Scholia de incarnatione Unigeniti (page 5)
CAPUT XVIII. Quod Emmanuel Deum habuerit aliter inhabitantem, quam nos.
Ait alicubi Deus de nobis: Inhabitabo in ipsis, et inambulabo, et ero ipsis Deus, et ipsi erunt mihi populus . Nec non etiam ipse Dominus noster Jesus Christus: Ecce ego venio; et si quis mihi aperuerit, intrabo ego, et apud eum coenabo, et Pater, et ad
eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus . Nominati sumus etiam templum Dei: Vos enim, inquit, templa estis Dei vivi . Et rursus: Nescitis corpora vestra templum esse Spiritus sancti, qui est in vobis, quem habetis a Deo . Verum si ita aiunt, ipsum quoque se habere Emmanuel, et, tamquam unumquemque nostrum, inhabitantem in sese Deum habuisse, aperte confiteantur; cum ipsum adorari conspiciunt, tam a nobis, quam ab angelis, in coelo pariter et in terra, erubescant tamquam diversa alienaque sentientes, et litterarum sacrarum propositum nescientes, nec habentes in se fidem, quam nobis tradiderunt, qui in principio et viderunt, et ministraverunt Verbo
Si autem dicant, quod propterea Deus sit, et ut Deus glorificetur, quia in eo tantum inhabitavit Dei Patris Verbum; ac non propterea, quia factus sit homo; audient rursus a nobis: Si iis, qui inhabitantem in se Deum habuerint, satis est, ut idcirco vere dii esse possint, et ab hominibus adorentur, omnes sane angeli hominesque sint dii et adorandi; inhabitat enim Deus in sanctis angelis. Habuimus etiam nos ipsum in nobis per Spiritum sanctum; sed non sufficit hoc ostendere, natura deos et adorandos eos, qui habent Spiritum sanctum. Igitur non propterea Deus est, et adorandus Emmanuel, quod inhabitarit in eo, tamquam in homine communi, et seorsum intelligendo, Deus Verbum [ Baluz. et in parte Deum Verbum]; sed quod factum sit caro, id est, homo: mansit enim
CAPUT XIX. Dicta apostolica in quibus Deus nominatus est Christus.
De mysterio dicens secundum Christum: Quod aliis, inquit, generationibus non est agnitum filiis hominum, sicut nunc revelatum est sanctis apostolis . Et: Mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus, nunc autem manifestum est sanctis ejus, quibus voluit revelare divitias gloriae mysterii hujus in gentibus, quod est Christus, in vobis spes gloriae, quem nos annuntiamus . Si igitur est θεοφόρος, et non Deus vere, quomodo ipse est divitiae gloriae mysterii, quod annuntiatur gentibus? Vel quomodo omnino Deus annuntiatur?
Volo enim vos scire qualem sollicitudinem habeam pro vobis et pro iis qui sunt Laodiceae, et quicumque non viderunt faciem meam in carne, ut consolentur corda ipsorum, instructi in charitate, et in omnes divitias plenitudinis intellectus, in agnitionem mysterii Dei Christi . Ecce mysterium Dei, mysterium nominat Christi, et plene intelligere quosdam vult in agnitionem ipsius. Quo igitur intellectu opus erat, volentibus Christi mysterium discere, si fuerant audituri, quod inhabitaret in homine Deus? Opus est autem nimio intellectu, ut scias contra quod Verbum, cum sit Deus, factum sit homo.
A vobis enim sonuit sermo Domini, non solum in Macedonia et Achaia; sed omni loco fides vestra, quae est ad Deum, exivit . Ecce iterum in Deum fidem factam esse commemorat, cum etiam Christus dicat: Qui credit in me, habet vitam aeternam . Sermonem autem praedicationem dicit de seipso.
Ipsi enim scitis introitum nostrum apud vos, quoniam non inanis fuit; sed ante multa passi, et contumeliis affecti, sicut scitis, in Philippis, confisi fuimus in Deo colloqui ad vos Evangelium Dei .
Ecce loquens in Deo, Dei Evangelium memoravit; qui praedicat gentibus Christum.
Recordamini, fratres, laborem nostrum et aerumnam, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus; praedicavimus Evangelium Dei inter vos . Et iterum: Propterea et nos gratias agimus Deo sine intermissione; quoniam cum percepissetis a nobis verbum, auditu Dei excepistis, non ut verbum hominum, sed ut verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis . Nonne evidenter Evangelium Dei, et Dei verbum praedicationem de Christo commemorat, quippe id omnibus manifestissimum est: Apparuit enim gratia
Dei salvatoris omnibus, erudiens nos, ut abnegantes impietatem et saecularia desideria, sobrie et juste et pie vivamus, in hoc saeculo, exspectantes beatam spem, et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Jesu Christi . Ecce Deus, et magnus, plenissime nominatus est Dominus noster Jesus Christus: ipse est enim cujus adventum gloriae exspectantes, sobrie vivere, et irreprehensibiliter festinamus. Sed si est homo θεοφόρος, quomodo sit magnus Deus? Vel quomodo beata spes in eum? Siquidem verus est profecto Jeremias dicens: Maledictus qui spem suam ponit in homine . Neque enim Deum ipsum possit efficere, ut ante dixi, id quod est Deum portare. Denique doceant nos, quid impediat alios etiam omnes deos esse et adorandos, qui in se habuerint Deum?
Deum autem et magnum et beatum, habentem illuminationem Christum nominat beatus Paulus, qui invenitur dicens de Judaeis et Emmanuel: Quorum patres, et testamentum, et promissiones, et ex quibus Christus secundum carnem, qui est super omnia benedictus in saecula saeculorum. Amen .
Quod vero [ Baluz. vere] secundum divinam revelationem faciebat praedicationem, perspicuum fit, ipso dicente: Deinde post annos quatuordecim iterum ascendi Jerosolymam cum Barnaba, assumpto etiam Tito. Ascendi autem secundum revelationem, et exposui eis Evangelium, quod praedico gentibus; seorsum autem iis, qui videbantur aliquid esse, ne forte in vacuum currerem, aut cucurrissem . Christum praedicans gentibus, ut Deum, divinum nominat ipsius ubique
mysterium. Ascendit per revelationem Jerosolymam, et exposuit his, qui videbantur aliquid esse, id est, sanctis apostolis, sive discipulis, ne forte in vacuum currat. Cum vero ab Jerosolymis descendisset, et rursus gentium gregibus interfuisset, emendavitne aliquid ex prioribus? Nonne perseveravit Deum confitens Christum? Atque ideo scribit quibusdam: Miror quod sic cito transferimini ab eo, qui vos vocavit in aliud evangelium, quod non est aliud, nisi aliqui sunt conturbantes vos et volentes convertere Evangelium Christi . Ait autem iterum: Sed etsi nos aut
Angelus de coelo evangelizaverit vobis, praeter id quod accepistis, anathema sit . Pro qua igitur causa alios omnes omittens, licet Deum inhabitantem habuerint, solum praedicabat Jesum sicut Deum.
Scriptum est de Christo: Cum autem esset in Jerosolymis in die festo, multi crediderunt in nomine ejus videntes signa quae faciebat; ipse autem Jesus non credebat se illis; quod ipse sciebat omnes, et quod non necesse habebat, ut aliquis testimonium perhiberet de homine: ipse enim sciebat quid erat in homine . Si homo esset θεοφόρος, quomodo non decepti sunt multi, qui Jerosolymis in nomen ejus crediderunt?
Vel quare solus cognoscit, quae sunt in homine, cum praesertim nemo alius sciat? Finxisse enim dicitur Deus corda nostra singillatim . Vel quare solus remittit peccata? Ait enim: Quia potestatem habet Filius in terra remittere peccata . Quare solus praeter alios assessor sedet Dei et Patris? Quare soli obsequuntur angeli? Cur nos quidem docuit communem putare Patrem, qui est in coelis; sibi autem eum specialiter scribebat?
Sed forte dices quod hujusmodi voces inhabitanti Verbo deputandae sint. Nonne igitur eum oportebat, juxta prophetis [ Baluz. prophetas] convenientem mensuram, ipsum quoque dicere: Haec dicit Dominus. Verum cum ea quae supra legem sancire vellet, assumens sibi convenientem legislatori [ Baluz. legislator]
Quomodo liberum se ait, et non obnoxium Deo? Ideo quia est Filius in veritate? Et si esset homo θεοφόρος, essetne etiam liber secundum naturam? Solus [ Baluz. Hujus] enim Deus liber, atque solutus est: solus enim quasi tributa omnium exigit; et tamquam loco debitorum ab omnibus recipit religionem. Etsi exitus legis et prophetarum Christus est, est autem homo θεοφόρος; nonne dicere liceat, quod propheticarum praedicationum exitus ἀνθρωπολατρίας nobis crimen induxerit?
Deinde lex quidem praedicabat: Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies . Qua nos eruditione perduxit ad Christum, quasi ad agnitionem illis, qui in umbris fuerant, potiorem: spernentesne
igitur Deum Legis et Prophetarum [ Baluz. om. Legis et Prophetarum] adorare, adorabimus hominem habentem Deum inhabitantem? Ubi enim praestabilius erat Deum intelligi? In coelo, an in terra [ Baluz. an magis homine]? In seraphim, an in terreno corpore?
Si erat homo θεοφόρος, quomodo propemodum ac nos participavit carni ac sanguini ? Nam si quia Deus inhabitavit, hoc ei sufficit, ut similiter ac nos participaret carni et sanguini; et ita his participare id ipsum est, quod hominem factum esse:
inhabitavit autem et in multis sanctis; homo igitur non semel, sed saepissime factus est. Quare ergo semel in consummatione saeculorum, in destructionem [Baluz. destitutionem] peccati, per hostiam suam dicitur apparuisse ? Quomodo autem unum nobis Verbi adventum praedicant divinae Scripturae, si θεοφόρος erat homo? Si templum et ipse factus est Dei, quomodo et in nobis etiam Christus est? Sicutne templum in templis? An ut Deus magis in templis per Spiritum? Si θεοφορος erat homo, cur est solius ipsius corpus vivificum? Oportuerat enim aliorum etiam corpora esse talia, in quibus habitavit Deus omnipotens.
Scripsit autem alicubi etiam divinus Paulus: Irritam faciens quis legem Moysis, sine ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur, quanto magis putatis
deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit? Atqui divina erat lex, et mandata dicta per angelos. Quomodo igitur dignus erit deteriore supplicio, qui pollutum duxerit sanguinem Christi? Vel quomodo potior est religione, quae est secundum legem, fides in Christum? Sed, ut jam ante diximus, Christus non similis aliorum sanctorum, homo θεοφόρος, sed Deus magis vere, et omni mundo celsiorem possidet gloriam, quod cum Deus sit natura Dei Verbum, factus est caro, sive homo perfectus: animatum enim et rationabile esse, quod adunatum est ei, credimus corpus, et vera [ Baluz. vere] omnino est adunatio.
CAPUT XXV. Quomodo oportet intelligere: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; et quomodo proprium ipsius dicatur corpus.
Semen Abrahae apprehendisse Verbum Dei unigenitum, beatus Paulus commemorat ; nec non etiam, quod propemodum ac nos participavit carni et sanguini . Memores autem sumus etiam Joannis; ait enim: Verbum caro factum est, et habitavit in nobis . Idne igitur fuit propositum viris spiritalibus, docere, quod Dei Verbum conversionis sit patiens; aut quod ipsum fas sit commutationem, quae magis creaturae conveniat, sustinere: adeo ut id, quod non erat, forsitan in id sua sponte deveniat; aut [ Baluz. add. ut] alius contra ipsius voluntatem ad aliam naturam impellat [ Baluz. impellatur];
absit. Manet namque idem, a sua natura commutationem omnem excludens, conversionis umbram nesciens pati: fixa est enim semper in suis superna illa coelestisque natura.
Quomodo igitur Verbum caro factum sit, videre necesse [ Baluz. om. necesse] est. Primum quidem divina Scriptura carnem plerumque nominat hominem [ Baluz. om. hominem], et quasi ex parte animalis totius significationem facit, nec non etiam a sola anima interdum