Decretum Gratiani (page 11)
Frater noster Hadrianus Thebanae civitatis episcopus, ad Romanam urbem veniens, lacrimabiliter est conquestus de quibusdam capitulis se a fraternitate tua, nec non a Joanne, primae Justinianae episcopo, non legitime neque canonice condemnatum.
Et infra: § 1. De nequissimo autem damnandoque
ejus judicio alias sumus juvante Domino tractaturi.
Hadrianum vero episcopum reperimus et tuo contra sacerdotales mores odio laborasse, et nullo jure pecuniariis in causis eum fraternitatis tuae condemnatum fuisse sententia.
§ 2. Quia igitur et ab antefato Joanne primae Justinianae episcopo contra jus canonesque depositus honoris sui gradu carere non potuit, in sua eum reformari ecclesia atque in propriae dignitatis ordinem decrevimus revocari.
Et quum oportuisset te ex eo dominici corporis communione privari, quod admonitione sanctae memoriae decessoris nostri contemta
(per quam eum ecclesiamque ejus de tuae jurisdictione potestatis exemit) rursus in eis aliquid tibi jurisdictionis servare praesumpseris, tamen nos humanius decernentes, communionisque tibi sacramentum interim conservantes decernimus, ut fraternitas tua ab eo ecclesiaque ejus omnem ante habitae suae potestatem jurisdictionis abstineat, et secundum scripta decessoris nostri, si qua causa vel fidei vel criminis, vel pecuniaria adversus praefatum Hadrianum consacerdotem nostrum potuerit evenire, vel per eos, qui nostri sunt vel fuerint in urbe regia responsales, si mediocris est quaestio, cognoscatur, vel huc ad apostolicam sedem, si ardua est, deducatur, quatenus nostrae audientiae sententia decidatur.
Quod si contra haec, quae statuimus, quolibet
libet tempore *seu* qualibet occasione vel surreptione venire tentaveris, sacra scias te communione privatum, nec eam te, excepto ultimo vitae tuae tempore, nisi concessa Romani Pontificis decernimus jussione percipere.
Et paulo post: § 3. Res autem sive sacras, sive alias mobiles immobilesque ejus ecclesiae, quas hactenus diceris retinere (quarum notitiam nobis oblatam praesentibus annectimus litteris), sine aliqua ei dilatione fraternitas tua restituat.
De quibus si qua inter vos quaestio vertitur, volumus, ut apud responsalem nostrum in urbe regia ventiletur.
Gratian. Si autem necdum in dioecesi alicujus episcopi illa loca assignata fuerint, ex vigore apostolicae
sedis proprium episcopum accipiant.
Unde Gregorius junior scribit Bonifacio Episcopo, epist. ult.: C. LIII. Ubi multitudo fidelium excrevit, ibi episcopi sunt ordinandi.
Praecipimus, ut juxta sacrorum canonum statuta, ubi multitudo excrevit fidelium, ex vigore apostolicae sedis debeas ordinare episcopos, pia tamen contemplatione, ut non vilescat dignitas episcopatus.
Gratian. Sicut duo episcopatus suprascripto modo in unum possunt redigi, et unus in duos valet dividi, sic etiam episcopus de baptismalibus et parochianis
ecclesiis facere potest cum consensu suorum clericorum.
Quod quum factum fuerit, illa pars populi, quae novis eeclesiis supponitur, a jure prioris ecclesiae absolvitur.
Hoc nisi fieri posset, multitudo ecclesiarum ad paucitatem redigeretur.
Plures autem baptismales ecclesias in una terminatione facere non potest.
Unde in Toletano Concilio legitur : C. LIV. In una terminatione plures baptismales ecclesiae esse non possunt.
Plures baptismales ecclesiae in una terminatione esse non possunt, sed una tantummodo cum suis capellis.
Et si contentio fuerit de terminatione duarum matricum, plebes utrarumque discernant, et si non convenerint, lis Dei judicio discernatur .
VI. Pars. Gratian. Jus ergo ecclesiarum ita interpretandum est, ut, nisi episcopo disponente aliis ecclesiis fuerit assignatum, in nullo priorum redituum diminutionem patiantur.
Unde Anastasius Papa: C. LV. Communione privetur qui decimas vel oblationes extra episcopi conscientiam tenere voluerit.
Statuimus, ut si quis oblationes ecclesiae, vel decimas, quas populus dare debet, tenere contenderit, vel extra baptismalem ecclesiam dare voluerit, praeter conscientiam episcopi, vel ejus, cui hujuscemodi officia commissa sunt, nec cum eorum voluerit agere consilio, bannum nostrum componat, et communione privetur.
Gratian. Quum addit: extra conscientiam episcopi,
intelligendum relinquit, quod episcopo consentiente aliis ecclesiis dari possunt.
C. LVI. Juxta dispositionem episcopi decimae distribuantur.
Item.
In sacris canonibus praefixum est, ut decimae juxta episcopi dispositionem distribuantur.
Quidam autem laici, qui vel in propriis, vel in beneficiis suas habent basilicas, contemta episcopi dispositione non ad ecclesias, ubi baptismum, et praedicationem, et
manus impositionem, et alia Christi sacramenta percipiunt, decimas suas dant, sed vel propriis basilicis, vel aliis ecclesiis pro suo libitu tribuunt, quod omnimodis divinae legi et sacris canonibus constat esse contrarium.
Unde vestram potestatem ut eos corrigatis expetimus.
Gratian. Quum autem reprehenduntur, quia contemta episcopi dispositione hoc faciunt, intelligitur, quod, si episcopo disponente hoc fecerint, irreprehensibiles inveniantur.
C. LVII. Anathema sit qui praeter episcopi conscientiam decimas et oblationes dispensare voluerint.
Item Symmachus Episcopus Ecclesiae catholicae urbis Romae dixit in Synodo sexta Romana.
In canonibus, in Gangrensi ecclesia apostolica
auctoritate conditis, de fructuum oblationibus, quae ministris ecclesiae debentur, et de his, quae in usus pauperum conferuntur, scriptum habetur: Si quis oblationes ecclesiae accipere vel dare voluerit praeter episcopi conscientiam, vel ejus, cui hujuscemodi sunt officia commissa, nec cum ejus voluerit agere consilio, anathema sit.
Et iterum in eodem concilio Gangrensi: Si quis oblata Deo dederit vel acceperit praeter episcopum, vel eum, qui constitutus est ab eo ad dispensandam misericordiam pauperibus, et qui dat, et qui accipit anathema sit.
§ 1. Valde iniquum ergo et ingens sacrilegium est, quaecunque vel pro remedio peccatorum, vel salute, vel requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae contulerit aut certe reliquerit, ab his,
a quibus *haec* maxime servari convenit, id est Christianis et Deum timentibus hominibus, et super omnia a principibus et primis regionum, in aliud transferri vel converti.
Et infra: § 2. Generaliter vero quicunque res ecclesiae confiscare, aut competere, aut pervadere periculosa sua infestatione praesumserit, *nisi se citissime per ecclesiae, de qua agitur, satisfactionem correxerit, perpetuo anathemate feriatur*.
§ 3. Similiter et hi, qui res ecclesiae jussu vel largitione principum vel quorundam potentum,
aut quadam invasione aut tyrannica potestate retinuerint, et filiis vel heredibus suis (ut a quibusdam jam factum audivimus) quasi haereditarias reliquerint, nisi cito res Dei, admoniti a pontifice agnita veritate reddiderint, perpetuo anathemate feriantur.
Iniquum enim esse censemus, ut custodes potius chartarum quam defensores rerum creditarum (ut praeceptum est) judicemur.
Et infra: § 4. Ferro enim abscindenda sunt vulnera, quae fomenta non sentiunt.
§ 5. Similiter et illi extorres debent fieri ab ecclesia, qui sacerdotali admonitione non corriguntur dicente Domino: Auferte malum ex vobis.
Universa synodus surgens acclamavit.
Ut ita fiat rogamus.
Dictum est octies.
*Ista serventur, precamur.
Dictum est decies.
Ut in perpetuum maneant,
et vestra auctoritate firmentur.
Dictum est duodecies*.
Exaudi Christe, Symmacho Papae vita.
Dictum est duodecies.
C. LVIII. Eadem plectuntur poena qui ecclesiae res et bona episcoporum invadunt.
Item in eadem Synodo.
Similiter et hoc ad omnium ecclesiarum notitiam
vestra cunctorum exhortatione et judicio censemus pervenire, et ab omnibus firmiter teneri, quia episcoporum res ecclesiae non dubitantur esse, si in eorum facultatibus simili fuerit crudelitate grassatum, pervasores rerum memoratarum praedictae canonum districtionis feriantur vindicta, ut qui moribus propriis ac nulla conscientiae castigatione corriguntur saltem ecclesiasticae et canonicae vindictae perfodiantur aculeis.
C. LIX. Res ecclesiae principum auctoritate distribui non possunt.
Item ex lib.
I Capitulorum Caroli et Ludovici Imperatorum, c. 83.
Quia juxta sanctorum Patrum traditionem novimus res ecclesiae vota esse fidelium, pretia peccatorum,
et patrimonia pauperum, cuique non solum habita conservare, verum etiam *multa*, Deo opitulante, conferre optamus.
Ut autem ab ecclesiasticis de dividendis rebus ecclesiae suspicionem dudum conceptam amoveremus, statuimus, ut neque nostris, neque filiorum, et, Deo dispensante, successorum nostrorum temporibus, * qui nostram
vel progenitorum nostrorum voluntatem vel exemplum imitari voluerint *, ullam penitus divisionem aut jacturam patiatur.
Gratian. Quum ergo praeter conscientiam episcopi, vel ejus, cui officia hujusmodi commissa sunt, quilibet prohibetur oblationes ecclesiae distribuere, liquido apparet, quod cum episcopi consensu quibuslibet ecclesiis possint distribui.
§ 1. Huic interpretationi videtur contraire auctoritas illa Toletani Concilii IV, c. 32:
C. LX. Nihil de jure dioecesis episcopi praesumant auferre.
Constitutum est a praesenti concilio, episcopos dioeceses suas ita regere, ut nihil ex earum jure praesumant auferre, sed juxta priorum auctoritatem
conciliorum tam de oblationibus quam de tributis ac frugibus tertiam consequantur.
Quod si amplius quippiam ab eis praesumptum exstiterit, per concilium restauretur, appellantibus *aut* ipsis conditoribus, aut certe propinquis eorum, si jam illi a saeculo discesserunt.
C. LXI. Possessiones ecclesiae derelictas nulli sit alienandi licentia.
Item Symmachus Papa ad Caesarium fratrem, c. 1.
Possessiones, quas unusquisque ecclesiae proprio dedit aut reliquit arbitrio, alienari quibuslibet titulis atque distractionibus, vel sub quocunque argumento non patimur, nisi forte aut clericis bonorum meritorum, aut monasteriis religionis intuitu,
aut certe peregrinis, si necessitas largiri suaserit: sic tamen, ut haec ipsa non perpetuo, sed temporaliter perfruantur.
Gratian. Sed illud Toletani concilii ita intelligendum est, ut episcopi praeter quartam vel tertiam, quae secundum locorum diversitates eis debetur, nihil contingant.
Unde in Concilio Leonis Papae IV, c. 26, statutum est: C LXII.
A clericis et piis locis ultra statuta Patrum aliquid episcopus non exigat.
Nulli episcoporum liceat a subjecto sacerdote, vel alio quolibet clerico, et piis locis dationes ultra statuta Patrum exigere, aut superposita in angariis inferre.
Sed quum optimus sit perspector, ita prospiciat, ut universae sibi oves commissae a se maxime alantur, atque in necessitatibus adjuventur, non illicitis exactionibus opprimantur, quia Dominus pascere et docere nos docuit et omnibus ministrare, non terrenis lucris vel avaritiis delectari.
C. LXIII. De reditibus ecclesiae quarta pars clericis est distribuenda.
Item Gregorius Leoni Episcopo Catanensium, lib.
VII, epist. 8.
Ad hoc locorum gradus rationis ordo distinxit et judicia esse constituit, ut nec praepositi in opprimendos se frustra valeant occupare subjectos, nec subjectis iterum contra suos praepositos effrenata sit resultandi licentia.
Et infra: § 1. Volumus igitur, ut quidquid ecclesiae tuae ex reditu vel quolibet alio titulo fortassis accesserit, quartam exinde portionem sine diminutione aliqua debeas segregare, atque eam secundum Dei timorem presbyteris, diaconis ac clero (ut tibi visum fuerit) discrete dividere.
C. LXIV. Episcopus turpis lucri gratia nihil a monachis vel clericis suis exigere debet.
Item ex VII Synodo, c. 4 .
Praedicator veritatis Paulus divinus apostolus, ac si canonem ponens Ephesiorum presbyteris, imo vero et omni sacratae multitudini, ita fiducialiter perhibuit: Argentum et aurum, aut vestem nullius concupivi.
Omnia ostendi vobis, quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos, beatius existimans dare quam accipere.
Propter quod et nos edocti ab eo definimus, episcopum nullatenus turpis lucri gratia excogitare ad excusandas excusationes
in peccatis expetere aurum vel argentum, aut aliam speciem ab episcopis, vel clericis, vel monachis, qui sub ipso sunt.
Ait enim Apostolus: * Iniqui regnum Dei non possidebunt*, nec debent filii thesaurizare parentibus, sed parentes filiis.
Et infra: *Praecepit enim* et Petrus apostolorum summus: Pascite, qui in vobis est, gregem Dei, non coacte, sed spontanee secundum Deum, non turpis lucri gratia, *sed voluntarie*, neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis.
Et quum apparuerit princeps pastorum, percipietis immarcescibilem gloriae coronam.
Gratian. Illud autem, quod in fine capituli Symmachi ponitur: Haec ipsa non perpetuo, sed temporaliter perfruantur, ad personales tantum possessiones,
clericorum videlicet et pauperum, non ad monasteriales referendum est.
VII. Pars. § 1. Quam vero sit grave apud Deum decimas, et oblationes, ac primitias sacerdotibus non solvere, auctoritate Hieronymi et Augustini apparet.
Ait namque Hyeronymus in comment. ad c. 3 Malachiae: C. LXV. Reus apud Deum habetur qui decimas sacerdotibus non solverit.
« Revertimini ad me, et revertar ad vos, dicit Dominus exercituum; et dixistis, in quo revertemur?
Si affiget homo Deum, quia vos configitis me, et dixistis, in quo configimus te?
in decimis et primitiis.
In penuria vos maledicti estis, et me configitis gens tota.
» Nunc sequamur
ordinem prophetiae: « Quia mihi non reddidistis decimas et primitias, idcirco in fame et penuria maledicti estis, et vos me supplantatis, sive fraudatis, *atque privatis gens tota.
» Pro gente, quae in Hebraico scribitur , annum LXX transtulerunt, ἔτος pro ἔδνος, et est sensus*.
Ecce annus expletus est, et nihil in meos thesauros, sed in vestra horrea comportastis et pro decimis et primitiis, quae parva erant, si a vobis darentur, ubertatem possessionum vestrarum et omnem
frugum abundantiam perdidistis.
Ut autem sciatis, me hoc irascente perfectum, quia fraudastis me parte mea, hortor vos atque commoneo, ut inferatis decimas in horrea, hoc est in thesauros templi, et habeant sacerdotes atque Levitae, qui mihi ministrant, cibos, et probate me, si non tantas pluvias effudero, ut cataractae coeli apertae esse credantur, et effundam vobis benedictionem usque ad abundantiam.
Verbum effusionis nomen largitatis ostendit.
Sed fieri potest, ut agros irrigantibus pluviis sit quidem fertilitas, verum aut locusta, aut bruchus, aut aerugo, aut eruca destruant, et labores hominum pereant.
Propterea jungit et dicit: Et increpabo pro vobis devorantem, locustam videlicet, et reliqua, quae diximus, et non corrumpet
fructum terrae vestrae.
(Et infra: ) § 1. Si quando fames, et penuria, et rerum omnium egestas opprimunt mundum, sciamus, hoc ex Dei ira descendere, qui in pauperibus, si non accipiant eleemosynam, fraudari se loquitur, et suas possessiones possumus decimas et primitias interpretari.
§ 2. Si quis doctus et eruditus legem Dei potest ceteros erudire, non debet suae assignare prudentiae ingenioque quod possidet, sed gratias agat primum Deo, qui cuncta largitur, deinde sacerdotibus ejus ac magistris, a quibus doctus est.
Si enim non egerit gratias, sed sibi scientiam vindicaverit, in penuria maledicetur.
Quod si intelligens largitorem Deum, et agens his gratias, per quos a Deo eruditus est, humiliaverit se, et in horreum
Dei intulerit cibos, hoc est Scripturae *sanctae* alimenta in ecclesia populis ministraverit, statim aperientur super eum cataractae coeli, et effundetur pluvia spiritalis, et mandabit *Deus* nubibus suis, ut pluant super eum imbrem, et abundantia rerum omnium perfruetur.
C. LXVI. Quod decimae sacerdotibus sunt tradendae.
Item Augustinus serm.
CCXIX, de tempore .
Decimae tributa sunt egentium animarum.
Quod
si decimas dederis, non solum abundantiam fructuum recipies, sed etiam sanitatem corporis et animae consequeris.
Non igitur Dominus Deus praemium postulat, sed honorem.
Deus enim noster, qui dignatus est totum dare, decimam a nobis dignatus est recipere, non sibi, sed nobis sine dubio profuturam.
Sed si tardius dare peccatum est, quanto pejus est non dedisse?
De militia, de negotio, de artificio redde decimas.
Quum enim decimas dando et terrena et coelestia possis praemia promereri, quare pro avaritia duplici benedictione fraudaris?
Haec est enim Dei justissima consuetudo, ut si tu illi decimam non dederis, tu ad decimam revoceris.
Dabis impio militi quod non vis dare sacerdoti.
Benefacere semper Deus paratus
est, sed hominum malitia prohibetur.
Decimae enim ex debito requiruntur, et qui eas dare noluerit res alienas invasit.
Et quanti pauperes in locis, ubi ipse habitat, illo decimas non dante fame mortui fuerint, tantorum homicidiorum reus ante tribunal aeterni judicis apparebit, quia rem a Deo pauperibus delegatam suis usibus reservavit.
Qui ergo sibi aut praemium comparare, aut peccatorum desiderat indulgentiam promereri, reddat decimam; etiam de novem partibus studeat eleemosynam dare pauperibus.
C. LXVII. Se ipsum condemnat qui evangelizantibus necessaria subtrahit.
Item Hieronymus in comm. ad c. 3, epistolae ad Titum, in fine.
Apostolicis viris et evangelizatoribus Christi in necessariis usibus nolle tribuere, *sterilitatis* se ipsum est condemnare.
Quod autem decimae episcoporum consensu monachis licite tribuantur B. Hieronymus Damaso Papae scribit, dicens : C. LXVIII. Liberum est clericis decimas monachis concedere.
Quoniam quicquid habent clerici pauperum est, et domus illorum omnibus debent esse communes, susceptioni peregrinorum et hospitum invigilare debent, maxime curandum est illis, ut de decimis et oblationibus coenobiis et xenodochiis qualem voluerint et potuerint sustentationem impendant.
Liberum est enim monachis et spiritalibus viris Deum
timentibus et colentibus decimas et oblationes cunctaque remedia concedere, et de jure suo in dominium illorum et usum transferre, nec tam in pauperibus paupertatem quam religionem attendere.
§ 1. Quod autem beatitudo tua quaesivit, utrum usus decimarum et oblationum saecularibus provenire possit, novit vestra sanctitas omnino non licere, protestantibus hoc divinis auctoritatibus paternorum canonum.
Quamobrem, si aliquando fuerint ab his male detenta, quae divini juris esse noscuntur, et in usum transierint monachorum et servorum Dei, episcopo tamen loci illius praebente consensum, constabunt eis omnia perpetua firmitate et stabilitate subnixa.
§ 2. Clericos autem illos convenit ecclesiae stipendiis sustentari, quibus parentum
et propinquorum nulla suffragantur.
Qui autem bonis parentum et opibus sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto committunt, et per abusionem talium judicium sibi manducant et bibunt.
Gratian. De praediis autem, quae a colonis eorum coluntur, sic definitum est in Moguntino concilio: Questi sunt praeterea etc. supra ead.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. De capellis vero, quae ab eis possidentur, quod per eorum institutionem a sacerdotibus sint gubernandae, Joannes Papa probat, scribens Isaac
Syracusano Episcopo .
C. I. Presbyteri in monasteriorum ecclesiis per abbates instituantur.
Visis litteris caritatis vestrae, quibus satis perpenditur, quanto studio huic sanctae sedi reverentiam exhibetis, non modice gavisi sumus.
Nunc itaque super ea, quae consuluistis, ut carissimo fratri benigne discretum consilium damus.
Delegavit enim nobis pia mansuetudo vestra, utrum ecclesiae pro quiete monachorum a sanctis conciliis catholicisque episcopis eis traditae per sacerdotes ab eis ordinatos et investitos debeant institui.
Addidit quoque fraternitas tua, litem et seditionem inter clericos monachosque ex hac causa non modicam
esse ortam; quod instigatione versuti hostis esse factum nemo ambigat.
Habet enim mille nocendi modos, nec ignoramus astutias ejus.
Conatur namque a principio ruinae suae unitatem ecclesiae rescindere, caritatem vulnerare, sanctorum operum dulcedinem invidiae felle inficere, et omnibus modis humanum genus evertere et perturbare.
Dolet enim satis et erubescit caritatem, quam in coelo nequivit habere, homines constantes ex lutea materia tenere in terra.
Unde oportet (quantum fragilitati nostrae conceditur) ut omnes aditus nocendi ejus versutiae *diligentissime* muniamus, ne mors ingrediatur per portas nostras.
§ 1. Consilio itaque multorum fratrum diligenter exquisito decrevimus, ut amodo ecclesiae monachis traditae per suos sacerdotes
instituantur.
Divinae enim leges habent et saeculares, ut cujus est possessio ejus fiat institutio, et si in dando quod majus est facilis fuit caritas, sit facilior in concedendo quod minus est sancta largitas.
Majus enim fuit possessionem dare quam sit investituram concedere.
Quomodo possessoris jura cognoscentur, et suarum rerum sibi tributa reddentur, ubi quod suum est per alterum datur, et, quum voluerit, aufertur?
Humani moris est illum vereri, cujus judicio et voluntate nunc erigitur, nunc deprimitur.
Unde fit, ut in partem episcopi ad serviendum sacerdos proclivior fiat, et sic episcopus quod sancte et religiose dederat quadam simulata auctoritate ad se trahat.
Sic itaque privatur
mercede, quam consecuturus fuerat, tum quia ficta caritate aufert quod dederat, tum quia pravorum sacerdotum discordias, et scissuras amantium, *lites et dissensiones inter episcopos seminantium*, verbis nimis factus credulus, quod prius fucate moliebatur lucrari post detecta fraude conatur quadam usurpatione ex toto auferre.
Quorum avertentes calliditates et hostis versuti suasiones, deinceps omnibus licentiam monachis damus suarum ecclesiarum investitores fieri, ita tamen, ut
judicio synodi, si contra sacerdotium agere praesumserint, mulctentur, et felici mucrone episcopi sacerdotum piacula resecentur.
II. Pars. Gratian. Hac auctoritate monachis conceditur investitura suarum ecclesiarum.
Sed videtur contraire Urbanus Papa II, dicens .
C. II. PALEA.
« Admonemus atque praecipimus, ut decimas omnino dari Deo non negligatur, quas ipse Deus dari constituit, quia timendum est, ut quisquis Deo debitum suum subtrahit, ne forte Deus per peccatum suum auferat ei necessaria sua.
»
C. III. De eodem.
PALEA. Item Nicolaus Papa II, epist. unica, c. 5.
« Praecipimus, ut decimae et primitiae, seu oblationes vivorum et mortuorum ecclesiis Dei fideliter reddantur a laicis, et ut in dispositione episcoporum sint.
Quas qui retinuerint, a sanctae *ecclesiae* communione separentur.
»
C. IV. De eodem.
PALEA. Item Leo Papa.
« Nullus decimas ad alium pertinentes accipiat.
»
C. V. PALEA. Item Ambrosius sermone I, de Quadragesima .
« Nam qui Deo non vult reddere decimas, quas retinuit, et homini non studet reddere quod injuste *ab eo* abstulit, non timet adhuc Deum, et
ignorat quid sit vera poenitentia veraque confessio.
Iste talis *homo* non potest veram facere eleemosynam.
»
C. VI. Abbates absque episcopi consilio in parochialibus ecclesiis presbyteros non ordinent.
Item Urbanus II.
Sane quia monachorum quidam episcopis jus suum auferre contendunt, statuimus, ne in parochialibus ecclesiis, quas tenent, absque episcoporum consilio presbyteros collocent, sed episcopi
parochiae curam cum abbatum consensu sacerdoti committant, ut ejusmodi sacerdotes de populi quidem cura episcopis rationem reddant, abbati vero pro rebus temporalibus ad monasterium pertinentibus debitam subjectionem exhibeant, et sic sua cuique jura serventur.
Idem: § 1. In parochialibus ecclesiis presbyteri per episcopos instituantur, qui eis respondeant de animarum cura, et his, quae ad episcopum pertinent.
C. VII. Quorumcunque monachorum ecclesiae episcoporum subdantur regimini.
Item ex Concilio apud Faventiam habito.
Statuendum nobis est, quatenus ecclesiae quorumcunque monachorum in singulis parochiis sitae episcoporum, ut decet, divinitus subdantur regimini,
eisque debita obsequia exhibeant.
Gratian. Ecce Urbanus Papa prohibet investituras parochialium ecclesiarum per monachos fieri, quas Joannes Papa eis concessit.
Sed illud Joannis Papae intelligendum est de illis capellis, quae cum omni jure suo ab episcopis monachis conceduntur.
Istud autem Urbani intelligitur de illis, quas abbates in propriis praediis aedificant in villis vel in castellis suis.
QUAESTIO V.
GRATIANUS.
Tales, etsi jus territorii habeant, tamen potestatem gubernandi populum, et spiritualia ministrandi non habent.
Quod etiam de episcopo intelligendum est.
Unde Nicolaus Papa ait : C. I. Episcopus, qui in alterius dioecesi ecclesiam aedificat, ejus consecrationem sibi vindicare non valet.
Si quis episcoporum in alienae civitatis territorio pro quacunque suorum opportunitate ecclesiam aedificare disponit, non praesumat dedicationem facere,
quae illius est, in cujus territorio ecclesia assurgit.
Aedificatori vero episcopo haec gratia reservetur, ut quos desiderat clericos in re sua ordinari, ipsos ordinet is, cujus territorium est, vel si ordinati jam sunt, ipsos habere acquiescat, et omnis ecclesiae ipsius gubernatio ad eum, in cujus civitatis territorio ecclesia surrexit, pertinebit.
C. II. Basilicae noviter conditae ad episcopum pertinent, cujus conventus esse constiterit.
Item ex Concilio Toletano IV, c. 34 .
Possessio territorii conventum non adimit, ideoque basilicae, quae nove conditae fuerint, ad eum proculdubio pertinebunt episcopum, cujus conventus esse constiterit.
C. III. Aedificatori episcopo in dioecesi alterius ecclesiam consecrare non licet.
Item Gregorius lib.
XI, epist. 19, ad Joannem Subdiaconum.
Lator praesentium Joannes, frater et coepiscopus noster, indicavit nobis, quod quidam Exsuperantius episcopus ausu temerario in dioecesi ipsius oratorium construxerit, idque sine praecepti auctoritate contra morem praesumpserit dedicare, missasque illic *publicas* celebrare non metuit.
Quam rem cum summa te celeritate ac districtione convenit emendare, nec ulterius tale aliquid attentare permittas.
Gratian. Quod de jure ordinandi, non possidendi intelligendum est.
His auctoritatibus facile perpendi
potest, quod sive abbates sive episcopi in suis castellis vel villis ecclesias aedificaverint, non ideo episcopo, in cujus dioecesi fuerint, conventus adimitur, et ideo sacerdotes, juxta illud Urbani et Nicolai, in eis non nisi per episcopos, cum consensu tamen et electione aedificantium, ordinari possunt.
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem praescriptione temporis omnia jura tollantur, probatur auctoritate Chalcedonensis Concilii, et Gelasii Papae, et Toletani Concilii.
Prima est haec .
C. I. Rusticanae parochiae apud episcopos, qui eas possident, triginta annis sine violentia permaneant immobiles.
Per singulas ecclesias parochias rusticanas, *sive in possessionibus*, manere immobiles apud eos, qui eas retinent, episcopos decernimus, et maxime si sine violentia eas *jam* per triginta annos *tenentes* gubernaverunt.
Si vero intra triginta annos facta fuerit *aut fiat* de his
dubitatio, liceat eis, qui se dixerint laesos propter eas, movere apud synodum provinciae certamen.
C. II. Triginta annis ab episcopis possessae immobiles permaneant dioeceses.
Item Gelasius epist. II ad Siculos, c. 1.
Praesulum nostrorum auctoritas emanavit, ut facultates ecclesiae episcopi ad regendum habeant potestatem, ita tamen, ut viduarum, pupillorum atque pauperum, necnon et clericorum stipendia distribuere debeant.
Hoc eis etiam statuimus dari, quod hactenus decretum est; reliquum sibi episcopi vendicent, ut, sicut antea diximus, peregrinorum atque captivorum largitores esse possint.
Idem ibid. c. 2.: § Illud etiam annecti placuit, ut si, quod absit, facultates ecclesiae, nec non dioeceses
ab aliquibus possidentur episcopis, jure sibi vendicent quod tricennalis lex conclusit, quia et filiorum nostrorum principum ita emanavit auctoritas .
C. III. Territorii possessio conventum non adimit.
Item ex Concilio Toletano IV, c. 34.
Sicut dioecesim alienam tricennalis possessio tollit, ita territorii conventum non adimit.
C. IV. Tricennalis possessio intra unam provinciam servari debet.
Item ex eodem, c. 33.
Quicunque episcopus alterius episcopi dioecesim per triginta annos sine aliqua interpellatione possederit, quamvis secundum jus legis ejus non videatur esse dioecesis, admittenda non est contra
eum actio reposcendi.
Sed hoc intra unam provinciam, extra vero nullo modo, ne, dum dioecesis defenditur, provinciarum termini confundantur.
II. Pars. Gratian. Ecce his auctoritatibus probatur quod possessionis et gubernationis jura praescriptione tolluntur.
Sed idem Gelasius contra testatur, scribens Maximo et Eusebio Episcopis.
C. V. Status parochiarum nec praesumtione, nec temporis praescriptione mutari potest.
Licet in regulis contineatur antiquis, parochias unicuique ecclesiae pristina dispositione deputatas nulla posse ratione convelli, ne per consuetudinem pessimam, exempli mali temeritate crescente, universalis confusio nasceretur: tamen etiam decretis
nostris ante non multum temporis destinatis omnia jussimus, quae taliter fuerant invasa, restitui.
Sed quia temeritas pervadentium legem sibi posse putat generari, si sceleri suo pertinaciam retentionis adjungat, ea, quae inter fratrem et coepiscopum nostrum Constantinum, Anuscanae ecclesiae sacerdotem, et inter nuntios directos ab Anconitano pontifice decrevimus, per vos impleri cupimus, tunc formam in ceteris cognitionibus, quae sit sequenda, perscripsimus.
Nulla igitur praesumtione statum parochiarum, qui perpetuae aetatis firmitate duravit, patimur immutari, quia nec negligentia pontificis, nec temporalis objectio (quae per incuriam forte generatur), neque ignavia faciente consensus adhibitus, nec subrepente supplicatione praeceptio divellere potest semel dioecesim constitutam, ex qua semper ad regenerationem
atque consignationem plebs devota convenit.
Territorium etiam non facere dioecesim, olim noscitur ordinatum.
Gratian. Hoc multipliciter distinguitur.
Sunt quaedam dioeceses, quae certis limitibus distinctae sunt; haec nullo modo praescribi possunt.
Aliae vero, quae non sunt certis limitibus distinctae, et de quibus certa definitio non olim praecessit, prescriptione tolluntur.
Unde Innocentius Papa : C. VI. Limitis possessio praescribi non potest.
Inter memoratos fratres nostros, Fulgentium Astigitanum et Honorium Cordubensem episcopos, discussio agitata est propter parochiam basilicae cujusdam, quam horum alter Cellanensem, alter Regiensem asseruit.
Et quia inter utrasque
partes hactenus limitis actio est ventilata, cujus quamvis vetusta retentio nullum juris praejudicium affert, ideo, ne in dubium ultra inter eos nostra devocaretur sententia, prolatis canonibus
synodalia decreta perlecta sunt.
Quorum auctoritas praemonet, ita oportere inhiberi cupiditatem, ut ne quis terminos alienos usurpet; ob hoc placuit inter alternas partes inspectores viros mittendos, ita ut dioecesis possidentis (si tamen basilicam veris signis limes praefixus monstraverit) ecclesiae, cujus est jus retentionis, sit aeternum dominium.
Quod si limes legitimus eamdem basilicam non concludit, et tam longi temporis probatur objecta praescriptio, appellatio praesentis episcopi non valebit, quia illi tricennalis objectio silentium imponit.
Hoc enim et saecularium principum edicta praecipiunt, et praesulum Romanorum decrevit auctoritas.
Sin vero intra metas tricennalis temporis extra alienos terminos basilicae injusta
retentio reperitur, repetentis episcopi juri sine mora restituetur.
C. VII. Spatia, quae definita fuerint, tempore praescribi non possunt.
Item Gelasius Papa Justo Episcopo:
Dilectio tua studeat, quaesita omnium fideliter rerum veritate, ut si de spatiis, de quibus memoratur orta contentio, definitio dudum certa processerit, intemerata servetur; alioqui si nihil unquam constiterit terminatum, tunc de praescriptione temporum, si qua pars confidit, praebeat sacramentum, ut tamen de iis, quae hactenus possedisse probatur, jusjurandum sinatur offerre.
III. Pars. Gratian. Potest etiam aliter distingui.
Quae quisque sua auctoritate usurpat, quia nullo
titulo possidere incipit, praescribere non potest, et in hoc casu intelligenda est illa auctoritas Gelasii: Temporalis objectio, quae per incuriam forte generatur, non potest divellere dioecesim semel constitutam.
Intelligendum est, si nullo titulo, sed sola usurpatione eam possidere coepit.
Si vero judicis auctoritate, et privilegiorum longa consuetudine possidere coeperit, tunc temporalis objectio actori silentium imponit.
Unde Gelasius Papa ait : C. VIII. Debent privilegia XXX. annis possessa immobiliter observari.
Placuit huic sanctae magnaeque synodo, ut res et privilegia, quae Dei ecclesiis ex longa consuetudine pertinent, et sive a divae recordationis imperatoribus, sive ab aliis Dei cultoribus in scriptis donata, et ab eis per annos XXX. possessa sunt, nequaquam a potestate praesulum eorum quaecunque persona saecularis per potestatem subtrahat,
aut per argumenta quaelibet auferat; sed sint omnia in potestate ac jussu praesulis ecclesiae, quaecunque intra XXX. annorum spatium ab ecclesiis possessa fuisse noscuntur.
Quisquis ergo saecularium contra praesentem definitionem egerit, tanquam sacrilegus judicetur, et donec se correxerit, et ecclesiae propria privilegia seu res restituerit, anathema sit.
Idem Episcopis Dardaniae inter cetera inquiet : C. IX. Repeti non possunt quae XXX. annis quiete possidentur.
Post quingentos annos constituta Christi quosdam audio velle subvertere, quum XXX. annorum lex hominum non possit abrumpi.
IV Pars.
Gratian. Item si de rebus ecclesiae controversia
mota est, et definitio subsecuta, etsi injusta sit, tamen quia non sua, sed definientis auctoritate possidere coepit, tricennalis praescriptio petitori silentium imponit, ita tamen, ut supputatio praescriptionis
non a tempore definitionis, sed a decessu definientis exordium sumat.
Unde in Toletano Concilio IX. c. 8. statutum est: C. X. Vita irrite disponentis non poterit pertinere ad tricennium temporis.
Si sacerdotes vel ministri, dum gubernacula ecclesiarum administrare videntur, contra Patrum sanctissimas sanctiones de rebus ecclesiae definisse aliqua dignoscuntur, non ex die, quo talia scribendo decreverunt, sed ex quo talia moriendo definita reliquerunt, supputationis ordo substabit.
Nunquam enim poterit ad tricennium temporis pertinere vita irrite *hoc* judicantis, quia status contractuum initia non sumsit ab origine
aequitatis.
V Pars.
Gratian. Item ea, quae beneficiis possidentur, sive quae metu hostilitatis interveniente diutius possessa fuerint, praescribi non possunt.
Unde in Agathensi Concilio, c. 59, definitum est: C. XI. Quae in beneficiis possidentur praescribi non possunt.
Clerici quilibet quantacunque diuturnitate temporis de ecclesiae remuneratione aliqua possederint, in jus proprium praescriptione temporis non revocentur, dummodo pateat ecclesiae rem fuisse, ne videantur etiam episcopi tempore administrationis prolixae aut precarias, quum ordinati sint, facere non debuisse, aut diu retentas facultates in jus suae proprietatis posse transscribere.
C. XII. Quae humanitatis intuitu aliquibus praestantur praescribi non possunt.
Item ex Concilio Aurelianensi I., c. 25.
Si episcopus humanitatis intuitu mancipiola,
vincolas vel terrulas clericis aut monachis, vel quibuslibet praestiterit excolendas vel *pro* tempore tenendas, etiamsi longa transisse annorum spatia comprobentur, nullum ecclesia praejudicium patiatur, nec saecularis legis praescriptio, quae ecclesiae aliquid impediat, opponatur.
C. XIII. Temporalis praescriptio non objicitur, ubi hostilitatis metus intervenerit.
Item ex Concilio Hispalensi II, cui interfuit Isidorus, cap. 1.
VI. Pars. Prima actione Theodulphi Malacitanae ecclesiae antistitis ad nos oblata precatio est, asserentis antiquam ejusdem urbis parochiam militaris quondam hostilitatis discrimine fuisse decisam, et ex parte aliqua ab ecclesiis Astigitanae, Eliberitanae
atque Egabrensis urbium esse retentam.
Pro qua re placuit, ut omnis parochia, quam antiqua ditione ante militarem hostilitatem retinuisse ecclesiam suam quisque comprobaret, ejus privilegio restitueretur.
Sicut enim per legem mundialem iis, quos barbarica feritas captiva necessitate transvexit, postliminio revertentibus redditur antiqua possessio, non aliter et ecclesia receptura est parochiam, quam ante tenuit cum rebus suis, sive ab aliis ecclesiis possideatur, sive in cujuslibet possessionem transfusa sit.
Non enim erit objicienda praescriptio temporis, ubi necessitas interest hostilitatis.
C. XIV. Temporis non currit praescriptio, ubi furor hostilitatis incumbit.
Item Joannes Papa.
VIII. Paulo Episcopo, fungenti legatione in Germania et Pannonia.
Porro, si de annorum numero forte quis causatur, sciat, quia inter Christianos et eos, qui unius fidei sunt, numerus certus affixus est.
Ceterum, ubi paganorum et incredulorum furor in causa est, quantalibet praetereant tempora, juri non praejudicant ecclesiarum, quae corporalia nescientes arma solum Dominum et propugnatorem suum, quando ei placuerit misereri, patienter exspectat.
Verum, si annorum prolixitas
in talibus impediat, Deus ipse reprehendendus est, qui post quadringentos et triginta annos filios Israel de durissima servitute Pharaonis et fornace ferrea liberavit; sed ipse per se noster redemtor fuit, qui humanum genus post tot annorum millia de inferni claustris eripuit.
VII. Pars Gratian.
Tolluntur etiam praescriptione illae dioeceses, quas propriis episcopis negligentibus alii ab haeresi ad fidei integritatem revocaverunt.
Unde in Africano Concilio c. 88, legitur: C. XV. Si qui episcopi dioeceses suas lucrari Deo negligunt, post triennium eis constabunt episcopis, quorum studio fidei sunt reconciliatae.
Placuit, ut quicunque episcopi negligunt loca ad suam cathedram pertinentia in catholicam unitatem
lucrari, conveniantur a diligentibus vicinis episcopis, ut id agere non morentur.
Quod si intra sex menses a die conventionis non effecerint, qui potuerit ea lucrari, ad ipsum pertineant, ita sane, ut si ille, ad quem pertinuisse videbantur, probare potuerit, magis illius electam negligentiam ab haereticis, ut impune ibi sint, et suam diligentiam fuisse praeventam, ut eo modo ejus cura solicitior vitaretur, quum hoc judices episcopi cognoverint, suae cathedrae loca restituantur.
Gratian. Potest etiam aliter intelligi praescriptio illa longi temporis, qua Gelasius negat statum parochiarum posse mutari.
Longum enim tempus, sicut ex legibus habetur, decennium vel vicennium intelligitur.
Hujus ergo longi temporis praescriptio auctoritate Gelasii et saecularium legum ecclesiis objici non potest.
VIII. Pars. § 1. Praescriptionum aliae sunt introductae odio petentis et favore possidentis: aliae tantum odio petentis.
Qui enim bona fide et justo titulo rem praesentis per decennium, absentis vero per vicennium tenuerit, perpetua exceptione tutus erit, non solum adversus alios, sed etiam adversus creditores; quibus res ipsa obligata fuerat, etiam adversus verum dominum.
Si vero aliquo casu a possessione ceciderit, etiam adversus verum dominum utiliter rem vendicare poterit.
Si autem nullo titulo, bona tamen fide, per tricennium rem alicujus possederit, simili gaudebit praesidio.
Bona vero fides non ad tractum medii temporis, sed ad initium possessionis refertur.
Sufficit enim in initio cuique bona fide possidere coepisse, etiamsi medio tempore scientiam rei alienae habuerit.
§ 2. Hae praescriptiones introductae sunt favore possidentis et odio petentis, quia lex favet his, qui bona fide et justo titulo, vel bona fide tantum possident. odit autem et punit circa rem suam negligentes et desides.
§. 3. Quod si mala fide rem alienam quis possidere coeperit, post XXX annos adversus omnem petentem exceptione tutus erit.
Si vero aliquo casu a
possessione ceciderit, actionem non habebit, quia haec praescriptio non favore malae fidei possessoris, sed odio tantum rem suam persequi negligentis introducta est.
Si autem res ad creditorem suum vel ad dominum pervenerit, detentionis commodum habebit; si vero ad alium, creditor vel alius dominus adversus eum experiri poterit, nec sibi proderit exceptio medii temporis possessoris, quia non ab eo habuit causam possidendi.
Quod si violenter possessio ad eos pervenerit, malae fidei possessor indistinctae possessionis commodum recipiet.
§ 4. Haec de praescriptionibus decennii, vel vicennii, vel tricennii intelligenda sunt, si sine interruptione possessa probentur.
Quod si per naturalem detentionem possessio interrupta fuerit, a die recuperatae possessionis novi triginta anni in omnibus
praescriptionibus numerabuntur.
Si per litis contestationem, ab ultimo die litigii quadraginta anni computabuntur.
Quod si ab eo, qui in causa praescribendi erat, possessionem aliquis nanciscatur, tempus praecedens cum suae possessionis tempore continuare poterit.
§ 5. Is autem, cujus res praescribitur, si litem contestari non poterit, vel propter adversarii absentiam, vel infantiam, vel furoris laborem, quum neminem tutorem vel curatorem habeat, vel quia in magna potestate constitutus est, intra constituta tempora praesidem adeat, libellum ei porrigat, et hoc in querimoniam deducat, et sic temporis interruptionem faciat.
Si autem praesidem adire non poterit, saltem ad episcopum locorum vel defensorem
civitatis eat, et suam manifestare voluntatem in scriptis deproperet.
Quod si praeses, vel episcopus, vel defensor abfuerit, liceat ei publice proponere, ubi domicilium habet possessor, seu cum tabulariorum subscriptione, vel, si civitas tabularios non habeat, cum trium testium subscriptione; et hoc sufficiat ad omnem temporalem interruptionem sive triennii, sive longi temporis, sive triginta, vel quadraginta annorum sit.
§ 6. Haec de praescriptionibus inter privatos.
Ceterum adversus loca religiosa non nisi quadraginta annorum praescriptio currit.
Unde in Authenticis: Quas actiones tricennalis praescriptio excludit, si loco religioso competant, quadraginta annis excluduntur.
Et in Novellis: Neque decennii, vel vicennii, etc. In canonibus vero ecclesia
adversus ecclesiam triginta annis, monasterium adversus ecclesiam non nisi quadraginta annis praescribere permittitur.
Quod si privatus primitias et decimas sive cum titulo sive sine titulo possederit, nulla temporis praescriptione tutus esse poterit.
Quae enim ab initio de jure sortiri effectum non possunt tractu temporis non convalescunt.
§ 7. Unde, si liber homo longo tempore pro servo detineatur, etiamsi quadraginta annorum curricula excesserint, sola temporis longinquitate libertatis jura minime mutilabuntur.
§ 8. Ad haec ecclesia reipublicae: primitiae, decimationes civilium functionum instar obtinent.
§ 9. Porro publicae functiones praescribi non possunt.
Unde in VII. lib. Codicis, tit. de triginta vel quadraginta annorum praescriptione, Imp.
Anastasius : C. XVI.
Jubemus eos, qui rem aliquam per continuum annorum quadraginta curriculum sine quadam legitima interpellatione possederint, de possessione quidem rei seu dominio nequaquam removeri; functiones autem, seu civilem canonem, vel aliam quampiam publicam collationem impositam eis dependere compelli, nec huic parti cujuscunque temporis praescriptionem oppositam admitti.
Gratian. Sic etiam praedia, sive sint privati sive ecclesiae, possunt praescribi.
Proventus primitiarum et decimationum praescriptione tolli non possunt, etiamsi a Romano Pontifice quilibet laicus super his rescriptum
impetraverit.
§ 1. Rescripta enim, quae contra jus scriptum impetrata fuerint, nisi talia sint, quae illis, quibus data fuerint, prosint, et nulli obsint, nullius momenti esse censentur.
§ 2. Item: Decimae Deo mandante sacerdotibus et Levitis separatae sunt, ut de sorte Domini viverent qui in ejus sorte connumerantur.
Non ergo cujusquam privilegio laicis concedi possunt, ne divinis mandatis auctoritas humana praejudicium inferat.
§ 3. Unde Impp.
Valentinianus et Theodosius: Universas terras, quae a colonis, seu emphyteuticariis dominici juris, reipub. vel *juris sacrorum* templorum in qualibet provincia venditae vel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his, qui perperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporis praescriptione officiente, jubemus restitui,
ita, ut nec pretium quidem iniquis comparatoribus reposcere liceat.
IX. Pars. § 4. De praescriptionibus vero longi temporis in Authenticis invenitur collatione VIII .
. . . constitutione sexta: Quas actiones alias tricennalis, decennalis, vicennalis praescriptio secludit, si loco religioso competunt, quadraginta annis clauduntur, usucapione et quadriennii praescriptione suum locum habentibus.
X. Pars. Gratian. Sed sola praescriptio XXX annorum et deinceps, a qua tamen praescriptione privilegia Romanae ecclesiae sunt exclusa, quae non nisi centum annorum spatio praescribi possunt.
Unde Joannes VIII. scribit Ludovico Regi: C. XVII. Privilegia Romanae ecclesiae non nisi centum annorum praescriptione tolluntur.
Nemo de annorum numero resultandi sumat fomentum, quia sancta Romana (cui Deo auctore servimus) ecclesia privilegia, quae in firma Petri stabilitatis petra suscepit, nullis temporibus angustantur, nullis regnorum partitionibus praejudicantur.
Sed *et* venerandae Romanae leges, divinitus per ora *piorum* principum promulgatae, rerum ejus praescriptionem non nisi per centum annos admittunt.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
Ostensum est, quando ecclesia adversus ecclesiam praescribere possit.
Nunc videndum est, si monasterium adversus ecclesiam praescribere valeat?
Quod Urbanus Papa II. prohibuit, dicens:
C. I. Tricennio temporis aliquid praescribere abbates vel monachi non valent.
Possessiones ecclesiarum et episcoporum tricennales abbates vel monachos habere omnimodis prohibemus.
Gratian. Sed si eis tollitur tricennalis possessio, a B. Gregorio conceditur eis quadragenalis praescriptio.
Ait enim Petro Subdiacono, l. I. c. 9:
C. II. Quadraginta annorum praescriptio religiosis domibus conceditur.
Volumus accedentem te ad Panormitanam civitatem quaestionem ipsam tali ratione discutere (dominio rei apud possessorem, sicut hactenus possessum est, videlicet permanente), ut, si monasterium praefatum S. Theodori fines, de quibus causatio mota est, inconcussos quadraginta annis possedisse repereris, nullam deinceps (etiam si quid sanctae Romanae ecclesiae competere potuit) patriaris sustinere calumniam, sed quietem eorum inconcussam omnibus modis procurare.
Sin vero actores ecclesiae non eos possedisse quadraginta annis inconcusso jure monstraverint, sed aliquam intra tempora haec motam aliquando fuisse quaestionem
eorundem finium, electis arbitris tranquille et legaliter sopiatur.
C. III. De eodem.
Item ex Novellis Justiniani, Novella CXXXI .
Neque decennii, neque vicennii, vel XXX. annorum praescriptio, sed sola XL. annorum curricula religiosis domibus opponantur, non solum in ceteris rebus, sed etiam in legatis et hereditatibus.
Gratian. Sicut ergo religiosis domibus ex lege non nisi quadragenaria est objicienda praescriptio, ita et auctoritate Gregorii adversus alias ecclesias prescribere possunt eodem spatio temporis.
QUAESTIO VI.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ea, quae ecclesiae debentur, rectores ejusdem sua auctoritate judiciis praetermissis repetere non valeant, B. Gregorius testatur, lib.
IV. c. 88. dicens .
C. I. Judicio, non manibus, res ecclesiae defendantur.
Consuetudo nova in ecclesia hac et valde reprehensibilis erupit, ut, quum rectores ejus patrimonii urbana vel rustica praedia juri illius competere posse suspicantur, fiscali more titulos imprimant, atque hoc, quod competere pauperibus existimant, non judicio, sed manibus defendant, et, quum per praedicatores suos veritas dicat: Nihil per contentionem, etiam ipsum litigiosae contentionis malum
transcenditur, et res quaelibet, quum aestimatur ecclesiae posse competere, per vim tenetur.
Proinde, praesenti decreto constituto, ut, si quis ecclesiasticorum unquam titulos ponere sive in rustico sive urbano praedio sua sponte praesumserit, anathema sit.
Et responderunt omnes: Anathema sit.
§ 1. Is autem, qui ecclesiae praeest, si hoc vel ipse fieri praeceperit, vel sine sua praeceptione factum digna punire animadversione neglexerit, anathema sit.
Et responderunt omnes: Anathema sit.
II. Pars. Gratian. Quod autem quisquis sua auctoritate quod sibi deberi putat usurpat, nec per judicem reposcit, cadat a causa, ex auctoritate Milevitani Concilii habetur, in quo ita statutum legitur, c. 21:
C. II. Causae suae detrimentum patiatur episcopus qui ecclesias suas ab alio detentas propria auctoritate quaerit adire.
Placuit, ut quicunque episcopi *quascunque* ecclesias vel plebes, quas ad suam cathedram existimant
pertinere, non ita repetierint, ut causas suas episcopis judicantibus agant, sed alio retinente irruerint, sive volentibus sive nolentibus plebibus, causae suae detrimentum patiantur.
Et quicunque hoc jam fecerint, si nondum est inter episcopos finita contentio, sed adhuc inde contendunt, ille inde discedat, quem constiterit praetermissis judicibus ecclesiasticis irruisse.
§ 1. Nec sibi quisque blandiatur, si a primate, ut retineat, literas impetrarit, sed, sive habeat literas sive non habeat, conveniat eum qui tenet, et ejus literas accipiat, ut eum appareat pacifice tenuisse ecclesiam ad se pertinentem.
Si autem ille aliquam quaestionem retulerit, per episcopos judices causa finiatur, sive quos eis primas dederit, sive quos ipsi vicinos
ex consultu primatis delegerint.
III. Pars. Gratian. Econtra Gregorius Joanni Defensori, eunti in Hispaniam, scribit lib.
XI. epist. 50., dicens.
C. III. Delictum personae in damnum ecclesiae converti non potest.
Si episcopum talem culpam admisisse constiterit (quod absit), ut constet eum non irrationaliter fuisse depositum, eadem ejus depositio confirmetur, et ecclesiae res suae omnes restituantur, quae ablatae claruerint, quia delictum personae in damnum ecclesiae non est convertendum.
Si enim, ut dicunt, Comitiolus defunctus est, ab herede ejus quae injuste ab illo ablata sunt sine excusatione reddantur.
C. IV. In personam delinquentis, non in facultates ejus ultio procedat.
Idem Petro Subdiacono, lib.
I. epist. 42.
Cognovimus, quod si quis ex familia culpam fecerit ecclesiae, non in ipsum, sed in ejus substantiam
vindicatur.
De qua re praecipimus, ut quisquis culpam fecerit, in ipsum quidem, ut dignum est, vindicetur; a communione autem ejus omnino abstineatur.
C. V. Res eorum, qui ex clero labuntur, simul cum ipsis monasterio tradantur.
Idem in eadem epistola.
De lapsis sacerdotibus, *vel Levitis*, vel quolibet ex clero observare te volumus, ut in rebus eorum nulla contaminatione miscearis; sed paupertima regularia monasteria require, quae secundum Deum vivere sciuntur, et in eisdem monasteriis ad poenitentiam lapsos trade, ut res lapsorum in eodem loco proficiant, in quo agere poenitentiam traduntur, quatenus ipsi ex rebus illorum subsidium
habeant, qui de correctione eorum solicitudinem gerunt.
Si vero parentes habent, res eorum legitimis parentibus dentur, ita tamen, ut eorum stipendium, qui in poenitentiam dati fuerint, sufficienter debeat procurari.
§ 1. Si qui vero ex familia ecclesiastica sacerdotes, vel Levitae, vel monachi, vel clerici, vel quilibet alii lapsi fuerint, dari eos in poenitentiam volumus, sed res eorum ecclesiastico juri non subtrahi.
Ad usum tamen suum accipiant unde ad poenitendum subsistant, ne, si nudentur, locis, in quibus dati fuerint, onerosi sint.
C. VI. Inutilis sacerdos ecclesiam suam dignitate non privat.
Item Leo IV.
Caroli Regi.
Si fortassis (quod non credimus) apud vos inutiles
judicamur, ecclesia tamen, cui permittente Domino praesumus, non inutilis, sed caput principiumque omnium merito simul ab omnibus vocatur.
C. VII. Possessiones monasterii pro peccato abbatis episcopo tollere non licet.
Idem in Moguntinensi Concilio.
Episcopo non licet possessionem monasterii tollere, quamvis abbas peccaverit, sed subjiciat eum potestati abbatis alterius monasterii.
C. VIII. Quae sacerdotes dederunt subsequentes pontifices nullatenus auferre praesumant.
Item Gelasius.
Illud statuendum censuimus, ut quascunque munificentias clericis aut sibi servientibus de rebus ecclesiae in usum, aut de propriis in proprietatem praecedentes dederint sacerdotes, subsequentes pontifices nullatenus auferre praesumant.
Si quid tamen culpae exstiterit, pro qualitate personarum vel regula praecedentium canonum in persona habeatur, non in facultate districtum.
Gratian. Si ergo dilectum personae in damnum ecclesiae converti non potest, quia procurator conditionem ecclesiae potest facere meliorem, non deteriorem; si peccato abbatis possessiones monasterii auferri non
licet: quomodo delictum episcopi vertetur in damnum ecclesiae, ut inde detrimentum causae suae patiatur?
Sed detrimentum causae pati non sic est accipiendum, ut ecclesia suo jure privetur, sed potius, quia clericis coram suo judice stantibus episcopus tacebit, et pro injuria illata mulctabitur et propria habuerit.
QUAESTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem ecclesias de manu laicorum nec abbati, nec alicui accipere liceat, omnium canonum testatur auctoritas.
Generaliter enim tam ecclesiae quam res ecclesiarum in episcoporum potestate consistunt.
Laici autem nec sua, nec episcoporum
auctoritate decimas vel ecclesias possidere possunt.
Unde episcopi, sive beneficio sive pretio ecclesias vel decimas laicis dederint, domum orationis domum negotiationis et speluncam latronum faciunt.
Unde post eversionem cathedrae a coetu fidelium segregati aeterno verbere a Domino flagellabuntur.
Unde Gregorius VII. ait in Concilio Lateranensi, cap. 7. lib. VI. Regesti : C. I. Decimae a laicis non possideantur.
Decimas, quas in usum pietatis concessas esse
canonica auctoritas demonstrat, a laicis possideri apostolica auctoritate prohibemus.
Sive enim ab episcopis, vel regibus, vel quibuslibet personis eas acceperint, nisi ecclesiae reddiderint, sciant, se sacrilegii crimen committere, et aeternae damnationis periculum incurrere.
§ 1. Oportet autem congruentius nos decimas et primitias, quas jure sacerdotum esse sancimus, ab omni populo accipere, quas fideles Domino praecipiente offerunt, juxta illud vaticinium Malachiae prophetae: Inferte omnem decimationem in horreum meum, ut sit cibus in domo mea.
§ 2. Has vero decimas sub manu episcopi fore censemus, ut ille, qui ceteris praeest, omnibus juste distribuat, nec cuiquam personae honorabilius exhibeat, unde alii scrupuloso corde moveantur,
sed sint omnia communia, quia inhonestum videtur, ut alii sacerdotes habeant, alii vero detrimentum patiantur, sed, sicut una est fides catholica, ita necesse est, ut ille, qui provisor est loci, quamvis multae sint ecclesiae, omnibus tamen fideliter distribuat.
Unde Urbanus II.
: C. II. De eodem PALEA
« Congregato apud Claromontensem urbem multorum episcoporum synodali conventu, proposita nobis est a quibusdam eorum quaestio de ecclesiis vel de ecclesiasticis possessionibus, a clericis vel monachis usque in praesentiarum inconsultis episcopis acquisitis.
Nos autem, usi saniori consilio eorundem episcoporum, condescendentes pro tempore providentesque
ecclesiasticae paci, vel quia aliter absque inevitabilis scandali periculo hujusmodi quaestio non poterat procedere, apostolica auctoritate decrevimus, ut ea, quae a clericis vel monachis, *vel* a quibuscunque personis, prout potuerint, usque hodie fuerint acquisita, rata perenniter et inconcussa permaneant, hoc tamen tenore, ne in posterum inconsultis episcopis talia praesumant.
»
C. III. De eodem.
PALEA, Item Gregorius VII .
Pervenit ad nos fama sinistra, quod quidam episcoporum non sacerdotibus propriae dioecesis decimas atque Christianorum oblationes conferant, sed potius laicalibus personis, militum videlicet, sive servitorum, vel (quod gravius est) etiam consanguineis.
Unde, si quis amodo episcopus inventus fuerit hujus divini praecepti transgressor, inter maximos haereticos et antichristos non minimus habeatur, et, sicut Nicaena synodus de Simoniacis censuit, et qui dat episcopus, et qui recipiunt ab eo laici, sive pretio sive beneficio, aeterni incendii ignibus deputentur.
C. IV. Fideliter decimas dat qui omnium suorum decimas solvit.
Item Ambrosius in sermone Quadragesimae, cujus initium: Ecce nunc tempus .
Quicunque recognoverit in se, quod fideliter non dederit decimas suas, modo emendet quod minus fecit.
Quid est fideliter decimas dare, nisi ut nec pejus, nec minus aliquando *Deo* offerat, aut de grano *suo*, aut de vino *suo*, aut de fructibus arborum, aut de pecoribus, aut de horto, aut de negotio, aut de ipsa venatione sua?
C. V. Excommunicentur qui sacerdotibus decimas dare nolunt.
Item ex concilio Rothomagensi .
Omnes decimae terrae, sive de frugibus sive de pomis arborum, Domini sunt, et illi sanctificantur
hoves, et oves, et caprae, quae sub pastoris virga transeunt; quicquid decimum venerit sanctificabitur Domino.
Non eligetur nec bonum, nec malum, nec altero commutabitur.
Si quis mutaverit, et quod mutatum est, et pro quo mutatum est, sanctificabitur Domino, et non redimetur.
Sed quia modo multi inveniuntur, decimas dare nolentes, statuimus, ut secundum Domini nostri praeceptum admoneantur semel, et secundo, et tertio.
Qui si non
emendaverint, anathematis vinculo feriantur, usque ad satisfactionem et emendationem congruam.
C. VI. Veterum exemplo decimae solvantur.
Item ex Concilio Maguntinensi.
Decimas Deo et sacerdotibus Dei dandas, Abraham factis, et Jacob promissis insinuat, * deinde lex statuit*, et omnes sancti doctores commemorant.
Gratian. Non autem decimae sunt redimendae a populo, si aliter dare eas noluerint.
Unde in eodem Concilio legitur : C. VII. Decimae non sunt a populo redimendae.
Decimas, quas populus dare non vult, nisi quolibet munere ab eo redimantur, ab episcopis prohibendum est, ne fiat.
C. VIII. Quia decimae Deo non redduntur, indictio fisci accessit.
Item Augustinus lib.
L. homiliarum, hom.
48.
Majores nostri ideo copiis omnibus abundabant, quia Deo decimas dabant, et caesari censum reddebant.
Modo autem, quia discessit devotio Dei, accessit indictio fisci.
Noluimus partiri cum Deo decimas, modo autem totum tollitur.
Hoc tollit fiscus, quod non accipit Christus.
C. IX. Columbas vendit qui ecclesiam indisciplinatis committit.
Item Origenes homil.
15, ad c. 21. Matthaei.
Et hoc diximus secundum simplicem intellectum.
Juxta moralem autem talia dicemus, et primum quidem de templo, de quo per Prophetam dixit
Deus: Domus mea domus orationis vocabitur.
Ergo secundum corporalem circumcisionem carnis, et secundum corporales legis festivitates et sacrificia, consequenter et templum Dei aestimabatur, quod ex lapidibus insensatis erat constructum; primum quidem a Salomone, deinde reparatum ab Esdra, postea vero post Christi adventum a Romanis destructum, et illa aestimabatur domus orationis; qua destructa necesse est ut Judaei, quasi non jam habentes domum orationis, jam non habeant privilegium
speculationis Dei, nec possint secundum legem Deo servire.
§ 1. Hoc ergo facto, omnia Christus ejecit in mysterio spiritualium actuum suorum, et tunc visibiliter fecit quod *semper invisibiliter* agit, ejiciens vendentes et ementes de templo, et mensas nummulariorum evertens, et cathedras vendentium columbas ad correptionem populi, ut non pro mundanis festivitates in nomine Dei celebrent, nec emtionibus et venditionibus vacent in loco non competenti, in quo non debent emere et vendere, sed orationibus vacare, qui congregantur quasi in domo orationis.
§ 2. Nunc autem arbitror templum Dei ex lapidibus vivis constructum esse ecclesiam Christi.
Sunt autem multi in ea, non, sicut decet, viventes spiritualiter,
sed secundum carnem militantes, qui et domum orationis de lapidibus vivis constructam faciunt speluncam esse latronum, actibus suis non ecclesia Dei dignis, sed spelunca latronum.
Qui enim considerat in multis ecclesiis talium Christianorum peccata, qui arbitrantur quaestum esse pietatem, et quum deberent de evangelio vivere, secundum quod vivere decet servos Dei, hoc non faciunt, sed divitias et multas possessiones acquirunt, nonne dicet, speluncam latronum factam esse sub illis ecclesiam?
ut recte dicat Christus ad eos propter dissipationem ecclesiae suae: Quae utilitas in sanguine meo, dum descendo in corruptionem?
Item ipse per Oseae tali modo: Vae mihi, quoniam factus sum sicut qui colligit stipulam in messe,
et sicut qui racemum in vindemia, quum non sunt botri ad manducandum primogenita.
Vae animae meae, quia periit timoratus a terra, et qui corrigat in hominibus non est.
Et quum intellexeris Jesum dicentem talia, et lugentem peccata nostra, adspice simul et illud, quod in evangelio scribitur: Quum vidisset Hierusalem, flevit super eam, et dixit, quia si cognovisses et tu.
Et si rationabiliter flevit super Hierusalem, *et* rationabilius flebit super
ecclesiam, aedificatam quidem, ut esset domus orationis, factam autem propter turpia lucra, *et luxus quorundam (quod utinam non esset) principum populi*, speluncam latronum.
Et infra: § 3. Et arbitror convenire verbum de venditoribus columbarum eis, qui tradunt ecclesias avaris, et tyrannicis, et indisciplinatis, et irreligiosis episcopis aut presbyteris.
Propter quod et cathedras tantummodo appellavit Evangelista eversas esse ab Jesu.
Et utinam audirent haec cum dicentis admonitione scripturae qui gloriantur de cathedris Moysi, in quibus sedent, et vendunt omnes ecclesias columbarum, et tradunt eas talibus praepositis, ad quos recte dicatur a Domino per Hieremiam prophetam: Principes populi mei me non cognoverunt.
Filii
enim sunt insipientes, et non intelligentes: sapientes sunt ad male faciendum, bene autem facere nesciunt.
Gratian. Quum ergo ecclesiae et oblationes earum non consistant, nisi in potestate episcoporum, patet profecto, quod non sunt ab alio recipiendae, quam de manu eorum.
Unde in Aurelianensi Concilio I, c. 19, statutum est: C. X. Omnes basilicae ad eum pertinent episcopum, in cujus territorio positae sunt.
Omnes basilicae, quae per diversa loca constructae sunt *vel quotidie construuntur, placuit secundum priorum canonum regulam, ut* in *ejus* episcopi potestate consistant, in cujus territorio positae
sunt.
C. XI. Archidiaconus, archipresbyter, praepositus, vel decanus, nec officia, nec beneficia ecclesiastica sine consensu episcopi tribuat.
Item Calixtus Papa.
Nullus omnino archidiaconus, aut archipresbyter, sive praepositus, vel decanus animarum curam vel praebendas ecclesiae sine judicio vel consensu episcopi alicui tribuat; imo, sicut sanctis canonibus constitutum est, animarum cura et pecuniarum ecclesiasticarum dispensatio in episcopi judicio et potestate permaneat.
Si quis vero contra hoc facere, aut potestatem, quae ad episcopum pertinet,
sibi vendicare praesumserit, ab ecclesiae liminibus arceatur.
Item Gregorius VII, in generali Synodo praesidens dixit, cap. 1 et 2: C. XII. De manu laici episcopatus vel abbatia suscipi non debet.
Si quis deinceps episcopatum vel abbatiam de manu alicujus laicae personae susceperit, nullatenus inter episcopos vel abbates habeatur, nec ulla ei ut episcopo seu abbati audientia concedatur.
Insuper ei et gratiam B. Petri, et introitum ecclesiae interdicimus, quousque locum, quem sub crimine tam ambitionis quam inobedientiae (quod est scelus idololatriae) cepit, resipiscendo non deserit.
Similiter etiam de inferioribus ecclesiasticis dignitatibus
constituimus.
Item c. 2: § 1. Si quis imperatorum, regum, ducum, marchionum, comitum, vel quilibet saecularium potestatum aut personarum investituram episcopatuum vel alicujus ecclesiasticae dignitatis dare praesumserit, ejusdem sententiae vinculo se esse sciat obstrictum.
C. XIII. Excommunicationi subjaceat, nec investiturae sumat fructum, qui de manu laici ecclesiam susceperit.
Idem ibidem, cap. 3.
Quoniam investituras ecclesiarum contra statuta sanctorum Patrum a laicis *personis* in multis partibus cognovimus fieri, et ex eo plurimas perturbationes in ecclesia, imo ruinam sanctae religionis oriri, ex quibus Christiana religio conculcatur,
decernimus, ut nullus clericorum investituram episcopatus, vel abbatiae, vel ecclesiae de manu imperatoris, vel regis, vel alicujus laicae personae, viri vel feminae, suscipiat.
Quod si praesumserit, recognoscat investituram illam apostolica auctoritate irritam esse, et se usque ad condignam satisfactionem excommunicationi subjacere.
C. XIV, De eodem.
Idem ex Canone Apostolorum 31 .
Si quis episcopus saecularibus potestatibus usus ecclesiam per ipsos obtineat, deponatur et segregetur, omnesque, qui illi communicant.
C. XV. De eodem.
Item ex Chronico Anastasii Bibliothecarii.
Sane Thessalonicensi episcopo *communicante* ob metum imperatoris Anastasii Timotheo Constantinopolitano episcopo, quem concilium Chalcedonense anathematizaverat, quadraginta episcopi Illyrici et Graeciae convenientes in unum, per professionem in scriptis factam, ut a proprio metropolitano, discesserunt *ab eo*, et Romam mittentes Romano communicare in scriptis professi sunt.
Et paulo post: § 1. Quum Dioscorus (junior) manus impositionem accepisset, recesserunt multitudines populorum, dicentes, quia nisi secundum quod sanctorum continent Apostolorum canones fiat, non recipietur episcopus.
Principes
enim inthronizaverant eum.
C. XVI. Excommunicetur qui per laicos ecclesias obtinet.
Item Paschalis Papa II .
Si quis clericus, abbas vel monachus per laicos ecclesias obtinuerit, secundum sanctorum Apostolorum canones et Antiocheni concilii capitulum excommunicationi subjaceat.
C. XVII. Qui per laicos ecclesias obtinet, et qui manus imponit, communione privetur.
Idem.
Constitutiones sanctorum canonum sequentes statuimus, ut quicunque clericorum ab hac hora *in
antea* investituram ecclesiae vel ecclesiasticae dignitatis de manu laica acceperit, et ipse, et qui
ei manum imposuerit, gradus sui periculo subjaceat, et communione privetur.
C. XVIII. De eodem.
Idem.
Nullus laicorum ecclesias vel ecclesiarum bona occupet vel disponat.
Qui vero secus egerit, juxta B. Alexandri capitulum ab ecclesiae liminibus arceatur.
C. XIX. De eodem.
Idem.
Sicut Domini vestimentum scissum non est, sed de eo sortiti sunt, ita nec ecclesia scindi debet, quia in unitate tota consistit.
In potestatem ergo proprii episcopi ecclesiae reducantur, et ab ipso (sicut sacris canonibus cautum est) ordinentur.
Alioquin
et ecclesiae ipsae, et clerici earundem divinis destituantur officiis.
C. XX. Nullus clericus per laicos ecclesiam obtineat.
Item Alexander Papa II .
Per laicos nullo modo quilibet clericus vel presbyter obtineat ecclesiam nec gratis, nec pretio.
§ 1. Nullus habitum monachi suscipiat, spem aut promissionem habens, ut abbas fiat.
§ 2. Nullus presbyter duas habeat ecclesias.
C. XXI. Singuli episcopi suos habeant oeconomos.
Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 26.
Quoniam in quibusdam ecclesiis, ut rumore
comperimus, praeter oeconomos episcopi facultates ecclesiasticas tractant, placuit omnem ecclesiam
habentem episcopum habere oeconomum de clero proprio, qui dispenset res ecclesiasticas secundum sententiam proprii episcopi, ita, ut ecclesiae dispensatio praeter testimonium non sit, et ex hoc dispergantur ecclesiasticae facultates, et sacerdotio maledictionis derogatio procuretur.
Quod si hoc minime fecerit, divinis constitutionibus subjacebit.
C. XXII. Laici non sunt constituendi oeconomi, sed ex proprio clero eligendi.
Item ex Concilio Hispalensi II, cui interfuit Isidorus, c. 9.
In nona actione didicimus, quosdam ex nostro collegio contra mores ecclesiasticos laicos habere in rebus divinis constitutos oeconomos.
Proinde, pariter tractantes eligimus, ut unusquisque nostrum secundum Chalcedonensium Patrum decreta ex proprio clero oeconomum sibi constituat.
Indecorum est enim laicum vicarium esse episcopi, et saeculares in ecclesia judicare.
In uno enim eodemque officio non debet dispar esse professio.
Quod etiam in lege divina prohibetur, dicente Moyse: Non arabis in bove simul et asino, id est: homines diversae professionis in officio uno non sociabis.
Unde *et* oportet nos et divinis libris, et sanctorum Patrum obedire praeceptis, constituentes, ut *hi*, qui in administrationibus *ecclesiae* pontificibus sociantur, discrepare non debeant nec professione, nec habitu.
Nam cohaerere et conjungi non possunt quibus et studia,
et vota diversa sunt.
§ 1. Si quis autem episcopus posthac ecclesiasticam rem aut per laicalem procurationem administrandam elegerit, aut sine testimonio oeconomi gubernandam crediderit, vere ut contemtor canonum et fraudator ecclesiasticarum
rerum non solum Christo de rebus pauperum judicabitur reus, sed etiam concilio manebit obnoxius.
C. XXIII. Non habeat laicus aliquid statuendi in ecclesia facultatem.
Item in Synodo Romana III.
Symmachi Papae, c. 3.
Non placuit, laicum statuendi in ecclesia* praeter Papam Romanum* habere aliquam potestatem, cui obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi.
Item ibidem Eulalius, Episc.
Syracusanae ecclesiae, dixit: C. XXIV. Ecclesiasticas facultates laici disponere non possunt.
Laicis quamvis religiosis nulla de ecclesiasticis
facultatibus aliquid disponendi legitur attributa facultas.
C. XXV. Laicus sacrilegus habetur qui dispositionem vel dominationem rerum ecclesiasticarum usurpat.
Item Calixtus Papa II .
Si quis principum vel aliorum laicorum dispositionem seu dominationem rerum sive possessionum ecclesiasticarum sibi vendicaverit, ut sacrilegus judicetur.
C. XXVI. In ecclesia, quam quis aedificat, nihil sibi prae caeteris vendicet.
Item Gelasius Papa Senecioni Episcopo.
III. Pars. Piae mentis amplectenda devotio est, qua se Julius nobis in re Juliana sui juris fundasse perhibetur ecclesiam, quam in honorem
S. Viti confessoris ejus nomine cupit consecrari.
Hanc igitur, frater carissime, si ad tuam dioecesim pertinere non ambigis, ex more convenit dedicari, collata primitus donatione solemni, quam ministris ecclesiae destinasse *se* praefati muneris
testatur oblator, sciturus sine dubio praeter processionis aditum, qui omni Christiano debetur, nihil ibidem se proprii juris habiturum.
C. XXVII. De eodem.
Idem.
Frigentius vero petitoria nobis insinuatione suggessit, in re sua, quod Sextilianum vocatur, basilicam se sanctorum Michaelis archangeli, et Martini confessoris pro sua defensione fundasse.
Et ideo, frater carissime, si ad tuam pertinet parochiam, benedictionem supra memoratae basilicae solenni veneratione depende.
Nihil tamen sibi fundator ex hac basilica noverit vendicandum, nisi processionis aditum, qui Christianis omnibus in commune debetur.
C XXVIII.
De eodem.
Item Clemens epist. II, ad Jacobum.
Ecclesias per congrua et utilia facite loca, quas divinis precibus sacrare oportet, *et in singulis sacerdotes divinis orationibus Deo dicatos poni, quos ab omnibus venerari oportet*, et non ea quoquam gravari.
C. XXIX. Laici presbyteros de ecclesiis non ejiciant.
Item Leo IV.
Carolo Regi.
Contra sanctorum Patrum censuras videtur exsistere, si saecularis vel laicus presbyteros ab ecclesiis, in quibus tempore ordinationis eorum nominati vel introducti fuerint, videtur expellere.
Si vero fundatores ecclesiarum ad inopiam vergere coeperint, ab eisdem ecclesiis temporalis vitae
suffragia percipiant.
Unde in Concilio Toletano IV, c. 37, legitur: C. XXX. Fundatores ecclesiarum, si inopes coeperint esse, ab iisdem alimenta accipiant.
Quicunque fidelium devotione propria de facultatibus suis ecclesiae aliquid contulerint, si forte ipsi aut filii eorum redacti fuerint ad inopiam, ab eadem ecclesia suffragium vitae pro temporis usu percipiant.
Gratian. Si ergo ecclesiasticas facultates dispensandi potestatem non habent laici, multo minus ecclesias ipsas quibuslibet ad regendum committere vel
aliis auferre valent.
§ 1. Hic autem distinguendum est, quid juris fundatores ecclesiarum in eis habeant, vel quid non?
Habent jus providendi, et consulendi, et sacerdotem inveniendi; sed non habent jus vendendi, vel donandi, vel utendi tanquam propriis.
Unde in Canonibus invenitur Concilio Toletano IX. c. 1. C. XXXI. Heredes ejus, qui ecclesiam construxit, et ipsi pro ea solicitudinem gerere debent.
Filiis, vel nepotibus, ac honestioribus propinquis ejus, qui construxit vel ditavit ecclesiam, licitum sit hanc *bonae intentionis* habere solertiam, ut, si sacerdotem *seu ministrum* aliquid ex collatis rebus praeviderint defraudare, aut *commonitionis* honestae conventione compescant, aut episcopo
vel judici corrigenda denuncient.
Quod si talia episcopus agere tentet, metropolitano ejus haec insinuare procurent.
Si autem metropolitanus talia gerat, regis haec auribus intimare non differant.
§ 1. Ipsis tamen heredibus in eisdem rebus non liceat quasi juris proprii potestatem praeferre, non rapinam, non fraudem ingerere, nec violentiam quamcunque praesumere, sed hoc solum in salutarem solicitudinem adhibere, quod aut nullam noxam operatio nocens attingat, aut multam vel aliquam partem salutaris mercedis assumat.
§ 2. Si quis vero deinceps haec monita temerare praesumserit, et male rapta cum confusione restituet, et excommunicationis annuae sententiam sustinebit.
C. XXXII. Fundatores ecclesiarum ordinandos in eis episcopo offerant.
Item ex Concilio Toletano IX, c. 2.
Decernimus, ut quamdiu fundatores ecclesiarum in hac vita superstites exstiterint, pro eisdem locis curam permittantur habere solicitam, atque rectores idoneos in eisdem basilicis iidem ipsi offerant episcopis ordinandos.
* Quod si tales forsitan non inveniantur ab eis, tunc quos episcopus loci probaverit Deo placitos sacris cultibus instituat cum eorum conniventia servituros.
* Quod si spretis ejusdem fundatoribus rectores ibidem praesumserit
episcopus ordinare, et ordinationem suam irritam noverit *esse*, et ad verecundiam suam alios in eorum loco (quod *iidem* ipsi fundatores condignos elegerint) ordinari.
C. XXXIII. A dominio constructoris monasterium non est auferendum.
Item ex Romana Synodo Eugenii II, et Leonis IV, c. 21.
Monasterium vel oratorium canonice constructum a dominio constructoris eo invito non auferatur, liceatque illi presbytero, cui voluerit, pro sacro officio illius dioecesis cum consensu episcopi, ne malus exsistat, commendare.
XXXIV. De eodem.
Item Gregorius Papa lib.
VII. Indict. 1. Secundino Episcopo Taurominitano .
Rationis ordo non patitur, ut monasterium contra voluntatem fundatorum ab eorum dispositione ad arbitrium suum quis debeat vendicare.
Gratian. Providentia tamen et admonitione episcopi a fundatoribus ecclesiae honorari debent.
Unde Gregorius : C. XXXV. Episcoporum providentia a fundatoribus ecclesiae honorentur.
Considerandum est *de ecclesiis, quae inter coheredes divisae sunt*, quatenus, si secundum providentiam et admonitionem episcopi ipsi coheredes eas voluerint tenere, et honorare faciant.
Sin autem hoc contradixerint, in episcopi potestate maneat utrum eas consistere permittat, aut reliquias inde
auferre velit.
C. XXXVI. Reliquiae auferantur ecclesiis, si plures heredes de eis contenderint.
Item ex Concilio Triburiensi, c. 32.
Si plures heredes contenderint de communi ecclesia, auferri jubeat episcopus reliquias sacras,
et ecclesiam claudi, donec communi consensu et consilio episcopi statuant ibi presbyterum, et unde vivat.
IV. Pars. Gratian. Ut ergo ex his auctoritatibus colligitur, de manu laicorum ecclesiae recipiendae non sunt, nisi cum consensu episcoporum, juxta illud Concilii Moguntini I. sub Carolo, c. 29.
C. XXXVII. Non liceat laicis presbyteros de ecclesia ejicere.
Laici presbyteros de ecclesiis non ejiciant, neque in eis constituant sine consensu episcoporum suorum.
C. XXXVIII. Absque episcoporum consensu laici presbyteros de ecclesiis non ejiciant.
Item ex Concilio Cabilonensi II. c. 42.
Inventum est, quod multi arbitrii sui temeritate
, et (quod est gravius) ducti cupiditate, presbyteris quibuslibet absque consensu episcoporum ecclesias dant vel auferunt.
Unde oportet, ut canonica regula servata nullus absque consensu episcopi sui cuilibet presbytero ecclesiam det; quam si juste adeptus fuerit, hanc non nisi gravi culpa *sua et coram episcopo canonica severitate amittat.
Gratian. Sicut ergo auctoritate Hieronymi decimas male possessas a laicis episcopo consentiente licet monachis de manu laicorum recipere, et eas perpetua stabilitate tenere, sic et ecclesias a laicis male detentas cum consensu episcoporum licet monachis ad ordinandum accipere, et eis in perpetuum providere.
Unde Urbanus Papa II.
: C. XXXIX. Sine voluntate episcoporum decimas vel ecclesias a laicis monachi non suscipiant.
Decimas et ecclesias a laicis monachi non suscipiant absque consensu et voluntate episcoporum.
Quod si aliter praesumtum fuerit, canonicae ultioni subjaceant.
C. XL. Nulli liceat in jus suum monasterium conververtere; alii tamen ad ordinandum tradere illud valet.
Item ex decreto Silvestri Papae .
Nemini regum aut cuiquam hominum in proprium jus liceat monasterium tradere, nisi ad aliud monasterium, vel commutare, nisi cum alio monasterio, vel quocunque commercio vendere.
Quod si factum fuerit, non valebit, sed ipsum monasterium in pristinum reformetur statum.
C. XLI. Episcopi et fratrum consilio monasterium ad meliorandum alibi supponere nullus prohibeatur.
Item ex decreto Bonifacii.
V. Pars. Si quis vult monasterium suum ad meliorandum in alium locum ponere, fiat cum consilio episcopi et fratrum suorum, et dimittat
presbyterum in priori loco ad ministeria ecclesiae.
C. XLII. Publicae poenitentiae subjiciantur qui circumveniendo aliquos tondere praesumunt.
Item ex Concilio Moguntinensi .
VI. Pars. Constituit sane sacer iste conventus,
ut episcopi sive abbates, qui, non in fructum animarum, sed in avaritiam et turpe lucrum inhiantes, quoslibet homines circumveniendo totonderunt, et res eorum tali persuasione surripuerunt, poenitentiae canonicae utpote turpis lucri sectatores subjaceant.
Hi vero, qui illecti comam deposuerunt, in eo, quod coeperunt, perseverare cogantur, res vero eorum heredibus reddantur.
C. XLIII. Sine voluntate fratrum aliquem de suis propinquis abbas substituere non valet.
Item ex Concilio Toletano.
Congregatio debet sibi eligere abbatem post abbatis sui mortem, vel eo vivente, si ipse discesserit vel peccaverit.
Episcopus enim non debet abbatem violenter retinere in loco suo.
Ipse autem non
potest aliquem ordinare de suis propinquis vel amicis sine voluntate fratrum.
CAUSA XVII.
GRATIANUS.
Quidam presbyter infirmitate gravatus se fieri velte monachum dixit; ecclesiam et beneficium in manu advocati renunciavit.
Postquam convaluit, mox se
futurum monachum negavit, et ecclesiam et beneficium reposcit.
* Hic primum quaeritur, utrum reus voti teneatur, an liceat ei a proposito sui cordis discedere?
* Secundo, an ecclesia et beneficium ei reddenda sint, quae prius libera voluntate refutavit?
* Tertio, si contigisset eum se et sua monasterio tradidisse, an licentia abbatis liceret ei ad propria redire?
* Quarto, si sine licentia abbatis retro abierit, an sua sibi abbate reddenda sint?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod a voto discedere non liceat, multis auctoritatibus probatur.
Ait enim Propheta: Vovete, et
reddite Domino Deo vestro.
C. I. Quae Deo voventur necessario reddantur.
Item Augustinus .
Sunt quaedam, quae etiam non voventes debemus; quaedam etiam, quae nisi voverimus, non debemus, sed postquam ea Deo promittimus, necessario reddere constringimur.
C. II. De eodem.
Item Hieronymus.
Voventibus virginitatem non solum nubere, sed etiam velle damnabile est.
C. III. Dignus est supplicio qui se ipsum Deo subtrahit a voto resiliens.
Item Gregorius in Regesto, lib.
I. epist. 33. ad Venantium.
Ananias pecunias Deo voverat, quas post diabolica victus persuasione subtraxit.
Sed qua morte mulctatus est, scis.
Si ergo ille mortis periculo dignus fuit, qui eos, quos dederat, nummos Deo abstulit, considera, quanto periculo in divino judicio dignus eris, qui non nummos, sed temetipsum Deo omnipotenti (cui te sub monachali habitu devoveras) substraxisti.
C. IV. Ante Dei oculos cadunt qui bona, quae concipiunt, agere recusant.
Idem super Ezechielem, lib.
I. homil. 3.
Qui bona agunt, si meliora agere deliberant, et
post deliberata non faciunt, licet in bonis prioribus perseverent, in conspectu tamen Dei ceciderunt ex deliberatione.
Item paulo superius: § 1. Sunt qui cuncta relinquere, et Dei servitio se subdere, et freno castitatis se restringere deliberant; sed, quum post castitatem alios cecidisse conspiciunt, se retrahendo meritum perdunt.
Gratian. Si ergo post votum quisque necessario cogitur solvere quod vovit; si voventibus non solum nubere, sed etiam velle damnabile est, patet quod sacerdos iste ad exsecutionem sui voti cogendus est, et non solum non fieri, sed etiam velle monachum non fieri sibi damnabile est.
§ 1. Quod vero inter voventes iste computandus sit, patet ex verbis Augustini
dicentis: Dixi, confitebor, etc. Magna pietas Dei est, ut ad solam promissionem peccata dimittat.
Nondum enim pronunciat ore, et tamen Deus jam audit in corde; votum enim pro opere reputatur.
Sicut ergo Propheta inter voventes reputatur, quia dixit: Ego confitebor; sic iste inter eosdem computandus est, quia dixit: Fiam monachus.
His ita respondetur: Aliud est propositum corde concipere, et etiam ore enunciare; aliud est subsequenti obligatione se reum voti facere.
§ 2. Quia ergo iste propositum sui cordis ore simpliciter enunciavit, non autem monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit, nequaquam reus voti habetur.
QUAESTIO II.
GRATIANUS. Unde Alexander Papa II. ait: C. I. Non cogitur aliquis in monasterio manere, nisi professionem fecerit in manu abbatis.
Consaldus presbyter, quondam in infirmitate fervore passionis pressus, monachum se fieri promisit, non tamen monasterio aut abbati se tradidit, nec promissionem scripsit, sed beneficium ecclesiae in manu advocati refutavit.
At, postquam convaluit, mox se monachum negavit fieri.
Quapropter, quia et B. Benedicti regula, et praecipue patris et praedecessoris nostri S. Gregorii Papae canonica institutio interdicit monachum ante unius anni probationem effici, judicamus et auctoritate apostolica praecipimus,
ut praefatus presbyter beneficia et altaria recipiat, habeat, et quiete retineat.
C. II. Uxor post propositum continentiae ducta dimitti non debet.
Item Augustinus ad Bonifacium Comitem, ep. LXX.
Nos novimus, nos testes sumus, quod omnes actus publicos, quibus occupatus eras, relinquere cupiebas, et te in otium sanctum conferre, atque in ea vita vivere, in qua servi Dei monachi vivunt.
Quum ergo te esse in hoc proposito gauderemus, navigasti, uxoremque duxisti.
Si conjugem non haberes, dicerem tibi quod et Tubunis diximus, ut in sanctitate continentiae viveres.
Sed ut te ad istam vitam non exhorter, impedimento conjunx est, sine cujus
consensione continenter tibi non licet vivere, quia, et si tu post illa tua verba Tubunensia ducere non debebas, illa tamen nihil eorum sciens innocenter tibi et simpliciter nupsit.
Gratian. Ecce iste corde concepit se monachum fieri, et ore pronunciavit, se velle in otium sanctum conferre, non tamen postea coactus est suscipere quod corde concepit, et ore pronunciavit.
Auctoritas illa Alexandri, secuta institutionem B. Gregorii et B. Benedicti, probandis annum indulget, sed notis; ignotis vero triennium conceditur.
Unde ex decreto Bonifacii : C. III. Ante probationem triennii nullus in monasterio suscipiatur.
Si quis incognitus monasterium ingredi voluerit, ante triennium monachi habitus *ei* non praestetur.
Et si intra tres annos aut servus, aut libertus colonus quaeratur a domino suo, reddatur ei cum omnibus, quae attulit, fide tamen accepta de impunitate.
Si autem intra triennium non fuerit requisitus, postea quaeri non potest, nisi sit tam longe, quod inveniri non possit.
*Sed tantum ea, quae in monasterium adduxit, dominus servi accipiat.
*
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
Quod autem quaeritur, an post traditionem sit ei fas cum licentia abbatis ad propria redire?
facile monstratur non posse fieri.
Ipsum enim redire criminosum est.
Qui autem manifesto facinori desinit obviare, quum potest, consentit.
Hic autem non solum non obviat, sed etiam permittendo fautor exsistit.
Non ergo licet abbati dare licentiam alicui retro abeundi, nec illi licet utique retrorsum abire, quia ex quo semel se abbati subjecit, absque ejus permissione nihil agere potest.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. Si autem sine licentia abbatis de monasterio
discesserit, quaeritur, utrum sua sint ei reddenda, an non?
Sed possessiones et res ecclesiae traditas quolibet modo alienare nec abbati, nec alicui licet.
Unde Symmachus Papa: « Possessiones quas unusquisque, etc. » et iterum in synodo Romana III. c. 6. C. I. Honore privetur qui de jure ecclesiae aliquid alienare praesumsit.
Quicunque episcoporum, presbyterorum, diaconorum oblitus Dei, et decreti hujus immemor in constitutum
*praesens* committens, praedium ecclesiae magnum vel exiguum, vel quicquam de jure ecclesiae alienare tentaverit et donator, et alienator, et venditor honoris sui amissione mulctetur.
C. II. PALEA. [ Item Gregorius Anthemio subdiacono, lib.
XI, epist. 31.]
« Ratio nulla permittit, ut propriis cujusquam usibus applicetur quod pro communi utilitate datum esse cognoscitur.
»
C. III. Qui revocandum putat quod ecclesiae contulit, sacrilegii crimen incurrit.
Item Ambrosius lib.
II. de poenitentia, c. 9.
Sunt qui opes suas tumultuario mentis impulsu, non judicio perpetuo, ubi ecclesiae contulerunt,
postea revocandas putaverunt.
Quibus nec prima merces rata est, nec secunda, quia nec prima judicium habuit, et secunda habuit sacrilegium.
Sunt quos poenituerit opes suas divisisse pauperibus.
Sic eos, qui poenitentiam agunt, hoc solum timere oportet, ne ipsius poenitentiae agant poenitentiam.
C. IV. Qui sacris locis derelicta retinere contenderit sacrilegium committit.
Item Gregorius Sabino Subdiacono, lib.
VIII. epist. 6.
Sacrilegium et contra leges est, si quis quod venerabilibus locis relinquitur pravae voluntatis studiis suis tentaverit compendiis retinere.
C. V. Sacrilegi judicantur qui ecclesiae facultates alienant.
Item Lucius Episcopus ad Galliae et Hispaniae Episcopos, epist. I, cap. 6.
Omnes ecclesiae raptores atque suarum facultatum alienatores a liminibus sanctae matris ecclesiae anathematizamus, apostolica auctoritate pellimus *et* damnamus, atque sacrilegos esse judicamus; et non solum eos, sed omnes consentientes eis, quia non solum qui faciunt rei judicantur, sed etiam qui consentiunt facientibus.
Par enim poena et agentes et consentientes comprehendit.
C. VI. Excommunicetur qui confinia ecclesiae frangere tentaverit.
Item Nicolaus Papa omnibus Episcopis.
II. Pars. Sicut antiquitus a sanctis Patribus statutum est, statuimus, ut major ecclesia per circuitum XL. passus habeat, capellae vero vel minores ecclesiae XXX.
§ 1. Qui autem confinia earum confringere tentaverit, aut personam hominis, vel bona ejus inde subtraxerit, nisi publicus latro fuerit, quosque emendet, et quod rapuerit reddat, excommunicetur.
C. VII. Solvatur altario quod pro emunitate emendatur ecclesiae.
Item ex Concilio Triburiensi.
Si quis in atrio ecclesiae pugnam committit aut
homicidium facit, quicquid pro emunitate violata emendandum est altario solvatur, cujuscunque fuerit ecclesia illa.
C. VIII. Non licet alicui hominem de ecclesia rapere.
Item Augustinus ad Bonifacium, ep. CLXXXVII.
Miror, quomodo tam subito fidei murum aries ruperit inimici.
Novi enim, qua religione semper sis ecclesiam *Dei* veneratus.
Quo instigante facere ausus es?
hominem de ecclesia rapuisti?
Tuus si de tuo amico forte praesumeret fugitivus, posset proculdubio intercessoris causa veniam promereri.
Ergo, si amicus intenditur, cur Deus offenditur?
Sed, si de potestate praesumitur, Nabuchodonosor regem intende, qui causa superbiae in bovem est ex homine commutatus.
Non ut confundam te haec scribo,
sed ut filium carissimum moneo.
Ecclesiae igitur illaesum revoca quem ut irreligiosissimus rapuisti.
Oblatio vero domus tuae a clericis ne suscipiatur indixi, communionemque tibi interdico, donec peracta pro ausibus vel errore a me definita
tibimet poenitentia, *et* tempore ordinato pro hoc facto corde contrito et humiliato dignum offeras sacrificium Deo.
C. IX. Fugientem ad ecclesiam nemo audeat abstrahere.
Item ex libro capitularium V. c. 90.
Reum ad ecclesiam confugientem nemo abstrahere audeat, neque inde donare ad poenam vel ad mortem, ut honor Dei et sanctorum ejus conservetur; sed rectores ecclesiarum pacem, et vitam, ac membra ejus obtinere studeant; tamen legitime componat quod inique fecit.
C. X. Ab ecclesiae arceatur ingressu qui aliquem de ecclesia violenter rapuerit.
Item Gelasius Victori, Constantino, Martyrio, Felicissimo, Sereno et Timotheo Episcopis.
Frater et coepiscopus noster Epiphanius sua nobis relatione suggessit, Benenatum et Maurum Beneventanae municipes civitatis in contumeliam religionis acerba nimis et plectibili contumacia prosiluisse, qui confugientem ad ecclesiae septa curialem suum ne illic quidem tutum aut de injuria sua securum esse siverunt, ausi irruptione temerariae mentis admittere quod nec potestatibus quidem vel principibus unquam licuit perpetrare, ut hominem in sanctuariis constitutum (captata sacerdotis absentia) reluctantem reclamantemque violenter abstraherent.
Quos, quantum sua nobis suggestione patefecit, merito indignos esse sacra communione judicavit.
Et si revera tanti facinoris constat admissum, nostra etiam auctoritas in hac parte consentit.
Nec enim jure ad supplicandum
debet admitti qui admittere sacrilegium non dubitavit.
Nullus enim intra limina tantae venerationi deputata utrumque sibi licere existimet pro suae voluntatis arbitrio, ut et humilitatem sibi vendicet et furorem.
Et ideo, fratres carissimi, supradictos,
si manifesta reos facit conquestio, ab omnibus parochiarum vestrarum ecclesiis nostrae praeceptionis auctoritate prohibete, ut non solum hi, qui in injuriam sanctorum locorum prosiluisse probantur, merito consequantur pro facti sui qualitate vindictam, verum etiam ceteri a tali praesumtione ultionis istius timore revocentur.
C. XI. Ecclesiarum non est dignus ingressu qui eas violat.
Idem Epiphanio Episcopo.
Ad episcopos ceteros direximus jussionem, ut eos, qui ecclesias violasse perhibentur, accessu earum judicent esse indignos.
C. XII. Qui ecclesiam Dei vastat, et ejus sacerdotem insequitur, sacrilegus judicatur.
Item Pius Papa, epist. II. Italicis.
Sicut qui ecclesiam, Dei vastat, et ejus praedia et donaria exspoliat et invadit, fit sacrilegus sic *et* ille, qui ejus sacerdotes insequitur, *sacrilegii reus exsistit, et* sacrilegus judicatur.
Et infra: § 1. Non ergo gravius peccatum est fornicatio quam sacrilegium.
Et sicut majus est peccatum, quod in Deum committitur, quam quod in hominem, sic gravius est sacrilegium agere quam fornicari.
C. XIII. Qua poena feriatur qui ecclesiae usibus dedicata praedia vexare tentaverit.
Item Urbanus in epist. ad omnes episcopos, c. 2.
Attendendum est omnibus, ne praedia usibus secretorum coelestium dedicata a quibusdam irruentibus vexentur.
Quod si quis fecerit, post debitae ultionis
acrimoniam (quae erga sacrilegos jure promenda est) perpetua damnetur infamia, et carceri tradatur, aut exsilio perpetuae deportationis uratur .
C. XIV. PALEA. Item Hyginus Papa .
« Si quis ecclesiam igne combusserit, quindecim annis poeniteat, et eam sedule restituat, et pretium suum pauperibus distribuat.
»
C. XV. Judae similis probatur qui ornamenta surripuit ecclesiae.
Item Clemens, epist. II. ad Jacobum.
Si forte quispiam presbyter sive diaconus sacrarii sindonem vel velum subtractum vendiderit, Judae Iscariotis similis aestimabitur.
Qui propter cupiditatem fecerit hoc opus, noverit se supradicti Judae suscepturum poenam.
C. XVI. De eodem.
PALEA. Item ex poenitentiali Theodori.
« Pecunia ecclesiastica furata vel rapta reddatur in quadruplum; populi vero duplicetur.
Si quis aliquid de ministerio sanctae ecclesiae furatus fuerit, septem annis poeniteat, tres in pane et aqua.
»
C. XVII. De eodem.
PALEA. Item ex poenitentiali Romano
« Si quis clericus furtum fecerit capitale, id est quadrupedem, vel domum fregerit, aut quamlibet rem melioris pretii furatus fuerit, septem annis poeniteat; laicus quinque.
Si quis autem de minoribus semel aut bis furtum fecerit, reddat proximo suo, et uno anno poeniteat in pane et aqua, et si reddere non potuerit, tribus annis poeniteat.
»
C. XVIII. Sacrilegium facit qui pecuniam ecclesiae rapit.
Item Anacletus epist. I, c. 2.
Qui rapit pecuniam proximi sui, iniquitatem operatur; qui autem pecuniam vel res ecclesiae abstulerit, sacrilegium facit.
C. XIX. Segregetur ab ecclesia clericus, qui servum aut discipulum suum ad eam fugientem verberare praesumit.
Item ex Concilio Ilerdensi, c. 8.
Nullus clericorum servum aut discipulum suum fugientem ad ecclesiam extrahere audeat, vel flagellare praesumat.
Quod si fecerit, donec digne poeniteat, a loco, cui honorem non dedit, segregetur.
§ 1. Si qui clerici in mutuam caedem proruperint, prout dignitas officiorum in tali excessu contumeliam
pertulerit, a pontifice districtius vindicetur.
C. XX. Qui de atrio vel porticibus ecclesiae fugientem abstrahit excommunicetur.
Item ex Concilio Triburiensi, c. 20.
Si quis contumax vel superbus timorem Dei vel reverentiam sanctarum ecclesiarum non habuerit, et fugientem servum suum, vel quem ipse persecutus fuerit de atrio ecclesiae, vel de porticibus quolibet modo ecclesiae adhaerentibus per vim abstraxerit, pro emunitate nongentos solidos episcopo componat, et ipse publica poenitentia justo judicio episcopi mulctetur.
Gratian. Sacrilegium ergo est, quoties quis sacrum violat, vel auferendo sacrum de sacro, vel sacrum de non sacro, vel non sacrum de sacro.
§ 1. Dicitur etiam
sacrilegium committere qui violentas et impias manus in clericum injecerit.
§ 2. Porro ipsum sacrilegium duplicem continet poenam, pecuniariam videlicet et excommunicationis.
Pecuniaria eis persolvenda est, ad quos querimonia sacrilegii pertinet.
Unde Joannes Papa VIII. scribit omnibus Episcopis : C. XXI. De multiplici genere sacrilegii, et poena ejusdem.
Quisquis inventus fuerit reus sacrilegii, episcopis vel abbatibus, sive personis, ad quas querimonia sacrilegii juste pertinuerit, triginta libras examinati argenti purissimi componat.
§ 1. Sacrilegium committitur, si quis infregerit ecclesiam, vel triginta ecclesiasticos passus, qui in circuitur ecclesiae
fuerint, vel domos, quae intra praedictos passus fuerint, aliquid inde diripiendo vel auferendo; seu qui injuriam vel ablationem rerum intulerit clericis arma non ferentibus, vel monachis, sive Deo devotis, omnibusque ecclesiasticis personis.
Capellae, quae sunt intra ambitum murorum castellorum, non ponuntur in hac triginta passuum observatione.
§ 2. Similiter sacrilegium committitur
auferendo sacrum de sacro, vel non sacrum de sacro, sive sacrum de non sacro.
Idem: § 3. Si quis domum Dei violaverit, et aliqua sine licentia illius, cui commissa esse dignoscitur, inde abstulerit, vel ecclesiasticis personis injuriam fecerit, donec in conventu admonitus legitime satisfaciat, sciat se communione privatum.
Si vero post secundam et tertiam conventionem coram episcopo satisfacere detrectaverit, sacrilegii periculo ab omnibus obnoxius teneatur, ita, ut secundum Apostolum nemini fidelium misceatur.
Idem: § 4. Si qui monasteria, et loca Deo dedicata, et ecclesias infringunt, et deposita vel alia quaelibet exinde abstrahunt, damnum novies componant, et emunitatem tripliciter, et velut sacrilegi canonicae sententiae subigantur.
C. XXII. Nisi canonice judicatum episcopum qui comprehenderit laicus, excommunicetur.
Item Alexander Papa II.
Si quis deinceps priorum aut cujuscunque dignitatis vel cujuscunque ordinis laicorum episcopum comprehenderit, percusserit, aut aliqua vi a propria sede expulerit, nisi forte judicatum canonice, auctores et cooperatores tanti sceleris anathematizentur, et bona eorum ecclesiae ipsius juri perpetuo tradantur.
§ 1. Si vero in presbyterum vel in quemcunque inferiorum graduum clericum haec eadem praesumserit, canonicae poenitentiae atque depositioni subjacebit.
Si contumax fuerit, excommunicetur.
C. XXIII. Flagellatores presbyterorum, post tertiam admonitionem si non resipuerint, excommunicentur.
Item Nicolaus Papa Thadoni Archiepiscopo Mediolanensi .
De presbyterorum flagellatoribus, et occisoribus, *et* praedonibus, scilicet qui saeculari brachio minime coercentur, juxta praeceptum Domini placet ut fraterno amore conveniantur secundo ac tertio.
Qui si te non audierint, conveniente ecclesia eos sacra communione privare, atque (si in sua obstinatione permanentes sacerdotalia monita forte contemserint) ab ecclesiae compage sub anathematis interdictione resecare licentiam tribuimus.
§ 1. Quos etiam resipiscentes tandem digna satisfactione praemissa in gremium sanctae matris ecclesiae revocari noveris posse.
C. XXIV. PALEA. [ Item ex Concilio Moguntino. sub Rabano c. 24 .
]
« Qui presbyterum occiderit, duodecim annorum *ei* poenitentia secundum canones imponatur; aut si negaverit, si liber est, eum septuaginta duobus juret: si autem servus, super duodecim
vomeres ferventes se expurget.
Convictus *vero* noxae usque ad ultimum vitae tempus militiae cingulo careat, et absque spe conjugii maneat.
»
C. XXV. PALEA. [ Item ex Concilio Triburiensi.
]
« Ut presbyteri non vadant, nisi stola aut orario induti.
Et si in itinere spoliantur, aut vulnerantur, vel occiduntur non stola vestiti, simplici emendatione solvantur, si autem cum stola, triplici.
»
C. XXVI. PALEA. [ Item ex eodem, c. 5 .
]
« Omnes presbyteri interfectores compositione episcopi, ad cujus parochiam pertinent, solvantur,
ita videlicet, ut medietatem Wirigeldi ejus episcopus utilitatibus ecclesiae, cui praefuit, tribuat, et alteram medietatem in eleemosynam illius juste dispertiat, quia nullus nobis ejus heres proximior videtur, quam ille, qui ipsum Domino sociavit.
»
C. XXVII. Pro graduum varietate mulctentur qui clericos occidunt.
Item ex lib.
III. Capitularium, c. 25.
Qui subdiaconum occiderit, CCC. solidos componat; qui diaconum, CCCC; qui presbyterum, DC; qui episcopum, DCCCC; qui monachum, CCCC.
C. XXVIII. De eodem.
Item ex lib.
VI. Capitularium, c. 90.
Qui occiderit monachum aut clericum, arma relinquat, et Deo in monasterio serviat cunctis diebus
vitae suae, nunquam ad seculum reversurus, et septem annis publicam poenitentiam agat.
C. XXIX. Qui clericum percusserit excommunicetur, et non nisi a Romano Pontifice absolvatur.
Item Innocentius Papa II. in Concilio Lateranensi, c. 15.
Si quis suadente diabolo hujus sacrilegii reatum incurrerit, quod in clericum vel monachum violentas manus injecerit, anathematis vinculo subjaceat, et nullus episcoporum illum praesumat absolvere, nisi mortis urgente periculo, donec apostolico conspectui praesentetur, et ejus mandatum suscipiat:
III Pars.
Gratian. Qui autem de ecclesia vi aliquem
exemerit, vel in ipsa ecclesia, vel loco, vel cultui, sacerdotibus, et ministris aliquid injuriae importaverit, ad instar publici criminis et laesae majestatis accusabitur, et convictus, sive confessus, capitali sententia a rectoribus provinciae ferietur, sicut in primo libro Codicis legitur, titulo de episcopis et clericis, leg.
Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit et in Digestis titul.
Ad legem Juliam repetundarum, l. ultima. § 1. Committunt etiam sacrilegium qui contra divinae legis sanctitatem aut nesciendo committunt, aut negligendo violant et offendunt; aut qui de principali judicio disputant, dubitantes, an is dignus sit, quem princeps elegerit; vel qui intra provinciam, in qua provinciales et cives habentur, officium gerendae ac suscipiendae administrationis desiderant, ut Codicis
lib.
9. titulo de crimine sacrilegii.
§ 2. Similiter de judicio summi Pontificis alicui disputare non licet.
Unde Nicolaus Papa omnibus Episcopis : C. XXX. Nemini est permissum de eo, quod Papa statuit, judicare, vel ejus sententiam retractare.
Nemini est de sedis apostolicae judicio judicare, aut illius sententiam retractare permissum, videlicet propter Romanae ecclesiae primatum, Christi munere in beato Petro apostolo divinitus collatum.
Gratian. Sacrilegii quoque reatum incurrit qui Judaeis publica officia committit.
Unde in Toletano Concilio IV, c. 64, legitur: C. XXXI. Sacrilegium faciunt qui Judaeis publica officia committunt.
Constituit sanctum concilium, ut Judaei, aut hi, qui
ex Judaeis sunt, officia publica nullatenus appetant, quia sub hac occasione Christianis injuriam faciunt.
Ideoque judices provinciarum cum sacerdotibus eorum surreptiones fraudulenter elicitas suspendant, et officia publica eos agere non permittant.
Si quis autem *judicum* hoc permiserit, velut in sacrilegum excommunicatio proferatur, et is, qui surrepserit, publicis caedibus deputetur.
IV Pars.
Gratian. Verum ne reverentia religionis dominos suo jure fraudaret, si famuli ad ecclesiae septa confugientes inde nequaquam abstraherentur, sacris canonibus est institutum, ut, praestito a domino sacramento impunitatis, ei etiam reddantur inviti.
Unde Gelasius Papa scribit Bonifacio Episcopo: C. XXXII. Post praestitam securitatem servi restituantur, qui ad ecclesiam confugiunt.
Metuentes dominos famuli, si ad ecclesiae septa confugerint, intercessiones debent quaerere, non latebras, ne haec ipsa praesumtio tarditatis temeritatem augeat renitendi.
Filius etenim noster vir spectabilis Petrus queritur servum suum in ecclesia.
S. Clementis diutius commorari, cui quum deputasset sacramenta praestari, illum egredi nulla ratione voluisse.
Et ideo directus supradictus homo de praesenti cum eo, quem elegeris esse mittendum, quum de impunitate ejus sacramenta praebuerit, eum statim facias ad dominum suum modis omnibus remeare, aut.
, si in hac pertinacia forte
perstiterit, post sacramentum sibi praestitum reddatur invitus.
C. XXXIII. Securitate recepta ad ratiocinia reddenda fugitivi ab ecclesia redire cogantur.
Idem Joanni, Episcopo Viennensi.
Uxor Felicis et filiae Romam, quia sic oportuit, pervenerunt.
Siquidem hunc ipsum primum se ad barbarorum basilicam conferentem, seque bonas causas habere jactantem, egredi sub hac conditione praecipimus, ut si actus suos fideliter et rationabiliter allegaret, nihil circa eum prorsus asperum fieri durumque pateremur.
Alioqui si contra fidem et utilitatem dominicam venisse probaretur, ipse sibimet imputaret, atque domini ordinationi congruae subjaceret.
Qui superveniente filio nostro,
viro spectabili Orthasio, sic est ad singula quaeque convictus, ut os aperire non posset, et vera esse quae huic objicerentur, voce propria fateretur, ideoque tenetur custodiae mancipatus.
C. XXXIV. Eripiatur in libertatem servus, cui Christiano Judaeus signaculum circumcisionis impressit; alioquin ab ecclesia domino suo reddatur invitus.
Idem Syracusano, et Constantino, et Laurentio Episcopis.
Judas, qui Judaicae professionis exsistit, mancipium sui juris, quod ante paucos annos se asserit comparasse, nunc ad ecclesiam Venafranam confugisse suggessit, sicut petitorii tenor annexus ostendit, eo quod dicat sibi ab infantia Christiano nuper
a praefato domino signaculum circumcisionis infixum.
Quapropter vestra diligenter inter utrumque sollicita cura rerum fideliter examinet veritatem, quatenus nec religio temerata videatur, nec servus hac objectione mentitus competentis jura domini declinare contendat.
C. XXXV. De atrio ecclesiae, quod triginta passibus clauditur, nisi prius data securitate fugiens non abstrahatur.
Item ex Concilio Toletano XII, c. 10.
Diffinivit sanctum concilium, ut nullus audeat confugientes ad ecclesiam vel residentes inde abstrahere, aut quodcunque nocibilitatis, vel damni, seu spolii, residentibus in loco sancto inferre; sed esse potius his ipsis, qui ecclesias petunt, per
omnia licitum, in triginta passus ab ecclesiae januis progredi, in quibus triginta passibus uniuscujusque ecclesiae in toto circuitu reverentia defendatur, sic tamen, ut hi, qui ad eam confugiunt, in extraneis vel longe separatis ab ecclesia domibus nullo modo abscedant, sed in hoc triginta passuum numero absque domorum extranearum receptaculo progrediendi aditum obtinebunt; qualiter ad requisitae naturae usum debitis exeant locis, et nullo teneantur eventu necessitudinis qui dominicis se defendendos commiserint claustris.
§ 1. Si quis autem hoc decretum tentaverit violare, et ecclesiasticae excommunicationi subjaceat, et severitatis regiae feriatur sententia.
§ 2. Ipsos autem, qui ad ecclesiam confugium
fecerunt, si juxta priscorum canonum instituta hi, qui eos repetunt, sacramenta reddiderint, et sacerdos ecclesiae ipsius ab ecclesiae non abstraxerit foribus, aut fuga talium, si evenerit sacerdoti quaerenda est, aut damnorum sententia secundum electionem principis hujusmodi sacerdotibus irroganda.
C. XXXVI. Ante securitatem acceptam de atrio ecclesiae fugitivus non cogatur exire.
Item ex Concilio Aurelianensi I, c. 3 et 5.
Id constituimus observandum, quod ecclesiastici canones decreverunt, et lex Romana constituit, ut ab ecclesiae atriis vel domo episcopi reos abstrahere omnino non liceat, sed nec alteri consignare, nisi ad evangelia datis sacramentis de morte, et debilitate, et omni poenarum genere sint securi, ita ut ei, cui reus fuerit criminosus, de satisfactione conveniat.
Quod si quis sacramenta sua convictus fuerit violasse, reus perjurii non solum a communione ecclesiae vel omnium clericorum, verum etiam *et* a catholicorum convivio separetur.
Quod si is, cui reus est, noluerit sibi
intentione faciente componi, et ipse reus de ecclesia actus timore discesserit, ab ecclesiae clericis non quaeratur.
§ 1. Servus etiam, qui ad ecclesiam confugerit pro qualibet culpa, si a domino pro admissa culpa sacramentum susceperit, statim ad servitium domini sui redire cogatur, et postquam dato sacramento domino suo fuerit consignatus, si aliquid poenae pro eadem culpa, qua excusatur, probatus fuerit pertulisse, pro contemtu ecclesiae et praevaricatione fidei a communione et convivio catholicorum extraneus habeatur.
Si vero servus pro culpa sua ab ecclesia defensatus sacramenta, domini clericis exigentibus de impunitate perceperit, exire nolentem a domino liceat occupari.
V Pars.
Gratian. Occasione namque religionis servus dominum suum contemnere, et ejus ministerium destituere non debet.
Unde in Gangrensi Concilio c. 3, legitur: C. XXXVII. Religionis occasione dominum suum non audeat servus contemnere.
Si quis servum alienum occasione religionis docet
dominum suum contemnere, et ejus ministerium destituere, ac non potius docuerit eum suo domino bona fide et cum omni honorificentia deservire, anathema sit.
C. XXXVIII. Corripiatur durissime qui causa religionis docet servum dominum suum contemnere.
Item ex Concilio Martini Papae, c. 47.
Si quis servum alienum causa religionis doceat contemnere dominum suum, et recedere a servitio ejus, durissime in omnibus arguatur.
C. XXXIX. Primati insinuetur necessitas, quae res ecclesiae distrahere compellit.
Item ex Concilio Carthaginensi, c. 26 .
Nullus res ecclesiae distrahat.
Quod si reditus non habet, et aliqua nimia necessitas cogit, hanc
insinuandam esse primati ipsius provinciae censemus, ut cum statuto numero episcoporum utrum faciendum sit arbitretur.
Quod si tanta urget necessitas ecclesiae, ut non possit ante primatem consulere, saltem vicinos *testes* convocet episcopos, curans ad concilium referre omnem ecclesiae necessitatem.
Quod si non fecerit, reus Deo et sancto concilio venditor honore amisso teneatur.
C. XL. Sine licentia episcopi quicquid abbas vendiderit, in irritum deducatur.
Item ex Concilio Agathensi, c. 56.
In venditionibus, quas abbates facere praesumunt, haec forma servetur, ut quicquid sine episcopi licentia venditum fuerit ad potestatem episcopi revocetur.
§ 1. Mancipia vero monachis donata ab abbate non liceat manumitti.
Injustum enim
putamus, ut, monachis quotidianum rurale opus facientibus, servi eorum libertatis otio potiantur .
VI Pars.
Gratian. Etiam si episcopo consentiente monasterii possessio ab abbate data fuerit, nullius momenti erit donatio, nisi forte in ecclesiae fabricam erigendam donatio processerit.
Quo casu tantum ei donare licet, quantum ecclesiae parietes concludunt.
Unde Gregorius scribit, lib.
VII, Indict.
1, epist. 33, Joanni Episcopo Scyllacaeno: C. XLI. Nullo titulo res monasterii valent ab ejus jure segregari.
Questi nobis sunt praedicti monasterii monachi, abbatem suum terram intra Scyllacaenum castrum. quae in DC pedes extenditur, sub praetextu fabricandae
ecclesiae fraternitati tuae donationis titulo concessisse.
*Et* ideo volumus, quantum parietes possunt aedificatae ecclesiae circumdare, juri ecclesiae vendicari.
Quicquid vero extra parietes ejusdem ecclesiae esse poterit, ad jura monasterii sine difficultate aliqua revertatur, quia nec mundanarum legum, nec sacrorum canonum statuta permittunt res monasterii de jure ejus quolibet titulo segregari.
Eapropter donationem ejusdem terrae, quae contra rationem facta est, sine aliqua dilatione restitue.
C. XLII. PALEA .
« Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore a te*, ab omnibus episcopis
firmam statuimus illibatamque servari, ut et suae ecclesiae juvante Domino tantummodo sint jure
contenti, et monasteria ecclesiasticis conditionibus, seu angariis, sive quibuslibet obsequiis saecularibus nullo modo subjaceant, nullis canonicis juribus deserviant, sed remotis vexationibus divinum opus cum summa devotione perficiant.
»
VII Pars.
Gratian. Sed notandum est, quod aliud est in suos vel propinquorum usus res ecclesiae convertere (quam perniciosam cupiditatem sacri canones ubique prohibent, et damnabilem ostendunt), aliud est quod ex dispensatione caritatis humanae infirmitati consulitur, ut quondam illi sua reddantur, qui in sacro proposito manere contemnit.
Quod non tam jure fori quam jure poli nonnullos sanctorum fecisse legimus.
Beatus enim Joannes evangelista duobus juvenibus, quos poenituerat omnia sua pro Christo
reliquisse, et pauperibus erogasse, aurum et gemmas reddidit, ut cuncta, quae vendiderant, sibi redimerent.
Sed objicitur: B. Joannes non oblata reddidit, quae pauperibus jam erogata fuerant, sed alia recompensavit, quae in pauperum vel ecclesiarum facultatibus nunquam computata fuerant.
Similiter si abbas vel episcopus aliqua habuerit, quae in ecclesiasticis facultatibus nondum sunt annumerata, exemplo B. Joannis det illa recedenti, oblata vero ecclesiae retineat.
§ 2. Sequetur ergo aliud exemplum, quo eadem, quae oblata sunt, laudabiliter reddenda monstrentur.
Ait enim Augustinus in sermone II, de vita clericorum: C. XLIII. Non debet ecclesia suscipere quae filio exheredato sibi offeruntur.
Quicunque vult exheredato filio heredem facere
ecclesiam, quaerat alterum, qui suscipiat, non Augustinum: imo, Deo propitio, nullum inveniet.
Quam laudabile factum sancti *et venerandi* episcopi Aurelii Carthaginensis?
*quomodo implevit os omnium, qui sciunt, laudibus Dei*?
Quidam enim, quum filios non haberet, neque speraret, res suas omnes (retento sibi usufructu) donavit ecclesiae.
Nati sunt ei filii *postea, et* reddidit episcopus nec *etiam* opinanti illi quae donaverat.
In potestate habebat episcopus non reddere, sed jure fori, non jure poli.
Gratian. Ecce, quod aliquando oblata jure et laudabiliter redduntur.
Verumtamen non hoc exemplo recedenti sua reddenda monstrantur.
Aliud est enim in professione suae vitae persistere, aliud a proposito
sui ordinis discedere.
Si S. Aurelius degenti in laicali habitu oblata reddidit, quia post oblationem filios accepit, non ideo in apostasiam euntibus sua reddenda sunt, quibus utilius necessaria subtraherentur, ut coacti redirent ad ordinem, a quo recesserant.
Sed sicut inimicis et persecutoribus jubemur necessaria subministrare, sicut ab Apostolo monemur tempus redimere, ut expeditius orationi vacemus: sic, ne ecclesia scandalum patiatur, ne discedens in deteriora praecipitetur, ne in perniciem monachorum aut incendium monasterii occasione suorum exardescat, laudabilius sibi sua non dico reddantur, sed auferri sinantur, quam ab illo ista inferantur.
CAUSA XVIII.
GRATIANUS.
Quidam abbas consecratus in episcopum prius monasterio multa contulit, postea in episcopatu plura acquisivit: cui dum fratres successorem quaererent,
episcopus loci semet electioni volebat inserere, ut per ipsum abbas in monasterio ordinaretur; fratres renituntur.
* Quaeritur primo, an monasterium possit petere quae ab episcopo quaesita sunt?
an episcopalis ecclesia possit sibi vendicare quae monasterio
fuerunt tradita?
* Secundo, an per episcopum abbas sit eligendus et ordinandus, an tantummodo a propriis fratribus sit instituendus?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
Prima quaestio terminatur in Concilio habito apud Altheum, in quo sic statutum legitur :
C. I. Qui de monacho episcopus ordinatur quod ante consecrationem habuit monasterio, quod vero post consecrationem acquisivit propriae ecclesiae relinquat.
Statutum est et rationabiliter secundum sanctos Patres a synodo confirmatum, ut monachus, quem canonica electio a jugo regulae monasticae professionis absolvit, et sacra ordinatio de monacho episcopum facit, velut legitimus heres paternam sibi hereditatem postea jure vendicandi potestatem habeat; sed quicquid acquisierat, vel habere visus fuerat, monasterio relinquat, et abbatis sui, qui fuerat secundum Regulam S. Benedicti, arbitrio.
Postquam enim episcopus ordinatur, ad altare, ad quod sanctificatur et titulatur, secundum sacros
canones quod acquirere poterit restituat.
QUAEST. II.
GRATIANUS.
I Pars.
Secundam vero quaestionem terminat auctoritas Toletani Concilii IV, c. 50, dicens:
C. I. Abbates et alia officia per episcopos debent institui.
Hoc tantum sibi in monasterio vendicent sacerdotes, quod praecipiunt canones, id est monachos ad conversationem sanctam praemonere, abbates aliaque officia instituere, atque extra regulam facta corrigere.
Quod si aliquid in monachos canonibus interdictum praesumserint, aut usurpare quippiam
de monasterii rebus tentaverint, non deerit ab illis sententia excommunicationis.
II Pars.
Gratian. Econtra Gregorius scribit Castorio Ariminensi Episcopo:
C. II. Congregatio monasterii, non episcopus aut aliquis extraneorum, abbatem instituat.
Abbas in monasterio non per episcopum aut per
aliquem extraneorum ordinetur, neque ab episcopo missa ibi celebretur, ut nulli ecclesiae subjiciatur.
C. III. De eodem.
Idem eidem Castorio Episcopo, lib.
IV, epist. 43.
Abbatem cuilibet monasterio non alium, sed quem dignum moribus atque actibus monasticae disciplinae communi consensu congregatio *tota* poposcerit, ordinari volumus.
Missas autem publicas per episcopum vel clericos in monasterio fieri omnimodo prohibemus.
C. IV. Ille debet abbas institui, quem sua congregatio et possessionis dominus ordinari poposcerit.
Item Pelagius Papa Mellito Subdiacono.
Abbatem in monasterio illum volumus ordinari, quem sibi de sua congregatione et monachorum electio, et possessionis dominus, et, quod magis observandum est, ordo vitae ac meritum poposcerit ordinari.
C. V. De libertate monachorum.
Item Gregorius omnibus Episcopis .
Quam sit necessarium monachorum quieti prospicere, etc. Et infra: § 1. Interdicimus igitur in nomine Domini Jesu Christi, et auctoritate B. Petri principis apostolorum *prohibemus*, (cujus vice huic ecclesiae Romanae praesidemus), ut nullus episcoporum aut saecularium ultra praesumat
de reditibus, *vel rebus*, vel chartis monasteriorum, vel de cellulis vel *de* villulis, quae ad ea pertinent, quocunque modo vel qualibet occasione minuere, vel dolos, vel immissiones, *aut violentias* aliquas facere.
Et infra: § 2. Defuncto vero abbate cujusquam congregationis non extraneus eligatur, nisi de eadem congregatione,
quem sibi propria voluntate concors fratrum societas elegerit, *et qui electus fuerit sine dolo vel venalitate aliqua ordinetur*.
Quod si aptam inter se personam invenire nequiverint, solerter sibi de aliis monasteriis *similiter* eligant ordinandum.
Et infra: § 3. Pariter autem custodiendum est, ut invito abbate ad ordinandum alia monasteria, aut ad ordines sacros vel clericatus officium tolli exinde monachi non debeant.
Et infra: § 4. Nullus monachus sine testimonio et concessione abbatis sui in ecclesia aliquem locum teneat, vel ad aliquem promoveatur honorem.
§. 5 Hanc ergo scriptorum nostrorum paginam omni in futuro tempore ab omnibus episcopis firmam statuimus illibatamque servari, ut et suae ecclesiae juvante Domino
tantummodo sint jure contenti, et monasteria ecclesiasticis conditionibus, seu angariis, vel quibuslibet obsequiis saecularibus nullo modo subjaceant, nullis canonicis juribus deserviant, sed remotis vexationibus ac cunctis gravaminibus divinum opus cum summa animi devotione perficiant.
C. VI. Missas publicas in coenobio episcopi non celebrent, ne aliquid eis gravamen inferant.
Idem Castorio Episcopo Ariminensi.
Luminoso abbate referente plurimis in monasteriis multa a praesulibus praejudicia atque gravamina monachos pertulisse cognovimus.
Oportet ergo, ut tuae fraternitatis provisio de futura quiete eorum salubri disponat ordinatione, quatenus conversantes in illis in Dei servitio, gratia ipsius suffragante,
mente libera perseverent.
Missas quoque publicas in coenobiis fieri omnimodo prohibemus, ne in servorum Dei recessibus, et *in* eorum receptaculis ulla popularis conventus praebeatur occasio, *vel mulierum fiat illis introitus*, quia non expedit animabus eorum.
Nec audeat ibi cathedram collocare episcopus , vel quamlibet potestatem exercere
imperandi, nec aliquam ordinationem, quamvis levissimam, faciendi, nisi ab abbate *loci* fuerit rogatus, quatenus monachi semper maneant in abbatum suorum potestate, ut remotis vexationibus ac cunctis gravaminibus divinum opus cum summa devotione animi perficiant.
C. VII. Baptisterium in monasterio non permittitur fieri.
Item Gregorius Papa, lib.
II, Indict.
11, epist. 56., Secundino Episcopo.
Pridem praecepimus, ut de monasterio S. Andreae, quod est super Mascalas, baptisterium propter monachorum molestias debuisset auferri, atque in eodem loco, quo fontes sunt, altare fundari, cujus rei perfectio hactenus est protracta.
Admonemus
igitur fraternitatem tuam, *ut* nullam jam moram post susceptas praesentes literas nostras inserere *debeas*, sed repleto loco ipsorum fontium altare *ad sacra celebranda mysteria* illic sine dilatione aliqua fundetur, quatenus et praedictis monachis opus Dei securius liceat celebrare, et non de negligentia vestra contra fraternitatem tuam noster animus excitetur.
C. VIII. Cum permissione episcopi abbas locum suum deserere potest.
Item ex Concilio Moguntino.
Abbas pro humiliatione et cum permissione episcopi locum suum potest relinquere, tamen eligant sibi fratres abbatem de ipsis, sin autem, de extraneis.
III. Pars. Gratian. Ecce in Toletano concilio dicitur, quod sacerdotes abbates et alia officia instituere debeant.
B. Gregorius et Pelagius prohibent, dicentes, abbatem a fratribus suae congregationis eligendum et ordinandum.
Quomodo ergo haec tanta diversitas ad concordiam revocabitur?
Sed sciendum est, quosdam monachos esse indomitae cervicis et effrenatae
superbiae, quos dum abbates ad religionem cogere voluerint, in eorum dejectionem conspirant, et alium moribus suis convenientem sibi praeficere contendunt, quales erant illi, qui in necem B. Benedicti conspirasse leguntur.
Pro hujuscemodi constitutum est, ut abbates et alia officia per sacerdotes instituantur.
Unde Pelagius Papa scribit Opilioni Defensori, dicens: C. IX. Non licet monachis abbates pro suo arbitrio expellere, aut alios ordinare
Nullam potestatem de cetero, nullam licentiam monachis relinquimus pro arbitrio suo aut abbates expellere, aut sibimet alios ordinare, (quia nulla auctoritas remanebit abbati, si monachorum potestati
coeperit subjacere), ut de cetero fideliter et studiose universa, quae vel ad divini cultus reverentiam, vel ad utilitatem ejusdem monasterii pertinent, abbatis sollicitudo, ad quem potestas tota pertinere convenit, debeat adimplere.
IV. Pars. Gratian. Hinc etiam constitutum est, ut clerici singulorum monasteriorum sint in potestate episcoporum, nec alicui liceat extra eorum conscientiam monasteria aedificare.
Unde in Chalcedonensi Concilio c. 4, legitur : C. X. Sine conscientia episcopi monasterium nullus aedificet.
Quidam monachorum habitu utentes indifferenter per civitates incedunt, necnon et monasteria et se ipsos praesumtione propria commendant.
Placuit
igitur nominem aut aedificare aut construere monasteria, aut oratorii domum sine conscientia ipsius civitatis episcopi: Item c. 8. §. 1. Clerici
in ptochiis, *et in* monasteriis, aut martyriis constituti sub potestate sint ejus, qui in ea est civitate episcopus, secundum traditionem sanctorum Patrum, nec per praesumtionem recedant a suo episcopo.
§. 2. Eos vero, qui ausi fuerint rescindere hujusmodi institutionem quocunque modo, vel si noluerint subjacere proprio episcopo, si quidem fuerint clerici, pro personarum ordinatione subjaceant condemnationibus canonum, si vero laici vel monachi fuerint, communione priventur.
Item: §.
3. Clerici, qui pauperum dispositioni, vel monasteriorum vel martyriorum praesunt, sub potestate singularum civitatum episcoporum secundum canonum traditionem perdurent, neque per suam temeritatem episcopi sui moderationem
declinent.
Qui autem hujusmodi dispositionem quolibet modo subvertere ausi fuerint, et episcopo suo non obedierint, si quidem clerici fuerint, canonicae damnationi subjaceant, si autem monachi vel laici sunt, a communione suspendantur.
C. XI. Examinetur ab episcopo qui religiosis feminis praeponendus est.
Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 97.
Qui religiosis feminis praeponendus est ab episcopo *loci* comprobetur.
Gratian. Monasterium quoque absque episcopi permissione nulli incipere aut fundare licet.
Unde in Agathensi Concilio c. 27, legitur: C. XII. Sine permissione episcopi nullus monasterium praesumat incipere aut fundare.
De monachis monasterium novum (nisi episcopo *aut* permittente, aut probante) nullus incipere aut fundare praesumat.
C. XIII. De eodem.
Item ex eodem, c. 58.
Cellulas novas aut congregatiunculas monachorum absque episcopi notitia prohibemus institui.
C. XIV. Absque episcopi vel abbatis voluntate nullus monachorum cellulam construere praesumat.
Item ex Concilio Aurelianensi I, c. 24.
Nullus monachus, congregatione monasterii derelicta, ambitionis et vanitatis impulsu cellulam construere sine episcopi permissione vel abbatis sui voluntate praesumat.
V Pars.
Gratian. Item sunt alii, qui pro exsecutione diversarum causarum quoslibet admittunt, qui districtionem eorum solvant, et quietem religionis perturbent.
De quibus in Concilio Triburiensi legitur: C. XV. Abbas, qui cautus in regimine non fuerit, a proprio episcopo et a vicinis abbatibus a suo arceatur honore.
Si quis abbas cautus in regimine, humilis, castus, misericors, discretus sobriusque non fuerit, ac divina praecepta verbis et exemplis non ostenderit, ab episcopo, in cujus territorio consistit et a vicinis abbatibus et ceteris Deum timentibus a suo arceatur honore, etiamsi omnis congregatio, vitiis suis consentiens, eum abbatem habere voluerit.
C. XVI. In episcoporum potestate abbates consistant.
Item ex Concilio Aurelianensi I, c. 21.
VI Pars.
Abbates pro humilitate religionis in episcoporum potestate consistant et si quid extra
regulam fecerint, ab episcopis corrigantur, qui semel in anno in loco, ubi episcopus elegerit, accepta vocatione conveniant.
§ 1. Monachi autem abbatibus omni obedientia et devotione subjaceant.
Quod si quis per contumaciam exstiterit indevotus, aut per loca aliqua vagari, aut peculiare aliquid habere praesumserit, omnia, quae acquisierit, ab abbatibus auferantur, secundum regulam monasterio profutura.
Ipsi autem, qui fuerant pervagati, ubi inventi fuerint cum auxilio episcopi tanquam fugaces sub custodia revocentur.
§ 2. Et reum se ille abbas futurum esse cognoscat, qui in
hujusmodi personas non regulariter animadverterit, vel qui susceperit monachum alienum.
C. XVII. De eodem.
Item ex Concilio Arelatensi.
Monasteria vel monachorum disciplina ad eum pertineant episcopum, in cujus sunt territorio constituta.
C. XVIII. Nullus ministret abbatibus episcopalia, qui alicui episcoporum nolunt subesse.
Item Paschalis Papa II.
Abbatibus, qui neque sub episcopo, neque sub metropolitano, neque sub primate, neque sub patriarcha sunt, nullus prorsus episcoporum episcopalia quaelibet administret.
Quum enim se nulli episcopo omnino subesse profiteantur, consequens est,
ut nullus episcoporum quae sua sunt eis tanquam extraneis largiatur.
Gratian. Pro hujuscemodi ergo statutum est, ut causae et utilitates monasteriorum per episcopos disponantur.
Unde Gregorius scribit Vitali Defensori Sardiniae, lib.
VII. epist. 65.: C. XIX. Utilitates monasterii a proprio episcopo debent disponi.
Cognovimus, quod monasteria servorum Dei vel *etiam* feminarum pro suo quisque libitu et diversarum causarum exsecutione perturbat.
Quod omnino non grate suscipimus, tuamque experientiam ex hoc commonemus, ne quemquam hoc usurpare denuo accepta nostra auctoritate permittas,
sed *ut* episcopo loci illius, sub cujus moderamine degunt, curae sit eorum causas utilitatesque disponere.
Valde enim est incongruum, ut omisso eo alius quilibet eorum se causis admisceat, sed ille eorum vitam competenti regularique debet moderamine disponere, qui pro commissis eorum animabus compellitur reddere rationem.
VII Pars.
Gratian. Pro hujusmodi etiam prohibet B. Gregorius mulieres passim ad monasterium accedere, et monachorum commatres fieri, scribens Valentino Abbati, lib.
III. epist. 40.:
C. XX. Neque commatres sibi facere, neque ad feminas accedere monachis licet.
Pervenit ad nos, quod in monasterio tuo passim mulieres ascendant et (quod *adhuc* et gravius) monachos tuos sibi commatres facere, et ex hoc incautam cum eis communionem habere.
Ne ergo hac occasione humani generis inimicus sua eos (quod absit) calliditate decipiat, ideo hujus te praecepti serie commonemus, ut neque mulieres in monasterio tuo deinceps qualibet occasione permittas ascendere, neque monachos tuos commatres sibi facere.
Nam si hoc denuo ad aures nostras quocunque modo pervenerit, sic te severissime noveris ultioni subdendum, ut emendationis tuae qualitate ceteri sine dubio corrigantur.
VIII Pars.
Gratian. Non solum autem incauta familiaritas aliarum mulierum eis interdicitur, verum etiam a sanctimonialium habitatione prohibentur.
Unde in VII.
Synodo c. 20. legitur: C. XXI. Cum sanctimonialibus monachis habitare non licet.
Diffinimus minime duplex monasterium fieri, quia scandalum id et offendiculum multis efficitur.
Si vero aliqui cum cognatis mundo abrenunciare et monasticam vitam sectari voluerint, debent quidem viri virorum adire coenobium, feminae vero mulierum ingredi monasterium.
In hoc enim placatur Deus.
§ 1. Quae autem hactenus fuerunt dupla, secundum regulam sancti Patris nostri Basilii et secundum praeceptionem ejus ita formentur.
Non
habitent in uno monasterio monachi et monachae.
Adulterium enim intercipit cohabitationem, si habeat aditum monachus ad monacham, vel monacha ad monachum secreto singulariter ad collocutionem.
§ 2. Non cubet monachus in muliebri monasterio, neque singulariter cum monacha convivetur, et quando necessaria vitae a parte virorum ad regulares deferuntur, extra portam haec suscipiat
abbatissa monasterii feminarum cum aliqua vetula monacha.
§ 3. Porro si contigerit, ut aliquam propinquam suam videre voluerit monachus, in praesentia abbatissae huic confabuletur per modica et compendiosa verba et in brevi ab ea discedat.
C. XXII. Monachi et monachae in nullo simul cohabitent loco.
Item in Regesto Gregorii .
In nullo loco monachos et monachas permittimus unum monasterium babitare, sed nec ea, quae duplicia vocant.
Et si quod tale est, religiosus episcopus mulieres quidem in suo loco manere studeat, monachos autem aliud monasterium aedificare cogat.
Si autem plurima sint talia monasteria,
separentur in aliis monasteriis monachae, et in aliis monachi; res autem, quas habent communes, secundum jura eis competentia distribuantur.
C. XXIII. A monasterio monachorum longius construantur monasteria puellarum.
Item ex Concilio Agathensi, c. 28.
Monasteria puellarum longius a monasteriis monachorum aut propter insidias diaboli, aut propter oblocutiones hominum collocentur.
C. XXIV. Puellarum monasteria monachorum praesidio et ministerio regantur.
Item ex Coneilio Hispalensi II.
, c. 11.
In decima actione communi consensu decrevimus, ut monasteria virginum in provincia Baetica monachorum administratione ac praesidio gubernentur.
Tunc enim salubria Christo dicatis virginibus
praebemus, quando eis patres spirituales eligimus, quorum non solum gubernaculis tueri, sed etiam doctrinis aedificari possint, ea tamen circa monachos cautela servata, ut remoti ab earum familiaritate nec usque ad vestibulum habeant accedendi familiare permissum.
Sed neque abbatem, vel eum, qui praeficitur, extra eam, quae praeest, loqui virginibus Christi aliquid, quod ad institutionem
earum pertineat, licebit, neque cum ea sola, quae praeest, frequenter eos loqui oportet; sed sub testimonio duarum vel trium sororum, ita ut rara sit accessio, et brevis omnino locutio.
IX Pars.
Gratian. Prohibentur etiam sanctimoniales propria receptacula habere.
Unde Innocentius II. in Concilio Romae habito, c. 26. et 27.
: C. XXV. Sanctimonialibus receptacula seu domicilia privata habere non licet.
Perniciosam et detestabilem consuetudinem quarundam mulierum * aboleri decernimus.
Quum enim, juxta regulam
degentes in coenobiis, tam in ecclesia quam in refectorio atque dormitorio communiter esse debeant, propria sibi aedificant receptacula et privata domicilia, in quibus sub hospitalitatis velamine passim hospites *et* minus religiosos contra sacros canones et bonos mores suscipere nullatenus erubescunt.
Quia ergo omnis, qui male agit, odit lucem, ac per hoc ipsae absconditae in justorum tabernaculo se opinantur posse latere oculos judicis cuncta cernentis, hoc tam inhonestum detestandumque flagitium ne ulterius fiat omnimodis prohibemus, et sub poena anathematis interdicimus.
§ 1. Simili modo prohibemus, ne sanctimoniales simul cum canonicis vel monachis in ecclesia in uno choro conveniant ad psallendum.
X Pars.
Gratian. Item sunt alii, quos episcopi praegravantes salutem ipsarum animarum negligunt, quibuslibet occasionibus bona monasteriorum distrahere cupiunt.
Tales erant quidam clerici Ravennatis ecclesiae, qui simulata religione monasteriis cupiebant praefici, non transeuntes ad monasticum habitum, neque renunciantes ecclesiasticae militiae.
De quibus Gregorius scribit Joanni Ravennati Episcopo lib.
IV. epist. 1.: C. XXVI. Monasteria clericorum aut laicorum habitacula fieri non debent.
Pervenit ad me, quod in ecclesia fraternitatis tuae aliqua loca dudum monasteriis consecrata nunc habitacula *aut* clericorum, aut etiam laicorum facta sunt; dumque hi, qui sunt in ecclesiis, fingunt se religiose vivere, monasteriis praeponi appetunt, et per eorum vitam monasteria destruuntur.
Nemo enim potest ecclesiasticis officiis etc. Et infra: § 1. Proinde fraternitas tua hoc, quolibet in loco factum sit, emendare festinet, quia ego nullo modo patior, ut sacra loca per clericorum ambitum destruantur.
C. XXVII. Qui in sacro ordine sunt constituti in monasteriis nullam habeant potestatem.
Idem Mariniano Episcopo Ravennati, lib.
VI. epist. 40.
Dudum ad nos multorum relatione pervenerat, monasteria in Ravennae partibus constituta omnino clericorum vestrorum dominio praegravari, ita ut occasione *quasi* regiminis ea (quod dici grave est) velut in proprietate possideant.
Quibus non modicum condolentes decessori vestro epistolas misimus, ut hoc *per omnia* emendare debuisset.
Sed quoniam vitae est termino citius occupatus, ne hoc onus monasteriis remaneret, fraternitatis vestrae haec eadem nos scripsisse recolimus.
Et quia, ut comperimus, in hujus rei hactenus correctione cessatum est, haec ad vos iterum praevidimus scripta dirigere.
Hortamur ergo, ut omni mora
omnique excusatione submota ita monasteria ipsa ab hujusmodi studeatis gravamine relevare, quatenus nullam deinceps in eis clerici vel ii, qui sunt in sacro ordine constituti, ob aliud (nisi hortandi tantummodo causa) accedendi habeant licentiam, aut si forte ad peragenda sacra missarum fuerint invitati mysteria.
Sed ne pro cujuslibet monachi aut abbatis promotione etc.
Et infra: § 1. Nec illic ulterius habeat potestatem aliquam, ne monasteria
hujus occasionis velamine ea, quae prohibemus, sustinere onera compellantur.
Haec itaque omnia vigilanti cura emendare jam secundo commonita sanctitas vestra non differat; ne, si post haec negligentes vos esse (quod non credimus) senserimus, aliter monasteriorum quieti prospicere compellamur.
Nam notum vobis sit, quia tantae necessitati servorum Dei congregationem *amplius* subjacere non patimur.
C. XXVIII. Causa visitandi et exhortandi monasterium episcopus adire potest.
Item eidem, lib.
VII. Indict. 1. epist. 18.
XI Pars.
Visitandi exhortandique gratia ad monasterium, quoties placuerit, ab antistite civitatis accedatur; sed sic caritatis officium illic episcopus
impleat, ut gravamen aliquod monasterium non incurrat.
C. XXIX. Frequenter episcopi monasteria visitent, et quae corrigenda sunt corrigant.
Item ex Concilio Aurelianensi .
Non semel, sed saepius in anno episcopi visitent monasteria monachorum, et si aliquid corrigendum fuerit, corrigatur.
XII Pars.
Gratian. Pro talibus, qui animarum curam non habentes, bona tamen monasteriorum in suos usus convertere cupiebant, statutum est, ut monasteria cum suis rebus penitus sint libera a potestate et dominio episcoporum.
Quod autem nullis canonicis juribus monasteria dicuntur esse subjecta, non ita intelligendum est, quin ipsi episcopo aliquid nomine
eulogiae, vel in die dedicationis, vel in natali sanctorum, quorum nomine ipsum monasterium dedicatum est, debeat offerri.
Unde Pelagius Papa ait: C. XXX. Non debet episcopus aliquid a monasterio exigere praeter conditiones, quae dedicationis tempore constitutae sunt.
Eleutherius frater et coepiscopus noster queritur, quod mater ejus in casa, quae Castellum dicitur, oratorium construxerit ac dedicaverit, et in eodem loco monachos constituerit, ex quibus unus est
presbyter.
Hoc autem tempore dedicationis inter episcopum Cardellum (cujus ipsa dioecesis est) et matrem suam asserit convenisse, ut quicquid dedicationis vel natalis martyrum die, quorum in eodem monasterio reliquiae sunt, per fidelium oblationes intraverit, medietatem quidem habeat ipsum monasterium, medietas autem episcopo offeratur.
Contra quam conventionem Marium presbyterum (sive sciente sive nesciente episcopo) monachis ipsis, vel presbytero, qui ex eis est, vim dicitur intulisse, et frequenter molestias generare, ita ut memoratum presbyterum prope caeciderit, et missas eum facere nullo modo permittat, dicens, ut quasi pensionis nomine aliquid statuere debeat.
Haec igitur omnia diligenter te examinare jubemus, et, si apud te evidenti
ratione constiterit, quia tempore, quo dedicatum est ipsum monasterium, conditiones superius positae convenerint, servari eas ex nostra auctoritate praecipimus, nec aliquid amplius exinde ab aliquo exigatur.
Si vero nil tale constiterit, mediante te quid episcopo ipsi nomine eulogiae offerri debeat inter ipsos monachos et presbyterum volumus definiri, salvo tamen eo, ut presbyter Gaudentius, qui etiam monachus est, missas in monasterio suo sicut consuevit facere a nullo ulterius debeat prohiberi.
C. XXXI. Consueta servitia episcopis monasteria exhibeant.
Item Urbanus II.
Servitium, quod monasteria aut eorum ecclesiae a tempore Gregorii VII. usque ad hoc tempus fecerunt, et nos concedimus.
Gratian. Canonica ergo jura, quibus monasteria subjecta non sunt, synodales exactiones intelliguntur, Non enim cogendus est abbas (sicut in concilio Turonico statuitur) ad synodum ire, nisi aliqua rationabilis causa exsistat.
Sunt etiam quaedam servitutis officia, ut angariae operum, crebrae receptiones, annuae exactiones, mulctationes peccantium, a quibus omnibus monasteria libera sunt.
CAUSA XIX.
GRATIANUS.
Duo clerici ad monasterium transire voluerunt; uterque licentiam ab episcopo suo petiit; unus relicta ecclesia propria eo invito, alter dimissa regulari canonia coenobio se contulit.
* Modo quaeritur, si episcopus debeat permittere, ut relicta propria ecclesia clericus monasterium ingrediatur?
* Secundo quaeritur, si episcopus licentiam dare noluerit, an eo invito monasterium possit adire?
* Tertio, si contigerit ipsos regulares canonicos fuisse, utrum concedendus esset eis monasterii ingressus?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
Quod episcopus licentiam clericis adeundi monasterium dare debeat, in Toletano IV.
Concilio praecipitur, in quo, c. 49, sic statutum legitur:
C. I. Non debet negari ingressus clericis, qui monachorum propositum appetunt.
Clerici, qui monachorum propositum appetunt, (quia meliorem vitam sequi cupiunt), liberos eis ab episcopis in monasteriis largiri oportet ingressus, nec interdici propositum eorum, quid ad contemplationis desiderium transire nituntur.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
Invito vero episcopo clericum ejus a nullo esse suscipiendum, Leo Episcopus testatur, scribens Anastasio Thessalonicensi Episcopo, epist. LXXXII. al. LXXXIV.
c. 9.:
C. I Invito episcopo ejus clericum nemo suscipiat.
Alienum clericum invito episcopo ipsius nemo suscipiat.
Gratian. Sed subaudiendum est, nisi ad propositum melioris vitae transire voluerit.
Tunc enim liberum est illi, etiam episcopo contradicente, monasterium ingredi.
Unde Urbanus Papa II. in capitulo sancti Ruffini: C. II. Qui monachorum propositum appetit, etiam invito episcopo suscipiendus est.
Duae sunt, inquit, leges: una publica, altera privata.
Publica lex est, quae a sanctis Patribus scriptis est confirmata, ut est lex canonum, quae quidem propter transgressiones est tradita.
Verbi gratia: Decretum est in canonibus, clericum non debere de suo episcopatu ad alium transire sine commendatitiis literis sui episcopi, quod propter criminosos constitutum est, ne videlicet infames ab aliquo episcopo suscipiantur personae.
Solebant enim officia sua, quum non poterant in suo episcopatu, in alieno celebrare, quod jure praeceptis et scriptis detestatum est.
§ 1. Lex vero privata est, quae instinctu S. Spiritus in corde scribitur, sicut de quibusdam dicit Apostolus: Qui habent legem Dei scriptam in cordibus suis, et alibi: Quum gentes legem non habeant, si naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt,
ipsi sibi sunt lex.
Si quis horum in ecclesia sua sub episcopo populum retinet, et saeculariter vivit, si afflatus Spiritu sancto in aliquo monasterio vel regulari canonia salvare se voluerit, quia lege privata ducitur, nulla ratio exigit, ut a lege publica constringatur.
Dignior est enim lex privata quam publica.
Spiritu quidem Dei lex est, et quid Spiritu Dei aguntur lege Dei ducuntur; et quis est, qui Spiritui sancto possit digne resistere?
Quisquis igitur hoc Spiritu ducitur, etiam episcopo suo contradicente, eat liber nostra auctoritate.
Justo enim lex non est posita, sed ubi Spiritus Dei, ibi libertas et si Spiritu Dei ducimini, non estis sub lege.
QUAESTIO III
GRATIANUS.
I. Pars. Canonicos autem regulares ad monasterium transire multis auctoritatibus prohibetur.
Unde in Concilio Educensi, congregato sub Gregorio VII.
, legitur: C. I. Regulares canonici monachi fieri non debent.
Nullus abbas vel monachus canonicos regulares a proposito professionis canonicae revocare, et ad monasticum habitum trahendo suscipere audeat, ut monachi fiant, quamdiu ordinis sui ecclesiam
invenire quiverint, in qua canonice vivendo Deo servire, et animam suam salvare possint.
Quod si temerario ausu id agere tentaverint, anathematis vinculo obligentur.
C. II. De eodem.
Item Urbanus Papa II.
:
Mandamus et universaliter interdicimus, ne quis canonicus regulariter professus, nisi (quod absit) publice lapsus fuerit, monachus efficiatur.
Quod si decreto nostro contraire praesumens *id* agere tentaverit, ad ordinem canonicum praecipimus ut redeat, et deinceps memorialem cucullam deferat, et ultimus in choro maneat.
Gratian. Subaudiendum vero est, nisi cum patris sui licentia religionis propositum induerit.
Unde Urbanus
Papa II. scribit abbati sancti Ruffini:
C. III. Patris sui concessione regulares canonici monachi fieri possunt.
Statuimus, ne professionis canonicae quispiam postquam Dei vice supra caput sibi hominem imposuerit, alicujus levitatis instinctu vel districtioris religionis obtentu ex eodem claustro audeat sine patris et totius congregationis permissione recedere.
Discedentem vero nullus abbatum vel episcoporum, nullus monachorum sine communi literarum cautione suscipiat.
II Pars.
Gratian. Quaeritur, si monasteria, quae semel dedicata sunt, possint transire in clericorum vel saecularium habitacula?
Quod in Chalcedonensi Concilio omnibus modis prohibetur c. 24. :
C. IV. Quae semel sunt dedicata monasterio, semper monasteria perseverent.
Quae semel dedicata sunt monasteria cum consilio episcoporum, maneant perpetuo monasteria, et res, quae ad ea pertinent, monasteriis reservari oportet, nec posse ea ultra fieri saecularia habitacula.
Qui vero permiserint hoc fieri, subjaceant
his condemnationibus, quae per canones constitutae sunt.
C. V. Qui loca sacra communia diversoria fecerit, clericus deponatur, laicus excommunicetur.
Item in Synodo VII.
, c. 13. .
Quoniam a quibusdam viris quaedam venerabiles domus surripiuntur, tam videlicet episcopia quam monasteria, et facta sunt communia diversoria, si quidem voluerint hi, qui haec retinent, reddere ea, ut secundum antiquitatem restaurentur, bene et optime est; alioqui, si de sacrato catalogo fuerint, hos deponi praecipimus, si vero monachi vel laici, excommunicari, quos nimirum constat condemnatos esse a Patre, et Filio, et Spiritu sancto, et deputentur ubi vermis eorum non moritur, et
ignis non exstinguitur, quia voci Domini adversantur, qui dicit: Nolite facere domum patris mei domum negotiationis.
III Pars.
Gratian. Quaeritur de his, qui ad conversionem veniunt, quo tempore debeant tonsurari?
De his ita scribit Gregorius Fortunato Episcopo Neapolitano, lib.
VIII. epist. 23.:
C. VI. Ante quam biennium in conversione compleverit, aliquis tonsurari non debet.
Monasteriis omnibus fraternitas vestra districtius interdicat, ut eos, quos ad conversionem susceperint, prius quam biennium in conversatione compleant, nullo modo audeant tonsurare.
Sed hoc spatio vita moresque eorum solicite comprobentur, ne quis eorum aut non sit contentus eo, quod voluit,
aut ratum non habeat quod elegit.
Nam dum grave sit inexpertos hominum sociari obsequiis, quis possit dicere, quam sit gravius ad Dei servitium improbatos applicari?
Miles vero, si converti voluerit, prius, quam nobis renuncietur nullus eum sine nostro consensu qualicunque praesumat ratione suscipere.
IV Pars.
Gratian. Quaeritur, si ingressis monasterium ultra relinquatur licentia testandi?
Hoc Gregorius prohibet, ita scribens Januario Caralitano Episcopo, lib.
VII. Indict. 2, epist. 7:
C. VII. Post monasterii ingressum nulli relinquitur licentia testandi.
Quia ingredientibus monasterium convertendi gratia ulterius nulla sit testandi licentia, sed res eorum ejusdem monasterii juris fiant, aperta legis definitione decretum est.
C. VIII. Post monasterii ingressum eidem monasterio omnia sunt conferenda.
Item Gregorius Papa Cypriano Diacono, lib.
III. epist. 6.
Perlatum est ad nos Petronillam nomine, de provincia
Lucania progenitam, per exhortationem Agnelli episcopi fuisse conversam, resque suas omnes, quas habere potuit, licet sibi jure potuissent competere, tamen easdem monasterio, quod ingressa est, etiam specialiter donationis titulo contulisse.
Gratian. Econtra Paulus primus eremita in testamento colobium suum Athanasio Alexandrino episcopo reliquit, tunicam vero B. Antonio. Sed aliud est de his, qui in monasterium ingressi se et sua tradiderunt: aliud de his, qui solitariam vitam ducentes se nulli ecclesiae tradiderunt.
Illi semel tradita nulli tradere possunt: isti nulli oblata libere testari possunt.
C. IX. Item in Authenticis, constitutione 9.
Si qua mulier aut vir monasticam elegerit vitam,
et intraverit monasterium, liberis non exstantibus, monasterio, quod ingreditur, res ejus competere jubemus.
§ 1. Sed si persona liberos habens ante, quam de rebus suis inter eos disponat, monasterium intret, liceat ei postea inter eos dividere, legitima non diminuta, et quod eis non dedit monasterio competet.
§ 2. Sed si omnem substantiam inter filios dividere voluerit, sua persona filiis connumerata partem sibi retineat, quae monasterio competere debet.
§ 3. Sed si post ingressum moriatur, ante, quam inter eos dividat, filii legitimam percipiant, reliqua substantia monasterio competente.
In Authenticis de monachis, constitut.
5, in collat.
1, § 4. Nunc autem, quum monachus factus est, hoc ipso res suas obtulisse videtur, si
prius testatus non sit, *et* exinde, judicio ejus cessante, lege disponitur, ut si liberos habeat, in quos aut nihil, aut minus legitima portione quoquo donandi titulo contulerit, eatenus substantiae monasterio destinatae detrahatur, ne quid contingat circa liberos iniquum.
C. X. Item ex Novella CXXIII .
Non liceat parentibus liberos, vel liberis parentes ab hereditate repellere monachos factos, quamvis, dum laici fuerant, in causam ingratitudinis inciderint.
§ 1. Item non liceat parentibus liberos suos ad solitariam vitam transeuntes abstrahere de monasteriis.
CAUSA XX.
GRATIANUS.
Duo pueritiae annos agentes a parentibus monasterio traditi sunt; unus invitus, alter spontaneus cucullam induit.
Ad annos pubertatis venientes, invitus ad saecularem militiam rediit, spontaneus monasterium districtius petit * Nunc primum quaeritur, si in pueritiae annis traditi cogantur religionis propositum
tenere?
* Secundo, si praeter voluntatem parentum tonsuram vel religionis vestem quis in pueritia accipiat, an possit sibi detrahi, an non?
* Tertio, qui praeter propriam voluntatem cucullam induerit, an cogatur eam retinere, an non?
* Quarto, si ab uno monasterio in aliud districtius liceat alicui transire?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod intra annos pueritiae traditi, quum adulti fuerint, liberum habeant arbitrium manendi vel discedendi, probatur auctoritate nonae Synodi.
C. I. Virginitatis professio quo tempore firma esse incipit.
Firma autem tunc erit professio virginitatis, ex quo adulta jam aetas esse coeperit, et *ea* quae solet apta nuptiis deputari ac perfecta.
Gratian. Si virginitatis professio tunc incipit esse firma, quum aetas coeperit esse adulta, et religionis professio tunc demum debet esse firma, quum ad adultam aetatem perventum fuerit.
Sed hic de illa
professione agitur, quae in annis pueritiae proprio arbitrio Deo offertur, quam non confirmat parentum consensus.
Ceterum, quae a parentibus Deo offertur professio, inviolatam servari oportet.
Unde Gregorius scribit ad Augustinum Anglorum Episcopum : C. II. Non licet ae monasterio egredi quem pater vel mater intra annos infantiae fecerit ordinari.
Addidistis adhuc, quod si pater vel mater filium filiamve intra septa monasterii in infantiae annis sub regulari tradiderint disciplina, utrum liceat eis post, quam pubertatis annos impleverint, egredi, et matrimonio copulari.
Hoc omnino devitamus, quia nefas est ut oblatis a parentibus Deo filiis voluptatis frena laxentur.
C. III. Aut propria professio, aut paterna devotio monachum facit.
Item ex Concilio Toletano IV, c. 48.
Monachum aut paterna devotio, aut propria professio facit.
Quicquid horum fuerit, alligatum tenebit.
Proinde his ad mundum revertendi intercludimus aditum, et omnes ad saeculum interdicimus regressus.
C. IV. In monasterio perpetuo maneant qui a parentibus traditi sunt.
Item Isidorus .
Quicunque a parentibus propriis in monasterio fuerit delegatus, noverit se ibi perpetuo permansurum.
Nam Anna Samuelem puerum natum est ablactatum Deo *cum* pietate obtulit, qui et in ministerio templi, quo a matre fuerat deputatus, permansit, et ubi constitutus est deservivit.
C. V. De eodem.
[PALEA.] Item ex Regesto Gregorii, lib.
I, epist. 48, ad Anthemium.
« Quia autem dura est in insulis congregatio monachorum, etiam pueros in eisdem monasteriis ante XVIII annorum tempora suscipi prohibemus,
vel si qui *nunc* sunt, tua eos providentia auferat, et in urbem Romanam transmittat.
Hoc et in Palmaria aliisque insulis te per omnia volumus custodire.
»
C. VI. Qui a progenitoribus monasterio traditus est, de eo egredi non licet.
Item ex Concilio Triburiensi.
Quem primogenitores ad monasterium tradiderunt, et in ecclesia coepit canere et legere, nec uxorem ducere, nec monasterium deserere poterit: sed si discesserit, reducatur; si tonsuram dimiserit, rursus tondeatur; uxorem si usurpaverit, dimittere compellatur.
C. VII PALEA.
[ Item ex Poenitentiali Theodori.
]
« Infans pro infante potest dari in monasterio, quamvis alter vocatus sit.
Tamen melius est votum solvere.
Similiter et pecora aequali pretio (si necesse est) sunt redimenda.
»
II Pars.
Gratian. Ex his auctoritatibus colligitur, quod paterna professio pueros tenet obligatos, nec licebit eis a proposito discedere, quod paterna devotione in puerilibus annis susceperunt.
Sed objicitur
illud Leonis Papae, epist. XC, ad Rusticum Episcopum, cap. 13, et 14:
C. VIII. Non licet puellis nuptias eligere, quae spontanea voluntate virginitatis susceperunt propositum.
Puellae, quae non coactae parentum imperio, sed spontaneo judicio virginitatis propositum atque habitum susceperunt, si postea nuptias eligunt, praevaricantur, etsi consecratio non accessit, cujus utique non fraudarentur munere, si in proposito permanerent.
Ambigi vero non potest crimen magnum admitti, ubi et propositum deseritur, et consecratio violatur.
Nam si humana pacta non possunt impune calcari, quid eos manebit, qui corruperint foedera divini sacramenti?
Gratian. Quum ergo in principio hujus capituli
dicatur: Puellae, quae non coactae imperio parentum, datur intelligi, quod si coactae habitum virginitatis sumserint, sine praevaricatione ipsum deserere possunt.
Sed puella hic nubilis intelligitur, cujus (ut in sequentibus demonstratur) post duodecimum annum est liberum arbitrium; nec in electione propositi cogitur sequi parentum imperium.
Sic et illud intelligendum est, quod est statutum in Synodo habita ab Eugenio Papa II, c. 32: C. IX. Extra voluntatem propriam retrusi in monasteriis non teneantur.
Sicut qui monasteria elegerunt a monasteriis egredi non permittuntur, ita hi, qui inviti sine justae offensionis causa sunt intromissi, nisi volentes non teneantur, quia quod non petunt non
observant.
Ideoque tales considerandi sunt magis peccata committere quam plangere, sicut in decreto sanctissimi Leonis Papae manifestissime continetur .
[ Unde Marcellus Papa :] C. X. PALEA.
« Illud autem statuendum esse censemus, ut, si in minori aetate filii monasterio oblati fuerint, et sacram tonsuram vel velamina susceperint, dignum quidem
duximus, ut XV anno a praelatis moniti inquirantur, utrum in ipso habitu permanere cupiant, an non?
Si vero permanere professi fuerint, ulterius poenitendi locum minime amplecti possunt.
Sin autem ad saecularem habitum reverti voluerint, redeundi licentia nullo modo denegetur, quia satis inutile est, ut coacta servitia Domino praestentur.
»
III Pars.
Gratian. Velamen autem non licet imponere virginibus, nisi certis diebus.
Unde Gelasius Papa ad Episcopos per Lucaniam c. 14, et 15: C. XI. Non nisi certis diebus velamen imponatur virginibus.
Devotis *Deo* virginibus, nisi aut epiphaniorum die, aut in albis paschalibus, aut in apostolorum
natalitiis sacrum velamen minime imponatur, nisi forsan (sicut de baptismate dictum est) gravi languore correptis, ne sine hoc munere de saeculo exeant, implorantibus non negetur.
§ 1. Viduas autem velare pontificum nullus attentet.
IV Pars.
Gratian. Tempus quoque consecrationis earum similiter observatur.
Unde Gregorius in Regesto, lib.
III, ep. 11: C. XII. Ante sexagesimum aetatis suae annum virgines non consecrentur.
Juvenculas fieri abbatissas vehementissime prohibemus.
Nullam igitur fraternitas tua nisi sexagenariam virginem, cujus vita hoc atque mores exegerint, velari permittat.
C. XIII. Item ex Concilio Carthaginensi III .
Sanctimoniales ante annum quadragesimum non velentur.
C. XIV. Ante vigesimum quintum annum virgines non consecrentur.
Item ex Concilio Carthaginensi III, c. 4 .
Placuit ut ante XXV annos aetatis nec diaconi ordinentur, nec virgines consecrentur, et ut lectores populum non salutent.
C. XV. PALEA. Item Pius Papa .
Virgines non velentur ante XXV annos, nisi forte necessitate periclitantis pudicitiae virginalis, et non sunt consecrandae, nisi in epiphania, et in sabbato paschae, et in apostolorum natalitiis, nisi causa mortis urgente.
V Pars.
Gratian. Quamvis autem viduae velari prohibeantur, viduitatis tamen professio in scriptis ab eis est facienda.
Vestis quoque professioni conveniens est eis tradenda, qua ubique utantur.
Unde in Concilio Toletano X, c. 4: C. XVI. Professionem viduitatis faciant, et habitum sumant religionis, quae castitatem servare proponunt.
Vidua, quae sanctae religionis obtinere propositum voluerit, sacerdoti vel ministro, ad quem aut ipsa venerit, aut quem ad se venire contigerit, scriptis professionem faciat a se aut signo, aut subscriptione notatam, continentem, se et religionis propositum velle, et hoc perenniter inviolate servare.
Tunc accepta a sacerdote vel ministro apta religionis professioni veste, seu in lectulo quiescens sive in quocunque loco consistens, constanter *ea* utatur, nec diversi coloris aut diversae partis eadem sit notabilis vestis, sed religiosa et non suspecta.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
I Pars.
De his vero, qui praeter voluntatem parentum tonsuram, vel religiosam vestem susceperint, sic definitur in Concilio Toletano X, c. 6:
C. I. Tonsura vel vestis religiosa in minori aetate suscepta a parentibus irrita fieri potest.
Si in qualibet minori aetate vel religioni debitam vestem, vel religionis tonsuram in utroque sexu
filiis aut unus aut ambo parentes dederint forte, aut nolentibus aut nescientibus sese susceptam non mox visam in filiis abdicaverint, sed vel coram se, vel coram ecclesia, palamque in conventu eosdem filios talia habere permiserint, ad saecularem reverti habitum filiis ipsis quandoque penitus non licebit, sed convicti, quod tonsuram aut religiosam vestem aliquando habuerint, mox ad religionis cultum habitumque revocentur, et sub strenua districtione hujusmodi observantiae inservire cogantur.
§ 1. Parentibus sane filios suos religioni contradere non amplius quam usque ad quartum decimum eorum aetatis annum licentia poterit esse; postea vero, an cum voluntate parentum, an suae devotionis sit solitarium votum, erit filiis licitum religionis
assumere cultum.
§ 2. Quisquis autem vel abolitione tonsurae, vel saecularis vestis assumtione detectus fuerit attigisse transgressionem, et excommunicationis censuram accipiat, et religioni semper inhaereat.
C. II. Usque ad annos XII paternae voluntatis puella subjacebit arbitrio.
Item ex Concilio Triburiensi, c. 24.
Puella, si ante XII annos aetatis sponte sua sacrum sibi velamen assumserit, possunt statim parentes ejus vel tutores id factum irritum facere, si voluerint.
At si annum et diem *id* dissimulando consenserint, ulterius nec ipsi, nec ipsa mutare *hoc* poterunt.
§ 1. Si vero in fortiori aetate adolescentula vel adolescens servire Deo elegerit,
non est potestas parentibus prohibendi.
II Pars.
Gratian. Velamen autem nulli sanctimoniali alteri imponere licet.
Unde Eutychianus Papa ait: C. III. Abbatissa praesumens velare virginem vel viduam excommunicetur.
Statuimus, ut si abbatissa aut quaelibet sanctimonialis post hanc diffinitionem in tantam audaciam
proruperit, ut aut viduam, aut puellam virginem velare praesumat, judicio canonico usque ad satisfactionem subdatur.
III Pars.
Gratian. Hac auctoritate praedicta et paterna professione docetur adstringi quilibet in puerilibus annis, et praeter voluntatem eorum proposito suscepto perhibetur teneri, nisi tonsuram vel religiosam vestem parentes mox visam abdicaverint.
Parvuli vero, dum offeruntur, nonnisi sub multorum testimonio suscipiendi sunt.
Unde in nona Synodo legitur : C. IV. Infantes oblati a parentibus sub plurimorum testimonio suscipiantur.
Oportet infantes cum voluntate et consensu parentum, imo ab ipsis parentibus oblatos, sub plurimorum
testimonio suscipi, ut omnis occasio maledicti gratia excludatur hominum pessimorum
QUAEST. III.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod autem qui invitus propositum religionis susceperit non sit cogendus ad inviti propositi observationem. testatur Leo Papa epist. XC. aliter XCII ad Rusticum Episcopum, c. 12 dicens:
C. I. Non potest deseri propositum monachi sponte susceptum.
Propositum monachi proprio arbitrio et voluntate susceptum deseri non potest absque peccato.
Quod enim vovit Deo debet et reddere.
Unde qui relicta
singularitatis professione ad militiam vel ad nuptias devolutus est, publicae poenitentiae satisfactione purgandus est, quia, etsi innocens militia, et honestum potest esse conjugium, electionem tamen meliorum deseruisse transgressio est.
C. II. Qui religiosum habitum sponte susceptum deserere voluerit ad ipsum redire cogatur.
Item ex Concilio Toletano VI, c. 6.
Proclivis cursus est ad voluptatem et imitatrix natura vitiorum.
Quamobrem quisquis virorum vel mulierum habitum semel induerit spontanee religiosum, aut si vir deditus ecclesiae *choro*, aut femina fuerit *aut fuit* delegata puellarum
monasterio, in utroque sexu praevaricator *ad propositum* invitus reverti cogatur, ut vir detondeatur et puella ad monasterium regrediatur.
Si autem quolibet patrocinio desertores permanere voluerint, sacerdotali sententia *ita* a Christianorum coetu habeantur extorres, ut nec locus eis ullus sit communionis.
§ 1. Viduae quoque (sicut universalis synodus jamdudum statuit) professionis vel habitus sui desertrices superiori sententia condemnentur.
C. III. Semel in clero taxati, vel monasteriis deputati, ad militiam non redeant.
Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 7.
Eos, qui semel in clero taxati fuerint, sive in monasterio deputati, decrevimus neque ad militiam,
neque ad honores saeculares venire.
Eos autem, qui hoc ausi fuerint facere, et non ejus rei poenitere maluerint, ut ad hoc idem revertantur, quod ante obtentu Dei sibi proposuerunt, convenit anathematizari.
II Pars.
Gratian. Quum dicitur, propositum monachi proprio arbitrio et voluntate susceptum, intelligitur, quod si propria voluntate susceptum non fuerit, observari non cogitur.
Unde Nicolaus Papa scribit omnibus Episcopis in Regno Ludovici: C. IV. Monasterialibus disciplinis nullus subjiciatur invitus.
Praesens clericus, nomine Lambertus, una cum patre suo, nomine Attho, quondam videlicet comite,
nunc autem clerico, ad limina apostolorum properans adiit praesentiam nostram, asserens qualiter idem pater ejus in laicali adhuc ordine in praediis propriis aedificasset duo monasteria, voluntatem gerens, ut post suum decessum praesens ejus filius Lambertus in locum ejus succederet, quem, infra teneram aetatem inter octavum et decimum annum constitutum, memoratus pater proprio arbitrio absque regulari institutione extra omnem illius voluntatem cucullam induit.
Igitur post quoddam ipsius temporis spatium (ut ipse dicit) Salomon episcopus cum quibusdam aliis absque patris oblatione vel abbatis percepta benedictione
eundem Lambertum monasticum habitum induere fecit (ut ferunt) invitum, et sub hac occasione paterna seu materna hereditate a fratribus suis privatum esse, atque contra omnem (ut dictum est) voluntatem suam quasi regularem illum monachum permanere volunt.
Super qua re diligenti cura investigantes, etiam sub adjuratione patrem ipsius, si verum diceret, interrogavimus; sed idem pater Attho respondit, se talem habuisse et habere voluntatem, ut filius suus verus monachus fieret, et in locum ejus succederet.
Sub testificatione autem jurejurando firmavit, quod, quando primitus ei cucullam induit, idem Lambertus semper restitit, et nunquam se fieri monachum consensit;
sed demum ab insequentibus monastico habitu violenter est indutus, asserens, quod nunquam regulam aliquam promisit, neque ego, pater ejus, pallio altaris indutum illum obtuli, neque a quocunque sacerdote vel abbate (ut mos poscit) benedictione percepta regulae unquam se monachorum subjectum futurum promisit.
Super his omnibus *etiam* protestatus est praefatus clericus Attho, quia, si eo tempore tam durae observantiae monasticam intellexisset regulam, nunquam eundem filium Lambertum coegisset portare cucullam.
§ 1. Quapropter consulte psalmographi verba recolentes, quibus voluntarie se Deo sacrificare pronunciat, et voluntaria oris sui beneplacita fieri in conspectu Dei obsecrat, praesentem, ut dictum
est, clericum nomine Lambertum minime debere existimavimus sub tali violentia fieri monachum.
Quod enim quis non eligit, nec optat, profecto non diligit; quod autem non diligit facile contemnit.
Nullum quippe bonum nisi voluntarium.
Idcirco Dominus non ferendam in via virgam, per quam violentia ulli inferatur, praecepit.
Quapropter consultius agetur, si piis suasionibus contemtum mundi et amorem Dei praedicando, quam violentiam inferendo ad coelestem amorem illum accenderitis.
Unde omnium vestrum caritati hanc nostri apostolatus mandare decrevimus epistolam, monentes atque praecipientes, quatenus (si ita verum est, ut isti dicunt) nullus episcopus vel abbas, seu monachorum reliquorum conventus, monasticis illum
regulis invitum subjacere compellat; neque ullo
modo fratres ejus per hanc occasionem licentiam habeant paterna seu materna illum hereditate privare; sed usque dum divina inspiratione compunctus propria voluntate regulae se subdat, liceat cum a mundanis et laicalibus remotum vagationibus vel negotiis inter religiosos et ecclesiasticos viros in canonica degere vita.
Non enim putamus (quod absit) canonicos religiosos a sanctorum monachorum *vita et* consortio sejunctos, quia unusquisque secundum Apostolum propriam mercedem accipiet secundum laborem suum.
III Pars.
Gratian. Si vero episcopi vel abbatis illecti promissionibus aliqui tonsuram vel religionis vestem susceperint, ipsi quidem in eo, quod coeperunt, permaneant, res vero eorum heredibus suis restituantur.
Unde in Moguntino Concilio legitur : C. V. Restituantur heredibus res eorum, qui ab episcopis vel abbatibus decepti comam deposuerunt.
Constituit sane sacer iste conventus, ut episcopi sive abbates, qui, non in fructum animarum, sed in avaritiam et turpe lucrum inhiantes, quoslibet homines circumveniendo totunderunt, et res eorum tali persuasione surripuerunt, poenitentiae canonicae utpote turpis lucri sectatores subjaceant.
Hi vero, qui illecti comam deposuerunt, in eo, quod coeperunt, perseverare cogantur, res vero eorum heredibus reddantur.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod vero ab uno monasterio in aliud districtius transire monachis liberum sit, ex Concilio Triburiensi habetur, in quo sic statutum est:
C. I. Non sunt prohibendae virgines sacrae, quae causa religionis aliud monasterium adire desiderant.
Virgines sacrae si pro lucro animae suae propter districtiorem vitam ad aliud monasterium pergere disposuerint, ibidemque commanere decreverint, synodus concedit.
Si vero fuga disciplinae alium locum quaesierint, redire cogantur.
Gratian. Quod autem de virginibus sacris hoc capitulo statuitur, de monachis etiam consequenter
intelligitur, et de quolibet etiam clerico.
II Pars.
§ 1. Sed objicitur illud Basilii : C. II. Vota monachi sine consensu abbatis sui irrita sunt.
Monacho non licet votum vovere sine consensu abbatis sui; si autem voverit, frangendum erit.
Item illud Agathensis Concilii, c. 27: C. III. Monachum nullus suscipiat aut ordinet absque abbatis sui permissu.
Monachum, nisi abbatis sui aut permissu aut voluntate ad alterum monasterium commigrantem, nullus abbas suscipere aut retinere praesumat; sed ubicunque fuerit, abbati suo auctoritate canonum revocetur.
§ 1. Item clericis sine commendatitiis litteris episcopi sui licentia non pateat evagandi.
In monachis quoque praesentis sententiae forma
servetur, quos si verborum increpatio non emendaverit, etiam verberibus statuimus coerceri.
§ 2. Servandum quoque de monachis, ne eis ad solitarias cellulas liceat a congregatione discedere,
nisi forte probatis post emeritos labores, aut propter infirmitatis necessitatem asperior, abbatis licentia, regula remittatur.
Quod ita demum fiat, ut intra eadem monasterii septa manentes, tamen sub abbatis potestate, separatas habere cellulas permittantur.
Abbati quoque singulas diversas cellulas aut plura monasteria habere non liceat, nisi tantum propter incursum hostilitatis intra muros receptacula collocare.
Gratian. Verum hoc intelligendum est de monachis religiose viventibus, quibus vota specialis abstinentiae vel alicujus districtionis, quae generalem consuetudinem suorum fratrum excedat, sine abbatis consensu vovere non licet, ne super eos fratres scandalizentur.
Causa etiam illorum statutum est hoc, qui regularem
disciplinam subterfugientes peregrinationis vota sibi assumunt, quod nec monacho, nec alicui clerico licet, ne hac occasione ad saecularem conversationem redeat.
CAUSA XXI.
GRATIANUS.
Archipresbyter cujusdam ecclesiae praeposituram alterius accepit, nec priorem vult relinquere; saecularium quoque negotiorum procurator efficitur; claris et fulgidis vestibus se exornans ab episcopo suo corripitur; relicto officio suo ad saecularem judicem
habet confugium.
* Primum quaeritur, an clericus in duabus ecclesiis possit conscribi?
* Secundo, si unam voluerit relinquere, an liceat ei ad aliam transire?
* Tertio, an procurationes saecularium negotiorum clericis liceat suscipere?
* Quarto, an claris et fulgidis vestibus eis ornari expediat?
* Quinto, an ab episcopo correpti suum officium relinquere, et ad saecularem judicem confugere valeant?
QUAESTIO. I.
GRATIANUS. In duabus ecclesiis aliquem connumerari posse, septima Synodus prohibet, dicens c. 15. C. I. In duabus ecclesiis clericus conscribi nullo modo debet.
Clericus ab instanti tempore non connumeretur in duabus ecclesiis.
Negotiationis enim hoc est et turpis lucri proprium, et ab ecclesiastica consuetudine penitus alienum.
Audivimus enim ex ipsa dominica voce, quod nemo potest duobus dominis servire.
Aut enim unum odio habebit, et alterum diliget: aut unum sustinebit, et alterum contemnet.
Unusquisque enim secundum apostolicam vocem in quo vocatus est, in hoc debet manere, et in una locari ecclesia.
Quae enim per turpe lucrum
in ecclesiasticis rebus efficiuntur aliena consistunt a Deo; ad vitae vero hujus necessitatem studia sunt diversa.
Ex his ergo, qui voluerit, acquirat corporis opportuna.
Ait enim Apostolus: Ad ea, quae mihi opus erant, et his qui mecum sunt, ministraverunt manus istae.
Et haec quidem in hac *a Deo* servanda urbe.
Ceterum in villis, quae foris sunt, propter inopiam hominum indulgeatur.
Gratian. Sed duae ecclesiae intelliguntur ecclesiae duarum civitatum, in quibus nullus debet conscribi.
Unde in Chalcedonensi Concilio c. 10, statutum est: C. II. De eodem.
Clericum in duarum ecclesiis civitatum *eodem
tempore* conscribi non oportet.
Gratian. Sed econtra nonnunquam episcopus civitatis unius efficitur archiepiscopus alterius civitatis, nec tamen priorem ecclesiam deserit; sed prior ecclesia quasi commendata relinquitur, secunda quasi titulata habetur.
Unde Leo IV scribit: C. III. In una ecclesia titulatus alteram sibi commendatam potest habere.
Qui plures ecclesias retinet, unam quidem titulatam, aliam vero sub commendatione retinere debet.
Sic et illud Agathensis Concilii cap. 57, intelligendum est: C. IV. Duobus monasteriis unus abbas praeeesse non potest.
Unum abbatem duobus monasteriis praesidere interdicimus.
Gratian. Potest etiam utrique tanquam titulatae praeeesse, sed jure speciali, non communi.
Unde Gregorius lib.
II, epist. 13, ad Agnellum Episcopum : C. V. Unus episcopus duabus praeficitur ecclesiis.
Relatio cleri simul et populi Tarracinensis nos
valde laetificat, ob hoc, quod de tua fraternitate bona testatur.
Et quia defuncto Petro pontifice suo sibi cardinalem postulant constitui te sacerdotem, eorum vota necessario complenda esse praevidimus.
Et infra: § 1. Tota igitur mentis intentione ita lucrum animarum Deo nostro facere festinato, ut digna te merces ante ejus conspectum in die retributionis inveniat.
Quicquid vero de praedictae rebus ecclesiae vel ejus patrimonio, seu cleri ordinatione promotioneve, et omnibus generaliter ad eum pertinentibus solerter atque canonice ordinare facereque provideris, liberam habebis, quippe ut sacerdos proprius, modis omnibus facultatem.
C. VI .
Illud quoque fraternitatem tuam scire necesse
est, quoniam sic te praedictae Tarracinensis ecclesiae cardinalem esse constituimus sacerdotem, ut et Fundensis ecclesiae pontifex esse non desinas, nec curam gubernationemque ejus praetereas, quia ita fraternitatem tuam saepe dictae Tarracinensi ecclesiae, *sicut praefati sumus,* praeesse praecipimus, ut *antedictae* Fundensis ecclesiae tibi jura potestatemve nullo modo subtrahamus.
Gratian. Non enim potest utrique praesidere tanquam titulatae, sed uni tanquam commendatae, alteri vero tanquam titulatae praeesse volet.
QUAESTIO II
GRATIANUS.
I Pars.
Qui vero relicta sua ecclesia ad aliam transire voluerit, nequaquam sine dimissoriis literis sui episcopi suscipiatur,
Unde in sexta Synodo c. 17, legitur: C. I. Sine dimissoriis literis in aliena ecclesia clericus non ordinetur.
Quoniam diversarum ecclesiarum clerici suas, in quibus ordinati sunt, ecclesias relinquentes, ad alios concurrunt episcopos, et ignorante episcopo
proprio in alienis constituuntur ecclesiis, ubi contingit, eos sine sui examinatione permanere, praecipimus amodo, ut nullus clericorum omnino, in quocunque gradu sit, licentiam habeat sine dimissoriis literis sui episcopi in altera constitui ecclesia.
Qui vero hoc amodo non observaverit, ad opprobrium ejus, qui ordinaverit eum, deponatur tam ipse, quam qui eum sine ratione susceperi
C. II. Ad aliam ecclesiam transire clerico non licet, si propriis ministeriis sua fuerit destituta.
Item ex Concilio Hispalensi II, c. 3.
Placuit, ut si quis clericus ministeriis ecclesiae propriae destitutis ad aliam transitum fecerit, compellente,
ad quem fugerit, sacerdote, ad ecclesiam, quam prius incoluerat, remittatur.
Qui vero eum susceperit, nec statim sine ullo nisu exceptionis ad propriam ecclesiam remittendum elegerit, quamdiu eum restituat, communione se privatum agnoscat.
Desertorem autem clericum cingulo honoris atque ordinis sui exutum aliquo tempore monasterio relegari convenit, sicque postea in ministerium ecclesiastici ordinis revocari.
Nam non poterit in talibus propagationis aboleri licentia, nisi fuerit in eis propter correptionem disciplinae subsecuta correctio.
Gratian. Objicitur autem illud Chalcedonensis Concilii c. 10:
C. III. Nihil commune habeat cum ecclesia priori qui de una ad aliam translatus est.
II Pars.
Si quis jam translatus est ab alia ecclesia in aliam, nihil habeat commune cum priore *ecclesia*, sive sub *hac* ecclesia constitutis martyriis, sive in parochiis, sive xenodochiis, aut eorum negotiis.
Eos vero, qui ausi fuerint post ordinationem hujus magnae et universalis synodi
agere quae prohibita sunt, statuit sancta synodus cadere de proprio gradu.
Gratian. Sed aliud est transferri, aliud propria temeritate transire.
Illud apostolica auctoritate fieri licet, hoc vero omnimodis prohibetur.
III Pars.
§ 1. Sicut autem duabus ecclesiis unus praeponi non debet, ita nec una ecclesia inter plures dividi valet.
Unde in Remensi Concilio legitur: C. IV. Una ecclesia duobus sacerdotibus dividi non potest.
Sicut in unaquaque ecclesia unus presbyter debet esse, ita ipsa, quae sponsa vel uxor ejus dicitur, non potest dividi inter plures presbyteros, sed unum tantummodo habebit sacerdotem, qui eam caste et
sincere regat.
Unde interdicimus, ut nullus praesumat ecclesiam inter duos vel plures dividere, quia ecclesia Christi uxor et sponsa debet esse, non scortum, sicut Calixtus Papa testatur.
IV Pars.
Gratian. Conductitiis quoque presbyteris ecclesia committi non debet.
Unde Innocentius II, in Synodo Romana, c. 10 .
C. V. Conductitiis presbyteris ecclesia non committatur.
Praecipimus etiam, ne conductitiis presbyteris ecclesiae committantur, et unaquaeque ecclesia, cui facultas suppetit, proprium habeat sacerdotem.
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
Quod autem clerici saecularium negotiorum procuratores esse non valeant, auctoritate Carthaginensis Concilii I probatur, in quo Nicasius Episcopus Culusitanus dixisse legitur cap. 6:
C. I. PALEA .
« Pervenit in sanctam synodum, quia de eis, qui in clero connumerantur, quidam propter turpis lucri
gratiam alienarum possessionum conductiones et saeculares causas suscipiunt, et se ipsos quidem a ministeriis sanctis per desidiam separant, ad domos autem saecularium concurrunt, et substantiarum eorum gubernationes avaritiae causa suscipiunt.