius commendamus, obsecrantes ut hanc et reverenter adimpleant, et ab aemulis benigne defendant.
Contemnentibus autem eam divinae severitatis ultio pavenda proveniat; observantibus autem omnia profluens pax perpetua et gloria sempiterna contingat.
Hujus quoque sententiae fortitudine vel vigore decreti nostri seriem quam in serenissimi Domini nostri Reccesiunthi regis edidimus nomine, pro rebus a divae memoriae patre suo quolibet titulo exquisitis decernimus omnino constare; legem denique quam pro exsecranda principum horrenda cupiditate idem clementissimus edidit princeps simili robore firmamus, atque ut futuris retro temporibus modis omnibus observetur, pari sententia decrevimus; quae etiam ne taciturna temporum vel obliviosa vetustate deserantur, huic nostrae constitutioni decrevimus
utraque innectenda, ita cunctorum memoriae commendamus, ut a cunctis regulis superius ordinatis nequaquam maneant segregata.
Caetera quoque decretorum nostrorum judicia, quae ab hac sancta synodo noscuntur esse confecta, si quis convellere forsitan decreverit, aut temere implere neglexerit, vel infringere quandoque voluerit, per judicium omnipotentis Dei anathema sit.
Soli autem Deo nostro gloria in saecula saeculorum.
Amen. Subscriptio episcoporum numero LIX.
Decretum universalis concilii editum in nomine principis.
Soliditatem reddidisse fracturae atque fecisse consurgere quod exstiterat collisum, et incrementum
est hujus mercedis et plenitudo consummatae perfectionis.
Ponderi etenim collidentis ruinae si aequalium proximorum cura convenit obviare, quanto grandioris erit culpae praelibatae incuriae discrimen incurrere, si non quo valent, ex communi onere sibi commissos procurent populos sublimare!
Properandum ergo est inter ruinas collisionum catervas eripere collisorum, ut ex hoc jugiter et ultra nec vigorem nocendi habeat exsecranda pressura, et omnis compressus noverit sanctae sanctionis esse sibi collata remedia.
Cum decursis ergo temporibus durae damnationis sese potestas gravis attolleret, et in subjectis populis impiorum dominatus non reformaret
jura regiminis sed excidia ultionis, aspeximus subditorum statum non ex ordine vegetari rectoris, sed dejici ex gravedine potestatis.
Contraxerunt enim reges elata fastigia in bifronti dissidio motoris, et aut in culpis lex ardua saeviebat, aut in spoliis favorem lex voluntaria commodabat, inde moestos animos non spes fovebat ex munere, sed tolerantia vexabat in funere.
Unde jam in reparationis occursu, non tamen nos abire sola ratio cogit, verum et ipsa commotio rerum impellit, ut ex omnium deliberatione animorum concordi illa maneat sententia dicti, quae et finem ausibus rite ponat illicitis, et consultum salvandis jure ferat populis.
Quosdam namque conspeximus reges, postquam fuerint regni
gloriam assecuti, extenuatis viribus populorum regiae propriae congerere lucrum, et, obliti quod reges sint vocati, defensionem in vastationem convertunt, et vastationem defensione pellere defugiunt, illud gravius innectentes quod ea quae videntur acquirere non regni deputant honori vel gloriae, sed ita malunt in suo jure confundi, ut veluti ex debito decernant haec in liberorum posteritatem transmitti.
Quamobrem in proprietatis illa conantur redigere sinu, quae pro solo constat illos imperii percepisse fastigium, et illud in juris proprii collocant antro, quod populi utilitatis acquisitum esse constat obtentu.
Nam numquid ad illos, aut populorum adventus, aut rerum poterat concurrere census, nisi exstitissent gloriae sublimati
culminibus, aut ab aequalibus illi potuerint rerum coacervatione ditari, nisi per subjectos glorioso apice potuissent attolli?
Omnia rectae totius plebis memoria subjecta ad principale caput revelat, attentum debitae jussionis obtutu negotiorum ab illo prospectant remedium, cui modo gratum, modo debitum irrogant censum.
126 Regalis proinde orthodoxa sublimitas haec cuncta sibi debere convincit, ex quo se regem recognoscit, et inde conquisita non alteri quam sibi juste defendit.
Unde non personae, sed potentiae subdi haec debere non ambigit.
Regem aeterna jura faciunt, non persona, quia non constat sui mediocritate, sed sublimitatis honore.
Quae ergo honori debeant honori deserviant, et quae reges accumulant regno relinquant,
ut quia eos regni gloria decorat, ipsi quoque regni gloriam non extenuent, sed exornent.
Habeant deinceps jure conditi reges in regendo judicia justa, in parcendo pectora prompta, in conquirendo studia parca, in conservando vota sincera, ut tanto gloriam regni cum felicitate retentent, quanto jura regiminis et mansuetudinis conservaverint et aequitate direxerint promissae praemium ditionis.
Ne non prodisse putetur ex fomite rationis, revelare convenit evidentissima specie operis, ut ex illo nos idoneos assertores habeat probitas veritatis, ex quo semper semetipsam reservaverit qualitas actionis.
Ecce enim ita ex gentis nostrae mediocribus majoribusque personis multos hactenus corruisse reperimus
et deflemus, ut eorum agnitis ruinis non aliud possimus quam divinae judicia considerare promissionis, quorum domorum spolia et potentiarum divitias simul ac praedia ita conspicimus prorsus exinanita, ut nec fisci usibus commoda, nec palatinis officiis reperiantur in remedium salutare collata.
Cujus rei serie ex utroque concurrente, dum et judicatos sententia judiciorum elisit, in eorum bonis ad ipsorum vicem munificatus nemo surrexit, pene non tenuisse disciplinam in ordine, sed defectum posuisse pensantur in gente, illo majori salutis dispendio cumulato, quia tam haec quae a judiciis vigor judiciorum abstraxerat quam illa quae qualiscunque proventus ordine profligationis contriverat, tota proprietatis principum amplitudo in sinum suae receptionis incluserat.
Sicque solo principali ventre suppleto, cuncta totius membra gentis vacuata languescerent ex defuncto.
Unde venit ut nec subsidium mediocres, nec dignitatem valerent obtinere majores, quia dum solius potestatis vigor maxima occupavit, totius plebis status nec minima jura defendit, atque cum omni palatino officio simulque cum majorum minorumque conventu, nos omnes, tam pontifices quam etiam sacerdotes et universi sacris ordinibus famulantes, concordi definitione decernimus et optamus, ut omnis conquisitionis profligatio in omnium rerum viventium immobiliumque, et moveri valentium corpore vel specie, forma vel genere, quae a gloriosae memoriae Cindasiuntho rege a die quo in regnum dignoscitur conscendisse repertus, quolibet modo exstiterit,
omnia in serenissimi atque clementissimi domini nostri Reccesiunthi principis perenni transeant potestate et perpetuo deputentur in jure, non habenda parentali successu sed possidenda regali congressione: ita ut juste sibi debita quisque percipiat, et de rebus ad remedia subjectorum quaecunque elegerit principis voluntas exerceat, illis tantummodo exceptis quae memoratus divae memoriae Cindasiunthus princeps ante regnum aut ex propriis, aut ex justissime conquisitis visus est habuisse.
In quibus cunctis filiis una cum glorioso domino nostro Reccesiuntho rege maneat divisio libera, et possessio pace plenissima.
Sed illae res quas praedictus princeps de justis proventibus filiis suis, vel quibuslibet justissime visus est contulisse vel reliquisse omnes in
eorum jure maneant inconvulsae, illa hujus negotii servata veritate, ut quia grata voluntas domini nostri Reccesiunthi regis reddere decernit unicuique justissime debita, nemo invasionis calumniam moveat, aut damna requirat praeter quae gloriosae memoriae genitorem ejus quaedam indebite habuisse constiterat.
Lex edita in eodem concilio, imperante principe glorioso.
In nomine Domini, Flavius Reccesiunthus rex, eminentiae celsitudo terrenae tunc salubrius sublimia probatur appetere, cum saluti proximorum pia cernitur compassione prodesse, unde solet contingere ut plus commodi de aliena salute conquirat, quam
de propria humilitate quisque proficiat.
In multis enim quia multorum salus attenditur, majoris lucri summa perficitur.
Ipsi autem, quia privati commodi fructus appetitur, non satis est si unius beneficii praemium conquiratur.
Hinc et illa regendarum tantumdem salus est plebium, quae non suos fines privata voluntate concludit, sed quae universitatis limites communi pietatis lege defendit.
Quapropter ne salutaris ordo imperialibus videatur verbis potius obtineri quam pactis, de sublimitatis obtentu declinamus ad vota supplicum tranquillae visionis aspectum, ut inde salutaris compassio habeat commodum, unde plebes adeptae fuerint supplicationis effectum.
Cum ergo praecedentium serie temporum immoderatior aviditas principum sese prona diffunderet
in spoliis populorum et augeret eis proprietatis censum aerumna flebilis subjectorum, tandem supernae respectionis affectu nobis est divinitus inspiratum, ut quia subjectis regibus reverentiam dederamus, principum quoque excessibus retinaculum temperantiae poneremus.
Proinde sincera mansuetudinis deliberatione tam nobis, quam cunctis gloriae nostrae successoribus affuturis, Deo mediante, legem ponimus, decretum divalis observantiae promulgamus, ut nullus regum impulsionis suae quibuscunque motibus aut factionis, scripturas de quibuslibet rebus alteri debitis ita extorqueat, vel extorquendas instituat, quatenus injuste ac violenter indebitarum sibi quisque probare possit dominium rerum.
Quod si alicujus gratissima voluntate quidpiam
de rebus a quocunque perceperit, vel evidenti praestatione lucratus aliquid fuerit, in eadem scriptura patens voluntatis praestitae conditio annotetur, per quam aut oppressio principis, aut conferentis fraus evidentissime detegatur, et si patuerit a nolente fuisse scripturam exactam, aut resipiscat improbitas principis, et evacuet quod male construxit, aut certe post ejus mortem ad eum cui exacta est scriptura, vel haeredes ejus, res ipsae sine cunctatione debeant revocari.
Illae autem res, quae remota omni comprehensionis argumentatione, sed mera libidine directo modo transierunt in principis potestatem, in eis perenniter jure perdurent, et quidquid ex rebus ipsis idem princeps ordinare voluerit, suae potestatis arbitrio subjacebit.
Verum ut omne hujus negotium
actionis roboret sinceritas veritatis, cum quarumcunque rerum scripturae in principis nomine exstiterint, ab his quos elegerit princeps diligentissime perquirantur, si non aliquod indicium aut de impressione principis, aut de fraude scripturam facientis modo quocunque cognoverint.
Ac sic aut rite facta series scripturae permaneat, aut irrite confecta vanescat.
Similis quoque sententia de terris, vineis atque famulis observetur, si sine scripturae textu tantummodo coram testibus quolibet pacto fuerit definitio.
De rebus autem omnibus a tempore Simitillani regis huc usque a principibus acquisitis, aut deinceps si provenerit acquirendis, quaecunque forsitan princeps inordinata sive reliquit, sive reliquerit, quae pro regni apice probantur acquisita fuisse, ad successorem tantummodo regni decernimus pertinere, ita habita potestate, ut quidquid ex his elegerit facere, liberum habeat velle.
In illis autem rebus quae ipsis aut de bonis parentum, aut de quorumcunque provenerint successionibus proximorum, ita eidem principi ejusque (si filii defuerint) haeredibus legitimis haereditatis jura patebunt, sicut etiam caeteris lege vel concessione
paterna patuisse noscuntur.
Quod si aliquid de rebus quorumcunque parentum aut proximorum non solum successione, sed etiam qualibet collatione, aut quocunque contractu ad jus ipsius pervenisse patuerit, si contingat haec inordinata relinqui, non ad successorem regni, sed et ad filios vel haeredes ejus qui conquisivit specialiter omnis eadem conquisitio pertinebit.
Nam de illis rebus quae idem princeps ante regnum, aut ex proprio, aut ex justissimo conquisito dignoscitur habuisse, irrevocabili ordine aut faciendi quod voluerit potestas manebit, aut certe filiis ejus successio plena patebit.
Quod si filii defuerint, legitimis haeredibus ex his quae inordinata reliquerit, haereditario jure adire licebit.
Hujus sane legis sententia in solis erit principum