Decretum Gratiani (page 9)

Gratien · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Concordia discordantium canonum (Gratianus), J. P. Migne · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

non sacerdotaliter, sed crudeliter desaevire, et dum scriptum sit: Forma estote gregi, neque ut dominantes in clero, exactiones dioecesi suae vel damna infligant, ideo censemus, (excepto, quod veterum constitutiones a parochiis habere jubent episcopos), ut alia, quae illis hucusque praesumta sunt, denegentur, hoc est, neque in angariis presbyteri aut diaconi, neque *in* aliquibus fatigentur indictionibus, ne videamur in ecclesia Dei exactores potius quam Dei pontifices nominari.

Hi vero clerici, tam locales quam dioecesani, qui se ab episcopo gravari cognoverint, querelas suas ad metropolitanum deferre non differant, et metropolitanus non moretur ejusmodi praesumtiones coercere.

C. VII. A parochianis stipendia non nisi cum caritate episcopi exigant.

Item ex Concilio Cabilonensi II, c. 4,.

Cavendum est, ne, quum episcopi parochias, suas peragrant, quamdam damnosam erga subditos seu erga socios tyrannidem exerceant, nec (quod absit) cum caritate, sed cum quadam judiciaria invectione stipendia ab eis exigant.

Observandum *etiam* modis omnibus, ut, si quando eis peragrandae parochiae necessitas incumbit, in confirmandis hominibus, in inquirendis rebus emendatione dignis, in praedicatione verbi Dei, in lucris animarum potius quam in depraedandis et spoliandis hominibus et scandalizandis fratribus operam dent.

Et si quando eis ad peragendum ministerium suum a fratribus aut subditis aliquid accipiendum est, hoc

summopere observare debent, ne quem sandalizent aut gravent.

Tanta ergo in hac re discretio tenenda est, ut *et verbi* Dei praedicator, ubi proprii sumtus desunt, a fratribus accipiat, et item fratres illius potentia non graventur, exemplo apostoli Pauli, qui, ne quem gravaret, arte et manibus victum quaerebat.

C. VIII. Ultra duos solidos a parochianis ecclesiis episcopus non praesumat accipere.

Item ex Concilio Toletano VII, c. 4.

Inter cetera denique, quae communi consensu nos conferre competenter oportuit, querimonias etiam parochialium presbyterorum Galliae provinciae solertissime discernere decuit, quas contra pontificum

suorum rapacitates necessitas, ut comperimus, tandem compulit in publicum examen deferri.

Hi enim pontifices, ut evidens inquisitio patefecit, indiscreto moderamine parochianas ecclesias praegravantes, dum in exactionibus superflui frequenter existunt, paene usque ad exinanitionem extremae virtutis quasdam basilicas perduxisse probantur.

Ne ergo fiat de cetero quod constat hactenus inordinate praesumtum, non amplius quam duos solidos unusquisque episcoporum praefatae provinciae per singulas dioecesis suae basilicas juxta synodum Bracarensem annua illatione sibi expetat inferri, monasteriorum tamen basilicis ab hac solutionis pensione sejunctis.

§ 1. Quum vero episcopus dioecesim visitat, nulli prae multitudine

onerosus exsistat, nec unquam quinquagenarium numerum evectionis excedat, aut amplius quam una die per unamquamque basilicam remorandi licentiam habeat.

§ 2. Quicunque vero pontificum eorumdem aliter quam decernimus agendum praesumserit, correptioni procul dubio canonum subjacebit tanquam constitutorum synodalium transgressor et priscorum Patrum edictorum corruptor.

C. IX. Sacerdotes ab episcopis suis ultra modum non graventur.

Item Gregorius episcopis Siciliae, lib.

XI, ep. 20.

Relatum est nobis, sanctae memoriae decessoris mei temporibus per Servumdei diaconum, qui tunc ecclesiastici patrimonii curam gessit, fuisse

dispositum, ut sacerdotes per universas vestras dioeceses constituti, quoties ad consignandos infantes egredimini, ultra modum gravari minime debuissent.

Summa enim praefixa fuerat, vobis, ut audio, consentientibus, quae ab eisdem sacerdotibus pro labore clericorum dari debuisset.

Atque hoc, quod tunc placuit, sicut nunc dicitur, minime custoditur.

Unde fraternitatem vestram admoneo, ut subjectis vestris non graves studeatis exsistere.

C. X. Secundum loci mediocritatem episcopis convivia parentur.

Item Pelagius Cresconio Illustri.

Illud magnitudinem tuam minime volumus ignorare, quod Syracusanae civitatis episcopus inter alia,

quae in cautionum suarum pagina spopondit, hoc etiam specialiter sub interpositione poenae legitime promisisse legitur, nunquam se a quolibet suae dioecesis presbytero ultra duos solidos cathedratici nomine petiturum, nec per quamlibet aliam occasionem quicquam in ejus se dispendio esse gesturum.

Quod magnitudo tua non solum a praedicto episcopo, sed de omnium episcoporum Siciliae personis competenti sollicitudine custodire non desinat, nec ipsa quoque prandia enormia fieri, sed secundum mediocritatem uniuscujusque loci episcopo ad consignationem venienti susceptionis praeparari convivium, quia nec eo praetextu pauperibus incuti damna volumus aut qualibet ratione permittimus.

CAUSA XI.

GRATIANUS.

Clericus adversus clericum quaestionem de praediis agitavit, quem ad civilem judicem producere voluit reus non nisi ante judicem ecclesiasticum stare volebat; actor vero potentia civilis judicis illum a possessione sua dejecit.

Quo audito episcopus eum ab officio suspendit; ille contemta episcopi sententia officium suum administravit.

Hoc comperto episcopus

sine spe restitutionis in eum sententiam dedit.

* Hic primum quaeritur ulrum clericus ante civilem judicem sit producendus?

* Secundo, si producendus non est, an haec culpa sit digna suspensione?

* Tertio, si digna non fuerit, an contemtorem sententiae sui episcopi irreparabiliter oporteat deponi.

QUAESTIO I.

GRATIANUS.

I Pars.

Quod clericus apud saeculares judices accusandus non sit, Caius papa, epistola ad Felicem episcopum cap. 2, scribit, dicens:

C. I. Apud saecularem judicem nullus clericus conveniatur.

Nemo unquam episcopum apud judicem saecularem aut alios clericos accusare praesumat.

C. II. PALEA .

« Nullus judicum neque presbyterum, neque diaconum, aut clericum ullum, aut juniores ecclesiae sine licentia pontificis per se distringat aut condemnare praesumat.

Quod si fecerit, ab ecclesia, cui injuriam irrogare dignoscitur, tamdiu sit sequestratus,

quousque reatum suum agnoscat et emendet.

»

C. III. De eodem.

Item Marcellinus papa, epist. II.

Clericum cujuslibet ordinis absque pontificis sui permissu nullus praesumat ad saecularem judicem attrahere, nec laico quemlibet clericum liceat accusare.

C. IV. Ab eis quisque judicandus est, quos sibi judices elegerit.

Item ex Nicaeno Concilio .

Judices autem alii esse non debent quam quos ipse, qui impetitur, elegerit, aut quos suo *cum* consensu haec sancta sedes aut ejus primates

auctoritate hujus sanctae sedis delegaverint.

C. V. Ad saecularia judicia nullus clericus est pertrahendus.

Item Valentinianus, Thodosius et Arcadius Imppp.

AAA.

Continua lege sancimus, ut nullus episcoporum vel eorum qui ecclesiae necessitatibus serviunt, ad judicia sive ordinariorum sive extraordinariorum judicum pertrahatur.

Habent illi suos judices, nec quicquam his publicis est commune cum legibus.

Item: § I. Constantinus imperator praesidens in sancta synodo, quae apud Nicaeam congregata erat, quum querelam quorumdam conspiceret coram se delatam, ait: Vos a nemine dijudicari potestis, quia ad Dei solius judicium reservamini.

C. VI. De eodem.

PALEA. Item ex Concilio Matisconensi I, c. 8.

« Nullus clericus alium clericum ad judicem saecularem accusare, aut ad causam dicendam trahere quocunque modo praesumat, sed omne negotium clericorum aut in episcopi sui, aut presbyterorum cum archidiaconi praesentia finiatur.

Quod si quis clericus hoc adimplere distulerit, si minor fuerit, uno minus de quadraginta ictus accipiat, si vero honoratior, triginta dierum inclusione mulctetur.

»

C. VII. De eodem.

PALEA. Item Marcellinus ep. II ad episc. orientales.

« Quaecunque contentiones inter Christianos ortae

fuerint, ad ecclesiam deferantur, et ab ecclesiasticis viris terminentur.

Et si obedire noluerint, quousque obediant a liminibus ecclesiae excludantur.

»

C. VIII. Neque pro civili, neque pro criminali causa episcopus apud civilem judicem producatur.

Item Bonifacius ad episcopos Galliae .

Nullus episcopus neque pro civili, neque pro criminali causa apud quemvis judicem, sive civilem, sive militarem producatur vel exhibeatur.

Magistratus enim, qui hoc jubere ausus fuerit, amissionis cinguli condemnatione plectetur.

C. IX. Quilibet clericus non est in publico examinandus.

Item Silvester papa in Synodo Romana, c. 14 .

Testimonium clerici adversus laicum nemo recipiat, nemo *enim* clericum quemlibet in publico examinare praesumat nisi in ecclesia.

Gratian. Item Codicis libro I, titulo de episcopis et clericis.

Imperator Theodosius: Nec honore, nec legibus episcopus ad testimonium *dicendum* flagitetur.

§ 1. Item dixit: Episcopum ad testimonium dicendum admitti non decet, nam et persona dehonoratur, et dignitas sacerdotis excepta confundetur.

Novella Constitutio.

Episcopus non flagitetur ad testimonium jurejurando, sed evangeliis tantum coram positis.

§ 1. Item: Sed judex mittat ad eum ex suis ministris, ut propositis sacrosanctis evangeliis, secundum quod

decet sacerdotes, dicat quae noverit.

C. X. Clericus ad civilem judicem clericum perducens anathema sit.

Item Silvester in epilogo Concilii Romani:

Si quis clericus accusans clericum in curiam introierit, anathema sit.

Gratian. Subaudiendum est, si publicorum judiciorum cognitionem petierit; episcopale namque judicium nihil obest ab imperatore postulare.

Unde in Carthaginensi Concilio VIII legitur : C. XI. Proprio privetur honore publici judicii cognitionem ab imperatore postulans.

Placuit, ut quicunque ab imperatore cognitionem publicorum judiciorum petierit, honore proprio privetur.

Si autem episcopale judicium ab imperatore postulaverit, nihil ei obsit.

Gratian. Sic et sequentes auctoritates intelligendae sunt, quibus clericorum causas non nisi clerici cognoscere jubentur.

Unde Gelasius papa scribit Ezechiae Comiti: C. XII. A saeculari judice clericus non est audiendus.

Christianis gratum semper debet esse, quod ab eorum poscitur dignitate praestandum, quia Deo servientibus beneficium negare non convenit.

Silvester *itaque* atque Faustinianus, qui se a cunabulis clericos confitentur, a Theodora se opprimi per violentiam conqueruntur, qui dicunt se ingenuos atque Deo auctore pristinae conditionis nexibus absolutos, in sortem deterrimae iterum servitutis addici, et per auctoritatem regiam contra leges publicas, quum clericali cingulo tenerentur adstricti, per archidiaconum urbis Grumentinae esse conventos, quum constet eum, qui coelestem militem pulsat, non nisi ejus forum debere sectari.

Et ideo, dilecte fili, depenso salutationis affatu,

supradictos clericos tibi commendo, ut, si ad delegatorum judicium eorum adversarii venire contemserint, sublimitatis tuae tuitione vallentur, ne quid illis aut surreptio, aut inimica legibus violentia necessitatis imponat, quia qui judicium refugit apparet eum de justitia diffisum.

C. XIII. Non nisi ad episcoporum judicium clericus vocetur.

Idem Crispino et Sabino episcopis.

Silvester et Faustinianus ecclesiae Grumentinae clerici lacrimosa nobis insinuatione conquesti sunt, libertatem sibi domini sui benignitate concessam heredum ejus oppressione pulsari, sibique in clericatus officio paene a cunabulis servientibus, etiam manumissore vivente, in eodem actu nihilominus constitutis, divinis ministeriis impendere servitium non licere, quum, si petitionem veritas subsequatur, contra patris et auctoris sui factum venientibus ut indignis hereditas legibus auferatur, nec eis liceat hereditatem capientibus contra auctoris, sui prosilire judicium.

Et ideo, fratres carissimi, quoniam

se etiam ab archidiacono dictae ecclesiae queruntur oppressos, qui per eorum absentiam moderatoris judicium promisit eos esse secuturos, calcatis omnibus rationibus, et contra leges divinas et publicas pulsatis forum suum putavit auferri, in vestro judicio, quisquis ille est qui clericum lacessit, adveniat, ut ecclesiae jura, quae vetusti principes assidua sanctione firmaverunt, impetitis clericis non negentur.

C. XIV. Ante judicem civilem sacerdotes non accusentur.

Item Alexander omnibus orthodoxis, per diversas provincias Christo Domino famulantibus, ep. I, c. 1.

Relatum est ad hujus sanctae et apostolicae sedis

apicem, cui summarum dispositiones causarum et omnium negotia ecclesiarum ab ipso Domino tradita sunt, quasi ad caput, ipso dicente principi apostolorum Petro: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, quod quidem aemuli Christi, ejusque sanctae ecclesiae insidiatores, sacerdotes Dei ad judices publicos accusare praesumant, quum magis apostolus Christianorum causas ad ecclesias deferri et ibidem terminari praecipiat.

Taliter praevaricantes praevaricati sunt in Deum suum, et non obediunt praeceptis ejus.

C. XV. Actor forum rei sequatur.

Item Pelagius papa Benegesto Defensori.

Experientiae tuae praesenti auctoritate mandamus, ut in causis, in quibus quaelibet ecclesiastici officii persona loco petitoris exsistit quemquam laicum pulsatur, apud suae provinciae judicem suas proponere actiones non deserat.

In iis vero negotiis, in quibus ecclesiastici officii persona pulsatur, totius submoto pulsationis obstaculo ad episcopi vel presbyterorum, in loco, ubi quaestio vertitur, constitutorum, occurrat indifferenter examen.

C. XVI. De eodem.

Item Sergio Cancellario.

Si quisquam clericus, sive inferioris sive potioris gradus, petitor existat, et contra laicam personam

suas dirigat actiones, iste modis omnibus non alibi quam apud provinciae judicem negotium suum dicturus occurrat.

Si quis autem laicus clericum cujuscunque gradus duxerit esse pulsandum, ad episcoporum judicium in eadem civitate vel territorio constitutorum proponat eas, quas se habere existimat, actiones.

Quem ordinem legibus per omnia convenientem atque consentaneum demonstrari illa regula manifestat, quae praecepit actorem forum semper sequi pulsati.

Clericis vero pulsatis in episcopali judicio forum competere, principalium quoque sanctionum designat auctoritas.

Item in Concilio Agathensi, c. 32 legitur : C. XVII. Episcopo non permittente apud saecularem judicem clericus pulsari non debet.

Clericum nullus praesumat apud saecularem judicem episcopo non permittente pulsare; sed, si pulsatus fuerit, non respondeat vel proponat, nec audeat criminale negotium in saeculari judicio proponere.

C. XVIII. Clericus suo inobediens episcopo depositus curiae tradatur.

Item Pius papa, epist. II.

Si quis sacerdotum vel reliquorum clericorum suo episcopo inobediens fuerit, aut insidias ei paraverit, aut contumeliam, aut calumniam, aut convicia intulerit,

et convinci potuerit, mox depositus curiae tradatur, et recipiat quod inique gessit.

C. XIX. Principali cogatur auctoritate qui plebem invasam non vult deserere.

Item ex Concilio Carthaginensi III, c. 38.

Petimus, ut dignemini dare fiduciam, qua necessitate ipsa cogente liberum sit nobis rectorem provinciae secundum statuta gloriosissimorum principum adversus illum adire, qui plebem, quam invaserat, usque hodie commonitus, secundum quod statutum fuerat, relinquere contemnit, ut qui mihi admonitioni sanctitatis vestrae acquiescere noluit et emendare illicitum, auctoritate judiciaria protinus excludatur.

Aurelius episcopus dixit: Servata forma disciplinae non aestimabitur appetitus, si *a*

vestra charitate modeste conventus recedere detrectaverit, quum fuerit suo contemtu et contumacia faciente *etiam* auctoritate judiciaria conventus.

Honoratus et Urbanus episcopi dixerunt: Hoc enim omnibus placet.

*Ab universis episcopis dictum est: Justum est, placet*.

C. XX. A principibus corrigantur quos ecclesia corrigere non valet.

Item Gregorius papa .

Istud est, quod a vobis poposcimus et nunc iterum postulamus, ut Paulinum Aquileiensem pseudoepiscopum, et illum Mediolanensem episcopum ad clementissimum principem sub digna custodia dirigatis, ut et iste, qui episcopus esse nullatenus potest, quia contra omnem canonicam consuetudinem

factus est, alios ultra non perdat, et ille, qui contra morem antiquum eum ordinare praesumsit, canonum vindictae subjaceat.

C. XXI. Proprium gradum amittant clerici conjurantes vel conspirantes.

Item in Concilio Chalcedonensi, c. 18.

Conjurationum et conspirationum crimen, quod apud Graecos dicitur φρατρία, publicis etiam legibus certum est penitus inhiberi.

Hoc multo magis

in sancta Dei ecclesia ne fiat convenit abdicari.

Si qui vero clerici vel monachi inventi fuerint conjurantes aut conspirantes, aut phratrias vel factiones componentes aliquas suis episcopis aut clericis aliis, omnino cadant de proprio gradu.

C. XXII. Clerici conspirantes proprio amisso gradu retrudantur in carcerem; ceteri excommunicentur.

Item Calixtus Papa Episcopis Galliae, epist. II.

Conspirationum crimina vestris in partibus vigere audivimus, et plebes contra episcopos suos conspirare nobis manifestum est; cujus criminis astutia non solum inter Christianos abominabilis est, sed etiam inter ethnicos, et ab exteris legibus prohibita.

Et idcirco hujus criminis reos non solum ecclesiasticae, sed etiam saeculi damnant leges, et

non solum conspirantes, sed etiam consentientes eis.

Antecessores vero nostri cum plurima turba episcoporum, quicunque eorum in sacerdotali honore sunt positi aut existunt clerici, honore, quo utuntur, carere praeceperunt; ceteros vero communione privari et ab ecclesia extorres fieri jusserunt, omnesque simul utriusque ordinis viros infames esse censuerunt, et non solum facientes, sed et eis consentientes.

C. XXIII. Clerici aut monachi conjurantes proprio priventur honore.

Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 18 .

Si qui clerici aut monachi reperti fuerint conjurantes aut conspirantes, aut insidias ponentes episcopis aut clericis, gradu proprio penitus abjiciantur.

C. XXIV. De eodem.

Item ex Concilio Toletano .

Si clerici aut monachi inventi fuerint conspirantes, aut per conjurationem calumniam machinantes episcopis vel clericis, proprium amittant gradum.

C. XXV. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi III. c. 21.

Si qui clericorum (ut nuper multis locis per superbiam diabolo instigante actum fuisse perpatuit)

rebelli auctoritate se in unum conjuratione intercedente collegerint, et aut sacramenta inter se data, aut chartulam conscriptam fuisse patuerit, nullis excusationibus *haec* praesumtio elabatur; sed re detecta, quum in synodum ventum fuerit, in praesumtores juxta personarum et ordinum qualitatem a pontificibus, qui tunc in unum collecti fuerint, vindicetur, quia sicut caritas ex praeceptis divinis corde, non chartulae conscriptione vel conjurationibus est exhibenda, ita quae supra sacras admittuntur scripturas auctoritate et districtione pontificali sunt reprimenda.

C. XXVI. Inter clericos et laicos causae exortae ab episcopis audiantur.

Item Innocentius Papa ad Victricium Rothomagensem, epist. II. c. 3.

Si quae causae vel contentiones inter *clericos, vel inter* laicos et clericos tam superioris ordinis quam etiam inferioris fuerint exortae, placuit, ut secundum synodum Nicaenam congregatis omnibus ejusdem provinciae episcopis judicium terminetur.

Gratian. Quum ergo his omnibus auctoritatibus clerici ante civilem judicem denegentur producendi, quum (nisi prius depositi, vel nudati fuerint) curiae non sint repraesentandi, patet, quod ad saecularia judicia clerici non sunt pertrahendi.

II Pars.

§ 1. His ita respondetur: Clerici ex officio episcopo sunt suppositi, ex possessionibus praediorum

imperatori sunt obnoxii.

Ab episcopo unctionem, decimationes et primitias accipiunt; ab imperatore vero praediorum possessiones nanciscuntur.

Unde Augustinus ait super Joannem: Quo jure villas defendis?

divino, an humano?

Require in principio, ubi differentia signatur inter jus naturale et jus constitutionis.

Quia ergo ut praedia possideantur imperiali lege factum est, patet, quod clerici ex praediorum possessionibus imperatori sunt obnoxii.

C. XXVII. Imperatori tributum ecclesia denegare non debet.

Item Ambrosius contra Auxentium, in oratione de tradendis basilicis.

Si tributum petit imperator, non negamus: agri ecclesiae solvunt tributum.

Si agros desiderat imperator, potestatem habet vendicandorum.

Ac paucis interjectis: Tollant eos, si libitum est: imperatori non dono, sed non nego.

C. XXVIII. Potestatibus tributa non sunt deneganda.

Idem in commentariis ad c. 5. Lucae lib.

IV. c. penult.

Magnum quidem est et spiritale documentum, quo Christiani viri sublimioribus potestatibus docentur debere esse subjecti, ne quis constitutionem

terreni regis putet esse solvendam.

Si enim censum Dei Filius solvit, quis tu tantus es, qui non putes esse solvendum?

Gratian. Item Apostolus: Omnis anima sublimioribus potestatibus subdita sit.

Item Petrus Apostolus generaliter omnibus fidelibus scribit: Estote subditi dominis vestris sive regi, quasi praecellenti, sive ducibus, tanquam ab eo missis ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum.

C. XXIX. De saecularibus negotiis episcopus cognoscere non debet.

Item ex epist. I. Clementis ad Jacobum fratrem Domini.

Te quidem oportet irreprehensibiliter vivere, et summo studio niti, ut omnes vitae hujus occupationes

abjicias: ne fidejussor exsistas, ne advocatus litium fias, neve in ulla aliqua occupatione prorsus inveniaris mundialis negotii occasione perplexus.

Neque enim judicem aut cognitorem saecularium negotiorum hodie te ordinare vult Christus, ne praefocatus praesentibus hominum curis non possis verbo Dei vacare, et secundum veritatis regulam secernere bonos a malis*.

Ista namque opera, quae tibi minus congruere* superius* exposuimus, exhibeant sibi invicem vacantes laici, et te nemo

occupet ab his studiis, per quae salus omnibus datur.

C. XXX. In his, quae ad communis vitae usum pertinent, laici sibi invicem operam dent.

Item ibidem continenter.

Sicut enim tibi impietatis crimen est neglectis verbi Dei studiis sollicitudines suscipere saeculares, ita *et* unicuique laicorum peccatum est, nisi invicem sibi etiam in his, quae ad communis vitae usum pertinent, operam fideliter dederint.

Te vero securum facere ex his, quibus non debes instare, omnes communiter elaborent.

Quod si forte a semetipsis hoc laici non intelligunt, per diaconos edocendi sunt, ut tibi solius ecclesiae sollicitudines derelinquant .

Gratian. Ex his omnibus datur intelligi, quod in civili causa clericus ante civilem judicem conveniendus est.

Sicut enim ecclesiasticarum legum ecclesiasticus judex est administrator, ita et civilium non nisi civilis debet esse exsecutor.

Sicut enim ille solus habet jus interpretandi canones, qui habet potestatem condendi eos, ita ille solus civilium legum debet esse interpres, qui eis jus et auctoritatem impertit.

In criminali vero causa non nisi ante episcopum est clericus examinandus.

Et hoc est illud, quod legibus et canonibus supra definitum est, ut in criminali videlicet causa ante civilem judicem nullus clericus producatur, nisi forte cum consensu episcopi sui; veluti, quando incorrigibiles inveniuntur, tunc detracto eis officio curiae tradendi sunt.

Unde Fabianus Papa ait ep. II. Episc. orientalibus : C. XXXI. Qui episcopo insidiatur semotus a clero curiae tradatur.

Statuimus, ut, si quis clericorum suis episcopis infestus aut insidiator fuerit, *eosque criminari voluerit, aut conspirator fuerit*, mox ante examinatum judicium submotus a clero curiae tradatur, cui diebus vitae suae deserviat, et infamis absque ulla restitutionis spe permaneat.

Gratian. Quia ergo iste non in criminali, sed in civili causa clericum ante civilem judicem produxit, non est judicandus transgressor canonum, nec est dicendus

pertraxisse reum ad judicem non suum, quia de civili causa non nisi judex civilis cognoscere debet.

III. Pars. § 1. Econtra ea, quae in actoris defensione dicta sunt, verisimilia quidem videntur, sed pondere carent.

Sacris enim canonibus et forensibus legibus tam in civili quam in criminali causa clericus ad civilem judicem pertrahendus negatur.

Unde in epist. I. Clementis ad Jacobum legitur: C. XXXII. Fratres apud presbyteros judicentur.

Si qui ex fratribus negotia habent inter se, apud cognitores saeculi non judicentur, sed apud presbyteros ecclesiae quicquid illud est dirimatur.

C. XXXIII. Nullus clericus propter aliquam causam intret curiam.

Item Silvester Papa in epilogo Concilii Romani.

Nullus clericus, vel diaconus, vel presbyter propter quam libet causam intret in curiam, nec ante judicem civilem causam dicere praesumat.

C. XXXIV. Ecclesiasticum, non forense judicium poenitens expetat.

Item Leo Papa ad Rusticum, epist. XC. al. XCII. c. 9.

Aliud quidem est debita juste reposcere, aliud propria perfectionis amore contemnere.

Sed illicitorum veniam postulantem oportet etiam a multis licitis abstinere, dicente Apostolo: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

Unde si quis poenitens habet causam, quam negligere forte non debeat, melius expetit ecclesiasticum quam forense judicium.

Gratian. Non ait propter criminalem tantum, sed generaliter propter quamlibet causam, tam civilem quam criminalem intelligens.

Unde Theodosius imperator: C. XXXV. Cuicunque licet sacrosanctae sedis antistitis judicium eligere.

Quicunque litem habens, sive *possessor sive* petitor fuerit, vel in initio litis vel decursis temporum curriculis, sive quum negotium peroratur, sive quum jam coeperit promi sententia, judicium elegerit sacrosanctae sedis antistitis, illico sine aliqua dubitatione, etiamsi alia pars refragatur, ad episcoporum judicium cum sermone litigantium dirigatur.

C. XXXVI. Item ibidem.

Omnes itaque causae, quae *vel* praetorio jure vel civili tractantur episcoporum sententiis terminatae perpetuo stabilitatis jure firmentur, nec ulterius liceat retractari negotium, quod episcoporum sententia deciderit.

§ 1. Testimonium etiam, ab uno licet episcopo perhibitum, omnes judices indubitanter accipiant, nec alius audiatur, quum testimonium episcopi a qualibet parte fuerit repromissum.

Illud *est* enim veritatis auctoritate firmatum, illud incorruptum, quod a sacrosancto homine conscientia mentis illibatae protulerit.

Hoc nos edicto salubri *aliquando censuimus, hoc perpetua lege*

firmamus, *malitiosa litium semina comprimentes*.

Gratian. Haec si quis antiquata contendat, quia in Justiniani codice non inveniuntur ita inserta, per Carolum renovata cognoscat, qui in suis Capitularibus, l. VI. c. 281., ait inter cetera:

C. XXXVII.

Volumus atque praecipimus, ut omnes ditioni nostrae *Deo auxiliante* subjecti, tam Romani quam Franci, Alemanni, Bavari, Burgundiones, Saxones, Thuringi, Frisones, Galli, Britones, Longobardi, Guascones, Beneventani, Gothi, Hispani, ceterique nobis subjecti omnes, quocunque videantur legis vinculo constricti vel consuetudinario more connexi

, hanc sententiam, quam ex sextodecimo Theodosii imperatoris libro, capitulo videlicet undecimo, ad interrogata Ablavii ducis illi et omnibus rescriptam sumsimus, et inter nostra capitula pro lege tenendam consultu omnium fidelium nostrorum, *tam clericorum quam laicorum*, posuimus, lege cuncti perpetua teneant, id est: Quicunque litem habens, sive *possessor sive* petitor fuerit, etc. [ ut supra ].

Item Gregorius lib.

XI. epist. 54. Joanni defensori eunti in Hispaniam monendo dicit: C. XXXVIII. Presbyter apud episcopum tantum judicari debet.

De pesona presbyteri hoc attendendum est, *quia*, si quam causam habuit, non ab alio tener. sed episcopus ipsius adiri debuit, sicut novella constitutio manifestat, quae loquitur de sanctissimis et Deo amabilibus, ac reverentissimis episcopis, clericis et monachis: Imp.

Justinianus Augustus Petro gloriosissimo praefecto praetorio .

Si quis contra aliquem clericum aut monachum, aut diaconissam, aut monastriam, aut ascetriam habeat aliquam actionem, doceat prius sanctissimum episcopum, cui horum unusquisque subjacet.

Ille vero causam

inter eos dijudicet.

Et si quidem utraque pars his, quae judicata sunt, non acquieverit, jubemus per loci judicem *haec* exsecutioni perfecte mandari etc. § 1. Ne vero objiciatur, quia de clerico hoc loquitur, non de presbytero, sciendum est, quia superius in eadem constitutione lib.

Cod. 1. legitur appellatione clericorum etiam presbyteros et diaconos contineri.

Verba autem legis ista sunt: Presbyteros autem et diaconos, *et subdiaconos,* cantores et lectores, quos omnes clericos appellamus, et reliqua.

C. XXXIX. Clericus clericum ad publica judicia non pertrahat.

Item Gregorius lib.

IX. epist. 32. Romano, Defensori Siciliae

Pervenit ad nos, quod si quis contra clericos quoslibet causam habeat, despectis eorum episcopis eosdem clericos *in* tuo facias judicio exhiberi.

Quod si ita est, *quia* valde constat esse incongruum, hac tibi auctoritate praecipimus, ut denuo hoc facere non praesumas; sed si quis contra quemlibet clericum causam habuerit, episcopum ipsius adeat, ut aut ipse cognoscat, aut certe ab eo judices deputentur, aut si forte ab arbitros eundum est, partes ad eligendos judices ab ipso exsecutio

deputata compellat.

Si quis vero clericus vel laicus contra episcopum causam habuerit, tunc te interponere debes, ut inter eos aut ipse cognoscas, aut certe te admonente sibi judices eligant.

Nam si sua unicuique episcopo jurisdictio non servatur, quid aliud agitur, nisi ut per nos, per quos ecclesiasticus custodiri debuit ordo, confundatur?

C. XL. A laicis judicibus clerici non sunt opprimendi.

Idem Januario, Episc.

Caralitano, lib.

III. ep. 26.

Fratris et coepiscopi nostri Felicis, et Cyriaci abbatis relatione cognovimus quod in insula Sardinia sacerdotes a laicis judicibus opprimantur, et fraternitatem tuam ministri sui despiciant, dumque solum simplicitati a vobis studetur, quantum

videmus disciplina negligitur.

C. XLI. Sacerdotes a regibus sunt honorandi, non judicandi.

Item Gregorius Mauricio Imperatori, lib.

IV. epist. 31.

Sacerdotibus autem non ex terrena potestate dominus noster citius indignetur, sed excellenti consideratione propter eum, cujus servi sunt, eis ita dominetur, ut etiam debitam reverentiam impendat.

Nam in divinis eloquiis sacerdotes aliquando Dii angeli vocantur.

Nam et per Moysen de eo, qui ad juramentum deducendus est, dicitur: Applica illum ad Deos, id est ad sacerdotes.

Et rursus scriptum est: Diis non detrahes, scilicet sacerdotibus.

Et Propheta ait: Labia sacerdotis custodiunt

scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia angelus Domini exercituum est.

Quid ergo mirum, si illos vestra pietas dignetur honorare, quibus in suo eloquio honorem tribuens, eos aut angelos, aut Deos ipse etiam appellat Deus?

§ 1. Ecclesiastica quoque historia testatur, quia quum piae memoriae Constantino principi scripto oblatae accusationes contra episcopos fuissent, libellos quidem accusationis accepit, et eosdem, qui accusati fuerant, episcopos convocans, in eorum conspectu

libellos quos acceperat, incendit, dicens: Vos Dii estis, a vero Deo constituti.

Ite, et inter vos causas vestras discutite, quia dignum non est ut judicemus Deos.

In qua *tamen* sententia sibi magis ex humilitate, quam illis aliquid praestitit ex reverentia impensa.

Ante eum quippe pagani in republica principes fuerunt, qui verum Deum nescientes deos ligneos et lapideos colebant, et tamen eorum sacerdotibus honorem maximum tribuebant.

Quid ergo mirum, si Christianus imperator veri Dei sacerdotes dignetur honorare, dum pagani, ut praediximus, principes honorem impendere sacerdotibus noverunt, qui Diis ligneis et lapideis serviebant?

§ 2. Haec ergo non tantum specialiter, quantum generaliter pro omnibus asserimus

sacerdotibus, quoniam adhuc nescimus quis in terribili judicio Dei qualis futurus sit.

Etenim Paulus egregius praedicator dicit: Nolite judicare ante tempus, donec veniat Dominus, et reliqua.

Nam sunt multa, quae de judicio illius homines ignorant, quia fortasse quae vos laudatis ille reprehendet, et quae vos reprehenditis ille laudabit.

C. XLII. Qua poena feriatur clericus clericum ad saecularia judicia pertrahens.

Item ex Concilio Milevitano .

Inolita praesumptio usque adeo illicitis ausibus aditum patefecit, ut clerici conclericos *suos*, relicto pontifice suo, ad judicia publica pertrahant.

Proinde statuimus hoc de cetero non praesumi.

Si quis hoc praesumserit facere, conventus et

causam perdat, et a communione efficiatur extraneus.

C. XLIII. Clericus apud civilem judicem judicari non debet.

Item ex Concilio Carthaginensi III. c. 9.

Placuit, ut quisquis episcoporum, presbyterorum et diaconorum, seu clericorum, quum in ecclesia ei crimen fuerit intentatum, vel civilis causa fuerit commota, si derelicto ecclesiastico judicio publicis judiciis purgari voluerit, etiamsi pro ipso

fuerit prolata sententia, locum suum amittat.

Et hoc in criminali actione.

In civili vero perdat quod evicit, si locum suum obtinere maluerit, siquidem ad eligendos judices inique de ecclesiae conconsortio judicat qui de universa ecclesia male sentiendo de judicio saeculari poscit auxilium, quum privatorum *Christianorum* causas Apostolus etiam ad ecclesiam deferri atque ibi determinari praecipiat.

C. XLIV. Clericus non accusetur, nisi ante ecclesiasticum judicem.

Item ex eodem .

De diversis ordinibus ecclesiae servientibus si quis in causam criminis incurrerit, et abnuerit judicium ecclesiasticum, debet periclitari.

C. XLV. Qui cum clerico litigium habet episcopum ipsius adeat.

Item constitutione LXXIV. c. 1.

Si quis cum clerico litigium habuerit, si quidem de causa pecuniaria, adeat prius episcopum, cujus judicio clericus suppositus est.

Ille enim sine damno et sine dilatione competentem finem liti impositurus est.

Sin autem noluerit episcopus litem dirimere, tunc ad civilem judicem disceptatio causae perveniat.

Ubi autem episcopus causam dirimere vult, sine scriptura omnia procedant, et diffinitiva sententia sine scriptis ab eo proferatur .

§ 1. Quod si de criminali causa litigium emerserit, tunc competentes judices in hac civitate, vel in provinciis interpellati, consentaneum

legibus terminum causae imponant, ita

tamen, ut disceptatio litis duorum mensium spatium non excedat, a litis contestatione numerandum.

Item: § 2.

[PALEA.]

« In criminalibus vero causis nunquam sine scriptura procedere debet.

»

Non aliter autem puniatur clericus, nisi obnoxius repertus sacerdotio nudatus fuerit ab episcopo suo vel clericatus honore.

Sin autem crimen ecclesiasticum est, tunc secundum canones ab episcopo suo causae examinatio et poena procedat, nullam communionem aliis judicibus in hujusmodi causis habentibus.

C. XLVI. Clericus adversus clericum negotium habens saecularia judicia non exerceat.

Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 9.

Si clericus adversus clericum habeat negotium, non relinquat suum episcopum et ad saecularia judicia non concurrat, sed prius negotium agitetur apud proprium episcopum; vel certe si fuerit negotium ipsius episcopi, apud arbitros ex utraque parte electos audiatur negotium.

Si quis vero contra haec fecerit, canonum subjaceat correptionibus.

§ 1. Et si clericus adversus suum vel alium episcopum habeat causam, apud audientiam synodi provinciae *ejus* conquiratur.

§ 2. Si vero contra ipsius provinciae metropolitanum episcopum episcopus sive clericus habeat controversiam, pergat ad ipsius dioecesis primatem, aut certe ad Constantinopolitanae regiae civitatis sedem, ut

eorum ibi negotium exquiratur.

C. XLVII. PALEA. Item ex Concilio Agathensi, c. 32 .

« Clericum nullus praesumat apud saecularem judicem episcopo non permittente pulsare.

Sed si pulsatus fuerit, non respondeat, nec proponat, nec audeat criminale negotium in judicio saeculari proponere.

»

Gratian. Ex his omnibus datur intelligi, quod clericus ad publica judicia nec in civili, nec in criminali causa est producendus, nisi forte civilem causam episcopus decidere noluerit, vel in criminali sui honoris cingulo eum nudaverit.

§ 1. Illud autem quod in epistola Clementis dictum est: Non cognitorem saecularium negotiorum te vult Deus esse, ex episcopali unctione intelligendum est.

Non enim

in episcopum ungitur, ut cognitor saecularium negotiorum resideat, sed ut procurator animarum et distributor spiritualium exsistat.

Prohibetur ergo saecularibus negotiis occupari, non ad tempus sequester fieri.

Vel saecularia judicia non de rebus saecularibus sed saecularium virorum intelligenda sunt.

Judicia de rebus saecularibus saecularia appellantur juxta illud Apostoli: Saecularia igitur judicia si habueritis, contemtibiles qui sunt in ecclesia constituite.

Judicia vero saecularium saecularia appellantur juxta illud Apostoli in epistola Clementis, quod ex subsequentibus datur intelligi, quum dicitur: Haec opera, quae tibi minus congruere diximus, exhibeant sibi invicem vacantes laici.

Prohibentur ergo

Clerici a cognitione negotiorum saecularium virorum, non saecularium causarum.

Negotia quippe clericorum, sive criminalia sive civilia fuerint, non nisi apud ecclesiasticum judicem ventilanda sunt.

Unde Hadrianus Papa c. 35: C. XLVIII. Non nisi in foro suo audiatur clericus.

Clericus sive laicus, si crimine aut lite pulsatus fuerit, non alibi quam in foro suo provocatus audiatur.

C. XLIX. De eodem.

Idem ibidem c. 40.

In clericorum causa hujusmodi forma servetur, ne quemquam eorum sententia a non suo judice dicta constringat.

Gratian. Res vero in litigio posita ante legitimum cognitionis eventum in nullam debet omnino transferri personam.

Unde Gelasius Papa Quingesio Episcopo: C. L. In nullam transferatur personam res in litigio posita ante cognitionis eventum.

Quia res in litigio posita in nullam transferri potest omnino personam, donec legitimae cognitionis eventu, cui potius debeatur, judiciaria disceptatione possit agnosci, ex eadem re quispiam non sinatur exigere pensiones, sed in eodem statu re eadem posita, in quo videtur (sicut dictum est) ante constituta, quisquis sibi putat quippiam posse competere, juridico pulset examine, praejudiciis omnibus inde submotis.

QUAESTIO II.

GRATIANUS.

Quod vero culpa illa suspensione digna sit, ex capitulo illo Milevitani concilii liquido constat.

Si enim communione privandus est qui clericum ad civilem judicem crediderit pertrahendum, multo magis suspensione dignus est qui sui episcopi judicium interpellantem ad judicium saeculare pertrahere non dubitavit.

QUAESTIO III.

GRATIANUS.

I Pars.

Sed ponatur, quod haec culpa suspensione digna non fuerit; quaeritur, utrum sit deponendus qui

officium contra prohibitionem episcopi celebrare ausus est?

Sed quod sententia episcopi, sive justa sive injusta fuerit, timenda sit, Gregorius homil.

XXVI, in evangelio testatur, dicens :

C. I. Timenda est sententia pastoris.

Sententia pastoris, sive justa sive injusta fuerit, timenda est.

C. II. A suo episcopo excommunicatus non est ab alio recipiendus.

Item ex Concilio Antiocheno, c. 6.

Si quis a proprio episcopo excommunicatus est, non eum prius ab aliis debere suscipi, nisi aut a suo fuerit receptus episcopo, aut concilio facto episcopis occurrat et respondeat, et si synodo satisfecerit

quod statuerit, sub alia sententia eum recipi.

Quod etiam circa laicos, et presbyteros, et diaconos, et omnes, qui in clero sunt, convenit observari.

C. III. Excommunicationis meretur sententiam qui excommunicatis communicat.

Item Nicolaus Papa ad Lotharium Regem in epistola, cujus initium: « Audito » .

Praecipue Gualdradae pellicis tuae et *jam* dudum a te repudiatae communionem declina; excommunicata est enim et usque ad praesentiam nostram ab omni Christianorum contubernio sequestrata.

Quamobrem cavendum est, ne cum ea pari mucrone percellaris sententiae, ac pro unius mulierculae passione vinctus et obligatus ad perenne traharis exitium.

Deterius quippe in populis praelati delinquunt, ac per hoc ipsi crudelius quam ceteri puniuntur, ut ait B. Gregorius: Scire, *enim* praelati debent, quia si perversa unquam perpetrant, tot mortibus digni sunt, quot ad subditos suos perditionis exempla transmittunt.

Unde necesse est, ut tanto se cautius a culpa custodiant, quanto per prava, quae faciunt, non soli moriuntur.

(Et infra: ) § 1. Ceterum praecave, ne quando nobis secundum Domini praeceptum duos aut tres testes adhibeamus, imo vero ne hoc

sanctae ecclesiae dicamus, et (quod non optamus) de cetero fias cunctis sicut ethnicus et publicanus.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Sardicensi, c. 17 .

Si episcopus *quis* forte iracundus (quod esse non debet) cito et aspere commoveatur adversus presbyterum sive diaconum *suum*, et exterminare eum de ecclesia voluerit, providendum est, ne innocens damnetur aut perdat communionem.

Et ideo habet potestatem is, qui abjectus est, ut episcopos finitimos interpellet, et causa ejus audiatur ac diligentius tractetur, *quia non oportet ei negari audientiam roganti.

Et* ille episcopus, qui *aut* juste aut injuste eum abjecit, patienter accipiat, ut

negotium discutiatur, *ut* vel probetur sententia ejus a plurimis, vel emendetur.

Tamen prius, quam diligenter et fideliter examinentur, eum, qui fuerit a communione separatus, ante cognitionem nullus *alius* debet praesumere ut communioni societ.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Carthaginensi II, c. 8.

Si quis presbyter ab episcopo suo correptus fuerit, debet utique apud vicinos episcopos conqueri,

ut ab ipsis ejus causa possit audiri, ac per ipsos suo episcopo reconciliari.

Quod nisi fecerit, sed superbia (quod absit!

) inflatus secernendum se ab episcopi sui communione duxerit, ac separatim cum aliquibus schisma faciens sacrificium Deo obtulerit, anathema habeatur et locum amittat.

At si querimoniam justam habuerit adversus episcopum, inquirendum est.

C. VI. De his qui damnati a synodo sacra ministeria contingunt Item ex Concilio Antiocheno, c. 4:

Si quis episcopus damnatus a synodo, vel presbyter aut diaconus a suo episcopo, ausi fuerint aliquid de ministerio sacro contingere, sive episcopus juxta praecedentem consuetudinem, sive

presbyter aut diaconus, nullo modo liceat ei, nec in alia synodo, restitutionis spem aut locum habere satisfactionis, sed et communicantes ei omnes abjici de ecclesia oportet, et maxime si postquam didicerint adversum memoratos prolatam fuisse sententiam, eisdem communicare tentaverint.

C. VII. Sine spe sit reconciliationis qui excommunicatis communicare praesumit.

Item ex Concilio Martini papae, c. 37:

Si quis episcopus in concilio excommunicatus fuerit, sive presbyter aut diaconus a suo episcopo, et post excommunicationem praesumpserit sive episcopus ille, aut presbyter aut diaconus facere oblationem, vel matutinum aut vespertinum sacrificium quasi in officio suo agere sicut prius, non liceat ei

nec in alio concilio spem reconciliationis habere, nec ultra recolligi, sed etiam eos, qui ei communicaverint, omnes ab ecclesia respui, maxime eos, qui sciebant eum esse dejectum.

Si autem permanserit turbans et concitans ecclesiam per forinsecam potestatem, oportet eum sicut seditionarium ab omni plebe expelli.

C. VIII. De episcopis, qui innocentes aut minimis causis culpabiles excommunicant.

Item ex Concilio Agathensi, c. 3:

Episcopi, si sacerdotali moderatione postposita innocentes aut minimis causis culpabiles excommunicare praesumserint, aut ad gratiam baptismatis festinantes fortasse recipere noluerint, a vicinis episcopis ejusdem provinciae literis moneantur, et si parere noluerint, communio illis usque ad

tempus synodi a reliquis episcopis denegetur, ne forte propter excommunicationis peccatum excommunicati longo tempore morte praeveniantur.

C. IX. De his qui tempore suae excommunicationis communicare praesumunt.

Item ex Concilio Africano :

Placuit universo concilio, ut qui excommunicatus fuerit pro suo neglectu, sive episcopus sive quilibet clericus, et tempore excommunicationis suae ante audientiam communicare praesumserit, ipse in se damnationis judicetur sententiam protulisse.

C. X. Deponantur episcopi, qui excommunicatis communicant.

Item Nicolaus Papa :

Teugualdum Treverensem et primatem Belgicae

provinciae, et Guntherium Agrippinae Coloniae archiepiscopos, nunc coram nobis et sancta synodo, sub gestorum insinuatione, qualiter causam Lotharii regis, et duarum mulierum ejus, Theibergae scilicet et Gualdradae, recognoverint et judicaverint, scriptum super hoc propriis manibus roboratum offerentes, nihil se plus vel minus aut aliter egisse ore proprio multis coram positis affirmantes, et sententiam, quam a sede apostolica in Engeltrudem uxorem Bosonis sanctissimus frater noster Mediolanensis archiepiscopus Thado et ceteri coepiscopi nostri petiverant emittendam, et nos divino succensi zelo sub anathematis attestatione canonice protuleramus, publice se viva voce violasse confitentes, in quibus omnibus invenimus eos apostolicas

atque canonicas sanctiones in pluribus excessisse, et aequitatis normam nequiter temerasse, omni judicamus sacerdotii officio manere penitus alienos, sancti Spiritus judicio et B. Petri per nos auctoritate episcopatus exutos regimine consistere definientes.

Praedictis autem depositis licentiam concedimus ecclesiam ingrediendi, et communicandi sicut laici, et loquendi suas utilitates, non autem turbas concitandi vel scandalum sollicitandi illis tribuimus facultatem.

Quantum autem ad episcopale ministerium specialiter pertinet, nulla eis sit licentia contingendi, sicut nos cum sancta synodo jam decrevisse constat.

C. XI. Clerici et laici, qui non obediunt episcopis, infames efficiuntur.

Item Clemens, epist. III omnibus coepiscopis.

Si autem vobis episcopis non obedierint omnes presbyteri, *diaconi, ac subdiaconi*, et reliqui clerici, omnesque principes tam majoris ordinis quam

inferioris, atque reliqui populi, non solum infames, sed et extorres a regno Dei et consortio fidelium, ac a liminibus sanctae Dei ecclesiae alieni erunt.

C. XII. In Christum peccat qui veritatis doctorem contristat.

Item Petrus in ordinatione Clementis:

Quicunque contristaverit doctorem veritatis peccat in Christum, et patrem omnium exacerbat Deum, propter quod et vita carebit.

C. XIII. Simulata virtutum affectione obedientia episcopo non denegetur.

Item Ambrosius lib.

II De officiis c. 24:

Si quis vero non obediat episcopo, extollere atque exaltare sese desiderans, quaerens etiam obumbrare merita episcopi simulata affectione doctrinae, aut

humilitatis, aut misericordiae, is a vero devius superbit, quoniam veritatis est ea regula, ut nihil facias commendandi tui causa, quo minor alius fiat, neque, si quid boni habeas, id ad deformationem alterius et vituperationem exerceas.

§ 1. Non defendas improbum, et sancta indigno committenda non arbitreris.

§ 2. Neque iterum arguas et impugnes eum, cujus crimen non deprehenderis.

C. XIV. Episcopo non obediens daemonum ore discerpitur.

Item Anterus Papa Episcopis Hispaniae:

Absit, ut quicquam sinistrum de his arbitremur, qui apostolico gradui succedentes Christi corpus sacro ore conficiunt, per quos nos *etiam* Christiani

sumus, qui claves regni coelorum habentes ante judicii diem judicant.

Veteri quidem lege habetur quicunque sacerdotibus non obtemperasset, aut extra castra positus lapidabatur a populo, aut

gladio cervice subjecta contemptum expiabat cruore.

Nunc vero inobediens spirituali animadversione truncatur, et ejectus ab ecclesia rabido daemonum ore discerpitur.

C. XV. Quibus papa est inimicus, his nec loqui debemus.

Item Petrus in ordinatione Clementis:

Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat, etc., ut supra in tractatu ordinandorum, ubi agitur de obedientia minorum erga majores.

C. XVI. Excommunicatus est qui excommunicatis communicat.

Item Fabianus Episcopus epist. I:

Sicut apostoli statuerunt dicentes: Cum excommunicatis

non est communicandum, et si quis cum excommunicatis aversando regulas scienter saltem in domo simul locutus fuerit vel oraverit, ille communione privetur.

C. XVII. De eodem Item Calixtus Papa epist. II c. 2:

Excommunicatos quoscunque a sacerdotibus nullus recipiat *aut rejiciat* ante utriusque partis justam excommunicationem, nec cum eis in oratione, aut cibo, aut potu, aut osculo communicet, nec Ave eis dicat, quia quicunque in his vel aliis prohibitis scienter excommunicatis communicaverit, juxta apostolorum institutionem et ipse simili excommunicationi subjacebit.

C. XVIII. De eodem.

Item Isidorus in regula monachorum, c. 18 .

Cum excommunicato neque orare, neque loqui

(nisi quae ad eandem excommunicationem pertinent) nec vesci liceat.

Si quis enim cum eo aut palam, aut absconse locutus fuerit, statim cum eo communem excommunicationis contrahet poenam.

C. XIX. De eodem.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 73:

Qui communicaverit vel oraverit cum excommunicato, si laicus est, excommunicetur; si clericus deponatur.

C. XX. Excommunicatorum nomina vicinis omnibus palam et publice annuntientur.

Item ex decreto Honorii Papae :

Curae sit omnibus episcopis, excommunicatorum omnino nomina tam episcopis vicinis, quam suis parochianis pariter indicare, eaque in celebri loco

posita prae foribus ecclesiae cunctis convenientibus inculcare, quatenus in utraque diligentia *et* excommunicatis ubique ecclesiasticus aditus excludatur, et excusationis causa omnibus auferatur.

II Pars.

Gratian. Verum hoc de nominatim excommunicatis intelligitur.

Excommunicationis enim poenam dupliciter subimus, et dum reatum incurrimus, et dum sententia notamur.

Unde Hieronymus in lib.

Jud. homil. II : C. XXI. Duobus modis aliquis satanae traditur.

Audi denique Apostolum dicentem de eo, qui peccaverat: Tradidi, inquit, hujusmodi hominem satanae in interitum carnis, ut spiritus salvus fiat.

Vides ergo quia non solum per apostolos suos

tradidit Deus delinquentes in manus inimicorum, sed et per eos, qui Ecclesiae praesident, et potestatem

habent non solum solvendi, sed etiam ligandi, traduntur peccatores in interitum carnis, quum pro delictis suis a Christi corpore separantur.

Et (ut mihi videtur) dupliciter etiam nunc traduntur homines de ecclesia in potestatem Zabuli.

Uno modo, quo superius diximus, quum delictum ejus manifestum sit ecclesiae, et per sacerdotes de ecclesia pellitur, ut notatus ab omnibus erubescat, et converso conveniat illi illud quod sequitur: ut spiritus salvus fiat in die Domini nostri Jesu Christi.

Alio autem modo quis traditur Zabulo, quum peccatum ejus manifestum non sit hominibus, Deus autem, qui videt in occulto, perspiciens ejus mentem et animam, vitiis ac passionibus servientem, et in corde ejus non se diligi, sed aut

avaritiam, aut libidinem, aut jactantiam, aut alia hujusmodi: istum talem ipse Dominus tradit satanae.

Quomodo eum tradit satanae?

Discedit a mente ejus, et avertit se, et refugit a cogitationibus ejus malis et desideriis indignis, et relinquit domum cordis ejus vacuam.

Gratian. Quum ergo per sententiam quis nominatus fuerit, cum eo communicare non debemus.

Quum autem solo reatu occulte excommnuicationis contraxerit poenam, non est ab ejus communione cessandum.

Unde Dominus in evangelio tunc demum peccatorem dixit habendum sicut ethnicum et publicanum, quum ecclesiam audire contempserit.

Apostolus quoque non ait: Si quis frater est fornicator,

sed: si quis frater nominatur fornicator, etc., sententiae nominationem intelligens.

Hinc etiam Urbanus papa II Guitmundo episcopo: Sane quod super Richardo.

Require in causa: Quidam episcopus in haeresim lapsus.

Hinc etiam Christus in evangelio zizania dixit esse toleranda usque ad messem.

Hinc etiam Hieronymus: C. XXII. Mali a bonis penitus separari non possunt.

Nolite recedere a Domino in hodierno die, hoc est donec saeculum stat; ostendat ergo mihi, quomodo Hiebusaeus, donec saeculum stat, habitet cum filiis Juda in Hierusalem, quippe quum ne ipsi quidem filii Juda habitent in Jerusalem.

Ideo ergo nec istud. verum esse poterit, quod Hiebusaei cum Judaeis habitent in Jerusalem, quandoquidem ne ipsi quidem habitant in ea.

Sed nos intelligamus haec spiritualiter, assumentes evangelii parabolam, quae dicit de zizaniis: Sinite utraque crescere, ne forte, quum vultis eradicare zizania, eradicetis simul cum ipsis etiam triticum.

Et infra: § 1. Audi ergo scripturam dicentem, quia non potuerunt filii Juda disperdere Hiebusaeos, sed habitaverunt cum ipsis usque in hodiernum diem in Hierusalem.

Unde deprecor vos, qui fideles estis, ut ita vitam vestram et conversationem servetis, ne in aliquo vel ipsi scandalum patiamini, vel aliis scandalum faciatis: sed sit vobis summi studii summaeque cautelae, ne quis in hanc sanctam

congregationem *vestram* pollutus introeat, ne quis Hiebusaeus habitet vobiscum.

Vides ergo, quia dicit scriptura, quod non potuerunt ejicere filii Juda Hiebusaeos de Hierusalem.

Hiebusaeus autem interpretatur conculcatio.

Ergo, quia non possumus ejicere istos, qui nos conculcant, eos saltem, quos possumus, quorum peccata manifesta sunt, ejiciamus.

Ubi enim peccatum non est evidens, ejicere de ecclesia neminem possumus, ne forte eradicantes zizania eradicemus simul cum ipsis etiam triticum.

Movet me tamen quod dixit, quia non potuerunt ejicere Hiebusaeos, id est eos qui interpretantur conculcatio.

Et ideo videamus qui sunt in ecclesia conculcantes.

Illi

sine dubio, de quibus dicit Dominus in evangeliis: Nolite mittere sanctum canibus, neque margaritas *vestras* ante porcos, ne forte conculcent eas pedibus suis, et conversi elidant vos.

Iste est ergo Hiebusaeus conculcatio, qui indigni audiunt verbum Dei, et, quum audierint, neque ut infideles discedunt, neque permanent ut fideles, sed percepta mysteriorum notitia, et fidei nostrae secretioribus scrutatis, conversi postmodum impugnant nos, et contradictionibus suis corda nostra dirumpunt, conculcantes verbi dominici margaritas, et ornamenta fidei maculantes.

De istis ergo dicitur, quia non potuerunt filii Juda ejicere Hiebusaeum de Hierusalem usque in hodiernum diem.

C. XXIII. Porcis et canibus sancta non sunt committenda.

Item idem super duodecim Prophetas.

Quando ergo vir ecclesiasticus, et prudens, atque intelligens, multas impietates in ea, quae vocatur domus Dei, esse cognoverit, et non solum multas, sed et fortes, et quae opprimere possint justitiam, et in tantum doctorum rabiem processisse, ut accipiant pretium in judicio, et omnia pro muneribus faciant, pauperes *quoque* devitent in portis, et audire contemnant, taceat in illo tempore, ne det sanctum canibus, et ne mittat margaritas ante porcos, qui conversi conculcent eas; et imitetur Hieremiam dicentem: Solus sedebam, quia amaritudine repletus sum, *et illud in Psalmo:

Singulariter sum ego, donec transeam *.

C. XXIV. Cum pagano comedere, sed cum excommunicato minime licet.

Item Joannes Chrysostomus, hom.

XXV. ad cap. 11, epist. ad Hebraeos:

Ad mensam quippe paganorum si volueris ire, sine ulla prohibitione permittimus.

Et infra.

§ 1. Si enim quis frater, inquit, nominatur inter vos.

Fratrem in hoc loco omnem fidelem simpliciter intellige, non monachum tantum.

Quid autem est quod facit fraternitatem, nisi lavacrum regenerationis, quod facit posse vocari Deum patrem?

Et infra: § 2. Si quis, inquit, nominatus fuerit frater fornicator, aut avarus, aut ebriosus, cum hujusmodi nec cibum sumere.

Quum autem de paganis

ageret, non ita, sed: Si quis vos vocaverit ex infidelibus (paganos significans), et vultis ire, omne quod apponitur vobis comedite.

Si quis frater

nominatur ebriosus, etc. O quanta integritas!

Nos *autem* non solum non fugimus ebriosos, sed etiam imus ad eos, participantes cum eis.

Gratian. Evidenter itaque ex praemissis apparet quod eorum communionem vitare non cogimur qui sententia notati non sunt.

Sed ipsius sententiae notatio multipliciter intelligitur.

§ 1. Aliquando enim arcetur quis a liminibus ecclesiae et a communione corporis et sanguinis Christi, vel teste conscientia, juxta illud Apostoli: Probet se homo, et sic de pane illo edat et de calice bibat, quia qui indigne manducat et bibit, judicium sibi manducat et bibit.

Item illud Prosperi: Facilius sibi Deum placabunt, etc., require infra causa XXXIII.

Maleficiis impeditus, quaest.

1. de poenitentia; vel sententia

ecclesiastica, sicut poenitentes, quibus tempore praefinito beneficium reconciliationis impenditur.

Haec sententia excommunicatio vocatur, quia a communione corporis et sanguinis Christi notatum prohibet, sicut et Adam ab esu ligni vitae excommunicatus est, Domino dicente: Videte, ne forte sumatis de ligno vitae.

Qua sententia non separatur quis a consortio fidelium.

Est et alia sententia, quae anathema vocatur, qua quisque separatur a consortio fidelium, de qua supra: Cum excommunicatis nolite communicare.

§ 2. Hanc distinctionem licet cuique advertere ex auctoritate Joannis Papae: Engeltrudam uxorem Bosonis, etc. Require supra in causa: Quidam episcopus a propria sede dejectus.

Item ex auctoritate

ejusdem: Si quis domum Dei violaverit, etc. Require infra in causa XVII.

Quidam presbyter infirmitate gravatus.

Item ex auctoritate Silvestri

papae: Praesenti decreto censemus, etc. Require supra in causa: In infamia cujusdam episcopi.

§ 3. Juxta igitur hanc distinctionem intelligenda est illa auctoritas Innocentii papae II: Si quis suadente diabolo, etc., ut infra in causa: Quidam presbyter, ut juxta etymologiam vocabuli anathemati, id est separationi, subjaceat qui in edictum illud inciderit, qui a corpore et sanguine Christi et ab ingressu ecclesiae se alienum facit, qui impias manus in clericum injicere ausus fuerit; qui etiam a nullo episcoporum absolvi, id est more poenitentium reconciliari, poterit, nisi primum apostolico conspectui se repraesentare curaverit.

§ 4. Illud autem Petri de Clemente: Si inimicus est iste Clemens, etc., de sententia notatis intelligendum est, sicut et illud Urbani: Quibus

episcopi non communicant, etc., ut infra in eadem causa.

Ceterum falsum esset illud Vasensis concilii II: Si tantum episcopus alieni sceleris se conscium novit.

Item et illud: Placuit, ut si quando episcopus, etc., require supra in causa: Duo fornicatores et infamia notati.

C. XXV. Communicare non licet iis, qui excommunicatis communicant.

Item Gregorius clero et populo Salonitano :

Rogo, *hortor* et moneo, *ut a prohibitae vos communionis consortio per omnia suspendatis,* ne cuiquam sacerdoti, suprascripto Maximo communicanti, contra animam suam quisquam vestrum communicare praesumat.

C. XXVI. Nullus clericorum vel laicorum ad domum excommunicati accedat.

Item ex Concilio Toletano I, c. 15.

Si quis laicus abstinetur, *ad hunc vel* ad domum ejus vel clericorum vel religiosorum nullus accedat.

Similiter et clericus si abstinetur, a clericis devitetur.

Si quis cum illo colloqui aut convivari

fuerit deprehensus, etiam ipse abstineatur.

Sed hoc pertineat ad eos clericos, qui ejusdem episcopi sunt, et ad omnes, qui commoniti fuerint de eo, qui abstinetur, sive laico quolibet sive clerico.

III Pars.

Gratian. Sed hoc specialiter in his, qui excommunicatis nominatim communicant.

Unde Urbanus: Sane quod super Richardo, etc., infra in causa: Quidam episcopus in haeresim lapsus.

Item Nicolaus papa in cap. Excellentissimus rex Carolus, etc., infra, circa finem hujus causae.

C. XXVII. Sententia pastoris timenda est, licet injuste liget.

Item Urbanus omnibus Episcopis, c. 5.

Quibus episcopi non communicant non communicetis, et quos ejecerint non recipiatis.

Valde enim

est timenda sententia episcopi, licet injuste liget.

C. XXVIII. Excommunicationis contrahit poenam qui excommunicatis communicat.

Item ex VIII Synodo :

Si quis frater aut palam, aut absconse cum excommunicato fuerit locutus, aut junctus communione, statim cum excommunicationis contrahat poenam.

C. XXIX. De eodem.

Item ex Concilio Carthaginensi II, c. 7

Qui merito facinorum suorum ab ecclesia pulsi sunt, si ab aliquo episcopo, aut presbytero, vel clerico fuerint in communione suscepti, etiam ipse pari cum eis crimine teneatur obnoxius, refugiens

sui episcopi regulare judicium.

C. XXX. Qui sententiam episcopi putat esse injustam recurrat ad synodum.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 66:

Clericus, qui episcopi circa se districtionem injustam putat, recurrat ad synodum.

C. XXXI. Vincula ecclesiastica non sunt contemnenda.

Item Joannes Chrysostomus, homil.

IV. c. 2, epist. ad Hebraeos.

Nemo contemnat vincula ecclesiastica.

Non enim homo est qui ligat, sed Christus, qui *nobis* hanc potestatem dedit, et dominos fecit homines tanti honoris.

C. XXXII. Satanae traditur qui ab ecclesia excommunicatur.

Item Augustinus de verbis Apostoli, serm.

LXVIII :

Omnis Christianus, dilectissimi, qui a sacerdotibus excommunicatur, satanae traditur: quomodo?

scilicet, quia extra ecclesiam diabolus est, sicut in ecclesia Christus, ac per hoc quasi diabolo traditur

qui ab ecclesiastica communione removetur.

Unde illos, quos tunc Apostolus satanae esse traditos praedicat, excommunicatos a se esse demonstrat.

C. XXXIII. De eodem.

Idem tractatu XXVII ad cap. 6 Joannis.

Nihil sic debet formidare Christianus quam separari a corpore Christi.

Si enim separatur a corpore Christi, non est membrum ejus.

Si non est membrum ejus, non vegetatur spiritu ejus.

Quisquis autem, inquit Apostolus, spiritum Christi non habet, hic non est ejus.

Gratian. Item Hieronymus : Quorum remiseritis peccata, etc., id est, quibus ecclesiam interdixeritis, nisi reconciliati per satisfactionem fuerint, ipsis janua regni coelestis clausa erit.

C. XXXIV. Vicini episcopi audiant eos, qui de judiciis episcoporum suorum queruntur.

Item ex Concilio Milevitano, c. 22 .

Presbyteri, diaconi, vel ceteri inferiores clerici, in causis, quas habuerint, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos audiant, et inter eos quidquid est finiant, adhibiti ab eis ex consensu episcoporum suorum.

Quod si *et* ab eis provocandum putaverint, non provocent nisi

ad Africana concilia, vel ad primates provinciarum suarum.

Ad transmarina autem qui putaverit appellandum, a nullo intra Africam in communione suscipiatur.

C. XXXV. Injusta episcoporum damnatio irrita esse censetur.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 28:

Irritam esse injustam episcoporum damnationem, et idcirco a synodo retractandam.

C. XXXVI. Qui causae suae adesse et innocentiam suam asserere voluerit, intra annum excommunicationis hoc faciat.

Item ex Concilio Carthaginensi V, c. 12:

Rursus constitutum est, ut quoties clericis convictis vel confessis in aliquo crimine, vel propter eorum, quorum verecundiae parcitur, vel propter

ecclesiae opprobrium, aut insolentem insultationem haereticorum atque gentilium, si forte causae suae adesse voluerint et innocentiam suam asserere, intra annum excommunicationis hoc faciant.

Si vero intra annum causam suam purgare contempserint, nulla eorum vox *postea* penitus audiatur.

C. XXXVII. Audientiam sibi negat qui excommunicationis suae causam agere intra annum differt.

Item Gelasius

Quicunque intra anni spatium civiliter sive publice causam suam coram suis excommunicatoribus non peregerint, ipsi sibi aditum audientiae clausisse videantur.

Quod si obstinato animo sine communione defuncti fuerint, nos, eorum causam juxta B. Leonis praedecessoris nostri sententiam

divino judicio reservantes, quibus vivis non communicavimus nec mortuis communicare debemus.

C. XXXVIII. PALEA.

« Qui vero excommunicato scienter communicaverit, et amodo saltem in domo simul oraverit, atque latebras quo minus ad satisfactionem perducatur praebuerit, donec ab excommunicatore poenitentiam accipiat, corporis et sanguinis

Domini communione privatum se esse cognoscat.

»

C. XXXIX. Tardius recipiatur ad veniam qui sacerdote jubente de ecclesia exire contemnit.

Item ex Concilio Ilerdensi, c. 10:

Qui jubente sacerdote pro qualicunque culpa ab ecclesia exire contemserit, pro noxa contumaciae tardius recipiatur ad veniam.

Gratian. Sed quaeritur, si ante damnati absolutionem episcopum mori contigerit, utrum damnatus postea valeat absolvi?

De his ita statutum est in Concilio Epaunensi, c. 28: C. XL. A successore solvatur qui post mortem episcopi remanet ligatus.

Si episcopus ante damnati absolutionem obitu rapiatur, correctum aut poenitentem successori licebit absolvere.

Gratian. Praemissis auctoritatibus, quibus injustae sententiae usque ad examinationem utriusque partis parere jubemur, ita respondetur: Gregorius non dicit sententiam injuste latam esse servandam, sed timendam, sicut et Urbanus.

Timenda est ergo, id est non ex superbia contemnenda.

Reliquae vero auctoritates de excommunicatis loquuntur, qui vel vocati ad synodum venire contempserunt, vel calliditatibus adversantium occurrere nescientes injustam sententiam a judice reportaverunt, vel qui, neglectu suae vitae sinistram de se opinionem nasci permittentes, sententiam in se exceperunt.

Hos siquidem solos excommunicationis

sententia ferire licet.

Unde in Meldensi Concilio, c. 56: C. XLI. Quibus culpis exigentibus aliquis sit communione privandus.

Nemo episcoporum quemlibet sine certa et manifesta peccati causa communione privet ecclesiastica.

Sub anathemate autem sine conscientia archiepiscopi, aut coepiscoporum nullum praesumat ponere, nisi unde canonica docet auctoritas,

quia anathema est aeternae mortis damnatio, et non nisi pro mortali debet imponi crimine, et illi, qui aliter non potuerit corrigi.

C. XLII. Pro paucis et levibus causis nullus communione privetur.

Item ex Concilio Arvernensi :

Nullus sacerdotum quemquam rectae fidei hominem pro parvis et levibus causis a communione suspendat, praeter eas culpas, pro quibus antiqui patres arceri ab ecclesia jusserunt committentes.

C. XLIII. Pro his tribus criminibus quilibet communione privetur.

Item ex Concilio Triburiensi:

Certum est, pro his tribus criminibus aliquem excommunicari debere, quum ad synodum canonice

vocatus venire contemnit, aut si post, quam illuc venerit, sacerdotalibus respuit obedire praeceptis, aut si ante finitam causae suae examinationem a synodo abire praesumit.

IV Pars.

Gratian. De his, inquam, et hujusmodi praemissae auctoritates loquuntur, non de injuste suspensis.

Quod autem injustae sententiae parendum non sit, multis auctoritatibus probatur.

Quarum prima est illa Hieronymi super Matthaeum libro III :

C. XLIV. Sententia pastoris reum vel innocentem non constituit vel facit.

Quomodo sacerdos mundum leprosum non facit, sic episcopus vel presbyter non alligat eos, qui insontes sunt, nec solvit noxios, sed pro officio suo

quum peccatorum varietates audierit, scit qui ligandus sit, qui solvendus.

C. XLV. De eodem.

PALEA. Item Augustinus super Matthaeum:

« Ridiculum est, ut eum mundum esse dicamus, qui vinculis peccatorum suorum ligatus est, propter hoc solum, quod episcopus dicitur habere hujusmodi potestatem, ut soluti ab eo soluti

sint in coelo, et ligati in terris ligati sint in coelo.

Sit ergo irreprehensibilis qui alterum ligat aut solvit.

»

C. XLVI. Non est petenda absolutio, quum inique fertur sententia.

Item Gelasius papa episcopis orientalibus de damnatione Dioscori .

Cui est illata sententia deponat errorem, et vacua est; sed si injusta est, tanto eam curare non debet, quanto apud Deum et ecclesiam ejus neminem potest iniqua gravare sententia.

Ita ergo ea se non absolvi desideret, qua se nullatenus perspicit obligatum.

C. XLVII. Deus non nocet, nec nocere aliquem patitur injuste.

Item Augustinus de summo bono.

Secundum catholicam fidem, *et sanam doctrinam et intelligentibus perspicuam veritatem*, nec naturae Dei nocere potest quisquam, nec natura Dei nocere injuste cuiquam, vel nocere injuste patitur quemquam.

Qui enim nocet (ait Apostolus) recipiet illud quod nocuit.

C. XLVIII. Injusta vincula dirumpit justitia.

Idem sermone 16 de verbis Domini.

Coepisti habere fratrem tuum tanquam publicanum: ligas illum in terra, sed ut juste alliges vide.

Nam injusta vincula dirumpit justitia.

*Quum autem correxeris, et concordaveris, cum fratre tuo, solvisti illum in terra;* quum solveris in terra, solutus erit *et* in coelo.

C. XLIX. Temeritas judicandi non ei, qui judicatur, sed judici nocet.

Idem de sermone Domini in monte, l. II, c. 29.

Temerarium judicium plerumque nihil nocet ei, de quo temere judicatur.

Ei autem, qui temere judicat, ipsa temeritas necesse est ut noceat.

C. L. Non obest homini injusta sententia.

Idem ad Clerum Hipponensem epist. CXXXVII.

Quid obest homini, quod ex illa tabula non vult

eum recitari humana ignorantia, si de libro vivorum non eum delet iniqua conscientia?

C. LI. De eodem.

Idem in libro contra Secundinum Manichaeum, c. 1.

Senti de Augustino quidquid libet: sola me in oculis Dei conscientia non accuset.

C. LII. Quos conscientia justificat, aliorum maledicta non timeant.

Item Gregorius Constantino, Mediolanensi Episcopo, lib.

VI, epist. 14.

In cunctis, quae in hac vita adversa proveniunt, sola est, sicut nostis, omnipotentis Dei districtio pensanda, atque ad cor semper proprium recurrendum, ut nullius *nos* ibi lingua implicet, ubi conscientia non accusat.

Quem enim conscientia

defendit, *et* inter accusationes liber est, et liber *vel* sine accusatione esse non potest, si sola, quae interius addicit, conscientia accuset.

De vestra igitur sanctitate absit a Christianorum judicio ea, quae maledicorum hominum rumoribus conficta credimus, in qualicunque modulo suspicionis adduci, quia ex sacri eloquii testimonio tenemus, ut majora mala quum forsitan dicuntur, nisi probata credi non debeant, sed probata citius ulcisci.

Et infra: § 1. Haec igitur dixi, ut nimiae esse levitatis ostenderem, si quis mala gravia credere studeat, quae probari non possunt.

Unde sanctitas vestra debet mentem suam a maledicorum hominum rumoribus atque obtrectatione

disjungere, et sola quae aeternae vitae sunt atque ad utilitatem subditorum proficiunt cogitare.

C. LIII. Frustra damnatur ab homine quem Deus justificat.

Item Augustinus in Psal. XXXVI, concione 3, ad vers.

Nec damnabit eum.

Et si ad tempus damnaris ab homine, et si dixit sententiam proconsul in Cyprianum, alia est sella terrena, aliud tribunal coelorum.

Ab inferiore accepit sententiam, a superiore coronam.

C. LIV. Idem in Psal. XXXVII, ad vers.

Quoniam in te speravi.

Custodi intus innocentiam tuam, ubi nemo opprimit causam tuam.

Praevalebit in te falsum testimonium, sed apud homines.

Numquid apud Deum valebit, ubi causa tua dicenda est?

Quando Deus judex erit, alius testis quam conscientia tua non erit.

Inter justum judicem et conscientiam tuam noli timere nisi causam tuam.

C. LV. Non hominum linguas, sed conscientias curare debemus.

Item Gregorius Papa Palladio presbytero, lib.

VIII, epist. 45.

Inter verba laudantium sive vituperantium ad mentem semper recurrendum est, et si in ea non invenitur bonum quod de nobis dicitur, magnam tristitiam generare debet; et rursum si in ea non invenitur malum, quod de nobis homines loquuntur, in magnam debemus laetitiam prosilire.

Quid enim, si homines laudent, *et conscientia nos accuset?

aut quae debet esse tristitia, si omnes accusent, et sola* conscientia liberos nos esse demonstret?

Habemus Paulum dicentem: Gloria nostra haec est, testimonium conscientiae nostrae.

Job quoque dicit: Ecce in coelo testis meus.

Si ergo est nobis testis in coelo, testis in corde, dimittamus stultos foris loqui quod volunt.

§ 1. Quid aliud detrahentes faciunt, nisi in pulverem sufflant, atque in oculos suos terram excitant, ut unde plus detractionis perflant, inde magis nihil veritatis videant?

Vocandi tamen etiam sunt ipsi et tranquille admonendi, eisque satisfieri modis omnibus debet, scientes quid de Judaeis veritas dicit: Ne forte scandalizemus eos.

Si autem satisfieri sibi ex veritate noluerint, habes consolationem, quam in *sancto* evangelio conspicias.

Quum enim Domino dictum fuisset: Scis, quia Pharisaei audito verbo hoc scandalizati sunt?

Respondit: Sinite illos, caeci sunt et duces caecorum.

Paulus quoque apostolus admonet, dicens: Si fieri potest, quod ex vobis est,

cum omnibus hominibus pacem habentes.

Dicturus

*quippe*, cum omnibus pacem habentes, *quia* hoc dificile esse prospexit, praemisit: si fieri potest.

Sed *tamen* adjunxit, quod possit fieri, quum dixit, quod ex vobis est: quia si nos in mente caritatem erga odientes servare cupimus, etsi illi nobiscum pacem non habent, nos tamen cum illis sine dubio habemus.

Gratian. Hoc inter eos observandum est, qui parati sunt suspicari quod non vident, parati semper reprehendere, nunquam imitari.

Apud alios autem conscientia est necessaria nobis, fama illis.

Unde Augustinus lib. de bono viduit. c. 22. C. LVI. Conscientia nobis, et fama proximis est necessaria.

Non sunt audiendi, sive viri sancti sive feminae,

quando reprehensa in aliquo negligentia *sua*, per quam fit ut in malam veniant suspicionem, unde suam vitam longe abesse sciunt, dicunt sibi coram Deo sufficere conscientiam, existimationem hominum non solum impudenter, verum etiam crudeliter contemnentes, quum occidant animas aliorum, sive blasphemantium viam Dei, (quibus secundum suam suspicionem quasi turpis, quae casta est, displicet vita sanctorum), sive etiam cum excusatione imitantium non quod vident, sed quod putant.

Proinde quisquis a criminibus flagitiorum atque facinorum vitam suam custodit, sibi benefacit; quisquis autem etiam famam, et in alios misericors est.

Nobis enim necessaria est vita nostra, aliis fama nostra.

C. LVII. Apud Deum maledicitur qui moribus dissonam profert sententiam.

Item Hieronymus super epist. Pauli ad Philemonem .

Si quis dixerit justum injustum, et injustum justum, abominabilis uterque apud Deum est.

Similiter qui sanctum dicit *esse* non sanctum, et rursum non sanctum asserit sanctum, abominabilis apud Deum est.

C. LVIII. Christum violat qui sanctum non sanctum, vel non sanctum sanctum esse crediderit.

Idem ibidem paulo superius.

Si quis hominem, qui sanctus non est, sanctum esse crediderit, et Dei eum junxerit societati,

Christum violat, cujus *corporis omnes* membra

sumus.

Et infra: § I. Omnes credentes secundum Apostolum Christi corpus efficiuntur.

Qui in Christi corpore errat et labitur, asserens membrum ejus *vel* sanctum esse, quum non sit, vel non sanctum esse, quum sit, vide quali crimini obnoxius fiat: Vae (ait Isaias) qui dicunt dulce amarum, et amarum dulce, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras.

Dulce puto esse sanctimoniam; amarum quod sanctimoniae contrarium est.

C. LIX. Aeternum vae maledictionis inveniet qui bonos malos, et malos bonos dixerit.

Item Isaias, c. 5:

Vae, qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras.

Et paulo superius: § 1. Propterea captivus ductus est

populus meus, quia non habuit scientiam, et nobiles ejus interierunt fame, et multitudo ejus siti exaruit.

Propterea dilatavit infernus animam suam, et aperuit os suum absque ullo termino, et descenderunt fortes ejus, et populus ejus, et sublimes gloriosique ejus ad eum, et incurvabitur homo, et humiliabitur vir, et oculi sublimium deprimentur, et exaltabitur Dominus exercituum in judicio, et Deus sanctus sanctificabitur in justitia.

C. LX. Ligandi solvendique potestate se privat qui hanc injuste exercet.

Item Gregorius homil.

XXVI in Evang.

:

Ipse ligandi atque solvendi potestate se privat qui hanc pro suis voluntatibus, et non *pro* subjectorum moribus exercet.

C. LXI. De eodem.

Idem ibidem paulo inferius

Judicare de subditis digne nequeunt qui in subditorum causis sua vel odia, vel gratiam sequuntur.

C. LXII. Non est vera praesidentis absolutio, nisi sequatur arbitrium interni judicis.

Idem ibidem paulo inferius:

Tunc vera est absolutio praesidentis, quum interni sequitur arbitrium judicis.

Quod bene quatriduani mortui resuscitatio illa significat, quae videlicet demonstrat, quia prius mortuum Dominus suscitavit et vivificavit, dicens: Lazare, veni foras, et postmodum is, qui vivens fuerat,

egressus a discipulis est solutus, sicut scriptum est.

C. LXIII. Privilegio meretur exui qui eodem abutitur.

Idem in Regesto :

Privilegium omnino meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate.

C. LXIV. Is, in quem canonica non fertur sententia, poenam non debet ferre canonicam.

Item Gregorius Antonio Subdiacono, lib.

II, Indict.

XI, epist. 9:

Non debet is poenam sustinere canonicam, in cujus damnatione non est canonica prolata sententia.

Gratian. Ex his datur intelligi, quod injusta sententia nullum alligat apud Deum, nec apud ecclesiam

ejus aliquis gravatur iniqua sententia, sicut ex Gelasii capite habetur.

Non ergo ab ejus communione abstinendum est, nec ei ab officio cessandum, in quem cognoscitur iniqua prolata sententia.

Cur ergo capitula Carthaginensis et Africani, atque aliorum conciliorum prohibent injuste damnatum in communione recipi ante judicii examinationem?

Cur et illud in Concilio Maguntinensi statutum est :

C. LXV. Qui damnatur a synodo quomodo in secunda innocens reparetur.

Episcopus, presbyter aut diaconus a gradu suo injuste dejectus, si in secunda synodo innocens reperiatur, non potest esse quod fuerat, nisi gradus amissos recipiat coram altari de manibus episcoporum:

si episcopus est, orarium, annulum et baculum; si presbyter, orarium et planetam; si diaconus, orarium et albam; si subdiaconus, patenam et calicem.

Sic et reliqui gradus in reparatione sua recipiant ea quae, quum ordinarentur, perceperant.

V Pars.

Gratian. Si ergo injuste dejecti nec etiam per episcopos reparari possunt, nisi de manibus eorum recipiant quae amiserant: quomodo sua auctoritate cuique licet injuste ligatis communicare, et eis, non petita absolutione, sua celebrare officia, sicut Gelasius videtur sentire?

Ad hoc respondendum est, quod sententia aliquando est injusta ex animo proferentis, justa vero ex ordine et causa; aliquando est

justa ex animo et causa, sed non ex ordine; aliquando justa ex animo et ordine, sed non ex causa.

Quum autem ex causa injusta fuerit, aliquando nullum in eo omnino, qui accusatur, delictum est, quod sit damnatione dignum: aliquando non est in illud, supra quod fertur sententia, sed ex alio notandus est.

Ex animo est injusta, quum aliquis servata integritate judiciarii ordinis in adulterum vel in quemlibet criminosum non amore justitiae, sed livore odii, vel pretio, aut favore adversariorum inductus sententiam profert.

Unde Beda super epistolam Jacobi ait: Ira enim viri justitiam Dei non operatur: quia qui iratus in aliquem sententiam profert, etsi ille quantum ad se justam reportet sententiam, iste tamen, qui non amore justitiae, sed livore odii in eum sententiam dedit,

justitiam Dei, in quem perturbatio non cadit, non imitatur.

C. LXVI. Sententia justitiae non est pro praemio ferenda.

Item Gregorius :

Qui recte judicat, et praemium *inde* remunerationis exspectat, fraudem in Deum perpetrat, quia justitiam, quam gratis impertiri debuit, acceptione pecuniae vendit.

Bonis male utuntur qui juste pro temporali lucro judicant.

Tales quippe ad veritatem non justitiae defensio, sed amor praemii provocat; quibus si spes nummi subtrahitur, confestim a justitiae defensione recedunt: Acceptio nummorum praevaricatio veritatis est.

Unde et pro justo dicitur: Qui excutit manus suas ab omni munere,

iste in excelsis habitabit.

C. LXVII. In praepositorum operibus sibi totum ratio vendicet.

Item Gregorius lib.

VIII, ep. 12 ad Guidiscalcum:

Illa praepositorum sollicitudo utilis est, illa est cautela laudabilis, in qua totum ratio agit, et furor sibi nihil vendicat.

Restringenda sub ratione potestas est, nec quicquam agendum prius, quam concitata ad tranquillitatem mens redeat.

Nam commotionis tempore justum omne putat quod fecerit.

C. LXVIII. Graviter delinquit qui ex ira sententiam profert.

Item Ambrosius libro de sancto Josepho, c. 13:

Ira saepe etiam innocentes in crimen adducit,

quia, dum justo amplius irascimur, et volumus alienum coercere peccatum, graviora peccata committimus.

Ideo Apostolus ait: Non vos *ipsos* vendicantes, carissimi; sed date locum irae; hoc est declinemus eam, ne nos illa corripiat.

Unde Dominus Jesus, dimittens ad evangelizandum discipulos, misit eos sine auro, sine argento, sine pecunia, sine virga, *id est*, ut et incentiva litis et instrumenta eriperet ultionis.

C. LXIX. Ratio debet corrigere quod furore promulgatum est.

Item ex lib.

XI ecclesiast, Historiae Rufini, c. 18

Quum apud Thessalonicam, seditione exorta, quidam vir ex militaribus impetu fuisset populi furentis exstinctus, Theodosius, repentini nuntii atrocitate succensus, ad ludos Circenses invitari

populum, eique ex improviso circumfundi milites, atque obtruncari passim, ut quisque occurrisset, gladio jubet, et vindictam dari non crimini, sed furori.

Ob hoc quum a sacerdotibus Italiae argueretur, agnovit delictum, culpamque cum lacrymis professus, publicam poenitentiam in conspectu totius Ecclesiae egit, et in hoc sibi tempus adscriptum absque regali fastigio patienter implevit.

Quibus omnibus illud quoque mirabiliter adjecit; lege sanxit in posterum, ut sententiae principum super animadversione prolatae in diem vigesimum ab exsecutoribus differrentur, quo locus misericordiae vel, si res tulisset, poenitentiae non periret.

C. LXX. In dictanais sententiis rectores nullo furore ducantur.

Item ex dictis Gregorii .

Summopere praecavere debent rectores ecclesiarum et qui publica judicia exercent, ut in dictandis sententiis nullatenus levitate aut furore ducti sint praecipites, sed causis prius diligenter ventilatis, quum res, quae ignorabatur, pleniter ad notitiam venerit, tunc divina et humana lex resolvatur, et tunc secundum quod ibi constitutum est, remota personarum acceptione, definitiva proferatur sententia.

Hinc est quod Moyses querelas populi semper ad Dominum tabernaculum ingressus

referebat, et juxta quod Dominus imperabat judicia proponebat, nimirum nos instruens, ut non ex corde nostro, sed ex praecepto divino condemnationis vel justificationis sententiam proferamus.

C. LXXI. Justum judicium vendi non potest.

Item Augustinus ad Macedonium, epist. LIV :

Non licet judici vendere justum judicium, etsi liceat advocato vendere justum patrocinium, et jurisconsulto rectum consilium.

C. LXXII. De eodem.

Item Isidorus lib.

III de summo bono, c. 58:

Pauper dum non habet quod offerat, non solum audiri contemnitur, sed etiam contra veritatem opprimitur.

Cito violatur auro justitia, nullamque reus pertimescit culpam, quam redimere nummis existimat.

Gratian. Huic itaque sententiae, quae non amore justitiae, sed ex alia qualibet causa fertur in quemquam, humiliter obediendum est.

Unde in Nicaeno concilio, c. 5: C. LXXIII. Non recipiantur ab aliis qui suorum episcoporum contrahunt offensam.

Servetur ista sententia, ut hi, qui ab aliis excommunicantur, ab aliis ad communionem non recipiantur.

Requiratur sane, si forte ex aliqua indignatione animi aut contentione, aut qualibet tali commotione episcopi sui abstenti sint.

Et infra: Ut ita demum hi, qui ob culpas suas episcoporum

suorum offensas merito contraxerunt, digne etiam a ceteris excommunicati similiter habeantur, quousque episcopo suo visum fuerit humaniorem circa eos ferre sententiam.

Gratian. Item sententia est injusta, ex ordine, quando non servato judiciali ordine quilibet pro sua culpa damnatur.

Unde Gregorius scribit Constantino, Mediolanensi Episcopo, lib.

VIII, epist. 30: C. LXXIV. Res dubia non definiatur certa sententia.

Grave satis est et indecens, ut in re dubia certa detur sententia.

C. LXXV. Non credantur quae certis indiciis non demonstrantur.

Item Augustinus in libro de poenitentia c. 3:

Quamvis vera sint quaedam, non tamen judici sunt credenda, nisi certis indiciis demonstrentur.

C. LXXVI. Antequam examinentur, aliqui non judicentur.

Item Damasus Papa, epist. VI:

Eorum, qui accusantur, causas discutere non licet

prius, quam canonice vocati ad synodum veniant, et praesens per praesentem agnoscat veraciter et intelligat quae ei objiciuntur.

Quod *bene* et per sapientiam Salomonis dicitur: Antequam scruteris, ne reprehendas.

Intellige prius, et tunc increpa.

Antequam audieris, ne respondeas.

Et licet apertissima sit contrariorum reprehensio, veruntamen oportet ab his, qui dati sunt ad eorum examinationem, ordinem servari.

C. LXXVII. Qui falsum de alio profert, et is, qui crimina credit, uterque reus est.

Item ex VIII Synodo :

Non solum ille reus est, qui falsum de alio profert,

sed et is, qui aurem cito criminibus praebet.

VI Pars.

Gratian. Quum ergo sententia ex ordine injusta est, nec tunc ab ea recedendum est, quin etiam ante, quam sententia daretur in eum, pro qualitate reatus sui ligatus apud Deum tenebatur.

Contingit aliquando, ut adulter sententiam pro sacrilegio reportet, cujus reatum in conscientia non habet.

Haec

sententia, etsi injusta sit, quia non est in eo crimen, super quod lata est sententia, tamen juste ab eo reportata est, quia ex reatu adulterii jamdiu apud Deum excommunicatus fuerat.

Et in hoc casu intelligenda est illa auctoritas Gregorii: Sententia pastoris, etc. § 1. Justam sententiam vocat, quando crimen subest, super quod fertur: injustam, quando illud non subest, quae tamen timenda vel servanda est, quia ex alio jamdudum damnandus erat.

Unde, quum praemisisset Gregorius: Utrum juste an injuste obliget pastor, pastoris tamen sententia gregi timenda est, subsecutus adjecit: Ne is, qui subest, et quum injuste forsitan ligatur, ipsam obligationis suae sententiam ex alia culpa mereatur.

Pastor ergo vel absolvere indiscrete timeat, vel ligare.

Is autem, qui sub

manu pastoris est ligari timeat vel injuste, nec pastoris sui judicium temere reprehendat: ne, etsi injuste ligatus est, ex ipsa tumidae reprehensionis superbia culpa, quae non erat; fiat.

§ 2. Aliquando nullum subest crimen, et tamen vel odio judicis, vel factione inimicorum oppositam sibi sententiam damnationis in se excipit.

Unde Gregorius ait : C. LXXVIII. Quot modis humanum judicium pervertitur.

Quatuor modis pervertitur humanum judicium: timore, dum metu potestatis alicujus veritatem loqui pertimescimus; cupiditate, dum praemio animum alicujus corrumpimus; odio, dum contra

quemlibet adversarium molimur; amore, dum amico vel propinquo complacere contendimus.

Gratian. Quam vero grave sit vel odio, vel amicitia, vel metu, vel munere, vel quolibet modo judicium pervertere, testatur Hieronymus in Amos cap. 6. dicens :

C. LXXIX. De iis qui aliquo modo judicium pervertunt.

Quicunque aut consanguinitate, aut amicitia, * et e contrario * vel hostili odio, vel inimicitiis in judicando ducitur, pervertit judicium Christi, qui est justitia, et fructum illius vertit in amaritudinem .

C. LXXX. De iis qui metu potestatis veritatem occultant.

Item Augustinus ad Casulanum .

Quisquis metu cujuslibet potestatis veritatem occultat, iram Dei super se provocat, quia magis timet hominem quam Deum.

Et post pauca: § 1. Uterque reus est, et qui veritatem occultat, et qui mendacium dicit, quia et ille prodesse non vult, et iste nocere desiderat.

C. LXXXI. De eodem.

Item:

Nemo peritorum aut prudentium putet quod minus sit periculum in verbis lingua mentiendo, quam manibus sanguinem fundendo.

Melius est autem pro veritate pati supplicium, quam pro adulatione *recipere* beneficium.

C. LXXXII. De eodem.

Item Pelagius Papa II. epist. II. Benigno Archiepiscopo.

Unicuique providendum est, ne aliquem injuste persequatur, judicet vel puniat, ne Jesum persequatur, judicet vel puniat.

Gratian. Hic quoque, qui veritatem pro pecunia negat, vel falsum testimonium contra aliquem dicit, Deum negare vel vendere probatur.

Unde Beda ad c. 14. Marci: C. LXXXIII. Qui falsum testimonium dicunt, et veritatem pro pecunia negant, sceleris Judae participes fiunt.

Abiit Judas ad summos sacerdotes, et constituerunt

ei pecuniam se daturos.

Multi hodie scelus Judae, quia Dominum ac magistrum, deumque suum pecunia vendiderit, velut immane et nefarium exhorrent, nec tamen cavent.

Nam quum pro muneribus falsum contra quemlibet testimonium dicunt, profecto, quia veritatem pro pecunia negant, Deum pecunia vendunt.

Ipse enim dixit: Ego sum veritas.

Quum societatem fraternitatis aliqua discordiae peste commaculant, Deum produnt, quia Deus caritas est.

Qui ergo caritatis et veritatis jussa spernunt, Deum utique, qui caritas est et veritas, produnt, maxime quum non infirmitate vel ignorantia peccant, sed in similitudinem Judae quaerunt opportunitatem, qualiter arbitris

absentibus mendacio veritatem, virtutem crimine mutent.

C. LXXXIV. Christum negat qui perversis se socium facit.

Item Hieronymus in epistolam ad Titum, c. 1. in extremo.

Existimant quidam in eo tantum Christum negari, si in persecutione quis a gentilibus comprehensus se renuerit esse Christianum.

*Sed* ecce Apostolus omnibus, quae perversa sunt, factis Deum asserit denegari.

Christus sapientia est, justitia, veritas, sanctitas, fortitudo.

Negatur per insipientiam sapientia, per iniquitatem justitia, per mendacium veritas, per turpitudinem sanctitas, per imbecillitatem animi fortitudo.

*Et* quotiescunque

vincimur a vitiis atque peccatis, toties Deum negamus, et e contrario, quoties bene quid agimus, Deum confitemur.

Nec arbitrandum est in die judicii illos tantum a Dei filio denegandos, qui in martyrio Christum denegarunt, sed et illos omnes, quorum opere, vel sermone, vel cogitatione Christus negatus negat vel confessus confitetur.

De hac puto confessione et discipulis praecepit, dicens: Eritis mihi testes in Hierusalem, et in omni Judaea, et Samaria, et usque ad extremum terrae.

C. LXXXV. Qui Christianum se negat Christum negare convincitur.

Item Augustinus tractatu CXIII. ad cap. 18. Joannis.

Non solum abnegat Christum qui dicit eum non esse Christum, sed ille etiam qui, quum sit, negat se esse Christianum.

Dominus enim non ait Petro, discipulum meum te negabis, * sed: me negabis *.

Negavit ergo ipsum, quum se negavit esse ejus discipulum.

Quid autem aliud isto modo, quam se negavit esse Christianum?

Item tractatu LXVI.

: § 1. Timendo mortem carnis tuae mortem dabis animae tuae.

Quanta enim vita est confiteri Christum tanta est mors negare Christum.

An Apostolus Petrus (sicut eum quidam favore perverso excusare nituntur)

Christum non negavit, quia interrogatus ab ancilla hominem se nescire respondit?

C. LXXXVI. Veritatem prodit non solum qui pro veritate mendacium loquitur, sed etiam qui veritatem non libere praedicat.

Item Joannes Chrysostomus [ id est, Auctor operis imperfecti, in Matth. hom. 25.]

Nolite timere eos, qui occidunt corpus, ne forte propter timorem mortis non libere dicatis quod audistis, nec fiducialiter praedicetis omnibus quod in aure soli audistis.

Sic ergo ex his verbis ostenditur, *quod* non solum ille proditor est veritatis, qui transgrediens veritatem palam pro veritate mendacium loquitur, sed etiam ille, qui non libere veritatem pronuntiat, quam libere pronuntiare oportet,

aut non libere veritatem defendit, quam libere defendere convenit, proditor est veritatis.

Nam sicut sacerdos debitor est, ut veritatem, quam audivit a Deo, libere praedicet, sic laicus debitor est, ut veritatem, quam audivit quidem a sacerdotibus probatam in scripturis, defendat fiducialiter.

Quod si non fecerit, proditor est veritatis.

Corde enim creditur ad justitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Gratian. Haec sententia potius judicem laedit quam eum, in quem temere fertur.

Unde Augustinus ait: C. LXXXVII. Injuste aliquem anathematizans sibi, non aliis nocet.

Illud plane non temere dixerim, quod si quisquam fidelium fuerit anathematizatus injuste, potius ei oberit, qui facit, quam qui hanc patitur injuriam.

Spiritus enim sanctus habitans in sanctis, per quem quisque ligatur aut solvitur, immeritam nulli ingerit poenam.

Per eum quippe diffunditur caritas in cordibus nostris, quae non agit perperam.

Pax ecclesiae dimittit peccata, et ab ecclesiae pace alienatio tenet peccata non secundum arbitrium hominum, sed secundum arbitrium Dei.

Petra *enim* tenet, petra dimittit; columba tenet, columba dimittit; *unitas tenet, unitas dimittit*.

Gratian. Item Salomon: Sicut avis in incertum volans, et passer quolibet vadens, sic maledictum frustra prolatum venit super eum, qui misit illud.

C. LXXXVIII. Cujus vita officio non congruit, alios ligatus solvit.

Item Gregorius Papa homilia XXVI in evangelia.

Plerumque contingit, ut *hic* judicis locum teneat cujus ad locum vita minime concordat, ac proinde * saepe agitur, ut vel damnet immeritos, vel alios ipse ligatus solvat, saepe in solvendis ac ligandis subditis suae voluntatis motus, non autem causarum merita sequatur.

Unde fit, ut ipse

ligandi aut solvendi potestate se privet.

Et infra: § 1. Saepe fit, ut erga quemlibet proximum odio vel gratia moveatur pastor.

Judicare autem digne de subditis etc. Unde recte per Prophetam dicitur: Mortificabant animas, quae non moriebantur, et vivificabant animas, quae non vivunt.

Non morientem quippe mortificat qui justum damnat, et non victurum vivificare nititur qui reum a supplicio absolvere conatur.

§ 2. Causae ergo pensandae sunt, et tunc ligandi atque solvendi potestas exercenda.

Videndum est, quae culpa praecessit, et quae sit poenitentia secuta post culpam, ut quos omnipotens Deus per compunctionis gratiam visitat, illos pastoris sententia absolvat.

Tunc enim vera est absolutio, etc. Et infra: § 3. Ex qua consideratione

intuendum est, quod illos nos debemus per pastoralem auctoritatem solvere, quas auctorem nostrum cognoscimus per suscitantem gratiam vivificare.

Et infra: § 4. Veniat itaque foras mortuus, id est culpam confiteatur peccator.

Venientem vero foras solvant discipuli, ut pastores ecclesiae ei poenam debeant amovere, quam meruit qui non erubuit confiteri quod fecit.

§ 5. Haec de solutionis ordine breviter dixerim, ut sub magno moderamine

pastores ecclesiae vel solvere studeant, vel ligare.

C. LXXXIX. Viribus caret sententia injuste prolata.

Item Calixtus Papa epist. I. ad Benedictum Episcopum.

Injustum judicium et definitio injusta, regio metu aut jussu, aut cujuscunque episcopi aut potentis a judicibus ordinata vel acta, non valeat.

§ 1. Homini religioso parum esse debet inimicitias aliorum non exercere, vel *non* augere male loquendo, nisi etiam eas exstinguere bene loquendo studuerit.

§ 2. Melior est in malis factis humilis confessio quam in bonis superba gloriatio.

C. XC. Praemium meretur qui injuste maledicitur.

Item Augustinus super Psal. CXI. ad vers.

Faciens misericordias Dominus.

Qui justus est, et injuste maledicitur, praemium illi redditur.

Gratian. Hic etsi, ut dictum est, non teneatur ligatus apud Deum, sententiae tamen parere debet, ne ex superbia ligetur qui prius ex puritate conscientiae absolutus tenebatur.

VII. Pars. § 1. Idem est quando contra aequitatem sententia fertur, veluti quando subditi non possunt cogi ad malum, scientes obedientiam non esse servandam praelatis in rebus illicitis.

Unde Eutychianus Papa ait: C. XCI. Non est obediendum episcopo, qui pro haereticis missam canere jubet.

Si quis episcopus aut abbas presbytero aut monacho suo jusserit missas pro haereticis cantare, non licet, et non expedit obedire eis.

C. XCII. Praeceptis non obedire multoties expedit.

Item Augustinus .

Non semper malum est non obedire praecepto ; quum enim Dominus jubet ea, quae sunt contraria Deo, tunc ei obediendum non est.

C. XCIII. De eodem.

Item Hieronymus in epist. ad Titum c. 2, vers.

Servi dominis suis subditi.

Si dominus ea jubet, quae non sunt adversa scripturis sanctis, subjiciatur servus domino.

Si vero contraria praecipit, magis obediat spiritus quam corporis domino.

Et infra c. 3: § 1. Si bonum est quod praecepit imperator *et praeses*, jubentis obsequere voluntati; si vero malum, responde et illud de Actibus apostolorum *: Obedire oportet Deo magis quam hominibus.

Hoc ipsum et de servis *intelligamus* apud dominos et de uxoribus apud viros, et de filiis apud parentes, quod in Illis tantum debeant dominis, viris, parentibus esse subjecti, quae contra Dei mandata non veniunt

.

C. XCIV. Non sunt audiendi qui contra Deum aliquid jubent.

Item Ambrosius .

Julianus imperator, quamvis esset apostata, habuit tamen sub se Christianos milites, quibus quum dicebat, producite aciem pro defensione reipublicae, obediebant ei.

Quum autem diceret eis, producite arma in Christianos, tunc cognoscebant imperatorem coeli.

C. XCV. Non jubet aliquid injustum qui Deum timere probatur.

Item Fabianus Papa, epist. II, omnibus Episcopis .

Qui omnipotentem Deum metuit, nec contra evangelium vel contra apostolos, nec contra prophetas

vel sanctorum Patrum instituta aliquid ullomodo agere consentit.

C. XCVI. Et qui peccat, et qui peccanti consentit, uterque reus est.

Item Nicolaus Papa Lothario Regi.

Ita corporis tui cedere motibus consensisti, et relaxatis voluptatum habenis temetipsum in lacum miseriae et in lutum faecis prohibitum dejecisti, ut qui positus fueras ad gubernationem populorum effectus sis ruina multorum.

Probat hoc Thiegualdi, et Guntharii dudum episcoporum legitimus casus, qui pro eo, quod te minime competenter erudierunt

, quinimo quia praevaricationem tuam tegere argumentis suis, et sub quadam justitiae specie, fucatis quibusdam exquisitis adinventionibus, aequitatem obruere studuerunt, nostra sunt apostolica depositi auctoritate, et ab omni episcopatus regimine regulariter sequestrati.

C. XCVII. De eodem.

Item Augustinus sermone VI, de verbis Domini .

Qui resistit potestati Dei ordinationi resistit.

Sed quid, si illud jubeat, quod non debeas facere?

Hic sane contemne potestatem *timendo potestatem*.

Ipsos humanarum legum gradus advertite.

Si aliquid jusserit curator nonne faciendum est?

Tamen, si contra proconsul jubeat, non utique

contemnis potestatem, sed eligis majori servire.

Nec hinc debet minor irasci, si major praelata est.

Rursus, si aliquid ipse proconsul jubeat, et aliud jubeat imperator, * numquid dubitatur illo contemto illi esse serviendum?

Ergo *, si aliud imperator et aliud Deus, quid judicatis?

Solve tributum, esto mihi in obsequium.

Recte, sed non idolio.

In idolio prohibet.

Quis prohibet?

* Major potestas.

Da veniam: tu carcerem, ille gehennam minatur.

Hic jam tibi assumenda, est fides tua tanquam scutum, in quo possis omnia ignita jacula inimici exstinguere.

C. XCVIII. De eodem.

Idem Donatistis epist. CLXVI.

Imperatores, si in errore essent (quod absit), pro errore suo contra veritatem leges darent, per quas justi

* et * probarentur, et coronarentur, non faciendo quod illi juberent, quia Deus prohiberet.

Sicut jusserat Nabuchodonosor, ut aurea statua adoraretur, quod qui facere noluerunt Deo talia prohibenti placuerunt.

Quando autem imperatores veritatem tenent, pro ipsa contra errorem jubent.

Quod quisquis contemserit ipse sibi judicium acquirit.

Nam * et * inter homines poenas luit, et apud Deum sortem non habebit, quia hoc facere noluit, quod ei per cor regis ipsa veritas jussit.

Sicut ipse Nabuchodonosor, postea miraculo salutis trium puerorum commotus atque

mutatus, pro veritate contra errorem edictum proposuit, ut quicunque blasphemarent deum Sidrac, Misac et Abdenago, in interitum irent, et domus eorum in dispersionem.

Et non vultis, ut aliquid tale contra vos jubeant imperatores Christiani, quum sciant a vobis in eis, quos rebaptizatis, Christum exsufflari?

Idem in Psalmis: § 1. Julianus exstitit infidelis imperator.

Nonne exstitit apostata, iniquus, idololatra?

Milites Christiani servierunt imperatori infideli.

Ubi veniebatur ad causam Christi, non agnoscebant nisi illum, qui in coelo erat.

Quando volebat ut idola colerent, ut thurificarent, praeponebant illi Deum.

Quando autem dicebat, producite aciem, ite contra illam gentem, statim obtemperabant.

Distinguebant dominum

aeternum a domino temporali, * et tamen subditi erant propter dominum aeternum etiam domino temporali *.

C. XCIX. Per obedientiam bonum deserere, malum vero nunquam facere licet.

Item Gregorius, c. 12, lib.

XXXV, in Job.

Quid ergo mirum, si homo peccator se obedientiae in praesentis vitae brevitate subjicit, quando hanc mediator Dei et hominum tenuit et tenendam praecepit , et quum obedientes remunerat, non relinquit?

Sciendum vero est, *quod* nunquam per obedientiam malum fieri, aliquando autem per obedientiam debet bonum, quod agitur, intermitti.

Neque enim in paradiso arbor mala exstitit, quam Deus homini ne contingeret interdixit; sed ut melius

per obedientiae meritum homo bene conditus cresceret, dignum fuerat, ut *hunc* etiam a bono prohiberet, quatenus tanto verius hoc, quod ageret, virtus esset, quanto et a bono cessans auctori suo se subditum humilius exhiberet.

C. C. Apud Deum maledicitur qui peccantibus consentit.

Item Isidorus .

Qui consentit peccantibus, et defendit alium delinquentem, maledictus erit apud Deum et homines,

et corripietur increpatione severissima.

Hinc etiam quidam sanctissimus Pater ait: Si quis peccantem defendit, acrius quam ille, qui peccavit, coerceatur.

Hinc et alius Pater ait: Si quis alterius errori consenserit, * et illi consilium dederit, ut se tardius humiliet *, sciat se cum illo simili modo judicandum culpabilem.

C. CI. Non est obediendum quod contra Deum praecipitur.

Item Isidorus.

Si is, qui praeest, fecerit, aut cuiquam quod a Domino prohibitum est facere jusserit, vel quod praeceptum est praeterierit aut praeterire mandaverit, S. Pauli apostoli sententia ei ingerenda est, dicentis: Etiamsi nos aut angelus de coelo

evangelizaverit vobis, praeterquam quod vobis evangelizavimus, anathema sit.

Idem: § 1. Si quis prohibet vobis quod a Domino praeceptum est, vel rursus imperat fieri quod Dominus prohibet, exsecrabilis sit omnibus, qui diligunt Deum: Idem: § 2. Is, qui praeest, si praeter voluntatem Dei, vel praeter quod in sanctis scripturis evidenter praecipitur, vel dicit aliquid, vel imperat, tanquam falsus testis Dei aut sacrilegus habeatur.

Gratian. Quum ergo subditi excommunicantur ideo, quia ad malum cogi non possunt, tunc sententiae non est obediendum, quia juxta illud Gelasii.

Nec apud Deum, nec apud ecclesiam ejus, quemquam gravat iniqua sententia.

VIII. Pars. § 1, Quod autem supra communicantes

excommunicatis de ecclesia abjici jubentur, non de quolibet modo communicantibus intelligendum est.

Unde Nicolaus Papa Hincmaro, Remorum Archiepiscopo: C. CII. De his, qui cum excommunicatis communicant.

Excellentissimus rex Carolus apostolatum nostrum consuluit, quid agendum sit de his, qui communicant cum his, qui cum Engeltrude saepe damnata femina communicant, quoniam eam cum communicatoribus

suis et fautoribus pari vinculo anathematis constat esse adstrictam.

Quapropter nunc beatitudini tuae injungimus, ut, super hoc, nostra auctoritate fretus, curam de his sumere studeas, et quia docta divinitus sanctitas tua valde novit, aliud esse ex necessitate, aliud ex ignorantia, atque aliud quod ex studio delinquitur, istudque posterius duobus prioribus districtius esse puniendum, idcirco solerter invigilet, et cauta discretione singulorum modos dijudicet, quatenus qui ex necessitate aut ignorantia delinquunt auctoritate nostra per te absolvantur: si tamen ipsa eorum ignorantia, vel necessitas vera, et non simulata, vel non ex voluntate processerit, quia, ut bene nosti, plerique sunt qui possunt quidem, sed nolunt recta

nosse.

Unde Psalmista de hujusmodi, Noluit, inquit, intelligere, ut bene ageret.

Illos autem, qui studio suo obligantur, et contemtu interdicta nostra postponunt, non nisi digna satisfactione praeveniente volumus a te prorsus absolvi.

C. CIII. De iis, qui sine culpa cum excommunicatis communicant.

Item Gregorius VII, lib.

V, Regesti, in Concilio Romae habito.

Quoniam multos peccatis, nostris exigentibus, pro causa excommunicationis perire quotidie cernimus, partim ignorantia, partim nimia simplicitate, partim timore, partim etiam necessitate, devicti misericordia anathematis sententiam ad tempus, prout possumus, *opportune* temperamus.

Apostolica

itaque auctoritate anathematis vinculo hos subtrahimus, videlicet uxores, liberos, servos, ancillas, seu mancipia, nec non rusticos servientes, et omnes alios, qui non adeo curiales sunt, ut eorum consilio scelera perpetrentur, et eos, qui ignoranter excommunicatis communicant, sive illos, qui communicant cum eis, qui excommunicatis communicant.

Quicunque autem orator, sive peregrinus, aut viator in terram excommunicatorum devenerit, ubi non possit emere vel non habeat unde emat, ab excommunicatis accipiendi licentiam damus.

Et si quis

excommunicatis non in sustentationem superbiae, sed humanitatis causa dare aliquid voluerit, non prohibemus.

C. CIV. De Bonifacio, qui excommunicatis et pseudoepiscopis se non communicaturum juravit.

Item Bonifacius Martyr Zachariae Papae in epist., quae incipit: » Paternae .

Antecessor praedecessoris vestri, venerandae memoriae Gregorius, dum me indignum ordinavit et ad praedicandum verbum Dei Germanicis gentibus misit, sacramento me constrinxit, ut canonicis et justis episcopis et presbyteris in verbo, facto, consensu, adstipulator fierem et adjutor (quod cum divina gratia adimplere studui); falsos autem sacerdotes, hypocritas et seductores populorum vel corrigerem ad viam salutis, vel declinarem

et abstinerem a communione ipsorum; quod ex parte servavi, et ex parte custodire et implere non potui; sed spiritaliter implevi sacramentum, quia in consensum et in consilium eorum non venit anima mea, corporaliter autem ab eis omnino abstinere non potui.

Dum enim venissem ad principem Francorum, cogente Ecclesiarum necessitate, non tales ibi reperi quales volui, sed tamen in sancta communione corporis Christi illis non communicavi.

C. CV. Excommunicatis non communicat qui eis animo non consentit.

Item Zacharias Papa Bonifacio Martyri in epistola, cujus initium est: « Benedictus Deus .

»

Quod praedecessor noster beatae memoriae

Gregorius, hujus *sanctae* sedis apostolicae praesul, dum ad praedicandum verbum evangelii tuam misisset fraternitatem in Germaniae partibus et gentibus illis paganis, verbo pollicitationis illam voluit ante esse munitam, ita ut orthodoxos episcopos, presbyteros, vel quoscunque reperire potuisses in verbo exhortationis perfectos, amplius confirmares, et eis communicares (quod et factum est); si quos vero seductores episcopos aut pseudopresbyteros, *vel quoque* a recto fidei tramite

deviantes reperisses, nulla tibi cum eis esset communio, quod te, solatiante Deo, usque ad praesens spiritualiter servasse confessus es, vel, si omnino propter principalem et humanum favorem gentis Francorum, dum ad eos accessisses, corporaliter abstinere non valuisti cogente ecclesiarum Dei necessitate, et tamen in eorum consilio et consensu communionis anima tua non est coinquinata: itaque propter hoc, quod cum eis conversatus es, non consentiens iniquitati eorum, nullum tibi est detrimentum coram Deo.

IX. Pars. Gratian. Excommunicationis autem forma et modus, atque reconciliationis hic est.

C. CVI. Modus et forma excommunicationis.

Debent duodecim sacerdotes episcopum circumstare,

et lucernas ardentes in manibus tenere, quas in conclusione anathematis vel excommunicationis projicere debent in terram et conculcare pedibus; deinde epistola per parochias mittatur, continens excommunicatorum nomina et causam excommunicationis.

C. CVII. De eodem.

Item ex Consilio Arausico.

Canonica instituta et sanctorum Patrum exempla sequentes, ecclesiarum Dei violatores auctoritate Dei et judicio sancti Spiritus a gremio sanctae matris Ecclesiae et a consortio totius Christianitatis eliminamus, quoadusque resipiscant et Ecclesiae Dei satisfaciant.

C. CVIII. Modus reconciliationis excommunicatorum.

Item ex eodem.

Quum aliquis, vel excommunicatus, vel anathematizatus, poenitentia ductus veniam postulat et emendationem promittit, episcopus, qui eum excommunicavit, ante januas ecclesiae venire debet, et duodecim presbyteri cum eo, qui eum hinc inde circumstare debent *.

Et si ille terrae prostratus veniam postulat, et de futuris cautelam spondet, tunc episcopus apprehensa manu ejus dextera, in ecclesiam illum introducat, et communioni Christianae reddat, et septem psalmos poenitentiales decantet

cum istis precibus: Kyrie eleison, Pater noster, salvum fac servum tuum.

Oratio: Praesta, quaesumus, Domine, huic famulo tuo dignum poenitentiae fructum, ut Ecclesiae tuae sanctae, a cujus integritate deviaverat peccando, admissorum veniam consequendo reddatur innoxius.

Per, etc.

X. Pars. Gratian. Presbyteris vero, qui excommucati sacrum ministerium contingere praesumunt, quae poenitentia sit imponenda, Joannes VIII.

Clero et ordini Salonitano scribens definit, dicens.

C. CIX. Quae sit poenitentia sacerdotum, qui excommunicati sacrum ministerium contingere praesumunt.

De illis presbyteris, qui tempore sanctissimi praedecessoris nostri domini Papae Nicolai excommunicati sacrum ministerium contingere praesumserunt,

ipsi in se damnationis (sicut *sacr* canones statuerunt) sententiam intulerunt.

Tamen, quia miseratio apostolica veniam solet praestare correctis, ob multitudinem misericordiae illis hanc indulgentiam exhibemus, ut sancta communione saginati studeant tribus continuis annis per hebdomadam omni secunda et quarta et sexta feria a vino et a carne penitus jejunare, et ultra lugenda nequaquam committere.

Gratian. Qui autem excommunicatis communicant pro modo peccati poenitentiam accipiant.

Unde Urbanus II Genebaldo Const.

Episc.: C. CX. Pro modo peccati puniantur qui excommunicatis communicant.

Sanctis quippe canonibus cautum constat, ut

qui excommunicatis communicaverit excommunicetur.

Ipsius tamen poenitentiae atque absolutionis modos eo moderamine decernimus ut quicunque seu ignorantia, seu timore, seu necessitate negotii cujusquam maximi et maxime necessarii, eorum se convictu, salutatione, oratione, osculatione contaminaverit, cum minoris poenitentiae medicina societatis nostrae participationem sortiantur.

Eos vero, qui aut spontanee, aut negligenter inciderint, sub eo volumus disciplinae coercitione suscipi, ut ceteris metus incutiatur.

CAUSA XII.

GRATIANUS.

Quidam clerici propria relinquere volunt; de suis et ecclesiae rebus testamentum conficiunt; de rebus ecclesiae nonnulla largiuntur.

* Modo primum quaeritur: Utrum liceat clericis proprium habere?

* Secundo, an res ecclesiae, quae ab eis datae sunt; possint constare aliqua firmitate eis, qui eas acceperunt?

* Tertio, si ante tempus ordinationis suae, qui nihil habere videbantur et post ordinationem aliqua invenisse noscuntur, an possint ea relinquere quibus voluerint, an non?

* Quarto, si de suis et ecclesiae rebus aliqua acquisisse noscuntur, an utrique communiter, an singulariter ecclesiae vel sacerdoti jure proveniant?

* Quinto, si testamenta liceat eis conficere?

QUAESTIO I.

GRATIANUS.

I. Pars. Clericos nihil possidere multis auctoritatibus jubetur.

Ait enim Toletanum Concilium IV, c. 23 C. I. Impuberes et adolescentes, in uno conclavi manentes probatissimo seniori deputentur.

Omnis aetas ab adolescentia in malum prona est.

Nihil *enim* incertius quam vita adolescentium.

Ob hoc constituere oportuit, ut, si qui in clero impuberes, aut adolescentes existunt, omnes in uno conclavi atrii commaneant, ut lubricae aetatis annos non in luxuria, sed in disciplinis ecclesiasticis

agant, deputati probatissimo seniori, quem et magistrum disciplinae, et testem vitae habeant.

§ 1. Quod si aliqui ex his pupilli existunt, sacerdotali tutela foveantur, ut et vita eorum a criminibus intacta sit, et res ab injuria improborum.

Qui autem his praecentis resultaverint, monasteriis

deputentur, ut vagantes animi et superbi severiori regula distringantur.

C. II. Omnibus clericis communis est vita servanda.

Item Clemens epist. V.

Dilectissimis fratribus et condiscipulis, Hierosolymis cum dilectissimo fratre Jacobo coepiscopo habitantibus, Clemens episcopus.

Communis vita, fratres, omnibus necessaria est, et maxime his, qui Deo irreprehensibiliter militare cupiunt, et vitam apostolorum eorumque discipulorum imitari volunt.

§ 1. Communis enim usus omnium, quae sunt in hoc mundo, omnibus esse hominibus debuit.

Sed per iniquitatem alius hoc suum esse dixit, et alius illud, et sic inter mortales facta divisio est.

§ 2. Denique, Graecorum

quidam sapientissimus, haec ita sciens esse, ait: Communia debere esse amicornm omnia.

[In omnibus autem sunt sine dubio et conjuges.

] Et, sicut non potest, inquit, dividi aer, neque splendor solis, ita nec reliqua, quae communiter * in hoc mundo * omnibus data sunt ad habendum, dividi debere, sed habenda esse communia.

Unde et Dominus per prophetam loquitur, dicens: Ecce quam bonum et quam jucundum, etc. § 3. Istius enim consuetudinis more retento etiam apostoli eorumque discipuli, ut praedictum est, una nobiscum et vobiscum communem vitam duxere.

Unde, ut bene nostis, erat multitudinis eorum cor unum et anima una, nec quisquam eorum aut nostrum de his, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed omnia

illis et nobis erant communia, nec quisquam egens erat inter nos.

§ 4. Omnes autem, qui domos vel agros possidebant, vendebant eos, et pretia eorum et reliquas res, quas habebant afferebant, ponentes ante pedes apostolorum (sicut nobiscum quidam vestrum cognoverunt et viderunt) et dividebantur

singulis, prout cuique opus erat.

§ 5. Ananias autem vir austerus, et Sapphira uxor ejus, qui mentiti sunt apostolis de pretio agrorum suorum, quos vendiderant, nobis praesentibus, in conspectu omnium circumstantium a conspectu apostolorum propter peccatum eorum et mendacium, quod fecerunt, mortui elati sunt ambo.

Cetera, quae de talibus cognovimus et vidimus, nec recordatione, nec demonstratione digna sunt.

Quapropter haec vobis cavenda mandamus, et doctrinis et exemplis apostolorum obedire praecipimus, quia hi, qui mandata earum postponunt, non solum rei, sed extorres fiunt.

Quae non solum vobis cavenda, sed et omnibus praedicanda sunt.

Et infra: § 6. Unde consilium dantes vestram prudentiam hortamur, ub ab apostolicis

regulis non recedatis, sed communem vitam docentes, et scripturas sacras recte intelligentes, quae Domino vovistis adimplere satagatis.

C. III. Juxta ecclesiam clericorum claustra constituantur.

Item Eugenius Papa II, et Leo IV, c. 7 .

Necessaria etenim res exigit, ut juxta ecclesiam claustra constituantur, in quibus clerici disciplinis ecclesiasticis vacent.

Itaque omnibus unum sit refectorium ac dormitorium, seu ceterae officinae ad usus clericorum necessariae.

Ministri vero post episcopum super eos eligantur, quorum vita atque doctrina illos potius exornet quam dehonestet.

Gratian. Nec in atrio ecclesiae alia aedificia nisi

clericorum ponantur.

Unde Nicolaus Papa .

C. IV. Nec in atrio ecclesiae nisi clericorum aedificia ponantur.

Nulla aedificia in atrio ecclesiae ponantur nisi tantum clericorum.

C. V. Clericus nihil saeculare possideat.

Item Hieronymus ad Nepotianum.

Clericus, qui Christi servit ecclesiae, interpretetur primo vocabulum suum, et, nominis definitione prolata, nitatur esse quod dicitur.

Si enim κλῆρος

graece, sors latine appellatur, propterea vocantur clerici, *vel* quia de sorte sunt Domini, vel quia Dominus sors, id est pars, clericorum est.

Qui autem vel ipse pars Domini est, vel Dominum partem habet, talem se exhibere debet, ut *et* ipse possideat Dominum, et possideatur a Domino.

Qui Dominum possidet et cum Propheta dicit: Pars mea Dominus, nihil extra Dominum habere potest.

Quod si quidpiam aliud habuerit praeter Dominum, pars ejus non erit Dominus; verbi gratia, si aurum, si argentum, si possessiones, si variam suppellectilem, cum istis partibus Dominus fieri pars ejus non dignatur.

Si autem ego pars Domini sum, et funiculus hereditatis ejus, nec accipio partem inter ceteras tribus, sed quasi Levita et sacerdos

vivo de decimis, et altari serviens altaris oblatione sustentor.

Habens victum et vestitum, his contentus ero, et nudam crucem nudus sequar.

C. VI. Nihil praeter Deum debet curare qui in ejus sortem eligitur.

Item Ambrosius de fuga saeculi, c. 2.

Cui portio Deus est nihil debet curare nisi Deum, ne alterius impediatur necessitatis munere.

Quod ad alia enim officia confertur, hoc religionis cultui atque huic nostro officio decerpitur.

Haec enim vera est sacerdotis fuga, abdicatio domesticorum, et quaedam alienatio carissimorum, ut suis se abneget qui servire Deo elegerit.

C. VII. Clericis et Deo devotis nec causas agere, nec aliquid proprium habere licet.

Item Hieronymus ad quemdam suum levitam, de duobus generibus hominum.

Duo sunt genera Christianorum.

Est autem unum genus, quod mancipatum divino officio, et deditum contemplationi et orationi, ab omni strepitu temporalium cessare convenit, ut sunt clerici, et Deo devoti, videlicet conversi.

Κλῆρος enim graece, latine sors.

Inde hujusmodi homines vocantur clerici, id est sorte electi.

Omnes enim Deus in suos eligit.

Hi namque sunt reges, id est se et alios in virtutibus regentes, et ita in Deo regnum habent, et hoc designat corona in capite.

Hanc coronam habent

ab institutione Romanae ecclesiae in signum regni, quod in Christo exspectatur.

Rasio vero capitis est temporalium omnium depositio.

Illi enim victu et vestitu contenti, nullam inter se proprietatem habentes, debent habere omnia communia.

§ 1. Aliud vero genus est Christianorum, ut sunt laici.

Λαὸς enim graece est populus latine.

His licet temporalia possidere, sed non nisi ad usum.

Nihil enim miserius est quam propter nummum Deum contemnere.

His concessum est uxorem ducere, terram colere, inter virum et virum judicare, causas agere, oblationes super altari apponere, decimas reddere, et ita salvari poterunt, si vitia tamen benefaciendo evitaverint.

C. VIII. Clerici nihil proprium possideant.

Item Gregorius Augustino Anglorum Episcopo, responsionum c. 1 et 2.

Quia tua fraternitas monasterii regulis erudita seorsum non debet fieri a clericis suis in ecclesia Anglorum, quae auctore Deo nuper ad fidem perducta est, hanc debet instituere conversationem, quae in initio *nascentis ecclesiae* fuit Patribus nostris, in quibus nullus eorum ex iis, quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

§ 1. Si qui vero sunt clerici extra sacros ordines constituti, qui se non possunt continere, sortiri uxores debent, et stipendia sua exterius accipere, quia et de eisdem Patribus, *de quibus praefati sumus*, novimus scriptum: quod dividebatur * singulis prout cuique opus erat.

De

eorum ergo stipendio cogitandum atque providendum est, et sub ecclesiastica regula sunt tenendi, ut bonis moribus vivant, et canendis psalmis invigilent, et ab omnibus illicitis cor, et linguam, et corpus Deo auctore conservent.

§ 2. Communiter autem viventibus jam de faciendis portionibus, vel exhibenda hospitalitate, et adimplenda misericordia nobis quid erit loquendum, quum omne, quod superest, in causis piis ac religiosis erogandum est?

Domino * et * magistro omnibus dicente: Quod superest date eleemosynam, et *ecce* omnia munda sunt vobis.

C. IX. Clericis omnia communia esse debent.

Item Urbanus Papa omnibus catholicis, epistola unica, c. 1.

Scimus vos non ignorare, quia hactenus vita communis inter omnes Christianos viguit, et adhuc gratia Dei viget, et maxime inter eos, qui in sortem Domini sunt electi, id est clericos, sicut in Actibus legitur apostolorum: Multitudinis autem credentium erat cor unum, et anima una, nec quisquam eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat, sed erant illis omnia communia.

Et infra: § 1. Quicunque vestrum communem vitam susceptam habet, et vovit se nihil proprium habere, videat ne pollicitationem suam irritam faciat, sed hoc, quod Domino est pollicitus, fideliter custodiat,

ne damnationem, sed praemium sibi acquirat, quoniam satius est non vovere, quam votum, prout melius potest, non perficere.

Gravius enim puniuntur qui votum fecerunt aut fidem perceperunt, et votum non perfecerunt aut in malis vitam finierunt, quam illi, qui *vitam* sine voto *finierunt, aut sine * fide mortui sunt, et tamen bona egerunt opera.

C. X. De eodem.

Item Augustinus in sermone de communi vita clericorum .

Nolo, ut aliquis de vobis inveniat male vivendi occasionem.

Providemus enim bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.

Propter nos conscientia nostra

sufficit nobis, propter vos fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis.

Tenete quod dixi, atque distinguite.

* Duae res sunt, conscientia et fama.

Conscientia necessaria est tibi, fama proximo tuo.

Qui fidens conscientiae *suae* negligit famam suam, crudelis est.

Et infra: § 1. Nulli liceat in societate nostra habere aliquid proprium; sed si forte aliqui habent, nulli licet, et qui habuerint faciunt quod non licet.

Et infra: § 2. Enthecam *nobis* habere non licet.

Non *enim* episcopi est servare aurum, et a se revocare mendicantis manum.

Quotidie tam multi petunt,

tam multi gemunt, tam multi inopes nos interpellant, ut plures tristes relinquamus, quia quod possimus dare omnibus, non habemus.

Nec habeamus ergo enthecam.

Et infra: § 3. Qui habere voluerit proprium, et de proprio vivere, et contra ista praecepta facere, parum est ut dicam, non mecum manebit, sed nec clericus erit.

Dixeram enim, et scio me dixisse, quod si nollent suscipere vitam socialem mecum, non illis tollerem clericatum, sed seorsum manerent, seorsum viverent * quomodo nossent Deo viverent, * et tamen ante oculos posui quantum mali sit a proposito cadere *.

Malui enim habere caecos vel claudos, quam plangere mortuos.

Qui enim hypocrita est mortuus est.

Quomodo ergo, quicunque voluisset extra manere, et de suo vivere,

non tollerem ei clericatum?

ita modo, quia placuit illis Deo propitio socialis haec vita, quisquis cum hypocrisi vixerit, quisquis inventus fuerit habens proprium, non illi permitto, ut inde faciat testamentum, sed delebo eum de tabula clericorum.

Item supra: § 4. Qui non vult mecum manere et in communi vivere, habeat libertatem, sed videat, utrum habere possit felicitatis hereditatem.

C. XI: Non licet habere proprium iis, qui suis renunciant et communiter vivere spondent.

Idem ser.

III. de communi vita clericorum .

Non dicatis aliquid proprium, sed sint vobis omnia communia.

Et infra: § 1. Quicunque autem in tantum progressus fuerit malum, ut occulte

ab aliquo litteras vel quodlibet munus accipiat, si hoc ultro confitetur, parcatur illi, et oretur pro illo.

Si autem deprehenditur atque convincitur, secundum arbitrium presbyteri vel praepositi gravius emendetur.

Et infra: § 2. Quum hujus nostrae congregationis fratres non solum facultatibus, sed voluntatibus propriis in ipsa ordinationis susceptione renunciaverint, et se per promissam obedientiam penitus aliorum potestati, et imperiis in Christo et pro Christo subdiderint, certum est eos nihil habere, possidere, dare, vel accipere debere sine superioris licentia.

§ 3. Quod si propinquus,

vel amicus, vel quilibet fratrum cuiquam aliquid offerre voluerit, primo quidem priori insinuetur, et sic suscipiatur, si ipse mandaverit.

De quo tamen nihil fiat aliud, nisi quod priori placuerit.

C. XII. De eodem.

Idem tractatu L. ad c. 12. Joannis.

Exemplum Domini accipe conversantis in terra.

Quare habuit loculos cui angeli ministraverunt, nisi quia ecclesia ipsius loculos *suos* habitura erat?

Quare furem admisit, nisi ut ejus ecclesia fures patienter toleret?

C. XIII. Ecclesiarum praepositi rerum dispensatores efficiuntur.

Item Prosper de vita contemplativa, lib.

II. 9.

Expedit facultates ecclesiae possideri, et proprias

perfectionis amore contemni.

Non enim propriae sunt, sed communes ecclesiae facultates, et ideo quisquis omnibus, quae habuit, dimissis aut venditis fit rei suae contemtor, quum praepositus fuerit factus ecclesiae, omnium, quae habet ecclesia, efficitur dispensator.

Denique S. Paulinus, ut ipsi melius nostis, ingentia praedia, quae fuerunt sua, vendita pauperibus erogavit; sed, quum factus esset episcopus, non contemsit ecclesiae facultates, sed fidelissime dispensavit.

Quo facto satis ostendit, et propria debere propter perfectionem contemni, et sine impedimento perfectionis posse ecclesiae facultates, quae sunt profecto communes, possideri.

Quid S. Hilarius?

nonne et ipse omnia

*bona* sua aut parentibus reliquit, aut vendita pauperibus erogavit?

Is tamen, quum merito perfectionis suae fierit ecclesiae Arelatensis episcopus, quae illa tunc habebat ecclesia non solum possedit, sed etiam acceptis fidelium numerosis hereditatibus ampliavit.

Isti ergo tam perfecti pontifices factis evidenter clamant, posse et debere fieri quod fecerunt.

Qui * utique homines tam saecularium quam divinarum rerum sine ambiguitate doctissimi, si scirent res ecclesiae debere contemni, nunquam eas debuerant, qui omnia *sua* reliquerant, retinere.

C. XIV. Diaconi vel quaelibet religiosae personae regularem vitam ducere cogantur.

Item Gregorius Felici Episcopo de Acropoli, lib.

II. ep. 29.

Quoniam Velina, Buxentina, et Blandana ecclesiae, *quae* tibi in vicino sunt constitutae, *sacerdotis noscuntur vacare regimine*, propterea fraternitati tuae earum solenniter operam visitationis injunximus, illud prae omnibus, commonentus ut, ubi praefatarum ecclesiarum, sive dioeceseos *earum* vel diaconi vel religiosae personae inventae fuerint, districte canoniceque vivant.

C. XV. Quare in primitiva ecclesia praedia vendebantur.

Item Melchiades Papa .

Futuram ecclesiam in gentibus apostoli praevidebant; idcirco praedia in Judaea minime sunt adepti, sed pretia tantummodo ad fovendos egentes.

At vero, quum inter turbines et adversa mundi succresceret ecclesia, eousque pervenit, ut non solum gentes, sed etiam Romani principes, qui *paene* totius orbis monarchiam tenebant, ad fidem Christi et baptismi sacramenta concurrerent.

E quibus vir religiosissimus Constantinus, primus fidem veritatis patenter adeptus, licentiam dedit per universum orbem *sub* suo degentes imperio non solum fieri Christianos, sed etiam fabricare ecclesias, et praedia tribuere posse constituit.

Denique idem praefatus princeps donaria immensa contulit, et fabricam templi primae sedis B. Petri *principis

apostolorum* instituit, adeo ut sedem imperialem, *quam Romani principes possederant*, relinqueret et B. Petro successoribusque suis profuturam concederet.

§ 1. Idem vero praesidens in sancta synodo, quae apud Nicaeam congregata, est quum querelam quorundam conspiceret coram se delatam, ait: Vos a nemine dijudicari potestis quia solius Dei judicio reservamini.

Dii etenim vocati estis, et idcirco non potestis ab hominibus judicari.

Ab illo etenim tempore, et deinceps, viri religiosissimi

non solum possessiones et praedia, quae possederant, sed etiam semetipsos Domino consecrarunt, aedificantes basilicas in suis fundis in honorem sanctorum martyrum per civitates, ac monasteria innumera, in quibus coetus Domino servientium conveniret .

C. XVI. Quare praedia fidelium hodie ab ecclesia non alienentur Item Urbanus papa, epistola unica, c. 1.

Videntes autem summi sacerdotes, et alii, atque Levitae, et reliqui fideles, plus utilitatis posse conferri, si hereditates et agros, quos vendebant, ecclesiis, quibus praesidebant episcopi, traderent, eo quod ex sumptibus eorum tam praesentibus quam futuris temporibus plura et elegantiora ministrare

possent fidelibus communem vitam ducentibus, quam ex pretio ipsorum, coeperunt praedia et agros, quos vendere solebant, matricibus ecclesiis tradere, et ex sumtibus eorum vivere.

§ 1. Ipsae vero res in ditione singularum parochiarum episcoporum (qui locum tenent apostolorum) erant, et sunt usque adhuc, et futuris semper debent esse temporibus.

E quibus episcopi et fideles dispensatores eorum omnibus communem vitam degere volentibus ministrare cuncta necessaria debent, prout melius potuerint ut nemo in eis egens inveniatur.

§ 2. Ipsae enim res fidelium oblationes appellantur, quia Domino offeruntur.

Et infra: c. 3.: § 3. Memoratis ergo augmentationibus *ac cultibus* in tantum ecclesiae, quibus episcopi praesident, Domine

adminiculante creverunt, et tantis maxima pars earum abundat rebus, ut nullus sit in eis communem gerens vitam indigens, sed omnia necessaria ab episcopo suisque ministris percipit § 4. Ideo, si aliquis exstiterit modernis aut futuris temporibus qui haec avellere nitatur, jam dicta damnatione feriatur.

C. XVII. De eodem.

Item Augustinus tractatu LXII in Joannem.

Habebat Dominus loculos, *et* a fidelibus oblata

conservans, et suorum necessitatibus, et aliis indigentibus tribuebat.

Tunc primum ecclesiasticae pecuniae forma est instituta, ubi intelligeremus quod praecepit, non cogitandum esse de crastino, non adhoc fuisse praeceptum, ut nihil pecuniae servetur a sanctis, sed ne Deo pro ista serviatur, et propter inopiae timorem justitia deseratur.

II. Pars. Gratian. His omnibus auctoritatibus claret, quod clericis nullo modo licet habere quid proprium; quod si habuerint, non clerici erunt, non tamen clericatus eis tollendus est.

Unde Augustinus in serm.

II. de communi vita clericorum : C. XVIII. Clericatus non tollitur eis, qui volunt habere aliquid proprium.

Certe ego sum qui statueram, *sicut nostis*, nullum ordinare clericum, nisi qui mecum vellet manere, aut si vellet recedere a proposito, recte illi tollerem clericatum *quia desereret sanctae societatis promissum coeptumque consortium.

* Ecce in conspectu Dei et vestro muto consilium.

Qui volunt habere aliquid proprium, quibus non sufficit Deus et ecclesia sua, maneant ubi volunt et ubi possunt, non eis aufero clericatum, nolo habere hypocritas.

Malum enim esse quis nesciat?

Malum est cadere a proposito, sed pejus est simulare propositum.

Et post pauca: § 1. Si non servat sanctitatem foris, dimidius cecidit: si vero intus habuerit simulationem, totus cecedit.

Nolo, ut habeat necessitatem simulandi.

Scio, quomodo homines

ament clericatum.

Nemini eum tollo nolenti mecum communiter vivere.

Gratian. Econtra sunt aliae auctoritates quibus conceditur propria habere, non solum aliis, sed etiam episcopis.

Unde in Consilio Agathensi c. 48. legitur. C. XIX. De rebus propriis vel acquisitis episcopi heredibus suis derelinquant.

Episcopi de rebus propriis vel acquisitis, vel quidquid de proprio habent, heredibus suis, si voluerint, derelinquant.

Quidquid vero de provisione suae ecclesiae fuerit sive de agris, sive de fructibus, sive de oblationibus, omnia in jure ecclesiae reservare censuimus

C. XX. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae, c. 15.

Manifesta autem debent esse quae ad ecclesiam pertinent his, qui circa ipsos sunt, presbyteris et diaconis, ut, si episcopo contigerit inopinatus transitus, res ecclesiae nullo modo possint minui et perire: neque res propriae episcopi importunitatem patiantur pro rebus ecclesiae, ut nec ecclesia incurrat damnum, nec episcopus in suis rebus pro rebus ecclesiae proscribatur.

Idem statutum est in canonibus Apostolorum c. 4, ubi legitur : C. XXI. De eodem.

Sint manifestae res propriae episcopi (si tamen habet proprias), et manifestae dominicae, ut potestatem

habeat de proriis moriens episcopus sicut voluerit et quibus voluerit derelinquere, nec sub occasione ecclesiasticarum rerum ea, quae episcopi esse probantur, intercidant.

Fortassis enim aut uxorem habet, aut filios, aut propinquos, aut servos.

Et justum est hoc apud Deum et homines, ut nec ecclesia detrimentum patiatur ignoratione rerum pontificis, nec episcopus vel ejus propinqui sub obtentu ecclesiae proscribantur, et in causas incidant qui ad eum pertinent, morsque ejus injuriis *malae famae * subjiciatur

C. XXII. Ex rebus ecclesiae episcopus, si indiget, sibi et suis necessaria sumat.

Item in eisdem canonibus, c. 41.

Ex his autem, quibus episcopus indiget (si tamem

indiget), ad suas necessitates et peregrinorum fratrum usus et ipse percipiat, ut nihil ei possit omnino deesse.

Lex enim Dei praecipit, ut qui altario deserviunt pascantur de ipso.

C. XXIII. Res ecclesiasticas episcopus dispenset.

Item ex Concilio Antiocheno, c. 25.

Episcopus ecclesiasticarum rerum habeat potestatem ad dispensandum erga omnes, qui indigent; cum summa reverentia et timore Dei.

Participet autem et ipse quibus indiget (si tamen indiget), tam in suis quam in fratrum, qui ab eo suscipiuntur, necessariis usibus profuturis, ita ut *in* nullo qualibet occasione fraudentur, juxta sanctum Apostolum

sic dicentem: Habentes victum et tegumentum, his contenti simus.

Quod si contentus istis minime fuerit, convertat autem res ecclesiae in suos usus domesticos, et ejus commoda vel agrorum fructus non cum presbyterorum conscientia diaconorumque pertractet, sed horum potestatem domesticis suis, aut propinquis, aut fratribus filiisque committat, ut per hujusmodi personas occulte res laedantur ecclesiae, synodo provinciae poenas iste persolvat.

Si autem et aliter accusetur episcopus, aut presbyteri, qui cum ipso sunt, quod ea, quae pertinent ad ecclesiam, vel ex agris vel ex alia qualibet ecclesiastica facultate sibimet usurpent, ita ut ex hoc affligantur *quidem* pauperes, criminationi vero et blasphemiis tam sermo praedicationis, quam

ii, qui dispensant, taliter exponantur, et hos oportet corrigi, sancta synodo id quod concedet approbante .

C. XXIV. Res ecclesiae sint episcopi potestate.

Item in canonibus Apostolorum, c. 41.

Praecipimus, ut in potestate sua episcopus ecclesiae res habeat.

Si enim animae hominum pretiosiores illi sunt creditae, multo magis oportet eum curam pecuniarum gerere, ita ut potestate ejus indigentibus omnia dispensentur per presbyteros et diaconos, et cum Dei timore et omni sollicitudine ministrentur.

Ex his autem, quibus indiget, etc. ut supra.

Gratian. Quum ergo in consilio Agathensi, et Martini,

et canonibus Apostolorum dicatur: Sint manifestae res propriae episcopi, quum in canonibus, et in concilio Antiocheno praecipiatur ut episcopus participet res ecclesiae, si tamen indiget, nonne patenter ostenditur, quod episcopus habeat libere propria?

Dicendo enim: « si indiget rebus ecclesiae, » notat eum habere propria, quae fortasse suis necessitatibus non sufficiant.

Quomodo ergo clericus, si proprium habere voluerit, non erit, et episcopus habens propria non solum non desinit esse episcopus, verum etiam cunctas ecclesiasticas facultates in sua jubetur habere potestate?

§ 1. Sed notandum est, episcopos orientales uxores habere et filios, quosdam autem ex nostris partibus, quum in laicatu sive in minoribus ordinibus constituti habeant uxores et filios, sive morte

uxoris interveniente sive continentia pari voto servata, ad sacros ordines accedere.

His omnibus conceditur habere propria ad suos et suorum usus.

Qui autem ab infantia sacrae militiae traditi sunt, nullo modo eis permittitur habere propria, quia nulla est eis excusatio proprietatis, nisi fortasse retinendo sua a sumptibus ecclesiae abstineant.

Quod fieri posse Prosper de vita contemplativa, lib.

II, cap. 12, testatur dicens:

C. XXV. De iis qui tam infirmi sunt ut suis rebus renunciare non possint.

Illi autem, qui tam infirmi sunt, ut possessionibus suis renunciare non possint si ea, quae accepturi erant, dispensatori relinquant, nihil habentibus conferenda, sine, peccato possident sua, quia et

ipsi quodammodo sua relinquunt, quando propriis contenti rebus nihil eorum, quae labori vel ordini suo deberi arbitrantur, accipiunt.

Gratian. De rebus vero ecclesiae quaeritur, an liceat eas per praebendas dividi, ut annuos reditis quisque sibi specialiter vendicet?

Hoc non posse fieri, argumento et auctoritate probatur.

Clerici successores eorum sunt, de quibus dicitur: Multitudinis autem credentium erat cor unum et anima una.

Necesse est ergo, ut eorum sequantur vitam, quorum in ecclesia gradum administrant.

Non ergo aliquid proprium sibi vendicabunt, sed erunt eis omnia communia.

Item Urbanus Papa ait in epistola unica, c. 2.: C. XXVI. Res ecclesiae quasi communes episcopus dispenset.

Res ecclesiae non quasi propriae, sed ut communes et Domino oblatae cum summo timore non in alios, quam in praefatos usus sunt fideliter dispensandae.

C. XXVII. Non liceat episcopo res ecclesiarum in proprios usus convertere.

Item ex Synodo habita Romae ab Eugenio Papa II. c. 16.

Nulli episcoporum liceat res mobiles aut immobiles de subjectis plebibus aliisque piis locis in proprio usu habere, ne majores enormiter locupletentur et minores tali facto pauperes inveniantur.

Contra agens canonica auctoritate coarctatus existat.

Gratian. Si ergo res ecclesiae non quasi propriae, sed quasi communes habendae sunt, quum de communi nullus dicat, hoc meum est, nec de rebus ecclesiae, haec est mea, potest aliquis dicere, ne videatur non imitari caritatem illorum, in qua nulli aliquid erat proprium sed erant illis omnia communia.

§ 1. His ita respondetur: Sicut perfectione caritatis manente secundum discretionem ecclesiarum distributio fit ecclesiasticarum facultatum, dum aliis possessiones hujus ecclesiae ad dispensandum comittuntur, ex quibus, licet res ecclesiae omnibus debeant esse communes, primum tamen sibi et suae ecclesiae deservientibus necessaria subministret, reliqua, quae supersunt, fidelium usibus ministraturus, ita et praebendae ecclesiarum eadem caritate manente pie et religiose possunt

distribui, nec tunc rebus ecclesiae, ut propriis, sed ut communibus utilitatibus deservituris, ut ex his, quae sibi assignata sunt, primum sibi necessaria percipiat; si qua vero suis necessitatibus supersunt, in communes usus ecclesiae expendat.

Unde Augustinus ad Bonifacium comitem ep. L.: C. XXVIII. De eodem.

Si privatum possidemus, quod nobis sufficiat, non illa nostra sunt, *sed pauperum*, quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione damnabili vendicamus.

Gratian. Ostensum est, quomodo liceat clericis habere proprium, et quomodo non.

Item, quomodo res ecclesiae per praebendas dividi possint.

QUAEST. II.

GRATIANUS.

I Pars.

Nunc quaeritur, si sacerdotes aliqua de rebus ecclesiae dedisse noscuntur, an his, qui eas acceperunt, aliqua firmitate constabunt?

Quod res ecclesiae nullo modo distrahi possint et distractae possideri, multis auctoritatibus probatur.

Ait enim Stephanus Papa : C. I. Ecclesiae pecunias auferens velut homicida damnatur.

Qui Christi pecunias et ecclesiae aufert, fraudat et rapit, ut homicida in conspectu judicis deputabitur

C. II. Quidquid de sacratis vasis vel ministeriis a quolibet clero usurpatum fuerit, ecclesiae restituatur.

Item Pelagius Hostilio Episcopo.

Augustino nostrae sedis notario suggerente didicimus, quod ei dilectio tua directis apicibus indicasset, quosdam de clero tuo, et maxime parochiarum ad te pertinentium, non pauca sacrata vasa vel ministeria distraxisse, et aliqua hujusmodi perpetrasse, quae a religioso aliena sunt proposito.

Caritatem vero tuam, ut hoc competenti sollicitudine debeat insequi vel ulcisci, nostrae praeceptionis auctoritate cupis communiri.

Qua de re praesentibus mandamus affatibus, ut competentis vivacitatis instantia quidquid de sacratis vasi vel ministeriis a

quolibet clericorum usurpatum vel distractum fuisse compereris, sine cujusquam morae interventu exigere non dimittas et ecclesiasticis usibus reformare.

C. III. Quidquid Domino consecratur ad jus pertinet sacerdotum.

Item Bonifacius Papa.

Nulli liceat ignorare, omne, quod Domino consecratur, sive fuerit homo, sive animal, sive ager, vel quidquid semel fuerit consecratum, sanctum sanctorum Domino erit, et ad jus pertinebit sacerdotum.

Propter quod inexcusabilis erit omnis, qui a Domino et ecclesia, cui competunt, aufert, vastat, invadit vel eripit, et usque ad emendationem ecclesiaeque satisfactionem ut sacrilegus judicetur, et, si emendare noluerit, excommunicetur.

C. IV. Excommunicationi subjaceat qui ecclesiastica praedia invadit.

Item Gregorius VII, lib.

VI, Regesti, in concilio c. 1.

Quicunque militum, vel cujuscunque ordinis vel professionis persona, praedia ecclesiastica a quocunque rege, seu saeculari principe, vel ab episcopis invitis, seu abbatibus, aut aliquibus ecclesiarum rectoribus susceperit, vel invaserit, vel de rectorum *depravato seu vitioso* consensu tenuerit, nisi eadem praedia ecclesiis restituerit, excommunicationi subjaceat

C. V. Sacrilegii crimen incurrit qui praedia ecclesiastica vexat.

Item Pius Papa, epist. II.

Praedia divinis usibus tradita quidam humanis

applicant usibus, et Domino, cui tradita sunt, ea subtrahunt, ut sibi inserviant.

Quapropter ab omnibus illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia usibus secretorum coelestium dicata a quibusdam irruentibus vexentur.

Quod si quisquam praesumpserit, ut sacrilegus habeatur .

C. VI. De eodem.

Item Anacletus Papa, epist. I.

Qui abstulerit aliquid patri vel matri, dicitque hoc peccatum non esse, homicidae particeps est.

Pater noster sine dubio Deus est, qui nos creavit: mater vero nostra ecclesia, quae nos in baptismo *spiritualiter* regeneravit.

Ergo, qui Christi pecunias et ecclesiae rapit, aufert, vel fraudat,

homicida est.

C. VII. Quadruplum restituat qui res ecclesiae invadit Item Joannes Papa I, ad Zachariam Archiepisc..

In antiquis ecclesiae statutis decretum est, ut qui aliena invadit non exeat impunitus, sed cum multiplicatione omnia restituat.

Unde et in evangelio scriptum est: Quod si aliquid defraudavi, reddo quadruplum.

Et in legibus saeculi cautum habetur: Qui rem surripit alienam, etc. ( ut infra in auctoritate Eusebii Papae ).

C. VIII. Pro tenore saecularium legum puniantur invasores rerum ecclesiasticarum.

Item Gregorius ad Constantiam Reginam Galliae, lib.

IV, epist. 33 .

Quum devotissimam dominam sciam de coelesti

vita atque remedio animae suae sedulo cogitare, culpam me committere vehementer existimo, si ea, quae pro timore omnipotentis Domini sunt suggerenda, siluero, et te sanctissimam de ecclesiastica pace sedulo non commonuero.

Nimis me Juliani fratris et coepiscopi nostri proclamatio nuper contristavit, maxime quum villae suae, videlicet ecclesiae, a nequissimis praedonibus sint depraedatae,

atque nocturnis incendiis more furum combustae, et dum iidem maligni juxta nostri praedecessoris Bonifacii decreta pro violata emunitate illud emendare noluerint, dum et saeculi leges haec eadem ita se habere voluerint, lege vulgari teste, in qua sic scribitur: Si quis manu armata usque ad quatuor homines in vicum alterius ad malefaciendum venerit, ille, qui prior est, pro illicita praesumptione componat solidos nongentos, sequaces vero ejus unusquisque solidos octoginta.

Si vero incendium fecerint, ibi novies tantum componant: si praedam vero, in quadruplum restituant.

C. IX. De eodem.

Item .

Si saeculi leges talem justitiam habere voluerunt, lex divina cur inferior esse debebit, quum in ipsius

veritatis praesentia a Zachaeo collaudatum sit, ut, si aliquem defraudaret, in quadruplum restituerit?

Et quia summum in rebus bonum est justitiam colere, ac sua cuique jura servare, et in subjectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod aequum est custodiri (quod et vos diligere, et omnino confidimus studere): ea propter excellentiae vestrae mense novembri praesentis anni, secunda indictione, Petrum fratrem et coepiscopum nostrum a gremio sanctae Romanae ecclesiae transmittemus, ut, fratribus ejusdem provinciae in unum congregatis, emunitas violata et praesumtio, et sacrilegium canonica auctoritate et vestra regia dignitate talem terminum accipiant, ne post hac membra diaboli, filii nequam, in sancta ecclesia,

te etiam ibi regnante, talia praesumant.

C. X. Ecclesiae res surripiens in decuplum restituat quod abstulit.

Item Eusebii Papa, epist. II.

In legibus saeculi cautum habetur: Qui rem surripit alienam, illi, cujus res direpta est, in undecuplum quae sublata sunt restituat.

Et in lege divina legitur: Maledictus omnis, qui transfert

terminos proximi sui, * et dicet omnis populus, amen *.

Talia ergo non praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque sua damnatione.

Proinde, si quis ecclesiasticas oblationes et quod Deo consecratum est rapuerit, vel consenserit facientibus, ut sacrilegus dijudicetur, et damnum in quadruplum restituat, et canonice poeniteat.

Gratian. Contra Gregorius scribit cap. 4 responsionum ad Augustinum, Anglorum Episcopum, de his, qui furtim auferunt aliquid de ecclesia.

C. XI. Sine augmento sibi ablata ecclesiam recipere oportet.

Fraternitas tua ex persona furis pensare potest, qualiter valeat corrigi.

Sunt enim quidam, qui habentes subsidia furtum perpetrant: et sunt alii, qui

hac in re ex inopia delinquunt.

Unde necesse est, ut quidam damnis, quidam vero verberibus, *et quidam districtius, quidam vero levius* corrigantur.

Et quum paulo districtius agitur, ex caritate agendum est, et non ex furore, quia ipsi hoc praestatur, qui corrigitur, ne gehennae ignibus tradatur.

Et infra: § 1. Addis etiam, quo augmento ea, quae furto de ecclesiis abstulerunt, reddere debeant.

Sed absit, ut ecclesia cum augmento recipiat quod de terrenis rebus videtur amittere, et lucra damnis quaerat.

Gratian. Verum illud Eusebii de legum severitate, illud Gregorii de ecclesiastica mansuetudine dictum intelligitur.

C. XII. Non sunt alienanda in episcopatu acquisita.

Idem Gregorius lib.

X, epist. 42. Deusdedit Episcopo Mediolanensi.

Res in episcopatu acquisitas sacerdotibus nulla est alienandi licentia.

C. XIII. Vasa sacra, nisi pro redemptione captivorum, non sunt alienanda.

Item ex VIII.

Synodo universali, c. 15.

Apostolicos et paternos canones renovans haec sancta et universalis synodus diffinivit, neminem prorsus episcopum vendere vel utcunque alienare

cimelia et vasa sacrata, excepta causa olim ab antiquis canonibus ordinata, videlicet pro redemptione captivorum; sed nec tradere salaria ecclesiarum in emphyteutica pacta, nec alias rusticas possessiones venundare, ac per hoc, ecclesiasticos reditus laedere, quos ad propriam utilitatem, et ob escam pauperum et peregrinorum sustentationem esse decernimus.

Et paulo post: § 1. Quisquis autem apparuerit post hanc diffinitionem nostram contrarium quid huic sanctae ac universali synodo agere, deponatur ut praevaricator divinarum legum et praeceptorum, cassata videlicet omnino quae facta est in scriptis vel sine scriptis ab episcopo venditione, vel emphyteutica traditione, vel alia qualibet alienatione, cimeliorum *scilicet* et salariorum

locorum.

Qui vero emerit aut perceperit aliquid ex praedictis cimeliis vel salariis, et non restituerit ecclesiae iterum quae ecclesiae sunt, vel non dederit ad incidendum cartam venditionis vel emphyteuseos, sit anathema, usque dum fecerit quod ab hac sancta et universali synodo confirmatum est.

§ 2. Si autem episcopus convictus fuerit construxisse monasterium de redditibus ecclesiasticis, tradat ipsum eidem ecclesiae monasterium.

C. XIV. Pro redemptione captivorum sacra vasa non prohibentur alienari.

Item Gregorius lib.

VI, epist. 35. Domino Episcopo Messanensi.

Et sacrorum canonum, et legalia statuta permittunt, ministeria ecclesiae pro captivorum esse

redemptione vendenda.

C. XV. Res ecclesiae licite impenduntur pro redemptione captivorum.

Idem Demetrio et Valeriano Clericis Firmanis, lib.

VII. Indict. 2, epist. 14.

Sacrorum canonum statuta et legalis permittit auctoritas, licite res ecclesiasticas in redemptionem captivorum impendi.

Et ideo, quia edocti a vobis sumus, ante annos fere XVIII *virum reverentissimum quemdam* Fabium, episcopum ecclesiae

Firmanae, libras XI argenti de eadem ecclesia pro redemtione vestra, ac patris vestri Passivi, fratris et coepiscopi nostri, tunc vero clerici, nec non matris vestrae hostibus impendisse, atque ex hoc quandam formidinem vos habere, ne hoc, quod datum est, a vobis quolibet tempore repetatur, hujus praecepti auctoritate suspicionem vestram praevidimus auferendam, constituentes, nullam vos exinde heredesque vestros quolibet tempore repetitionis molestiam sustinere, nec a quoquam vobis aliquam objici quaestionem.

C. XVI. Res ecclesiae desolatae non praeponantur captivis.

Idem lib.

VI, epist. 35 ad Dominum Episcopum.

Sicut omnino grave est frustra ecclesiastica ministeria

venundare, sic iterum culpa est imminente hujusmodi necessitate res maxime desolatae ecclesiae captivis suis praeponere, et in eorum redemtione cessare.

II. Pars. Gratian. Quae vero poenitentia hujusmodi invasoribus atque praedonibus, qui vasa sacra et reliqua divino cultui dedicata arripiunt et quasi profana contrectant, sit indicenda, Nicolaus Papa definit, scribens Frontario Archiepiscopo Burdegalensi .

C. XVII. Invasoribus rerum ecclesiasticarum quae poenitentia sit imponenda.

De viro nefando, Burgando nomine, qui rabie insana commotus diabolicis se irretire laqueis non dubitavit, atque gentilium more per abrupta itinera et compita insidians, vobis in vestrae ecclesiae villa

una cum clericis vestris manentibus, et populum salubribus instruere dogmatum monitis decertantibus, paneque spiritualis verbi vacua hominum corda reficientibus, atque laudabile propriae salutis desiderium habentibus sancta apostolorum Petri et Pauli limina visitare, collectis malitiae suae sequacibus et iniquitatis complicibus, nefarias invasiones et depraedationes violentas inferre daemoniaco ausu praesumsit, et, ut epistolae vestrae textus eloquitur, sacrum altare sacraque dominici corporis et sanguinis vasa, insuper et sanctum chrisma pollutis arripere manibus quasi vilia et ad usum communem

apta praesumsit, dilectio nos vestra consuluit, si ipse, vel qui cum eo in tam impio et iniquo scelere fuerunt, ad poenitentiam quandoque gratia tracti divina venire voluerint, quo eos poenitentiae vinculo constringatis, nostrae institutionis censuram exposcere curastis.

De quibus (si tamen ita est) jubemus, quum ad poenitentiam reverti accelaverint, uno anno extra ecclesiam Dei consistere, cujus sacratissima vasa extra ritum fidei Christianae diripiendo auferre non dubitaverunt.

Secundo vero anno ante fores ecclesiae sine communione maneant.

Tertio vero anno ecclesiam Dei ingrediantur, et inter audientes adstent sine oblatione, non manducantes carnem neque bibentes vinum, praeter natalis et resurrectionis dominicae dies.

Quarto praeterea

anno, si his prioribus tribus eorum fructuosus fuerit poenitentiae labor, communioni fidelium restituantur, totaque mentis intentione spondentes, talia se ulterius nunquam facturos, corpus et sanguinem Domini suscipere mereantur, et usque ad septimum annum tribus in hebdomada diebus sine esu carnium et vini potatione maneant poenitentes.

C. XVIII. Res ecclesiae episcopus usurpare vel alienare non praesumat.

Item in Concilio Leonis Papae IV.

III Pars.

Monemus et irrefragabiliter affirmamus, ut nullus episcoporum vel sacerdotum rem tituli sui usurpare praesumat, sed neque salarium a Christianis sanctis locis oblatum causa amicitiae, vel timoris, aut muneris pertentet auferre, ne ecclesia Dei

ad nihilum redigatur.

Quod qui facere praesumserit episcopus vel sacerdos, canonicam sine dubio subeat ultionem, et quod ecclesiae injuste ablatum est reddere compellatur, ita ut deinceps nullas vires pro his ad litigandum vel possidendum habere possit.

C. XIX. Episcopo vel abbati res ecclesiae alienare non licet.

Item ex VII.

Synodo, c. 12 .

Quisquis episcopus vel abbas inventus fuerit de salariis episcopii vel monasterii transferre quicquam in principum manus, vel etiam alii personae

conferre, irritum sit quod datum esse constiterit, secundum canonem sanctorum Apostolorum, qui dicit: Omnium ecclesiasticarum rerum episcopus habeat sollicitudinem, et dispenset eas tanquam Deo contemplante.

Non liceat autem ei fraudare quicquam ex illis, vel cognatis propriis donare quae Dei sunt.

Quod si pauperes fuerint, ut pauperibus largiatur, sed non sub horum occasione quae sunt ecclesiae defraudentur.

§ 1. Quod si excusationem praetenderit damnum facere et nihil ad profectum agrum exsistere, nec sic principibus, *qui per loca illa sunt*, tribuatur ager vel locus, sed clericis vel agricultoribus, § 2. Quod si calliditate usus fuerit, et a colono vel a clerico emerit princeps agrum, irrita sit venditio, et restituatur

episcopio vel monasterio, *et* episcopus vel abbas hoc faciens abjiciatur, *episcopus quidem ab episcopio, abbas autem a monasterio*, tanquam qui dispergit quae non collegit.

C. XX. Praedia ecclesiae non liceat Papae alienare.

Item Symmachus Papa in Synodo III, c. 4, et seqq. usque ad c. 9 .

Non liceat Papae praedium ecclesiae alienare aliquo modo pro aliqua necessitate, nec in usumfructum rura dare, nisi tantummodo domos, quae in quibuslibet urbibus non modica impensa sustentantur.

Qua lege omnes custodes adstringantur, ut donator, accensator, venditor honorem perdat.

Et qui subscripserit anathema sit cum eo, qui dedit vel qui recepit, nisi restituatur.

Liceat etiam

quibuslibet ecclesiasticis personis contradicere, et cum fructibus alienata reposcere.

Quod non modo in apostolica servandum est ecclesia, verum etiam universis ecclesiis per provincias quidem dicitur convenire.

C. XXI. Qui res ecclesiasticas vendit ad altare non audeat accedere.

Item in Synodo VI.

Indigne ad altare Dei properare permittitur, qui res ecclesiasticas audet invadere aut injuste possidere, aut iniqua vel injusta defensione in eis perdurat.

Et paulo post: § 1. Debet tamen esse provisio, ut vindictam admonitio praecedat, et res usurpatas injuste qui abstulit, aut injuste ablatas retinet, aequitate patrocinante legibus restituat.

Quod si neglexerit, et necessitas compulerit, demum praedonem sacerdotalis districtio maturata percellat.

Et infra: § 2. Valde iniquum ergo et ingens sacrilegium est, ut quaecunque vel pro remedio

peccatorum, vel salute, vel requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae contulerit aut certe reliquerit, abiis,quibus*haec* maxime servari convenit, id est Christianis et Deum timentibus hominibus , *et super omnia a principibus et primis regionum*, in aliud transferri vel converti permittatur.

Propterea, qui haec non praeviderit, et aliter quam scriptum est praedia ecclesiis tradita petierit, vel acceperit, aut possederit, * vel injuste defenderit aut retinuerit *, nisi cito se correxerit, quo iratus Deus animas percutit anathemate feriatur, sitque accipienti, et danti, et possidenti anathema, et institutae poenae contubernium assiduum.

Nec aliquo se ante tribunal Christi obstaculo muniat qui a religiosis

animabus ad substantiam pauperum derelicta contra fas sine aliqua pietatis consideratione dispergit.

C. XXII. Excommunicentur qui principum auctoritate res invadunt ecclesiae.

Item Nicolaus Papa Adoni, Viennensi Archiepiscopo, in epistola, cujus initium: « Quia sanctitatis vestrae .

»

De rebus, quae semel Deo contributae atque dicatae sunt, et postea sub occasione concessionis, prinpum a quibusdam invaduntur atque diripiuntur, sancimus ut prius consulatis principem ad resecandam tam praesumtivam factionem, et cognoscendum, utrum illius sit concessio, an invasoris praesumtio.

Quod si principis inordinata fuerit largitio, ipse sit princeps pro emendatione redarguendus.

Si autem invasoris declaratur praesumtio, usque ad emendationem excommunicationis sit vindicta

coercendus.

C. XXIII. De rebus ecclesiae non est aliquid alienandum.

Item Gelasius Justino Archidiacano et Faustino Defensori .

IV. Pars. Vobis enim et famae vestrae consultum duximus, ut pontificis vestri loco vobiscum ab eodem aliquis subrogetur, qui ejus nomine pariter universa disponat, quatenus omnia praedia ad vestrum revocetis studium, nec cuiquam clerico pro portione sua aliquod solum ecclesiae putetis esse deputandum, ne per incuriam et negligentiam minuatur, sed omnis pensionis summam ex omnibus praediis rusticis urbanisque collectam ad antistitem deferatis.

Ex qua tamen collectione habeatur

ratio, quid ad causas vel expensas accidentium necessitatum opus esse perspicitur, ut de medio sequestretur, et quatuor portiones vel de fidelium oblatione, vel de hac fiant modis omnibus pensione, ita ut unam sibi tollat antistes, aliam clericis pro suo judicio et electione dispertiat, tertiam pauperibus sub omni conscientia faciat erogari, fabricis vero quartam, quae competit ad ordinationem pontificis, erogatione vestra decernimus esse pensandam.

Si quid forte sub annua remanebit expensa, electo idoneo ab utraque parte custode, tradetur

enthecis, ut, si major emerserit fabrica, sit subsidio quod ex diversi temporis diligentia potuerit custodiri, aut certe ematur possessio, quae utilitates respiciat communes.

C. XXIV. Divini muneris participatione privetur qui ecclesiastica privilegia calcat.

Idem Majorico, Sereno et Joanni Episcopis.

Qui et divinis, et humanis legibus incivili damnatione calcatis, et reverentia religionis abjecta, vel ecclesiastica privilegia calcare contendunt, vel ubilibet in pauperum prosilire dispendium, nec hujusmodi saltem commoniti convictique nequitiam sopire consentiunt atque illata sacris rebus detrimenta sarcire, merito divini muneris participatione sunt privandi, ut hujus perceptione careant,

quod sacrilegis ausibus habuere despectui.

Coelestinus vero presbyter fratris et coepiscopi nostri Sereni, qui contra pontificale judicium contraque apostolicae sedis mandata prorumpens, supradictis communionem sacram ministrare praesumsit, quum non potuerit ignorare sententiam proprii sacerdotis, ab officio protinus ecclesiastico pellatur, ut nullus ecclesiae ministrorum contra pontificalia instituta venire contendat.

C. XXV. De eodem.

Idem eisdem Justino Archidiacono et Faustino Defensori.

Vulteranae, ecclesiae actus vel patrimonium, quod hactenus comperimus destitutum, post damnationem

Eucharisti, quo fuerat depravante dispersum, curae vestrae decrevimus esse delegandum, ut diligentia (qua vos pro utilitatibus ecclesiae existimamus esse vigilantes praedia culturae restituatis antiquae, et revocetis si qua sunt vendita aut donata mancipia.

Possessiones etiam, quas ab Eumancio et Opilione episcopis, vel caeteris quovis jure videritis teneri, quia contra constituta synodi ab episcopis praedia alienari nullo potuerunt commento, nihilominus revocentur.

Sit emtoribus ad eum recursus, qui praesumsit aliquid de ecclesiae

rebus illicita venditione distrahere, ita ut pensiones annuas ad pontificem deferatis, cui privilegia sua integra convenit omni ratione servari, ut ejus dispensatione portiones proveniant consuetae, ita ut portionem quartam, quae ad eos pertinet, sua pontifex ordinatione distribuat, prout cujusque locum meritumque cognoscit.

Pariter etiam ex fidelium oblatione faciendum est, ut clericis quartam eroget pro consideratione suae electionis antistes.

Fabricarum etiam portio episcopo sciente et disponente vestra erogatione pendatur, quatenus nihil penitus in detrimentum alicujus rei patiamini generari.

C. XXVI. Redituum et oblationum duae portiones clericis committantur.

Idem clero, et ordini, et plebi Brundusii .

Concesso vobis quem petistis antistite, fratre jam et coepiscopo meo Juliano, necessarium fuit (eodem ad ecclesiam suam mox remisso) ad vos nostra scripta pariter destinari, quibus agnosceretis eidem fuisse praeceptum, ne unquam ordinationes praesumat illicitas.

Et infra: § 1. Reditus et oblationes fidelium in quatuor partes dividat, quarum unam sibi ipse retineat, alteram clericis pro officiorum suorum sedulitate distribuat, fabricis tertiam, quartam pauperibus et peregrinis habeat fideliter erogandam, quarum rationem divino est redditurus examini.

C. XXVII. De oblationibus fidelium quod portiones fiant, et quae cuique proveniat.

Idem in epistola ad episcopos per Lucaniam et Brutios, c. 29.

Quatuor autem tam de reditu quam de oblatione fidelium, prout cujuslibet ecclesiae facultas admittit, (sicut dudum rationabiliter est decretum), convenit fieri portiones, quarum sit una pontificis, altera clericorum, tertia pauperum, quarta fabricis applicanda.

De quibus sicut sacerdotis intererit integram ministris ecclesiae memoratam dependere quantitatem, sic clerus ultra delegatam sibi summam nihil insolenter noverit expetendum.

Ea

vero, quae ecclesiasticis aedificiis attributa sunt, huic operi veraciter praerogata locorum doceat instauratio manifesta sanctorum, quia nefas est, si sacris aedibus destitutis in lucrum suum praesul impendia his deputata convertat.

Ipsam nihilominus adscriptam pauperibus portionem quanquam divinis rationibus se dispensasse monstraturus esse videatur, tamen juxta quod scriptum est: Ut videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum, qui in coelis est, oportet etiam praesenti testificatione praedicari, et bonae famae praeconiis non taceri.

Quapropter nec clericorum quispiam, etc.

C. XXVIII. De reditibus oblationum et redituum ecclesiae quatuor portiones presbytero dispensandae credantur.

Item Simplicius Papa Florentio, et Equitio, et Severo episcopis, epist. III. .

De reditibus ecclesiae vel oblatione fidelium *quid deceat nescienti nihil licere permittat, sed* sola episcopo ex his una portio remittatur, duae ecclesiasticis fabricis, et erogationi *peregrinorum et* pauperum profuturae a *Bonagro* presbytero sub periculo sui ordinis ministrentur; ultima *inter se* clericis pro singulorum meritis dividatur.

Et infra: § l. Cui ( id ) est Gaudentio ), hoc specialiter praecipimus, ut tres illas portiones, quas triennio dicitur sibi tantummodo vendicasse, restituat.

C. XXIX. De reditibus ecclesiae etiam noviter quaesitis quarta pars clericis erogetur.

Item Gregorius Maximiano episcopo Syracusano lib.

III, epist. 11.

Cognovimus de reditibus ecclesiae noviter acquisitis canonicam dispositionem quartarum minime provenire, sed episcopos locorum distribuere tantummodo quartam antiquorum redituum, nunc vero quaesita suis usibus retinere.

Quam rem pravam subintroductamque consuetudinem fraternitas tua vivaciter emendare festinet, ut sive de praeteritis reditibus sive de his, quae obvenient, vel obvenientibus, quartae secundum distributionem

canonicam dispensentur.

Incongruum namque est unam eamdemque ecclesiae substantiam duplici quodammodo jure censeri, *id est usurpationis et canonum *.

C. XXX. De stipendio ecclesiae quatuor debent fieri portiones.

Idem Augustino Episcopo Anglorum in respons. ad primam interrogationem.

Mos est apostolicae sedis ordinatis episcopis praeceptum tradere, ut de omni stipendio, quod accedit, quatuor fieri debeant portiones; una videlicet episcopo et familiae ejus propter hospitalitatem et susceptionem, alia clero, tertia vero pauperibus, quarta ecclesiis reparandis.

C. XXXI. De eodem.

PALEA. Item ex Concilio Toletano .

« Sancimus omnibus episcopis curam laicorum instare, ut, si quos in fide Christi invenerint, nimio affectu diligant.

Insuper confirmamus, ut, si aliqua ab ipsis accipiant dona, statim in quatuor dividant partes, ita, ut prima pars secundum apostolorum praecepta titulorum, nec non coemeteriorum restaurationibus diligenter attribuatur, secunda clericis, tertia cunctis pauperibus, quarta vero advenis.

»

C. XXXII. Omnes presbyteri secundum jussionem episcopi ecclesiae dispensare studeant.

Item ex Concilio Agathensi, c. 22.

V. Pars. Statuimus (quod omnes canones jubent)

ut civitatenses sive dioecesani presbyteri vel clerici, salvo jure ecclesiae, rem ecclesiae, sicut permiserunt episcopi, teneant, vendere autem aut donare penitus non praesumant.

Quod si fecerint * vel fecerunt *, et facta venditio non valebit, et de facultatibus, si quas habent proprias,

indemnem ecclesiam reddant, et communione priventur.

C. XXXIII. De clericis, qui documenta ecclesiae supprimunt, aut adversariis tradunt.

Item ex eodem Concilio, c. 26.

Si quis de clericis documenta, quibus ecclesiae possessio firmatur, aut supprimere, aut negare, aut adversariis fortasse tradere damnabili et punienda obstinatione praesumserit, quidquid per absentiam documentorum damni ecclesiae illatum est de propriis facultatibus reddat, et communione privetur.

Hi etiam qui in damno ecclesiae impie sollicitati, a traditoribus aliquid acceperint, superiori sententia teneantur.

C. XXXIV. Episcopus heredem non habens non alium quam ecclesiam sibi heredem instituat.

Item ex eodem, c. 33.

Episcopus, qui filios aut nepotes non habuerit, alium quam ecclesiam non relinquat heredem.

Si quid de ecclesia non in ecclesiae causa aut necessitate praesumserit, quod distraxit aut donavit irritum habeatur.

Qui vero filios habet, de bonis, quae reliquit, ab heredibus ejus indemnitatibus ecclesiae consulatur.

C. XXXV. Qui in clero constituti sunt de rebus ecclesiae nihil alienare praesumant.

Item ex eodem, c. 49.

Diaconi vel presbyteri in parochia constituti de rebus ecclesiae sibi creditis nihil audeant commutare, vendere vel donare, quia res sacratae Deo esse

noscuntur.

Similiter et sacerdotes nihil de rebus ecclesiae sibi commissae (ut superius comprehensum est) alienare praesumant.

Quod si fecerint, convicti in concilio, et ab honore depositi, de suo aliud tantum restituant, quantum visi sunt praesumsisse.

Et infra: § 1. Libertos tamen

, quos sacerdotes vel diaconos de ecclesia sibi commissa facere voluerint, actus ecclesiae prosequi jubemus.

Quod si facere contemserint, placuit eos ad proprium reverti servitium.

C. XXXVI. De possessione ecclesiastici juris quicquid a presbytero distrahitur, inane habeatur et vacuum.

Item ex eodem, c. 53.

Quicquid parochiarum presbyter de ecclesiastici juris possessione distraxerit, inane habeatur et vacuum vendicatione comparantis et actione vendentis.

C. XXXVII. Alienationes factae ab intrusis et ordinationes sine consensu clericorum irritae sunt.

Item Urbanus Papa .

Alienationes omnium per intrusionem, seu canonice electorum sub episcopi nomine, aut abbatis, qui secundum ecclesiae suae usum consecrandus est, alienationes dico quocunque modo factas, nec non et ordinationes personarum ab eisdem sine communi consensu clericorum ecclesiae, sive per simoniam itidem factas, irritas judicamus.

§ 1. Illud etiam per omnia interdicimus, ut nullus clericus praebendam suam seu beneficium aliquod ecclesiarum aliquo modo alienare praesumat.

Quod si praesumtum olim fuit vel aliquando fuerit, irritum erit, et ultioni canonicae subjacebit.

C. XXXVIII. Episcopo defuncto, vel adhuc in supremis agente, de rebus ecclesiae nihil est usurpandum.

Item ex Concilio Ilerdensi, c. 16.

Haec hujus placiti constitutione inter nos censura placuit custodiri, ut defuncto antistite, vel etiam adhuc in supremis agente, nullus clericorum, cujuslibet ordinis *et* officii gradusve sit, quicquam de domo praesumat, vel quod de utilitate instrumenti domus esse agnoscitur, id est mobilis et immobilis rei ecclesiasticae conetur invadere, nihil

furto, nihil dolo supprimens, auferens atque abscondens; sed is, cui domus commissa est, subjunctis sibi uno vel duobus fidelissimis clericis, omnia usque ad tempus pontificis substituendi debeat conservare, et his, qui in domo inveniuntur, clericis consuetam alimoniam administrare.

Substitutus autem antistes susceptae sedis commoda ordinabit velut Deus imperabit, ut eis uti cum his debeat, quos cognoverit disciplinae et caritati praedecessoris sui fideliter paruisse.

Quod si quisquam post haec cujuslibet ordinis (ut superius dictum est) clericus quaecunque occasione de omni facultate quippiam probatus fuerit abstulisse vel forsitan dolo aliquo suppressisse, reus sacrilegii prolixiori anathemate condemnetur, et vix *quoque*

peregrina ei communio concedatur, quia durum est, ut hi, quos constat in servitio Domini cum primae sedis antistite desudasse, ab his, qui suarum rerum incubatores vel utilitatibus servientes atque vacantes fuisse noscuntur, despecti aliquatenus crucientur.

C. XXXIX. Episcopi, qui nihil ecclesiae conferunt, famulos ejus libertate non donent.

Item ex Concilio Toletano IV, c. 66.

Et si illi, qui nulla ex rebus suis pauperibus Christi distribuunt, aeterni judicis voce in futuro condemnabuntur, quanto magis ii, qui auferunt pauperibus quod non dederunt?

Quapropter episcopi, qui nihil ex suo proprio ecclesiae Christi compensaverunt,

hanc divinam sententiam metuant, et liberos ex familia ecclesiae ad condemnationem suam facere non praesumant.

Impium enim est, ut qui res suas ecclesiae Christi non contulerit damnum inferat, et jus ecclesiae alienare contendat.

Tales ergo liberos successor episcopus absque ulla oppositione ad jus ecclesiae revocabit, quia eos non aequitas, sed improbitas absolvit.

C. XL. De clericis, qui documenta ecclesiae supprimunt, aut negant, aut aliis damnabiliter tradunt.

Item ex Concilio Aurelianensi .

Si quis de clericis documenta, quibus ecclesiae possessio firma tenetur, aut supprimere, aut negare, aut avertere, aut fortasse tradere damnabili et punienda obstinatione praesumserit, quicquid pro absentia documentorum damni ecclesiae illatum est de propriis facultatibus reddat.

C. XLI. Ministris ecclesiae de rebus ejusdem ecclesiae absque episcopi permissu nihil alienare licet.

Item ex Concilio Aurelianensi III, c. 23.

Abbatibus, presbyteris, ceterisque ministris de rebus ecclesiasticis vel sacro ministerio alienare vel obligare absque permissu et subscriptione

episcopi *sui* nihil liceat.

Quod qui praesumserit degradetur, communione concessa, et quod temere *praesumtum aut* alienatum est ordinatione episcopi revocetur.

C. XLII. Res ecclesiae, quae absente episcopo distrahuntur, ad jus ecclesiasticum revocentur.

Item ex Synodo Acyrana, c. 15.

Si qua de rebus ecclesiae, quum episcopus non est, presbyteri vendiderint, placuit rescisso contractu ad jus ecclesiasticum revocari.

In judicio autem erit episcopi constitutum, si pretium debeat recipi necne, propterea quod saepe contingit distractarum rerum reditus ampliorem summam pro accepto pretio reddi.

C. XLIII. Post mortem episcopi res ad eum pertinentes clerici non rapiant.

Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 22.

Non liceat clericis post mortem episcopi sui rapere res pertinentes ad eum, sicut jam praecedentibus

regulis constitutum habetur.

Si vero hoc fecerint, periclitari se noverint in proprio gradu.

C. XLIV. Rescindantur precariae et commutationes ab invasoribus factae.

Item ex Concilio Mediomatricis .

Praecariae et commutationes tempore viduatarum ecclesiarum factae ab his qui loca episcoporum occupaverant, rescindantur, et cum auctoritate ecclesiastica vel civili, si faciendae sunt, fiant.

Unde Gregorius Maximiano Syracusano Episcopo, lib.

III, epist. 11: C. LXV. Pro labore inventarii nihil accipiant oeconomi de rebus ecclesiae.

Caritatem tuam commonere curavimus, ut, si quispiam episcoporum de hac luce migraverit, vel

(quod absit) pro suis fuerit remotus excessibus, convenientibus oeconomis cunctisque clericis prioribus, atque in sui praesentia inventarium ecclesiae rerum facientibus, omnia quae reperta fuerint, subtiliter describantur, nec (sicut antea fieri dicebatur) species quaedam aut aliud quodlibet de rebus ecclesiae quasi pro faciendi inventarii labore tollatur.

Et infra: § 1. Visitatores ecclesiarum clericique eorum, qui cum ipsis per non suae civitatis parochias fatigantur, aliquod laboris sui capiant te disponente subsidium.

Justum namque est, ut illi consequantur stipendium, qui pro tempore suum commodare reperiuntur obsequium.

C. XLVI. Excommunicentur laici, qui morientium clericorum audent bona diripere.

Item ex Concilio Urbani Papae Alverniae celebrato .

De laicis quaestio facta est, qui morientibus episcopis

sive aliis clericis res defunctorum invasas ecclesiae pauperibusque subripiunt.

Contra quos commune totius concilii anathema prolatum est, ipso Papa hujusmodi sententiam promulgante: « Si quis post interdicti praesentis cognitionem episcoporum seu presbyterorum, aut aliorum clericorum res invaserit, usque ad satisfactionem excommunicetur.

§ 1. Episcoporum vero deficientium res per archipresbyterorum seu archidiaconorum manus, aut secundum mortuorum judicium pro ipsorum salute in eleemosynas dispensentur, aut successori, qui futurus est, reserventur.

Id ipsum de presbyterorum seu clericorum aliorum rebus per episcopum, vel supradictas personas, aut cui deficientes commiserint, fiat.

Si quis autem adversus ista praesumserit,

anathema sit.

»

C. XLVII. De eodem.

Item Innocentius Papa II, in Concilio Lateranensi, c. 4.

Illud, quod in sacro Chalcedonensi concilio constitutum est, irrefragabiliter conservari praecipimus, ut videlicet decedentium bona episcoporum a nullo omnino hominum diripiantur, sed ad opus ecclesiae et successoris sui in libera oeconomi et clericorum permaneant potestate.

*Cesset igitur de cetero illa detestabilis et saeva rapacitas*.

Si quis autem amodo hoc attentare praesumserit, excommunicationi subjaceat.

Qui vero morientium presbyterorum vel clericorum bona rapuerunt, simili sententiae subjaceant.

Gratian. Hoc non solum de laicis, verum etiam de metropolitanis et quibuslibet aliis clericis intelligendum est: sicut in sexta Synodo c. 35, legitur.

C. XLVIII. Res episcopi morientis metropolitano non licet invadere.

Non liceat alicui metropolitano mortuo episcopo, qui sub eo est, aut res ejus aut ecclesiae

suae auferre, sed sint sub custodia cleri ecclesiae defuncti episcopi, usque dum alius ordinetur episcopus.

Si vero clerici in ecclesia non fuerint, tunc metropolitanus illibata omnia episcopo, qui ibi ordinabitur, reddat.

Gratian. Sicut autem res ecclesiae nulli usurpare licet, ita ecclesiae aliena invadere non permittitur.

Unde Gregorius lib.

II, epist. 43, ad Bonifacium Episcopum: C. XLIX. Aliena ecclesiae non licet invadere.

Sicut ecclesia proprias res amittere non debet, ita etiam rapacitatis ardore invadere alienas non oportet.

Gratian. His omnibus auctoritatibus perspicue monstratur, quod nulli sacerdotum res ecclesiasticas

alicui tradere licet, et ille, qui de manu sacerdotis facultates ecclesiae acceperit, nullo jure eas vendicare poterit, sed potius cogetur restituere quod illicite accepit.

§ 1. Sed notandum est, quod quibusdam causis exigentibus res ecclesiae distrahi possunt.

Causa enim necessitatis cum consilio clericorum, vel ut meliora prospiciant, res ecclesiae a sacerdotibus distrahi possunt.

Unde in Africano Concilio legitur : C. L. Nisi causa necessitatis nec episcopo rem ecclesiae suae usurpare licet.

Non habenti necessitatem nec episcopo licet matricis ecclesiae rem sui tituli usurpare.

C. LI. Nec presbyteri ignorantibus episcopis, nec episcopi ignorante concilio rem ecclesiae vendant.

Item ex Concilio Carthaginensi unico, c. ult.

Placuit, ut presbyteri non vendant rem ecclesiae ubi sunt constituti, nescientibus episcopis suis, quomodo nec episcopis liceat vendere praedia ecclesiae inconsulto concilio vel cuncto presbyterio sine ulla necessitate.

C. LII. Nisi ut meliora prospiciat, rem ecclesiae non licet distrahere episcopo.

Item ex epistola Leonis Papae, universis Episcopis per Siciliam constitutis.

Sine exceptione decernimus, ne quis episcopus de rebus ecclesiae suae quicquam donare, vel commutare, vel vendere audeat, nisi forte aliquid horum faciat, ut meliora prospiciat, et cum totius cleri tractatu atque consensu id eligat, quod non sit dubium profuturum ecclesiae.

Et infra: § 1. Episcopus rebus ecclesiae tanquam commendatis, non tanquam propriis utatur.

Irrita enim episcoporum venditio et commutatio rei ecclesiasticae erit absque conniventia et subscriptione clericorum.

Gratian. Item domus urbium vel castrorum, quae ecclesiae plus incommodi quam utilitatis afferunt, licet rectoribus ecclesiarum (sicut in superiori capitulo Symmachi: Non liceat Papae, etc., continetur) vendere vel commutare.

Item sicut in Agathensi Concilio, c. 45, legitur .

C. LIII. De eodem.

VI Pars.

Terrulas aut vineolas exiguas, et ecclesiae minus utiles, aut longe positas *et* parvas, episcopus sine consilio fratrum (si necessitas fuerit) distrahendi habeat potestatem.

Gratian. Servos quoque fugitivos, qui revocati retineri non possunt, similiter episcopis distrahere licet.

Unde in eodem Concilio, c. 46. C. LIV. Alienentur fugitivi, qui retineri non possunt.

Fugitivi domos suas aut familias deserentes,

qui, etiamsi revocati fuerint, non possunt teneri, simili ratione ab episcopo, si voluerit, aut si *ita* illi meruerint, distrahantur.

C. LV. PALEA. [ Item ex Concilio apud Tansiacum, c. 2 .

]

Tous les livres