Scholia de incarnatione Unigeniti (page 6)

Cyrille d'Alexandrie · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL, trad. Marius Mercator · 9 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

tantumdem agit; scriptum est enim quod videbit omnis caro salutare Dei . Et ipse divinus Paulus: Non consensi, inquit, carni et sanguini . Allocutus est autem eos, qui sunt ex Israel pontifex Moyses: In septuaginta et quinque animabus descenderunt patres tui in Aegyptum . Sed non idcirco dixeris, quod nudae et sine carnibus animae in Aegyptum descenderint; nec porro quod inanimis corporibus, et solis carnibus, salutare suum Deus indulserit. Quoties igitur audimus carnem factum esse Verbum, hominem intelligimus ex anima et corpore. Factum est autem Verbum, cum sit Deus, homo perfectus, corpus accipiens animatum et rationabile, idque sibi vere adunavit, quomodo ipse sciat, nostris enim sensibus hujusmodi cogitationes omnino cerni

Sed si oportet tamquam in speculum intuentes dicere, conjectat aliquo modo sensus humanus, adunatum fuisse Verbum corpori habenti animam rationabilem qualiter etiam hominis animam suo corpori, ipsam quidem diversae naturae, sortitam tamen communionem adunationemque cum corpore; ut pene videatur non esse alia praeter corpus, eo quod per compositionem ex utroque animal unum efficiatur [ Baluz. efficiamur], manente tamen ipsa, ut ante memoravi, in sua natura. Ergo non per commutationem aut conversionem, hominem factum Dei dicimus Verbum; nec prorsus, quod Deus esse desierit; sed quod carnem accipiens ex muliere, et ei ex utero adunatus, exiit homo idem simul et Deus; neque Dei

et Patris generationem aeternam [ Baluz. om. aeternam] projiciens, sustinuit temporalem [ Baluz. arcanam], ex muliere inde initium, ut esset, accipiens. Permittebat autem carni propriae suae [ Baluz. add. naturae] legibus nasci, nativitatis ratione dumtaxat. Caeterum habet in se aliquid ab humana natura dissimile: natus est enim ex Virgine, et solus habet matrem innuptam; factum autem ipsum etiam carnem, et in nobis inhabitasse, Evangelista [ Baluz. om. Evangelista] commemorat, ut utroque comprobaret, et factum fuisse hominem, et suum non perdidisse: mansit enim quod erat.

Intelligitur namque certe tamquam aliud in alio inhabitare, id est, divina natura in humanitate, non perpessa commixtionem, aut confusionem, aut commutationem,

ut esset, quod non erat. Quidquid enim in alio habitare dicitur, non ipsum fit tale, quale est id, in quo habitat; sed aliud in alio magis intelligitur. At vero in Verbi natura et humanitatis, solam nobis differentiam designat diversitas naturarum. Unus enim ex utroque intelligitur Christus. Ergo inconfusione, ut ante dixi, servata, inhabitasse Verbum ait in nobis: scit enim unum esse Filium unigenitum carnem factum, et hominem.

Carne autem mihi videtur divinus Evangelista, totam sapienter naturam hominum nominare: ait enim Verbum inhabitasse in nobis, non alterius, ut ego opinor, gratia, incarnationem Verbi factam esse, commemorans; nisi ut etiam nos, participatu ipsius per Spiritum sanctum locupletati, adoptionis beneficium lucraremur. Igitur in Christo unitatem summam veramque credimus factam. Sin autem in nobis Christus inhabitare dicatur, σχετικὴν ipse faciet inhabitationem. Non autem cum Deus dicitur inhabitasse in Christo: Inhabitavit namque in eo omnis plenitudo divinitatis corporaliter ; non per participatum, vel σχέσιν simplicem, quasi sole illucente, aut igni insitum sibi calorem aliis immittente; sed, ut ita dicam, ipsa divina sinceraque natura, juxta totum id

quod est, inhabitationem sibi faciente, per veram, ut ante diximus, unitatem, in templo quod est natum ex virgine: ita enim unus, et est, et intelligitur Christus Jesus.

Quod vero in expressionum summa noster sermo vincatur, non negabo; sed non idcirco Christi mysterium non credatur; sed magis sit merito mirabilius. Quanto enim omni est mente superius et sermone, tanto magis ultra omnem admirationem ponendum est.

Carnem vero factum Verbum, id est, hominem perfectum, non dicimus, mensura corporis comprehendi, id enim ineptissimum est; sed implere sic quoque credimus, sicut solet, coelum et terram, et quae inferius posita sunt: omnia etenim plena sunt Deo,

et omnia ipsi parvula sunt. At quomodo et in singulis, et in omnibus totus sit, intellectu dictuque difficile est, immo vero etiam impossibile. Id autem, ut opinor, eo possidet, quod incorporeus sit et indispertibilis.

Proprium autem Verbi corpus dicitur a nobis: non quemadmodum proprius est hominis risus, vel equi hinnitus; sed quod, factum ipsius per adunationem veram, instrumenti ei praebeat officium, ad exsequendum ea quae more solito operatur, absque solo peccato.

Sin vero Deus Verbum etiam missum fuisse forte dicatur, ne quis vestrum terreatur, illud cogitans, quo perget incorporeum, vel quo cedet is, quo plena sunt omnia? Sciat autem magis, quod sit et alius

missionis modus. Non ut locum de loco, qui mittitur, mutet; sed ut ministerium magis sacrum suscipiat, quod etiam discipulis injunctum esse discimus a Christo omnium salvatore.

Denique etiam divinus Paulus ait de Christo: Ergo, fratres sancti, vocationis coelestis participes, considerate apostolum et pontificem confessionis nostrae Jesum . Animadverte autem quod, cum eum ministrantem hominum more ostendit, licet natura sit Deus, tunc ei etiam officium apostolatus attribuit:

nihil autem, ut ante diximus, absurdum est, si Deus Verbum mitti etiam dicatur a Patre; implet namque certissime omnia, et nulli loco penitus deest: nos vero humanis vocibus divina interpretantes, figurationibus corporis immortalis naturae dispensationem solemus intelligere.

Denique cum sanctus Spiritus omnia impleat, scribit beatus Paulus, et dicit: Quoniam autem estis filii, misit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra, in quo clamamus: Abba Pater . Ait autem et ipse Salvator: Expedit vobis, ut ego eam; nam si non abiero, Paracletus non veniet ad vos . Oportet igitur ad rationem pietatis omnia referentes, certa cogitatione sectari: id enim facientes nobismetipsis maxime profuerimus.

Natum est quidem inaestimabiliter Verbum Dei et Patris; et haec generatio omnem sensum cogitationemque transcendit, et est incorporali naturae conveniens. Verumtamen id quod natum est, proprius partus intelligitur genitoris, et ejusdem cum eo substantiae; ideoque etiam filius nominatur, nomine scilicet indicante [ Baluz. add. quasi] veram sinceramque progeniem; sed cum sit vivus in aeternum Pater, necesse est, eum quoque vivere in aeternum, propter quem est Pater. Igitur In principio erat Verbum, et Deus erat Verbum, et erat etiam Verbum apud Deum , ut sapientissimus Evangelista

commemorat. In consummatione autem temporum, propter nos homines, [ Baluz. add. et propter nostram salutem] incarnatum est, et homo est factum; non amittens quod erat, sed retinens inconvertibilem suam naturam, et semper in divinitatis fastigio collocatam; suscipiens [ Baluz. subiens] tamen propter nos dispensatorie exinanitatem; nec inhonorans [ Id est, non despiciens] pauperiem, quae humanae naturae convenit: nam cum esset dives, pauper est factus, sicut scriptum est: ut nos paupertate ejus divites essemus . Factum est igitur homo, et generationem ex muliere passum dicitur. Igitur propterea quod ex sancta Virgine vere sibi adunatum corpus acceperit; inde Θεοτόκον esse dicimus Virginem sanctam, quia id humane, sive secundum carnem peperit,

Opinari autem nonnullos Verbum hinc initium fuisse sortitum, cum homo sit factum, impietatis est furorisque plenissimum. Eos etenim insipientissimos esse, monstravit ipse Salvator de se dicens: Amen dico vobis, antequam Abraham esset, ego sum . Quomodo enim aliter ante Abraham erat, qui multis post temporibus secundum carnem natus est? Satis autem ipsos, ut opinor, redarguet divinus Joannes dicens: Hic erat, de quo ego dixi: Post me venit vir,

Praetermittentes igitur in re tam frivola sine causa certare, ad illud magis veniamus, quod etiam emolumenti aliquid possit afferre, ne moleste ferant nonnulli audientes, esse sanctam Virginem Θεοτόκον, nec incredulitatis Judaicae suas oppleant mentes, immo vero etiam paganicae impietatis. Judaei etenim aggrediebantur Christum dicentes: De bono opere non lapidamus te; sed de blasphemia, quod cum sis homo, facis te Deum . At vero filii paganorum Ecclesiae dogmata derident, audientes ex muliere Deum esse progenitum; sed illi quidem suae dementiae exedent fructus, et audient a nobis: Stultus stulte loquitur, et cor ipsius vana intelliget. Nostri enim mysterii ratio [ Baluz. oratio], licet Judaeis sit scandalum,

gentibus autem stultitia; nobis tamen, quod scimus, vere est admirabile, et salutare, et dignissimum credi: et si esset omnino quisquam, qui dicere auderet, hanc carnem terrenam nudae divinitatis fuisse genitricem, et ex ea creatura omni superiorem natam fuisse naturam, insania id esset et furor. Neque enim ex terra divina est facta natura; nec corruptibile incorruptionis radix umquam fiet; nec mortalitas pariet vitam; nec corporis tractabilis incorporale fiet germen; nec increatum a creato nascetur; nec quod absque initio, ab eo quod habet initium.

Verum quoniam Dei Verbum juxta nos factum esse affirmamus, et nostris corporibus corpus sumpsisse consimile, idque sibi verissime adunasse, arcana inenarrabilique ratione, et sic hominem factum carnaliter

natum esse, quid absurdum est, vel quod credi non debeat? Cum praesertim hominis anima, ut saepissime diximus, cum sit naturae alterius praeter corpus, nascatur tamen cum ipso, cum sit ei adunata, nec quisquam arbitretur naturam corporis animae initium praebere substantiae; sed immittit quidem ipsam inaestimabiliter Deus in corpus, et cum ipso etiam nascitur: unum tamen ex utroque animal definimus, hominem scilicet. Igitur Verbum quidem Deus erat, factum est autem et homo, et quia natum est secundum carnem, propter humanitatem necessarium est, ut quae ipsum peperit, sit Θεοτόκος: nam si non peperit Deum, certe nec dicetur Deus, qui est ab ipsa progenitus; sin vero Deum ipsum divinae Scripturae nominant, peperit ipsa Deum hominem factum,

siquidem homo aliter fieri non posset, nisi per generationem ex muliere. Quomodo igitur non sit, quae ipsum peperit, Θεοτόκος. Quod autem Deus sit verus, qui natus inde est, ex divina Scriptura discimus.

Ecce Virgo in utero accipiet, et pariet filium, et vocabunt nomen ejus Emmanuel . Quomodo ergo id quod natum est ex sancta Virgine, Emmanuel nominatur, cum Emmanuel, ut ante dixi, significet in nostra natura

propter carnem fuisse Verbum, quod est Deus verus de Deo vero [ Baluz. om. vero]? Sed factus est Emmanuel: exinanivit enim se, generationem nostram et similem passus, ac sic nobiscum conversatus est. Ergo et Deus in carne, et Θεοτόκος vere est quae eum carnaliter, sive secundum carnem generavit.

Quoniam omnes stolam dolo congregatam, et vestimentum cum commutatione reponent, et volent, si fuissent isti combusti; quoniam parvulus natus est nobis, et filius datus est nobis, cujus principatus factus est in

humero ejus, et vocatur nomen ejus magni consilii nuntius . Audis, quod puer nominatus sit, quodque generationem sit nostrae similem passus. At eum puerum coelum per stellam clarissimam indicavit; magi adoraverunt ex ultimis terrae limitibus adventantes; angeli pastoribus evangelizabant, Salvatorem esse natum dicentes et, pacem nec non etiam Patris bonam voluntatem annuntiantes: Est magni consilii nuntius. Manifestavit etenim nobis Patris voluntatem, qui in eo complacuit orbem salvare terrarum , et per ipsum et in ipso mundum sibi reconciliare: Christo enim reconciliati, Deo sumus reconciliati, Deus est enim vere Filius Dei et Patris. Quodnam igitur sit Patris consilium, cujus nobis fuerit nuntius, ipse docebit dicens: Ita enim dilexit Deus mundum, ut Filium suum unigenitum daret, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam aeternam

. Filius autem unigenitus ille est qui est ex sancta Virgine procreatus: ipsum enim Verbum homo factum, quod fuit Deus in carne, ac sic terrenis apparuit. Denique dicebat: Qui credit in me, habet vitam aeternam . Quod vero per ipsum et in ipso credamus Patri, explanavit dicens: Qui credit in me, [Baluz. add. non credit in me,] sed in eum qui misit me ; et: Qui vidit eum qui misit me .

Audite me, insulae, et attendite, gentes. Post multum temporis stabit, dicit Dominus; ex utero matris vocabunt nomen meum . Cum

Tous les livres