De rerum natura (De la nature) (page 3)

Lucrèce · Lettres

Texte latin, domaine public · Source : thelatinlibrary.com · 22 pages

Aussi en français.

Fiche de l’œuvre dans le savoir

naturam res et convertunt corpora sese,

scire licet non esse haec ignea corpora rerum.

nil referret enim quaedam decedere, abire 680

atque alia adtribui mutarique ordine quaedam,

si tamen ardoris naturam cuncta tenerent;

ignis enim foret omnimodis quod cumque crearet.

verum, ut opinor, itast: sunt quaedam corpora, quorum

concursus motus ordo positura figurae 685

efficiunt ignis mutatoque ordine mutant

naturam neque sunt igni simulata neque ulli

praeterea rei quae corpora mittere possit

sensibus et nostros adiectu tangere tactus.

dicere porro ignem res omnis esse neque ullam 690

rem veram in numero rerum constare nisi ignem,

quod facit hic idem, perdelirum esse videtur.

nam contra sensus ab sensibus ipse repugnat

et labefactat eos, unde omnia credita pendent,

unde hic cognitus est ipsi quem nominat ignem; 695

credit enim sensus ignem cognoscere vere,

cetera non credit, quae nilo clara minus sunt.

quod mihi cum vanum tum delirum esse videtur;

quo referemus enim? quid nobis certius ipsis

sensibus esse potest, qui vera ac falsa notemus? 700

Praeterea quare quisquam magis omnia tollat

et velit ardoris naturam linquere solam,

quam neget esse ignis, <aliam> tamen esse relinquat?

aequa videtur enim dementia dicere utrumque.

Quapropter qui materiem rerum esse putarunt 705

ignem atque ex igni summam consistere posse,

et qui principium gignundis aera rebus

constituere aut umorem qui cumque putarunt

fingere res ipsum per se terramve creare

omnia et in rerum naturas vertier omnis, 710

magno opere a vero longe derrasse videntur.

adde etiam qui conduplicant primordia rerum

aera iungentes igni terramque liquori,

et qui quattuor ex rebus posse omnia rentur

ex igni terra atque anima procrescere et imbri. 715

quorum Acragantinus cum primis Empedocles est,

insula quem triquetris terrarum gessit in oris,

quam fluitans circum magnis anfractibus aequor

Ionium glaucis aspargit virus ab undis

angustoque fretu rapidum mare dividit undis 720

Aeoliae terrarum oras a finibus eius.

hic est vasta Charybdis et hic Aetnaea minantur

murmura flammarum rursum se colligere iras,

faucibus eruptos iterum vis ut vomat ignis

ad caelumque ferat flammai fulgura rursum. 725

quae cum magna modis multis miranda videtur

gentibus humanis regio visendaque fertur

rebus opima bonis, multa munita virum vi,

nil tamen hoc habuisse viro praeclarius in se

nec sanctum magis et mirum carumque videtur. 730

carmina quin etiam divini pectoris eius

vociferantur et exponunt praeclara reperta,

ut vix humana videatur stirpe creatus.

Hic tamen et supra quos diximus inferiores

partibus egregie multis multoque minores, 735

quamquam multa bene ac divinitus invenientes

ex adyto tam quam cordis responsa dedere

sanctius et multo certa ratione magis quam

Pythia quae tripodi a Phoebi lauroque profatur,

principiis tamen in rerum fecere ruinas 740

et graviter magni magno cecidere ibi casu.

Primum quod motus exempto rebus inani

constituunt et res mollis rarasque relinquunt

aera solem ignem terras animalia frugis

nec tamen admiscent in eorum corpus inane; 745

deinde quod omnino finem non esse secandis

corporibus facient neque pausam stare fragori

nec prorsum in rebus minimum consistere qui<cquam>,

cum videamus id extremum cuiusque cacumen

esse quod ad sensus nostros minimum esse videtur, 750

conicere ut possis ex hoc, quae cernere non quis

extremum quod habent, minimum consistere <rerum>.

Huc accedit item, quoniam primordia rerum

mollia constituunt, quae nos nativa videmus

esse et mortali cum corpore, funditus ut qui 755

debeat ad nihilum iam rerum summa reverti

de nihiloque renata vigescere copia rerum;

quorum utrumque quid a vero iam distet habebis.

Deinde inimica modis multis sunt atque veneno

ipsa sibi inter se; quare aut congressa peribunt 760

aut ita diffugient, ut tempestate coacta

fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.

Denique quattuor ex rebus si cuncta creantur

atque in eas rursum res omnia dissoluuntur,

qui magis illa queunt rerum primordia dici 765

quam contra res illorum retroque putari?

alternis gignuntur enim mutantque colorem

et totam inter se naturam tempore ab omni.

[fulmina diffugere atque imbris ventosque videmus.]

sin ita forte putas ignis terraeque coire 770

corpus et aerias auras roremque liquoris,

nil in concilio naturam ut mutet eorum,

nulla tibi ex illis poterit res esse creata,

non animans, non exanimo cum corpore, ut arbos;

quippe suam quicque in coetu variantis acervi 775

naturam ostendet mixtusque videbitur aer

cum terra simul et quodam cum rore manere.

at primordia gignundis in rebus oportet

naturam clandestinam caecamque adhibere,

emineat ne quid, quod contra pugnet et obstet 780

quo minus esse queat proprie quodcumque creatur.

Quin etiam repetunt a caelo atque ignibus eius

et primum faciunt ignem se vertere in auras

aeris, hinc imbrem gigni terramque creari

ex imbri retroque a terra cuncta reverti, 785

umorem primum, post aera, deinde calorem,

nec cessare haec inter se mutare, meare

a caelo ad terram, de terra ad sidera mundi.

quod facere haud ullo debent primordia pacto.

immutabile enim quiddam superare necessest, 790

ne res ad nihilum redigantur funditus omnes;

nam quod cumque suis mutatum finibus exit,

continuo hoc mors est illius quod fuit ante.

quapropter quoniam quae paulo diximus ante

in commutatum veniunt, constare necessest 795

ex aliis ea, quae nequeant convertier usquam,

ne tibi res redeant ad nilum funditus omnis;

quin potius tali natura praedita quaedam

corpora constituas, ignem si forte crearint,

posse eadem demptis paucis paucisque tributis, 800

ordine mutato et motu, facere aeris auras,

sic alias aliis rebus mutarier omnis?

'At manifesta palam res indicat' inquis 'in auras

aeris e terra res omnis crescere alique;

et nisi tempestas indulget tempore fausto 805

imbribus, ut tabe nimborum arbusta vacillent,

solque sua pro parte fovet tribuitque calorem,

crescere non possint fruges arbusta animantis.'

scilicet et nisi nos cibus aridus et tener umor

adiuvet, amisso iam corpore vita quoque omnis 810

omnibus e nervis atque ossibus exsoluatur;

adiutamur enim dubio procul atque alimur nos

certis ab rebus, certis aliae atque aliae res.

ni mirum quia multa modis communia multis

multarum rerum in rebus primordia mixta 815

sunt, ideo variis variae res rebus aluntur.

atque eadem magni refert primordia saepe

cum quibus et quali positura contineantur

et quos inter se dent motus accipiantque;

namque eadem caelum mare terras flumina solem 820

constituunt, eadem fruges arbusta animantis,

verum aliis alioque modo commixta moventur.

quin etiam passim nostris in versibus ipsis

multa elementa vides multis communia verbis,

cum tamen inter se versus ac verba necessest 825

confiteare et re et sonitu distare sonanti.

tantum elementa queunt permutato ordine solo;

at rerum quae sunt primordia, plura adhibere

possunt unde queant variae res quaeque creari.

Nunc et Anaxagorae scrutemur homoeomerian 830

quam Grai memorant nec nostra dicere lingua

concedit nobis patrii sermonis egestas,

sed tamen ipsam rem facilest exponere verbis.

principio, rerum quam dicit homoeomerian,

ossa videlicet e pauxillis atque minutis 835

ossibus hic et de pauxillis atque minutis

visceribus viscus gigni sanguenque creari

sanguinis inter se multis coeuntibus guttis

ex aurique putat micis consistere posse

aurum et de terris terram concrescere parvis, 840

ignibus ex ignis, umorem umoribus esse,

cetera consimili fingit ratione putatque.

nec tamen esse ulla de parte in rebus inane

concedit neque corporibus finem esse secandis.

quare in utraque mihi pariter ratione videtur 845

errare atque illi, supra quos diximus ante.

Adde quod inbecilla nimis primordia fingit;

si primordia sunt, simili quae praedita constant

natura atque ipsae res sunt aequeque laborant

et pereunt, neque ab exitio res ulla refrenat. 850

nam quid in oppressu valido durabit eorum,

ut mortem effugiat, leti sub dentibus ipsis?

ignis an umor an aura? quid horum? sanguen an ossa?

nil ut opinor, ubi ex aequo res funditus omnis

tam mortalis erit quam quae manifesta videmus 855

ex oculis nostris aliqua vi victa perire.

at neque reccidere ad nihilum res posse neque autem

crescere de nihilo testor res ante probatas.

Praeterea quoniam cibus auget corpus alitque,

scire licet nobis venas et sanguen et ossa 860

* * * 860a

sive cibos omnis commixto corpore dicent

esse et habere in se nervorum corpora parva

ossaque et omnino venas partisque cruoris,

fiet uti cibus omnis et aridus et liquor ipse

ex alienigenis rebus constare putetur, 865

ossibus et nervis sanieque et sanguine mixto.

Praeterea quae cumque e terra corpora crescunt,

si sunt in terris, terram constare necessest

ex alienigenis, quae terris exoriuntur.

transfer item, totidem verbis utare licebit: 870

in lignis si flamma latet fumusque cinisque,

ex alienigenis consistant ligna necessest,

[praeterea tellus quae corpora cumque alit auget]

ex alienigenis, quae lignis <ex>oriuntur.

Linquitur hic quaedam latitandi copia tenvis, 875

id quod Anaxagoras sibi sumit, ut omnibus omnis

res putet inmixtas rebus latitare, sed illud

apparere unum, cuius sint plurima mixta

et magis in promptu primaque in fronte locata.

quod tamen a vera longe ratione repulsumst; 880

conveniebat enim fruges quoque saepe, minaci

robore cum in saxi franguntur, mittere signum

sanguinis aut aliquid, nostro quae corpore aluntur.

cum lapidi in lapidem terimus, manare cruorem

consimili ratione herbis quoque saepe decebat, 885

et latices dulcis guttas similique sapore

mittere, lanigerae quali sunt ubere lactis,

scilicet et glebis terrarum saepe friatis

herbarum genera et fruges frondesque videri

dispertita inter terram latitare minute, 890

postremo in lignis cinerem fumumque videri,

cum praefracta forent, ignisque latere minutos.

quorum nil fieri quoniam manifesta docet res,

scire licet non esse in rebus res ita mixtas,

verum semina multimodis inmixta latere 895

multarum rerum in rebus communia debent.

'At saepe in magnis fit montibus' inquis 'ut altis

arboribus vicina cacumina summa terantur

inter se validis facere id cogentibus austris,

donec flammai fulserunt flore coorto.' 900

scilicet et non est lignis tamen insitus ignis,

verum semina sunt ardoris multa, terendo

quae cum confluxere, creant incendia silvis.

quod si facta foret silvis abscondita flamma,

non possent ullum tempus celarier ignes, 905

conficerent volgo silvas, arbusta cremarent.

iamne vides igitur, paulo quod diximus ante,

permagni referre eadem primordia saepe

cum quibus et quali positura contineantur

et quos inter se dent motus accipiantque, 910

atque eadem paulo inter se mutata creare

ignes et lignum? quo pacto verba quoque ipsa

inter se paulo mutatis sunt elementis,

cum ligna atque ignes distincta voce notemus.

Denique iam quae cumque in rebus cernis apertis 915

si fieri non posse putas, quin materiai

corpora consimili natura praedita fingas,

hac ratione tibi pereunt primordia rerum:

fiet uti risu tremulo concussa cachinnent

et lacrimis salsis umectent ora genasque. 920

Nunc age, quod super est, cognosce et clarius audi.

nec me animi fallit quam sint obscura; sed acri

percussit thyrso laudis spes magna meum cor

et simul incussit suavem mi in pectus amorem

Musarum, quo nunc instinctus mente vigenti 925

avia Pieridum peragro loca nullius ante

trita solo. iuvat integros accedere fontis

atque haurire iuvatque novos decerpere flores

insignemque meo capiti petere inde coronam,

unde prius nulli velarint tempora Musae; 930

primum quod magnis doceo de rebus et artis

religionum animum nodis exsolvere pergo,

deinde quod obscura de re tam lucida pango

carmina musaeo contingens cuncta lepore.

id quoque enim non ab nulla ratione videtur; 935

sed vel uti pueris absinthia taetra medentes

cum dare conantur, prius oras pocula circum

contingunt mellis dulci flavoque liquore,

ut puerorum aetas inprovida ludificetur

labrorum tenus, interea perpotet amarum 940

absinthi laticem deceptaque non capiatur,

sed potius tali facto recreata valescat,

sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur

tristior esse quibus non est tractata, retroque

volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti 945

carmine Pierio rationem exponere nostram

et quasi musaeo dulci contingere melle,

si tibi forte animum tali ratione tenere

versibus in nostris possem, dum perspicis omnem

naturam rerum, qua constet compta figura. 950

Sed quoniam docui solidissima materiai

corpora perpetuo volitare invicta per aevom,

nunc age, summai quaedam sit finis eorum

nec<ne> sit, evolvamus; item quod inane repertumst

seu locus ac spatium, res in quo quaeque gerantur, 955

pervideamus utrum finitum funditus omne

constet an immensum pateat vasteque profundum.

Omne quod est igitur nulla regione viarum

finitumst; namque extremum debebat habere.

extremum porro nullius posse videtur 960

esse, nisi ultra sit quod finiat, ut videatur

quo non longius haec sensus natura sequatur.

nunc extra summam quoniam nihil esse fatendum,

non habet extremum, caret ergo fine modoque.

nec refert quibus adsistas regionibus eius; 965

usque adeo, quem quisque locum possedit, in omnis

tantundem partis infinitum omne relinquit.

Praeterea si iam finitum constituatur

omne quod est spatium, si quis procurrat ad oras

ultimus extremas iaciatque volatile telum, 970

id validis utrum contortum viribus ire

quo fuerit missum mavis longeque volare,

an prohibere aliquid censes obstareque posse?

alterutrum fatearis enim sumasque necessest.

quorum utrumque tibi effugium praecludit et omne 975

cogit ut exempta concedas fine patere.

nam sive est aliquid quod probeat efficiatque

quo minus quo missum est veniat finique locet se,

sive foras fertur, non est a fine profectum.

hoc pacto sequar atque, oras ubi cumque locaris 980

extremas, quaeram: quid telo denique fiet?

fiet uti nusquam possit consistere finis

effugiumque fugae prolatet copia semper.

Praeterea spatium summai totius omne

undique si inclusum certis consisteret oris 985

finitumque foret, iam copia materiai

undique ponderibus solidis confluxet ad imum

nec res ulla geri sub caeli tegmine posset

nec foret omnino caelum neque lumina solis,

quippe ubi materies omnis cumulata iaceret 990

ex infinito iam tempore subsidendo.

at nunc ni mirum requies data principiorum

corporibus nullast, quia nil est funditus imum,

quo quasi confluere et sedes ubi ponere possint.

semper in adsiduo motu res quaeque geruntur 995

partibus <in> cunctis, infernaque suppeditantur

ex infinito cita corpora materiai.

Postremo ante oculos res rem finire videtur;

aer dissaepit collis atque aera montes,

terra mare et contra mare terras terminat omnis; 1000

omne quidem vero nihil est quod finiat extra.

est igitur natura loci spatiumque profundi,

quod neque clara suo percurrere fulmina cursu

perpetuo possint aevi labentia tractu

nec prorsum facere ut restet minus ire meando; 1005

usque adeo passim patet ingens copia rebus

finibus exemptis in cunctas undique partis.

Ipsa modum porro sibi rerum summa parare

ne possit, natura tenet, quae corpus inane

et quod inane autem est finiri corpore cogit, 1010

ut sic alternis infinita omnia reddat,

aut etiam alterutrum, nisi terminet alterum eorum,

simplice natura pateat tamen inmoderatum,

nec mare nec tellus neque caeli lucida templa

nec mortale genus nec divum corpora sancta 1015

exiguum possent horai sistere tempus;

nam dispulsa suo de coetu materiai

copia ferretur magnum per inane soluta,

sive adeo potius numquam concreta creasset

ullam rem, quoniam cogi disiecta nequisset. 1020

Tous les livres