De rerum natura (De la nature) (page 2)

Lucrèce · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 22 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

at nunc per maria ac terras sublimaque caeli 340

multa modis multis varia ratione moveri

cernimus ante oculos, quae, si non esset inane,

non tam sollicito motu privata carerent

quam genita omnino nulla ratione fuissent,

undique materies quoniam stipata quiesset. 345

Praeterea quamvis solidae res esse putentur,

hinc tamen esse licet raro cum corpore cernas.

in saxis ac speluncis permanat aquarum

liquidus umor et uberibus flent omnia guttis.

dissipat in corpus sese cibus omne animantum; 350

crescunt arbusta et fetus in tempore fundunt,

quod cibus in totas usque ab radicibus imis

per truncos ac per ramos diffunditur omnis.

inter saepta meant voces et clausa domorum

transvolitant, rigidum permanat frigus ad ossa. 355

quod nisi inania sint, qua possent corpora quaeque

transire, haud ulla fieri ratione videres.

Denique cur alias aliis praestare videmus

pondere res rebus nihilo maiore figura?

nam si tantundemst in lanae glomere quantum 360

corporis in plumbo est, tantundem pendere par est,

corporis officiumst quoniam premere omnia deorsum,

contra autem natura manet sine pondere inanis.

ergo quod magnumst aeque leviusque videtur,

ni mirum plus esse sibi declarat inanis; 365

at contra gravius plus in se corporis esse

dedicat et multo vacui minus intus habere.

est igitur ni mirum id quod ratione sagaci

quaerimus, admixtum rebus, quod inane vocamus.

Illud in his rebus ne te deducere vero 370

possit, quod quidam fingunt, praecurrere cogor.

cedere squamigeris latices nitentibus aiunt

et liquidas aperire vias, quia post loca pisces

linquant, quo possint cedentes confluere undae;

sic alias quoque res inter se posse moveri 375

et mutare locum, quamvis sint omnia plena.

scilicet id falsa totum ratione receptumst.

nam quo squamigeri poterunt procedere tandem,

ni spatium dederint latices? concedere porro

quo poterunt undae, cum pisces ire nequibunt? 380

aut igitur motu privandumst corpora quaeque

aut esse admixtum dicundumst rebus inane,

unde initum primum capiat res quaeque movendi.

Postremo duo de concursu corpora lata

si cita dissiliant, nempe aer omne necessest, 385

inter corpora quod fiat, possidat inane.

is porro quamvis circum celerantibus auris

confluat, haud poterit tamen uno tempore totum

compleri spatium; nam primum quemque necessest

occupet ille locum, deinde omnia possideantur. 390

quod si forte aliquis, cum corpora dissiluere,

tum putat id fieri quia se condenseat aer,

errat; nam vacuum tum fit quod non fuit ante

et repletur item vacuum quod constitit ante,

nec tali ratione potest denserier aer 395

nec, si iam posset, sine inani posset, opinor,

ipse in se trahere et partis conducere in unum.

Qua propter, quamvis causando multa moreris,

esse in rebus inane tamen fateare necessest.

multaque praeterea tibi possum commemorando 400

argumenta fidem dictis conradere nostris.

verum animo satis haec vestigia parva sagaci

sunt, per quae possis cognoscere cetera tute.

namque canes ut montivagae persaepe ferai

naribus inveniunt intectas fronde quietes, 405

cum semel institerunt vestigia certa viai,

sic alid ex alio per te tute ipse videre

talibus in rebus poteris caecasque latebras

insinuare omnis et verum protrahere inde.

quod si pigraris paulumve recesseris ab re, 410

hoc tibi de plano possum promittere, Memmi:

usque adeo largos haustus e fontibus magnis

lingua meo suavis diti de pectore fundet,

ut verear ne tarda prius per membra senectus

serpat et in nobis vitai claustra resolvat, 415

quam tibi de quavis una re versibus omnis

argumentorum sit copia missa per auris.

Sed nunc ut repetam coeptum pertexere dictis,

omnis ut est igitur per se natura duabus

constitit in rebus; nam corpora sunt et inane, 420

haec in quo sita sunt et qua diversa moventur.

corpus enim per se communis dedicat esse

sensus; cui nisi prima fides fundata valebit,

haut erit occultis de rebus quo referentes

confirmare animi quicquam ratione queamus. 425

tum porro locus ac spatium, quod inane vocamus,

si nullum foret, haut usquam sita corpora possent

esse neque omnino quoquam diversa meare;

id quod iam supera tibi paulo ostendimus ante.

praeterea nihil est quod possis dicere ab omni 430

corpore seiunctum secretumque esse ab inani,

quod quasi tertia sit numero natura reperta.

nam quod cumque erit, esse aliquid debebit id ipsum

augmine vel grandi vel parvo denique, dum sit;

cui si tactus erit quamvis levis exiguusque, 435

corporis augebit numerum summamque sequetur;

sin intactile erit, nulla de parte quod ullam

rem prohibere queat per se transire meantem,

scilicet hoc id erit, vacuum quod inane vocamus.

Praeterea per se quod cumque erit, aut faciet quid 440

aut aliis fungi debebit agentibus ipsum

aut erit ut possint in eo res esse gerique.

at facere et fungi sine corpore nulla potest res

nec praebere locum porro nisi inane vacansque.

ergo praeter inane et corpora tertia per se 445

nulla potest rerum in numero natura relinqui,

nec quae sub sensus cadat ullo tempore nostros

nec ratione animi quam quisquam possit apisci.

Nam quae cumque cluent, aut his coniuncta duabus

rebus ea invenies aut horum eventa videbis. 450

coniunctum est id quod nusquam sine permitiali

discidio potis est seiungi seque gregari,

pondus uti saxis, calor ignis, liquor aquai,

tactus corporibus cunctis, intactus inani.

servitium contra paupertas divitiaeque, 455

libertas bellum concordia cetera quorum

adventu manet incolumis natura abituque,

haec soliti sumus, ut par est, eventa vocare.

tempus item per se non est, sed rebus ab ipsis

consequitur sensus, transactum quid sit in aevo, 460

tum quae res instet, quid porro deinde sequatur;

nec per se quemquam tempus sentire fatendumst

semotum ab rerum motu placidaque quiete.

denique Tyndaridem raptam belloque subactas

Troiiugenas gentis cum dicunt esse, videndumst 465

ne forte haec per se cogant nos esse fateri,

quando ea saecla hominum, quorum haec eventa fuerunt,

inrevocabilis abstulerit iam praeterita aetas;

namque aliud terris, aliud regionibus ipsis

eventum dici poterit quod cumque erit actum. 470

denique materies si rerum nulla fuisset

nec locus ac spatium, res in quo quaeque geruntur,

numquam Tyndaridis forma conflatus amore

ignis Alexandri Phrygio sub pectore gliscens

clara accendisset saevi certamina belli 475

nec clam durateus Troiianis Pergama partu

inflammasset equos nocturno Graiiugenarum;

perspicere ut possis res gestas funditus omnis

non ita uti corpus per se constare neque esse

nec ratione cluere eadem qua constet inane, 480

sed magis ut merito possis eventa vocare

corporis atque loci, res in quo quaeque gerantur.

Corpora sunt porro partim primordia rerum,

partim concilio quae constant principiorum.

sed quae sunt rerum primordia, nulla potest vis 485

stinguere; nam solido vincunt ea corpore demum.

etsi difficile esse videtur credere quicquam

in rebus solido reperiri corpore posse.

transit enim fulmen caeli per saepta domorum

clamor ut ac voces, ferrum candescit in igni 490

dissiliuntque fero ferventi saxa vapore;

cum labefactatus rigor auri solvitur aestu,

tum glacies aeris flamma devicta liquescit;

permanat calor argentum penetraleque frigus,

quando utrumque manu retinentes pocula rite 495

sensimus infuso lympharum rore superne.

usque adeo in rebus solidi nihil esse videtur.

sed quia vera tamen ratio naturaque rerum

cogit, ades, paucis dum versibus expediamus

esse ea quae solido atque aeterno corpore constent, 500

semina quae rerum primordiaque esse docemus,

unde omnis rerum nunc constet summa creata.

Principio quoniam duplex natura duarum

dissimilis rerum longe constare repertast,

corporis atque loci, res in quo quaeque geruntur, 505

esse utramque sibi per se puramque necessest.

nam qua cumque vacat spatium, quod inane vocamus,

corpus ea non est; qua porro cumque tenet se

corpus, ea vacuum nequaquam constat inane.

sunt igitur solida ac sine inani corpora prima. 510

Praeterea quoniam genitis in rebus inanest,

materiem circum solidam constare necessest;

nec res ulla potest vera ratione probari

corpore inane suo celare atque intus habere,

si non, quod cohibet, solidum constare relinquas. 515

id porro nihil esse potest nisi materiai

concilium, quod inane queat rerum cohibere.

materies igitur, solido quae corpore constat,

esse aeterna potest, cum cetera dissoluantur.

Tum porro si nil esset quod inane vocaret, 520

omne foret solidum; nisi contra corpora certa

essent quae loca complerent quae cumque tenerent

omne quod est spatium, vacuum constaret inane.

alternis igitur ni mirum corpus inani

distinctum, quoniam nec plenum naviter extat 525

nec porro vacuum; sunt ergo corpora certa,

quae spatium pleno possint distinguere inane.

haec neque dissolui plagis extrinsecus icta

possunt nec porro penitus penetrata retexi

nec ratione queunt alia temptata labare; 530

id quod iam supra tibi paulo ostendimus ante.

nam neque conlidi sine inani posse videtur

quicquam nec frangi nec findi in bina secando

nec capere umorem neque item manabile frigus

nec penetralem ignem, quibus omnia conficiuntur. 535

et quo quaeque magis cohibet res intus inane,

tam magis his rebus penitus temptata labascit.

ergo si solida ac sine inani corpora prima

sunt ita uti docui, sint haec aeterna necessest.

Praeterea nisi materies aeterna fuisset, 540

antehac ad nihilum penitus res quaeque redissent

de nihiloque renata forent quae cumque videmus.

at quoniam supra docui nil posse creari

de nihilo neque quod genitumst ad nil revocari,

esse inmortali primordia corpore debent, 545

dissolui quo quaeque supremo tempore possint,

materies ut subpeditet rebus reparandis.

sunt igitur solida primordia simplicitate

nec ratione queunt alia servata per aevom

ex infinito iam tempore res reparare. 550

denique si nullam finem natura parasset

frangendis rebus, iam corpora materiai

usque redacta forent aevo frangente priore,

ut nihil ex illis a certo tempore posset

conceptum summum aetatis pervadere finem. 555

nam quidvis citius dissolvi posse videmus

quam rursus refici; qua propter longa diei

infinita aetas ante acti temporis omnis

quod fregisset adhuc disturbans dissoluensque,

numquam relicuo reparari tempore posset. 560

at nunc ni mirum frangendi reddita finis

certa manet, quoniam refici rem quamque videmus

et finita simul generatim tempora rebus

stare, quibus possint aevi contingere florem.

Huc accedit uti, solidissima materiai 565

corpora cum constant, possint tamen omnia reddi,

mollia quae fiunt, aer aqua terra vapores,

quo pacto fiant et qua vi quaeque gerantur,

admixtum quoniam semel est in rebus inane.

at contra si mollia sint primordia rerum, 570

unde queant validi silices ferrumque creari,

non poterit ratio reddi; nam funditus omnis

principio fundamenti natura carebit.

sunt igitur solida pollentia simplicitate,

quorum condenso magis omnia conciliatu 575

artari possunt validasque ostendere viris.

porro si nullast frangendis reddita finis

corporibus, tamen ex aeterno tempore quaeque

nunc etiam superare necessest corpora rebus,

quae non dum clueant ullo temptata periclo. 580

at quoniam fragili natura praedita constant,

discrepat aeternum tempus potuisse manere

innumerabilibus plagis vexata per aevom.

Denique iam quoniam generatim reddita finis

crescendi rebus constat vitamque tenendi, 585

et quid quaeque queant per foedera naturai,

quid porro nequeant, sancitum quando quidem extat,

nec commutatur quicquam, quin omnia constant

usque adeo, variae volucres ut in ordine cunctae

ostendant maculas generalis corpore inesse, 590

inmutabilis materiae quoque corpus habere

debent ni mirum; nam si primordia rerum

commutari aliqua possent ratione revicta,

incertum quoque iam constet quid possit oriri,

quid nequeat, finita potestas denique cuique 595

qua nam sit ratione atque alte terminus haerens,

nec totiens possent generatim saecla referre

naturam mores victum motusque parentum.

Tum porro quoniam est extremum quodque cacumen

corporis illius, quod nostri cernere sensus 600

iam nequeunt, id ni mirum sine partibus extat

et minima constat natura nec fuit umquam

per se secretum neque post hac esse valebit,

alterius quoniamst ipsum pars primaque et una,

inde aliae atque aliae similes ex ordine partes 605

agmine condenso naturam corporis explent;

quae quoniam per se nequeunt constare, necessest

haerere unde queant nulla ratione revelli.

sunt igitur solida primordia simplicitate,

quae minimis stipata cohaerent partibus arte. 610

non ex illorum conventu conciliata,

sed magis aeterna pollentia simplicitate,

unde neque avelli quicquam neque deminui iam

concedit natura reservans semina rebus.

Praeterea nisi erit minimum, parvissima quaeque 615

corpora constabunt ex partibus infinitis,

quippe ubi dimidiae partis pars semper habebit

dimidiam partem nec res praefiniet ulla.

ergo rerum inter summam minimamque quod escit,

nil erit ut distet; nam quamvis funditus omnis 620

summa sit infinita, tamen, parvissima quae sunt,

ex infinitis constabunt partibus aeque.

quod quoniam ratio reclamat vera negatque

credere posse animum, victus fateare necessest

esse ea quae nullis iam praedita partibus extent 625

et minima constent natura. quae quoniam sunt,

illa quoque esse tibi solida atque aeterna fatendum.

Denique si minimas in partis cuncta resolvi

cogere consuesset rerum natura creatrix,

iam nihil ex illis eadem reparare valeret 630

propterea quia, quae nullis sunt partibus aucta,

non possunt ea quae debet genitalis habere

materies, varios conexus pondera plagas

concursus motus, per quas res quaeque geruntur.

Quapropter qui materiem rerum esse putarunt 635

ignem atque ex igni summam consistere solo,

magno opere a vera lapsi ratione videntur.

Heraclitus init quorum dux proelia primus,

clarus <ob> obscuram linguam magis inter inanis

quamde gravis inter Graios, qui vera requirunt; 640

omnia enim stolidi magis admirantur amantque,

inversis quae sub verbis latitantia cernunt,

veraque constituunt quae belle tangere possunt

auris et lepido quae sunt fucata sonore.

Nam cur tam variae res possent esse, requiro, 645

ex uno si sunt igni puroque creatae?

nil prodesset enim calidum denserier ignem

nec rare fieri, si partes ignis eandem

naturam quam totus habet super ignis haberent.

acrior ardor enim conductis partibus esset, 650

languidior porro disiectis <dis>que supatis.

amplius hoc fieri nihil est quod posse rearis

talibus in causis, ne dum variantia rerum

tanta queat densis rarisque ex ignibus esse.

Id quoque: si faciant admixtum rebus inane, 655

denseri poterunt ignes rarique relinqui;

sed quia multa sibi cernunt contraria quae sint

et fugitant in rebus inane relinquere purum,

ardua dum metuunt, amittunt vera viai

nec rursum cernunt exempto rebus inane 660

omnia denseri fierique ex omnibus unum

corpus, nil ab se quod possit mittere raptim,

aestifer ignis uti lumen iacit atque vaporem,

ut videas non e stipatis partibus esse.

Quod si forte alia credunt ratione potesse 665

ignis in coetu stingui mutareque corpus,

scilicet ex nulla facere id si parte reparcent,

occidet ad nihilum ni mirum funditus ardor

omnis et <e> nihilo fient quae cumque creantur;

nam quod cumque suis mutatum finibus exit, 670

continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

proinde aliquid superare necesse est incolume ollis,

ne tibi res redeant ad nilum funditus omnes

de nihiloque renata vigescat copia rerum.

Nunc igitur quoniam certissima corpora quaedam 675

sunt, quae conservant naturam semper eandem,

quorum abitu aut aditu mutatoque ordine mutant

Tous les livres