Scholia de incarnatione Unigeniti (page 4)
primogenitus a mortuis, secundus Adam, caput corporis Ecclesiae, cum eum etiam nomina prisca sequantur: omnia enim ipsius propria sunt et priora, et quae novissimis facta temporibus.
Unus igitur est, et qui ante Incarnationem, Deus erat verus, et qui in humanitate mansit id quod erat, et est, et erit. Non discernendus igitur unus Dominus Jesus Christus, in hominem seorsum, et seorsum in Deum; sed unum eumdemque Jesum Christum esse dicimus, non ignorantes differentiam naturarum, sed eas inconfusas inter sese servantes.
Quoties igitur littera sacra commemorat, quod in Christo inhabitavit omnis plenitudo divinitatis corporaliter ; non ideo dicimus tamquam in alio Christo, in homine seorsum inhabitasse Deum Verbum;
nec porro dividentes ea quae unita sunt, duos intelligimus filios; illud autem magis, quod Christum nominat littera sacra ex parte nonnumquam, et quod humanitatem Dei Verbum, quam propriam habet, in locum posuit templi. Scriptum est autem et de animabus humanis: Inhabitantes autem domos luteas, de quibus et nos ex eodem luto sumus . Ergone, quoniam luteas domos humana corpora nominat, et affirmat in his animas habitare, in duos homines unum hominem dividemus? Atqui non irrationale omnino sit, ut in homine spiritus suus inhabitare dicatur. Ergo, etsi per hujusmodi modos orationis figura procedat, cum [ Baluz. quae] aliter fieri non possit, non tamen ideo rerum corrumpi naturas oporteat, sed magis eas recto veritatis tenore
Quoties igitur quaepiam, quae dissimilem sunt inter se sortita naturam, collecta in adunationem, per compositionem videntur: deinde alterutrum ex his in alterutro habitare dicitur, non dividendum in duo, adunationis conventione minime violata [ Baluz. violanda], licet suis nominibus per sese ea, quae adunata sunt, nominentur a nobis. Dicitur namque, ut ante dixi, et in homine habitare spiritus suus, nec tamen [ Baluz. verumtamen] homo dicitur, et seorsum spiritus suus, seorsum et corpus. Et tale quid nobis divinus Paulus obliqua significatione [ Id est obscure et quasi aenigmatice] commemorat, dicens: Nam etsi exterior noster homo corrumpitur; sed interior renovatur de die in diem
igitur dixerit, interiorem nostrum hominem in exteriore homine inhabitare, verum quidem memoravit, in duo tamen unum dividere non videbitur. Ait autem alicubi etiam propheta Isaias: De nocte vigilat spiritus meus ad te, Domine . Utrumne tamquam alius praeter ipsum, spiritus ipsius ad Deum dicitur vigilare? Nonne id ineptissimum videatur? Ergo scire quidem necesse est orationis figuras, non tamen ab intellectu discedere competenti, sed referre magis sententiarum vim ad sensum, qui unicuique rei conveniat.
Etsi dicatur proficere Jesus aetate, sapientia et gratia , dispensationis haec res est. Deus etenim Verbum humanitatem more suo proficere permittebat, et quasi paulatim divinitatis suae gloriam volebat declarare, et cum corporis aetate etiam sua [ Baluz. suam] extendere, ne quid novum videretur, idque nonnullos nimia novitate perterreret. Cum praesertim sic quoque dicerent: Quomodo hic litteras scit, cum non didicerit ? Ergo corporale augmentum, et profectus gratiae, ac sapientiae, humanitatis mensurae convenit; ipsum vero Deum Verbum per suam naturam perfectissimum confitemur, non egenum profectus, non sapientiae, non gratiae. Ipsum enim creaturae, et sapientiam, et gratiam, et bona omnia impertit.
Si vero Jesus passus esse dicatur, passio quidem erit dispensationis; ipsius tamen dicitur, et recte quidem, quia corpus ipsius proprium passum est, et erat in corpore patiente ipse, qui pati non poterat, impassibilis est enim, ut Deus: quantum tamen ad conviciatorum petulantiam pertinuit, passus esset, si pati posset. Ergo quoniam nostri similis factus est Unigenitus, quotiescumque homo nominatur a divina Scriptura, intuentes dispensationem, Deum ipsum natura sic quoque confiteamur.
CAPUT XIV. Exempla divinae Scripturae quod Dei Verbum homo factum manserit Deus. De propitiatorio.
Ait alicubi Deus ad pontificem Moysen: Et facies propitiatorium impositione auri puri duorum cubitorum
et dimidii longitudinem, et cubiti unius et dimidii latitudinem: et facies duos Cherubim aureos ornatos, et imponens illos ex utroque latere. Cherub unus de latere hoc, et [Baluz. hoc est] Cherub unus de latere isto propitiatorii. Et facies duos Cherubim super duo latera. Erunt Cherubim extendentes pennas sursum superobumbrantes pennis suis super propitiatorium; et vultus eorum adinvicem respicientes propitiatorium erunt . Aenigma certissimum id sit, Deum Verbum etiam in humanitate Deum [ Baluz. Domini] mansisse, et in sua gloria ac majestate, etsi propter dispensationem factus sit similis nostri: Propitiatorium namque per fidem factus est nobis Emmanuel . Id autem nobis comprobavit sapientissimus Joannes dicens: Filioli, scribo vobis, ut non peccetis; sed si quis
peccaverit, consolatorem habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris . Nec non etiam Paulus: Quem proposuit, inquit, Deus propitiatorium [Baluz. propitiatorem] per fidem in suo sanguine .
Caeterum cerne Cherubim circumstantes propitiatorium, et superobumbrantes quidem pennis; conversos autem ad propitiatorium, et pene nutui Dominico oculum intendentes. Ad Dei enim voluntatem tantum respicit sancta coelestium spirituum multitudo, et numquam Dei satiatur aspectu. Ita Filium
propheta Isaias vidisse se dicit, in sede altissima et eminentissima, circumstantibus Seraphim et obsequentibus ei, ut Deo .
Destinabatur aliquando divinus Moyses ut Israel ab Aegyptiorum violentia liberaret. Verum quoniam necesse erat eos, qui sub jugo essent servitutis insolitae, prius docere, quod eis Deus jam esset reconciliatus, prodigia eum facere imperabat: plerumque enim miraculum nos adducit in fidem. Ait igitur Moyses ad Deum omnipotentem: Si autem non crediderint mihi, neque audierint vocem meam, dicentes: Non apparuit tibi Deus; quid dicam illis? Dixit deinde
Dominus: quid hoc est quod est in manu tua? Respondit: Virga. Et ait illi: Projice illam in terram; et facta est serpens, et fugit Moyses ab ea. Et dixit Dominus ad Moysen: Extende manum tuam, et apprehende caudam ejus; et extendens manum apprehendit caudam, et facta est virga in manu ejus. Et dixit illi: ut credant tibi, quia apparuit tibi Dominus Deus patrum suorum, Deus Abraham, et Deus Isaac, et Deus Jacob . Animadverte in his natura et veritate Filium Dei, tamquam quaedam virga sit Patris; virga autem insigne est regni: Filio enim dedit habere omnium potestatem . Unde etiam divinus David: Thronus tuus, inquit, Deus in saeculum saeculi, et virga aequitatis, virga regni tui . Sed eam projecit in terram, id est, corpore
terreno circumdedit, sive per humanitatem misit in terram: tunc enim in similitudine factus est malignorum hominum, scilicet malignitatis signum est serpens.
Quod autem verum sit, hinc scimus [ Baluz. scibis]. Ipse enim Dominus noster Jesus Christus, imagine et figura, propter dispensationem factam cum carne, pro serpente accipitur aereo, quem erexit Moyses, ut serpentum morsus arceret . Ait enim: Et sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita oportet exaltari Filium hominis, ut omnes qui credunt in ipsum, non pereant, sed habeant vitam aeternum . Quemadmodum enim serpens factus ex aere salutis erat periclitantibus causa (sanabantur enim in eum respicientes): eo modo
etiam Dominus Jesus Christus eis, qui eum vident quidem in similitudine malignorum, eo quod factus sit homo, non ignorant tamen, quod Deus sit vivificus; causa erit vitae, et dat posse animalia venenosa vitare, id est, contrarias potestates.
Id quoque hujus rei figura sit, quod Moyseos virga virgas alias devoraverit, quas in terram magi projecerant . Igitur virga quidem in terram projecta est; non tamen semper [ Baluz. serpens] remansit. Resumpta autem iterum fuit, quod erat: nam licet facta sit, ut ante dixi, in similitudine nostra Patris virga, id est, Filius, qui [ Baluz. per quem] habet omnium potestatem; attamen impleta dispensatione, revolavit in coelum, et fuit iterum
tamquam in manu Patris virga aequitatis, ac regni: sedet enim ad dexteram genitoris sui in propria majestate, sedes altissimas obtinens, etiam cum carne .
Dixit autem ad eum Deus Dominus iterum: Infer manum tuam in sinum tuum; et protulit manum de sinu suo, et facta est manus ejus sicut nix. Et dixit iterum: Infer manum tuam in sinum tuum: et intulit manum suam in sinum suum, et protulit eam de sinu suo, et iterum restituta est in colorem carnis ejus . Manum ad dexteram Dei et Patris verum Filium ejus divina Scriptura nominat. Induxit enim ipsum dicentem: Ego manu mea firmavi coelum
nec non etiam David divinus cantat: Verbo Domini coeli firmati sunt . Cerne igitur, in sinum quidem Moysis adhuc manum ejus occultari, et nondum factam leprosam, prolatam vero statim leprosam factam: deinde mox illatam, et rursus prolatam, et de caetero non leprosam: Restituta est enim, inquit, in colorem carnis ejus. Ergo quamdiu quidem erat in sinu Patris Deus Verbum, divinitatis nitore fulgebat; verum quando aliquo modo extra fuit per incarnationem sive ἐνανθρώπησιν, factus est in similitudine carnis peccati, et inter iniquos reputatus est . Ait enim divinus Paulus, eum, qui peccatum non noverat, pro nobis peccatum fuisse, ut nos fieremus justitia in ipso
secundum legem leprosus . Sed quoniam iterum in sinu fuit Patris (assumptus est in resurrectionem a mortuis), prolata iterum manus videbatur munda: adveniet enim post tempora Dominus noster Jesus Christus, in sinceritate divinitatis et gloria, quamvis similitudinem nostram non projecerit. Ait enim et beatus Paulus de Christo: Quia semel mortuus est ad multorum exhaurienda peccata. Secundo sine peccato apparebit exspectantibus se in salutem . Ergo quoties nobis sacra littera nominat Christum Jesum, ne hominem seorsum putaveris, non vere adunato ipsi Deo Verbo; sed existimaveris magis ipsum esse ex Deo et Patre Verbum Jesum Christum, cum factus sit homo.
CAPUT XVII. Quod Christus non erat homo θεοφόρος, nec simpliciter in homine inhabitarit Deus Verbum; sed quod magis caro sit factum, sive homo perfectus, secundum Scripturas.
Qui fidem habent in Christo immaculatam, et rectis omnibus suffragiis comprobatam, dicant videlicet, quod ipse ex Deo Patre Deus Verbum in exinanitatem descenderit, formam servi accipiens, propriumque sibi faciens corpus, quod est natum ex virgine; quod factus sit nostri similis, et nuncupatus filius hominis. Est autem Deus quidem secundum spiritum; homo autem idem secundum carnem. Deinde divinus Paulus Judaeorum populum alloquebatur dicens: Multifariam multisque modis olim Deus loquens patribus in prophetis,
novissimis diebus istis locutus est nobis in Filio . Et quonam modo intelligatur locutus fuisse Deus et Pater novissimis diebus in Filio? Locutus est enim antiquioribus per ipsum dans legem, et idcirco ipse Filius, suos dicit esse sermones, per sapientissimum Moysen prolatos [ Baluz. om. prolatos]. Ait enim: Nolite putare quia veni solvere legem, aut prophetas. Non veni solvere, sed implere. Dico enim vobis, iota unum, aut unus apex non transibit a lege, donec omnia fiant. Coelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt . Adde etiam prophetae vocem: Ipse qui loquebar, praesto sum . Ergo cum factus est Filius [ Baluz. om. Filius] in carne, tunc locutus est nobis Pater in ipso, sicut ait beatus Paulus, novissimis diebus . Sed
ne parum credamus, quod ipse sit ille qui etiam ante saecula Filius, intulit statim: Per quem fecit et saecula , splendorem etiam gloriae et figuram substantiae Patris esse commemorans.
Homo igitur factus est vere is per quem fecit et saecula Deus Pater; et non, ut nonnulli existimant, in homine fuit, ut homo intelligatur a nobis, tamquam Deum habens inhabitantem. Nam, si haec recte se habere, vere confidunt, supervacaneus esse videbitur beatus evangelista Joannes dicens: Et Verbum caro factum est . Ubi enim necessitas ἐνανθρωπήσεως? Aut quare incarnatum dicit Deum Verbum, si non factus est caro? Vis ἐνανθρωπήσεως, et similem nostri eum factum esse significat, et mansisse tamen sic quoque ipsum supra nos; immo supra
Oportere autem existimo, ea quae dixi, exemplis etiam comprobare et persuadere, quod Unigenitus factus sit homo, et sit Deus, etiam cum carne, ac non tantum inhabitarit in homine, Θεοφόρον ipsum efficiens, tamquam alios, qui divinitatis ipsius fuere participes.