Decretum Gratiani (page 10)
« Injustum videtur et impium, ut mancipia, quae fideles viri seu feminae pro redemtione animae suae Deo et sanctis ejus consecraverint, cujuscunque muneris pretio vel commutationis commercio iterum in saecularem servitutem redigantur, quum canonica auctoritas servos fugitivos tantummodi distrahi permittat.
Et ideo omnes rectores ecclesiarum summopere caveant, ne unius eleemosyna alterius peccatum fiat, et est absurdum, ut ecclesiastica dignitate servus decedens humanae
obnoxius sit servituti.
»
VII Pars.
Gratian. Item si rectores ecclesiae de rebus propriis tantumdem ecclesiae restituere voluerint, ecclesiasticas facultates libere dare possunt, et constabunt his, quibus datae fuerint, perpetua firmitate.
Unde in Agathensi Concilio, c. 49, legitur: C. LVI. Alienatio de rebus ecclesiae quomodo rata esse poterit.
Si quis qualibet conditione de rebus ecclesiae aliquid alienare praesumserit, si de suo proprio tantum ecclesiae contulerit, quantum visus est abstulisse, tum demum illud stare licebit.
VIII Pars.
Gratian. Item si servos ecclesiae libertate
episcopus donaverit, ea, quae in manumissione data illis fuerint, perpetua firmitate tenebunt, si tamen quantitatem canonibus praefixam data non excesserint.
Unde in eodem Concilio c. 7, legitur.
C. LVII. De eodem.
Si quos de servis ecclesiae benemeritos sibi episcopus libertate donaverit, collatam libertatem a successoribus placuit custodiri cum hoc, quod eis manumissor in libertatem contulerit.
Quod tamen jubemus viginti solidorum numerum et modum in terrula et vineola vel hospitiolo tenere.
Quod amplius datum fuerit post manumissoris mortem ecclesiae revocetur.
Gratian. Sed notandum est, quod servi ecclesiarum manumitti non possunt, non retento ecclesiastico patrocinio, nisi forte manumissor duos ejusdem meriti et ejusdem peculii ecclesiae conferre voluerit.
Unde in Concilio Toletano IV, c. 68, legitur.
C. LVIII. De episcopo, qui non retento patrocinio servos ecclesiae manumittit.
Episcopus, qui mancipium juris ecclesiae, non retento ecclesiastico patrocinio, manumitti desiderat, duo meriti ejusdem et peculii coram concilio ecclesiae, cui praeeminet, per commutationem subscribentibus sacerdotibus offerat, ut rata et justa inveniatur diffinitio commutantis.
Tunc etiam liberam manumissionem sine patrocinio ecclesiae concedere poterit, quia eum, quem libertati tradere disponit, jam juri proprio acquisivit.
§ 1. Hujusmodi autem liberto adversus ecclesiam, cujus juris exstitit, accusandi vel testificandi denegetur licentia.
Quod si praesumserit, placet, ut stante
commutatione in servitutem propriae ecclesiae revocetur, cui nocere conatur.
Gratian. Libertus enim (nisi venia impetrata) patronum in jus vocare non permittitur.
Unde in lib.
2 Digestorum, tit.
De in jus vocando, l. fin.: Si sine venia edicti impetrata libertus patronum in jus vocaverit, ex querela patroni vel supradictam poenam, id est quinquaginta aureos, dat, vel a praefecto urbis quasi inofficiosus castigatur, si inopia dignoscitur laborare.
§ 1. Si vero a collegio quis manumissus fuerit, non singulis, sed universitati reverentiam debet.
Unde in eodem libro, tit. eod. l. Sed si hac: Qui manumittitur a corpore aliquo, vel collegio,
vel civitate, singulos in jus vocabit.
Nam non est illorum libertus, sed reipublicae honorem habere debet.
Et si adversus rempublicam vel universitatem velit experiri, veniam edicti petere debet, quamvis actorem eorum constitutum in jus sit vocaturus.
§ 2. Si vero ingenuum princeps facit, patrono reverentiam non debet.
§ 3. In criminali vero causa, si libertus patronum in jus vocaverit, caput ejus et fortunas petiturus, ante litis exordium capite puniendus est.
Crimen vero laesae majestatis excipitur, vel si patronam illicito servi concubitu uti deprehenderit, quo casu etiam servo cum munere libertatis dominum accusare permittitur, sicut Cod. lib. 9, tit. de mulieribus, quae se propriis servis junxerunt, l. unica, imperator Constantinus constituisse
legitur: Si qua cum servo suo occulte rem habere detegitur, capitali sententiae subjugetur, tradendo ignibus verberone.
Sitque omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit officio copia nunciandi, sit etiam servo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur.
§ 4. In patronos etiam testificari non possunt, nisi in quibusdam casibus, in quibus etiam servi in dominos torqueri jubentur.
Unde in libro eod.
Codicis, tit. de quaestionibus, l. prima Impp.
Antoninus et Verus : C. LIX. De eodem.
Quaestionem de servis contra dominos haberi non oportet, exceptis adulterii criminibus, item fraudati
census accusationibus, et crimine majestatis, quod ad salutem principis pertinet.
§ 1. In ceteris autem, quanquam ea, quae servus contra dominum duxit, judicaturi sententiam formare non debeant, tamen, si aliis quoque probationibus fides veritatis investigetur, praescriptionis invidia evanescit.
§ 2. In pecuniariis vero causis ex inopia probationum servos contra dominum posse interrogari manifestum est.
C. LX. De eodem.
Item ibidem, l. secunda.
Insolitum est et grave exemplo, audiri servos adversus tutores vel matrem dominorum suorum, nisi tutelae agatur.
Gratian. Si vero libertus sua auctoritate a patrocinio ecclesiae recesserit, si admonitus redire contemserit, in servitutem revocabitur.
Unde in eodem Concilio Toletano IV, c. 70, legitur: C. LXI. De libertis ecclesiae, qui ab ejus patrocinio discedunt.
Liberti ecclesiae, qui ab ejus patrocinio discedentes quibuslibet personis adhaeserunt, si admoniti redire contemserunt, manumissio eorum irrita sit, quia per inobedientiae contemtum ingrati actione tenentur.
C. LXII. Revocentur in servitutem ecclesiarum liberti, qui contra ejus libertatem superbiunt.
Item ex Concilio Hispalensi II, c. 8.
Octava discussio agitata est de quodam Elisaeo ex familia Agabrensis ecclesiae, qui ab episcopo suo traditus libertati de libertate confestim ad contumaciae morbum transilivit, sicque per superbiam non solum ejusdem episcopi veneficis artibus salutem laedere voluit, sed etiam patronam ecclesiam libertatis immemor praedamnavit.
Adversus quem ingrati actio canonum et legum auctoritate juste dirigetur, scilicet, ut immeritae libertatis damno mulctatus ad servitutis nexum revocetur.
Talium enim status, qui contra episcopum suum vel patronam ecclesiam nituntur, decidi potius quam conservari convenit, ut quorum libertas perniciosa est sit salutifera servitus, et qui superbire noverunt adepta libertate, proditi discant obedire
subjecti.
C. LXIII. A patrocinio non discedant ecclesiae liberti ad sacros ordines promoti.
Item ex Concilio Toletano III, c. 6.
De libertis autem hoc praecipit sancta synodus, ut, si qui presbyteri vel diaconi ab episcopis facti sunt secundum modum quo canones antiqui dant licentiam, sint liberi, et tamen a patrocinio ecclesiae tam ipsi quam ab eis progeniti non recedant.
§ 1. Ab aliis quoque libertati traditi et ecclesiis commendati
patrocinio episcopi colligantur, et ne cuiquam donentur a principe hoc episcopus postulet.
Gratian. Non vero longinquitate temporis obscuretur conditio originis, tempore suae manumissionis scribant liberti professionem qua se profiteantur de familia esse ecclesiae, et ab ejus obsequio se nunquam recessuros.
Unde in Concilio Toletano VI, c. 9, legitur: C. LXIV. Professionem suae conditionis liberti ecclesiae faciant.
Longinquitate saepe fit temporis, ut non pateat conditio originis.
Unde jam decretum est in anteriori universalis concilii canone, ut professionem suam liberti ecclesiae debeant facere, qua profiteantur
se et de familiis ecclesiae esse, et ejus obsequium nunquam relicturos.
Unde his quoque nos adjicimus, ut quoties cursum vitae sacerdos impleverit, et de hac vita migraverit, mox, quum successor ejus advenerit, omnes liberti ecclesiae, vel ab eis progeniti chartulas suas in conspectu omnium debeant ipsi substituto pontifici publicare, et professiones *suas* in conspectu ecclesiae renovare, quatenus status sui vigorem et illi obtineant et obedientia eorum ecclesia non careat.
Si autem aut scripturas libertatis suae intra annum ordinationis novi pontificis manifestare contemserint, aut professiones renovare noluerint, vacuae et inanes chartulae ipsae remaneant, et illi originali
suae redditi sint perpetuo servi.
C. LXV. Nec liberti, nec eorum posteri a patrocinio discedant ecclesiae.
Item ex Concilio Toletano IV, c. 69.
Liberti ecclesiae, quia nunquam moritur eorum patrona, a patrocinio ejusdem nunquam discedant, nec posteritas quidem eorum, sicut priores canones decreverunt.
Ac ne forte libertas eorum in futura prole non pateat, ipsaque posteritas, *naturali ingenuitate obnitens*, sese ab ecclesiae patrocinio
non subtrahat, necesse est, ut tam hi liberti, quam ab eis geniti professionem episcopo suo faciant, per quam ex familia ecclesiae libertos effectos se esse fateantur, ejusque patrocinium non relinquant, sed juxta virtutem suam obsequium ei vel obedientiam praebeant.
Gratian. Pro remuneratione etiam impensi obsequii res ecclesiasticae utiliter possunt donari.
Unde in Concilio Toletano IV, c. 36, legitur: C. LXVI. Quae de rebus ecclesiae in remunerationem obsequii praestantur rata permaneant.
Quicunque *episcopi* suffragio cujuslibet aliquid ecclesiasticae utilitatis providerint, et pro eo quodcunque commodum in remunerationem promiserint, promissi solutionem eos exsolvere oportebit, ita ut *id* ad concilium provinciale
deferatur, ut eorum conniventia confirmaretur, quia (sicut Paulus ait) dignus est operarius mercede sua.
C. LXVII. Servi ecclesiarum in eorum dominium transferri possunt, qui ecclesiasticis utilitatibus deserviunt.
Item Gregorius lib.
II, Indict.
11, epist. 18, Theodoro Consiliario.
Ecclesiasticis utilitatibus desudantes ecclesiastica dignum est remuneratione gaudere, ut qui se voluntariis obsequiorum necessitatibus sponte subjiciunt digne nostris provisionibus consolentur.
Quia igitur *te* Theodorum virum eloquentissimum, consiliarium nostrum, mancipiorum cognovimus ministerio destitutum, ideo puerum nomine Acosimum,
natione Siculum, juri dominioque tuo dari tradique praecipimus, quem quoniam traditum ex nostra voluntate jam possides, hujus *te* necesse fuit scripti pro futuri temporis testimonio ac robore largitatis auctoritate fulciri, quatenus Domino protegente secure eum semper et sine ullius
retractationis suspicione, *quippe* ut dominus, valeas possidere.
Gratian. Miserationis quoque intuitu servi ecclesiarum libertate donari possunt.
Unde Gregorius Montanae et Thomae lib.
5, epist. 12: C. LXVIII. Miserationis et pietatis intuitu servi ecclesiarum possunt manumitti.
Quum redemtor noster, totius conditor creaturae, ad hoc propitiatus humanam voluerit carnem assumere, ut divinitatis suae gratia dirupto, quo tenebamur captivi, vinculo servitutis, pristinae nos restitueret libertati, salubriter agitur, si homines, quos ab initio natura liberos protulit, et jus gentium jugo substituit servitutis, in ea, in qua nati fuerant,
manumittentis beneficio libertate reddantur.
Atque ideo pietatis intuitu, et hujus rei consideratione permoti, vos Montanam atque Thomam, famulos sanctae Romanae ecclesiae, cui Deo adjutore deservimus, liberos ex hac die civesque Romanos efficimus, omneque vestrum vobis relaxamus servitutis peculium.
Et infra: § 1. Hanc autem manumissionis paginam Paterio notario scribendam dictavimus, et propria manu una cum tribus presbyteris prioribus et tribus diaconis pro plenissima firmitate subscripsimus, vobisque tradidimus.
Actum in urbe Romana.
Gratian. Item servi ecclesiarum publicis angariis non debent fatigari.
Unde in Concilio Toletano III, c. 2, legitur: C. LXIX. Servi ecclesiarum publicis angariis non fatigentur.
Ecclesiarum servos, et episcoporum, vel omnium clericorum, a judicibus vel actoribus publicis in diversis angariis fatigari dolemus.
Propter quod omne concilium a pietate gloriosissimi
domini nostri poposcit, ut tales deinceps ausus inhibeat, sed servi suprascriptorum officiorum in eorum usibus vel ecclesiae laborent.
Si quis vero judicum aut actorum clericum aut servum clerici vel ecclesiae in publicis ac privatis negotiis occupare voluerit, a communione ecclesiastica, cui impedimentum facit, efficiatur extraneus.
Gratian. Item pro alimonia pauperum, pro redemtione captivorum res sacras distrahi licet.
Unde Ambrosius ait lib.
II de officiis, c. 28: C. LXX. Res sacrae quibus ex causis alienari debeant.
Aurum ecclesia habet, non ut servet, sed ut eroget et subveniat in necessitatibus.
Quid opus est custodire quod nihil adjuvat?
An ignoramus, quantum auri atque argenti de templo Domini Assyrii
sustulerunt?
Nonne melius conflat sacerdos propter alimoniam pauperum, si alia subsidia desint, quam si sacrilegus contaminata asportet hostis?
Nonne dicturus est Dominus: Cur passus es tot inopes fame emori?
Et certe habebas aurum, unde ministrasses alimoniam.
Cur tot captivi deducti in commercium sunt, nec redemti, ab hoste occisi sunt?
Melius fuerat, ut vasa viventium servares quam metallorum.
His non posset responsum referri.
Quid enim diceres?
Timui, ne templo Dei ornatus deesset?
Responderet: Aurum sacramenta non quaerunt, neque auro placent quae auro non emuntur.
Ornatus sacramentorum redemtio captivorum est, et vere illa sunt vasa pretiosa, quae redimunt animas a morte.
Ille verus
thesaurus est Domini, qui operatur quod sanguis ejus operatus est.
Et post pauca: § 1. Nemo *enim* potest dicere cur pauper vivit?
Nemo potest queri quia captivi redemti sunt.
Nemo potest accusare quia templum Dei aedificatum est.
Nemo potest indignari quia humandis fidelium reliquiis spatia laxata sunt.
Nemo potest dolere, quia in sepulturis Christianorum requies defunctorum est.
In his tribus generibus vasa ecclesiae etiam initiata confringere, conflare, vendere licet.
Opus est, ut de ecclesia mystici populi forma non exeat, ne ad usus nefarios sacri calicis ministerium transferatur.
Ideo intra ecclesiam primum quaesita sunt vasa, quae initiata non essent, deinde comminuta, postremo
conflata, per minutas erogationes dispensata egentibus captivorum quoque pretiis profecerunt.
Quod si desunt nova et quae nequaquam initiata
videantur, in hujusmodi usus, quos supra diximus, arbitror omnia pie posse converti.
C. LXXI. Non parietes templi ornare, sed pauperibus providere gloria episcopi est.
Item Hieronymus ad Nepotianum de vita clericorum.
Gloria episcopi est pauperum inopiae providere; ignominia sacerdotis est propriis studere divitiis, Natus in paupere domo et in tugurio rusticano, qui vix milio et cibario pane rugientem saturare ventrem poteram, nunc similam et mella fastidio.
Item paulo inferius: § 1. Multi aedificant parietes, et columnas ecclesiae subtrahunt, marmora nitent, auro splendent laquearia, gemmis altare distinguitur, et ministrorum Christi nulla electio est.
Neque vero
mihi aliquis opponat dives in Judaea templum, mensam, lucernas, thuribula, patellas scyphos, mortariola, et cetera ex auro fabrefacta.
Tunc haec probabantur a Domino, quando sacerdotes hostias immolabant, et sanguis pecudum erat remissio peccatorum, quanquam haec omnia praecesserint in figura; scripta autem sunt propter nos, in quos fines saeculorum devenerunt.
Nunc vero, quum paupertatem domus suae pauper Dominus dedicarit, portemus crucem, et divitias lutum putabimus.
Item ibidem in extremo: § 2. Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiam fraudare sacrilegium est: accepisse *quod* pauperibus erogandum *sit* et esurientibus plurimis, vel cautum esse velle vel timidum, aut, quod apertissimi sceleris
est, aliquid inde subtrahere, omnium praedonum crudelitatem superat.
Item ejusdem ad Paulinum, de institutione monachi: § 3. Crates ille Thebanus, homo quondam ditissimus, quum ad philosophandum Athenas pergeret, magnum auri pondus abjecit, neque putavit, se simul posse et virtutes et divitias possidere.
Nos suffarcinati auro Christum pauperem sequimur, et, sub praetextu eleemosynae pristinis opibus incubantes, quomodo possumus aliena fideliter distribuere qui nostra timide reservamus?
Plenus venter facile de jejuniis disputat.
Non Hierosolymis fuisse, sed Hierosolymis bene vixisse laudandum est.
Gratian. Item largitate etiam episcopi stipendium
de rebus ecclesiae clericis dare licet, cujus professio sub precariae nomine fieri debet.
Unde in Concilio Toletano VI. c. 5: C. LXXII. Qui beneficium ab ecclesia accepit, ejus professionem nomine precariae faciat.
Saepe fit, ut proprietati originis obsistat longinquitas temporis.
Quapropter providentes decernimus, ut si quis clericorum stipendium de rebus ecclesiae cujusquam episcopi percepit largitate sub praecariae nomine debeat professionem scribere, ut nec per tentionem diuturnam praejudicium afferat ecclesiae, et quaecunque in usu perceperit debeat utiliter laborare, ut nec res divini juris videantur aliqua occasione negligi, et subsidium ab ecclesia, cui deserviunt, percipere possint clerici.
Quod si quis eorum contemserit facere, ipse se stipendio suo videbitur privare.
Gratian. Religionis quoque intuitu ea, in quibus ecclesia detrimentum non patitur, monasteriis tradi possunt.
Unde in Toletano Concilio III. c. 4. legitur: C. LXXIII. Licet religionis intuitu res ecclesiae alienare.
Si episcopus unam de parochianis ecclesiis suis monasterium dicare voluerit, ut in ea monachorum regulariter congregatio vivat, hoc de consensu concilii sui habeat licentiam faciendi.
Qui etiam, si de rebus ecclesiae pro eorum substantia aliquid, quod detrimentum ecclesiae non exhibeat, eidem loco donaverit, sit stabile.
Rei enim bonae statuendae sanctum concilium dat consensum.
C. LXXIV. Non ultra quinquagesimam partem rerum ecclesiae monasterio, quod constituit, episcopo licet conferre.
Item ex Toletano IX. c. 5.
Bonae rei dare consultum et praesentis habetur vitae subsidium, et aeternae remunerationis exspectare cernitur praemium.
Quisquis itaque episcoporum in parochia sua monasterium construere forte voluerit, et hoc ex rebus ecclesiae, cui praesidet, ditare decreverit, non amplius ibidem quam quinquagesimam partem dare debebit, ut, hac temperamenti aequitate servata, et cui tribuit competens subsidium conferat, et cui tollit damna gravia non infligat.
Ad ecclesiam vero, quae monasticis non informabitur regulis, aut quam pro suis magnificare
voluerit sepulturis, non amplius quam centesimam partem census ecclesiae, cui praesidet, ibidem conferre licebit, ea tamen cautela servata, ut unum tantummodo, quae placuerit, ex his duabus remunerationem assumat.
C. LXXV. Jure proprietatis res ecclesiae monasteriorum aedificiis tradere licet.
Item Gregorius lib.
II. Indict. 11. epist. 17. Gratioso subdiacono.
Religiosam vitam eligentibus congrua nos oportet consideratione prospicere, ne cujusquam necessitatis occasio aut desides faciat, aut robur (quod absit) conversationis infringat.
Idcirco praesenti tibi auctoritate praecipimus, quatenus domum positam in hac urbe, regione quarta, juxta locum, qui appellatur
*ad* gallinas albas, vel hortum juris sanctae Romanae ecclesiae, cui auctore Deo praesidemus, in qua Campana quondum uxor Patricii mansis dignoscitur, simul et hortum atque hospitia, quae intra eamdem domum janua concludit, *Florae abbatissae* debeas tradere proprietatis jure procul dubio possidendam, in qua domo monasterium *virginum*, ubi cum congregatione sua habitare possit, Christo, *queat* adjuvante construere, et tam ipsa quam quae in ejus loco honoreque successerit praedictam domum et hortum cum omnibus ad se pertinentibus (sicut diximus) quieto inconcussoque jure a nobis pietatis consideratione concessa valeat possidere.
Gratian. Ecce ostensum est, quomodo res ecclesiae
sine culpa dari possunt, et constare his, quibus datae fuerint.
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
I Pars.
Nunc quaeritur, si ante tempus suae ordinationis nihil habere videbantur, quid de his fieri debeat, quae post ordinationem suam invenisse noscuntur.
De his ita statutum est in Concilio Carthaginensi III, c. 49.: C. I. De his, qui, primum nihil habentes, tempore suae administrationis aliqua acquirunt.
Placuit, ut episcopi, presbyteri, diaconi, vel quicunque clerici, qui nihil habentes ordinantur, et
tempore episcopatus vel clericatus sui agros vel quaecunque praedia nomine suo comparant, tanquam rerum dominicarum invasionis crimine teneantur, nisi admoniti ecclesiae eadem *ipsa* contulerint.
Si autem ipsis proprie aliquid liberalitate alicujus vel successione cognationis obvenerit, faciant inde quod eorum proposito congruit.
Quod si a suo proposito retrorsum exorbitaverint, honore ecclesiastico indigni tanquam reprobi judicentur.
C. II. De ministris, qui nulla ecclesiae occasione, sed sui utilitate aliqua acquirunt.
Item ex Concilio Toletano IX, c. 4.
Quicunque de sacerdotibus vel ministris pro sui utilitate atque amicitia, vel *praestatione, aut* quocunque modo, aut per scripturae seriem aliquid
meruerint a quolibet percipere, in rebus ecclesiae non poterit numerari, sed quod exinde voluerint facere ipsorum voluntatis arbitrio subjacebit.
Quod si hoc post eorum mortem inordinatum fortasse remanserit, ecclesia, cui praefuit vel minister exstitit, hoc sibi in perpetuum vendicabit.
Gratian. Ecce quod illa, quae non ex officio ecclesiastico, sed ex aliqua praestatione suae utilitatis lucratus est, potest dare quibus voluerit.
II Pars.
§ 1. Sed quaeritur de his, quae sibi communiter cum ecclesia vel sequestratim pro remedio animae offeruntur, vel de tertia parte, quam de rebus parochialium ecclesiarum sibi debitam accipit, si ea poterit dimittere quibus voluerit.
De his ita diffinitur in Concilio Agathensi c. 6: C. III. De pontificibus, quibus ab extraneis vel cum ecclesia, vel sequestratim aliquid dimittitur.
Pontifices, quibus in summo sacerdotio constitutis ab extraneis aliquid aut cum ecclesia, aut sequestratim *aut* dimittitur, aut donatur (quia hoc ille, qui donat, pro redemtione animae suae, non pro commodo sacerdotis offerre probatur), non quasi suum proprium, sed quasi dimissum ecclesiae inter facultates ecclesiae computabunt, quia justum est ut sicut sacerdos habet quod ecclesiae dimissum est, ita et ecclesia habeat quod relinquitur sacerdoti.
§ 1. Sane quidquid per fideicommissum aut sacerdoti,
aut ecclesiae fortasse dimittitur, cuicunque alii postmodum profuturum, id inter facultates suas ecclesia computare aut retinere non poterit.
C. IV. Episcopus tertiam partem sibi debitam ecclesiae relinquere poterit.
Item ex Concilio Toletano IX, c.
Episcopus, si tertiam partem, quam de rebus parochialium ecclesiarum *sanctione paterna* sibi debitam novit, *aut ipsi* ecclesiae, cujus res esse patebit, aut alteri ecclesiae, *quam elegit* conferre decreverit, *et* licitum maneat, et irrevocabile robur ejus sententia ferat.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod autem quaeritur, si de suis et ecclesiae rebus aliqua acquisisse noscuntur, cui proveniant?
ita diffinitur in eodem Concilio Toletano IX, c. 4:
C. I. De his, qui de suis et ecclesiae rebus aliqua acquisisse noscuntur.
Sacerdotes, vel quicunque illi sunt, quibus ecclesiasticorum rerum cura commissa est, quaecunque administrationis suae tempore emerint, si de rebus propriis vel vile vel earum habuerint, ad ecclesiae nomen, cui praesunt, chartarum conficere instrumenta procurent, non enim convenit, ut ecclesia quem suscepit extraneum efficiat in alieno divitem, et in suo retineat fraudatorem.
§ 1. Hi vero, qui
suarum rerum noscuntur habere compendium, ex omni re, quam post ordinationis suae diem visi sunt acquisisse, sive nulla sive aliqua sint instrumenta confecta, compensatione tam juris sui quam ecclesiasticorum rerum habita, si se utriusque rei quantitas exaequaverit, inter ecclesiam et decentis heredes aequo jure conquisitio pertinebit.
Gratian. Si quis vero pro compendio suarum rerum ecclesiae rebus detrimentum intulerit, vel si occasione rerum ecclesiasticarum in rebus propriis detrimentum passus fuerit, vicissim qui lucrum sentiunt detrimentum patientibus resarcient.
Unde in Concilio Bracarensi III. c. 8. legitur: C. II. Resarciantur detrimenta sacerdoti vel ecclesiae, quae alterius occasione alter senserit.
Quicunque sub hoc neglectu res divinas laborare distulerit, placito speciali distringendus est, qualiter si de rebus seu augmentis ecclesiae quaestum laboribus suis proprie auxit, et ex hoc ecclesiasticis rebus aut neglectum laboris exhibuit, aut minorationem vel perditionem induxit, quicquid in rebus ecclesiae minuit illi restituat, ex cujus rebus atque suffragiis suos convictus fuerit ampliasse labores.
Quod si aliquid pro utilitatibus ecclesiae aut substantiae expendit, aut dispendii vel perditionis quippiam pertulerit, si hoc comprobari potuerit, totum illi a rebus ecclesiae ejusdem reformabitur,
pro cujus utilitate id expendisse probatur.
Gratian. Si vero de rebus ecclesiae tantummodo aliqua acquisisse noscuntur, et ad nomen ecclesiae instrumenta debent componere, nec aliquibus poterunt illa donare.
Unde in Agathensi Concilio c. 54. legitur : C. III. De his, quae sacerdotes emunt, ad ecclesiae nomen scripturam faciant.
Presbyter, dum dioecesim tenet, de his, quae emerit, ad ecclesiae nomen scripturam faciat, aut ab ejus, quam tenet, ecclesiae ordinatione discedat.
QUAESTIO V.
GRATIANUS.
I Pars.
Testamenta vero non licet eis conficere,
nisi rebus propriis.
Unde Gregorius scribit Deusdedit Episcopo, lib.
X. epist. 42: C. I. Quomodo de rebus ecclesiae liceat testari sacerdobus.
Nulli dubium est, quia sicut sacerdotibus res in episcopatu acquisitas nulla est alienandi licentia, ita de his, quas ante habuerint, quicquid judicare voluerint non vetantur.
Itaque fraternitatem tuam tempore, quo ad nos fuit, questam esse recolimus
quaedam mobilia, quae Constantius decessor vester Luminosae ancillae Dei, filiae fratris sui, testamenti serie legati titulo reliquit, jam episcopus acquisisset, decrevisseque nos, ut, si hoc constaret, nullum ex his ecclesia vestra praejudicium pateretur.
Quod et vos oportet recolere, et molestiam aliquam praedictae ancillae Dei non facere, nec ei sine cognitione de his, quae possidet, quidquam auferre.
C. II. De eodem.
Idem lib.
IV. epist. 22. Cypriano diacono.
Obitum Theodori episcopi dilectionem tuam jam credimus cognovisse.
Sed quia ipse testamentum dicitur condidisse, subtiliter te ne quid de rebus ecclesiae suae consumsisset oportet inquirere.
Et
siquidem eum exinde aliquid incongrue minuisse didiceris, ita age, ut res *ipsae* ab eo, cujus interest, modis omnibus reparentur.
C. III. Quae monasteriis ab episcopis conferentur revocari non debent.
Item Gregorius Mariniano Episcopo Ravennati, lib.
V. epist.
Quia Joannes quodam decessor tuus, dum viveret, saepius a nobis expetiit, ut ea, quae in monasterio illo contulerat, quod juxta ecclesiam S. Apollinaris ipse construxerat, nostra debuissemus auctoritate firmare, et nos facturos hoc esse promisimus, fraternitatem vestram necessario duximus adhortandam, ut nihil de his, quae illic contulit
atque constituit, aliquo modo patiatur imminui, sed omnia firma studeat stabilitate servari.
Hujus igitur monasterii et collatarum illic rerum quia in testamento, quod condidit, fecisse noscitur mentionem, sciendum vobis est, non ea nos ideo confirmasse, quoniam ejus supremam sequimur voluntatem, sed quia ei hoc (sicut diximus) viventi promisimus.
Haec itaque sic sollicite fraternitas vestra implere festinet, quatenus et quae in suprascripto monasterio constituit, et a nobis sunt firmata serventur,
et illa, quae in damnum dari vel fieri per testamentum suae decrevit ecclesiae, nullam, prohibente *nempe* lege obtineant firmitatem.
C. IV. Quae ante suam ordinationem, vel post, hereditaria successione acquisivit episcopus, cui vult derelinquat.
Item ex Concilio Hispalensi.
Fixum abhinc et perpetuo mansurum esse decrevimus, ut episcopus res sui juris, quas *aut* ante episcopatum, aut certe in episcopatu hereditaria successione acquisivit, secundum auctoritatem canonicam quidquid vult faciat, et cui vult conferat, Postquam autem episcopus factus est, quascunque res de facultatibus ecclesiae aut suo, aut alterius nomine *qualibet conditione* comparavit,
decrevimus, ut non in propinquorum suorum, sed *in* ecclesiae, cui praeest, jura deveniant.
Gratian. De rebus vero ecclesiasticis testari licet episcopo, si tantundem de propriis restituat.
Unde in Agathensi Concilio c. 51, statatum est: C. V. Quomodo possunt esse rata quae de ecclesiae proprietate testamento legantur.
Si episcopus condito testamento aliquid de ecclesiastici juris proprietate legaverit, aliter non valebit,
nisi tantumdem de juris proprii facultate suppleverit.
II Pars.
Gratian. Sed si episcopus vel quilibet ex gradu ecclesiastico intestatus defunctus fuerit, nec aliqui inventi fuerint, qui jure cognationis ei succedant, ecclesia sua ei succedat in integrum, nec licebit alicui aliqua ex rebus ejus praesumere.
Unde in Tarraconensi Concilio c. 12 statutum est: C. VI. Episcopo intestato ecclesia succedat in integrum.
Sicubi defunctus fuerit episcopus intestatus, post defunctionem ejus a presbyteris et diaconis de rebus ipsius inventarium fideliter conscribatur a minimo usque ad maximum, id est de utensilibus vel *de* omni supellectile, ita tamen, ut si quis exinde vel praesumsisse aliquid, vel occulte fuerit
tulisse convictus secundum furti tenorem restituat universa.
C. VII. De eodem.
Item ex Concilio Triburiensi .
Quicunque ex gradu ecclesiastico sine testamento et sine cognatione decesserit, hereditas ejus ad ecclesiam, ubi deservivit, devolvatur.
Similiter de sanctimonialibus.
CAUSA XIII.
GRATIANUS.
Dioecesani cujusdam baptismalis ecclesiae, cladibus bellorum pressi, hostili metu compulsi, domicilia sua transtulerunt in aliam dioecesim, praedia tamen antiqua non desierunt colere; coeperunt persolvere decimas illi ecclesiae, in cujus dioecesim transierunt, et apud eam sibi elegerunt sepulturas.
Transactis quinquaginta annis clerici, quibus quondam persolverant decimas, coeperunt movere quaestionem in eos, qui ab istis accipiunt primitas et decimas; veniunt ad causam * .
Modo primum quaeritur, si illi, quorum domicilia sunt in dioecesi hujus baptismalis ecclesiae, debeant persolvere decimas illi ecclesiae, et celebrare
suas exsequias apud eam ecclesiam, in qua quondam haec fiebant a parentibus eorum?
* Secundo, an praescriptione temporis jus percipiendi decimas et funerandi tollatur?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod priori ecclesiae haec omnia jure persolvenda sint, actores his argumentis probare contendunt.
Constat unamquamque baptismalem ecclesiam habere dioecesim sibi legitime assignatam, sicut et parochiales ecclesiae habent parochias sibi distributas.
Unde Dionysius Papa Severo Episcopo, ep. II.: C. I. Singuli sacerdotes proprias debent habere ecclesias.
Ecclesias singulas singulis presbyteris dedimus; parochias et coemeteria eis divisimus, et unicuique jus proprium habere statuimus, ita videlicet, ut nullus alterius parochiae terminos aut jus invadat, sed sit unusquisque suis terminis contentus, et taliter ecclesiam et plebem sibi commissam custodiat, ut ante tribunal aeterni judicis ex omnibus sibi commissis rationem reddat, et non judicium, sed gloriam pro suis actibus accipiat.
Gratian. In dioecesi autem designata, quaecunque praedia coluntur, proventus decimationum baptismali ecclesiae assignatus debet solvi.
Quia ergo praedia haec
intra terminos nostrae dioecesis continentur, et proventus decimationum nobis legitime assignatus, nostrae ecclesiae persolvendus est.
II Pars.
§ 1. His ita respondetur: Decimae a Deo constitutae sunt per Moysen, ut persolverentur a populo filiis Levi pro ministerio, in quo deserviebant ei in tabernaculo.
Non accipiebant filii Levi decimas, nisi ab eis, pro quibus offerebant preces et sacrificia.
Quia ergo nos servimus Domino in tabernaculo, offerendo pro istis preces et sacrificia, et ipsi debent nobis persolvere decimas et primitias.
§ 2. Item quum, decimae darentur filiis Levi, non electione offerentis persolvebantur, ut contemto Levita, qui secum erat, ipse eligeret cui vellet decimas dare.
Nam dictum est: Levita, qui tecum moratur et intra muros tuos
habitat, comedet eas.
Ideo ex singulis tribubus civitates ad habitandum acceperunt, ut unaquaeque tribus illis persolveret decimas, qui secum erant.
Nam Moyses praecepit filiis Israel, sicut legitur in Deuteronomio: In loco, quem elegerit dominus Deus vester, ut sit nomen ejus in eo, illuc omnia, quae praecipio, conferetis holocausta, et hostias, et decimas, ac primitias manuum vestrarum, et quidquid praecipuum est in muneribus vestris, quae vovistis Domino.
Ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos et filii et filiae vestrae, famuli et famulae, atque Levita, qui in urbibus commoratur.
Neque enim habet aliam partem atque possessionem inter vos.
Et infra: § 3. Decimam frumenti, vini et olei, tui, primogenita armentorum et pecorum, et omnia, quae
voveris, et sponte offerre volueris, et primitias manuum tuarum coram Domino Deo tuo comedes ea in loco, quem elegerit Dominus Deus tuus, tu, et filius tuus, et filia tua, servus et famula, atque Levita, qui manet in urbibus tuis.
§ 4. Quia ergo nos intra muros urbis istorum sedemus, et eis habitatatione juncti sumus, rite ab eis decimas accipimus.
Item ait Propheta: Producens foenum jumentis, et herbam servituti hominum.
Foenum et herba ex terra producitur: sed quibus?
jumentis irrigantibus eam, id est hominibus colentibus eam, et in hoc servientibus ipsi.
Item Apostolus: Communicet autem is, qui catechizatur verbo, ei qui se catechizat, in omnibus bonis.
Hoc Galatis.
Corinthiis autem probat specialiter sibi deberi sumtus, qui eis spiritualia ministravit, dicens: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si nos carnalia vestra metamus?
Item: Si alii potestatis vestrae participes sunt, quare non potius nos?
Item: Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit?
Nos plantavimus vineam, et vos vultis fructus ejus edere?
Item praecepit Dominus per Moysen, ut nemo mittat falcem in alienam messem.
Haec messis nostra est, et vos vultis falcem in eam mittere?
Item: Non alligabis os bovi trituranti.
Nos sumus boves triturantes: vos vultis, alligare os nostrum et de nostra tritura victum vobis quaeritis?
Item Apostolus: Qui altario serviunt de altario vivant.
Sed numquid de eo, cui non serviunt?
Item: Qui in sacrario operantur cum sacrario participant.
Sed numquid cum illo, in quo non operantur?
Nos servimus altario, vos ei participare vultis, nos vero vacuos et inanes dimittere quaeritis?
Item: Apostolus: Laborantem agricolam oportet primum accipere de fructibus suis: vos autem contra quaeritis?
Nos sumus agricolae laborantes, vos primum vultis percipere de fructibus nostris?
imo non primum, quia nec ultimum nobis relinquere vultis.
A
prioribus enim incipientes paulatim serpitis, et totum usurpare contenditis, ut pro vobis videatur dictum: frustatim lupus comedit agnum.
Item: Quis militat stipendiis suis unquam?
quis pascit gregem, et de lacte ejus non edit?
Nos militamus: et vos stipendia nostrae militiae vobis quaeritis?
Nos gregem pascimus: et vos lac ejus et lanam accipere vobis vultis?
Sapere est de alieno labore victum quaerere, si sapere est velle quod non possis.
§ 5. Item Dominus dixit discipulis suis: In quacunque domum intraveritis, in eadem manete, edentes et bibentes quae apud illos sunt.
Quum autem intraveritis, primum dicite: Pax huic domui.
Nos domum hanc ingressi sumus, et ei pacem obtulimus: vos autem quasi otiosi alieno cibo pasci gaudetis?
Videte, ne in
vos vertatur illud: Vide quid faciat otium et cibus alienus.
§ 6. Item Propheta: Sumite psalmum et date tympanum.
Isti a nobis sumunt psalmum: et vos ab eis quaeritis tympanum?
§ 7. Item Leo IV: De decimis non tantum nobis, sed etiam majoribus nostris justo ordine visum est plebibus tantum, ubi sacrosancta baptismata dantur, debere dari.
§ 8.
Quibus autem plebibus debentur?
illis, a quibus baptisma accipiunt, an aliis?
Nos eos baptizamus, et vos ab eis decimas sumitis?
Honesta ista interpretatio est: utinam inveniatis qui sic pro vobis intepretentur!
Quia ergo nos rigamus populum hunc, imbrem doctrinae ei ministrantes, quia colimus eum vomere praedicationis, corda ejus ad fidem aperientes, si non vultis sinere, vel patiamini nobis eum fructificare, et qualia vobis fieri non vultis nobis inferre cavete, ne, si pergitis dicere quae vultis, audiatis quae non vultis.
III Pars.
§ 9. Ad haec: Callida quidem et multiplici argumentatione jura nostra auferre contenditis, ita ut, si fides verbis adhiberetur, non verba pro verbis, sed res pro verbis reportaretis.
Sed, Deo propitio, si verba dedistis, verba recipietis.
§ 10.
Arguitis nos,
quod ea, quae vobis debentur, subripere quaerimus, quia nostra persequimur.
Sapienti quidem et philosophico ore prolata sententia; suum persequi estne aliena rapere?
Unde ad vos haec sententia manavit, nisi quia tanto ardore nostra concupiscitis, ut vestra putetis vobis auferri, quum nos nostra consequimur?
Unde, quum causa nostra debitum finem sortita fuerit, exclamabitis: Ah miser, crucior tantum bolum esse ereptum ex faucibus.
Sed videte, ne damnum effusi unguenti vobis recompensare quaeratis.
Constituistis vos plantatores vinearum, fossores agrorum, trituratores arearum, rigatores camporum, et multa alia hujusmodi officia vobis assumsistis, et debita vobis obsequia a nobis subtrahi conquesti estis.
Sed vos non negamus quod vestrum est.
Bovi trituranti
paleae et tegumenta servantur.
Sint haec vobis, et grana nobis relinquite.
Pastinatores vinearum, fossores agrorum rigatores camporum, frituratores arearum diurna mercede accepta, provenientes fructus dominis relinquunt.
Vos ergo recepta mercede vestri operis in quotidianis oblationibus, et aliis obsequiis, quae pro spiritualibus, quae a vobis accipiunt, quotidie deferuntur, provenientes fructus decimationum et primitiarum nobis relinquite.
§ 11.
Item praecepit Dominus discipulis suis, ut comederent et biberent ea, quae apud auditores suos erant, sed non jussit eis, ut dominos de domibus suis ejicerent, et rebus suis spoliarent.
Non facile invenietis qui tales hospites libenter suscipiant.
Mus in pera, ignis in sinu, serpens in
gremio male suos remunerant hospites.
Unde in proverbiis dicitur: Qui serpentem in sinu nutrit, percutietur ab eo.
Tales inveniatis vobis hospites, quales nobis esse vultis.
Non sufficit vobis edere et bibere quae in domo nostra sunt, dum quotidianos fructus oblationum percipitis, ex quibus victum et vestitum habeatis, quibus cum Apostolo debetis esse contenti; sed non vultis, quia imitatores ejus non estis, sed potius nos de domo nostra expellere, et rebus nostris nos penitus exspoliare contenditis, dum
nec etiam eorum decimationes nobis relinquere vultis.
§ 12.
Ut autem universaliter omnia colligantur, cuncta, quae pro vobis inducta sunt, sive de laborante agricola, sive de eo, qui suis stipendiis non militat, ad hunc articulum deferimus, ut fructum vestri operis, quem adeo recipere contenditis, in oblationibus et quotidianis obsequiis istorum recipiatis, decimationes vero eorum, quae nobis debentur, intactas nobis relinquite, ne, dum quaeritis usurpare quod vestrum non est, justa animadversione etiam illud cogamini amittere, quod vobis aliquo modo videbatur competere.
§ 13.
Quod autem haec decimationes nullo jure vobis debeantur, facile probamus.
Dicitur enim in quodam concilio: Si quis laicus, vel clericus, sive utriusque sexu persona proprietatis suae loca, etc.
sicut in eodem capitulo in causa monachorum notata inveniuntur.
Si ergo laicus, vel clericus, vel quaelibet persona, loca suae proprietatis vendens aut donans, proventum decimationum ab ecclesia, cui legitime assignatus est, nullo modo potest abstrahere, nec isti de dioecesi ad dioecesim transeuntes decimas suorum praediorum, quae intra terminos nostrae parochiae continentur, nobis auferre possunt.
Quantum enim ad jus percipiendarum decimarum attinet, idem est possessorem de dioecesi ad dioecesim transire, quod possessionem de dioecesano ad dioecesanum transferre.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Ad haec: Decimationes istae, etsi jure vobis debentur, ut asseritis, tamen tricennalis objectio vobis silentium imponit.
Omnis enim possessio tricennaria praescriptione tollitur, vel quadragenaria (sicut possessiones religiosarum domorum) vel centenaria, sicut praedicta sanctae Romanae Ecclesiae
Unde Gelasius Papa ait episcopis Siciliae. ep. II. c. 2: C. I. Quae triginta annis ab episcopis possidentur jure ab eis vendicantur.
Facultates ecclesiae, nec non et dioeceses, *si* quae ab aliquibus possidentur episcopis, jure sibi vendicent, quod tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum ita emanavit auctoritas,
ut ultra XXX. annos nulli liceat pro eo appellare, quod legum tempus exclusit.
Gratian. At illi econtra: Cujus auctoritate nobis silentium imponitis, ejusdem auctoritate vestra ora claudimus.
Ait enim idem Gelasius: Nulla praesumtione statum parochiarum, etc. Si ergo temporalis objectio dioecesim semel constitutam divellere non potest, patet, quod nec vobis patrocinabitur, ut, statutum parochiae nostrae mutantes, decimationes nobis quondam legitime assignatas vindicabili usurpatione
vobis vendicetis.
Quomodo autem distinguendae sint haec auctoritates, in causa monachorum invenietur.
II Pars.
§ 1. Nunc autem quaeritur de jure funerandi, quae harum ecclesiarum habeat jus tumulandi istos?
sicut Hieronymus scribit, conjugati in uno sepulcro videntur esse ponendi.
Ait enim:
C. II. In sepulcro parentum suorum filii sunt collacandi.
Ebron dicitur esse civitas quatuor virorum, quia in ea sepulti sunt tres patriarchae, in spelunca duplici cum tribus uxoribus suis, id est Abraham et Sara, Isaac et Rebecca, Jacob et Lia, praeter ipsum Adam et Evam uxorem suam.
Tobias dicit ad filium suum: Quum acceperit Deus animam meam corpus meum sepelies, et honorem habebis matri tuae
omnibus diebus vitae ejus, et quum ipsa compleverit tempus suum, sepelias eam juxta me in uno sepulcro.
Ibidem: § 1. Quos conjunxit unum conjugium conjungat unum sepulcrum, quia una caro sunt, et quos Deus conjunxit homo non separet.
C. III. Item Augustinus .
III Pars.
Unaquaeque mulier sequatur virum suum, sive in vita sive in morte.
Item Gregorius: § 1. Soror B. Benedicti sepulta est in sepulcro, quod ipse sibi praeparaverat, ut quorum mens una fuit semper in Domino, eorum quoque corpora sepultura non separaret.
Gratian. Item Joseph, mortens in Aegypto, rogavit fratres suos, ut tempore visitationis suae ossa sua
secum deferrent, et in sepulcro patrum suorum ea collocarent.
§ 1. Item, dictum est Prophetae, qui contra praeceptum Domini comederat in Bethel: Non inferetur cadaver tuum in sepulcrum patrum tuorum.
§ 2. Item. De nonnullis legitur in libro Regum: Obiit et appositus est ad patres suos, hoc est in sepulcro patrum suorum.
§ 3. Item. In Novo Testamento B. Pilippus legitur aedificasse sibi sepulcrum, in quo ipse et filiae ejus quieverunt.
§ 4. Item. B. Severus Ravennatum archiepiscopus tumulum fieri jussit, in quo se, et uxorem, et filiam collocavit.
§ 5. His omnibus exemplis colligitur, quod in sepulcris
parentum corpora filiorum collocanda sunt.
Quia ergo parentes istorum apud priores ecclesias sepulti sunt, et hi apud easdem debent tumulari.
§ 6. Econtra Adam ut asseritis, in civitate Arbae tumulatus est.
Sed nunquid omnes filii ejus sepulti sunt ibi?
tanta multitudo humani generis tam brevi tumulo non tam facile potest includi.
§ 7. Item Abraham ibi sepultus est.
Sed numquid Ismael, et Madai, et alii, quos de Cethura genuit, ibi sepulti sunt?
§ 8. Item Isaac ibi sepultus est.
Sed numquid Esau cum eo tumulatus est?
§ 9. Item Jacob ibi collocatus est.
Sed numquid aliquis filiorum ejus praeter Joseph ibi sepultus est?
Rachel quoque non in Ebron, sed juxta Bethleem tumulata legitur.
Exemplo igitur istorum liquet, quod liberum est filiis sepeliri in sepulcris patrum
suorum, et liberum est eis alibi pro locorum et temporum opportunitate corpori suo hospitium invenire.
Non ergo hoc exemplo isti coguntur sepeliri in sepulcris patrum suorum.
§ 10.
Item, quae legibus definita sunt mutare non licet.
Quae autem legibus expressa non sunt arbitrium sequuntur humanae voluntatis.
At legibus definitum est, quibus decimae sint persolvendae, et ideo danti mutare non licet.
Ubi autem quisque tumulandus sit, legibus expressum non est, et ideo in voluntate tumulandi consistit.
Unde B. Gregorius ait : C. IV. Ultima voluntas defuncti servari debet.
Ultima voluntas defuncti modis omnibus conservari debet.
IV Pars.
Gratian. Quod de libero et non de
servo intelligendum est.
Servus enim testamenti paginam condere non potest.
Unde Gelasius Papa scribit Honorio Episcopo: C. V. Servus testamentum facere non potest.
Illud etiam sinceritatem tuam volumus non latere, ad nos fuisse perlatum, quod Ampliatus conductor, quem non solum servum constat esse ecclesiae, sed ita ejus rationibus a multis temporibus implicatum, ut, etiam, si esset ingenuus, donec ratiocinia cuncta deduceret, modis omnibus obnoxius haberetur, ausu temerario molitus fuerit condere paginam testamenti, cujus omne peculium ecclesiastico juri
legibus non dubitetur obstrictum.
Quapropter his praesumtionibus vice nostra tua fraternitas contradicat, nec fieri prorsus aliqua surreptione permittat.
Ac si eidem quidquam humanitus forte contigerit, quia grandaevus esse memoratur, mox ejus sine dilatione substantiam praecipiat humanitas tua filiis ejus duntaxat, quibus patrimonium probatur esse commissum, sub fideli descriptione contradi, donec universis temporibus, quibus hoc patrimonium gubernasse cognoscitur, partes dominicas reddere cogantur indemnes.
V. Pars. Gratian. Quia ergo secundum Gregorium ultima voluntas defuncti conservanda est, pro istorum voluntate corpora eorum sunt tumulanda, non pro arbitrio vestrae dispositionis.
Item in Triburiensi Concilio legitur : C. VI. Ubi quisque decimas persolverit, ibi sepulturam eligere debet.
Ubicunque temporum vel locorum facultas tuterit, apud majorem ecclesiam, ubi sedes est episcopi, sepulturae celebrentur.
Si autem propter temporis vel loci asperitatem hoc difficile fuerit visum, apud ecclesiam, *in* qua religiosorum canonicorum, vel monachorum, vel sanctimonialium religiosa congregatio communiter degerit, sepeliatur.
Si autem et hoc ineptum visum fuerit, ubi quis decimas persolvebat vivus, ibi sepeliatur et mortuus.
Gratian. Quia ergo decimam nobis persolvebat vivus, et apud nos sepeliendus est mortuus.
Item, si
quis de provincia ad provinciam transiret, et ibi domicilium sibi collocaret, liber factus a ditione prioris judicis, jurisdictioni illius judicis subjiceretur, in cujus provincia sedem sibi eligeret.
Quia ergo isti a vestra dioecesi in nostram transierunt, liberi a vestra ditione nostro juri subjiciuntur.
Nostrum est ergo jus funerandi eos.
Sed objicitur illud Melchiadis Papae: C. VII. Propria temeritate sepulturam parentum relinquere non licet.
Placuit per omnia magno concilio, ut nullus proprii arbitrii temeritate aliam ecclesiam, nisi cui
usus antiquorum parentum canonica institutione subjacere perhibetur, sepulturae causa adire procuret,
nisi infirmitatis causa praepeditus in aliam fuerit regionem quolibet negotio progressus.
Ad haec, si quis praelatus contra hoc agere sategerit, ecclesiastico vinculo se subdi cognoscat.
Gratian. Sed aliud est ex temeritatis superbia usum antiquorum parentum non sequi, atque aliud rationabili occasione novam sibi sepulturam eligere.
Contra Melchiadis Papae auctoritatem nititur qui superbia vel odio ductus, sive vanis persuasionibus aut variis munusculis illectus, sepulturam parentum suorum sequi contemnit.
Secundum Gregorium autem liberam habet voluntatem qui certae rationis causa novum suo corpori quaerit hospitium.
§ 1. Vel, ut quidam distinguunt, libera est ultima voluntas cujusque, non in sepultura sibi eligenda, sed in testamento
conficiendo.
Unde et testamentum appellatur, quia eo quisque libere testatur quod post suum decessum de propriis rebus fieri velit.
§ 2. Sed non videtur libera testatoris voluntas, quum secundum Augustinum pro numero filiorum debeat fieri testamentaria distributio facultatum, veluti, si quis habet unum filium, Christum putet alterum; si vero duos, Christum faciat tertium, et sic per ordinem.
Et secundum Leonem quisque medietatem eorum, quae Christo testatur, ecclesiae jubetur relinquere, apud quam fidei sacramenta suscepit.
Sed illud Augustini non est jubentis, sed dehortantis, ne quis iratus filium suum exheredaret, atque totum Christo relinqueret.
Ait enim in serm.
II. de vita clericorum: C. VIII. Pro numero filiorum pars hereditatis Deo offeratur.
Si quis irascitur filio suo, et moriens exheredat eum, si viveret, non eum placarem?
non ei filium reconciliare deberem?
Quomodo ergo cum filio suo volo ut habeat pacem, cujus appeto hereditatem?
Sed plane sic faciat quod saepe hortatus sum.
Unum filium habet: putet Christum alterum; duos habet: putet Christum tertium; decem habet: Christum undecimum faciat, et suscipio.
Gratian. Hac nimirum auctoritate mensura testatori praefigitur, non quam cogatur exsolvere, sed quam prohibetur transcendere.
VI. Pars. § 1. Oblationes ergo defunctorum qui reddere noluerit excommunicetur.
Unde in Carthagiensi Concilio IV. c. 95.: C. IX Excommunicentur qui defunctorum oblatione ecclesiis negant.
Qui oblationes defunctorum aut negant ecclesiis, aut difficulter reddunt, tanquam egentium necatores excommunicentur.
C. X. Ut infideles ejiciantur ab ecclesiis, qui defunctorum oblationes retinent.
Item ex Concilio Vasensi I., c. 4.
Qui oblationes defunctorum retinent, et ecclesiis tradere demorantur, ut infideles sunt ab ecclesia abjiciendi, quia usque ad inanitionem fidei pervenire certum est hanc pietatis divinae exacerbationem, quia et fideles de corpore recedentes votorum *suorum* plenitudine, et pauperes consolatu
alimoniae et necessaria sustentatione fraudantur.
Hi enim tales quasi egentium necatores, nec credentes judicium Dei habendi sunt.
Unde et quidam Patrum hoc scriptis suis inseruit, congruente sententia, qua ait: Amico quippiam rapere furtum est, ecclesiam vero fraudare sacrilegium.
C. XI. Qui oblata ecclesiis aut testamento relicta retinere praesumserint excommunicentur.
Item ex Concilio Agathensi, c. 4.
Clerici vel saeculares, qui oblationes parentum aut donatas, aut testamento relictas retinere perstiterint, aut id, quod ipsi donaverint ecclesiis vel monasteriis, crediderint auferendum, sicut sancta synodus constituit, velut necatores pauperum quousque reddant excludantur ecclesiis.
§ 1. Si quis
autem clericus furtum ecclesiae fecerit, peregrina ei communio tribuatur.
VII Pars.
Gratian. Item quaeritur, an pro sepultura mortuorum aliquid sit exigendum?
De his ita scribit Gregorius lib.
VII. Registi, Indict.
, 2, epist. 55. Januario, Episcopo Sardiniae: C. XII. Pro sepultura nihil muneris exigendum est.
Questa est nobis Nereida femina clarissima, quod
ab ea centum solidos pro filiae suae sepultura fraternitas vestra velit exigere.
Et infra: Hoc autem vitium et nos, postquam, Deo auctore ad episcopatus honorem accessimus, de ecclesia nostra omnino vetuimus, et pravam denuo consuetudinem nequaquam usurpari permisimus, memores, quia dum Abraham a filiis Ephron, hoc est a filiis Seor, sepulcri terram pretio ad humandum corpus conjugis postularet, praemium accipere renuit, ne commodum videretur de cadavere consecutus.
Si ergo tantae considerationis paganus vir fuit, quanto magis nos, qui sacerdotes dicimur, hoc facere non debemus?
Unde ne hoc avaritiae vitium vel * in alienis denuo tentari praesumatur, admoneo.
§ 1. Sed, si quando aliquem in ecclesia vestra
sepeliri conceditis, siquidem parentes ipsius, proximi vel heredes pro luminaribus sponte quid offerre voluerint, accipi non vetamus.
Peti vero aliquid aut exigi omnino prohibemus, ne (quod valde irreligiosum est) aut venalis fortasse (quod absit!
) dicatur ecclesia, aut vos de humanis videamini mortibus gratulari, si ex eorum cadaveribus studeatis quaerere quolibet modo compendium.
C. XIII. Etiam coacti de sepultura pretium non debemus accipere.
Item Hieronymus in Quaest.
Hebr. ad c. 23, Gen..
Postquam pretio victus est Ephron, ut sepulcrum venderet argento, licet cogente Abraham, vau litera, quae apud illos pro o legitur, ablata de ejus nomine est, et pro Ephron appellatus est Ephran,
significante scriptura, non eum fuisse consummatae perfectaeque virtutis, qui potuerit memorias vendere mortuorum.
§ 1. Sciant igitur qui sepulcra venditant, nec coguntur ut accipiant pretium, sed a nolentibus quoque extorquent, immutari nomen suum, et perire quid de merito eorum,
quum etiam ille reprehendatur occulte, qui invitus acceperit.
C. XIV. De eodem.
Item ex Concilio Triburiensi, c, 16.
In ecclesiastico namque libro scriptum est: Mortuo non prohibeas gratiam, sciens, quoniam omnes moriemur.
Et idem: Omnia, quae de terra sunt, in terram convertuntur.
Quid terra terram vendis?
memento, quoniam terra es, et in terram ibis, et quoniam mors tibi futura est, appropiat, et non tardat.
Recordare, quoniam non hominis est terra, sed, ut Psalmista commemorat: Domini est terra, et qui habitant in ea.
Si terram vendis invasione alienae rei reus teneberis.
Gratis accepisti a Deo, gratis da pro eo.
Quare interdictum
sit omnibus omnino Christianis terram mortuis vendere, et debitam sepulturam denegare, nisi forte proximi et amici defuncti propter nomen et redemitionem animae viri gratis aliquid dare velint.
C. XV. De eodem.
Item ex Concilio Varensi .
Praecipiendum est secundum canonum auctoritatem, ut de sepulcris et hominibus sepeliendis nihil muneris exigant, nisi forte qui sepelitur vivens jusserit ecclesiae, in cujus atrio sepelitur, aliquid de suis rebus tribuere, aut etiam post mortem ipsius illi, quibus commissum est ejus eleemosynam facere, de rebus illius aliquid sponte dare voluerint; et tamen nullatenus a presbyteris ecclesiae illius
aliquid exigatur, sive ab illis, qui locis et villis
praesunt.
§ 1. Prohibendum est etiam secundum majorum instituta, ut in ecclesia nullatenus sepeliantur, sed in atrio, aut in porticu, aut in exedris ecclesiae.
Intra ecclesiam vero, et prope altare, ubi corpus et sanguis Domini conficitur, nullatenus sepeliantur.
C. XVI. A sacris locis non juvantur post mortem quibus peccata non sunt dimissa.
Item Augustinus .
VIII. Pars. Quibus peccata dimissa non sunt, a sacris locis post mortem adjuvari non possunt, quia nos peccata graviora deprimunt, si in sacris locis se sepeliri faciunt, restat, ut de sua praesumtione judicentur, quia eos sacra loca non liberant, sed culpa temeritatis accusat.
C. XVII. Quibus prosit in ecclesia sepeliri.
Item Gregorius lib.
IV. Dial. c. 50.
Quum gravia peccata non deprimunt, hoc, prodest mortuis, si in ecclesia sepeliantur, quod eorum proximi, quoties ad eadem sacra loca veniunt, suorum, quorum sepulcra aspiciunt, recordantur, et pro eis Domino preces fundunt.
Nam quos peccata gravia deprimunt, non ad absolutionem potius, quam ad majorem damnationis cumulum eorum corpora in ecclesiis ponuntur.
C. XVIII. Qui sepeliantur in ecclesia.
Item ex concilio Maguntiaco I, c. 52,.
Nullus mortuus intra ecclesiam sepeliatur, nisi episcopi, aut abbates, aut digni presbyteri, vel
fideles laici.
Gratian. Quid vero mortuis prosit juxta ecclesiam sepeliri, quidve ad eos perveniat Augustinus in lib. de agenda cura pro mortuis, cap. ult., ostendit, dicens:
C. XIX. Quare mortui juxta ecclesiam sepeliantur.
Non aestimemus ad mortuos, pro quibus curam, gerimus, pervenire, nisi quod pro eis sive altaris, sive orationum, sive eleemosynarum sacrificiis solenniter supplicamus, quamvis non pro quibus fiunt omnibus prosint, sed his tantum, quibus, dum vivunt, comparatur ut prosint.
Sed, quia non discernimus, qui sint, oportet ea pro regeneratis omnibus facere, ut nullus eorum praetermittatur, ad quos haec beneficia possint et debeant pervenire.
Melius enim supererunt ista eis, quibus nec obsunt, nec prosunt, quam eis deerunt, quibus prosunt.
§ 1. Diligentius tamen facit hoc quisque pro necessariis suis, quo pro illo fiat similiter a suis.
§ 2. Corpori autem humando quicquid impenditur non est praesidium salutis, sed humanitatis officium, secundum affectum, nemo unquam carnem suam odio habet.
Unde oportet, ut quam potest pro carne proximus curam gerat, cum ille recesserit qui gerebat.
Et si haec faciunt qui carnis resurrectionem non credunt, quando magis debent facere qui credunt?
ut corpori *mortuo*, sed tamen resurrecturo et in aeternitate mansuro, impensum ejusmodi officium sit etiam quodammodo ejusdem fidei testimonium.
§ 3. Quod vero quisque apud memoriam martyrum sepelitur, hoc tantum mihi videtur prodesse defuncto, ut commendans eum
etiam martyrum patrocinio affectus pro illo supplicationis augeatur.
Gratian. Econtra Hieronymus in epistola ad Galat. c. 6. ad ea verba: Unusquisque onus suum.
C. XX. Post mortem orationes viventium mortuis damnatis non prosunt.
In praesenti saeculo scimus sive orationibus sive consiliis invicem posse nos coadjuvari.
Quum autem ante tribunal Christi venerimus, non Job, non Daniel, nec Noe rogare posse pro quoquam, sed unumquemque portare onus suum.
Gratian. Verum hoc de impoenitentibus accipiendum
est, de quibus propheta dicit: Non dabit Deo placationem suam, nec pretium redemtionis animae
suae, et ideo frater non redimet eum, sed laborabit in aeternum, et vivet adhuc in finem.
De aliis autem intelligi non potest.
Unde Gregorius Papa II.
Bonifacio Episcopo, epist. ultima: C. XXI. In poenitentia defunctis bona prosunt viventium.
Pro obeuntibus quippe consuluisse dignosceris, si liceat oblationes offerre.
Sancta sic tenet ecclesia, ut quisque pro suis mortuis vere Christianis offerat oblationes, atque presbyter eorum memoriam faciat, et quamvis omnes peccatis subjaceamus, congruit, ut sacerdos pro mortuis catholicis memoriam faciat et intercedat; non tamen pro impiis (quamvis Christiani fuerint) tale quid agere licebit.
C. XXII. Animae mortuorum quatuor modis solvuntur.
Item.
Animae defunctorum quatuor modis solvuntur, aut oblationibus sacerdotum, aut precibus sanctorum, aut carorum eleemosynis, aut jejunio cognatorum.
§ 1. Curatio vero funeris, conditio sepulturae, pompa exsequiarum, magis vivorum solatia sunt quam subsidia mortuorum.
Si aliquid prodest impio sepultura pretiosa, oberit pio vilis aut nulla.
Et infra: § 2. Nec ideo tamen contemnenda et abjicienda sunt corpora defunctorum, maximeque justorum *ac fidelium*.
Et infra: § 3. Ubi et illud salubriter discitur, quanta possit esse remuneratio pro eleemosynis, quas viventibus et sentientibus exhibemus,
si neque hoc apud Deum perit, quod examinis hominum membris officii diligentiaeque persolvitur.
C. XXIII. Ante diem judicii sacrificiis et eleemosynis mortui juvantur.
Item Augustinus in Enchiridio, c. 109, et 110
Tempus, quod inter hominis mortem et ultimam resurrectionem interpositum est, animas abditis receptaculis continet, sicut unaquaeque digna est vel requie, vel aerumna, pro eo quod sortita est in carne dum viveret.
Neque negandum est, defunctorum animas pietate suorum viventium relevari, quum pro illis sacrificium mediatoris offertur,
vel eleemosynae in ecclesia fiunt.
Sed haec eis prosunt, qui, quum viverent, ut haec sibi postea possent
prodesse meruerunt.
§ 1. Est enim quidam vivendi modus, nec tam bonus, ut non requirat ista post mortem, nec tam malus, ut ei non prosint ista post mortem.
Est vero talis in bono, ut ista non requirat, et est rursus talis in malo, ut nec his valeat, quum haec vita transierit, adjuvari.
Quocirca hic omne meritum comparatur, quo possit post *hanc* vitam relevari quispiam vel gravari.
Et post pauca: § 2. Quum sacrificia altaris sive quarumcumque eleemosynarum pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valde bonis gratiarum actiones sunt, pro non valde malis propitiationes sunt, pro valde malis, etsi nulla sint adjumenta mortuorum, qualescunque vivorum consolationes sunt.
Quibus autem prosunt aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissio,
aut certe, ut tolerabilior fiat ipsa damnatio.
IX Pars.
Gratian. De observatione autem tertii, septimi, tricesimi vel quadragesimi diei quaeritur, unde exordium sumserit?
Ambrosius in lib. de obitu Theodosii Imperatoris dicit fere in principio: C. XXIV. Quare certi dies in mortuorum commemoratione serventur.
Quia alii tertium diem, alii tricesimum, alii septimum, alii quadragesimum observare consueverunt, quid doceat lectio consideremus.
Defuncto, inquit, Jacob, praecepit Joseph pueris suis sepultoribus, ut sepelirent eum, et sepelierunt sepultores Israel, et repleti sunt *ei* quadraginta dies.
Sic enim dinumerantur dies
sepulturae.
Et luxit eum Israel septem diebus.
Haec ergo sequenda solennitas, quam praescribit lectio.
Sic etiam in Deuteronomio scriptum est: Quia planxerunt filii Israel Moysen diebus triginta, et consummati sunt dies luctas.
Utraque ergo observatio habet auctoritatem, qua necessarium pietatis impletur officium.
X Pars.
Gratian. Lugere autem et tristari tam pro nostra quam pro aliorum morte Cyprianus prohibet, dicens in sermone de mortalitate:
C. XXV. Nec pro nostra, nec pro aliorum morte tristari debemus.
Quam praeposterum est quamque perversum, ut,
quum Dei voluntatem fieri postulemus, quando evocat nos et accersit de hoc mundo Deus, non statim voluntatis ejus imperio pareamus, obnitimur et reluctamur, et pervicacium more servorum ad conspectum Domini cum tristitia et moerore perducimur, exeuntes istinc necessitatis vinculo, non obsequio voluntatis, et volumus ab eo praemiis coelestibus honorari, ad quem venimus inviti.
Idem paulo inferius: § 1. Nobis quoque ipsis minimis et extremis quoties revelatum est, quam frequenter atque manifeste de Dei dignatione praeceptum est, ut contestarer assidue et publice praedicarem, fratres *nostros* non esse lugendos accersione dominica de saeculo liberatos, quum sciamus non *eos* amitti, sed praemitti, recedentes praecedere, ut proficiscentes
et navigantes solent.
C. XXVI. Ex pusillanimitate mortuos lugere contingit.
Item Joannes Chrysostomus, hom.
XXVI in c. 11 epist. ad Hebraeos.
Ubicunque sepeliamur, Domini est terra et plenitudo ejus.
Omnino fit quod oportet fieri.
Lugere autem et deplorare et lamentari eos, qui de hac vita decedunt, ex pusillanimitate contingit.
Gratian. Hoc autem ex desperatione futurae resurrectionis intelligitur.
Unde et Apostolus non simpliciter ait: Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sed addidit: sicut et ceteri, qui spem non habent.
Pietatis namque affectu et humanitatis intuitu mortuos lugere non prohibemur,
sicut nonnullos sanctorum aliorum exsequiis pias lacrimas impendisse legimus.
Hinc etiam Anastasius Papa, ep. II ad Nerianum: C. XXVII. Qui spem futurae resurrectionis habent de mortuis tristari non debent.
Habent forsitan illi justam longi doloris excusationem, qui vitam alteram nesciunt, qui de hoc saeculo ad melius esse transitum non confidunt.
Nos autem, *qui novimus* qui hoc credimus et docemus, contristari nimium de obeuntibus non debemus, ne quod apud alios pietatis tenet speciem, hoc magis nobis in culpa sit.
Nam diffidentiae
quodammodo genus est contra hoc, quod quisque praedicat, torqueri moestitia, dicente Apostolo: Nolumus vos ignorare de dormientibus, ut non contristemini, sicut et ceteri, qui spem non habent.
C. XXVIII. De eodem.
Item ex Concilio Toletano III, c. 22.
Qui divina vocatione ab hac vita recedunt, cum psalmis tantummodo et psallentium vocibus debent ad sepulcra deferri.
*Nam funebre carmen, quod vulgo defunctis cantari solet, vel in pectoribus se aut proximos, aut familias caedere omnino prohibemus*.
Sufficiat autem, quod in spe resurrectionis Christianorum corporibus famulatus divinorum impenditur canticorum.
Prohibet enim nos
Apostolus *nostros* lugere defunctos, dicens: De dormientibus autem nolo vos contristari, sicut et ceteri, qui spem non habent.
Et Dominus non flevit Lazarum mortuum, sed ad vitae hujus ploravit aerumnas resuscitandum.
Si autem potest hoc episcopus omnes Christianos prohibere, agere non moretur.
Religiosis tamen omnino aliter fieri non debere censemus.
Sic enim Christianorum per omnem mundum humari oportet corpora defunctorum.
XI Pars.
Gratian. De mortuis etiam quaeritur, utrum sciant ea, quae hic a vivis geruntur?
Esaias ex persona populi afflicti ait: Abraham pater noster nescivit.
Augustinus quoque in libro de agenda cura pro mortuis illud idem testatur, dicens c. 15:
C. XXIX. Mortui ex se nesciunt quid hic a vivis geratur.
Fatendum est, nescire quidem mortuos quid hic agatur, *sed* dum hic agitur; postea vero audire
ab eis, qui hinc ad eos moriendo pergunt, non quidem omnia, sed quae sinuntur *indicare qui sinuntur* etiam ista meminisse, et quae illos, quibus haec indicant, oportet audire.
Possunt et ab angelis, qui rebus, quae aguntur hic, praesto sunt, audire aliquid mortui, quod unumquemque illorum audire debere judicat cui cuncta subjecta sunt.
Et infra: § 1. Multi quoque ad vivos aliquos ex mortuis venire credunt, sicut e contrario Paulum ex vivis in paradisum raptum esse divina Scriptura testatur.
XII. Pars. Gratian. De his autem, qui in patibulis suspenduntur, quaeritur, an juxta ecclesias sint sepeliendi?
De quibus in Moguntinensi Concilio II sub Rabano, c. 27, ita statutum est:
C. XXX. Non est deneganda communio his, qui in patibulis suspenduntur.
Quaesitum est ab aliquibus fratribus de his, qui in patibulis suspenduntur pro suis sceleribus post confessionem Deo peractam, utrum cadavera eorum ad ecclesias deferenda sint, et oblationes pro eis offerendae, et missae celebrandae, an non?
Quibus respondimus, si omnibus de peccatis suis puram confessionem agentibus et digne poenitentibus communio in fine secundum canonicum jussum danda est, cur non eis, qui pro peccatis suis poenam extremam persolvunt?
Scriptum est enim: Non vindicat Deus bis in id ipsum.
C. XXXI. PALEA.
« Fures et latrones, si in furando aut depraedando occidantur, visum est pro eis non orandum.
Si comprehensi aut vulnerati presbytero vel diacono confessi fuerint, communionem eis non negamus.
»
C. XXXII. De eodem.
PALEA. [ Item ex Concilio Aurelianensi .
]
« Si fur aut latro captus *in praeda* absque occisione potest comprehendi, et tamen interficitur, quia ad imaginem Dei creati et *in* nomine ejus baptizati sunt interfectores eorum quadraginta diebus non intrent ecclesiam.
*Lanea* veste induti ab escis et potibus, *qui* interdicti sunt, a toro, a gladio, ab equitatu *se* abstineant.
In tertia, quinta feria et sabbato aliquo genere
leguminum vel olerum, et pomis, parvisque pisciculis, cum mediocri cerevisia vicissim utantur et temperate.
Sin autem a veridicis comprobatur testibus, quod sine odii meditatione se suaque liberando diaboli membra interfecerint, et capi non poterant,, poenitentiam pro homicidio eis non injungimus, nisi ipsi voluerint aliquid *quod* humanitatis *est* facere.
At si presbyter est, non deponatur; cunctis tamen diebus vitae suae poenitentiam agat.
»
CAUSA XIV.
GRATIANUS.
Canonici cujusdam ecclesiae quaestionem movent de praediis; testes ex fratribus suis producunt; negotiatoribus pecuniam crediderunt, ut ex eorum mercibus emolumenta acciperent.
* Hic primum quaeritur, an liceat eis sua repetere?
* Secundo, an illi testes sint audiendi?
* Tertio, an illud sit usuras exigere?
* Quarto, an liceat clericis vel laicis a quolibet usuras expetere?
* Quinto, an eleemosynae de usuris fieri possint?
* Sexto, an usurarii poenitentiam agere valeant, nisi quod male acceperunt restituant.
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
Quod autem sua repetere non possint, facile videtur posse probari.
Ait enim Dominus in evangelio: Si vis perfectus esse, vade et vende omnia, quae habes, et da pauperibus.
Quia ergo isti iter perfectionis arripiunt, non licet eis sua habere.
Multo ergo minus licet eis repetere, quia non debet repeti quod possideri non licet.
§ 1. Item: Si quis voluerit tunicam tuam tollere, et in judicio tecum contendere, dimitte ei et pallium.
§ 2. Item Apostolus in epist. ad Corinthios: Saecularia igitur judicia si habueritis, omnino peccatum est in vobis.
§ 3. Item Gregorius exponens: Omnia mihi licent, sed
ego sub nullius redigar potestate, inquit: Quum mens concepta desideria subsequitur, servire rebus convincitur, quarum amore superatur.
C. I. Pro rebus transitoriis episcopus provocatus non litiget.
Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 19.
Episcopus nec provocatus pro rebus transitoriis litiget.
Gratian. Quia ergo generaliter perfectis prohibetur in judicio contendere, patet, quod istis non licet stare coram judice.
§ 1. His ita respondetur: Prohibetur perfecto in judicio stare captando lucrum, sed non evitado damnum.
Vel aliter: Aliud est sua possidere, aliud est communium procuratorem esse.
Canonici non possident sua, quia res Deo ablatae non sunt alicujus.
Utuntur enim rebus ecclesiae, non ut suis, sed tanquam ad dispensandum sibi creditis.
Unde Prosper in lib.
De vita contemplativa: Sacerdos
, cui dispensationis cura commissa est, etc. require in causa ejus, a quo pro ingressu monasterii pecunia exigebatur.
Sicut ergo isti non sua possident, ita nec sua repetunt, sed res ecclesiae, quarum procurationem gerunt.
Similiter quod in judicio prohibentur contendere sic intelligendum est, videlicet, ut non sibi stent coram judice, sed aliis.
Aliis autem coram judice adstitisse, et pro eis judicem interpellasse nonnullos sanctorum legimus.
Hi autem non sibi stant, sed pauperibus, quorum necessitatibus profutura repetunt, et ita non prohibentur stare coram judice.
§ 2. Illud vero Evangelii: Si quis abstulerit tibi tunicam, etc., non est praecipientis, sed exhortantis.
Unde Augustinus ait lib.
XIX contra Faustum. c. 25: C. II Peccat, qui ultra debitum exigit, non qui sibi debita reposcit.
Quod debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur.
Peccat autem qui exigit ultra debitum, ideoque lex modum figens poenam talionis instituit.
Sed tu eo longe es a peccato injusti exactoris, quo omnino non exigis debitum, ideoque bonus magister ait: Qui te percutit in unam maxillam, praebe ei et alteram, praesertim ne cogamur et ipsi reddere debitum ab eo, qui nullam habet debitum.
Gratian. Sic et cetera accipias.
C. III. De eodem.
Item in lib. de sancta virginitale c. 14 et 15.
Quisquis praeceptis non obtemperat, reus est et debitor poenae.
Et paulo post: § 1. Praecepto Domini non obedire peccatum est; consilio si uti nolueris, minus boni adipisceris, non mali aliquid perpetrabis.
Item Hieronymus lib.
I. contra Jovinianum: § 2. Quod praecipitur imperatur; quod imperatur necesse est fieri; si non fiat, poenam habet.
Et infra: § 3. Ubi consilium datur, offerentis arbitrium est; ubi praeceptum, necessitas est servientis.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
Deo eo autem, quod quaeritur, an de suis fratribus
estes producere possint, multis auctoritatibus videtur esse prohibitum.
Leges enim tam sacrorum canonum quam saecularium principium prohibent adversus aliquem testem de sua domo produci.
Contra se enim quisque testari potest, pro se vero minime.
Quia ergo isti producuntur, ut pro se ipsis testimonium ferant, (non enim utilitatis suae ecclesiae se penitus immunes arbitrantur futuros), patet, quod eorum vox in talibus non est audienda.
Sed distinctio haec et testium examinatio in criminalibus causis servanda est; in civilibus autem non usquequaque.
In criminati enim causa non licet testem de propria domo produci, in civili autem praelatis Ecclesiae licet.
Unde Paschalis II.
Guidoni, Archiepiscopo Viennensi, apostolicae sedis Legato scribit, dicens: C. I. Clerici pro sua ecclesia testimonium ferre possunt.
Super prudentia tua plurimum admiramur, quod in negotio B. Stephani clericorum ipsorum acceptare nolueris testimonium.
Diversae namque sunt species causarum, nec in omnibus causis crimina agitantur.
In criminibus siquidem accusatorum et testium illa districtio observanda est, quae in canonibus continetur, ne qui ad probationem domestici assumantur.
Ceterum, in possessionum vel hujusmodi negotiis hi potissimum assumendi sunt, qui eadem negotia tractaverunt, de quorum auditu et visu haesitatio esse non debeat.
Si ergo iidem clerici idonei
sunt ad assertionem causae illius, nullatenus removeantur, sed, sicut aliis literis deliberatum est, inter S. Joannis et S. Stephani canonicos lis illa plenius decidatur.
Gratian. Potest etiam intelligi aliter.
Domestici ad probationem non admittantur, ut pro his videlicet, quorum sunt domestici, testimonium ferant.
Hi autem (sicut supra de actoribus dictum est) non pro domesticis, sed pro Ecclesia, quae mater est omnium pauperum, testimonium dicant.
In conficiendis autem instrumentis saecularium negotiorum presbyteri non vocentur ad testimonium, sed, si casu contractui eos interfuisse contigerit, jubente episcopo testimonium dicant.
Unde in Synodo habita Romae ab Eugenio Papa II. statutum est, cap. 3: C. II. In conficiendis instrumentis sacerdotes ad testimonium non vocentur.
Quanquam sacerdotum testimonium credibilis habeatur, tamen ipsi in saecularibus negotiis pro testimonio aut conficiendis instrumentis non rogentur, quia eos in talibus rebus esse non convenit.
Si autem eventu aliquo causae interfuerint, et aliquid viderint vel audierint, ubi nullae idoneae saecularium inveniantur personae, ne veritas occultetur, et malus ut bonus aestimetur in providentia proprii episcopi sit, ut aut coram se et competentibus judicibus, aut aliter honorifice veritatem attollant .
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
Quod autem praeter summam emolumenta sectari sit usuras exigere, Augustini auctoritate probatur, qui in Psalmum XXXVI. ad vers.
« Tota die » scribit dicens:
C. I. Qui plus quam dederit accipit, usuras expetit.
Si foeneraveris homini, id est mutuam pecuniam tuam dederis, a quo *aliquid* plus quam dedisti exspectes *accipere*, non pecuniam solam sed, aliquid plus quam dedisti, sive illud triticum sit, sive vinum, sive oleum, sive quodlibet aliud, si plus quam dedisti exspectas accipere, foenerator es, et in hoc improbandus, non laudandus.
C. II. Quidquid supra datum exigitur, usura est.
Item Hieronymus super Ezechielem, lib.
VI. ad c. 18.
Putant quidam usuram tantum esse in pecunia.
Quod praevidens Scriptura divina omnia rei aufert superabundantiam, ut plus non recipias quam dedisti.
Item ibidem: § 1. Alii pro pecunia foenerata solent munuscula accipere diversi generis, et non intelligunt usuram appellari et superabundantiam quidquid illud est, si ab eo, quod dederint, plus acceperint.
C. III. Quidquid sorti accedit usura est.
Item Ambrosius in lib. de Tobia, c. 14.
Plerique refugientes praecepta legis quum dederint pecuniam negotiatoribus, non in pecunia usuras
exigunt, sed de mercibus eorum tanquam usurarum emolumenta percipiunt.
Ideo audiant quid lex dicat: Neque usuram, inquit, escarum accipies, neque omnium rerum.
(Item paulo post ): § 1. *Et* esca usura est, et vestis usura est, et quodcunque sorti accedit usura est; quod velis ei nomen imponas, usura est.
Item paucis interjectis: § 2. Si quis instaurandum convivium putat, ad negotiatorem mittit, ut absynthiaci cupellam sibi gratis deferat, ad cauponem dirigit, ut Picenum vinum aut Tyriacum
requirat; ad lanium, ut hilam sibi procuret · ad alium, ut poma sibi adornet.
C. IV. Quando amplius quam debetur exigitur, usura est.
Item ex Concilio Agathensi.
Usura est, ubi amplius requiritur quam datur Verbi gratia, si dederis solidos decem, et amplius quaesieris, vel dederis frumenti modium unum, et super aliquid exegeris.
Gratian. Ecce evidenter ostenditur, quod quicquid ultra sortem exigitur usura est.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod vero nec clericis, nec laicis liceat usuras exigere,
probetur auctoritate Gelasii et aliorum.
Ait enim Gelasius Papa, scribens episcopis per Lucaniam et Siciliam, c. 17: C. I. A quaestibus negotiationis clerici abstineant.
Clerici *aut* ab indignis quaestibus noverint abstinendum, et ab omni cujuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum, *aut*, in quocunque gradu sint *positi*, si cessare noluerint, mox a clericalibus officis abstinere cogantur.
C. II. Excommunicentur ministri, qui foenerantur.
Item ex Concilio Arelatensi I., quod confirmavit Papa Silvester, c. 12.
Ministri, qui foenerantur, placuit juxta formam divinitus datam eos a communione abstinere.
C. III. Qui volunt esse in clero a studio negotiationis abstineant.
Item ex Concilio Tarraconensi, c. 2.
Canonum statutis firmatum est, ut quicunque in clero esse voluerit emendi vilius vel vendendi carius studio non utatur.
Quod *certe* si voluerit exercere, cohibeatur a clero.
C. IV. Alienetur a clero usuras aut superabundantiam exigens.
Item ex Concilio Martini Papae, c. 62.
Si quis oblitus timorem Domini, et sanctam Scripturam quae dicit: Pecuniam suam non
dedit ad usuram, post hanc cognitionem magni concilii foeneraverit et centesimas exegerit, aut ex quolibet negotio turpe lucrum quaesierit, aut per diversas species vini, vel frugis, vel cujuslibet rei, emendo vel vendendo aliqua incrementa susceperit, de gradu suo dejectus alienus habeatur a clero.
C. V. Pro pecunia, quam clericus mutuo dedit, justo pretio species accipere potest.
Item ex Concilio Tarraconensi, c. 3.
Si quis clericus solidum in necessitate praestiterit, hoc de vino vel frumento accipiat, quod mercandi causa tempore statuto decretum fuerit venundari.
Ceterum, si speciem non habuerit necessarium, ipsum, quod dedit, sine ullo augmento recipiat.
C. VI. Clericus non accipiat plus quam commodavit.
Item ex Concilio Carthaginensi III, c. 16.
Nullus clericorum amplius recipiat quam *cuiquam* accommodaverit; si pecuniam, pecuniam accipiat, speciem eandem, quantam dederit, accipiat, et quidquid aliud tantum, quantum dederit, accipiat.
C. VII. Etiam laicis usura damnabilis est.
Item Leo Papa, epist. c. 3.
Nec hoc quoque praetereundum esse duximus, quosdam lucri turpis cupiditate captos usurariam exercere pecuniam, et foenore velle ditescere.
Quod nos, non dicam, in eos, qui sunt in clericali officio constituti, sed et in laicos cadere, qui
Christianos se dici cupiunt, condolemus.
Quod vindicari acrius in eos, qui fuerint confutati, decernimus, ut omnis peccandi opportunitas adimatur.
C. VIII. Ejiciantur a clero turpia lucra sectantes.
Item ex Nicaeno Concilio, c. 17 .
Quoniam multi clerici avaritiae causa turpia lucra sectantes, obliti sunt divini praecepti, quo dictum
est: Qui pecuniam suam non dedit ad usuram, *foenerantes centesimas exigunt*, statuit hoc sanctum concilium, ut, si quis inventus fuerit post hanc definitionem usuras accipere, vel ex quolibet tali negotio turpia lucra sectari, vel etiam species frumentorum ad sescuplum dare, omnis, qui tale aliquid conatus fuerit ad quaestum, dejiciatur a clero, et alienus ab ecclesiastico habeatur gradu.
C. IX. Turpe lucrum sequitur, qui minus emit, ut plus vendat.
Item Julius Papa .
Quicunque tempore messis vel vindemiae non necessitate, sed propter cupiditatem comparat annonam vel vinum, verbi gratia de duobus denariis comparat modium unum, et servat usque dum vendatur
denariis quatuor, *aut sex*, aut amplius, hoc turpe lucrum dicimus.
C. X. Rapinam facit qui usuram accipit.
Item Ambrosius in libro de bono mortis, c. 12.
Si quis usuram acceperit, rapinam facit, vita non vivit.
C. XI. Non minus crudelis est qui pauperem trucidat foenore, quam qui diviti aliqua rapit.
Item Augustinus ad Macedoinum, ep. LIV.
Quid dicam de usuris, quas etiam ipsae leges et judices reddi jubent?
An crudelior est qui subtrahit aliquid vel eripit diviti, quam qui trucidat pauperem foenore?
Haec atque hujusmodi male utique possidentur, et vellem ut restituerentur, sed non est quo judice repetantur.
Jam vero *si* prudenter intuamur
quod scriptum est: Fidelis hominis totus mundus divitiae sunt: infidelis autem nec obolus, nonne omnes, qui sibi videntur gaudere *licite* conquisitis, eisque uti nesciunt, aliena possidere convincimus?
Hoc enim certe alienum non est, quod jure possidetur, hoc autem jure, quod juste, et hoc juste quod bene.
Omne igitur, quod male possidetur, alienum est; male autem possidet qui male utitur.
Gratian. Porro, a quo usurae exigendae sint Ambrosius testatur, dicens in libro de Tobia, c. 15.:
C. XII. Ab illo usuram exigere possumus, cui jure nocemus.
Ab illo usuram exige, cui merito nocere desideras; cui jure inferuntur arma, huic legitime indicantur usurae; quem bello vincere *facile* non potes, de hoc cito potes centesima vindicare te *.
Ab hoc usuram exige, quem non sit crimen occidere.
Sine ferro dimicat qui usuram flagitat, sine gladio se de hoste ulciscitur qui fuerit usurarius exactor inimici.
Ergo ubi jus belli, ibi *etiam* jus usurae.
QUAESTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod vero eleemosynae non sint faciendae ex foenore vel usuris, nec ex quolibet male acquisito, Augustinus testatur in libro de verbis Domini, serm.
XXXV.
C. I. De usuris eleemosynae fieri non possunt.
Nolite velle eleemosynas facere de foenore et usuris.
C. II. Oblatio de rapina reprobatur a Deo.
Item Ecclesiastici c. 34.
Immolans ex iniquo oblatio est maculata.
Et infra: Dona iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationes iniquorum, nec in multitudine
sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
Qui offert sacrificium de substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
Panis egentium vita pauperis est.
Qui defraudat illum homo sanguinis est.
* Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum.
* Qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario, fratres sunt.
C. III. Non est aliquid rapiendum divitibus, ut detur egenis.
Item Augustinus in lib.
L. Homiliarum, hom.
7.
Forte aliquis *hoc secum* cogitat et dicit: Multi sunt Christiani divites, avari, cupidi; non habebo peccatum, si suum illis abstulero, et pauperibus
dedero.
Unde enim illi nihil boni agunt, mercedem habere potero, *si ego eleemosynas dedero.
Etiam in hac re parcat unusquisque animae suae*, quia hujusmodi cogitatio ex diaboli calliditate suggeritur.
Nam *etiam* si totum tribuat pauperibus, quod abstulerit, addit potius peccata quam minuat.
C. IV. De odem.
PALEA. [ Item Hieronimus.
]
« Nemo, qui rapit, moriens, si habet unde reddat, salvatur.
Si eos, quorum fuit, invenire non poterit, ecclesiae vel pauperibus tribuat.
»
C. V. De eodem.
PALEA. [ Item Ambrosius.
]
« Rapinam emere non licet, nisi ea intentione, ut cui est ablata reddatur.
»
C. VI. Furtum committit qui inventum non reddit.
Item Augustinus in lib.
L. Homiliarum, hom.
9.
Si quid invenisti, et non reddidisti, rapuisti, quantum potuisti fecisti.
Quia plus non invenisti, ideo non plus rapuisti.
Qui alienum negat, si posset et tolleret.
Et paucis interjectis: § 1. Deus cor interrogat, non manum.
C. VII. Qui de rebus concessis et bene quaesitis eleemosynam impendit, illa placet Deo.
Item Gregorius lib.
VII, epist. 110, ad Syagrium .
Eleemosyna redemtoris nostri oculis illa placet, quae non ex illicitis *rebus* et iniquitate congeritur, sed quae de rebus concessis et bene acquisitis impenditur.
C. VIII. Peccat qui rem inventam non reddit.
Item Hieronymus in lib.
Levitici.
Multi sine peccato putant esse, si alienum, quod invenerint, teneant, et dicunt: Deus mihi dedit, cui habeo reddere?
Discant *ergo* peccatum hoc esse simile rapinae, si quis inventa non reddat.
C. IX. Bonus usus non justificat injuste quaesita.
Item Augustinus lib. de bono conjugali, c. 14.
Neque enim si agris inique ac perperam invasis ita quisque utatur, ut ex eorum fructibus largas eleemosynas faciat, ideo rapinam justificat.
§ 1. Neque si alius ruri paterno, vel juste quaesito
avarus incumbat, ideo culpanda est juris civilis regula, qua possessor legitimus factus est.
§ 2. Nec tyrannicae factionis perversitas laudabilis erit, si regia clementia tyrannus subditos tractet.
§ 3. Nec vituperabilis ordo regiae potestatis, si rex crudelitate tyrannica saeviat.
Aliud est namque injusta potestate juste velle uti, et aliud est justa potestate injuste velle uti.
C. X. Cum alterius detrimento alteri subvenire non licet.
Item Ambrosius lib.
III, de officiis, c. 9.
Denique, si non potest subveniri alteri, nisi alter laedatur, commodius est neutrum juvari quam gravari alterum.
Ideoque in causis pecuniariis intervenire
non est sacerdotis, in quibus non potest fieri, quin frequenter laedatur alter, qui vincitur, quoniam intercessoris beneficio se victum arbitratur.
Sacerdotis est igitur nulli nocere, prodesse velle omnibus; posse autem solius Dei est.
C. XI. Eleemosynae et sacrificia non placent Deo, quae offeruntur ex scelere.
Item Gregorius in Regesto, lib.
VII, Indict.
2, epist 126.
Reccaredo Regi.
Scriptum est: Victimae impiorum abominabiles Deo: vota justorum placabilia; neque enim in omnipotentis Dei judicio quod *datur*, sed a quo datur inspicitur.
Hinc est enim quod scriptum est: Respexit Dominus ad Abel, et ad munera ejus; ad Cain autem et munera ejus non respexit.
Dicturus quippe, quia Dominus respexit ad munera, praemisit sollicite, quia respexit ad Abel.
Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt.
Dona quippe iniquorum non probat altissimus, nec respicit in oblationes eorum, nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
Item: Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
II. Pars. Gratian. Contra in Exodo legitur, quod filii Israel, exituri de Aegypto, a vicinis suis acceperunt mutuo vasa aurea et argentea, ex quibus postea aedificaverunt tabernaculum Domino.
His respondet
Augustinus in lib. quaest. Exod. quaest. 39.
C. XII. Non licet aliena rapere exemplo Israelitarum spoliantium Aegyptios.
Dixit Dominus ad Moysen: Petat vir a proximo, et mulier a proxima, vasa aurea et argentea, et vestem.
Non hinc quisquam sumendum exemplum putare debet et exspoliandum isto modo proximum.
Hoc enim Deus jussit, qui noverat quid quemque pati oporteret.
Nec Israelitae furtum fecerunt, sed Deo jubenti ministerium praebuerunt.
III. Pars Gratian.
Item objicitur: Aliena rapere non est contra praeceptum; nullo siquidem Dei mandato rapina videtur prohibita.
Sed nomine furti omnis illicita usurpatio rei alienae intelligitur.
Unde Augustinus in eodem lib. quaest. 71: C. XIII. Majoris poenae est violenter aliquid eripere, quam furari.
Poenale est occulte auferre: multo majoris poenae est visibiliter eripere.
Auferre ergo nolenti, sive occulte sive palam, habet praeceptum suum.
Furti enim nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae.
Non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique furti nomine in lege Veteris Testamenti et rapinam intelligi voluit.
A parte enim totum significavit, quicquid illicite rerum proximi aufertur.
Gratian. His auctoritatibus probatur, quod neque ex rebus inventis, neque ex male conquisitis eleemosynam quisquam facere potest.
IV. Pars. § 1. Sed Augustinus contra testatur serm.
XXXV, de verbis Domini dicens:
XIV. De male acquisitis bonum fieri potest.
Quid habetis de malo, facite inde bonum.
Qui non habetis de malo, nolite acquirere de malo.
Esto bonus tu, qui bonum facis de malo, et quum coeperis aliquid boni facere de malo, noli remanere tu malus.
Nummi tui convertuntur in bonum, tu autem remanes malus?
Gratian. Sed hoc multipliciter intelligitur.
Facit enim de malo bonum qui reddit quod illicite abstulit.
Nomine etiam mali cura et sollicitudo mortalium exprimitur.
De malo ergo bonum facit qui pauperibus dispensat quod cum labore et sollicitudine acquisivit,
juxta illud evangelii: Facite vobis amicos
de mammona iniquitatis.
Vel ex malo acquiritur quod ex turpi causa possidetur, veluti quum mathematicus ex arte, quam docet, vel ex futuris, quae praenunciat, nonnulla lucratur.
Quae vero de malo sic acquiruntur in bonum possunt converti.
De peccato etiam aliqua nonnunquam acquiruntur, quae pauperibus juste erogantur.
Unde Augustinus ad Macedonium, epist. LIV: C. XV. Quae male acquiruntur aliquando bene possunt expendi.
Non sane quicquid ab invito sumitur injuriose aufertur.
Nam plerique nec medico volunt reddere honorem suum, nec operario mercedem; nec tamen haec qui ab invito accipiunt, per injuriam accipiunt, quae potius per injuriam non darentur.
§ 1. Sed non ideo debet judex vendere justum judicium, aut testis verum testimonium, quia vendit advocatus justum patrocinium, jurisperitus verum consilium.
Illi enim inter utramque partem ad examen adhibentur: isti ex una parte consistunt.
Quum autem judicia et testimonia, quae nec justa nec vera vendenda sunt, iniqua et falsa venduntur, multo sceleratius utique pecunia sumitur, quia scelerate etiam, quamvis a volentibus, datur.
Ille tamen solet *tanquam* male sibi ablatam pecuniam repetere, qui justum judicium emit, quoniam venale esse non debuit.
Qui vero pro iniquo judicio dedit, vellet quidem repetere, nisi timeret vel puderet emisse.
§ 2. Sunt aliae personae inferioris loci, quae
ab utraque parte non insolenter accipiunt, sicut officialis, et qui amovetur, et cui admovetur officium.
Ab his extorta per immoderatam improbitatem repeti solent, *data per tolerabilem consuetudinem non solent *; magisque reprehendimus qui talia inusitate repetiverunt, quam qui ea de more sumserunt, quoniam multae necessariae personae rebus humanis vel invitantur hujusmodi commodis, vel tenentur.
§ 3. Isti, si viam vitae mutaverint, aut excellentioris conscenderint sanctitatis gradum, facilius ea, quae hoc modo acquisierunt, tanquam sua pauperibus largiuntur, quam eis, a quibus accepta sunt, tanquam aliena restituant.
§ 4. Qui vero contra jus societatis humanae furtis,
rapinis, calumniis, oppressionibus, invasionibus abstulerit, reddenda potius quam donanda censemus Zachaei publicani evangelico exemplo.
QUAESTIO VI.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod vero poenitentia agi non possit, nisi res aliena reddatur, testatur Au ustinus ad Macedonium, epistola LIV.
C. I. Poenitentia non agitur, si aliena res non restituatur.
Si res aliena, propter quam peccatum est, quum reddi possit non redditur, non agitur poenitentia, sed fingitur.
Si autem veraciter agitur, non remittitur
peccatum, nisi restituatur ablatum; sed, ut dixi, *quum* restitui potest.
Plerumque enim qui aufert amittit, sive *alios* patiendo malos sive ipse male vivendo, nec aliud habet unde restituat.
§ 1. Huic certe non possumus dicere, redde quod abstulisti, nisi quum habere credimus et negare.
Ubi quidem si aliquos sustinet cruciatus a repetente, dum existimatur habere quod reddat, nulla est iniquitas, quia, etsi non est unde reddat ablatam pecuniam, *merito* tamen dum eam per molestias corporales reddere compellitur, peccati, quo male ablata est, poenas luit.
§ 2. Sed inhumanum non est etiam pro talibus intercedere, *tanquam pro reis criminum*, non ad hoc, ut minime restituantur aliena, sed ne frustra homo in hominem saeviat.
Et
paulo post: § 3. Illud vero fidentissime dixerim, eum, qui pro homine ad hoc intervenit, ne male ablata restituat, et qui ad se confugientem (quantum honeste potest) ad restituendum non compellit, socium esse fraudis et criminis.
Nam misericordius opem nostram talibus subtrahimus quam impendimus.
Non enim opem fert qui ad peccandum adjuvat, ac non potius subvertit atque opprimit.
§ 4. Sed numquid ideo nos aut exigere aut ad exigendum tradere vel possumus vel debemus?
Agimus, quantum episcopalis facultas dat, et humanum quidem nonnunquam, sed maxime ac semper divinum judicium comminantes.
Nolentes autem reddere,
quos novimus et male abstulisse, et unde reddant
habere, arguimus, increpamus, obtestamur, quosdam clam, quosdam palam, sicut diversitas personarum diversam videtur posse recipere medicinam.
II. Pars. Gratian. Si vero rem alienam quis consecraverit, non eandem, sed aestimationem ejus restituere debet.
Unde Gregorius lib.
VII. Indict. 2. epist. 58. Fantino Defensori.
C. II. Qui rem alienam consecrat, ejus aestimationem restituat.
Comperimus, nullam exstitisse causam, pro qua res Judaeorum potuissent rationabiliter occupari, atque eas *esse* inconsulte ac temere consecratas.
Idcirco experientiae tuae praecipimus, ut, quia quod
semel consecratum est eis non valet ultra restitui, studii tui sit ut ipse episcopus debeat pretium dare.
III. Pars. Gratian. Pro malis autem apud principes Ecclesia debet intercedere, non eos temerario ausu defendere.
Unde Gregorius Romano Defensori, lib.
VII. Indict. 2. epist. 24 :
C. III. Ecclesia pro malis intercedat, non eos temerario ausu defendat.
Hi, qui in furtis publicis implicati sunt, a nobis non videantur injuste defendi, ne opinionem male agentium ex indiscretae defensionis ausu in nos ullo modo transferamus; sed, quantum decet Ecclesiam admonendo et verbum intercessionis adhibendo quibus valetis succurrite, ut *et* illis opem feratis, et opinionem sanctae Ecclesiae non inquinetis.
IV. Pars. Gratian. Furtum autem non tam in quantitate rei quam in affectu furantis consideratur.
Unde Hieronymus in epistolam ad Titum, ad c. 2. : C. IV. Non solum in majoribus furtum committitur, sed etiam in minoribus.
Fur autem non solum in majoribus, sed etiam in
minoribus judicatur.
Non enim *id*, quod furto ablatum est, sed mens furantis attenditur.
Quomodo in fornicatione non idcirco diversa sit fornicatio, si mulier sit pulchra aut deformis, ancilla aut ingenua, paupercula aut opulenta, sed qualiscunque illa fuerit, una est fornicatio: ita *et* in furto, quantumcunque quis abstulerit, furti crimen incurrit.
CAUSA XV.
GRATIANUS.
Quidam sacerdos in crimen carnis lapsus esse perhibetur ante quam sacerdotalem benedictionem consequeretur.
Postquam vero sacerdotium adeptus est, in furorem versus quendam interfecit.
Recuperata vero sanitate apud episcopum accusatur ab ea, cum qua lapsus esse dicitur.
Episcopus autem die Dominico causam examinat.
Sacerdos inficiatur crimen sibi illatum; quorundam clericorum sibi patrocinia quaerit; illi vero non sine pretio sibi patrocinantur; tandem episcopus confessionem quaestionibus extorquet; demum solus et absque synodali audientia illum sententia ferit.
* Quaeritur autem an ea, quae mente alienata fiunt, sint imputanda?
* Secundo, an pro impensis patrociniis liceat clericis munera exigere?
* Tertio, an ex mulieris confessione iste sit condemnandus?
* Quarto, an die dominico
ejus causa sit ventilanda?
* Quinto, an sibi neganti purgatio sit deferenda?
* Sexto, an ejus confessio cruciatibus sit extorquenda?
* Septimo, an absque synodali audientia episcopus valeat sacerdotem damnare?
* Octavo, si sponte confessus aut ab aliis convictus fuerit, quod ante ordinationem peccaverit, an suscepti ordinis officium exsequi sibi liceat?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ea, quae alienata mente fiunt, non sint imputanda, facile videtur posse probari.
Peccata namque alia penes voluntatem animi, alia circa naturae infirmitatem videntur consistere.
Est autem
voluntas (ut ait Augustinus lib.
1. retractat. cap. 15. animi motus cogente nullo ad aliquid vel non imitandum
, vel adipiscendum.
Quod propterea dictum est, ut hac definitione volens a nolente discerneretur.
§ 1. Ex voluntate itaque peccata procedunt, quae libero mentis arbitrio et delinquentis proposito committuntur.
§ 2. Porro infirmitas alia est animi, alia carnis.
Infirmitas animi est ignorantia; carnis infirmitas est concupiscentia.
Ex utraque autem infirmitate quae procedunt imputantur ad poenam.
Unde de quibusdam ignorantibus dictum est: Si quis ignorat, ignorabitur.
Tales illi erant, de quibus Christus ait apostolis: Extra synagogam facient vos, quia arbitrabuntur obsequium se praestare Deo.
De eisdem etiam Apostolus scribit in epistola ad Romanos: Testimonium illis perhibeo, quia zelum Dei habent, sed non secundum scientiam.
Nullum tamen eorum in sua perfidia
perseverantem haec ignorantia excusat.
Ex carnis infirmitate procedunt quae naturae languore fiunt, quae, nisi imputarentur ad poenam, nequaquam Apostolus lege carnis gravatus diceret: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
etc. Sive ergo penes voluntatem, sive penes infirmitatem peccato consistant, semper imputantur ad poenam.
§ 3. Cui sententiae illud Augustini de vera religione c. 14. contrarium videtur: Usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo peccatum sit, si non sit voluntarium, et hoc quidem adeo manifestum est, ut nulla hinc doctorum paucitas, nulla indoctorum turba dissentiat.
Quare aut negandum est peccatum committi, aut fatendum est voluntate committi.
§ 4. Sed hoc non generaliter de omnibus peccatis intelligendum
esse, idem Augustinus in lib.
1 retract. cap. 13, ostendit, dicens: Usque adeo peccatum voluntarium malum est, ut nullo modo peccatum sit, si non sit voluntarium.
§ 5. Potest videri falsa haec definitio; sed si diligenter discutiatur, invenietur *esse* verissima.
Peccatum quippe illud cogitandum est, quod tantummodo peccatum est, non quod est etiam poena peccati.
Quamvis et illa, quae non immerito non voluntaria peccata dicuntur, quia vel a nescientibus, vel a coactis perpetrantur, non omnino possint non voluntaria dici.
Idem in eodem lib. c. 15: Definitio peccati, quam diximus: Peccatum est voluntas retinendi vel consequendi quod justitia vetat *et* unde liberum est abstinere, propterea
vera est, quia id definitum est, quod tantummodo peccatum est, non quod *est* etiam poena peccati.
C. I. Non sunt peccata nolentium, nisi nescientium.
Idem lib.
IV quaestionum, qu.
24 ad c. 15 Numerorum .
Merito quaeritur quae sint *ipsa* peccata nolentium?
utrum quae a nescientibus committuntur, an etiam possit recte dici peccatum esse nolentis, quod facere compellitur?
Nam et hoc contra voluntatem *facere* dici solet; sed utique vult propter quod facit; tanquam si pejerare nolit, quod tamen facit, quum vult vivire, si *scilicet* quisquam, nisi fecerit, mortem minetur.
Vult ergo facere, quia vult
vivere, et ideo non per se ipsum appetendo, ut falsum juret, sed ut falsum jurando vivat.
Quod si ita est, nescio utrum possint dici ista peccata nolentium, qualia hic dicuntur expianda.
Nam si diligenter consideratur, forte ipsum peccare nemo velit, sed propter aliud *fit* quod vult *qui* peccat.
Omnes quippe homines, qui scientes faciunt quod non licet, vellent licere.
Usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc ipsum, sed propter illud, quod ex eo consequitur.
Haec si ita se habent, non sunt peccata nolentium, nisi nescientium, quae discernuntur a peccatis volentium.
C. II. Dig. tit. de injuriis, l. 3 .
Illud relatum peraeque est, eos, qui injuriam pati
possunt et facere posse.
Sane sunt quidam, qui facere non possunt, utputa furiosus, et impubes, qui doli capax non est.
Namque hi injuriam pati solent, non facere.
Quum enim injuria ex affectu facientis consistat, consequens erit dicere, hoc, sive pulsent sive convicium dicant, injuriam fecisse non videri.
Itaque pati quis injuriam, etiamsi non sentiat, potest: facere nemo, nisi qui scit se injuriam facere, etsi nesciat cui faciat.
Quare si quis per jocum percutiat, aut dum certat, injuriarum non tenetur.
Si quis hominem liberum caeciderit, dum putat servum suum, in ea causa est, ne injuriarum teneatur.
Gratian. Itaque, ut ex praemissis apparet, sive ex
voluntate sive ex infirmitate peccata procedant, palam est illa imputari.
Sed carnis infirmitas dupliciter intelligitur.
Est enim languor naturae, qui carnis concupiscentia appellatur, quae verius animae infirmitas dici potest, sed ideo carnis infirmitas dicitur, quia accidit animae ex corruptae carnis conjunctione.
Porro alia est infirmitas, quae proprie carnis dicitur, qua (elementorum seu humorum concordia turbata) ipsa caro afficitur, et tandem dissolvitur.
§ 1. Similiter animi infirmitas duplex est: una, quae vitium appellatur, qua anima a Deo separatur, ut est ira, odium, et alia hujusmodi; alia infirmitas animi, quae, quum ipsa non sit peccatum, est tamen poena, et causa peccati, ut est oblivio et ignorantia.
Furor autem, quum non sit peccatum, est tamen poena peccati, ut febris
ceterae passiones, quas proprie carnis dicimus esse, quarum motus, id est ea, quae illis perturbantibus fiunt, nulli imputantur ad poenam.
§ 2. Sed objicitur de Lamech, qui, quum caecus esset, Cain interfecit, nec eum excuvavit caecitatis infimitas.
Unde dictum est: Septuplum ultio dabitur de Cain; de Lamech vero septuagies septies.
Sed caecitas ignorantiae similis est.
§ 3. Ex utraque enim quaedam fiunt, quae imputantur, quaedam vero minime.
Caecus namque, si debitum suae uxori se credens reddere alienam polluit, non est reus adulterii.
Si autem ludo, vel exercitatione virium, vel venatione jaculum mittens aliquem perimat, quia ab eo penitus hoc debet esse alienum, homicidii reus habetur.
Mens vero alienata furore, quum sui compos non sit, eorum, quae admittit, reatum
non contrahit, quia facultatem deliberandi non habuit.
Unde pupillo et furioso in maleficiis subvenitur, ut non eis imputentur ad poenam quae ex mentis deliberatione non processerunt.
Quod non solum humanis, sed etiam divinis legibus noscitur approbatum.
Ait enim Augustinus de parvulis, in lib. de fide ad Petrum Diaconum, cap. 30: C. III.
Firmissime tene et nullatenus dubites, exceptis illis, qui pro nomine Christi suo sanguine baptizantur, nullum hominem accepturum vitam aeternam, qui non hic a malis suis fuerit per poenitentiam fidemque conversus, et per sacramentum fidei et
poenitentiae, id est per baptismum, liberatus; et majoribus quidem necessarium esse et poenitentiam de malis suis agere, et fidem catholicam secundum
regulam veritatis tenere, et sacramentum baptismatis accipere: parvulis vero, qui nec propria voluntate credere, nec poenitentiam pro peccato, quod originaliter trahunt, agere possunt, sacramentum fidei, quod est sanctum baptisma, quandiu rationis aetas eorum capax esse non potest, sufficere ad salutem.
Gratian. Ex eo autem, quod in fine hujus auctoritatis dicitur: Quamdiu scilicet rationis eorum aetas capax esse non potest, evidenter datur intelligi, nulli post baptismum peccata imputari, sive sit adultus sive impubes, nisi rationis sit capax.
Unde etiam de brutis animalibus eadem ratio ab Augustino in eodem lib. c. 3, redditur, quare sua facta eis non imputentur: Animalia igitur, inquit, praesentis saeculi cursum
atque ornatum secundum creatoris incomprehensibilem peragunt voluntatem, quae de suis factis nullam rationem redditura sunt, quia rationabilia non sunt.
Numquid enim de bobus cura est Deo?
Homines vero, quia rationales facti sunt, et de se, et de omnibus rebus, quas in usum vitae praesentis acceperunt rationem reddituri sunt Deo, et pro suorum actuum qualitate recipient aut poenam aut gloriam.
Sacrae tamen legis auctoritate animalia jubentur interfici, non propter conscientiam peccati, sed quia refricant memoriam facti.
Unde Augustinus super Leviticum ad c. 20, quaest.
74: C. IV. Non propter culpam, sed propter memori facti pecus occiditur, ad quod mulier accesserit.
Mulier quae accesserit ad omne pecus ascendi ab eo, interficietis mulierem et pecus; morte moriantur, rei sunt.
§ 1. Quaeritur quomodo sit reum pecus, quum sit irrationale, nec ullo modo legis capax?
Et infra: Pecora inde credendum est jussa interfici, quia tali flagitio contaminata indignam refricant facti memoriam.
II Pars.
Gratian. De furiosis autem evidentissime scribit Augustinus in lib. quaestionum veteris et novi testamenti, qu.
2, in fine ita dicens:
C. V. Culpa non necessitate, sed voluntate reum constringit.
Aliquos scimus subito dementes factos fuste, ferro, lapidibus, morsibus, multis nocuisse, quosdam
etiam occidisse, captos autem industria et judiciis oblatos minime reos factos, eo quod non voluntate, sed impellente vi nescio qua haec gesserint nescientes.
Quomodo enim reus constitueretur qui nescit quid faciat.
C. VI. Reus voluntate, non necessitate constringitur.
Item Ambrosius in Hexameron, in tractatu primi diei.
Illa cavenda sunt, quae ex nostra voluntate prodeunt delicta juventutis et irrationabiles passiones corporis.
Quorum igitur nos sumus domini, horum principia extrinsecus non requiramus, nec derivemus in alios, sed agnoscamus ea, quae proprie nostra sunt.
Quod enim possumus non facere, si volumus, hujus electionem mali nobis potius debemus, quam aliis adscribere.
Ideo etiam in judiciis istis voluntarios reos, non *ex* necessitate compulsos,
culpa stringit, poena condemnat.
Neque enim, si per furorem aliquis innocentem peremerit, obnoxius morti est, quin etiam ipsius divinae legis oraculo, si quis per imprudentiam intulerit necem, accipit impunitatis spem, refugii facultatem, ut possit evadere.
Hoc igitur de eo, quod proprie malum videtur, dictum sit.
Mala enim non sunt, nisi quae crimine mentem implicant, et conscientiam ligant.
Ceterum pauperiem, ignobilitatem, aegritudinem, mortem, nemo sapiens mala dixerit, nec in malorum sorte numeraverit, quia nec contraria istis in bonis habentur maximis, quorum alia nobis ex natura, alia ex commoditate accidere videntur.
C. VII. Veniam habent quae ignorantes ebrii committunt.
Idem in libro de patriarchis, c. lib. de Abraham.
Sane dicimus vitandam ebrietatem, per quam crimina cavere non possumus.
Nam quae sobrii cavemus per ebrietatem ignorantes committimus.
Et paulo post: § 1. Nesciunt quid loquantur qui nimio vino indulgent, jacent sepulti, ideoque, si qua per vinum deliquerint, apud sapientes judices venia quidem facta donantur, sed levitatis damnantur auctores.
C. VIII. Inobedientia vel concupiscentia non habet culpam in corpore non consentientis.
Item Augustinus lib.
I de civitate Dei, c. 25.
Si concupiscentia vel inobedientia, quae adhuc
in membris moribundis habitat, praeter nostrae voluntatis legem quasi lege sua movetur, quanto magis absque culpa est in corpore non consentientis, si absque culpa est in corpore dormientis.
C. IX. Loth non de incestis, sed de ebrietate culpatur.
Idem lib.
XXII contra Faustum, c. 44.
Inebriaverunt Loth filiae ejus, et se nescienti miscuerunt.
Quapropter culpandus est quidem, non tamen quantum ille incestus, sed quantum illa meretur ebrietas.
C. X. Nemo trahitur ad culpam, nisi ductus propria voluntate.
Item Ambrosius lib.
I de Jacob et vita beata, c. 3.
Non est quod cuiquam nostram adscribamus aerumnam, nisi nostrae voluntati.
Nemo tenetur
ad culpam, nisi voluntate propria deflexerit.
Non habent crimen quae inferuntur reluctantibus.
Voluntaria tantum commissa sequitur delictorum invidia, quam in alios derivamus.
Voluntarium sibi militem legit Christus, voluntarium servum sibi diabolus auctionatur.
Neminem jugo servitutis adstrictum possidet, nisi se prius peccatorum aere ei vendiderit.
C. XI. Minister Dei est qui invitus homicidium facit.
Idem in lib.
II de Cain et Abel, c. 4.
Nec is, qui invitus aliquod fecerit homicidium, extra ministerium est.
Siquidem lex ait de eo: Quia Deus dedit eum in manus ejus.
Manus ergo ejus instrumenti modo divinae ultioni ministerium praebuerunt.
Levites igitur minister remissionis est, Percussor autem, qui *tamen* non ex dispositione, sed praeter voluntatem fecerit homicidium, divinae minister est ultionis.
§ 1. Illud quoque specta, quia, quum interficitur impius, Christus infunditur, et, ubi abominatio aboletur, sanctificatio consecratur, quia Dominus dixit: In ea die, qua interfecero omne primogenitum Aegypti, sanctificabo mihi omne primogenitum Israel.
Quod non ad unum diem afflictionis Aegypti referes, sed ad omne tempus.
Gratian. Quum itaque qui invitus hominem interfecerit minister Dei sit, quum innocentem furore perimens morti nequaquam obnoxius sit, quum subito
dementes eorum, qua faciunt, reatum minime gestent, patet hunc sacerdotem homicidii reum non esse, unde nec sacerdotio privari debet.
§ 1. Objicitur autem illud, quod est in poenitentiali Theodori :
C. XII. In se reversus poenitentiam agat qui insaniens aliquem occidit.
Si quis insaniens aliquem occiderit, si ad sanam mentem pervenerit, levior ei poenitentia imponenda est.
Gratian. Sed hoc forte de eo intelligitur, quem propria culpa ad furorem perduxit.
§ 1. Item objicitur: Sunt quaedam, quae, etsi non imputentur ad poenam, tamen impediunt sacramenti signaculum.
Ambitio namque parentum filio non imputatur ad poenam,
cui tamen obest ad ecclesiae munus accipiendum.
Sic quae mente alienata fiunt, etsi non imputentur ad poenam, tamen sacri muneris exsecutionem impediunt.
Unde Hieronymus ait : C. XIII. Innocens est qui non iratus, sed propter disciplinam casu aliquem interfecit.
Si quis non iratus, sed propter disciplinam palmam alicui dederit, et eventu occiderit, sicut fieri solet, quantum ad gratiam, innocens est, quia voluntatem, non opus requirit.
Quantum autem ad legem, reus est, quia opera requirit.
§ 1. Item si in persecutione virgo fuerit oppressa, repellitur lege, quia opus inspicit, non voluntatem; in gratia autem quasi virgo suscipitur, quia non opera
quaerit, sed voluntatem.
Gratian. Sicut ergo qui propter disciplinam casu homicidium facit, quantum ad legem, reus est, quantum ad gratiam, innocens, sic iste sacerdos, qui furore homicidium fecit, quantum ad culpam, innocens est, quantum ad suscepti muneris exsecutionem, reus probatur.
§ 1. His ita respondetur: Non omnia, quae ordinandum impediunt, ordinatum dejiciunt; non enim potest ad sacerdotium provehi qui aliquando insanivit.
Veruntamen, si post sacerdotium furere coeperit, non ideo sacerdotio carebit, nisi forte nunquam ad sanae mentis officium illum redire contingat.
Sicut de quodam episcopo Gregorius scribit in regesto ad Eleutherium Episcopum: Quamvis triste sit
nobis, etc., ut supra in causa: Longa invaletudine gravatus.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
Pro impensis vero patrociniis in Tarraconensi Concilio clerici exigere munera prohibentur, in quo sic statutum legitur c. 10:
C. I. Pro patrociniis impensis clericus munera exigere non debet.
Observandum quoque decrevimus, ne quis sacerdotum vel clericorum more saecularium judicum pro impensis patrociniis munera audeat accipere, nisi *forte* in ecclesiis gratuito oblata, quae non
favore muneris videantur accepta, sed collatione devotionis illata.
Quod si quis ista probatur accipere, veluti exactor foenoris aut usurarum possessor secundum statuta Patrum se noverit degradandum.
Gratian. Hoc autem de illis intelligendum est, qui canonicam vitam professi regulariter se victuros proposuerunt.
Generali namque ecclesiae consuetudine receptum est et moribus approbatum, ut clerici more advocatorum patrocinia impendant, et pro impendendis munera exigant, et pro impensis suscipiant.
QUAESTIO III
GRATIANUS.
Tertio quaeritur, an ex mulieris confessione iste sit condemnandus?
In quo primo videndum est, an mulier sacerdotem accusare valeat?
Quod sacris canonibus omnino videtur esse prohibitum.
Generaliter enim statutum est ex decretis Fabiani Papae, ut sacerdotes Domini non accusent, nec in eo testificentur, qui sui ordinis non sunt, nec esse possunt.
Mulier autem non solum ad sacerdotium, sed nec etiam ad diaconatum provehi possunt, unde nec sacerdotes accusare, nec in eos testificari valent.
Legibus quoque cautum est, ut ob verecundiam sui sexus mulier apud praetorem pro alio non intercedat, nisi forte suas vel suorum injurias persequi voluerit.
Haec autem, quae nec suas, suorum injurias persequitur, ad hanc accusationem
admitti non debet.
§ 1. Econtra qui judicis personam gerere valet ab accusatoris officio non removetur.
Mulieres autem in veteri testamento populum judicasse, quicunque librum Judicum legerit ignorare non potest.
Non itaque ab accusatione removeri possunt quas etiam judicis personam frequenter gessisse constat, nec ulla serie divinarum scripturarum ab accusatione prohibentur.
§ 2. His ita respondetur: In veteri lege multa permittebantur, quae hodie perfectione gratiae abolita sunt.
Quum enim mulieribus permitteretur populum judicare, hodie pro peccato, quod mulier induxit, ab Apostolo eis indicitur verecundari, viro subditas esse, in signum subjectionis velatum caput habere.
Quae ergo his omnibus viro subjecta esse ostenditur, cui pro alio postulare non conceditur, ad
accusationem admittenda non videtur.
§ 3. Econtra, quanquam passim et indifferenter ad accusationem mulier non admittatur, sunt tamen quaedam crimina, quorum accusationem mulier subire non prohibetur.
Unde in libro Codicis IX, tit.
1, l. 12, Imp.
Diocletianus scribit, dicens : C. I.
De crimine, quod publicorum fuerit judiciorum, mulieri accusare non permittitur, nisi certis ex causis, id est si suam suorumque persequatur injuriam, secundum antiqui juris statuta tantum, de quibus specialiter eis concessum est, non exacta subscriptione.
Unde aditus praeses provinciae in primis examinabit, an tale sit crimen, cujus accusationem mulier subire non prohibeatur.
C. II. Item in libro Digestorum, Paulus lib.
II de adulteriis, tit. de testibus, l. 18.
Ex eo, quod prohibet lex Julia de adulteriis testimonium dicere condemnatam mulierem, colligitur etiam mulieres in judicio testimonium dicendi jus habere.
Item Digestis, titulo de accusationibus et inscriptionibus, l. 2: § 1. Non est permissum mulieri publico judicio quemquam reum facere, nisi scilicet parentum liberorumque, et patroni et patronae, et eorum filii filiaeve, nepotis neptisve mortem exsequatur.
C. III. Papinianus, leg.
2, eod. tit.
Certis de causis concessa est mulieribus publica
accusatio, veluti si mortem exsequantur eorum
earumque in quos lege publicorum judiciorum testimonium invitae non dicunt.
§ 1. Idem et in lege Cornelia testamentaria senatus statuit; sed et de testamento paterni liberti vel materni mulieribus publico judicio dicere permissum est.
§ 2. Pupillis ex concilio tutorum patris mortem, item pupillae avi sui mortem exsequi, concessum est lege testamentaria.
Nam *et* de patris quidem testamento pupillis agere divus Vespasianus permisit.
Sed iste non exhibeantur tabulae, per interdictum possunt experiri.
Codice de iis, qui accusare possunt vel non, lege 4, Imp.
Alexander Dionysio: Uxor tua, si consobrini sui necem vindicandam existimat, adeat praesidem provinciae.
In Digestis ad legem Juliam majestatis, lege 8, Papinianus libro 2 Responsorum:
§ 3. In quaestionibus laesae majestatis etiam mulieres audiuntur.
§ 4. Et conjurationem denique Lucii Catilinae Fulvia mulier detexit, et M. Tullium consulem indicio suo instruxit.
Gratian. Quaecunque vero persona ad accusationem publicorum judiciorum vel laesae majestatis admittitur, eadem accusationem simoniae subire non prohibetur.
Unde in primo lib.
Codicis Imp.
Leo Armasio, Praefecto Praet.
, leg.
29: C. IV. Laesae majestatis, et publicorum judiciorum, et simoniae accusatio aequaliter proponatur.
Sane quisquis hanc sanctam et venerandam antistitis sedem pecuniae interventu subiisse, aut si quis,
ut alterum ordinaret vel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar publici criminis et laesae majestatis accusatione proposita, a gradu sacerdotii retrahatur.
Nec solum hoc deinceps honore privari, sed perpetua quoque infamiae damnari decernimus, ut eos, quos facinus par coinquinat et aequat, utrosque similis poena comitetur.
Gratian. Quum autem sacris canonibus accusationes omnino submoveantur, quas leges saeculi non asciscunt, e diverso videntur admittendae quae legibus saeculi non prohibentur.
Verum hoc non infertur.
Quicunque enim clericorum sacris canonibus nuptias contrahere prohibentur, et legibus imperatorum.
Non autem consequenter omnium copulam leges admittunt, quorum conjunctionem sacri canones non prohibent;
legibus enim soli cantores et lectores, canonibus
autem etiam acolythi uxores ducere possunt.
Quamvis igitur sacris canonibus submoveantur accusationes, quas leges saeculi non asciscunt, non ideo consequenter recipiuntur quascunque principum leges admittunt.
§ 1. Sed (sicut circa hujus operis initium praemissum est) toties legibus imperatorum in ecclesiasticis negotiis utendum est, quoties sacris canonibus obviare non inveniuntur.
Unde aut specialiter sacris canonibus mulier ab accusatione laesae majestatis et simoniae ostendatur prohibita, aut praemissis rationibus ad hujusmodi accusationem admittenda probetur.
§ 2. Nec quisquam distinguere quaerat, ad aliorum, non ad sacerdotum accusationem in hoc casu simoniae mulieres esse admittendas.
Quum enim generaliter legibus hoc eis permissum inveniatur, nisi quis specialiter
aliqua lege hoc prohibitam ostenderit, ejus distinctio locum non habebit.
Verum, quum contra generales regulas quaedam crimina specialiter excepta sint, in quibus mulieri accusare permittitur, inter quae forninicatio non numeratur, patet, quod hujus accusatio dupliciter infirmatur, et quia fornicationis crimen intendit, et quia, dum de se confitetur, super alienum crimen ei credi non oportet.
Unde Julius Papa scribit in decretis, c. 18, dicens: C. V. Rei professio adversus quemlibet admitti non debet.
Nemini (praeterquam de crimine laesae majestatis) de se confesso credi potest super crimen alienum, quoniam ejus atque omnis rei professio periculosa est, et admitti adversus quemlibet non debet.
Gratian. Quia ergo ista de se confitetur, super alienum crimen ei credi non oportet, sed contra eam sua confessio interpretanda est.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod vero die dominico nec episcopo, nec presbytero causam aliquam ventilare liceat, in Tarraconensi Concilio prohibetur, in quo sic statutum est, c. 4:
C. I. Ministri ecclesiae die dominico causas ventilare non debent.
Nullus episcoporum aut presbyterorum vel clericorum die dominico propositum cujuscunque causae negotium audeat ventilare, nisi hoc tantum, ut Deo statuta solemnia peragant.
Ceteris vero diebus, convenientibus personis, illa, quae justa sunt, habent licentiam judicandi, excepto criminali.
C. II. Solennibus diebus et legitimorum jejuniorum saecularia placita non agantur.
Item ex Concilio apud Erphesfurt, habito praesente Rege Henrico.
Placita saecularia dominicis diebus, vel aliis praecipuis festis, seu etiam in his diebus, in quibus legitima jejunia celebrantur, secundum canonicam constitutionem minime * fieri decernimus.
Insuper
etiam sancta synodus decrevit, ut nulla judiciaria potestas licentiam habeat sua auctoritate Christianos ad placitum bannire in supradictis diebus, id est septem dies ante natalem Domini usque in octavas epiphaniae, et a quinquagesima usque in octavas paschae, et septem dies ante nativitatem sancti Joannis Baptistae, quatenus adeundi ecclesiam orationibusque vacandi liberius habeatur facultas.
C. III. De eodem.
Item Hadrianus Papa in capitulis, c. 64.
Nullus episcopus vel infra positus die dominico causas judicare praesumat.
QUAESTIO V.
GRATIANUS Purgationem vero neganti esse praestandam, Stephanus scribit Leoni, Episcopo Theanensi : C. I. Diaconus, si de crimine convinci non poterit, apud episcopum se ipsum secreto purificet.
De crimine sibi illato diaconus tuus verissime fatebatur se esse immunem.
Verumtamen si suscipio habetur, et accusatores idonei reperiuntur, et tales testes, quales sacri canones sanciunt, accito tecum certo episcoporum numero veniant accusatores, vocetur et ipse Aldericus diaconus, et, si negaverit, ventiletur causa canonice, et, si vel sponte confessus,
vel legitimis testibus fuerit approbatus, canonica feriatur sententia.
Qui si nec sponte confitetur, nec accusatores et testes legitimi reperti fuerint, et mala fama crebuerit, non publico examine, sed coram te, et aliquantis reverendissimis presbyteris et diaconis tuae ecclesiae secreto juramento se purificet.
Et *tu* deinceps boni testimonii eum annuncia, et compesce et commone ecclesiae tuae filios, ne sacerdotem Dei ulterius infamare praesumant, timentes, quod Cham maledictus est, qui patris verenda derisit.
C. II. Non est spoliandus presbyter vel diaconus, nisi sponte confessus vel legitime convictus fuerit.
Item Nicolaus Solomoni Constantiensi episcopo.
Presbyter aut diaconus, quem asseris crimina
nolle publice confiteri, sed velle cum sacramento defendere se, et si tamen notum sit episcopo esse scelus ab ipso perpetratum, non potest per aliquam poenitentiam sacerdotali vel diaconali officio potiri.
Sed mirandum est, si ipse confessus non fuerit, quomodo notum possit esse episcopo scelus ab ipso perpetratum, nisi accusatore forte idoneo per testes idoneos approbante.
Unde si examinante episcopo causam presbyteri vel diaconi non fuerit per testium approbationem presbyter vel diaconus forte convictus, non est scelus episcopo legitime manifestum, nisi sua sponte *scelus* ipse confiteatur.
Quod nisi fecerit, interim non videmus suo debere presbyterum vel diaconum officio privari.
Sola ergo spontanea confessio, et canonicus numerus,
et qualitas testium (decernentibus episcopis, et accusatore quod objecerat comprobante) clericum privat proprio gradu.
QUAESTIO VI.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod vero confessio cruciatibus extorquenda non sit, Alexander Papa testatur, scribens omnibus orthodoxis, epist. I, c. 2:
C. I. Ministrorum confessio non sit extorta, sed spontanea.
Si quandoque a sacerdotibus et auctoribus ecclesiae quaedam scripturae quoque modo per metum
aut fraudem, aut per vim extortae fuerint, vel, ut se liberare possint, quocunque ab eis conscriptae aut roboratae fuerint ingenio, ad nullum eis praejudicium vel nocumentum valere censemus, neque ullam eos infamiam vel calumniam, aut a suis sequestrationem bonis unquam, Deo auctore et sanctis apostolis eorumque successoribus, sustinere permittimus.
Confessio vero in talibus non compulsa, sed spontanea fieri debet.
Et infra: § 1. Omnis enim confessio, quae fit ex necessitate, fides non est.
Et paulo post: § 2. Confessio ergo in talibus non extorqueri debet, sed *potius* sponte profiteri; pessimum enim est de suspicione aut extorta confessione quemquam judicare, quum magis sit inspector cordis Dominus, quam operis.
Et paucis
interjectis: § 3. Non potest autem humano condemnari examine quem Dominus suo reservavit judicio.
Si omnia namque in hoc saeculo vindicata essent, locum divina judicia non haberent.
Item multo superius: § 4. Est etiam *et* ad *hanc* sanctam sedem perlatum (quod pudet dicere, et non solum sacerdotali, sed etiam omni Christiano nomini est inimicum), quod nonnulli episcopos vel sacerdotes aut metu compellunt, aut vi extorquent, aut fraude decipiunt, aliquas confessionis suae in alteram partem, quam debeant, literas scribere, aut pro suarum non requisitione causarum, aut (quod deterius est) *pro* alieni erroris secta scripturas facere, et propriis manibus roborare, et coram populis recitare atque confiteri.
Aliquos dicunt
carceribus et ergastulis retrudi, ut saltem his territi insidiis *devient* Domini sacerdotes, *et* suis faveant voluntatibus.
Item ubi supra: § 5. Confessio vero in talibus non compulsa, sed spontanea fieri debet, ipso attestante, qui ait: Ex corde *enim* procedant homicidia, adulteria, *fornicationes, blasphemiae *, et cetera, quae sunt ad hanc pertinentia.
§ 6. Nec tantum attendenda sunt quae fiunt, quantum quo animo fiant.
Et paulo post: § 7. Amplius autem respicit Deus ad cogitationes et spontaneas voluntates, quam ad actus, qui per simplicitatem aut *per* necessitatem fiunt.
C. II. Apostolica auctoritas penitus illicita in irritum deducit juramenta.
Item Nicolaus Papa Episcopis Galliae.
Auctoritatem venerabilium praedecessorum nostrorum secuti, et nominatim beatissimi Papae et martyris Alexandri quinti a beato Petro, ab omnibus juramentis et cujuscunque modi obligationibus, quibus illi sese coacti violentia impiorum obligaverant, absolvimus, et ne illa serventur vetuimus tam praefatum archiepiscopum Treverensem, quam ejus praepositum, et omnes, qui tunc temporis capti se illis quoquo modo obligaverunt, neque ullam eos proinde infamiam vel calumniam, aut a suis bonis sequestrationem unquam, auctore Deo, et sanctis apostolis et nostris praedecessoribus, sustinere permittimus,
sicut per Prophetam Dominus dicit: Dissolve colligationes impietatis.
Quinetiam praefato fratri nostro, filiisque Treverensis ecclesiae, illiusque defensoribus haec in mandatis damus, ut spirituali simul et materiali gladio tamdiu malignos illos eorumque fautores insequantur, quousque cum integritate possessiones, vel quaecunque res ecclesiasticae hoc facto vel quocunque pacto distractae seu direptae sunt, revocentur.
II Pars.
Gratian. A fidelitatis etiam juramento Romanus Pontifex nonnullos absolvit, quum aliquos a sua dignitate deponit.
Unde Gregorius Papa : C. III. Pontificalis auctoritas a juramento fidelitatis nonnullos absolvit.
Alius item Romanus Pontifex, Zacharias scilicet, regem Francorum non tam pro suis iniquitatibus quam pro eo, quod tantae potestati erat inutilis, a regno deposuit, et Pipinum, Caroli magni imperatoris patrem, in ejus locum substituit, omnesque Francigenas a juramento fidelitatis, *quod illi fecerant* absolvit.
Quod etiam ex auctoritate frequenti agit sancta ecclesia, quum milites absolvit a vinculo
juramenti, quod factum est his episcopis, qui apostolica auctoritate a pontificali gradu deponuntur.
C. IV. Excommunicati vinculo fidelitatis non tenentur obnoxii.
Item Gregorius VII Romanae Synodo praesidens dixit.
Nos, sanctorum praedecessorum nostrorum statuta tenentes, eos, qui excommunicatis fidelitate aut sacramento constricti sunt, apostolica auctoritate a sacramento absolvimus, et ne eis fidelitatem observent omnibus modis prohibemus, quousque ipsi ad satisfactionem veniant.
C. V. Ante quam reconcilientur, fidelitatem excommunicatis nullus servare cogitur.
Item Urbanus II Episcopo Vapicensi.
Juratos milites Hugoni Comiti, ne ipsi, quamdiu excommunicatus est, serviant, prohibeto.
Qui si sacramenta praetenderint, moneantur, oportere Deo magis servire quam hominibus.
Fidelitatem enim, quam Christiano principi jurarunt, Deo ejusque sanctis adversanti, et eorum praecepta calcanti, nulla cohibentur auctoritate persolvere.
QUAESTIO VII.
GRATIANUS.
I Pars.
Absque synodali vero audientia sacerdotem damnari, in Hispalensi Concilio, cui Isidorus interfuit, cap. 6 sic prohibetur:
C. I. Sine concilii examinatione presbyter vel diaconus non dejiciatur.
Sexta actione comperimus, Fragitanum Cornubensis ecclesiae presbyterum injuste olim a pontifice suo dejectum, et innocentem exsilio condemnatum.
Quem rursus ordini suo restituentes, id denuo adversus praesumtionem nostram decrevimus, ut juxta priscorum Patrum synodalem sententiam nullus nostrum sine concilii examine quemlibet presbyterum vel diaconum dejicere audeat.
Nam
multi sunt, qui indiscussos potestate tyrannica, non auctoritate canonica damnant.
Et sicut nonnullos gratia favoris sublimant, ita quosdam odio invidiaque *permoti* humiliant, et ad levem opinionis auram condemnant quorum crimen non approbant.
Episcopus enim sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, solus auferre non potest.
Si enim hi, qui in saeculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt, in servitutis nexum non revolvuntur, nisi publice apud praetoris ac praesidis tribunal in foro fuerint accusati, quanto magis hi, qui divinis altaribus consecrati honore ecclesiastico decorantur?
Qui profecto nec ab uno damnari, nec uno judicante poterunt honoris sui privilegiis exui, sed, praesentati synodali judicio,
quod canon de illis praeceperit, definiri.
C. II. Causas clericorum episcopus non nisi cum senioribus ecclesiae audiat.
Item Gregorius Joanni Episcopo Panormitano, lib.
XI, epist. 49.
Si quid de quocunque clerico ad aures tuas pervenerit, quod te juste possit offendere, facile non credas, nec ad vindictam te res accendat incognita, sed praesentibus senioribus ecclesiae tuae diligenter est veritas perscrutanda, et tunc, si qualitas rei poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquentis.
C. III. A quot episcopis presbyteri vel diaconi sunt audiendi.
Item ex Concilio Carthaginensi I, c. 11.
Si quis tumidus vel contumeliosus exstiterit in majorem natu, vel aliquam causam habuerit, a tribus
vicinis episcopis, si diaconus est, qui arguitur; si presbyter, a sex; si episcopus, a duodecim consacerdotibus audiatur.
Universi episcopi dixerunt: Contemtus debet contumaciae et superbiae in omnibus frangi.
Causae vero pro personis ab his statuto numero audiantur.
C. IV. De eodem.
Item ex Concilio Carthaginensi II, c. 10.
Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam hoc adjicio secundum statuta veterum conciliorum, ut, si quis episcopus (quod non optamus) in reatum aliquem incurrerit, et fuerit ei nimia necessitas non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim episcopis audiatur, et a sex presbyter, et a tribus diaconus, cum proprio
suo episcopo.
C. V. De eodem.
Item ex Concilio Carthaginensi III, c. 8.
Si autem presbyteri vel diaconi fuerint accusati, adjuncto sibi ex vicinis locis proprius episcopus legitimo numero collegarum, quos ab eodem accusati petierint, id est una secum in presbyteri nomine sex, in diaconi tribus, ipsorum causas discutiat eadem dierum et dilationum et a communione remotionum, et discussione personarum, inter accusatores et eos, qui accusantur, forma servata.
Reliquorum autem clericorum causas etiam solus episcopus loci agnoscat et finiat.
II Pars.
Gratian. Solus autem ad exclusionem aliorum
episcoporum, non suorum clericorum dicitur, sine quorum praesentia ejus sententia erit irrita.
Unde in Concilio Carthaginensi IV, c. 23, legitur:
C. VI. Absque praesentia clericorum nullius casam episcopus audiat.
Episcopus nullius causam audiat absque praesentia suorum clericorum; alioquin irrita erit sententia episcopi, nisi clericorum praesentia confirmetur .
C. VII. Nisi in synodo canonice vocati sacerdotes damnari non possunt.
Item ex Concilio Hispalensi II, c. 6.
Episcopus sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, auferre solus non potest.
Si enim hi, qui in saeculo a dominis suis honorem libertatis adepti sunt, in servitutis jugum non revocantur, nisi publice apud praetoris ac praesidis tribunal in foro fuerint accusati, quanto magis hi, qui divinis altaribus consecrati, honore ecclesiastico
decorantur?
Qui profecto nec ab uno damnari, nec uno judicante poterunt honoris sui privilegiis exui, sed praesentati synodali judicio, quod canon de illis praeceperit definiri.
QUAEST. VIII.
GRATIANUS. De ultima vero quaestione sic statutum est in Concilio Neocaesariensi, c. 9 et 10.
C. I. Presbyter qui ante ordinationem confitetur se corporaliter lapsum, postea non offerat.
Qui admisit corporale peccatum, et hic postea presbyter ordinatus est, si confessus fuerit quod ante ordinationem suam peccaverit, non quidem
offerat, maneat autem in aliis officiis propter ejus studii utilitatem.
Nam cetera peccata censuerunt plurimi etiam ordinatione privari .
Quod si de his non fuerit confessus, nec ab aliquibus potest manifeste convinci, huic ipsi de se potestas est committenda.
Similiter et diaconus, si in eodem
culpae genere fuerit involutus, sese a ministerio cohibebit.
C. II. Deservientes altario si carnis fragilitate deliquerint, episcopi arbitrio subjaceant.
Item ex Concilio Ilerdensi, c. 5.
Hi, qui altario Dei deserviunt, si subito in flenda carnis fragilitate corruerint, et Domino respiciente digne poenitueruit, ita ut mortificato corpore cordis contriti sacrificium Deo offerant, maneat in potestate pontificis vel veraciter afflictos non diu suspendere, vel desidiosos prolixiore tempore ab ecclesiae corpore segregare; ita tamen, ut sic officiorum suorum loca recipiant, ne possint ad altiora officia ulterius promoveri.
Quod si iterato velut canes ad vomitum reversi fuerint, *et veluti sues
in volutabris luti jacuerint*, non solum dignitate officii careant, sed etiam sanctam communionem, nisi in exitu, non percipiant.
C. III. Ex ministris ecclesiae geniti in servitutem devocentur ejusdem.
Item ex Concilio Toletano IX, c. 10.
Quum multae super incontinentia ordinis clericorum hactenus emanaverint sententiae Patrum, et nullatenus ipsorum reformari quiverit correctio morum, usque adeo sententiam judicantium protraxere commissa culparum, ut non tantum ferretur ultio in auctores scelerum, verum et in progeniem damnatorum.
Ideoque quilibet ab episcopo usque ad subdiaconum deinceps, *qui* vel
ex ancillae vel ex ingenuae detestando connubio in honore constituti filios procreaverint, illi quidem, ex quibus geniti probabuntur, canonica censura damnentur; proles autem, aliena pollutione nata, non solum hereditatem nunquam accipiet, sed etiam in servitutem ejus ecclesiae, de cujus sacerdotis
vel ministri ignominia nati sunt, jure perenni manebunt.
C. IV. Qui confitetur se ante ordinationem peccasse non sacrificet; convictus autem deponatur.
Item ex Concilio Martini Papae, c. 35.
Si quis presbyter ante ordinationem peccaverit, *et post ordinationem confessus fuerit quod ante peccaverit*, non offerat, sed tantum pro religione nomen presbyteri portet.
Si autem non ipse confessus, sed ab alio publice fuerit convictus, nec hoc ipsum habeat ut nomen presbyteri portet.
Similiter et de diaconis observandum est, ut, si ipsi confessi fuerint, ordinem subdiaconi accipiant .
C. V. De manu sacerdotis, qui ab ecclesia toleratur, licite sacramenta sumuntur.
Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum, c. 71.
Sciscitantibus vobis, si a sacerdote, qui *sive deprehensus in adulterio, sive de hoc sola fama respersus est, debeatis communionem suscipere, necne?
respondemus: Non potest aliquis, quantumcunque pollutus sit, sacramenta divina polluere,
quae purgatoria cunctarum contagionum existunt, *nec potest solis radius per cloacas et latrinas transiens aliquid exinde contaminationis attrahere.
Proinde* qualiscunque sacerdos sit, quae sancta sunt coinquinare non potest.
Idcirco ab eo, usquequo judicio episcoporum reprobetur, communio percipienda est, quoniam mali bona administrando se tantummodo laedunt, et cerea fax accensa sibi quidem detrimentum praestat, aliis vero lumen in tenebris administrat, et unde aliis commodum exhibet inde sibi dispendium praebet.
§ 1. Sumite ergo intrepidi ab omni sacerdote Christi mysteria, quia omnia fide Christi purgantur.
Fides est enim, quae hunc mundum vincit, et quia non dantis, sed accipientis fit, dicente B. Hieronymo: Ad credendum in
anima omni baptismus est perfectus, et in omni sacerdote corpus Christi est perfectum.
Qui rursus sacrae scripturae concordans ait: Prius quam audias, ne judicaveris quemquam, atque ante probationem accusationis illatae neminem a tua communione suspendas, quia non statim qui accusatur reus est, sed qui convincitur criminosus.
CAUSA XVI.
GRATIANUS.
Quidam abbas habebat parochialem ecclesiam; instituit ibi monachum, ut officium celebraret populo;
possedit eam per quadraginta annos sine aliqua interpellatione; tandem querela adversus abbatem movetur a clericis baptismalis ecclesiae, in cujus dioecesi prochiana ecclesia illa consistebat.
* Hic primum quaeritur, utrum monachis liceat populis officia celebrare, poenitentiam dare et baptizare?
* Secundo, si contigerit eos capellas habere episcopali beneficio, an ab eis sint instituendae, an ab episcopis?
* Tertio, an jura ecclesiarum praescriptione tollantur?
* Quarto, si ecclesia adversus ecclesiam praescribat, an etiam monasterium adversus ecclesiam praescribere possit?
* Quinto, si
capellam in suo territorio aedificatam jure territorii
sibi vendicare valeat?
* Sexto, si archipresbyter vel episcopus sua auctoritate, non judiciaria sententia capellam illam irrepserit, an cadat
a causa, ut ecclesia, cui praesidet, non ultra habeat jus reposcendi quod suus pastor illicite usurpavit?
* Septimo quaeritur, si laici capellam illam tenebant (ut quibusdam moris est) et in manibus abbatis eam refutaverint, et ordinandam tradiderint, an consensu episcopi et clericorum abbas possit eam tenere?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod monachi officia populis celebrare non possint, multis auctoritatibus probatur, quarum prima
est illa sanctae Nicaenae Synodi, qua dicitur :
C. I. Monachorum conversatio ab omnibus debet esse discreta.
Placuit omnibus residentibus in sancta Nicaena synodo, ut monachorum conversatio et vita secundum etymologiam nominis ab omnibus discrepet.
Monachus enim graece, latine singularis dicitur, unde monachum per omnia singulariter agere oportet.
Quamobrem firmiter et insolubiliter omnes praecipimus, ut aliquis monachus poenitentiam nemini tribuat, nisi sibi invicem, ut justum est; mortuum non sepeliat, nisi monachum in monasterio secum commorantem, vel si fortuito quemquam advenientium fratrum ibi mori contigerit.
C. II. Monasterii districtionem et ecclesiasticum ministerium quilibet simul tenere non potest.
Item Gregorius Joanni, Ravennati episcopo, lib.
IV, epist. 1.
Nemo potest *et* ecclesiasticis obsequiis deservire, et in monachica regula ordinate persistere, ut ipse monasterii districtionem teneat, qui quotidie in ministerio ecclesiastico cogitur permanere.
C. III. Monachi, qui ad clericatum promoventur, a priori proposito discedere non debent.
Item Innocentius ad Victricium, epist. II, c. 10.
De monachis, qui diu morantes in monasteriis, si postea ad clericatus ordinem pervenerint, statuimus, non debere eos a priori proposito discedere.
Gratian. Si ergo, sicut Innocentius definit, a suo proposito eis discedere non licet, et, sicut Gregorius testatur, in monastica regula devote persistere et ecclesiasticis
obsequiis simul deservire non possunt: patet, quod parochianis ecclesiis monachi praefici non possunt.
C. IV. Monachus non habet officium docentis, sed plangentis.
Item Hieronymus ad Riparium Presbyterum, adversus Vigilantium.
Monachus non docentis, sed plangentis, habet officium, qui vel se, vel mundum lugeat, et Domini pavidus praestoletur adventum.
C. V. In populari frequentia monachi esse non debent.
Idem ad Paulinum de institutione monachi, epist. XIII.
Si cupis esse quod diceris, monachus, id est solus,
quid facis in urbibus, quae utique non sunt solorum habitacula, sed multorum?
Et infra: § 1. Habeto simplicitatem columbae, ne cuiquam machineris dolos, et serpentis astutiam, ne aliorum supplanteris insidiis.
Non multum distat in vitio vel decipere posse vel decipi.
Christianum, quem senseris tibi aut semper aut crebro de nummis loquentem, excepta eleemosyna, quae indifferenter omnibus patet, institorem potius habeto quam monachum.
Praeter victum, et vestitum, et manifestas necessitates nihil cuiquam tribuas, ne filiorum panem canes comedant.
C. VI. Monachus pascitur, clerici pascunt.
Idem ad Heliodorum de laude vitae, solitariae epist. I.
Alia causa est monachorum, alia clericorum.
Clerici pascunt oves: ego pascor; illi de altario vivunt: mihi quasi infructuosae arbori securis ponitur ad radicem, si munus ad altare non defero.
Et infra: § 1. Mihi ante presbyterum sedere non licet.
Illi, si peccavero, licet me tradere satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus sit in die Domini *Jesu*.
C. VII. Non licet aliquid monachis agere sine presbyterorum consilio.
Idem ad Rusticum .
Ecclesia habet senatum coetum presbyterorum, sine quorum consilio nihil monachis agere licet.
Roboam filius Salomonis ideo perdidit regnum, quia noluit audire presbyteros suos.
Senatum
quoque Romani habebant, cujus consilio cuncta agebant, et nos habemus senatum nostrum coetum presbyterorum.
C. VIII. Secundum etymologiam nominis solitariam vitam ducat monachus.
Item Eugenius Papa .
Placuit communi nostro concilio, ut nullus monachorum pro lucro terreno de monasterio exire nefandissimo ausu praesumat, neque poenitentiam dare, neque filium de baptismo accipere, neque baptizare, neque infirmum visitare, neque mortuum sepelire, neque ad ecclesiam saecularem transire, neque aliis qualibuscunque negotiis sese implicare; sit claustro suo contentus, quia sicut piscis sine
aqua caret vita, ita sine monasterio monachus.
Sedeat itaque solitarius, et taceat, quia mundo mortuus est, Deo autem vivit.
§ 1. Agnoscat nomen suum, μόνος enim graece, latine est unus: ἄχος graece, latine tristis sonat.
Inde dicitur monachus, id est unus tristis.
Sedeat ergo tristis, et officio suo vacet.
C. IX. Absque episcoporum consensu episcopalia jura monachi non usurpent.
Item Paschalis II Victori, Bononiensi Episcopo.
Pervenit ad nos, unde valde miramur, quod quidam monachi et abbates in parochia vestra contra sanctorum Patrum decreta episcopalia jura et officia sibi arroganter vindicant, videlicet poenitentiam,
remissionem peccatorum, reconciliationem, decimas, et ecclesias, quum absque proprii episcopi licentia vel apostolicae sedis auctoritate hoc nullatenus praesumere debeant, sicut in Chalcedonensi concilio de hujusmodi a sanctis Patribus cautum est et sub anathematis vinculo monachis omnibus prohibitum.
Mandamus itaque dilectioni tuae, ut eos convenias, et ne talia deinceps praesumant omnino prohibeas.
C. X. De eodem.
Item Calixtus Papa II.
Interdicimus etiam abbatibus et monachis publicas poenitentias dare, infirmos visitare, et unctiones facere, et missas publicas cantare.
Chrisma et oleum, consecrationes altarium, ordinationes clericorum
ab episcopis accipiant, in quorum parochiis manent.
C. XI. Monachi intra claustra morantes clericorum officia exterius non ministrent.
Item Alexander II.
Juxta Chalcedonensis tenorem optimi concilii monachis quamvis religiosis ad normam S. Benedicti intra claustrum morari praecipimus; vicos, castella, civitates peragrare prohibemus, et a populorum praedicatione omnino cessare censuimus, nisi forte quis, de suae animae salute solicitus, ut eorum habitum assumat eos intra claustrum consulere voluerit.
C. XII. Monachi, qui sunt in civitatibus, episcopo debent esse subjecti.
Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 4.
Qui vere pureque solitariam eligunt vitam digni sunt convenienti honore.
Et infra: § 1. Eos vero, qui per civitates singulas seu possessiones in monasteriis sunt, placet nobis episcopo esse subjectos, et quieti operam dare, atque observare jejunia et orationes, in locis, in quibus semel se Deo devoverunt, permanentes, et neque communicare ecclesiasticas, neque saeculares aliquas attrectare actiones, relinquentes propria monasteria, nisi forte jubeantur propter urgentes necessitates ab ipsius civitatis episcopo.
Et neminem servorum suscipi in monasterium, ut sit cum eis monachus, nisi cum
domini proprii licentia.
Praetereuntem vero haec decrevimus extra communionem esse, ne nomen Domini blasphemetur.
§ 2. Convenit vero civitatis episcopo curam sollicitudinemque necessariam monasteriis exhibere.
Gratian. His ita respondetur: Auctoritas illa Nicaenae synodi prohibet monachos de monasteriis exire, et per capellas mortuorum sepulturas celebrare, confluere videlicet more clericorum ad cujuslibet exsequias celebrandas.
Ceterum si apud monasterium aliquis semetipsum tumulari voluerit, non est prohibendus.
Unde Gregorius scribit Joanni, Episcopo de urbe veteri, lib.
I, epist. 12. C. XIII. Missae celebrari, et mortui sepeliri in monasterio non prohibentur.
Agapitus abbas monasterii S. Gregorii insinuavit nobis, plurima se a vestra sanctitate gravamina sustinere, quod in eodem monasterio missas prohibeas celebrari, mortuos etiam *ibidem* interdicas sepeliri.
A qua inhumanitate vos hortamur suspendi, et sepeliri ibidem mortuos, missas celebrari, nulla ulterius habita contradictione permittas.
C. XIV. Non sunt cassandae piae voluntates defunctorum.
Idem Januario, Caralitano Episcopo, lib.
III, epist. 9.
Admonere te volumus, ne piae *vivorum aut*
defunctorum voluntates tua (quod absit!
) remissione cassentur.
C. XV. Testatoris arbitrium servari oportet.
Item Gelasius Papa.
Consideratio ecclesiasticae utilitatis hoc postulat, ex justa dispositione testatoris servandum arbitrium.
C. XVI. De eodem.
Item ex Concilio Triburiensi, c. 15 .
Ubicunque facultas rerum et opportunitas temporum suppetit, etc., [ sicut in eodem capite supra legitur in causa eorum, qui de dioecesi ad dioecesim transierunt.
]
Gratian. Ecce his auctoritatibus patet quod, si quis apud monasterium sepulturam sibi eligere voluerit,
libere a monachis potest sepeliri.
Unde liquido colligitur prohibitionem illam Nicaenae synodi propter improbitatem circumvagantium esse factam.
Unde in Chalcedonensi Concilio c. 23 legitur: C. XVII. Monachi, qui sine licentia episcopi vagantur, ad propria loca redire cogantur.
Quidam monachi nihil habentes sibi injunctum a proprio episcopo, interdum vero etiam illi, qui ab eo fuerant excommunicati, veniunt ad *regiam* civitatem Constantinopolitanam, et in ea perturbationes tranquillitati ecclesiasticae inferunt, et diversorum domos corrumpunt.
Statuit igitur sancta synodus hos primum commoneri, ut exeant a regia civitate; demum eos invitos dejici, ac inde per defensorem compelli, ut ad sua loca
redeant.
C. XVIII. Monachi circumvagantes per defensores sunt compellendi.
Item Pelagius Papa Paulino Solitario.
Probinum Phariae, et Milianum, atque Probinianum, vel alios pseudomonachos Joanni defensori praecipimus ut eos debeat detinere, quatenus, si quam desiderant suae contentionis rationem cognoscere, ad nos ut informentur debeant exhiberi.
Certe si sola obstinatione ab ecclesiastico corpore sunt scissi, in Reatina (sicut petisti) insula ut exsulent, praedicto defensori duximus injungendum.
C. XIX. Nullus monachus praeter Domini sacerdotes audeat praedicare.
Item Leo Papa ad Theodoritum, Episcopum Cypri, epist. LXI al.
LXIII.
Adjicimus illud etiam, quod nobis propter improbitatem quorumdam monachorum religionis vestrae
verbo mandastis per vicarios nostros, *et* hoc specialiter statuentes ut praeter Domini sacerdotes nullus audeat praedicare, sive monachus sive laicus ille sit, qui cujuslibet scientiae nomine glorietur.
Gratian. Ecce in hoc capite et vitium est expressum, et generali constitutione evacuatum.
Quod vero poenitentiam dare prohibentur, inde est, quia nulli sacerdotum licet alterius parochianum ligare vel solvere.
Monachi autem, et si in dedicatione sui presbyteratus (sicut et ceteri sacerdotes) baptizandi, praedicandi, poenitentiam dandi, peccata remittendi, beneficiis ecclesiasticis perfruendi rite potestatem accipiant, ut amplius et perfectius agant ea, quae sacerdotalis officii esse sanctorum Patrum constitutionibus comprobantur: tamen exsecutionem suae potestatis non habent,
nisi a populo fuerint electi, et ab episcopo cum consensu abbatis ordinati.
Ecclesiasticas vero atque saeculares actiones attrectare prohibentur, ut non praesumant sibi patrocinia causarum, nisi ab episcopo
commoniti fuerint, nec saecularibus causis occupentur, ut resideant cognitores dirimendarum litium.
Unde Pelagius scribit Antoninae Patriciae, et Deciae: C. XX. Monachus defensor fieri non debet.
De praesentium portitore, quod defensor factus non est, nulla vobis animi molestia sit, quia vere satis amarissimum habeo de isto proposito ad illud officium homines deduci, in quo nullo modo quae a monachis Deo promissa sunt valeant adimpleri.
Omnimoda enim est illius habitus et istius officii diversitas.
Illic enim quies, oratio, labor manuum: at hic causarum cognitio, conventiones, actus, publica litigia, et quaecunque vel ecclesiastica instituta, vel supplicantium necessitas
poscit.
Faciat autem Deus, ut tales sint hi, qui vel a nobis in isto habitu nutriuntur, vel in monasteriis crescunt, ut provecta aetate et vita probata non ad litigiorum officia, sed ad sacerdotium valeant promoveri.
Gratian. Gelasius tamen (sicut in tractatu de promotionibus clericorum invenitur, in capitulo illo: Monachus novitius, etc.) permittit illos ex dispensatione fieri defensores.
II Pars.
Quod vero sacerdotalium officiorum potestatem habeant, testatur Ambrosius, dicens :
C. XXI. Clericorum officia celebrare monachi presbyteri non prohibeantur.
Doctos ac probos monachos, presbyterii honore dedicatos, baptizare, praedicare, poenitentiam
dare, debita miseris laxare, *et* decimarum, primitiarum, oblationum vivorum et mortuorum portione justa perfrui debere, moderata dispensatione commendamus, ut, juxta Apostolum de altario, cui serviunt, viventes, per obsequium dominicae plebis panem et vinum immaculata benedictione transforment in corpus et sanguinem Domini nostri Jesu Christi.
C. XXII. Beneficiis ecclesiasticis monachus presbyter libere perfruatur.
Item Innocentius Papa.
Si monachus ad clericatum promoveatur, beneficia
ei pleniter, et annonae, et decimae donentur absque ulla minoratione et dilatione, ut, quanto melius possit juxta possibilitatem suam, quando necessitas exstiterit, ad opera ecclesiastica et ipsam restaurandum ecclesiam adjutorium faciat.
C. XXIII. De eodem.
Item Gregorius.
Moderamine apostolicae auctoritatis decernimus ut monachi, si presbyterii honore dedicati sunt, cum ligandi solvendique potestate decimarum, primitiarum, oblationum, donationum, quae fiunt pro vivis et pro defunctis, portionem juxta canonem ad suam proximorumque utilitatem merito perfectioris justitiae non minus quam ceteri sacerdotes laudabiliter sibi vindicent.
C. XXIV. Clericorum officia monachi presbyteri libere administrent.
Idem.
Ex auctoritate hujus decreti (quod apostolico moderamine et pietatis officio a nobis est constitutum) sacerdotibus monachis apostolorum figuram tenentibus liceat praedicare, baptizare, communionem dare, pro peccatoribus orare, poenitentiam imponere, atque peccata solvere.
C. XXV. Monachi presbyterii honore decorati potestatem habent ligandi et solvendi.
Item ex decreto Bonifacii Papae .
Sunt nonnulli nullo dogmate fulti, audacissime quidem, zelo magis amaritudinis quam dilectionis inflammati, asserentes monachos, quia
mundo mortui sunt et Deo vivunt, sacerdotalis officii potentia indignos, neque poenitentiam, neque Christianitatem largiri, neque absolvere posse per sacerdotalis officii divinitus sibi injunctam potestatem.
Sed omnino labuntur.
Et infra: § 1. Neque enim B. Benedictus, monachorum praeceptor almificus, hujus rei aliquo modo fuit interdictor, sed eos saecularium negotiorum edixit expertes fore tantummodo.
Quod quidem apostolicis documentis, et omnium sanctorum Patrum institutis non solum monachis, sed etiam canonicis maximopere imperatur.
Nemo enim militans Deo implicat se
negotiis saecularibus.
§ 2. Nos vero tantorum Patrum instituti exemplis (quibus periculosissimum est refragari) credimus a sacerdotibus monachis ligandi solvendique officium Deo operante digne administrari, si eos digne contigerit hoc ministerio sublimari.
Et infra: § 3. Decertantes igitur monasticae professionis presbyteros sacerdotalis potentiae arcere officio, omnimodo praecipimus, ut ab hujuscemodi nefandis ausibus reprimantur in posterum, quia quanto quisque est celsior, tanto est et in his potentior.
Gratian. His omnibus auctoritatibus perspicue monstratur, monachos posse poenitentiam dare, baptizare, et cetera sacerdotalia officia licite administrare.
Quod vero populi electione, episcoporum institutione,
et abbatis consensu potestatem suam exsequi valeant, Hieronymi, Gelasii et Gregorii auctoritate probatur.
Ait enim Hieronymus ad Rusticum Monachum, epist. IV: C. XXVI. Digne in monasterio vivens per populi electionem ad clericatum poterit promoveri.
Sic vive in monasterio, ut clericus esse merearis.
Et infra: § 1. Multo tempore disce quae postmodum doceas, et inter bonos semper sectare meliores.
Quod si populus vel episcopus te in clericum elegerit, age ea quae clerici sunt.
C. XXVII. Ad ordinem clericatus promoveri monachi possunt.
Idem ad eundem, eadem epistola superius
Si clericatus *te* titillat desiderium, discas quod possis docere, et rationabilem Christo hostiam offeras, ne miles ante quam tiro, ne prius magister sis quam discipulus.
§ 1. Non est humilitatis meae neque mensurae judicare de clericis, et de ministris ecclesiarum sinistrum quippiam dicere.
Habeant illi ordinem et gradum suum, quem si tenueris, quomodo tibi in eo vivendum sit editus ad Nepotianum liber docere te poterit.
§ 2. Nunc monachi incunabula moresque discutimus, et ejus monachi, qui liberalibus studiis eruditus in adolescentia jugum Christi collo suo imposuit.
Primumque tractandum est, utrum solus, an cum aliis in monasterio vivere debeas.
Mihi *quidem*
placet, ut habeas sanctorum contubernium, nec ipse te doceas, et absque doctore ingrediaris viam, quam nunquam ingressus es.
C. XXVIII. In loco, quo abbas judicaverit, monachus eligatur, et ab episcopo sacerdos ordinetur.
Item Gelasius Papa.
Si quis monachus fuerit, qui venerabilis vitae merito sacerdotio dignus videatur, et abbas, sub cujus imperio regi Christo militat, illum fieri presbyterum petierit, ab episcopo debet eligi, et in loco, quo judicaverit, ordinari, omnia, quae ad sacerdotis officium pertinent, vel populi vel episcopi electione provide ac juste acturus.
C. XXIX. Tempore maturitatis ecclesiasticis monachi promoveantur ordinibus.
Item Siricius Papa ad Himerium, ep. I, c. 13.
Monachos quoque, quos *tamen* morum gravitas et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus et volumus, ita, ut qui intra tricesimum aetatis annum sunt digni in minoribus, per gradus singulos crescente tempore promoveantur ordinibus, et sic ad diaconatus vel presbyterii insignia maturae aetatis consecratione perveniant, nec *statim* saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem, quae singulis dignitatibus superius praefiximus, tempora fuerint custodita.
C. XXX. Ecclesiastica officia nec avida elatione monachi suscipiant, nec blandiente desidia respuant.
Item Augustinus ad Eudoxium, ep. LXXXI.
Vos autem fratres exhortamur in Domino, ut propositum vestrum custodiatis, et usque ad finem perseveretis, ac si quam operam vestram mater ecclesia desideraverit, nec elatione avida suscipiatis, nec blandiente desidia respuatis, sed miti corde obtemperetis Deo, cum mansuetudine portantes eum, qui vos regit, qui dirigit mites in judicio, qui docet mansuetos vias suas.
Nec vestrum otium necessitatibus ecclesiae praeponatis, cui parturienti si nulli boni ministrare vellent, quomodo nasceremini non inveniretis.
C. XXXI. Gelasius quendam Ruffinum monachum jubet sacerdotem fieri, et in quadam basilica ordinari.
Item Pelagius Papa Bono Episcopo Savinati.
In parochia tua, basilica S. Saurentii, quae in
possessione filii et consiliarii nostri viri magnifici Theodori fundata est, officium presbyteri deesse cognovimus.
Et quia praefatus filius noster nobis retulit, se invenisse Ruffinum quemdam monachum, olim sibi vita, religione et moribus comprobatum, et hunc postulat ibi presbyterum consecrari (quod subito fieri nos prorogata observantia non acquievimus), ideo dilectio tua his litteris acceptis sabbato veniente faciat eum diaconum, et, si Deus voluerit et vixerimus, mediana hebdomada presbyterum faciemus, quatenus superveniente paschali festivitate sacra ministeria in memorata basilica a persona competenti valeant adimpleri.
C. XXXII. Qui de clerico monachus efficitur proprio episcopo ordinante poterit eligi et consecrari.
Item Gregorius l. I. Regesti, epist. 40 .
Si quem a clericatu in monasticam contigerit venire conversationem, si talis vitae monachus fuerit, ut episcopus, cui antea militaverat, eum dignum sacerdotio praevideat, in loco, quo judicaverit, eligi poterit et ordinari.
C. XXXIII. Sine testimonio abbatis ad clericatus officium monachi non eligantur.
Item ex Concilio Agathensi, c. 27.
Monachi vagantes ad officium clericatus (nisi eis testimonium abbas suus dederit) nec in civitatibus, nec in parochiis ordinentur.
Et infra: § 1. Si enim necesse fuerit clericum de monachis ordinari, cum consensu et voluntate abbatis praesumat episcopus.
C. XXXIV. Cum abbatis voluntate monachi ordinentur, quos pro utilitate ecclesiae episcopus ordinare voluerit.
Item ex Concilio Ilerdensi, c. 3.
Quum pro utilitate ecclesiae aliquos monachorum episcopus probaverit in clericatus officio promovendos, cum abbatis voluntate debent ordinari.
Ea vero, quae in jure monasterii de facultatibus offeruntur, in nullo dioecesana lege ab episcopis contingantur.
C. XXXV. Sine abbatis imperio ecclesiastica ministeria monachi celebrare non praesumant.
Item ex Concilio Tarraconensi, c. 11.
Monachi a monasterio foras egredientes ne aliquod ministerium ecclesiasticum praesumant agere prohibemus, nisi forte cum abbatis imperio.
Similiter, ut nullus eorum, id est monachorum, forensis negotii susceptor vel exsecutor exsistat, nisi quod monasterii exposcit utilitas, abbate sibi nihilominus imperante.
C. XXXVI. Ad clericatus militiam non eligantur desertores monasteriorum.
Item Augustinus ad Aurelium, ep. LXXVI.
Legi epistolam benignitatis tuae de Donato et fratre ejus, et quid responderem diu fluctuavi.
Sed
tamen etiam atque etiam cogitanti quid sit utile saluti eorum, quibus in Christo nutriendis servimus, nihil mihi aliud occurrere potuit, nisi non esse *istam* viam dandam servis Dei, ut se facilius putent eligi ad aliquid melius, si facti fuerint deteriores.
Et ipsis enim facilis lapsus, et ordini clericorum fit indignissima injuria, si desertores monasteriorum ad militiam clericatus eligantur, quum ex eis, qui in monasterio permanent, non tamen nisi probatiores atque meliores in clerum assumere soleamus, nisi forte (sicut vulgares dicunt) malus choraula bonus symphoniacus est; ita iidem ipsi vulgares de nobis jocabuntur, dicentes: malus monachus bonus clericus est.
Nimis dolendum, si ad tam ruinosam superbiam monachos
surrigamus, et tam gravi contumelia clericos dignos putemus, in quorum numero sumus, quum aliquando etiam bonus monachus vix bonum clericum faciat, si adsit ei sufficiens continentia, et tamen desit instructio necessaria, aut personae regularis integritas.
Sed de istis credo arbitrata sit beatitudo tua, nostra voluntate (ut suis potius corregionalibus utiles essent) de monasterio recessisse.
Sed falsum est; sponte abierunt, sponte deseruerunt, nobis, quantum potuimus, pro eorum salute renitentibus.
III. Pars. Gratian. His omnibus auctoritatibus monstratur, quod monachi, qui sunt a populo electi, et ab episcopo cum consensu sui abbatis sunt ordinati, legitime potestatem suam exsequi valent.
Illud vero Gregorii: Nemo potest obsequiis ecclesiasticis deservire, etc., de illis intelligendum est, qui, in numero cardinalium vel episcoporum ordinati, monasterii sui dispensationem sibi reservare contendunt.
Unde idem Gregorius scribit Mariniano Episcopo Ravennati, lib.
VI. epist. 40.: C. XXXVII. Pro abbatis vel monachi promotione nullo modo graventur monasteria.
Ne pro cujuslibet monachi aut abbatis promotione onus fortasse aliquod monasteria sustineant, studendum vobis est, ut si quispiam *abbatum
aut* monachorum ex quocunque monasterio ad clericatus officium vel ordinem sacrum accesserit, non illic aliquam habeat ulterius, *ut duximus*, potestatem.
C. XXXVIII. Qui ecclesiis quoquomodo militant abbates monasteriorum esse non possunt Idem Maximiano Syracusano Episcopo, lib.
III. epist. 11.
Presbyteros, diaconos, ceterosque cujuslibet ordinis *clericos*, qui ecclesiis quoquo modo militant, abbates per monasteria esse non permittas; sed aut admissa clericatus militia monasticis non provehantur ordinibus, aut, si in abbatis loco permanere decreverint, clericatus nullatenus permittantur habere militiam.
Satis enim incongruum
est, si quum unum ex his prae sui magnitudine diligenter quis non possit explere, ad utrumque judicetur idoneus.
Gratian. Hoc vel generaliter, vel speciali privilegio dictum potest intelligi, sicut et de quodam monasterio in regesto Gregorii legitur hoc modo:
C. XXXIX. De quodam xenodochio, cujus abbas ad episcopatum eligi prohibetur.
Hinc est etiam, quod xenodochium atque monasterium, quod in eodem Francorum regno constitutum est, quia per ambitiones et contentiones quorundam non canonice tractabatur, a perversitate malorum liberare cupiens praecepit; ut sine regali provisione, et monachorum electione nullus ibi
abbas aliqua unquam subreptione introduceretur.
Praecepit etiam, ut ejusdem monasterii abbas nunquam ad episcopatum eligeretur, ne forte occasione episcopatus abbatia aliquid detrimenti pateretur.
Quod privilegium ita est illius ecclesiae, ut communem legem regibus vel abbatibus omnino dare non possit.
Non enim quod uni sigillatim conceditur statim omnibus convenit.
Gratian. Superiori auctoritate non prohibentur abbates sacerdotes fieri, quum B. Benedictus jubeat abbatem fratribus egredientibus et regredientibus benedictionem dare, quod non nisi sacerdotum est.
Lectionem quoque evangelii similiter abbati ad legendum tribuit, quam subsequenti oratione legere similiter sacerdotalis officii est.
Sed tales sacerdotes vel
diaconos fieri prohibet, qui in ecclesiastica militia cogantur jugiter permanere.
§ 1. Item illud Hieronymi ad Riparium presbyterum: Monachus non docentis, sed plangentis habet officium, et ad Heliodorum: Alia causa est monachi, alia clerici, et ad Rusticum: Sine consilio presbyterorum monachis nihil agere licet, non ita generaliter intelligendum est, ut nulli monachorum liceat docendi officium assumere, ne B. Gregorium, aut Augustinum Anglorum episcopum, beatum quoque Martinum, innumeros etiam, quos de monachica conversatione ad summum sacerdotii gradum scriptura testatur esse promotos, cogamur negare officium docendi habuisse, aut in die consecrationis suae asseramus eos a priori proposito discessisse, quod (ut Innocentius testatur)
nulli facere licet.
Voluit ergo Hieronymus distinguere inter personam monachi et clerici, ostendens quid cuique ex proprio officio conveniat.
§ 2. Aliud enim convenit cuique ex eo, quod monachus est: aliud ex eo, quod clericus.
Ex eo, quod monachus est, sua, et aliorum peccata deflendi habet officium: ex eo, quod clericus, docendi et pascendi populum.
§ 3. Monachos vero usque ad tempus Eusebii, Zosimi et Siricii, monachos simpliciter, et non clericos fuisse, ecclesiastica testatur historia.
Idem etiam Hieronymus refert, monachos Scythiae convenisse in unum, ut sacerdotem sibi invenirent, qui eis missarum solemnia celebraret.
C. XL. Omnes clerici vel monachi tutelae immunitatem habere debent.
Item Leo Augustus lib.
I Codicis, de Episcopis et Clericis, lege 51 .
Generaliter sancimus, omnes viros reverendissimos episcopos, nec non presbyteros sive diaconos, et subdiaconos, et praecipue monachos, licet non sint clerici, immunitatem ipso jure omnes habere tutelae, sive testamentariae, sive dativae, sive legitimae, non solum tutelae esse eos expertes, sed etiam curae, non solum pupillorum et adultorum, sed et furiosi, et surdi, et muti, et aliarum personarum, quibus tutores vel curatores a veteribus legibus dantur.
§ 1. Eos tamen clericos et monachos
hujusmodi habere beneficium sancimus, qui apud sacrosanctas ecelesias vel monasteria permanent, non divagantes, neque circa divina ministeria desides, quum propter hoc ipsum beneficium eis indulgemus, ut, aliis omnibus derelictis, Dei omnipotentis ministeriis inhaereant.
§ 2. Et hoc non solum in vetere Roma vel in hac regia civitate, sed in omni terra, ubicunque Christianorum nomen excolitur, obtinere sancimus.
§ 3. Novarum etiam collationum et sordidorum munerum immunitatem acceperunt.
Unde Constantinus cunctis scribit clericis tit. eodem, lege prima: Juxta sanctionem, quam dudum meruisse perhibemini, fundos et mancipia vestra nullus collationibus obligabit, sed vacatione gaudebitis.
Item Imperator Honorius et
Theodosius eodem libro, titulo de sacrosanctis ecclesiis, lege 5. § 4. Placet, rationabilis concilii tenore perpenso, districta moderatione praescribere a quibus specialiter necessitatibus singularum urbium ecclesiae habeantur immunes.
Prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia usibus coelestium secretorum dedicata, sordidorum munerum faece vexentur, nil extraordinarium abhinc superindictumve flagitetur, nulla translationis sollicitudo signetur, postremo nihil praeter canonicam illationem, nisi quam adventitiae necessitatis sarcina repentina poposcerit, ejus functionibus adscribatur.
Si quis contra venerit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos
promenda est, exsilio deportationis perpetuo subdatur.
Gratian. Hoc idem datur intelligi de verbis B. Silvestri, qui obedientiam minorum erga majores assignans ait: Abbas ostiario, monachus abbati sit subditus, supra in tractatu ordinandorum.
Ostendit ergo Hieronymus, quod simpliciter monachis nihil liceat agere sine consilio presbyterorum.
Nec officium docendi sibi assumere liceat sine auctoritate clericorum, nisi forte sint divina gratia intus commoniti, sicut B. Gregorius refert in dialogo de B. Benedicto, qui homines montis Cassini ad fidem adudxit, et aram Apollinis, quae erat ibi erecta subvertit; et de quodam Equitio, cui angelus in somnis apparuit, et eum ad praedicandum misit, qui, cum de vitio
linguae conquereretur, angelus phlebotomo linguam ejus tetigit, et totum illud vitium curavit.
§ 1. Quod vero Hieronymus se ipsum talibus connumerat, tale est, quale illud Apostoli ad Philippenses: Quicunque imperfecti sumus, hoc sentiamus, se ipsum imperfectis connumerans.
Hinc idem Hieronymus alibi ait: Natus in paupere domo et tugurio rusticano.
Et infra: Nos suffarcinati auro, se famelicum fastidientibus mella, pauperem divitibus connumerans, supra ubi agitur de clericis, qui propria relinquere nolunt, cap. Gloria episcopi.
§ 2. Ecce sufficienter monstratum est, quod monachis presbyterii honore decoratis, a populo electis, ab episcopo institutis, eadem liceant, quae et aliis sacerdotibus.
Probatur hoc etiam ex similitudine consecrationis.
Non
enim in consecratione eorum aliud dicitur, et aliud in consecratione aliorum.
Utriusque enim in commune a Domino benedictionem infundi episcopus obnixe deposcit.
Et dum consecrat, cunctis sacerdotibus sigillatim dicit: Consecrentur et sanctificentur, Domine, manus istae, ut quidquid consecraverint consecratum sit, et quaecunque benedixerint benedicta sint.
Ecce communis est benedictio.
Unde igitur divortium?
Sicut ergo in benedictione utrique communem nanciscuntur potestatem, ita in institutione communiter assequuntur potestatis exsecutionem.
§ 3. Ceterum absque episcoporum licentia non solum monachis, sed etiam omnibus generaliter clericis potestatis exsecutio interdicitur.
Unde Clemens epist. III.: C. XLI. Sacerdotalia sine permissu episcoporum non agant presbyteri.
Cunctis fidelibus et summopere omnibus presbyteris, et diaconis, et reliquis clericis attendendum est, ut nihil absque episcopi proprii licentia agant; non utique missas sine jussu quispiam presbyterorum in sua parochia agat, non baptizet, nec quicquam absque ejus permissu faciat.
IV. Pars. Gratian. De his vero, qui intra monasterii claustra consistunt, quibus populus ad regendum non committitur, quaeritur, utrum dare vel accipere decimas debeant?
In quibus haec discretio servanda est, ut de agris et vineis, quae ad proprium stipendium coluntur, decimas sibi retineant.
Si enim
decimae a populo filiis Levi reddebantur pro ministerio, quo Domino deserviebant in tabernaculo, offerendo sacrificia et holocausta pro populo, patet quod monachi de propriis praediis non magis quam alii sacerdotes decimas solvere coguntur.
§ 1. Sed dicitur, quod praedia monachorum, sive pretio sint empta sive pro salute animarum oblata, antequam in jus eorum venirent, baptismalibus ecclesiis sive quibuslibet aliis primitias et decimas persolvebant, illae autem ecclesiae suo jure privari non possunt.
Unde in Moguntinensi Concilio statutum invenitur: C. XLII. Qui res suas alicui delegaverit, decimationum proventum priori ecclesiae auferre non poterit.
Si quis laicus, vel clericus, vel utriusque sexus persona, proprietatis suae loca vel res alicui dare delegaverit, decimationum proventum priori ecclesiae legitime assignatum inde abstrahere nullam habeat potestatem.
Quod si facere tentaverit, talis traditio irrita prorsus ducatur, et ipse ad emendationem ecclesiastica coerceatur censura.
C. XLIII. Antiquiores ecclesiae, nec decimis, nec ulla possessione priventur.
Item ex Concilio Cabilonensi.
Ecclesiae antiquitus constitutae nec decimis, nec ulla possessione priventur, ita ut novis oratoriis tribuantur.
C. XLIV. Antiquiores ecclesiae propter novas justitiam suam non perdant.
Item ex Concilio Vormaciensi .
Quicunque voluerit in sua proprietate ecclesiam aedificare, et consensum et voluntatem episcopi habuerit, in cujus parochia est, licitum sit.
Veruntamen omnino providendum est episcopo, ut aliae ecclesiae antiquiores propter novam suam justitiam non perdant, sed semper ad antiquiores
ecclesias persolvatur.
Gratian. Decimas autem baptismalibus ecclesiis persolvendas, Leo Papa IV. affirmat, dicens :
C. XLV. Baptismalibus ecclesiis decimae dari debent.
De decimis justo ordine non tantum nobis, sed etiam majoribus nostris visum est plebibus tantum, ubi sacrosancta baptismata dantur, debere dari.
Gratian. Si ergo ulli licet decimationum proventum a priori ecclesia, cui assignatus fuerat, abstrahere; si jus antiquioris ecclesiae novis tribuendum non est; si decimae tantummodo baptismalibus ecclesiis dandae sunt: patet, quod monachi ex propriis praediis decimas dare coguntur.
Sed et illa auctoritas Moguntinensis concilii de venditore vel donatore loquitur, definiens, quod ille, qui vendit aut donat, non
potest proventuum decimationem illi ecclesiae detrahere, cui prius legitime fuerat assignatus.
Monachi autem decimas et primitias non auctoritate vendentis vel donantis, sed auctoritate ejusdem concilii et Paschalis Papae detinent, a quibus definitum, est ut monachi de propriis praediis decimas non solvant.
Sic enim in Moguntinensi Concilio statutum est :
C. XLVI. Non persolvant de propriis praediis abbates et episcopi decimas.
Questi sunt praeterea quidam fratres, quod essent aliqui episcopi et abbates, qui decimas non sinerent dari ad ecclesiam, ubi illorum coloni missas audiunt.
Proinde decrevit sacer iste conventus, ut episcopi et abbates de agris et vineis, quae ad suum vel fratrum stipendium habent, decimas ad ecclesias suas deferri faciant, familiae vero eorum ibi dent decimas suas, ubi infantes eorum baptizantur, et ubi per totum anni circulum missas audiunt.
C. XLVII. De propriis laboribus monachi et canonici decimas minime solvere cogantur.
Item Paschalis II.
Decimas a populo sacerdotibus ac Levitis esse
reddendas, divinae legis sanxit auctoritas.
Ceterum a monachis sive clericis communiter viventibus nulla ratio sinit ut milites aut episcopi, aut personae quaelibet decimas de laboribus seu nutrimentis suis propriis extorquere debeant.
Unde B. Gregorius sic ait: Communi vita viventibus jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum?
quum omne, quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum sit, dicente Domino: Quod superest date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.
V. Pars. Gratian. Quod autem dicitur, quod antiquiores ecclesiae propter novas, nec decimis, nec ulla possessione priventur, non ita intelligendum est, ut
nullo modo credatur licere episcopo aliquam partem possessionum vel decimationum unius ecclesiae alteri pro tempore tribuere.
Sicut enim Papa duos episcopatus in unum potest redigere, ita et unus proprio consentiente episcopo in duos potest dividi, vel etiam metropolitano invito quaelibet ecclesia ab ejus jurisdictione apostolica eximi auctoritate.
Unde Gregorius Papa scribit Benenato Episcopo, lib.
II. epist. 31: C. XLVIII. Duos episcopatus in unum redigere apostolica potest auctoritas.
Et temporis qualitas, et vicinitas nos locorum
invitat, ut Cumanam atque Misenatem unire debeamus ecclesias, quoniam nec longo itineris spatio a se sejunctae sunt, nec (peccatis facientibus) tanta populi multitudo est, ut singulos, sicut olim fuit, habere debeant sacerdotes.
Quia igitur Cumani castri sacerdos cursum vitae hujus explevit, utrasque nos ecclesias praesentis auctoritatis pagina unisse tibique commisisse cognosce, propriumque utrarumque ecclesiarum scito te esse pontificem.
Et ideo *te* quaecunque tibi de earum patrimonio vel cleri ordinatione sive promotione juxta canonum statuta visa fuerint ordinare atque disponere, habebis ut proprius revera sacerdos liberam ex nostrae auctoritatis consensu atque permissione licentiam.
Ubi vero commodius atque utilius
esse perspexeris, ibi habitato, ita sane, ut alteram ecclesiam, cui corporaliter praesens non es, sollicita providentique cura disponas, quatenus divina illic mysteria solenniter auxiliante Domino peragantur.
C. XLIX. Duos episcopatus in unum redigere apostolica valet auctoritas.
Idem Joanni Episcopo Veliterno, lib.
II, epist 35.
Postquam hostilis impietas diversarum civitatum ita (peccatis facientibus) desolavit ecclesias, ut reparandi eas spes nulla populo deficiente remanserit, majori valde cura constringimur, ne defunctis earum sacerdotibus reliquiae plebis nullo pastoris moderamine gubernatae per invia fidei hostis callidi
rapiantur (quod absit) insidiis.
Hujus ergo rei sollicitudine saepe commoti, hoc nostro sedit cordi consilium, ut vicinis eas mandaremus pontificibus gubernandas.
Ideoque fraternitati tuae curam gubernationemque Triumtabernensium ecclesiae providimus committendam, quam tuae ecclesiae aggregari unirique necesse est, quatenus utrarumque ecclesiarum sacerdos recte Christo adjutore possis exsistere, quaeque tibi de ejus patrimonio, vel cleri ordinatione seu promotione vigilanti ac canonica visa fuerint cura disponere, quippe ut pontifex
proprius liberam habeas ex praesenti nostra permissione licentiam.
C. L. Non habeant episcopum dioeceses, quae nunquam habuerunt.
Item ex Concilio Carthaginensi II, c. 5.
Felix episcopus Selemselitanus dixit: Etiam si hoc placet, sanctitati vestrae insinuo, ut dioeceses, quae nunquam episcopos habuerunt, non habeant, et illa dioecesis, quae aliquando habuit, habeat proprium.
Secundum autem hanc prosecutionem sanctitas vestra aestimet quid fieri debeat.
Ab universis dictum est: Placet.
C. LI. Nisi cum voluntate episcopi dioeceses, quae ab eo retinentur, non recipiant proprios episcopos.
Item ex Africano Concilio, c. 20.
Multis conciliis hoc statutum est a coetu sacerdotali, ut plebes, quae in dioecesibus ab episcopis retinentur, quae episcopos nunquam habuerunt, non nisi cum voluntate ejus episcopi, a quo tenentur, proprios accipiant rectores.
C. LII. Apostolica auctoritas a jurisdictione archiepiscopi episcopos valet eximere.
Item Gregorius Joanni episcopo Larissaeo, lib.
II, Indict.
11, epist. 7.