Decretum Gratiani (page 12)
Decrevit igitur sancta *et magna* synodus, neminem deinceps eorum, hoc est non episcopum, sive clericum, aut monachum, conducere possessiones, aut misceri saecularibus procurationibus, nisi forte qui legibus ad minorum aetatum tutelas sive procurationes inexcusabiles attrahantur, aut cui ipsius civitatis episcopus ecclesiasticarum rerum commiserit gubernacula, vel orphanorum, aut viduarum, quae indefensae sunt, aut earum personarum, quae maxime ecclesiastico indigent adminiculo propter
timorem Dei.
Si quis vero transgressus fuerit haec statuta, correctioni ecclesiasticae subjaceat.
»
C. II. Qui clero annexi sunt saecularium possessionum procuratores non fiant.
Credo placere suggestionem meam sanctitati vestrae, et displicere vobis, ut qui serviunt Deo, et annexi sunt clero, accedant ad actiones, seu administrationes vel procurationes domorum.
Gratus episcopus dixit: *Et* Apostolorum statuta sunt, quae dicunt: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus.
Proinde aut clerici sint sine actionibus domorum, aut actores sine officio clericorum.
Universi dixerunt: Hoc observemus.
C. III. De eodem.
Item ex Concilio Carthaginensi III. c. 15.
Placuit, ut episcopi, presbyteri, et diaconi, vel clerici non sint conductores, neque procuratores, neque ullo turpi vel inhonesto negotio victum quaerant, quia respicere debent scriptum esse: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus.
C. IV. Saecularium negotiorum procurationem clerici non suscipiant.
Item ex epistola Cypriani ad Presbyteros, et Diaconos, et plebem Furnitanorum lib.
I. epist. 9.
Cyprianus presbyteris, et diaconis, et plebi Furnis
consistentibus salutem.
Jampridem in concilio episcoporum est statutum, ne quis de clericis et Dei ministris tutorem vel curatorem testamento suo constituat, quando singuli divino sacerdotio honorati et in clerico ministerio constituti non nisi altari et sacrificiis deservire, et precibus atque orationibus vacare debeant.
Scriptum est enim: Nemo militans Deo obligat se negotiis saecularibus, ut possit placere ei, qui se probavit.
Et infra: § 1. Quod episcopi et antecessores nostri religiose considerantes et salubriter providentes censuerunt, ne quis *frater* excedens ad tutelam vel curam clericum nominaret; ac si quis hoc fecisset, non offerretur pro eo, nec sacrificium pro dormitione ejus celebraretur.
Neque enim apud altare Dei meretur
nominari in sacerdotum prece qui ab altari sacerdotes et ministros voluit avocare.
C. V. Non licet clericis mollitiis et saecularibus rebus obligari.
Item ex eadem.
Mollitiis et laqueis saecularibus obligari non debent qui divinis rebus et spiritualibus occupati *ab ecclesia recedere*, et ad terrenos et saeculares actus vacare *non possunt*.
C. VI. Saecularibus negotiis clerici non alligentur.
Item ex eadem.
Hi, qui in ecclesia Domini ad ordinationem clericam promoventur, in nullo ab administratione divina avocentur, nec molestiis et negotiis saecularibus alligentur, *sed in honore sportulantium
fratrum, tanquam decimas ex fructibus accipientes*, ab altari et sacrificiis non recedant, sed die ac nocte coelestibus rebus et spiritualibus serviant.
C. VII. De eodem.
Item, ut supra, Cyprianus ibidem.
Sacerdotium decretum religiose et necessarie factum servetur a nobis, simul et ceteris fratribus detur exemplum, ne quis sacerdotes et ministros Dei altari ejus et ecclesiae vacantes ad saeculares
molestias devocet.
Observari *enim* de cetero poterit, ne ultra hoc fiat circa personam clericorum, si quod *nunc* factum est fuerit vindicatum.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod vero fulgidis et claris vestibus eis ornari non liceat, in septima Synodo jubetur, in qua sic statutum est c. 16.:
C. I. Corripiantur clerici, qui unguentis et claris vestibus et fulgidis lasciviunt.
Omnis jactantia et ornatura corporalis a sacrato ordine aliena est.
Eos ergo episcopos vel clericos, qui se fulgidis et claris vestibus ornant emendari
oportet.
Quod si in hoc permanserint, epitimio tradantur.
Similiter et eos, qui unguentis inunguntur.
§ 1. Quoniam vero radice amaritudinis exorta contaminatio facta est in ecclesia catholica, Christianos calumniantium haeresis, *et* hi, qui hanc receperunt, non solum imaginarias picturas abominati sunt, sed etiam omnem reverentiam repulerunt, eos, qui religiose ac pie vivunt, offendentes, ac per hoc completur in eis quod scriptum est: Abominatio est peccatori Dei cultus, igitur si inventi fuerint deridentes eos, qui vilibus et religiosis vestibus amicti sunt, per epitimium corrigantur.
§ 2. *A* priscis enim *usque* temporibus omnis sacratus vir cum mediocri et vili veste conversabatur.
Omne quippe, quod non propter necessitatem suam, sed
propter venustatem accipitur, elationis habet calumniam, quemadmodum magnus ait Basilius.
Sed neque ex sericis texturis vestem quis variatam induebat, neque apponebat variorum colorum ornamenta in summitate vestimentorum.
Audierunt enim *ex deisona lingua*, quia qui mollibus vestiuntur in domibus regum sunt.
C. II. Clerici sive in itinere ambulantes, sive alibi degentes, congruis sibi vestibus utantur.
Item ex Synodo VI, c. 27.
Nullus eorum, qui connumerantur in clero, vestimentum indecens habeat, sive in civitate degens sive in itinere ambulans, sed stolis utatur, quae concessae sunt clericis.
Si vero quis tale quid fecerit, per unam hebdomadam suspendatur.
C. III. Non saecularibus vestibus, sed ordini suo convenientibus clerici utantur.
Item Zacharias Papa in Synodo Romana. c. 3. .
Episcopi, presbyteri, diaconi, saecularibus indumentis non utantur, nisi, ut condecet, tunica sacerdotali; sed neque dum ambulaverint in civitate, aut in via, aut in plateis, sine operimento praesumant
ambulare, praeter si in itinere longo ambulaverint, quia sicut mulier orans in ecclesia non velato capite deturpat caput suum, juxta Apostoli vocem, ita sacerdos sine operimento deturpat sacerdotium suum.
Quod si temere praesumserit contra statuta agere, communione privetur, donec quae statuta sunt adimplere maturet.
C. IV. Extra domum sine proprio ornatu sacerdotes non appareant.
Item Leo Papa IV. in Synodo Romana. c. 12.
Sine ornatu sacerdotali extra domos sacerdotes apparere non convenit, ne, ut aliquis saecularium, injurias patiantur; *sed ea solummodo, quae per Patres constituta videntur, observet*.
Contrarius denique inventus aut desinat, aut canonicae subjaceat
disciplinae.
C. V. Careant beneficiis ecclesiasticis qui corrigi ab episcopis contemnunt.
Item Innocentius Papa II. in Concilio Lateranensi, cap. 4. .
Praecipimus, ut tam episcopi quam clerici in statu mentis, in habitu corporis, Deo et hominibus placere studeant, et nec in superfluitate, scissura, aut colore
vestium, nec in tonsura intuentium (quorum forma et exemplum esse debent) offendant aspectum, sed potius quod eorum deceat sanctitatem *prae se ferant*.
Quod si moniti ab episcopis emendare noluerint, ecclesiasticis careant beneficiis.
QUAESTIO V.
GRATIANUS.
Suum vero episcopum relinquere, et ab officio suo discedere, atque ad saecularem judicem confugere nulli licet.
Unde in Agathensi Concilio c. 8. legitur: C. I. Clericus ad judicem saecularem confugiens de communione ecclesiae depellatur.
Placuit, ut clericus, si relicto officio suo propter
districtionem ad saecularem judicem fortasse confugerit, et is, ad quem recurrit, solatium ei defensionis impenderit, cum eodem de ecclesiae communione pellatur.
C. II. Presbyter vel diaconus ab episcopo depositus imperatorem non adeat.
Item ex Concilio Antiocheno, c. 12.
Si quis a proprio episcopo depositus presbyter vel diaconus, aut etiam si a synodo quilibet episcopus fuerit exauctoratus, molestiam imperialibus auribus inferre non praesumat, sed ad majorem episcoporum synodum sese convertat, et quae se putat habere justa in eorum concilio alleget, atque ab his de se exspectet quae fuerit depromta sententia.
Quod si deficiens pusillanimitate hoc noluerit facere, sed
importunus fuerit imperatori, hujusmodi nullam veniam habeat, neque locum ullius assertionis suae, nec spem recipiendi gradus habeat in futurum.
C. III. Non defensetur ab aliquo qui episcoporum judicio damnatur.
Item ex Concilio Carthaginensi V, c. 2.
Si quis cujuslibet honoris clericus judicio episcoporum
pro quocunque crimine fuerit damnatus, non liceat eum sive ab ecclesiis, quibus praefuit, sive a quolibet homine defensari; interposita poena damni pecuniae atque honoris, quo nec aetatem, nec sexum excusandum esse praecipimus.
C. IV. Communione privetur qui ecclesiasticae disciplinae regulam fugientem dispensare praesumit.
Item ex Concilio Arelatensi, c. 4.
Si forte aliquis clericorum regulam disciplinae ecclesiasticae subterfugiens fuerit evagatus, quicunque eum susceperit, et non solum pontifici suo non reconciliaverit, sed magis defensare praesumserit, ecclesiae communione privetur.
C. V. Spe reconciliationis careat qui ab episcopis condemnatus imperatorem adierit.
Item ex Concilio Martini Papae, c. 35.
Si quis episcopus, presbyter aut diaconus excommunicatus in concilio injuste se queritur condemnatum, ad majorem episcoporum synodum revertatur, et eorum inquisitionem et judicium exspectans, si quas se justas causas habere putat, illis exponat.
Si autem contemserit, et importans se palatio aures principum inquietare voluerit, hic ad nullam veniam poterit pervenire, neque spem futurae reconciliationis habebit.
C. VI. Episcoporum causae coram principibus examinari non debent.
Item Gregorius Constantinae Augustae, lib.
IV. epist. 34.
Si episcoporum causae mihi commissorum apud piissimos dominos aliorum patrociniis disponuntur,
infelix ego in ecclesia ista quid facio?
Sed ut episcopi mei me despiciant, et contra me refugium ad saeculares judices habeant, omnipotenti Deo gratias ago, peccatis meis deputo.
Hoc tamen breviter suggero, quia aliquantulum exspecto, et si ad me *diu* venire distulerint, exercere in eos districtionem canonicam nullo modo cessabo.
CAUSA XXII.
GRATIANUS.
Quidam episcopus juravit falsum quod putabat verum, quo comperto archidiaconus ejus juravit se nunquam praestaturum ei obedientiam.
Compellitur archidiaconus ab episcopo ad exhibendam sibi consuetam reverentiam; accusatur episcopus de duplici perjurio, et de eo, quod falsum juravit, et quia archidiaconum ad pejerandum compellit.
* Primo quaeritur, an juramentum sit praestandum, an non?
* Secundo, si sit perjurus qui jurat falsum quod putabat verum?
* Tertio, si licuit archidiacono denegare episcopo consuetam obedientiam?
* Quarto, si constiterit esse illicitum quod juravit archidiaconus, an sit servandum?
* Quinto, si constiterit illud servandum esse, an episcopus
sit reus perjurii, qui contra juramentum archidiaconum suum ire compellit?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod juramentum praestandum non sit, auctoritate canonicae scripturae probatur.
Ait enim Christus in evangelio discipulis: Sit sermo vester: Est est, non non; quod autem amplius est a malo est.
Item Jacobus in epistola: Ante omnia, fratres mei, nolite jurare omnino.
Utraque auctoritate juramentum prohibetur praestare.
Sed aliud est ad juramentum sponte accedere, aliud vel ad asserendam innocentiam suam, vel ad pacis foedera confirmanda, vel ad persuadendum auditoribus, quando
pigri sunt credere quod eis utile est, juramentum offerre.
Primum prohibetur, secundum conceditur.
Non enim jurare omnino peccatum est.
Unde in Concilio Toletano VIII. c. 2 legitur: C. I. Juramentum pro foedere pacis est faciendum.
Omne, quod in pacis foedera venit, tunc solidius
subsistit, quum juramenti hoc interpositio roborat.
Sed et omne, quod amicorum animos conciliat, tunc fidelius durat, quum eos sacramenti vincula ligant.
Omne etiam, quod testibus adstipulatur, tunc verius constat, quum id adjectio jurationis affirmat.
Quod si et testis deficiat, innocentis fidem sola jurisjurandi taxatio manifestat.
C. II. Juratio non est prohibenda, nec tanquam bonum appetenda.
Item Augustinus super epistolam ad Galatas, cap. 1. in fine.
Non est contra praeceptum juratio, quae a malo est, non jurantis, sed incredulitatis ejus, cui jurare cogitur.
Nam hinc intelligitur, ita Dominum
prohibuisse a jurando, ut, quantum in ipso est, quisque non juret; quod multi faciunt, in ore habentes jurationem tanquam magnum aut suave aliquid.
Nam utique Apostolus noverat praeceptum Domini, et juravit tamen.
Non enim audiendi sunt qui has jurationes esse non putant.
Quid enim facient de illa: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro: quam graeca exemplaria manifestissimam jurationem esse convincunt.
Prohibemur ergo jurare cupiditate aut delectatione jurandi.
Quamvis enim juramentum amplius sit, quam est est, non non, et ideo a malo sit, non tamen a malo tuo, sed infirmitatis aut incredulitatis eorum, qui non aliter moventur
ad fidem.
C. III. Pejerare peccatum est, non jurare.
Item Augustinus in epist. CLIV, ad Publicolam.
In novo testamento dictum est, ne omnino juremus.
Quod quidem mihi propterea dictum videtur, non quia *verum* jurare peccatum est,
sed quia pejerare immane peccatum est, a quo longe nos esse voluit qui omnino ne juremus admonuit.
C. IV. In necessariis verum jurare peccatum non est.
Idem sermone XXX, de verbis Apostoli.
Ut noveritis, verum jurare non esse peccatum, invenimus et apostolum Paulum jurasse: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Jesu Domino nostro.
Per vestram gloriam juratio est; non enim sic ait, per vestram gloriam morior, quasi vestra gloria me facit mori, quomodo, si diceretur per venenum, per gladium, per bestiam, per inimicum mortuus est, intelligeretur faciente inimico, faciente gladio, faciente
veneno mortuus est.
C. V. Non tanquam bonum appetendum, nec tanquam malum juramentum est vitandum.
Idem de sermone Domini, lib.
I. c. 30.
Ita ergo praecepisse Dominum intelligitur, ne juretur, ne quisquam sicut bonum appetat jusjurandum, et assiduitate jurandi ad perjurium per consuetudinem delabatur.
Quapropter qui intelligit non in bonis, sed in necessariis jurationem habendam, refrenet se quantum potest, ut non ea utatur, nisi necessitas cogat, videlicet, quum videt pigros esse homines ad credendum quod eis utile est credere, nisi juratione firmetur.
Ad hoc itaque pertinet quod sic dicitur: Sit autem sermo vester: Est est, non
non.
Hoc bonum est et appetendum, quod autem amplius est a malo est; id est: si jurare cogeris, scias de necessitate venire infirmitatis eorum, quibus aliquid suades, quae infirmitas utique malum est, unde nos quotidie liberari deprecamur, quum dicimus: libera nos a malo.
Itaque non dixit, quod autem amplius est malum est.
Tu enim non malum facis, qui bene uteris juratione.
C. VI Jurare non est peccatum.
Idem ibidem continenter.
Tu malum non facis, qui bene uteris juratione, quae, etsi non bona, tamen necessaria est, ut alteri persuadeas quod utiliter persuades.
Sed a malo est illius, cujus infirmitate jurare cogeris.
C. VII. Per Deum jurare permittitur, ne per idola juretur.
Item Hieronymus super Hieremiam, ad c. 4.
Et jurabunt, vivit Dominus in veritate, et in judicio, et in justitia, et benedicent eum gentes, ipsumque laudabunt.
Quomodo ergo evangelium jurare nos prohibet?
Sed hic: jurabis, pro confessione dicitur, et ad condemnationem
idolorum, per quae jurabat Israel.
Denique auferuntur offendicula, et juratur per Dominum, quodque dicitur: vivit Dominus, in testamento veteri jusjurandum est ad condemnationem mortuorum, per quos juret omnis idololatra.
C. VIII. Infirmis jurare conceditur.
Item Hieronymus super Matthaeum lib.
I., in c. 5.
Considera, quod *hic* Salvator non per Deum jurare prohibuerit, sed per coelum, et terram, et Hierosolymam, et per caput tuum.
Et hoc quasi parvulis fuerat lege concessum, ut quomodo victimas immolabant Deo, ne eas idolis immolarent, sic et jurare permitterentur in Deum; non quod recte hoc facerent, sed quod melius esset
Deo id exhibere quam daemonibus.
C. IX. Excommunicetur clericus per creaturas pertinaciter jurans.
Item ex Concilio Carthaginensi IV.
, c. 61. et 62.
Clericum per creaturas jurantem acerrime objurgandum; si perstiterit in vitio, excommunicandum.
Inter epulas vero cantantem supradictae sententiae severitate coercendum decernimus.
C. X. Clericus deponatur, laicus anathematizetur, per capillum vel caput Dei jurans.
Item Pius papa .
Si quis per capillum Dei vel caput juraverit, vel alio modo blasphemia contra Deum usus fuerit, si in ecclesiastico ordine est, deponatur, si laicus, anathematizetur.
Et si quis per creaturam juraverit, acerrime castigetur, et juxta id, quod synodus dijudicaverit, poeniteat.
§ 1. Si quis autem talem hominem non manifestaverit, non est dubium, quin divina condemnatione coerceatur.
§ 2. Sed si episcopus ista emendare neglexerit, acerrime corripiatur.
Il Pars.
Gratian. Quaeritur, quis magis teneatur, an ille, qui per Deum, an ille, qui super sacra
evangelia jurat?
Huic quaestioni Joannes Chrysostomus respondet, dicens :
C. XI. Non est majus per evangelium, quam per Deum jurare.
Si aliqua causa fuerit, modicum videtur facere qui jurat per Deum.
Qui autem *jurat* per evangelium, majus aliquid fecisse videtur.
Quibus *similiter* dicendum est: Stulti, scripturae sanctae propter Deum sunt, non Deus propter scripturas.
C. XII. Non solum in altari vel reliquiis, sed etiam in communi loquela perjurium caveatur.
Item Hieronymus .
Habemus in lege Dei scriptum: Non pejerabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui in vanum.
Ideo admonendi sunt omnes, ut diligenter
caveant perjurium, non solum in altari seu sanctorum reliquiis, sed etiam in communi loquela.
C. XIII. Non prohibet Deus jurare, sed pejerare.
Item Isidorus Sententiarum lib.
II., c. 31.
Non est contra Dei praeceptum jurare; sed dum jurandi usum facimus, perjurii crimen incurrimus.
C. XIV. Juratio non est peccatum.
Item Augustinus de verbis Apostoli, sermone 28. al. 30.
Si peccatum esset juratio, nec in vetere lege diceretur: Non pejerabis; reddas autem Domino
juramenta tua.
Non enim peccatum praeciperetur nobis.
Item infra: § 4. Non vobis dicimus, nos non jurare.
Si enim hoc dicimus, mentimur.
Quantum ad me pertinet, juro, sed quantum mihi videtur, magna necessitate compulsus, quum videro non mihi credi, nisi faciam, et ei, qui mihi non credit, non expedire, quod non credit.
Hac perpensa ratione et consideratione librata cum magno timore dico: Coram Deo, aut, testis est Deus, aut, scit Christus, sic esse in animo meo, et video, quia plus est, id est quia amplius est quam est est, non non.
Sed quod amplius est a malo est, etsi non a malo jurantis, a malo est non credentis.
III Pars.
Gratian. Ex praemissis colligitur, quod jurare non est peccatum; non tamen tanquam bonum
est appetendum, ne consuetudine jurandi labamur in perjurium.
Sed quum dicatur procedere a malo non credentis, videtur, quod, etsi jurare peccatum non sit, juramentum tamen recipere malum sit.
Sed nomine mali non malitia, sed peccati poena intelligitur.
Ex poenali enim infirmitate incredulitas illa processit, qua ad jurandum compellimur.
Ipsum autem jurare sicut peccatum non est, ita juramentum ab aliquo recipere malum non est.
Unde Augustinus scribit ad Publicolam epist. CLIV. C. XV. Juramentum accipere non prohibemur.
Quamvis dictum sit, ne juremus, nusquam me in scripturis sanctis legisse memini, ne ab aliquo jurationem accipiamus.
IV Pars.
Gratian. Sed quaeritur, an sit utendum fide ejus, qui per damonia jurat?
De his ita scribit Augustinus eadem epist. CLIV, ad Publicolam.
C. XVI. Licet uti fide ejus, qui, ut eam servet, per daemonia jurat.
Movet te, utrum ejus fide utendum sit, qui, ut eam servet, per daemonia juraverit.
Ubi te volo prius considerare, utrum si quispiam per Deos falsos juraverit se fidem servaturum, et eam non servaverit, non tibi videatur bis peccasse?
Si enim tali juratione promissam servaret fidem, ideo tantum
peccasse judicaretur, quia per tales Deos juravit.
Illud autem nemo reprehenderet, quia fidem servavit.
Nunc vero, quia et juravit per quos non debuit, et contra pollicitam fidem fecit quod non debuit, bis utique peccavit, ac per hoc qui utitur fide illius, quem constat jurasse per Deos falsos, et utitur non ad malam rem, sed ad licitam et bonam, non peccato ejus se sociat, quo per daemonia juravit, sed bono pacto ejus, quo fidem servavit.
Neque enim hic eam fidem dico servari, qua fideles vocantur qui baptizantur in Christo.
Illa enim longe alia est longeque discreta a fide humanorum placitorum atque pactorum.
Veruntamen sine ulla dubitatione minus malum est per Deos falsos veraciter jurare, quam per Deum verum fallaciter.
Quanto enim per quod juratur magis est sanctum, tanto magis est poenale perjurium.
§ 1. Alia *ergo* quaestio est, utrum non peccet qui per falsos Deos sibi jurari facit?
quia ille, qui ei jurat, jurat per Deos falsos, quos colit.
Cui quaestioni possunt illa testimonia suffragari, quae ipse commemo-Abimelech rasti de Laban et Abimelech, si tamen per Deos suos juravit, sicut Laban per Deum Nachor .
Gratian. Sic etiam, quum in libro Machabaeorum Romani leguntur pacem firmasse cum Judaeis, intelligendi sunt jurasse per falsos Deos, sicut et Judaei juraverant per Deum verum.
Sic etiam et de juramento, quod fit per creaturas, intelligendum est, quod ipsum
quidem jurare per creaturas malum est, quia a Deo prohibitum est; sed servare quod juratur, bonum est, ut evitetur peccatum mendacii et dolositatis.
§ 1. Sed objicitur, quod Joseph, vir sanctus, per creaturas juravit, dum dixit fratribus suis: Per salutem Pharaonis, non exibitis hinc.
§ 2. Sed sciendum est, quod sancti non tam per creaturas, quam per auctorem creaturarum jurabant, nec in creaturis aliud quam creatorem ipsarum venerabantur, sicut Joseph, qui per Pharaonem jurando hoc in eo veneratus est, quod Dei judicio positus erat in infimis.
Unde Apostolus
dit: Omnis potestas a Deo est.
Item Christus Pilato: Non haberes in me potestatem nisi esset tibi datum desuper.
Deus autem per creaturas jurare prohibuit, ne vel more gentilium aliquod numen deitatis creaturis inesse crederetur, vel ne creaturas contemtibiles judicando per eas promissa pro nihilo duceremus.
§ 3. Sed quaeritur, quid gravius sit, an per creaturas, an per creatorem jurare fallaciter?
Dupliciter enim reus est qui per creaturas jurat mendaciter, quia et contra prohibitionem jurat per quod sibi jurare non licet, (a quo peccato est immunis, qui non nisi per creatorem jurat,) et proximum dolo capit, quod facit etiam per creatorem mendaciter jurans.
Sed si perjurium tanto magis poenale est, quanto sanctius illud est, per quod juratur, apparet,
quod, etsi per creaturas mendaciter jurans dupliciter peccet, graviori tamen se subjicit poenae qui per creatorem jurat mendaciter.
V Pars.
§ 4. Perjurii autem poena gravissima est, quam si quis timens ad confessionem venire noluerit, a fidelium consortio est abjiciendus.
Unde Eutychianus Papa : C. XVII. Fidelium consortio careat qui poenitentiam perjurii agere noluerit.
Praedicandum est etiam, ut perjurium fideles caveant, et ab hoc summopere abstineant, scientes hoc grande scelus esse, et in lege, et in Prophetis, et in evangelio prohibitum.
Audivimus enim, quosdam parvipendere hoc scelus, et levem quodammodo perjuris poenitentiae modum imponere;
qui nosse debent, talem perjurio poenitentiam imponi debere, qualem et de adulterio, et de fornicatione, et de homicidio sponte commisso, et de caeteris criminalibus vitiis.
§ 1. Si quis vero perpetrato perjurio aut quolibet criminali peccato, timens poenitentiam longam, ad confessionem venire noluerit, ab Ecclesia repellendus est, sive a communione et consortio fidelium, ut nullus cum eo comedat, neque bibat, *neque oret*, neque in domo sua eum recipiat.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem perjurium sit falsum jurare, facile probatur.
Ait enim Augustinus in libro Psalmorum super: Domini est terra.
C. I. Pejerat qui aliter facturus est quam promittit.
In dolo jurat qui aliter facturus est quam promittit, quum perjurium sit nequiter decipere credentem .
C. II. Quos debeat habere comites jusjurandum.
Item Hieronymus super Hieremiam, lib.
I, ad c. 4.
Animavertendum est, quod jusjurandum hos habeat comites, veritatem, judicium atque justitiam.
Si ista defuerint, nequaquam erit juramentum, sed perjurium.
Gratian. Item, qui falsum jurat mentitur.
Mentiendo autem jurare nihil aliud est quam pejerare.
§ 1. Quum ergo omnes, qui loquuntur mendacium, perdendi sint, juxta illud Psalmistae: Perdes omnes, qui loquuntur mendacium, multo magis damnabiles sunt, qui mentiendo pejerare convincuntur, quia nomen Dei sui in vanum assumunt.
§ 2. Sed aliud est falsum jurare, aliud jurare in dolo.
Non enim omnis, qui aliter facturus est quam promittit, in dolo jurat.
Licet enim Apostolus aliter facturus esset quam promitteret Corinthiis in prima epistola, quum ait: Veniam ad vos, non tamen in dolo juravit, aut mendaciter promisit.
Ille enim in dolo jurat, aut mendaciter promittit, in cujus mente est, non sic se facturum, ut
promittit; ille autem, qui promittit falsum quod putat verum, nec in dolo jurat, nec mendaciter promittit.
Unde Augustinus de verbis Apostoli, serm.
XXVIII, al.
XXX.: C. III. De eo, qui jurat falsum quod putat verum.
Homines falsum jurant, vel quum fallunt, vel quum falluntur.
Aut *enim putat homo verum esse quod falsum est, et temere jurat; aut scit vel putat falsum esse, et tamen pro vero jurat, et nihilominus cum scelere jurat.
Distant autem ista perjuria, quae duo commemoravi.
Fac illum jurare, qui verum putat esse pro quo jurat; verum putat esse, et tamen falsum est; non ex animo iste pejerat, fallitur: hoc pro vero habet, quod falsum est, non pro re falsa sciens jurationem interponit.
Da alium, qui scit falsum esse, et dicit verum esse, et jurat tanquam verum sit quod scit falsum esse.
Videtis quam ista detestanda sit bellua, et de rebus humanis exterminanda?
Quis enim hoc fieri velit?
Omnes homines talia detestantur.
Fac alium, *qui putat falsum esse, et jurat tanquam verum sit, et forte verum est.
Verbi gratia (ut intelligatis) pluit in illo loco; interrogas hominem, et putat non pluisse, et ad negotium ejus competit, ut dicat, pluit, sed putat non pluisse.
*Dicitur ei, vere pluit?
vere*, et jurat; et tamen pluit ibi, sed ille nescit, et putat non pluisse*: perjurus est.
Interest, quemadmodum verbum procedat ex animo.
Ream linguam non facit nisi mens rea.
Gratian. Quia ergo mens hujus non erat rea (nesciebat enim falsum esse quod juravit esse verum), nec temere vel negligenter, sed cum magna diligentia videbatur sibi deprehendisse verum quod juravit falsum, perjurii reus nequaquam est judicandus.
Item, quod dicitur, qui falsum jurat mentitur, non universaliter hoc intelligi debet.
Non enim omnis, qui falsum dicit, mentitur, sicut nec omnis, qui mentitur, falsum dicit.
Unde Augustinus in Enchiridio, c. 22: C. IV. Non est mentiri dicere falsum quod putat verum.
Is autem, qui mentitur, contra id, quod animo sentit, loquitur voluntate fallendi.
§ 1. Et utique verba propterea instituta sunt, non per
quae se invicem homines fallant, sed per quae quisque in alterius notitiam cogitationes suas proferat.
Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod instituta sunt, peccatum est.
§ 2. Nec ideo ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus aliquando alicui prodesse mentiendo.
Possumus enim et furando, si pauper, cui palam datur, sentit commodum, et dives, cui clam tollitur, non sentit incommodum, nec ideo tale furtum quisquam dixerit non esse peccatum.
Et supra c. 18.: § 3. Nemo mentiens judicandus est qui dicit falsum quod putat verum, quoniam, quantum in ipso est, non fallit ipse, sed fallitur.
Non itaque mendacii, sed aliquando temeritatis arguendus est qui falsa incautus
credit ac pro veris habet, potiusque e contrario, quantum in ipso est, mentitur ille, qui dicit verum quod putat falsum.
Quantum enim ad animum ejus attinet, quia non quod sentit, hoc dicit, non verum dicit, quamvis verum inveniatur esse quod dicit.
Nec ullo modo liber est a mendacio qui ore nesciens verum loquitur, sciens autem voluntate mentitur.
Non consideratis itaque rebus ipsis, de quibus aliquid dicitur, sed sola intentione dicentis, melior est qui nesciens falsum dicit, quoniam id verum putat, quam qui mentiendi animum sciens gerit, nesciens verum esse quod dicit.
C. V. Non mentitur qui animum fallendi non habet.
Item Gelasius Papa.
Beatus Paulus apostolus non ideo (quod absit)
fefellisse credendus est aut sibi exstitisse contrarius, quoniam, quum ad Hispanos se promisisset iturum, dispositione divina majoribus occupatus ex causis implere non potuit quod promisit.
Quantum enim ipsius voluntatis interfuit, hoc pronunciavit, quod revera voluisset efficere.
Quantum enim ad divini secreta consilii, (quae, ut homo, omnia non potuit, licet spiritu Dei plenus, agnoscere) superna praetermisit dispositione praeventus.
§ 1. Nec quia B. Petrus apostolus pro affectu divinae reverentiae ipsi Domino respondit: Non lavabis mihi pedes in aeternum, fefellisse (quod absit) aut in sua putabitur minime constitisse sententia, quia mox eidem divinae voluntati cesserit, et quod se dixerat non
esse facturum, causis adstrictus humanae salutis, passus est prona voluntate faciendum.
II. Pars. Gratian. Ille ergo falsum jurando mentitur, qui scit falsum esse quod jurat.
Est enim mendacium (ut Augustinus ait) falsa significatio vocis cum voluntate fallendi.
§ 1. Sed quum fallere semper sit voluntatis, falli autem vel infirmitatis, vel temeritatis, gravius autem sit quod ex voluntate, quam quod ex temeritate vel infirmitate procedit: aliquando contingit falli vel nullum, vel minimum esse peccatum, aliquando ex ipsa rerum varia consideratione minus esse fallere quam falli.
Unde Augustinus in Enchiridio, c. 21: C. VI. Falli in his, quae ad fidem non pertinent, aut parvum, aut nullum est peccatum.
In quibus rebus nihil interest ad capessendum Dei regnum, utrum credantur, an non, et utrum vera *sive sint, sive* putentur, an falsa; in his errare, id est aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum, aut si est, minimum esse atque levissimum.
C. VII. In his quae ad fidem pertinent, gravius est falli quam alios decipere.
Idem in Enchiridio, c. 18, .
In ipsarum consideratione rerum, quae dicuntur, tantum interest, quia, sive quis fallatur sive mentiatur, utcunque falli quam mentiri minus est malum,
quantum pertinet ad hominis voluntatem; tamen longe tolerabilius est in his, quae a religione sejuncta sunt, mentiri, quam in his, sine quorum fide vel notitia Deus coli non potest, falli.
III Pars.
Gratian. Item, quod dicitur: Perdes omnes qui loquuntur mendacium, non de omni mendacio intelligendum est.
Sunt enim quaedam mendacia, in quibus etsi sit aliqua culpa, non tamen damnabilia sunt, imo tanquam non mendacia habenda sunt.
Sunt et alia mendacia, quae sunt gravioris culpae, de quibus intelligitur: Perdes omnes, qui loquuntur mendacium.
§ 1. Ut autem appareat, quae mendacia sint venialia, et quae damnabilia, distinguendum est, quot sint genera mendacii.
De quibus Augustinus scribit in libro de Mendacio, c. 14: C. VIII. Quot sint genera mendacii?
Primum est capitale mendacium longeque fugiendum, quod fit in doctrina religionis, ad quod mendacium nulla conditione quisquam debet adduci.
Secundum autem, ut aliquem laedat injuste, quod *et* tale est, ut *et* nulli prosit, et obsit alicui.
Tertium, quod ita prodest alteri, ut obsit alteri, quamvis non ad immunditiam obsit corporalem.
Quartum, *quod fit* sola mentiendi fallendique libidine, quod mirum mendacium est.
Quintum, quod
fit placendi cupiditate de suaviloquio.
His omnibus penitus evitatis atque rejectis, sequitur sextum genus, quod *et* nulli obest, et prodest alicui, veluti si quispiam pecuniam alicujus injuste tollendam, sciens ubi sit, nescire se mentiatur *quocunque interrogante*.
Septimum, quod et nulli obest, et prodest alicui, veluti si nolit hominem ad mortem quaesitum prodere, mentiatur.
Et infra ibidem: Octavum est genus mendacii, quod et nulli obest, et ad hoc prodest, ut ab immunditia corporali aliquem tueatur.
Et infra c. 21: § 1. Non est igitur mentiendum in doctrina pietatis; magnum *enim* scelus est, et primum genus detestabilis mendacii.
Non est mentiendum secundo genere, quia nulli facienda est injuria.
Non est mentiendum tertio
genere, quia nulli cum alterius injuria consulendum est.
Non est mentiendum quarto genere, propter mendacii libidinem, quae per se ipsam vitiosa est.
Non est mentiendum quinto genere, quia nec ipsa veritas fine placendi hominibus enuncianda est; quanto minus mendacium, quod per se ipsum, quia mendacium est, utique turpe est?
Non est mentiendum sexto genere, neque enim recte *etiam* testimonii veritas pro cujusquam temporali commodo ac salute corrumpitur; ad sempiternam vero salutem nullus ducendus est, opitulante mendacio.
Et infra: Neque septimo genere mentiendum, non enim cujusquam commoditas aut salus temporalis perficiendae fidei praeferenda est, nec se quisquam in recte
factis nostris tam male moveri sentiat, ut fiat etiam animo deterior longeque a pietate remotior.
Et infra: Nec octavo genere mentiendum est, quia et in bonis castitas animi pudicitiae corporis praefertur, et in malis *id*, quod ipsi facimus, eo quod fieri sinimus, nobis damnabilius est.
§ 2. In his autem octo generibus tanto quisque minus peccat, quum
mentitur, quanto magis a primo recedit.
Quisquis autem esse aliquod genus mendacii, quod peccatum non sit, putaverit, decipiet se ipsum turpiter, quum honestum se deceptorem arbitratur aliorum.
C. IX. Non licet alicui humilitatis causa mentiri.
Item Augustinus de verbis apostoli, sermone XXXI. al. XXIX.
Quum humilitatis causa mentiris, si non eras peccator ante, quam mentireris, mentiendo efficeris quod evitaveras.
Veritas in te non est, nisi te ita dixeris peccatorem, ut etiam esse cognoscas.
Veritas autem ipsa est, ut quod es dicas.
Nam quomodo est humilitas, ubi regnat falsitas?
C. X. De eodem.
Item Gregorius lib.
XXVI, Moralium, c. 2.
Incaute sunt humiles qui se mendacio illaqueant.
C. XI. Non licet mentiri, ut arrogantia vitetur.
Item Augustinus super Joannem, tractatu XLIII.
Non ita caveatur arrogantia, ut veritas relinquatur.
C. XII. Non omne mendacium aeque peccatum est.
Idem in Enchiridio, c, 18 .
Mihi autem videtur peccatum esse quidem omne mendacium, sed multum interesse quo animo et quibus de rebus quisque mentiatur.
Non enim sic peccat *ille*, qui consulendi, quomodo ille, qui nocendi voluntate mentitur, nec tantum nocet qui viatorem mentiendo in adversum iter mittit, quantum is, qui viam vitae mendacio fallente depravat.
C. XIII. Non est aliquo modo quilibet decipiendus.
Item Augustinus in libro de conflictu vitiorum atque virtutum, c. 19.
Nec artificioso mendacio nec simplici verbo oportet decipere quemquam, quia quomodolibet mentitur quis, occidit animam.
C. XIV. Pro temporali vita alicujus perfectus mentiri non debet.
Item Augustinus in quinto Psalmo ad versic.
; « Perdes omnes, qui loquuntur »
Ne quis arbitretur perfectum et spiritalem hominem pro ista temporali vita, in cujus morte non occiditur sive sua sive alterius anima, debere mentiri, quoniam aliud est mentiri, aliud est verum occultare; siquidem aliud est falsum dicere, aliud verum tacere; ut si quis forte *vel* ad istam visibilem mortem non vult hominem prodere, paratus esse debet verum occultare, non falsum dicere, ut neque prodat, neque mentiatur, ne occidat animam suam pro corpore alterius.
Et infra: § 1. Duo sunt omnino genera mendaciorum, in quibus non est magna
culpa, sed tamen non sunt sine culpa; quum aut jocamur, aut, ut proximis prosimus, mentimur.
Illud primum in jocando ideo non est perniciosissimum, quia non fallit.
Novit enim ille, cui dicitur, joci causa esse dictum.
Secundum autem ideo minus est, quia retinet nonnullam benevolentiam.
§ 2. Illud vero, quod non habet duplex cor, nec mendacium quidem dicendum est, tanquam, verbi gratia, si cui gladius commendetur, et promittat se redditurum, quum ille, qui commendavit poposcerit; si forte gladium suum repetat furens, manifestum est, *tunc non esse reddendum, ne vel se occidat, vel alios, donec ei sanitas restituatur.
Hic ideo non habet duplex cor, quia ille, cui commendatus est gladius, quum promittebat se redditurum poscenti,
non cogitabat furentem posse repetere.
Et infra: § 3. Manifestum est non esse culpandum aliquando verum tacere, falsum autem dicere non invenitur concessum *esse* perfectis
C. XV. Nostro peccato alterius saluti consulere non debemus.
Idem in libro contra mendacium, c. 17.
Faciat homo etiam pro temporali hominum salute
quod potest.
Quum autem ad hunc articulum ventum fuerit, ut tali saluti consulere nisi peccando non possit, jam se existimet non habere quid faciat, quando id reliquum esse perspexerit, quod recte faciat.
C. XVI. De eodem.
Item Isidorus in Synonymis, c. 10.
Omne genus mendacii summopere fuge, nec casu, nec studio loquaris falsum, nec, ut praestes, mentiri studeas, nec qualibet fallacia vitam alicujus defendas.
Cave mendacium in omnibus.
C. XVII. De eodem.
[PALEA.] Item Augustinus in lib. de mendacio, c. 6 .
« Si quis ad te confugiat, qui mendacio tuo possit a morte liberari, non es mentiturus.
Os enim quod
mentitur, occidit animam.
Et infra: § 1. Quum ergo mentiendo vita aeterna amittitur, nunquam pro cujusquam vita temporali mentiendum est.
»
C. XVIII. Non reputantur mendacia, quum ea, quae non sunt, joco dicuntur.
Item Augustinus in libro quaest.
Gen. c. 44. quaest. 145.
Quod autem ait fratribus suis Joseph: Nesciebatis, quia augurio auguratur homo, qualis ego?
de hoc augurio etiam mandavit eis dicendum per huminem *suum*, quid sibi velit, quaeri solet.
An quia non serio, sed joco dictum est, ut exitus docuit, non est habendum mendacium?
Mendacia enim a mendacibus serio aguntur, non joco.
Quum autem quae non sunt tanquam joco dicuntur, non
deputantur mendacia.
Gratian. Sed in vetere testamento multa permittebantur, quorum exemplis hodie uti non licet.
Unde Gregorius lib.
XVIII. Moral. c. 3.: C. XIX. Veterum exemplo mentiri non licet.
Si quis per vetus testamentum vult suum tueri mendacium, quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit, dicat necesse est, rerum alienarum raptum
*et* retributionem injuriae, quae infirmis illic concessa sunt, sibi nocere non posse.
Quae omnia cunctis liquet quanta animadversione veritas insequitur, quae nobis jam significationis suae umbra postposita in vera carne declaratur.
C. XX. Obstetrices de pietate remuneratae de mendacio sunt punitae.
Idem eodem lib. cap. 2.
Si quaelibet culpa sequenti solet pia operatione purgari, quanto magis haec facillime abstergitur, quam mater boni operis pietas ipsa comitatur?
Nonnulli vero de obstetricum fallacia conantur asserere, hoc mendacii genus non esse peccatum, maxime quod illis mentientibus scriptum est: quia aedificavit illis Dominus domos n.
In qua magis recompensatione
cognoscitur, quid mendacii culpa mereatur.
Nam benignitatis earum merces, quae eis in aeterna potuit vita retribui, praemissa culpa mendacii in terrenam est recompensationem declinata.
Gratian. Abraham quoque loquens ad pueros suos ait: Sedete hic cum asino; ego et puer illuc usque pertransibimus, et, quum adoraverimus, revertemur ad vos; licet aliud se facturum deliberaret, tamen excusatur a mendacio.
Unde Ambrosius in libro de Patriarchis: Prophetavit Abraham, quod ignorabat.
Ipse solus disponebat redire immolato filio.
Sed Dominus per os ejus locutus est quod parabat.
Captiose autem loquebatur cum servulis, ne cognito negotio aut impediret aliquis, aut gemitu obstreperet aut fletu.
V. Pars. § 1. Quandoque aliquid jubendo significamus velle fieri, quod tamen fieri nolumus, sed experimentum obedientiae quaerimus, sicut Abraham a Deo tentatus legitur, quum jussus est immolare filium, quem Dominus nolebat ab eo occidi.
Unde in eodem libro idem Ambrosius: Non enim volebat Deus immolari a patre filium, nec impleri hoc munus volebat, qui ovem pro filio immolandam obtulit, sed tentabat affectum patris, si Dei praecepta praeferret filio.
Et infra: Non injicias, inquit, manum in puerum, neque facias ei quidquam.
Et infra: Affectum tuum inquisivi, non factum exegi; tentavi mentem tuam, si etiam filio dilectissimo non parceres propter me.
Non aufero quod donavi ipse,
nec haeredem invideo, quem largitus sum non habent.
C. XXI. Simulatio utilis est et in tempore assumenda.
Item Hieronymus in epist. ad Galatas, c. 2.
Utilem simulationem et in tempore assumendam, Jehu regis Israel nos doceat exemplum, qui, quum non potuisset interficere sacerdotes Baal, nisi se finxisset velle idolum colere, dixit: Congregate mihi omnes sacerdotes Baal.
*Si enim* rex Achab servivit Baal. in paucis, ego serviam ei in multis.
Et David, quando mutavit faciem suam coram Abimelech, et dimisit eum, et abiit.
Nec mirum quamvis justos homines tamen aliqua simulare pro tempore ob suam et aliorum salutem, quum et ipse Dominus noster, non habens peccatum, nec carnem peccati, simulationem peccatricis carnis assumserit
, ut, condemnans in carne peccatum, nos in se faceret justitiam Dei.
Gratian. Ecce, quae mendacia sunt venialia, et quae damnabilia.
§ 1. Sed quaeritur, quare dicat Augustinus, non esse mentiendum pro temporali vita alicujus, quum Abraham descendens in Aegyptum rogaverit Saram, ut sororem ejus se esse mentiretur, dicens: Novi, quod pulchra sis mulier, et quod, quum viderint te Aegyptii, dicturi sunt, uxor illius est, et interficient me, et te reservabunt.
Dic ergo, obsecro te, quod soror mea sis, ut bene sit mihi propter te, et vivat anima mea ob gratiam tui.
Sed Abraham non mendacium dici, sed verum taceri voluit.
Unde idem Augustinus ait in quaestion.
Genes. quaest. 26. : C. XXII. Quomodo Abraham excusetur a mendacio qui Saram sororem suam esse dixit.
Quaeritur, cur Patriarcha mentiri voluit, ut diceret Saram sororem suam, et non potius Deo commisit, qui, si vellet, ejus pudicitiam apud Pharaonem servare posset.
Sed veritatem voluit celari, non mendacium dici.
Soror enim dicitur, quia filia fratris erat.
Et in hoc ostenditur, quod nemo debet tentare Deum suum, dum habet quod rationabili consilio faciat.
Fecit quod potuit: quod non potuit Deo commisit, in quem speravit, nec eum fides aut spes fefellit.
Si autem interrogatus illam *feminam* indicasset uxorem, duas res tuendas committeret Deo, et vitam suam, et uxoris pudicitiam.
Gratian. Item opponitur, quod Jacob mentiendo
et sibi profuit, et alii nocuit, nec tamen reprehenditur, sed commendatur.
Sed Jacob dicendo se esse Esau primogenitum, non est mentitus.
Non enim dixit se esse primogenitum nascendo, sed jus primogeniturae, illo vendente, rite adeundo.
Sic et Christus Joannem dixit esse Heliam, non persona, sed imitatione virtutis.
Erat ergo Jacob Esau, non nascendo, ut diximus, sed emptione primogeniturae, de non primogenito in primogenitum transeundo, sicut et ipse Esau primogenita vendendo de primogenito non primogenitus fieri meruit.
Sic et Judaei, quum essent filii Abrahae carne, quia non fuerunt filii ejus imitatione, non deputantur inter filios Abrahae, sed dicuntur filii diaboli, cujus filii sunt, non nascendo, sed imitando.
Unde a Domino audire meruerunt: Si filii Abrahae estis,
opera Abrahae facite; nunc autem quaeritis me interficere, hominem, qui veritatem locutus sum vobis.
Hoc Abraham non fecit.
Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri facere vultis.
§. 1. Econtra gentiles, quum secundum originem carnis ab Abraham essent alieni, tamen imitatione fidei et justitiae successerunt in filios Abrahae.
Unde ab Apostolo dicitur eisdem: Si autem Christi, ergo Abrahae semen estis.
Hinc idem Apostolus scribens Romanis ait: O tu Judaee, si circumcidaris, nec legem observes, circumcisio tua praeputium facta est, quomodo et praeputium, si justitias legis custodiat, in circumcisionem reputatur.
Praefertur ergo, ut ex praemissis colligitur, imitatio operis origini carnis.
Veraciter ergo, non mendaciter, Jacob se dixit Esau esse; nec mentiendo, sed verum dicendo sibi profuit, alteri vero non nocuit, quia benedictionem sibi debitam accepit, non alienum surripuit.
§. 2. Episcopus vero iste, de quo agitur, etsi falsum juravit, tamen quia, ut supra dictum est, ream linguam non facit nisi rea mens, nequaquam reus perjurii habetur.
Probatur hoc etiam exemplo Saulis, qui, quum esset pugnaturus contra Philistaeos, juravit se interfecturum quicunque ante solis occasum comederet.
Jonathas autem filius ejus, non audito regis juramento, quum pugnando magnam hostium stragem dedisset, et salutem fecisset in Israel, fame laborans vidit favum mellis, quem regia virga, quam gestabat in manibus, accepit et comedit statimque oculi, quos fere fames
clauserat, aperti sunt, et facies ejus exhilarata est.
Quo comperto Saul voluit eum dare neci; sed precibus et pia populi supplicatione placatus mortis revocavit sententiam, ne interficeretur ille, per quem salus
data erat in Israel, et quo pugnante de manibus hostium populus ille liberatus fuerat.
Ecce Saul falsum juravit, quia quod jurejurando se facturum decrevit, precibus populi revocatus non fecit.
Nec tamen perjurii reus arguitur, quia, quantum in ipso fuit, quod juravit implevit, dum sententiam mortis in filium dedit, quam non carnali affectu, sed populi supplicatione revocavit.
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
Quum ergo, ut ratione et exemplo monstratum est, episcopus reus perjurii non esset, consueta obedientia ab archidiacono sibi denegari non debuit, quum,
etiamsi criminosum illum esse constaret, ante diffinitivam tamen sententiam, ut supra monstratum est, nulli clericorum suorum ab eo liceret discedere.
Constat ergo illicitum esse quod archidiaconus juramento firmavit.
Unde merito quaeritur, an debeat servari, vel non?
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod autem illicita juramenta servari non debeant, in Toletano Concilio VIII. cap. 2. legitur, in quo sic statutum est:
C. I. Melius est vota stultae promissionis non implere quam crimen committere.
Si publicis sacramentorum gestis (quod Deus avertat) a quibuslibet illicita vel non bona exstitisset conditio allegata, quae aut jugulare animam patris, aut agere compelleret stuprum sacratissimae virginis, nunquid non tolerabilius esset stultae promissionis vota rejicere, quam per inutilium promissorum custodiam exhorrendam criminum implere mensuram?
C. H. Aliquando non expedit promissum servare sacramentum.
Item Ambrosius de officiis, lib.
I. cap. 50.
Est etiam contra officium nonnunquam solvere promissum sacramentum *custodire*, ut Herodes, qui juravit, quoniam quicquid petitum esset, daret filiae Herodiadis, *et* necem Joannis praestitit, ne
promissum negaret.
Gratian. Item in sermone S. Augustini Episcopi de decollatione S. Joannis Baptistae, qui sic incipit: « Quum sanctum evangelium legeretur:
C. III. Pietas fuit, quod David Nabal, sicut juraverat, non occiderit.
Quod David juramentum per sanguinis effusionem non implevit, major pietas fuit.
Video David pium hominem et sanctum in temerariam jurationem cecidisse, et maluisse non facere quod juraverat, quam jurationem suam fuso hominis sanguine implere .
C. IV. De eodem.
Idem ibidem.
Juravit David temere, sed non implevit jurationem majori pietate.
Et infra: §.
1. Ecce S. David non quidem iratus sanguinem hominis fudit: sed eum falsum jurasse negare quis poterit?
De duobus peccatis elegit minus; sed minus fuit illud in comparatione majoris.
Nam, per se ipsum appensum,
magnum malum est falsa juratio.
C. V. Turpia vota servanda non sunt.
Item Isidorus in Synonymis, libro secundo .
In malis promissis rescinde fidem.
In turpi voto muta decretum.
Quod incaute vovisti ne facias.
Impia *enim* est promissio, quae scelere adimpletur.
C. VI. Non est observandum juramentum, quo malum incaute promittitur.
Item Beda in homil.
XLIV. in natali decollationis S. Joannis.
Si aliquid forte nos incautius jurasse contigerit, quod observatum pejorem vergat in exitum, libere illud consilio salubriore mutandum noverimus, ac magis instante necessitate pejerandum nobis, quam
pro vitando perjurio in aliud crimen gravius esse divertendum.
Denique juravit David per Dominum occidere Nabal virum stultum et impium, atque omnia, quae ad illum pertinerent, demoliri.
Sed ad primam intercessionem Abigail feminae prudentis mox remisit minas, revocavit ensem in vaginam, neque aliquid culpae se tali perjurio contraxisse doluit.
C. VII. De duobus malis minus eligi oportet.
Idem ibidem.
Non solum in jurando, sed in omni, quod agimus, haec est moderatio solertius observanda, ut, si in talem forte lapsum versuti hostis inciderimus insidiis, ex quo sine aliquo peccati contagio surgere non possimus, illum potius evadendi aditum petamus, in quo minus periculi nos perpessuros esse cernimus.
C. VIII. Tolerabilius est juramentum non implere, quam turpe est facere.
Item Ambrosius de officiis lib.
III, c. 12.
Unusquisque simplicem sermonem proferat; vas suum in sanctificatione possideat, nec fratrem suum circumscriptione verborum inducat; nihil
promittat inhonestum, aut, si promiserit, tolerabilius est promissum non facere, quam facere quod turpe sit.
Saepe plerique constringunt se ipsos jurisjurandi sacramento, et quum ipsi cognoverint promittendum non fuisse, sacramenti tamen contemplatione faciunt quod spoponderunt, sicut de Herode supra scripsimus, qui saltatrici praemium turpiter promisit, crudeliter solvit.
Turpe, quod regnum pro saltatione promittitur; crudele, quod mors Prophetae pro jurisjurandi religione donatur.
Quanto tolerabilius tali fuisset perjurium sacramento?
Si tamen perjurium possit dici quod ebrius inter vina juraverat, quod eviratus inter saltantium choros promiserat.
Infertur disco Prophetae caput,
et hoc aestimatum est fidei esse, quod amentiae fuit.
Et post pauca de Jephte disserens: §.
1. Miserabilis, inquit, necessitas, quae solvitur parricidio.
Melius est non vovere, quam vovere id, quod sibi is, cui promittitur, nolit exsolvi.
Et post paululum: §.
2. Non semper igitur promissa solvenda omnia sunt.
Denique ipse Dominus frequenter suam mutat sententiam, sicut Scriptura indicat.
C. IX. Incommutabilis Deus quandoque sua mutat statuta.
Item ex Concilio Toletano VIII. c. 2 .
Incommutabilis eademque semper existens Dei natura *parcens* sua saepe in sacris literis legitur mutasse promissa, et pro misericordia temperasse sententiam.
Unde quamlibet sit impassibilis atque immutabilis, *ejusdemque deitatis licet sint dicta firmissima*, crebro tamen ejus et juramenta leguntur, et poenitentia, quae sacris exstant mysteriis adoperta.
Jurare namque Dei est a se ipso nullatenus ordinata convellere: poenitere vero eadem ordinata, quum voluerit, immutare.
Sic per Hieremiam dicit: Repente loquar adversum gentem, et adversum regnum, ut eradicem et destruam et disperdam illud.
Si poenitentiam egerit gens illa
super malo suo, *quod locutus sum adversus eam*, agam et ego poenitentiam super malo, quod cogitavi, ut facerem ei.
C. X. Sapientis est revocare quod male loquitur.
Item Augustinus.
Magnae sapientiae est revocare hominem quod male locutus est.
C. XI. Qua poena feriatur qui illicitum juramentum facit.
Item ex Concilio Ilerdensi, c. 8.
Qui sacramento se obligaverit, ut litigans cum quolibet ad pacem nullo modo redeat, pro perjurio uno anno a communione corporis et sanguinis Domini segregatus, reatum suum eleemosynis, fletibus
et quantis potuerit jejuniis absolvat.
Ad caritatem vero, quae operit multitudinem peccatorum, celeriter venire festinet.
C. XII. Non omnia promissa solvenda sunt.
Item Ambrosius lib.
III. Officiorum, c. 12.
Non semper promissa omnia solvenda sunt.
Denique ipse Dominus frequenter suam mutat sententiam, sicut Scriptura indicat.
C. XIII. De eodem.
Item Isidorus Sententiarum lib.
II., c. 31.
Non est observandum juramentum, quo malum incaute promittitur, veluti si quispiam adulterae perpetuam cum ea permanendi fidem polliceatur.
Tolerabilius est enim non implere sacramentum, quam permanere in stupri flagitio.
C. XIV. Male jurans poenitentiam agat.
Item ex Concilio Toletano, c. 2 .
Necesse est, ut male jurans dignam poenitentiam
agat, eo quod nomen Domini contra praeceptum illius sumsit in vanum, quia in Exodo scriptum est: Nec enim insontem habebit Dominus eum, qui assumserit nomen Domini Dei sui frustra.
C. XV. [ Item ] Et in Levitico.
Non pejerabis in nomine meo, nec pollues nomen Dei tui, ego Dominus.
Malum tamen, quod facturum se sacramento devoverit, omnino non faciat, quia stulta vota frangenda sunt.
C. XVI. Juramentum, quo malum incaute promittitur, non est servandum.
Item ex Decreto Soteris Papae, c. 3 .
Si aliquid forte incautius nos jurasse contigerit quod observatum pejorem vergat in exitum, illud consilio salubriore mutandum noverimus, et magis
instante necessitate pejerandum nobis, quam pro facto juramento in aliud crimen majus esse divertendum.
C. XVII. Temeritas emendetur, quum incauta diffinitio solvitur.
Item ex Concilio Eliberitano, c. 1 .
Diffinitio incauta laudabiliter solvenda est, nec est praevaricatio, sed temeritatis emendatio.
C. XVIII. Illicitum juramentum non est servandum.
Item.
Actione quarta septimae synodi Joannes apocrisarius orientalium sedium dixit: Significat sermo patris nostri Sophronii, quod melius sit jurantem pejerare, quam servare sacramentum in fractione sacrarum imaginum.
Hoc autem dicimus, quia sacramento quidam se excusant.
Tarasius patriarcha dixit: Quia pater Sophronius noverat bonitatem Dei, propterea transgredi voluit impium juramentum.
Item paulo post: §.
1. Tarasius patriarcha
dixit: Herodes servavit juramentum, et periit: Petrus vero negavit cum juramento, et conversus flevit, et salvatus est.
Omne enim peccatum bonus Deus indulget, si quis ex toto corde poeniteat.
Sancta synodus dixit: Sic *nos* docet sancta Scriptura.
Item Leontius episcopus Phoceae dixit: Scriptum est: Juramentum mendax ne diligatis.
Qua de causa juramentum nostrum mendax dissolvatur, quasi nullam virtutem habens.
C. XIX. Non observentur juramenta, quae sunt contra divina mandata.
Item Isidorus .
Si quis praeventus fuerit, ut definiat agere aliquid eorum, quae non placent Deo, poenitentiam agat, et
quod contra mandatum Domini statutum est in irritum revocetur.
Item Hieronymus in libro de natura: § 1. Tribus siquidem modis juramenta contracta solvenda sunt.
Primo, quum quis male jurat.
Secundo, quum quis incaute jurat, non putans hoc esse peccatum.
Tertio, si pueri vel puellae in domo parentum se juramento constrinxerint, patribus postquam audierint, contradicentibus.
II. Pars. Gratian. Ecce, quod juramenta illicita laudabiliter solvuntur, damnabiliter servantur.
Quod tunc intelligendum est, quando juramentum illicitum deseritur, ut ad bonum redeatur.
§. 1. Ceterum si propterea deseritur, ut in aliud malum transeatur, illicitum sacramentum damnabiliter servatur, sed damnabilius contemnitur.
Unde Augustinus de bono conjugali, c. 4.: C. XX. Non est appellanda fides, quae ad peccatum faciendum adhibetur.
Si ad peccatum faciendum fides adhibetur, mirum, si fides appellanda est.
Verumtamen, qualiscunque sit, si et contra ipsam fit, pejus fit, nisi quum propterea deseritur, ut ad veram fidem legitimamque redeatur, id est ut peccatum emendetur
voluntatis pravitate correcta, tanquam si quis, quum hominem solus exspoliare non possit, inveniat socium iniquitatis, et cum eo paciscatur, ut simul id faciant, spoliumque partiantur, quo facinore commisso totum solus auferat.
Dolet quidem ille, et fidem sibi non esse servatam conqueritur; verum in ipsa sua querela cogitare debet, potius in bona vita ipsi humanae societati fidem fuisse servandam, ne praeda iniqua ex homine fieret, si sentit, quam inique sibi in peccati societate servata non fuerit.
Ille quippe utrobique perfidus profecto sceleratior judicandus est.
C. XXI. Si propterea fides non servatur, ut ad bonum redeatur, non ideo violari dicitur.
Idem ibidem.
Mulier, si fide conjugali violata fidem servet adultero, utique mala est; sed si nec adultero, pejor *est*.
Porro si eam flagitii poeniteat, et ad castitatem rediens conjugalem pacta ac placita adulterina rescindat, miror, si eam fidei violatricem vel ipse adulter putabit.
Gratian. Ex his itaque apparet, quod si quisquam,
ut diximus, illicitum juramentum non servaverit, ut in aliud malum perniciosum declinet, tanto gravius delinquit, quanto damnabilius accumulantur peccata peccatis.
Si autem propterea deseritur, ut ad bonum redeatur, nihil culpae pro tali perjurio contrahitur; potius deflendum est, si in aliquo illius juramenti occasione nos deliquisse contigerit.
Unde Augustinus scribit Severo Milevitano Episcopo, consulenti de quodam Hubaldo, qui a consanguineis cujusdam pellicis coactus fuerat jurare, se illam ducturum in conjugem, nec matri suae vel fratribus ulterius necessaria subministraturum.
Rescribit ergo B. Augustinus, ut diximus, Severo Milevitano episcopo, ita dicens :
C. XXII. De quodam Hubaldo, qui juravit se non ministraturum necessaria matri et fratribus.
Inter cetera, ut rogaveras, a patre nostro Ambrosio quaesivi, quid tibi, carissime, agendum sit de Hubaldo parochiano tuo, qui captus et timore necis impulsus suae concubinae juramento firmavit ipsam in conjugem suscipere, propriamque matrem cum fratribus de domo expellere, nihilque eis alimoniae unquam impendere.
Quia vero quam prius concubinam habuerat non est peccatum in conjugem suscipere, matrimonium sit in Deo firmum et stabile.
§ 1. Porro juramentum non ob hoc fuisse institutum invenitur, ut esset vinculum iniquitatis, vel matricidii, vel fratricidii, seu cujuscunque criminis.
Nec credo sacramentum ad hoc debere fieri, ut injusta juratio suorum bonorum sit injuste jurantibus
exspoliatio, et accipienti aeterna damnatio.
Perjurii namque percutitur poena, et velut homicida in extremo examine a justo judice degrandinabitur, per quem sacrosanctum evangelium ad injustum et illicitum, et Deo minime amabile, quasi testimonium justae et humanae petitionis adducitur.
§ 2. Foveat itaque Hubaldus matrem et fratres, et lugeat, si coactione et timore juramenti aliquid defuit matri.
Qui vero eum jurare coegerunt quod non debuit, reatu perjurii impliciti teneantur.
Injuria quippe injuste irrogata ejus est infamia, qui facit.
Nec enim ullo modo ad opprobrium coactae voluntatis traditur quod illicita conditio necessitatis extorsit.
III. Pars. Gratian. Sed quum his omnibus illicita
juramenta non servanda probentur, opponitur, quod Josue Gabaonitas contra praeceptum Domini non deleverit, quia seniores Israel juramento cum eis pacem firmaverant.
Sed notandum est, quod seniores Israel, etsi scirent a Domino esse imperatum, ut delerent gentes terrae promissionis, decepti tamen a Gabaonitis nesciebant eos esse incolas terrae promissae.
Venerunt enim (ut historia refert) attritis calceamentis,
et cum aridis panibus, dicentes: Viri pacifici, venimus de terra longinqua, calceamenta sunt attrita in pedibus nostris; panis defecit in sitarciis nostris; audivimus Dominum esse vobiscum, et venimus componere pacem.
Quod verbum placuit senioribus Israel, et fecerunt pacem cum eis.
Post diem vero tertium, quum filii Israel appropinquarent Gabaonitis, occurrerunt eis, quibus juraverant seniores Israel.
Illi autem videntes se esse deceptos, voluerunt delere eos, sed pepercit eis Josue propter juramentum seniorum Israel.
Unde Ambrosius in lib.
Officiorum III.
, c. 10. C. XXIII. Quaedam, licet a Deo prohibeantur, tamen juramento firmata non sunt evitanda.
Innocens credit omni verbo.
Non vituperanda
facilitas, sed laudanda bonitas.
Hoc est innocentem esse, ignorare quod noceat, et, si circumscribitur ab aliquo, de omnibus tamen *bene* judicat qui fidem esse in omnibus arbitratur.
Hac igitur mentis suae devotione inclinatus Josue, ut crederet Gabaonitis, testamentum disposuit, pacem dedit, confirmavit societatem.
Sed ubi in terras eorum ventum est, deprehensa fraude, quod, quum essent finitimi, advenas se esse simulaverant, circumscriptum se populus patrum indignari coepit.
Josue tamen pacem, quam dederat, revocandam non censuit, quia firmata erat sacramenti religione, ne, dum alienam perfidiam redargueret, suam fidem solveret.
Mulctavit tamen eos vilioris obsequio ministerii.
Clementior sententia, sed
diuturnior.
Gratian. Illicitum ergo juramentum, quod servari prohibetur, intelligendum est, quod scitur esse illicitum, dum juratur.
Si autem nescitur illicitum esse, ipsa ignorantia excusat, si putetur licitum esse, non ex ignorantia juris, sed facti.
Aliud enim est, si alicujus copula credatur esse licita, quia nescitur esse consanguinea, vel quia creditur esse vidua; aliud, si ideo putatur licita, quia consanguineorum conjunctio vel relictarum copula nullo jure credatur esse prohibita.
Hic enim est ignorantia juris, quae neminem excusat, nisi cui permittitur jus ignorare; ibi vero ignorantia facti, qua quisque vere excusatur.
Seniores autem Israel non ignorabant gentes terrae promissionis
ex praecepto Domini esse delendas; sed ignorabant Gabaonitas esse incolas terrae promissionis.
Ignorabant siquidem factum, sed non ignorabant jus facti, atque ideo, etsi illicitum esset quod juraverunt, tamen debuit quod juramento firmaverunt.
§ 1. Quod autem illicitum juramentum servari prohibetur, non est generaliter intelligendum.
Juramentum namque (ut Hieronymus testatur super Hieremiam ), debet habere
tres comites, veritatem, judicium, et justitiam; ubi autem ista defuerint, non est juramentum, sed perjurium.
Unde datur intelligi illicitum esse juramentum, cui aliquod istorum defuerit; non tamen cuicunque contigerit aliquod istorum deesse prohibetur servari.
§ 2. Aliquando namque juramento deest justitia; veluti, quum quispiam post votum castitatis ducit uxorem, juramento firmans, nunquam se ab ea discessurum, quod, quamvis illicitum sit, quia justitia sibi probatur deesse, tamen auctoritate Augustini servari praecipitur.
Hoc autem si quis contendat praerogativa conjugii, non propter religionem jurisjurandi servari, animadvertat, Gabaonitas ob solam religionem contra Domini imperium reservatos.
Quum ergo omne Domini praeceptum justum sit, patet ei justitiam deesse,
quod ejus praecepto contrarium invenitur.
§ 3. Judicium quoque aliquando juramento constat deesse, veluti, quum propria temeritate aliquis ductus jurat se manducaturum et bibiturum.
Hoc quamvis levitate indiscreta illicitum probetur, non tamen ideo violari jubetur.
§ 4. Juramentum itaque multipliciter illicitum intelligitur.
Est enim illicitum aliquando ex eo quod juratur, aliquando ex causa extra venienti, aliquando ex modo jurandi.
Ex eo quod juratur, tunc est illicitum juramentum, quando id, quod juratur, in sui natura vitiosum est vel vitam adimens, ut adulterium, homicidium, et his similia; vel reparari non permittens, veluti cum inimico ad pacem non redire, indigenti misericorditer non subvenire.
Ista, quia perspicuam in se habent injustitiam, etsi juramento
firmentur, tamen servari non debent.
Circa haec utique juramenta intelligenda sunt quae de illicitis juramentis non observandis supra statuta leguntur.
Quisquis ergo se juramento firmaverit aliquid facturum, quo vel corporalis, vel spiritualis salus adimatur, vel sine quo utraque salus reparari vel confirmari non possit, fidem promissam servare prohibetur; quorum exempla praemissae auctoritates subjiciunt, dum eum, qui homicidium facere, vel alimenta matri et fratribus non subministrare, in adulterio perseverare, vel ad pacem cum adversario non redire, juramentum praestando promiserit, salubriori consilio illicita vota observare non permittunt.
§ 5. Est etiam id, quod juratur, aliquando vitiosum, non natura sui, sed ex
causis extra venientibus; veluti quum aliquis post votum castitatis jurat alicui se habiturum eam in conjugem.
Conjugem namque habere in se ipso malum non est: tamen huic ex voto perniciosum est.
Hoc autem juramentum, etiamsi illicitum sit, non tamen
servari prohibetur, sed de violatione voti poenitentia sibi jubetur indici.
§ 6. Ex modo jurandi tunc est illicitum juramentum, quando inconsiderate et incircumspecte aliquid juratur, quo nec corporalis, nec spiritualis salus adimitur, et sine quo utraque salus reparari et vita conservari valet: veluti dum aliquis a parentibus coactus, ut clericatus tonsuram vel religionis vestem suscipiat, se neutrum facturum juramento firmaverit.
Hoc, quamvis aliquibus videatur reprehensibile, quia opus caritatis juramento se non facturum promisit, nulla tamen auctoritate servari prohibetur, quia, etsi nunquam clericatus tonsuram vel religionis vestem suscipiat, non tamen ideo minus salutem promereri valet, quum nonnulli in laicali habitu sanctissimi et Deo dilecti inveniantur.
Quo
exemplo evidenter datur intelligi quoties aliquis jurat se non facturum aliquid, quo expeditior sibi via praeparetur ad beatitudinem, dummodo sine eo valeat salutem invenire, quod juramentum non prohibetur servare.
Unde, quum juramus, nos non daturos aliquid alicui, sine quo utraque salus ejus potest esse incolumis, etsi aliqua ex eo sibi commoditas praestaretur, nulla tamen auctoritate juramentum servare prohibemur, dummodo sit nobis alia via necessitatibus ejus subveniendi.
QUAESTIO V.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod autem quinto loco quaeritur, si licitum
esset quod archidiaconus juraverat, an episcopus esset reus perjurii, qui ad pejerandum archidiaconum cogebat?
facile potest discerni.
Si enim consentiens pari poena cum faciente puniendus est, multo magis ille, qui cogit, reus admissi criminis probatur.
Unde Pius Papa ait :
C. I. Qui pejerare compellit, et qui compellitur, perjurus uterque probatur.
Qui compulsus a domino sciens perjurat, utrique sunt perjuri, et dominus, et miles: dominus, quia praecepit; miles, quia plus dominum quam animam dilexit.
Si liber est, quadraginta dies in pane et aqua poeniteat, et septem sequentes annos; si servus ejusdem, tres quadragesimas et legitimas ferias poeniteat.
C. II. Poenitentia ejus, qui in manu episcopi aut in cruce consecrata pejerat.
Item.
Qui pejerat se in manu episcopi, aut in cruce
consecrata, tres annos poeniteat; si vero in cruce non consecrata, annum unum poeniteat.
Qui autem coactus fuerit et ignorans se pejeraverit, et postea cognoscit, tres quadragesimas poeniteat.
C. III. Qua poena sit feriendus qui necessitate coactus perjurat.
Item ex Poenitentiali Theodori.
Si quis coactus pro vita redimenda, vel pro qualibet causa vel necessitate perjurat, quia plus corpus quam animam dilexit, tres quadragesimas poeniteat.
Alii vero judicant tres annos, unum ex his in pane et aqua.
C. IV. Qui pejerat, et alios pejerare facit, qua poena sit feriendus.
Item Gelasius Papa .
si quis pejeravit, et alios sciens in perjurium duxerit, quadraginta dies poeniteat in pane et aqua, et septem sequentes annos, et nunquam sit sine poenitentia.
Et alii, si conscii fuerint, similiter poeniteant.
C. V. Homicidam vincit qui sciens ad perjurium hominem compellit.
Item Augustinus in sermone de decollatione S. Joannis, [id est serm.
XI, de sanctis ].
Ille, qui hominem provocat ad jurationem, et scit eum falsum esse juraturum vincit homicidam, quia homicida corpus occisurus est, ille animam, imo duas animas, et ejus, quem jurare provocavit, et suam.
Scis, verum esse quod dicis, et falsum *esse*
quod ille dicit, et jurare compellis?
Ecce jurat, ecce pejerat, *ecce perit*.
Tu quid invenisti?
imo et tu periisti, qui de illius morte *te* satiare voluisti.
C. VI. Non peccat qui juramentum exigit ab eo, quem nescit falsum jurare.
Idem in sermone de perjuriis, [id est in sermone de verbis Apostoli, XXX, al.
XXVIII ].
Qui exigit jurationem, multum interest, si nescit illum falsum juraturum, an scit.
Si enim nescit, et
ideo dicit: Jura mihi, ut fides ei fiat, non est peccatum: tamen humana tentatio est.
Si autem scit, eum fecisse, novit *fecisse, videt fecisse* et cogit jurare, homicida est.
Ille enim suo se perjurio perimit: sed iste manum interficientis et impressit, et pressit.
C. VII. Usque ad exitum vitae non communicet qui alios ad perjuria trahit.
Item ex Concilio Matisconensi I, c. 17.
Si quis convictus fuerit alios ad falsa testimonia vel perjuria attraxisse, vel quacunque corruptione sollicitasse, ipse quidem usque ad exitum vitae non communicet; ii vero, qui ei in perjurio consensisse probantur, postea ab omni testimonio sunt removendi, et secundum legem infamia
notabuntur.
II. Pars. Gratian. Item, qui audit aliquem falsum jurare, et tacet, delinquit.
Unde Augustinus ait in quaestionibus Levitici q. 1, ad c. 5: « Anima, quae audierit vocem jurantis falsum, etc. » : C. VIII. Cui sit judicandum falsum, quod ab aliquo juratur.
Hoc videtur dicere, peccare hominem, quo audiente jurat aliquis falsum, et scit eum falsum jurare, et tacet.
Tunc autem scit, si ei rei, de qua juratur, testis fuit, aut vidit, aut conscius fuit, id est aliquo modo cognovit, aut oculis suis conspexit, aut ipse, qui jurat, illi indicavit.
Ita enim potuit esse conscius.
§ 1. Sed inter timorem
hujus peccati, et timorem proditionis hominum non parva existit plerumque tentatio.
Possumus enim paratum ad perjurium admonendo vel prohibendo a tam gravi peccato revocare; sed si non audierit, et coram nobis de re, quam novimus, falsum jnraverit, utrum prodendus sit, si proditus etiam periculum mortis incurrat, difficillima quaestio est.
Sed quia non expressit, cui hoc judicandum sit, utrum illi, cui juratur, an sacerdoti cuipiam,
qui non solum eum persequi non potest irrogando supplicium, sed etiam orare pro illo potest: videtur mihi, quod se *homo* solvat a peccati vinculo, si indicet talibus, qui magis possunt prodesse quam obesse perjuro, sive ad corrigendum eum, sive ad Deum pro illo placandum, si et ipse confessionis adhibeat disciplinam.
Gratian. Si ergo iste, ut supra dictum est, qui audit falsum jurare, et tacet, delinquit, multo magis ille reus est, qui ad pejerandum aliquem compellit.
III. Pars. § 1. Quaeritur de eo, qui verbum calliditate se circumvenire putat illum, cui juramentum adfert, an sit reus perjurii, nisi servaverit quod jurasse creditur.
De hoc ita scribit Isidorus Sententiarum lib.
II, c. 31: C. IX. De eo, qui calliditate verborum jurat.
Quacunque arte verborum quisque juret, Deus tamen, qui conscientiae testis est, ita hoc accipit, sicut ille, cui juratur, intelligit.
Dupliciter autem reus fit, quia et Dei nomen in vanum assumit, et proximum dolo capit.
C. X. Perjurus est qui super lapidem falsum jurat.
Item ex sermone S. Augustini XXX, de verbis Apostoli.
Ecce, dico caritati vestrae, et qui super lapidem falsum jurat perjurus est.
Unde hoc dico?
quia multi et in hoc falluntur, et putant, quia nihil est per quod jurant, non se crimine teneri perjurii.
Prorsus perjurus es, quia per id, quod sanctum non putas, falsum juras.
Si tu illud sanctum non putas, sanctum puta cui juras.
Non enim quando juras, tibi juras, aut lapidi *juras*, sed proximo juras.
Homini juras ante lapidem, sed numquid non ante Deum?
Non te audit lapis loquentem, sed punit te Deus fallentem.
Sed objicitur illud Gregorii XXVI, libro Moralium, c. 7: C. XI. Apud Deum verba nostra non ex ore, sed ex corde procedant.
Humanae aures verba nostra talia judicant, qualia
foris sonant.
Divina vero judicia talia ea audiunt, qualia ex intimis proferuntur.
§ 1. Certe noverit ille, qui intentionem et voluntatem alterius variis explicat verbis, quia non debet aliquis verba considerare, sed voluntatem et intentionem, quia non debet intentio verbis deservire, sed verba intentioni.
Gratian. Si ergo divina judicia verba nostra talia foris audiunt, qualia ex intimis proferuntur, si intentio non debet servire verbis, sed verba intentioni: patet, quod Deus non accipit sic juramentum, sicut ille, cui juratur, sed potius sicut qui jurat intelligit, quum recipienti non ex intimis, sed ex his quae proferuntur foris, verba nostra sonent.
§ 1. Item objicitur, qui jurat super lapidem, putans se jurare super sacrosancta Evangelia, perinde tenetur, ac si super Evangelia
juraverit, licet ille, cui jurat, ideo super lapidem illum jurare fecerit, ne, non servando quod promittit, reatu perjurii teneantur.
§ 2. Item objicitur de civibus, qui credunt se jurare obedituros consulibus suis in omnibus, quae sibi imperata fuerint pro honore suae civitatis; ne vero, obedientiam recusantes, reatu perjurii illaqueentur, supponitur breve juraturis, in quo aliud continetur, quam se juraturos arbitrentur, videlicet ne Padum in Nilum convertant, vel aliquid hujusmodi faciant.
Si ergo contra hoc, quod se jurasse crediderant, consulibus suis obedientiam denegarent, numquid secundum intentionem recipientis, an potius secundum intentionem jurantis juramentum Deus illud acciperet?
§ 3. Item, si innocens de adulterio vel
furto impetitus innocentiam suam vellet asserere, juraret autem se ab objectis sic esse immunem, sicut in brevi illo continetur, quod manibus suis se scripsisse arbitratur, contineatur autem in illo, hunc reum esse objectorum, numquid a Domino perjurus reputabitur?
aut numquid poterit argui, se jurasse, adulterii aut furti reatum incurrisse?
Non.
Hinc etiam Chromatius in c. 5 Matthaei: C. XII. Inter juramentum et locutionem fidelium nulla debet esse differentia.
Juramenti haec causa est, quia omnis, qui jurat, ad hoc jurat, ut quod verum est eloquatur.
Et
ideo Dominus inter juramentum et loquelam nostram nullam vult esse distantiam, quia, sicut in juramento nullam convenit esse perfidiam, ita quoque in verbis nostris nullum debet esse mendacium, quia utrumque, et perjurium et mendacium, divini judicii poena damnatur, dicente Scriptura: Os, quod mentitur, occidit animam.
Quisquis ergo verum loquitur, jurat, quia scriptum est: Testis fidelis non mentitur.
C. XIII. Ante quam aliquis juret, pejerat, si contra conscientiam jurare parat.
Idem.
Qui pejerare paratus est, ante, quam juret, jam perjurus esse videtur, quia Deus non ex operibus judicat, sed ex cogitationibus et ex
corde.
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod juramenta secundum intentionem praestantis, non recipientis, a Deo judicantur.
Quomodo ergo, secundum Isidorum, quacunque arte verborum quis jurat, Deus sic accipit, sicut ille, cui juratur, intelligit?
Sed sicut aliud est callida arte verborum jurare, aliud simpliciter intentionem suam jurando enunciare, sic aliud est simplici intentione juramentum factum recipere, aliud in recipiendo calliditate uti, quia, sicut quisquam apud Deum non valet aliquem laedere, sic nec praeter ejus intentionem valet quis alicui subvenire.
Deus autem duplicitatis aspernator simplicem intentionem utriusque considerat, et tam ex parte recipientis
quam ex parte praestantis verborum artem aspernatur et odit.
IV. Pars. §. 1. De aetate vero jurantium quaeritur, qua aetate quisque ad jurandum debeat cogi?
De quo in primo libro Capitularium c. 63, sic invenitur definitum.
C. XIV. Ante rationabiles annos aliqui non cogantur jurare.
Parvuli, qui sine rationabili aetate sunt, non cogantur
jurare, *sicut Gunebodigni faciunt*.
Et qui semel perjuratus fuerit, nec testis sit post hoc, nec ad sacramentum accedat, nec in sua causa vel alterius jurator existat.
C. XV. Ante quatuordecim annos nullus jurare cogatur.
Item ex Concilio Eliberitano .
Pueri ante annos quatuordecim non cogantur jurare.
Puella quoque, si in puerili aetate sita in domo patris, illo nesciente, juramento se constrinxerit, et pater ejus, ut audierit, statim contradixerit, vota ejus et juramenta irrita erunt, et facilius emendabitur.
C. XVI. De eodem, et ut a jejunis juramenta praestentur.
Item Cornelius Papa .
Honestum etiam videtur, ut, qui in sanctis audet jurare, hoc jejunus faciat cum omni honestate et timore Dei, et ut pueri ante annos quatuordecim non cogantur jurare.
Gratian. Praeterea sunt quaedam tempora, quibus jurare prohibemur.
Unde in Concilio apud S. Medardum habito: C. XVII. Quibus temporibus jurare prohibemur.
Decrevit sancta synodus, ut a septuagesima usque in octavam paschae, et ab adventu Domini usque in octavam Epiphaniae, nec non et in jejuniis quatuor temporum, et in litaniis majoribus, et in diebus dominicis, et in diebus rogationum (nisi de concordia et pacificatione) nullus super sacra Evangelia
jurare praesumat.
V Pars.
Gratian. De forma vero fidelitatis, et quid quisque debeat domino, vel e converso, sic invenitur in epistola Fulberti Episcopi :
C. XVIII. Quae in fidelitate sunt observanda.
De forma fidelitatis aliquid scribere monitus, haec vobis, quae sequuntur, breviter ex librorum auctoritate notavi.
Qui domino suo fidelitatem jurat, ista sex semper in memoria debet habere: incolume,
tutum, honestum, utile, facile, possibile.
Incolume videlicet, ne sit in damnum domino suo de corpore suo.
Tutum, ne sit ei in damnum de secreto suo, vel de munitionibus, per quas tutus esse potest.
Honestum, ne sit ei damnum de sua justitia, vel de aliis causis, quae ad honestatem ejus pertinere videntur.
Utile, ne sit ei in damnum de suis possessionibus.
Facile vel possibile, ne id bonum, quod dominus suus facere leviter poterat, faciat ei difficile, neve id, quod possibile erat, reddat ei impossibile.
Ut fidelis haec nocumenta caveat, justum est.
§ 1. Sed quia non sufficit abstinere a malo, nisi fiat id, quod bonum est, restat, ut in eisdem sex supradictis consilium et auxilium domino suo fideliter praestet, si beneficio dignus videri vult, et
salvus esse de fidelitate, quam juravit.
§ 2. Dominus quoque fideli suo in his omnibus vicem reddere debet.
Quod si non fecerit, merito censebitur malefidus, sicut ille, qui in eorum praevaricatione vel faciendo, vel consentiendo deprehensus fuerit perfidus et perjurus.
C. XIX. De eodem.
[PALEA]. Augustinus.
« Si quis laicus juramentum violando profanat, quod regi et domino suo jurat, et postea perverse et dolose ejus regnum tractaverit, et in mortem ipsius aliquo machinamento insidiatur, quia sacrilegium peragit, in Christum Domini manum mittens, anathema sit, nisi per dignam poenitentiae satisfactionem
emendaverit, sicut constitutum a sancta synodo est, id est saeculum relinquat, arma deponat, in monasterium eat, et poeniteat omnibus diebus vitae suae.
Verumtamen communionem in exitu vitae suae cum eucharistia percipiat.
§ 1. Episcopus *vero*, presbyter, diaconus, si hoc crimen commiserit, degradetur.
»
VI Pars.
Gratian. Ut itaque ex praemissis apparet, mendacium nec simplici sermone debet proferri,
nec juramento firmari.
Mendacium autem non solum in verbis, sed etiam in simulatis operibus esse probatur.
Unde Ambrosius ait in sermone habito in dominica de Abraham : C. XX. Mentitur qui professionem suam operibus non ostendit.
Cavete, fratres, mendacium, quia omnes, qui amant mendacium, filii sunt diaboli.
Et infra: § 1. Non solum in falsis verbis, sed etiam in simulatis operibus mendacium est.
Mendacium namque est Christianum se dicere, et opera Christi non facere.
Mendacium est episcopum, sacerdotem vel clericum se profiteri, et contraria huic ordini operari.
C. XXI. Quoties sermo malus de ore nostro pracedat.
Item Hieronymus in c. 4, epist. ad Ephesios.
Quoties vero loquimur, aut non in tempore, aut importuno loco, aut non ut convenit audientibus, toties sermo malus procedit de ore nostro ad destructionem eorum qui audiunt.
Consideremus itaque quid loquamur, quia pro omni otioso verbo reddituri sumus rationem in die judicii.
VII Pars.
Gratian. Juramentum vero clericus laico praestare non debet.
Unde in Remensi Concilio legitur: C. XXII. Cuiquam laico clericus nihil jurare praesumat.
Nullus ex ecclesiastico ordine cuiquam laico quidquam
super sacrosancta Evangelia jurare praesumat, sed simpliciter cum veritate et puritate dicat: est est, non non.
Sed si est aliquid, quod sibi objiciatur, prout judicaverint qui ejusdem ordinis sunt, aut corrigatur, aut expurgetur.
[PALEA.]
« Episcopo similiter clericus juramentum praestare non debet, nisi forte is, cui ecclesiae procurationem committit.
»
Unde Urbanus II, ait : C. XXIII. De eodem.
« Nullus episcopus clericos suos, nisi forte quibus
ecclesiasticarum rerum dispensatio commissa fuerit, sibi jurare compellat.
»
CAUSA XXIII.
GRATIANUS.
Quidam episcopi cum plebe sibi commissa in haeresim lapsi sunt; circumadjacentes catholicos minis et cruciatibus ad haeresim compellere coeperunt; quo comperto Apostolicus catholicis episcopis circumadjacentium regionum, qui ab imperatore civilem jurisdictionem acceperant, imperavit, ut catholicos ab haereticis defenderent, et quibus modis possent eos ad fidei veritatem redire compellerent.
Episcopi, haec mandata
Apostolici recipientes, convocatis militibus aperte et per insidias contra haereticos pugnare coeperunt.
Tandem nonnullis eorum neci traditis, aliis rebus suis vel ecclesiasticis exspoliatis, aliis carcere et ergastulo reclusis, ad unitatem catholicae fidei coacti redierunt.
* Hic primum quaeritur, an militare peccatum sit?
* Secundo, quod bellum sit justum, et quomodo a filiis Israel justa bella gerebantur?
* Tertio, an injuria sociorum armis sit propulsanda?
* Quarto, an vindicta sit inferenda?
* Quinto, an sit peccatum judici vel ministro reos occidere?
* Sexto, an mali sint cogendi ad bonum?
* Septimo, an haeretici suis et ecclesiae rebus sint exspoliandi, et qui possidet ab haereticis ablata an dicatur possidere aliena?
(Qu.
VIII.) Octavo, an episcopis vel quibuslibet clericis sua liceat auctoritate, vel Apostolici, vel imperatoris praecepto arma movere?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
Quod militare alienum videatur ab evangelica disciplina, hinc videtur posse probari quia omnis militia vel ob injuriam propulsandam, vel propter vindictam inferendam est instituta, injuria autem vel a propria persona, vel a socio repellitur, quod utrumque evangelica lege prohibetur.
Quum enim dicitur: Si quis te percusserit in unam maxillam, praebe ei et alteram,
et iterum: Qui angariaverit te mille passus, vade cum eo duo millia; item quum Apostolus dicat: Non vos defendentes, carissimi, sed date locum irae: quid aliud prohibemur, quam propriae personae injuriam repellere?
§ 1. Item, quum Petro, gladio magistrum defendente, Christus dixerit: Converte gladium tuum in vaginam; an putas, quod non possum rogare patrem meum, et exhibebit mihi plus quam duodecim legiones angelorum?
denique, sicut de B. Andrea legitur, quum fieret concursus populorum, ut de manibus iniqui judicis eum eriperent, et ab injuria mortis illum defenderent, ipse econtra et exemplo et verbo patientiam docens, rogabat eos, ne suum martyrium impedirent, quid aliud monemur, quam sicut proprias, ita et sociorum injurias patienter tolerare, nec ad arma concurrere, sed eorum exemplo ad similia ferenda animum praeparare?
§ 2, Item, quum in Proverbiis dicatur: Mihi vindictam, et ego retribuam, dicit Dominus; item, quum in evangelio dicatur: Nolite judicare, et non judicabimini; item, quum paterfamilias dicat servis volentibus colligere zizania: Sinite utraque crescere usque ad messem, et tunc dicam messoribus, colligite zizania, et alligate in fasciculos ad comburendum;
§ 3. Item, quum rex ille, qui nuptias fecerat filio suo, missis exercitibus suis, angelorum videlicet, dicatur perditurus homicidas prophetarum et apostolorum, qui vocati ad nuptias venire contempserunt credendo; item, quum Paulus apostolus dicat in epistola ad Romanos: Nolite judicare invicem; item: Tu quis es, qui judicas alienum servum?
Suo domino stat, aut cadit.
Sive ergo vivimus sive morimur, Domini sumus.
In hoc enim Christus mortuus est, et resurrexit, ut et vivorum et mortuorum dominetur: in his omnibus quid aliud praecipitur, quam ut vindicta delinquentium divino reservetur examini?
Quum ergo, ut supra dictum est, militia videatur instituta vel ob injuriam propulsandam,
vel ad vindictam inferendam, utrumque autem lege evangelica prohibeatur, apparet, quod militare peccatum est.
Hinc etiam Gregorius ait: C. I. Bella carnalia bellorum spiritalium figuram gerunt.
Nisi bella ista carnalia figuram bellorum spiritalium gererent, nunquam, ut opinor, Judaicarum historiarum libri discipulis Christi, qui venit pacem docere, legendi in ecclesiis fuissent ab Apostolis traditi.
Quo enim eis bellorum proficeret ista descriptio, quibus dicitur ab Jesu: Pacem meam do vobis, pacem meam relinquo vobis?
et quibus per Apostolum jubetur et dicitur: Non vosmetipsos vindicantes, sed magis injuriam accipite, et magis
fraudem patimini?
Unde denique sciens Apostolus nulla nobis jam ultra bella esse carnaliter peragenda, sed animae certamina contra spiritales adversarios desudanda, velut magister militiae praeceptum dat militibus Christi, dicens: Induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus astutias diaboli?
Gratian. His ita respondetur: Praecepta patientiae non tam ostentatione corporis quam praeparatione cordis sunt retinenda.
Unde Augustinus ait in sermone de puero centurionis : C. II. Praecepta patientiae virtute animi, non ostentatione corporis servanda sunt.
Paratus debet esse homo justus et pius patienter
eorum malitiam sustinere, quos fieri bonos quaerit, ut numerus potius crescat bonorum, non ut pari malitia se quoque numero addat malorum.
Denique ista praecepta magis ad praeparationem cordis, *quae intus est, pertinere*, quam ad opus, quod in aperto fit, ut teneatur in secreto animi patientia cum benevolentia, in manifesto autem id fiat, quod eis videtur prodesse posse, quibus bene velle debemus.
§ 1. Hinc liquido ostenditur, quod ipse Dominus Jesus, exemplum singulare patientiae, quum percuteretur in faciem, respondit: Si male dixi, exprobra de malo; si autem bene, quid me caedis?
Nequaquam igitur praeceptum suum, si verba intueamur, implevit.
Neque enim praebuit
percutienti alteram partem, sed potius prohibuit ne qui fecerat injuriam augeret.
Et tamen paratus venerat non solum percuti in faciem, verum etiam pro his quoque, a quibus haec patiebatur, crucifixus occidi, pro quibus ait in cruce pendens: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quid faciunt.
§ 2. Nec Paulus apostolus praeceptum Domini et magistri sui videtur implesse, ubi etiam *ipse* percussus in faciem, dixit principi sacerdotum: Percutiet te Deus, paries dealbate; sedes judicare me secundum legem, et contra legem jubes me percuti?
Et quum a circumstantibus diceretur: Injuriam facis principi sacerdotum?
irridens eos admonere voluit quid dixerit, ut qui saperent intelligerent jam destruendum esse adventu Christi parietem
dealbatum, hoc est hypocrisim sacerdotii Judaeorum.
Ait quippe: Nescivi, fratres, quia princeps est.
Scriptum est enim: Principi populi tui non maledices, quum procul dubio qui in eodem populo creverat, atque in lege fuerat eruditus, illum principem sacerdotum nescire non posset, nec eos, quibus ita notus erat, ullo modo falleret, quod nesciret.
Sunt ergo ista praecepta patientiae semper in cordis praeparatione retinenda, ipsaque benevolentia, ne reddatur malum pro malo, semper in voluntate complenda *est*.
§ 3. Agenda sunt autem multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis, quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati.
Et infra: Nam in corripiendo filio
quamlibet aspere, nunquam profecto amor paternus amittitur.
Fit tamen quod nolit, et doleat qui etiam invitus videtur dolore sanandus.
§ 4. Ac per hoc, si terrena ista respublica praecepta Christiana custodiat, et ipsa bella sine benevolentia non gerentur, ut ad pietatis justitiaeque *pacatam* societatem victis facilius consulatur.
Nam cui licentia iniquitatis eripitur utiliter vincitur, quoniam nihil est infelicius felicitate peccantium, qua poenalis nutritur impunitas et mala volontas, velut hostis interior, roboratur.
Et paulo post: § 5. Nam si Christiana disciplina omnia bella culparet, hoc potius *militibus*, consilium salutis petentibus, in evangelio diceretur, ut abjicerent arma, seque militiae
omnino subtraherent.
Dictum est autem eis: Neminem concusseritis, *nulli calumniam feceritis*; sufficiant vobis stipendia vestra.
Quibus proprium stipendium sufficere debet praecepit, militare utique non prohibuit.
C. III. In bellicis armis milites Deo placere possunt.
Item ejusdem ad Bonifacium, epist. CCVIII.
Noli existimare neminem Deo placere posse, qui in armis bellicis militat.
In his erat sanctus David, cui Dominus tam magnum perhibuit testimonium.
In his etiam plurimi illius temporis justi.
In his erat *et* ille centurio, qui Domino dixit: Non sum dignus, ut intres sub tectum meum.
Et infra: § 1. Hoc ergo primum cogita, quando armaris ad pugnam, quia virtus tua etiam ipsa corporalis
donum Dei est.
Sic enim cogitabis de dono Dei non facere contra Deum.
Fides enim, quando promittitur, etiam hosti servanda est, contra quem bellum geritur; quanto magis amico, pro quo pugnatur?
Pacem habere debet voluntas, bellum necessitas, ut liberet Deus a necessitate, et conservet in pace.
Non enim pax quaeritur ut bellum excitetur, sed bellum geritur ut pax acquiratur.
Esto ergo *etiam* bellando pacificus, ut eos, quos expugnas, ad pacis utilitatem vincendo perducas.
Beati enim pacifici (ait Dominus) quia filii Dei vocabuntur.
Si autem pax humana tam dulcis est pro temporali salute mortalium, quanto est dulcior pax divina pro aeterna salute angelorum?
Itaque hostem pugnantem necessitas perimat, non voluntas.
Sicut rebellanti et resistenti violentia redditur, ita victo vel capto misericordia jam debetur, maxime in quo pacis perturbatio non timetur.
Item ejusdem contra Manichaeos, [id est, libro XXII contra Faustum, c. 74 et 75]: C. IV. Quae sunt in bello jure reprehendenda.
Quid culpatur in bello?
An quia moriuntur quandoque
morituri, ut dominentur in pace victuri?
Hoc reprehendere timidorum est, non religiosorum.
Nocendi cupiditas, ulciscendi crudelitas, impacatus atque implacabilis animus, feritas rebellandi, libido dominandi, et si qua similia, haec sunt quae in bellis jure culpantur.
Quae plerumque ut etiam jure puniantur, adversus violentiam resistentium (sive Deo, sive aliquo legitimo imperio jubente) gerenda ipsa bella suscipiuntur a bonis, quum in eo humanarum rerum ordine inveniuntur, ubi eos vel jubere tale aliquid, vel in talibus obedire juste ordo ipse constringit.
Unde neque Joannes ab armis jubet discedere milites, et Christus tributa Caesari monet reddi, quia propter bella necessario militi stipendium praebetur.
Ordo tamen ille
naturalis mortalium paci accommodatus hoc poscit, ut suscipiendi belli auctoritas atque consilium apud principes sit.
Et infra: § 1. Sed, si humana cupiditate bellum geritur, non nocet sanctis, in quos non habet quisquam potestatem, nisi desuper datam.
Non enim est potestas, nisi a Deo, sive jubente sive sinente.
Ergo vir justus, si forte sub rege, homine etiam sacrilego, militet, recte potest illo jubente bellare, si, vice pacis ordinem servans, quod sibi jubetur vel non esse contra Dei praeceptum, certum est, vel utrum sit, certum non est, ita, ut fortasse reum faciat regem iniquitas imperandi, innocentem autem militem ostendat ordo serviendi.
C. V. Militare non est peccatum.
Item ejusdem in libro de verbis Domini, tractatu sive sermone XIX.
Militare non est delictum, sed propter praedam militare peccatum est; nec rempublicam gerere criminosum est, sed ideo gerere rempublicam, ut rem familiarem potius augeas, videtur esse damnabile.
Propterea enim providentia quadam militantibus
sunt stipendia constituta, ne, dum sumtus quaeritur, praedo grassetur.
Item infra: § 1. Dicit ipse Dominus: Reddite quae Dei sunt Deo, et quae Caesaris Caesari.
Igitur quod Caesar praecipit ferendum est, quod *imperator* indicit tolerandum est; sed fit intolerabile, dum praedam exactores accumulant.
Item infra: § 2. Interrogaverunt Joannem milites, dicentes: Quid faciemus et nos?
Ait illis *Joannes*, neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, sed contenti estote stipendiis vestris.
Hic jam cognoscere se debet omnis homo qui militat.
Non enim tantum de his militantibus scriptura loquitur, qui armata militia detinentur, sed quisquis militiae suae cingulo utitur, dignitatis suae miles adscribitur, atque ideo haec sententia potest
dici (verbi gratia) militibus, protectoribus, cunctisque rectoribus.
Quicunque sibi stipendia publice decreta consequitur, si amplius quaerit, tanquam calumniator et concussor Joannis sententia condemnatur.
C. VI. Pacata sunt bella, quae geruntur, ut mali coerceantur bonique subleventur.
Item ejusdem de diversis Ecclesiae observationibus .
Apud veros Dei cultores etiam ipsa bella pacata sunt, quae non cupiditate aut crudelitate, sed pacis studio geruntur, ut mali coerceantur et boni subleventur.
C. VII. Summa est laus militiae reipublicae utilitatibus obedientiam exhibere.
Item Gregorius universis militibus Neapolitanis, lib.
XII, epist. 24.
Summa militiae laus inter alia bona merita haec est, obedientiam reipublicae utilitatibus exhibere, quodque sibi utiliter imperatum fuerit obtemperare, sicut etiam nunc devotionem vestram fecisse didicimus, quae epistolis nostris, quibus magnificum virum Constantium tribunum custodiae civitatis deputavimus praeesse, paruit, et congruam militaris devotionis obedientiam demonstravit.
Unde scriptis vos praesentibus curavimus admonendos, uti
praedicto viro magnifico tribuno, sicut et fecistis, omnem debeatis pro serenissimorum dominorum utilitate vel conservanda civitate obedientiam exhibere, quatenus quicquid a vobis hactenus bene gestum agnoscitur per praesentis temporis vigilantiam ac solicitudinem augmentetis.
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod militare peccatum non est, et quod praecepta patientiae in praeparatione cordis, non in ostentatione corporis observanda sunt.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
Quod autem quaeritur, quod sit justum bellum, Isidorus
Etymol. lib. XVIII, c. 1, inquit:
C. I. Quod sit justum bellum.
Justum est bellum, quod ex edicto geritur de rebus repetendis, aut propulsandorum hostium causa.
Et cap. 15: § 1. Judex dictus, quasi jus dicens populo, sive quod jure disceptet.
Jure autem disceptare est juste judicare.
Non est autem judex, si non est in eo justitia.
C. II. Nihil ad justitiam interest, sive aperte sive ex insidiis aliquis pugnet.
Item Augustinus in libro quaestionum VI, quaest.
10.
Dominus noster jubet ad Jesum Nave, ut constituat sibi retrorsus insidias, id est insidiantes bellatores ad insidiandum hostibus.
Hinc admonemur, hoc non injuste fieri ab his qui justum bellum
gerunt, ut nihil homo justus praecipue cogitare debeat in his rebus, nisi ut *justum* bellum suscipiat cui bellare fas est.
Non enim omnibus fas est.
Quum autem justum bellum susceperit, utrum aperta pugna, utrum insidiis *vincat*, nihil ad justitiam interest.
Justa autem bella definiri solent, quae ulciscuntur injurias, si qua gens vel civitas, quae bello petenda est, vel vindicare neglexerit quod a suis improbe factum est, vel reddere quod per injurias ablatum est.
Sed etiam hoc genus belli sine
dubitatione justum est quod Deus imperat, *apud quem non est iniquitas*, et novit quid cuique fieri debeat; in quo bello ductor exercitus vel ipse populus non tam auctor belli, quam minister judicandus est.
Gratian. Quum ergo justum bellum sit, quod ex edicto geritur, vel quo injuriae ulciscuntur, quaeritur, quomodo a filiis Israel justa bella gerebantur.
De his ita scribit Augustinus in quaestionibus Numerorum, quaest.
44, ad c. 20: C. III. Innoxius transitus filiis Israel negabatur, atque ideo justa bella gerebant.
Notandum est sane, quemadmodum justa bella gerebantur [a filiis Israel contra Amorrhaeos].
Innoxius enim transitus denegabatur, qui jure
humanae societatis aequissimo patere debebat.
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
Quod vero injuria sociorum armis propulsanda non sit, exemplis et auctoritatibus probatur.
Dominus enim, quum ab Herode quaereretur ad interficiendum, non patrocinium sibi quaesivit armorum, quum occulto instinctu posset in eum convertisse manus Judaeorum, sed fugiens in Aegyptum latuit ibi per septennium.
Sic etiam, quum a Judaeis lapidibus peteretur, abscondit se, et exivit de templo.
Sic etiam, quum duceretur ad crucem, noluit commovere adversus seniores Judaeorum turbam, quae nuper ei obviam processerat, et cum palmis et laudibus eum
receperat.
Sic etiam interrogatus a Pilato an rex esset, ait: Regnum meum non est de hoc mundo.
Si enim esset de hoc mundo, ministri mei utique decertarent, ut ego non traderer Judaeis, insinuans illos ad regnum hujus mundi pertinere, qui auxilio humanarum virium, non divino praesidio ab imminenti injuria se tueri contendunt.
Item, quum discipulis suis ait: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam, non arma armis, sed fugam persequentibus docuit opponi.
§ 1. Item, sicut legitur in Esaia, Aegyptus a Nabuchodonosor devastata est, quia filiis Israel contra Assyrios et Chaldaeos protectionis et defensionis auxilium promisit.
Unde dictum
est: Baculus arundineus rex Aegypti, super quem si aliquis innixus fuerit, confringetur, et perforabit manum innitentis.
Ipsi etiam Judaei captivi ducti sunt, quia spem suae liberationis non in solo Deo, sed in homine posuerunt.
Sic etiam de primis credentibus legitur, quod rapinam suorum bonorum cum gaudio suscipiebant, non quaerentes sibi aliorum patrocinia, sed gaudentes, quoniam digni inveniebantur pro nomine Jesu contumeliam pati.
Sic et Apostolus in prima epistola suadet Corinthiis, ut injuriam et fraudem patienter ferant potius quam repetendo fratres scandalizent.
Sic ab idolothytis et a qualibet esca censet abstinendum potius quam cum scandalo fratrum edamus.
Sic et a sumtibus abstinet, ne aliquod offendiculum evangelio Christi praestaret.
Quum ergo ille
qui ab injuria armis arcetur, non minus scandalizetur quam ille a quo ablata coram judice reposcuntur, patet quod ad propulsandam injuriam non sunt petenda armorum auxilia.
Quod autem petendum non est, illud jure praestari non debet.
§ 2. Sed econtra multa rite praestantur, quae tamen jure non petuntur.
Bonus enim non rite injuriae vindictam petit, quia malum pro malo redderet, quam tamen judex recte infligeret, nec nisi bonum pro malo redderet.
Unde Augustinus in expositione Psalmi CVIII ait: C. I. Quae sint differentiae retributionum.
Sex differentiae sunt: reddere bona pro malis, non reddere mala pro malis; haec *duo* bonorum sunt, et prius melius.
Non reddere bona pro bonis, reddere mala pro bonis; haec duo malorum sunt, et
posterius deterius.
Reddere bona pro bonis, mala pro malis; haec duo mediocrium sunt: prius propinquum bonis, convenit etiam malis, quod Christus non arguit, sed plus oportere dicit, quia et ethnici hoc faciunt; posterius propinquum malis, convenit tamen etiam bonis.
Unde et lex modum ultionis statuit: Oculum pro oculo.
Quae, si dici potest, injustorum justitia est, non quia iniqua est ultio quam lex statuit, sed quia vitiosa est libido ulciscendi, magisque ad judicem pertinet hoc inter homines decernere, quam bonum hominem sibi expetere.
Hic enim redderet malum pro malo, judex vero punit, non delectatione alienae miseriae,
quod est malum pro malo, sed dilectione justitiae, justum pro injusto, quod est bonum pro malo, quod etiam Deus judex facit.
Gratian. Item ab aliquo capto injuste sua exiguntur, pro vita tamen redimenda juste offeruntur.
Item vasa sacra ab aliquo barbaro injuste exiguntur, pro redemtione tamen captivorum juste praestantur.
Sic et injuriae propulsatio, licet injuste postuletur, tamen juste praestatur, quanquam et ipsa postulatio non usquequaque injusta probetur.
§ 1. Aliud enim est injuriam propellere, ut sibi liceat voluptuose vivere, aliud, ut aliorum utilitati libere possit vacare.
Sicque aliud est suffragium ab homine tanquam a ministro justitiae postulare, ut mala voluntas adversantium ejus ministerio careat effectu, et bonorum voluntas
ejus suffragio sortiatur effectum; aliud spem suam a Deo in hominem transferre, ut adversa, quae inferuntur a Deo ad vitae correctionem, humano pellantur auxilio nulla praecedente correctione, sicut Israelitae, qui captivitatem sibi imminentem Aegyptiorum suffragio se putabant posse evadere sine poenitentia praeteritae vitae, non revocantes ad memoriam: Da nobis auxilium de tribulatione, quia vana salus hominis.
Et idem: Hi in curribus, et hi in equis, nos autem in nomine Dei nostri invocabimus.
Petere ergo vel praestare in tribulatione subsidium, ut voluptuose quis in crimine vivat, damnabile est.
Petere autem vel praestare solatium, ut malis facultas delinquendi adimatur, ut ecclesia pacem adipiscatur, ut aliquis multorum utilitati servetur, utile est et honestum;
dissimulare vero est gravissimum.
Hinc de Paulo legitur, quod, quum quidam Judaeorum jurassent se non comesturos panem, nisi eum interficerent, petiit milites a praetore, quorum praesidio illaesus servaretur ab injuria Judaeorum, non suae voluptati, sed omnium utilitati victurus.
Hinc in evangelio mercenarius vocatur qui videt lupum venientem, et dimittit oves, et fugit.
§ 2. Hinc etiam ecclesia auxilium ab imperatore ad sui defensionem petere monetur.
Unde Augustinus ad Bonifacium ait, epist. L.: C. II. Ab imperatore ecclesia auxilium postulare debet.
Maximianus episcopus Vagiensis auxilium petiit
ab imperatore Christiano [contra hostes ecclesiae], non tam sui ulciscendi causa, quam tuendae ecclesiae sibi creditae.
Quod si praetermisisset, non ejus fuisset laudanda patientia, sed negligentia merito culpanda.
Neque enim *et* apostolus Paulus vitae suae transitoriae consulebat, sed ecclesiae Dei, quando contra illos qui eum occidere conspiraverant, consilium eorum tribuno ut proderetur effecit.
Unde factum est ut eum ad locum quo fuerat perducendus, deduceret miles armatus, ne illorum pateretur insidias.
C. III. Catholici adversus haereticos a potestatibus ordinatis defensionem possunt postulare.
Item Augustinus ad Emeritum, epist. CLXIV.
Nostri adversus illicitas et privatas vestrorum violentias
(quas et vos ibi, qui talia *non* facitis, doletis et gemitis) a potestatibus ordinatis tuitionem petunt, non qua vos persequantur, sed qua se defendant.
C. IV. Quantum interest inter persecutionem catholicorum et haereticorum.
Item ejusdem contra literas Petiliani, l. II, c 88.
Pro membris Christi adversus vos saeviunt, et vobis resistunt, quicunque in catholica *parvae adhuc fidei* eo animo sunt quo tunc Petrus fuit, quum ferrum pro Christi nomine strinxit.
Sed multum interest inter vestram persecutionem, et istorum.
Vos similes estis servo sacerdotis *Judaeorum*, quia servientes principibus vestris adversus ecclesiam catholicam, id est adversus Christi
corpus, armamini.
Isti autem tales sunt, qualis tunc Petrus fuit, qui pro Christi corpore, id est pro ecclesia, etiam corporaliter pugnavit.
C. V. Justitiae plenus est qui patriam bello tuetur a barbaris.
Item Ambrosius libro I, de officiis, c. 27.
Fortitudo, quae *vel in* bello tuetur a barbaris patriam, vel domi defendit infirmos, vel a latronibus socios, plena justitiae est.
C. VI. Prodest latroni vel piratae qui membra ejus debilitat.
Item Hieronymus super Sophoniam, ad c. 1.
Si quis fortitudinem latronis, et piratae, *et furis* enervat, infirmosque *eos* reddat, prodest illis sua infirmitas.
Debilitata enim membra,
quibus prius non bene utebantur, a malo opere cessabunt.
C. VII. Qui socii non repellit injuriam similis est ei qui facit.
Item Ambrosius, libro I, de officiis, c. 36.
Non in inferenda, sed in depellenda injuria lex virtutis est.
Qui enim non repellit a socio injuriam, si potest, tam est in vitio quam ille qui facit.
Unde S. Moyses hinc prius orsus est tentamenta bellicae fortitudinis.
Nam quum vidisset Hebraeum ab Aegyptio injuriam accipientem, defendit ita, ut Aegyptium prosterneret, atque in arena absconderet.
Salomon quoque ait: Eripe eum qui ducitur ad mortem.
C. VIII. Malorum impietati favet qui eis obviare cessat.
Item Anastasius et Damasus Papa.
Qui potest obviare et perturbare perversos, et non facit, nihil aliud est quam favere eorum impietati.
Nec *enim* caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit obviare.
C. IX. Qui divina mandata contemnunt severis coerceantur vindictis.
Item Calixtus, epist. II, ad episcopos Galliae.
Justum est ut qui divina contemnunt mandata, et inobedientes Patrum exsistunt jussionibus, severioribus corrigantur vindictis, quatenus ceteri talia committere timeant, et omnes gaudeant fraterna concordia, et cuncti sumant severitatis atque bonitatis exemplum.
Nam si (quod absit) ecclesiasticam
solicitudinem vigoremque negligimus, perdit desidia disciplinam, et animabus fidelium profecto nocebitur.
C. X. Imperatores cum episcoporum provisione ecclesiae defensionem adversus divitum potentiam debent suscipere.
Item ex concilio Carthaginensi V, c. 9.
Ab imperatoribus universis visum est postulandum propter afflictionem pauperum, quorum
molestiis sine intermissione fatigatur Ecclesia, ut defensores eis adversus potentias divitum cum episcoporum provisione delegentur.
Gratian. Ecce, quod nonnunquam est obviandum perversis, et injuria sociorum armis est propulsanda, ut et malis ademta facultas delinquendi prosit, et bonis optata facultas libere consulendi Ecclesiae ministretur.
Hoc qui non facit, consentit.
Unde Augustinus ait in Psalm.
LXXXI: C. XI. Non sunt immunes a scelere qui non liberant eos quos possunt a facto liberare.
Ostendit [Propheta] nec illos immunes a scelere esse, qui permiserunt Christum principibus interficere, quum prae multitudine timerentur, et possent illos a facto, et se a consensu liberare.
Qui desinit
obviare, quum potest, consentit.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
1. Pars. Quod autem vindicta inferenda non sit, multis modis probatur.
Mali enim tolerandi sunt, non abjiciendi; increpatione feriendi, non corporaliter expellendi.
Unde Augustinus ait in libro de verbis Domini, sermone XVIII : C. I. Quomodo mali sunt tolerandi, et quomodo ab eis recedendum sit.
Tolerandi sunt quidem mali pro pace, nec corporaliter ab eis recedatur; sed spiritualiter exire
est facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum licet pro gradu cujusque, salva pace; displicere est non tangere.
Non enim prophetae, qui haec dicebant, populum suum dimiserunt, sed inter eos habitabant, quos increpabant, unum templum cum eis intrabant, eadem sacramenta celebrabant.
Hoc est exire, ore non parcere, hoc est immundum non tangere, voluntate non consentire.
C. II. Quod mali sint tolerandi a bonis.
Idem .
Tu bonus tolera malum.
Nam et Christus Judam, quum sciret furem esse, toleravit et ad praedicandum misit, eique cum aliis eucharistiam dedit.
C. III. Pro pace ecclesiae mali sunt tolerandi.
Idem super Joannem tractatu L., ad c. 12 .
Quid ergo voluit Dominus noster Jesus Christus, fratres mei, admonere ecclesiam suam, quando unum perditum inter duodecim habere voluit, nisi ut malos toleremus, ne corpus Christi dividamus?
Ecce inter sanctos est Judas, ecce fur est Judas, et, ne contemnas, fur sacrilegus, non qualiscunque fur, *fur loculorum*, sed dominicorum; loculorum,
sed sacrorum.
Si crimina discernuntur in foro qualiscunque furti et peculatus (peculatus enim furtum dicitur de re publica, et non sic judicatur furtum rei privatae, quomodo publicae), quanto vehementius judicandus est sacrilegus fur, *qui ausus fuerit* non undecunque tollere, sed de ecclesia tollere.
Qui aliquid de ecclesia furatur Judae perdito comparatur.
C. IV. De eodem.
Idem serm.
XVIII. de verbis Domini.
Ecce, inquiunt, dicit Propheta: Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis.
Quomodo ergo malos pro pace tolerabimus, a quibus exire et recedere jubemur, ne tangamus immundum?
Nos istam recessionem
spiritaliter intelligimus: illi corporaliter.
Nam et ego clamo cum Propheta; et qualiacunque sumus vasa, utitur nobis Deus in dispensatione vestra.
Clamamus et nos, et dicimus vobis, recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis, sed contactu cordis, non corporis.
Quid est enim tangere immundum, nisi consentire peccatis?
Quid est autem exire inde, nisi facere quod pertinet ad correctionem
malorum, quantum pro uniuscujusque gradu atque persona, salva pace, fieri potest?
Et paulo post: § 1. Ergo, fratres mei, quotquot habetis inter vos, qui adhuc amore saeculi praegravantur, avaros, perjuros, adulteros, inspectores nugarum, consultores mathematicorum, phanaticorum, augurum, aruspicum, ebriosos, luxuriosos, quicquid inter vos malorum esse nostis, quantum potestis, improbate, ut corde recedatis, et redarguite, ut exeatis inde, et nolite consentire, ut immundum non tangatis.
C. V. Pacificus est qui corrigit quod potest, vel excludit a se quod non potest.
Idem in secundo libro contra epistolam Parmeniani, c. 1.
Quisquis vel quod potest arguendo corrigit, vel quod corrigere non potest salvo pacis vinculo excludit, vel quod salvo pacis vinculo excludere non potest aequitate improbat, firmitate supportat, hic est pacificus, et ab isto maledicto, de quo scriptura dicit: Vae his, qui dicunt quod nequam est bonum, et quod bonum est nequam, *et reliqua*, omnino liber, prorsus securus, penitus alienus.
Et infra: § 1. Quomodo, inquit Parmenianus, incorruptus poteris permanere, qui corruptis sociaris?
C. VI. Quid sit malis sociari.
Idem in eodem capite continuo.
Ita plane, *si* sociatur quis malis, *id est* si mali aliquid cum eis committit, aut committentibus favet.
Si autem neutrum facit, nullo modo sociatur.
Porro,
si addit tertium, ut non sit in vindicando piger, sed vel corripiat justus in misericordia et arguat, vel etiam, si eam personam gerit, et ratio conservandae pacis admittit, coram omnibus peccantes arguat, ut ceteri timeant, removeat etiam vel ab aliquo gradu honoris, vel ab ipsa communione sacramentorum, et haec omnia cum dilectione corrigendi, non cum odio persequendi, plenissimum
officium non solum castissimae innocentiae, sed etiam diligentissimae severitatis implevit.
Ubi autem cetera impediuntur, illa duo semper retenta incorruptum castumque custodiunt, ut nec faciat malum, nec approbet factum.
C. VII. Aliena peccata in ecclesia alicui non praejudicant.
Idem in epistola 152, contra Donatistas.
Si quis a catholica ecclesia fuerit separatus, quantumlibet laudabiliter se vivere existimet, hoc solo scelere, quod a Christi unitate disjunctus est, non habebit vitam, sed Dei ira manet super eum.
Quisquis autem in hac ecclesia bene vixerit, nihil ei praejudicant aliena peccata; quia in ea unusquisque proprium onus portabit, sicut Apostolus dicit.
Et
infra: § 1. Ergo communio malorum non maculat aliquem participatione sacramentorum, sed consensione factorum.
Nam si in malis factis non eis quisque consentiat, portat malus causam suam *et personam suam*, nec praejudicat alteri, quem in consensione mali operis socium non habet criminis.
C. VIII. Non te maculat malus, si ei non consentis, sed ipsum redarguis.
Idem in sermone XVIII, de verbis Domini.
A malis semper corde disjungimini: ad tempus caute corpore copulamini.
Et infra: § 1. Duobus modis non te maculat malus: si ei non consentias, et si redarguas.
Hoc est non communicare, non consentire;
communicatur quippe, quando facto ejus consortium voluntatis vel approbationis adjungitur.
Et infra: § 2. Neque ergo consentientes sitis malis, ut approbetis; neque negligentes, ut non arguatis; neque superbientes, ut insultanter arguatis.
C. IX. Immundum tangere est peccatis consentire.
Idem ex eodem.
Recedite, exite inde, et immundum ne tetigeritis.
Sed contactu cordis, non corporis.
Quid est enim tangere immundum, nisi consentire peccatis?
Quid est *autem* exire inde, nisi facere quod pertinet ad correctionem malorum, quantum pro uniuscujusque gradu atque persona, salva pace, fieri potest?
Displicuit tibi quod quisque peccavit?
non tetigisti immundum.
Redarguisti, corripuisti,
monuisti, adhibuisti etiam, si res exigit, congruam, et quae unitatem non violet disciplinam?
existi inde.
Et infra: § 1. Clamavit ista Moyses, clamavit Esaias, clamavit Hieremias, clamavit Ezechiel.
Videamus, si dimiserunt populum Dei, et se ad alias gentes transtulerunt.
Quam multa, et quam vehementer Hieremias increpavit in peccatores et sceleratos populi sui?
Inter eos tamen erat, unum cum eis templum intrabat, eadem sacramenta celebrabat, in eadem sceleratorum hominum congregatione vivebat; sed clamando exibat inde.
Hoc est exire inde, hoc est immundum non tangere, et voluntate non consentire, et ore non parcere.
C. X. Non maculant innocentes facta nocentium, quae ab eis credi non possunt.
Idem in epist. XLVIII, ad Vincentium.
Quam magnum est crimen ab istorum innocentium communione separari?
Nam et facta nocentium, quae innocentibus demonstrari, vel ab innocentibus credi non possunt, non coinquinant quemquam, si propter innocentium consortium etiam cognita sustinentur.
Non enim propter malos boni deserendi, sed propter bonos mali tolerandi sunt, sicut toleraverunt Prophetae, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant; sicut ipse Dominus nocentem Judam usque ad condignum ejus exitum toleravit, et eum sacram cum innocentibus communicare permisit,
sicut toleraverunt Apostoli eos, qui per invidiam (quod ipsius diaboli vitium est) Christum annunciabant.
C. XI. Mali, quos ecclesia recipit, nec expellit, a bonis sunt tolerandi, non judicandi.
Idem in sermone XXIV, de verbis Apostoli .
Forte in populo Dei stat juxta te avarus, raptor, inhians rebus alienis, quem nosti talem, et fidelis est, vel potius fidelis vocatur.
Non eum potes de ecclesia pellere, non habes aliquem aditum castigando et corripiendo corrigere, accessurus est tecum ad altare.
Noli timere: unusquisque proprium onus portabit.
Item infra: § 1. Quomodo (inquis) ferrem quem novi malum?
Nonne melius ipsum ferres, quam te foras efferres?
Ecce quomodo
feres: attende Apostolum dicentem?
Unusquisque proprium onus portabit.
Liberet te ista sententia.
Non enim cum illo communicares avaritiam, sed communicares cum illo Christi mensam.
Et quid tibi obesset, si cum illo communicares Christi mensam?
Apostolus dicit: Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit: sibi non tibi.
Sane, si judex es, si judicandi potestatem accepisti, ecclesiastica regula, si apud te accusatur, si veris documentis testibusque convincitur, coerce, corripe, excommunica, degrada.
Gratian. Est et alia distinctio tolerandorum et cavendorum, quam ex verbis Augustini licet colligere, dicentis serm.
XLIX, de verbis Domini:
C. XII. Pastor est diligendus, mercenarius tolerandus, latro cavendus.
Tres personas dixit Dominus (et debemus illas investigare) in evangelio, pastoris, mercenarii, et furis.
Et paulo post: Pastorem dixit animam suam ponere pro ovibus suis, et intrare per januam.
Furem dixit [et latronem] ascendere per aliam partem.
Mercenarium dixit, lupum vel furem si videat, fugere, quia non est illi cura de ovibus: mercenarius est enim, non pastor.
Ille intrat per januam, quia pastor est; ille ascendit per aliam partem, quia fur est; ille videns eos qui volunt tollere oves, timet et fugit, quia mercenarius est, quia non est illi cura de ovibus, mercenarius est enim.
Si invenerimus tres istas personas, invenit sanctitas vestra *et* quos diligatis, *et* quos toleretis,
*et* quos caveatis.
Diligendus est pastor, tolerandus est mercenarius, cavendus est latro.
Gratian. Ecce, quod mali tolerandi sunt, nec corporali, sed spirituali vindicta sunt puniendi.
Unde, quum discipuli non recepti a Samaritanis ignem coelitus super eos deducere voluerunt, dicentes magistro: Vis dicamus, descendat ignis de coelo, et consumat eos?
audierunt: Nescitis cujus spiritus estis?
Item: Omnis qui gladium acceperit, gladio peribit.
C. XIII. Spiritalis nunquam carnalem persequitur, sed e converso.
Hinc etiam Hieronymus ait in comment. ep. ad Gal. c. 4.
Qui secundum carnem natus erat, persequebatur spiritalem: nunquam enim spiritalis carnalem
persequitur, sed ignoscit ei, quasi rusticano fratri.
Scit, eum posse proficere per tempus, et si quando Aegyptiae filium viderit irascentem, recordatur unius patris, qui boves creavit, et culices, et in magna domo non solum esse vasa aurea et argentea, sed et lignea et fictilia.
C. XIV. Boni a malis nunquam in hac vita penitus possunt separari.
Item Augustinus in libro IV, de baptismo, c. 12.
Quantus arrogantiae tumor est, quanta humilitatis et lenitatis oblivio, arrogantiae quanta jactatio, ut quis *aut audeat, aut* facere se posse credat, quod nec Apostolis concessit Dominus, ut zizania a frumento putet se posse discernere?
C. XV. Praesens ecclesia simul recipit bonos et malos.
Item Gregorius homilia XXXVIII.
Evang.
Haec autem vita, quae inter coelum et infernum sita est, sicut in medio subsistit, ita utrarumque partium cives communiter recipit: quos tamen sancta ecclesia et *nunc* indiscrete suscipit, et postmodum in egressione discernet.
Si ergo boni estis, quamdiu in hac vita subsistitis, aequanimiter tolerare malos *debetis*.
Nam quisquis malos non tolerat, ipse sibi per intolerantiam *suam* testis est, quia bonus non est.
Abel enim esse renuit, quem Cain malitia non exercet.
II. Pars. Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod malorum vindicta Deo reservanda est, nec sunt corporaliter puniendi, sed crebra admonitione, et caritatis beneficio ad correctionem invitandi.
Unde Christus
in evangelio ait: Audistis quia dictum est in lege ( quem modum ultionis lex statuit ): Oculum pro oculo, dentem pro dente.
Ego autem hanc vicissitudinem tollens, et ad mansuetudinem et caritatis perfectionem vos invitans, dico vobis: Nolite resistere malo, sed diligite inimicos vestros, benefacite iis qui oderunt vos, ut sitis filii patris vestri, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.
Hinc Paulus ait: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitit, potum da illi.
Omnis enim iniquus bonorum est inimicus; omnis autem amicus hujus saeculi etiam inimicus est Dei.
Inimicus autem Dei bonitatis et justitiae est inimicus, ac per hoc amatorem justitiae et bonitatis diligere non
potest.
Quum ergo inimicos diligere, vel illis benefacere, cibum et potum subministrare jubemur: inimicos persequi et punire prohibemur.
§ 1. In lege enim veteris testamenti corporalis poena statuta est: in lege vero evangelii omni peccanti per poenitentiam promittitur venia.
Unde illa a terrore incepit, dicens : Ego sum Dominus Deus zelotes, visitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem.
Haec vero a lenitate mansuetudinis et misericordiae, ita inquiens: Beati pauperes spiritu, beati mites, beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
In illa dicebatur: Qui fecerit hoc vel illud, morte moriatur.
In ista: Gaudeo super uno peccatore poenitentiam agente, quam super nonaginta novem justis, qui non indigent
poenitentia.
Item: Non veni vocare justos, sed peccatores ad poenitentiam.
Estote misericordes, sicut et pater vester misericors est.
Initium quoque praedicationis salvatoris nostri et praeconis ejusdem, ad poenitentiam peccatores invitavit.
Sic enim uterque exorsus est, dicens: Poenitentiam agite, appropinquavit enim regnum coelorum.
Sic in Actibus Apostolorum, quum Judaei, compuncti de scelere mortis Christi, dicerent Petro: Quid faciemus, viri fratres?
legitur Petrus respondisse: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum.
Et, ut universaliter dicatur, in lege populus ille rudis servili timore poenarum cogebatur: unde et legem in paedagogum accepit.
In evangelio
autem populus gratiae liber et adultus filiali amore, et haereditatis certitudine ad cultum divinae servitutis invitatur.
Unde, quum quidam legem, quasi coercentem, praedicarent esse tenendam simul cum gratia, ait Apostolus: Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater.
§ 2. Hinc etiam Gregorius ait in expositione evangelii: Simile factum est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo.
C. XVI. In lege cuique permittebatur diligere amicum, et odire inimicum.
Quum in lege scriptum sit: Diliges amicum tuum, et odio habebis inimicum tuum, accepta tunc licentia justis fuerat, ut Dei *inimicos* suosque adversarios, quanta possent virtute, comprimerent, eosque in ore gladii ferirent.
Quod in novo proculdubio
testamento compescitur, quum per semetipsam veritas praedicat, dicens: Diligite inimicos vestros, benefacite his, qui oderunt vos: Qui ergo per tauros, nisi veteris testamenti patres signantur?
Nam, dum ex permissione legis acceperant quatenus adversarios suos odii retributione percuterent (ut ita dicam), quid aliud quem tauri erant, qui inimicos suos corporeae virtutis cornu feriebant?
Quid vero per altilia, nisi patres novi testamenti figurantur?
qui dum gratiam internae pinguedinis percipiunt, aeternis desideriis innitentes, ad sublimia contemplationis suae pennis sublevantur.
Gratian. His ita respondetur: Sunt quaedam, quae salubri duntaxat admonitione sunt corripienda, non corporalibus flagellis animadvertenda; sed eorum vindicta
divino examini tantum est reservanda, quando in delinquentes videlicet disciplinam exercere non possumus, vel quia non sunt nostri juris, vel quia illorum crimina, etsi nobis nota sunt, tamen manifestis judiciis probari non possunt.
§ 1. De his, qui non sunt nostri juris, ait Apostolus in prima epistola ad Corinthios: Quid enim mihi attinet de his, qui foris sunt, judicare?
de his enim Dominus judicabit.
Quod Augustinus exponens ait : C. XVII. Infidelium colloquia et convivia non sunt evitanda.
Infideles non possumus Christo lucrari, si eorum colloquium vitamus et convivium.
Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus manducavit et bibit.
In his vero, qui intus sunt, id est infidelibus,
putredo resecanda est.
Gratian. Hinc etiam, quum Propheta dicit: Facit Dominus judicium omnibus injuriam patientibus, exponendo addit Augustinus: ab his, qui non sunt sui juris, in quos nequit disciplina exerceri.
§ 1. Item, quando multitudo est in scelere, nec salva pace ecclesiae mali puniri possunt, tolerandi sunt potius, quam violata pace ecclesiae puniendi.
Unde Augustinus ait in libro de fide et operibus, et c. 4., 5.: C. XVIII. Quaedam mala punienda sunt, et quaedam toleranda.
Quidam *vero e contrario periclitantes*, quum bonorum malorumque permixtionem in ecclesia demonstratam seu praedictam esse perspexerint, et patientiae praecepta didicerint, (quae *ita* nos firmissimos reddunt, ut etiamsi videntur) in ecclesia
esse zizania, non tamen impediatur aut fides, aut caritas nostra, aut quoniam zizania in ecclesia esse cernimus, ipsi de ecclesia recedamus, destituendam putent, ecclesiae disciplinam, quandam perversissimam securitatem praepositis tribuentes, ut ad eos non pertineat, nisi dicere quid cavendum, quidve faciendum sit; quodlibet autem quisque faciat non curare.
Nos vero ad sanam doctrinam pertinere arbitramur *ex* utrisque testimoniis tutam sententiam moderari, ut et canes in ecclesia propter pacem ecclesiae toleremus, et canibus sanctum, ubi pax ecclesiae tuta est, non demus.
Quum ergo * seu per negligentiam praepositorum, sive per aliquam excusabilem necessitatem, sive per occultas obreptiones
invenimus in ecclesia malos, quos ecclesiastica disciplina corrigere aut coercere non possumus, tunc, ne ascendat in cor nostrum impia et perniciosa praesumptio, qua existimemus nos ab his esse separandos, ut peccatis eorum non inquinemur, atque ita post nos trahere conemur, veluti mundos sanctosque discipulos ab unitatis compage quasi a malorum consortio segregatos, veniant in mentem illae de scripturis similitudines, et divina oracula, vel certissima exempla, quibus demonstratum et praenunciatum est, malos in ecclesia permixtos bonis usque in finem saeculi tempusque judicii futuros, et nihil bonis in unitate ac participatione sacramentorum, qui eorum factis non consenserint,
obfuturos.
§ 1. Quum vero eis, per quos ecclesia regitur, adest salva pace potestas disciplinae adversus improbos aut nefarios exercendae, tunc rursus, ne socordia segnitiaque dormiamus, *aliis* aculeis praeceptorum, quae ad severitatem coercitionis pertinent, excitandi sumus, ut gressus nostros in via Domini ex utrisque testimoniis illo duce atque adjutore dirigentes, nec patientiae nomine torpescamus, nec obtentu diligentiae saeviamus.
C. XIX. Levius occulta, severius autem punienda sunt ab ecclesia delicta manifesta.
Idem contra epistolam Parmeniani, lib.
III, c. 2.
Quum quisque fratrum, id est Christianorum
intus in ecclesiae societate constitutorum, in aliquo
tali peccato fuerit deprehensus, ut anathemate dignus habeatur, fiat hoc, ubi periculum schismatis nullum est.
Et infra: § 1. Quando *ita* cujusque crimen notum est *omnibus*, et omnibus exsecrabile apparet, ut vel nullos prorsus, vel non tales habeat defensores, per quos possit schisma contingere, non dormiat severitas disciplinae.
III. Pars. Gratian. Est et alia causa, qua correptio verberum vel verborum videtur esse inutilis vel superflua.
Praedestinati enim ad vitam sine correptione mutantur sicut Petrus, quem Dominus respiciens nemine corripiente commovit ad lacrimas.
Praesciti ad mortem inter flagella deteriores fiunt, sicut Pharao.
Bonis ergo superflua, damnandis haec inveniuntur esse inutilia.
His ita respondetur auctoritate Gregorii et
Augustini.
Augustinus enim in libro de correptione et gratia c. 5. sic ait: C. XX. Sicut ab oratione cessandum non est, sic nec a correptione.
Sicut non est ab oratione cessandum pro eis quos corrigi volumus, etiamsi nullo hominum orante pro Petro Dominus respexit eum, et fecit eum suum peccatum flere: ita non est negligenda correptio, quamvis Deus, quos voluerit, *etiam* non correptos faciat esse correctos.
Tunc autem correptione proficit homo, quum miseretur atque adjuvat qui facit, quos voluerit, etiam sine correptione proficere.
Gregorius vero in Dialogo, lib.
I. c. 8.: C. XXI. Soli praedestinati salvantur, qui in postulando suo labore meruerunt.
Obtineri nequaquam possunt quae praedestinata non fuerunt.
Sed ea quae sancti viri orando efficiunt, ita praedestinata sunt, ut precibus obtineantur.
Nam ipsa quoque perennis regni praedestinatio ita est ab omnipotenti Deo disposita, ut ad hoc electi ex labore perveniant, quatenus postulando mereantur accipere quod eis omnipotens Deus ante saecula disposuit donare.
C. XXII. Occulto Dei judicio mali obdurantur flagellis, boni emendantur.
Item Augustinus in libro de praedestinatione et gratia, c. 15.
Nabuchodonosor poenitentiam meruit fructuosam.
Nonne post innumeras impietates flagellatus poenituit, et regnum, quod perdiderat, rursus accepit?
Pharao autem ipsis flagellis est deterior effectus et periit?
Hic mihi rationem reddat qui divinum consilium nimium alto sapientique corde dijudicat, cur medicamentum unius medici manu confectum alii ad interitum, alii valuerit ad salutem, nisi quia Christi bonus odor aliis est odor vitae in vitam, aliis odor mortis in mortem?
Quantum ad naturam, ambo homines erant.
Quantum ad dignitatem, ambo reges.
Quantum ad causam, ambo captivum populum Dei possidebant.
Quantum ad poenam, ambo flagellis clementer admoniti.
Quid ergo fines eorum fecit esse diversos, nisi quod unus manum Dei sentiens in recordatione propriae iniquitatis
ingemuit, alter libero contra Dei misericordissimam veritatem pugnavit arbitrio?
C. XXIII. Idem.
Vasis irae nunquam Deus redderet interitum, si non spontaneum inveniretur homo habere peccatum, quia nec Deus peccanti homini juste inferret iram, si homo ex praedestinatione Dei cecidisset in culpam.
Idem: § 1. Praedestinationem Dei sive ad bonum sive ad malum in hominibus operari ineptissime dicitur, ut ad utrumque homines quaedam necessitas videatur impellere, quum in bonis voluntas sit intelligenda non sine gratia, in malis autem voluntas intelligenda sine gratia.
§ 2.
Quum vero aliquos a Deo aut traditos desideriis suis, aut obduratos
legimus aut relictos, magnis peccatis suis hoc ipsos meruisse profitemur, quia talia eorum crimina praecesserunt, ut ipsi sibi poenas debuerint, quae eis etiam supplicium verterent in reatum.
Atque ita nec de judicio Dei querimur, quo deserit meritos deseri, et misericordiae ejus gratias agimus, qua liberat non meritos liberari.
§ 3. Vires itaque obedientiae non ideo cuiquam subtraxit, quia eum non praedestinavit, sed [ideo eum non praedestinavit], quia recessurum ab ipsa obedientia esse praevidit.
§ 4. Praedestinatio igitur Dei
semper in bono est, quae peccatum sola hominis voluntate commissum aut remittendum novit cum laude misericordiae, aut plectendum cum laude justitiae.
In malis autem operibus nostris sola praescientia Dei intelligenda est, quia, sicut praescivit et praedestinavit quae ipse fecit, et ut faceremus dedit, ita praescivit tantum, non etiam praedestinavit, quae nec ipse fecit, nec ut faceremus exegit.
§ 5. Hi autem, de quibus dicitur: Ex nobis exierunt, sed non fuerunt ex nobis.
Si enim fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum, voluntate exierunt, voluntate ceciderunt, et quia praesciti sunt casuri non sunt praedestinati; essent autem praedestinati, si essent reversuri, et in sanctitate ac veritate mansuri.
Ac per hoc praedestinatio Dei multis est
causa standi, nemini est causa labendi.
Gratian. Non ergo necessitatem facit correctionis vel obdurationis divina praedestinatio seu praescientia, quum boni per gratiam corrigantur, et libero arbitrio mali pereant.
Neque enim, quia praedestinatio seu praescientia Dei falli non potest, necessario eveniunt quae praedestinantur vel praesciuntur sicut nec necessario praedestinantur vel praesciuntur quae futura sunt: sed quia bona absque ejus gratia, mala praeter ejus scientiam evenire non possunt.
§ 1. Quamvis ergo convenienter dicatur, si haec praedestinata sunt vel praescita, necessario evenient: non tamen ideo absolute verum est, necessario evenient quae praedestinata sunt vel praescita; quia hic necessitas refertur ad rerum eventum, ibi ad intuitum divinae praescientiae.
Unde Augustinus
: Duae sunt, inquit, necessitates, simplex una, veluti, *qua* necesse est omnes homines esse mortales: altera conditionis, ut, si aliquem ambulare quis scit, eum ambulare necesse est.
Quod enim quisque esse novit, id esse aliter, quam notum est, nequit.
Sed haec minime secum illam simplicem trahit; hanc enim necessitatem non propria facit natura, sed conditionis adjectio.
Nulla enim necessitas cogit incedere voluntate gradientem, quamvis eum tunc, quum graditur, incedere necessarium sit.
Eodem igitur modo, si quid providentia
praesens videt, id necesse est esse, tametsi nullam naturae habeat necessitatem.
Atqui Deus ea futura, quae ex libertate arbitrii proveniunt, praesentia contuetur.
Haec igitur, ad intuitum relata divinum, necessaria fiunt per dispositionem divinae notionis.
Per se vero considerata absolutam naturae suae libertatem non deserunt.
Fient igitur proculdubio cuncta quae futura Deus esse praenoscit; sed eorum quaedam de libero proficiscuntur arbitrio, quae, quamvis eveniant, exsistendo tamen naturam propriam non amittunt, qua prius quam fierent, etiam non evenire potuissent.
§ 2. His omnibus mala nostra libero adscribuntur arbitrio, quum alibi divinae adscribantur indignationi.
Unde Gregorius: Quum superna indignatio sese, ut ita dixerim,
medullitus movet, hanc opinio vel oppositio humana non removet, nec se cuilibet utiliter deprecatio objicit, quum semel Deus aliquid ab intimis irascendo disponit.
Hinc est enim, quod Moyses, qui reatum totius plebis apud Dominum suis precibus tersit, dumque se obicem obtulit, divinae iracundiae vim placavit, ad petram Oreb veniens, et pro aquae exhibitione diffidens, repromissionis terram ingredi Domino irascente non potuit.
§ 3. Item Augustinus: De Tyriis vero et Sidoniis quid aliud possumus dicere, quam non esse eis datum ut crederent, quos *etiam* credituros fuisse ipsa veritas dicit, si talia, qualia apud non credentes facta sunt, virtutum signa vidissent?
Quare
autem hoc eis negatum fuerit, dicant, si possunt, qui calumniantur, et ostendant, cur apud eos Dominus mirabilia, quibus profutura non erant, fecerit, et apud eos, quibus profutura erant, non fecerit.
Nos etenim, si rationem facti *et* profunditatem judicii ejus penetrare non possumus, manifestissime tamen scimus, et verum esse quod dixit, et justum esse quod fecit, et non solum Tyrios et Sidonios, sed etiam Corozaim et Bethsaida potuisse converti, et fideles ex infidelibus fieri, si hoc in eis voluisset Dominus operari.
Neque enim ulli falsum videri potest, quod veritas ait: Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo.
Item
qui per Prophetam Judaicae plebi promisit: Ecce, ego sepiam vias tuas spinis, et muniam eas lapidibus quadris, id est adimam tibi facultatem peccandi.
Idem per Psalmistam de damnandis dixit: Fiant viae illorum tenebrae et lubricum, et angelus Domini persequens eos.
« Sed in his omnibus vitia nostra humanae adscribuntur mentis arbitrio, quod divina clementia in electis misericorditer vertit ad bonum, in damnandis juste relinquit ad malum.
Sicut ergo, quamvis certissime sciamus, neminem ultra terminum a Deo sibi praefixum esse victurum, omnibus tamen languentibus non incongrue medemur: sic, quamvis nemo salvetur, nisi praedestinatus ad vitam, omni tamen delinquenti est adhibenda correptio, nec malorum est negligenda disciplina.
Unde idem Augustinus ait epist. L. Bonifacio: C. XXIV. Non semper in eos, qui peccant, vindicta est exercenda.
Ipsa pietas, veritas, caritas, nos non permittit contra Caecilianum eorum hominum accipere testimonium, quos in ecclesia non videmus, cui Deus perhibet testimonium.
Qui enim divina testimonia non sequuntur, pondus humani testimonii perdiderunt.
Item infra: § 1. Molestus est medicus furenti phrenetico, et pater indisciplinato filio: ille ligando, iste caedendo, sed ambo diligendo.
Si autem illos negligant, et perire permittant, ista potius falsa mansuetudo crudelitas est.
Item infra: § 2. Si per potestatem, qua per religionem ac fidem *regum *, tempore quo debuit, divino munere accepit
ecclesia, hi qui inveniuntur in viis et* in 4 sepibus, id est in haeresibus et schismatibus, coguntur intrare, non quia coguntur reprehendant, sed quare cogantur attendant.
Convivium Domini unitas est corporis Christi non solum in sacramento altaris, sed etiam in vinculo pacis.
In eadem infra: § 3. Theodosius imperator legem generaliter in omnes haereticos promulgavit, ut quisquis eorum episcopus vel clericus ubilibet esset inventus, decem libris auri mulctaretur.
Item infra: § 4. Si duo aliqui in una domo habitarent, quam certissime sciremus esse ruituram, nobisque id praenunciantibus
nollent credere, atque in ea manere persisterent, si eos inde possemus eruere vel invitos, quibus imminentem illam ruinam *postea* demonstraremus ; ut redire ulterius sub ejus periculum non auderent, puto, nisi faceremus, non immerito crudeles judicaremur.
Porro, * si unus illorum nobis diceret, quando intraveritis eruere nos, memetipsum continuo trucidabo; alter autem nec exire quidem inde, nec erui vellet, sed neque necare se auderet; quid eligeremus, utrum ambos ruinae opprimendos relinquere, an, uno saltem per *misericordiae* nostram operam liberato, alterum non nostra culpa, sed sua potius interire?
Nemo est tam infelix, qui non quid fieri in talibus rebus oporteat facillime judicet.
Item post pauca: § 5. Quod
si plurimi essent in domo ruitura, et inde saltem unus liberari posset, atque, id quum facere conaremur, alii se ipsos praecipitio necarent, dolorem de ceteris nostrum de unius saltem salute consolaremur; non tamen, ne se ipsos alii perderent, perire universos nullo liberato permitteremus.
Quid igitur de opere misericordiae, quod pro vita aeterna adipiscenda et poena aeterna vitanda hominibus debemus impendere, judicandum est, si pro salute ista non solum temporali, sed etiam brevi ad *ipsum* exiguum tempus liberanda sic nos subvenire hominibus ratio vera et benigna compellit?
Item infra: § 6. Si (inquiunt Donatistae) oportet, ut nos extra ecclesiam et adversus ecclesiam fuisse poeniteat,
ut salvi esse possimus, quomodo post istam poenitentiam apud vos clerici vel etiam episcopi permanemus?
Hoc non fieret, quoniam revera (quod fatendum est) fieri non deberet, nisi pacis ipsius compensatione sanarentur.
Sed sibi hoc dicant, et multo maxime humiliter doleant, qui in tanta morte praecisionis jaceant, ut isto quodam vulnere matris catholicae reviviscant.
Quum enim praecisus ramus inseritur, fit aliud vulnus in arbore, quo possit recipi, ut vivat, qui sine vita radicis peribat; sed quum receptus recipienti coaluerit, et vigor consequetur et fructus; si autem non coaluerit, ille quidem arescit, sed vita arboris permanebit.
Est enim et tale inserendi genus ut nullo praeciso ramo, qui intus est, ille, qui foris est, inseratur:
non tamen nullo, sed vel levissimo arboris vulnere.
Ita ergo et isti, quum ad radicem catholicam veniunt, nec eis, quamvis post erroris sui poenitentiam honor clericatus aut episcopatus aufertur, fit quidem aliquid tanquam in cortice arboris matris contra integritatem severitatis; veruntamen, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, ad Dei misericordiam precibus fusis, coalescente insitorum pace ramorum, caritas cooperit multitudinem peccatorum.
Et paulo post: § 7. Verum in hujusmodi causis, ubi per graves dissensionum scissuras non hujus aut illius hominis est periculum, sed populorum strages jacent, detrahendum est aliquid severitati, ut majoribus malis sanandis caritas sincera subveniat.
Habeant ergo *isti*
de praeterito detestabili errore, sicut Petrus habuit de mendacii timore, amarum dolorem, et veniant ad ecclesiam Christi veram, id est matrem catholicam: sint in illa clerici, sint episcopi utiliter, qui contra illam fuerunt hostiliter.
Non invidemus, imo amplectimur, optamus, hortamur, et quos in viis et in sepibus invenimus intrare cogimus, et sic nondum quibusdam persuademus, quia non res eorum, sed ipsos quaerimus?
C. XXV. Medicinali severitate mali cogantur ad bonum.
Idem Festo, epist. CLXVII.
Quid faciet *hic* ecclesiae medicina, salutem
omnium materna caritate conquirens, tanquam inter phreneticos et lethargicos aestuans?
Numquid contemnere, numquid desistere vel debet, vel potest?
Utrisque sit necesse est molesta, quia neutris est inimica.
Nam et phrenetici nolunt ligari, et lethargici nolunt excitari, sed perseverat diligentia caritatis phreneticum castigare, lethargicum stimulare, ambos amare.
Ambo offenduntur, sed ambo diliguntur.
Ambo molestati, quamdiu aegri sunt, indignantur, sed ambo sanati gratulantur, Et infra in eadem: § 1. Catholici esse non incipiunt, nisi haeretici esse destiterint.
Neque enim sacramenta eorum nobis inimica sunt, quae cum illis nobis sunt communia, quia non humana sunt, sed divina.
Proprius error eorum est auferendus,
quem male imbiberunt, non sacramenta, quae similiter acceperunt, quae ad poenam suam portant et habent, quanto indignius habent, sed tamen habent.
IV. Pars. Gratian. Ecce, quod crimina sunt punienda, quando salva pace ecclesiae feriri possunt; in quo tamen discretio adhibenda est.
Aliquando enim delinquentium multitudo diu per patientiam ad poenitentiam est exspectanda: aliquando in paucis est punienda, ut eorum exemplo ceteri terreantur, et ad poenitentiam provocentur.
Hinc, quum discipuli coelesti igne Samaritanos vellent consumere, prohibiti sunt, et Samaritani ad poenitentiam sunt exspectati, ut Christo praedicante converterentur ad fidem.
Unde Ambrosius ait lib.
VII, commentariorum ad c. 9. Lucae [v. 54.]: C. XXVI. Non semper in eos, qui peccant, vindicta est exercenda.
Quod Christus discipulos increpavit, quia ignem super eos descendere cupiebant, qui ipsum non receperant, ostenditur nobis, non semper in eos, qui peccaverint, vindicandum, quia nonnunquam amplius prodest clementia, tibi ad patientiam, lapso ad correctionem.
Denique Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur; nec discipuli peccant, qui legem sequuntur.
Sciebant enim et Phinees reputatum ad justitiam, quia sacrilegos interemerat, et ad preces Heliae ignem descendisse de coelo, *ut Prophetae vindicaretur injuria*.
Gratian. Potest in hac prohibitione Apostolorum illud intelligi.
Apostoli non zelo justitiae, sed amaritudinis odio ob injuriam suae expulsionis vindicandam Samaritanos igne voluerunt consumere; Dominus autem volens eos injuriam propriae personae cum patientia et gaudio tolerare, injuriam vero servitutis divinae non inultam relinquere, ait: Nescitis, cujus spiritus estis?
Hinc etiam Petrus, qui cum aliis audierat: Beati eritis, quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversus vos; gaudete in illa die, et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in coelis, contumelias
sibi illatas cum gaudio suscipiebat; peccata vero, quae in Deum committebantur, acerrime puniebat.
Unde Ananiam et Sapphiram Spiritui sancto
mentientes mortis sententia perculit.
Sic etiam Paulus, dum a suo contemtu pia admonitione et multimoda commendatione sui Corinthios revocaret, magum illum Elymam, qui credituros a fide retrahebat, caecitate percussit, ut ceteri perterriti praedicationem ejus non impedirent, sed in Christum credentes animae caecitatem effugerent.
Et Corinthium illum fornicatorem, quia in Deum peccaverat, satanae ad vexandum tradidit.
Hinc etiam Gregorius scribit Januario Episcopo, reprehendens eum, quod ob injuriam propriae personae quemdam excommunicaverat, dicens l. II. Indict. 10, epist. 34.:
C. XXVII. Pro injuria propria episcopo aliquem excommunicare non licet.
Inter querelas multiplices Isidorus vir clarissimus
a fraternitate tua frustra se excommunicatum anathematizatumque conquestus est.
Quod ob quam rem factum fuerit, dum a clerico tuo, qui praesens erat, voluissemus addiscere, pro nulla alia causa, nisi pro eo, quod te injuriaverat, factum innotuit.
Quae res nos vehementer affligit, quod, si ita est, nihil te ostendis de coelestibus cogitare, sed terrenam te conversationem habere significas, dum pro vindicta propriae injuriae (quod sacris regulis prohibetur) maledictionem anathematis invexisti.
Unde de cetero omnino esto circumspectus atque solicitus, et talia cuiquam pro defensione propriae injuriae *tuae* inferre denuo non praesumas.
Nam si tale aliquid feceris, in te scias postea vindicandum
.
Gratian. Hinc idem in homiliis, ostendens, quod peccata, quae in Deum vel proximum committuntur, a nobis punienda sunt, ea vero, quibus in nos delinquitur, patienter vel toleranda, vel potius dissimulanda sunt, ait:
C. XXVIII. Valde offendit qui dominica debita impune dimittit.
Si is, qui praelatus est, debitori dominico culpas impune dimittit, non mediocriter profecto offendit, qui debita coelestis regis et Domini sua praesumtione resolvit.
Ea namque, quae in nos committuntur,
facile possumus dimittere; ea vero, quae in Deum commissa sunt, cum magna discretione, nec sine poenitentia debemus relaxare.
V. Pars. Gratian. Semel vero culpa dimissa recidivo dolore iterum ad animum revocari non debet.
Unde Gelasius Geruntio, Joanni, Germano et Petro Episcopis C. XXIX. Injuria, quum semel remittitur, iterum revocari non debet.
Si illic, ubi haec acta sunt, praesentibus utrisque constiterit, et satisfecisse Stephanum, et supplicatione suscepta eum, qui male tractatus est, ignovisse, semel in ablatione remissa punitio recidivo dolore non debet iterari, divinae scilicet imitatione clementiae, quae dimissa peccata in ultionem redire non patitur.
Sin vero nihil vel de satisfactione probabitur, vel de remissione transactum
dilectionis vestrae sermone monstretur, quatenus, sive nunc saltem poterit competens satisfactio provenire, illud potius exerceatur, ubi animum sanare possit afflicti, sive irremissibiliter perstet acerbitas, ibidem nihilominus vindicetur, ubi plectibilis est orta praesumtio.
VI. Pars. Gratian. Sed objicitur illud Ambrosii: Ad preces Heliae ignis descendit de coelo, ut Prophetae vindicaretur injuria.
Quod tunc intelligitur factum, quando Achab rex Israel post sterilitatem illam trium annorum et sex mensium, quae facta est, quando precibus Heliae clausum est coelum annis tribus et mensibus sex, misit duos quinquagenarios ad Heliam, qui dicerent ei: Homo Dei, rex Israel vocat te, qui ait: Si homo Dei sum, descendat ignis
de coelo, et consumat vos, et statim ignis descendit de coelo, et consumsit eos.
Quo facto non cujus meriti apud Deum esset voluit ostendere, sed quod ille esset verus Deus, quem colebat, non ille, ad cujus culturam stupro proprii corporis Jezabel nonnullos provocabat, evidentissimis indiciis monstrare curavit.
Injuria ergo Prophetae non alia, quam injuria Domini ipsius intelligitur, quae in paucis vindicanda est, ut ceteri terreantur.
Item objicitur illud Silverii Papae ad Amatorem Episcopum: C. XXX. Apostolicus anathematizavit eos, qui eum ceperunt, vel qui deinceps episcoporum aliquem ceperint.
Guilisarius patricius noster mandavit me ad se
venire pacifice pro quibusdam ecclesiasticis dispositionibus in palatium principis, et ad primum et secundum velum retinuit omnem clerum et populum, qui mecum veniebat, et nullum permisit introire, nisi me solum, et Vigilium diaconum nostrum.
Me vero vi retento, et ante praedictam patriciam deducto, miserunt in exsilium, in quo sustentor modo pane tribulationis et aqua angustiae.
Ego tamen propterea non dimisi, nec dimitto officium meum, sed cum episcopis, quos congregare potui, eos, qui talia erga me egerunt, anathematizavi, et una cum illis apostolica *et synodali* auctoritate statui, nullum unquam taliter decipiendum, sicut deceptus sum, et, si aliquis deinceps ullum unquam episcoporum taliter deceperit, anathema maranatha fieret in
conspectu Dei et sanctorum angelorum.
Idem Vigilio: § 1. Habeto ergo cum his qui tibi consentiunt, plenae damnationis sententiam, sublatumque tibi nomen et munus ministerii sacerdotalis agnosce, Spiritus sancti judicio et apostolica a nobis auctoritate damnatus.
Gratian. Sed et hic non suam, sed ecclesiae injuriam ultus est.
Quod autem peccatum populi in paucis ulciscendum sit, Moyses exemplo suo docuit, qui peccatum idololatriae in paucos cultores vituli vindicavit, morte paucorum expians peccata multorum, in praesens terrens, in posterum disciplinam sanciens.
Sic et ipse peccata totius populi morte paucorum punivit, dum pro fornicatione totius populi una die XXIV millia perierunt.
Sic et pro peccato murmurationis
vel tentationis nonnulli puniti sunt, ut eorum exemplo ceteri ad poenitentiam cogerentur.
Sic et quotidie nonnullos punit Deus, ut divina providentia etiam circa humana vigilare cognoscatur, et nonnullos etiam per longa tempora ad poenitentiam exspectat, ut patientiam suae benignitatis nobis ostendat.
Sic etiam Helias culturam Baal vindicavit, sacerdotes et prophetas ejus interficiendo, morte auctorum expians peccata imitantium populorum.
§ 1. Quod vero peccata, quae publicis indiciis deseruntur, punienda non sint, illo exemplo probatur, quo Christus qui Judam solus furem noverat, non objecisse, sed patienter tolerasse asseritur.
Unde Ambrosius super primam epistolam ad Corinthios cap. 5, ait: C. XXXI. Judicis non est sine accusatore damnare.
Si quis potestatem non habet quem scit reum abjicere, aut probare non valet, immunis est, et judicis non est sine accusatore damnare, quia et Dominus Judam, quum fur esset, quia non est accusatus, minime abjecit.
Gratian. Similiter non est ferenda sententia, quando multitudo est in causa, vel quando ille peccat, qui sociam habet multitudinem.
Unde Augustinus in lib.
III, c. 2, contra epistolam Parmeniani: C. XXXII. Quod a multitudine peccatur, vel ab eo, qui multitudinem habet sociam, ab ecclesia non punitur, sed defletur.
Non potest esse salubris a multis correptio, nisi quum ille corripitur, qui non habet sociam multitudinem.
Quum vero idem morbus plurimos occupaverit, nihil aliud bonis restat, quam dolor et gemitus, ut per illud signum, quod Ezechieli sancto revelatur, illaesi evadere ab illorum vastatione mereantur.
Et infra: § 1. Revera si contagio peccandi multitudinem invaserit, divinae disciplinae severa misericordia necessaria est.
Nam consilia separationis et inania sunt, et perniciosa atque sacrilega, quia impia et superba sunt, et plus perturbant infirmos bonos, quam corrigant animosos malos.
Et infra: § 2. Turba autem iniquorum, quum facultas
est in populis promerendi sermonem, generali objurgatione ferienda est, et maxime, si occasionem atque opportunitatem praebuerit aliquod flagellum desuper Domini, quo eos appareat pro suis meritis vapulare.
Gratian. Praecepta vero evangelica de dilectione inimicorum, et misericordia impendenda proximis, exhortationes quoque apostoli de cibandis vel potandis inimicis, non eatenus intelligenda sunt, ut peccandi relaxetur impunitas, sed ut delinquenti correctio et naturae ministretur subsidium, donec per sententiam judicis, ademta spe correctionis, malorum tollatur exercitium.
In hoc ergo jubemur diligere inimicos,
et misereri eorum, ut de eorum perditione doleamus, eorum salutem desideremus, et pro eorum correctione quotidie laboremus et oremus, poenitentibus solatia impendamus, alter alterius onera portantes; non ut pertinaces et in malo persistentes impunitate donemus.
Sicut enim erga poenitentes non severi, sed misericordes esse monemur, juxta illud: Noli esse nimis justus, quia est justus qui perit in justitia sua, et iterum: Judicium sine misericordia erit ei, qui non fecit misericordiam; et item illud Apostoli in secunda epistola ad Corinthios: Cui aliquid donastis, et ego.
Nam et ego si quid donavi, propter vos donavi, ac si ipse Christus donaret, ut non circumveniamur a Satana.
Non enim ignoramus cogitationes ejus, qui quos nequit
consentiendo decipere facit nimis asperos, sicut, inquam, poenitentibus et obstinatis in malo misericordiam impendere prohibemur.
Unde Ambrosius sermone VIII, in psal.
118, v. 2,: C. XXXIII. De justa et injusta misericordia.
Est injusta misericordia.
Denique in lege scriptum est de quodam: Non misereberis illius, et in libris Regnorum legis, quia Saul *postea* contraxit offensam, quia miseratus est Agag hostium regem, quem prohibuerat sententia divina servari.
Itaque, si quis latronem filiis deprecantibus motus, et lacrimis conjugis ejus inflexus absolvendum putet, cui adhuc latrocinandi aspiret affectus, nonne innocentes tradit exitio qui liberat multorum exitia cogitantem?
Certe si gladium reprimit,
vincula dissolvit, *cur* laxat exsilio?
cur latrocinandi qua potest clementiori via non eripit facultatem, qui voluntatem extorquere non potuit?
Deinde inter duos, hoc est accusatorem et reum, pari periculo de capite decernentes, alterum, si non probasset, alterum, si esset ab accusatore convictus, non id, quod justitiae est, judex sequatur: sed, *dum* miseretur rei, damnet probantem aut dum accusatori favet, qui probare non possit, addicat innoxium; non potest igitur haec dici justa misericordia.
In ipsa ecclesia, ubi maxime misereri decet, teneri quam maxime debet forma justitiae, ne quis a communionis consortio
abstentus, brevi lacrimula atque ad tempus parata, vel etiam uberioribus fletibus communionem, quam plurimis debet postulare temporibus, a facilitate sacerdotis extorqueat.
Nonne quum uni indulget indigno, plurimos facit ad prolapsionis contagium provocari?
Facilitas enim veniae incentivum tribuit delinquendi.
C. XXXIV. Non debemus in mala causa pauperi misereri.
Item Augustinus in libro Psalmorum, Psal. 32 .
Ne amisso judicio sis pauperi in mala causa misericors, cujus si parcis saccello, percutis cor, et tanto nequiorem reddis, quanto justum sibi favere videt.
C. XXXV. Homini est miserendum, peccatori irascendum.
Idem .
Duo ista nomina quum dicimus, homo peccator, non utique frustra dicuntur.
Quia peccator est, corripe: quia homo *est*, miserere, nec omnino liberabis hominem, nisi eum persecutus fueris peccatorem.
Huic officio nominis invigilet disciplina, sicut cuique regenti apta et accommodata est, non solum episcopo regenti plebem suam, sed etiam pauperi regenti domum suam, diviti regenti familiam suam, marito regenti conjugem suam, patri regenti prolem suam, judici regenti provinciam suam, regi regenti gentem suam.
Et paulo post: § 1. Ita nulli homini claudenda est misericordia, nulli peccatori impunitas relaxanda est.
Hinc itaque *maxime*
intelligendum est, quam non sit contemnenda eleemosyna, quae quibusque pauperibus jure humanitatis impenditur, quandoquidem Dominus sublevabit indigentiam pauperum etiam ex his loculis, quos *ex* opibus implebat aliorum.
Et paulo post: § 2. Non ergo suscipiamus peccatores, propterea quod sunt peccatores, sed tamen eos ipsos, quia et homines sunt, humana consideratione
tractemus; persequamur in eis propriam iniquitatem, misereamur communem conditionem.
Gratian. Item illud evangelii, quod objiciebatur: Qui gladio usus fuerit gladio cadet, Augustinus exponit in 22 lib. contra Faustum Manichaeum, cap. 70, ita dicens:
C. XXXVI. Quis dicatur gladium accipere.
Ille gladium accipit, qui, nulla superiori ac legitime potestate vel jubente, vel concedente, in sanguinem alicujus armatur.
VII. Pars. Gratian. Porro illud Hieronymi, quo ecclesia negatur aliquem persequi, non ita intelligendum est, ut generaliter ecclesia nullum persequatur, sed quod nullum injuste persequatur.
Non enim omnis persecutio culpabilis est, sed rationabiliter
haereticos persequimur, sicut et Christus corporaliter persecutus est eos, quos de templo expulit.
Unde Augustinus ait Vincentio, epist. XLVIII: C. XXXVII. Potestatis officio utiliter inquieti corriguntur.
Nimium sunt inquieti *Donatistae*, quos per ordinatas a Deos potestates cohiberi atque corrigi mihi non videtur inutile.
Nam de multorum jam correctione gaudemus.
Item infra: § 1. Si enim quisquam inimicum suum periculosis febribus phreneticum factum currere videret in praecipitium, nonne tunc potius malum pro malo redderet, si eum sic currere permitteret, quam si corripiendum ligandumque curaret?
Et tamen tunc ei molestissimus
et adversissimus videretur, quando utilissimus et misericordissimus exstitisset.
Sed plane salute reparata tanto ei uberius gratias ageret, quanto sibi eum minus pepercisse sensisset.
Et post pauca: § 2. At *enim* quibusdam ista non prosunt.
Numquid ideo negligenda est medicina, quia nonnullorum est insanabilis pestilentia?
Item post aliqua: § 3. Non omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis,
qui verberat, inimicus.
Meliora sunt vulnera amici, quam blanda oscula inimici.
Melius est cum severitate diligere, quam cum lenitate decipere.
Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus justitiam negligebat, quam esurienti panis frangitur, ut injustitiae seductus acquiescat.
Item post pauca: § 4. Putas, neminem debere cogi ad justitiam, quum legas patremfamilias dixisse servis: Quoscunque inveneritis cogite intrare; quum legas etiam ipsum primo Saulum, postea Paulum, ad cognoscendam et tenendam veritatem magna violentia Christi cogentis esse compulsum.
Item post pauca: § 5. Et noveris aliquando furem avertendis pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello *ad gregem* pecora errantia revocare.
Item infra: § 6. Si semper esset culpabile persecutionem
facere, non scriptum esset in sanctis libris: Detrahentem proximo suo occulte, hunc persequebar.
Aliquando ergo et qui eam patitur injustus est, et qui eam facit justus est.
Sed plane semper et mali persecuti sunt bonos, et boni *persecuti sunt* malos; illi nocendo per injustitiam, isti consulendo per disciplinam; illi immaniter, isti temperanter; illi servientes cupiditati, isti caritati.
Nam qui trucidat non considerat quemadmodum laniet: qui autem curat considerat quemadmodum secet.
Ille *enim* persequitur sanitatem, iste putredinem.
Occiderunt impii Prophetas: occiderunt impios et Prophetae.
Flagellaverunt Judaei Christum: Judaeos flagellavit et Christus; traditi sunt Apostoli ab
hominibus potestati humanae: tradiderunt *et* Apostoli homines potestati satanae.
In his omnibus quid attenditur, nisi quis eorum pro veritate, quis pro iniquitate, quis nocendi causa, quis emendandi?
Et paulo post: § 7. Constantinus imperator *primus* constituit, ut res convictorum et unitati pervicaciter resistentium fisco vendicarentur.
Et post pauca: § 8. Certe nullius crimen maculat nescientem.
Item infra: § 9. Facta nocentium, quae innocentibus demonstrari vel ab innocentibus credi non possunt, non inquinant quemquam, si propter innocentium consortium etiam cognita sustinentur.
Non enim propter malos boni deserendi, sed propter
bonos mali tolerandi sunt, sicut toleraverunt Prophetae eos, contra quos tanta dicebant, nec communionem sacramentorum illius populi relinquebant.
C. XXXVIII. Haeretici ad salutem etiam inviti sunt trahendi.
Item Donato Presbytero, epist. CCIV.
Displicet tibi, quia traheris ad salutem, quum tam multos nostros ad perniciem traxeris?
Quid enim volumus, nisi te comprehendi, et praesentari, et servari, ne pereas?
Quod autem in corpore laesus es, ipse tibi fecisti, qui jumento tibi mox admoto uti noluisti, et te ad terram graviter collisisti.
Nam utique alius, qui adductus est tecum, collega tuus illaesus venit, qui talia sibi ipse non fecit.
Sed neque hoc putas tibi fieri debuisse,
quia neminem existimas cogendum *esse* ad bonum.
Attende quid dixerit Apostolus: Qui episcopatum desiderat bonum opus desiderat.
Et tamen tam multi ut episcopatum suscipiant tenentur inviti, perducuntur, includuntur, *custodiuntur* patiuntur quae nolunt, donec eis adsit voluntas suscipiendi operis boni.
Quanto magis vos ab errore pernicioso, in quo vobis inimici estis, trahendi estis et perducendi ad veritatem vel cognoscendam, vel eligendam, non solum ut honorem salubriter habeatis, sed etiam ne pessime pereatis?
§ 1. Dicis, Deum dedisse liberum arbitrium, ideo non debere cogi hominem *nec* ad bonum.
Quare ergo illi, de quibus supra dixi, coguntur ad bonum?
Attende
ergo quod considerare non vis.
Ideo voluntas bona misericorditer impenditur, ut mala voluntas hominis dirigatur.
Nam quis nesciat, nec damnari hominem, nisi merito malae voluntatis, nec liberari, nisi bonam habuerit voluntatem?
Non tamen ideo qui diliguntur malae suae voluntati impune et crudeliter permittendi sunt, sed, ubi potestas datur, et a malo prohibendi, et ad bonum cogendi.
Nam, si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare Israelitae recusantes et murmurantes tam duris flagellis a malo prohibebantur, et ad terram promissionis compellebantur?
Si voluntas mala semper suae permittenda
est libertati, quare Paulus non est permissus uti pessima voluntate, qua persequebatur Ecclesiam, sed prostratus est, ut excaecaretur, excaecatus, ut mutaretur, mutatus, ut mitteretur, missus, ut qualia fecerat in errore, talia pro veritate pateretur?
Si voluntas mala semper suae permittenda est libertati, quare monetur pater in scripturis sanctis filium durum non solum verbis corripere, sed etiam latera ejus tundere, ut ad bonam disciplinam coactus ac domitus dirigatur?
Unde idem dicit: Tu percutis eum virga, animam autem ejus liberas a morte.
Si mala voluntas semper suae permittenda est libertati, quare corripiuntur negligentes pastores, et dicitur eis: Errantem *ovem* non revocastis, perditam
non inquisistis.
Et vos oves Christi estis; characterem dominicum portatis in sacramento, quod accepistis: sed erratis et peritis.
Non ideo vobis displiceamus, quia revocamus errantes, et quaerimus perditos.
Melius enim facimus voluntatem Domini monentis, ut vos ad ejus ovile redire cogamus, quam consentiamus voluntati *ovium* errantium, ut perire vos permittamus.
§ 2. Noli ergo jam dicere, quod te assidue audio dicere: Sic volo errare, sic volo perire.
Melius *enim nos* hoc omnino non permittimus, quantum possumus.
Modo, quod te in puteum, ut morereris, misisti, utique libera voluntate fecisti.
Sed quam crudeles essent servi Dei, si huic malae voluntati
tuae te permitterent, et non te de illa morte liberarent?
Quis eos non merito culparet?
Quis non impios recte judicaret?
Et tamen tu te volens in aquam misisti, ut morereris; illi te nolentem de aqua levaverunt, ne morereris.
Tu fecisti secundum voluntatem tuam, sed in perniciem tuam; illi contra voluntatem tuam, sed propter salutem tuam.
Si ergo salus ista corporalis sic custodienda est, ut etiam in nolentibus ab eis, qui eos diligunt, servetur: quanto magis illa spiritalis, in cujus desertione mors aeterna metuitur?
Quanquam et in ista morte, quam tibi tu ipse inferre voluisti, non solum
ad tempus, sed etiam in aeternum morereris, quia,
etsi non ad salutem, non ad ecclesiae pacem, non ad Christi corporis unitatem, non ad sanctam et individuam charitatem, sed ad mala aliqua cogereris, nec sic tibi ipse mortem inferre debuisti.
Considera scripturas divinas, et discute quantum potes, et vide, utrum hoc fecerit aliquis aliquando justorum atque fidelium, quum ab eis tanta mala perpessi sunt, qui eos ad *aeternum* interitum, non ad vitam *aeternam*, quo *tu* compelleris, adigebant.
Et post pauca: § 3. Repetis, sicut audio, quod in evangelio scriptum est, recessisse a Domino LXX discipulos, et arbitrio suae malae atque impiae discessionis fuisse permissos; caeterisque duodecim, qui remanserant, fuisse responsum: Numquid et vos vultis ire?
Et non attendis, quia tunc primum
ecclesia novello germine pullulabat, nondumque *in ea* fuerat completa illa prophetia: Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi?
Quod utique quanto magis impletur, tanto majore utitur ecclesia potestate, ut non solum invitet, sed etiam cogat ad bonum.
Hoc *tunc* Dominus significare volebat, qui, quamvis haberet magnam potestatem, prius tamen elegit commendare humilitatem.
Hoc et in illa convivii similitudine satis evidenter ostendit, ubi misit ad invitatos, et venire noluerunt, et ait servo: Exi in plateas et vicos civitatis, et pauperes ac debiles, caecos et claudos introduc huc.
Et ait servus Domino: Factum est, ut imperasti, et adhuc locus est.
Et ait
Dominus servo: Exi in vias et sepes, et compelle intrare, ut impleatur domus mea.
Vide nunc, quemadmodum de his, qui prius venerunt, dictum est: introduc eos; nunc dictum est: compelle.
Ita significata sunt ecclesiae primordia adhuc crescentis, ut essent vires etiam compellendi.
C. XXXIX. Haeretici utiliter patiuntur quae catholici utiliter inferunt.
Idem super Joannem, tractatu XI, ad c. 3.
Quando vult Deus concitare potestates adversus haereticos, adversus schismaticos, adversus dissipatores ecclesiae, adversus exsufflatores Christi,
adversus blasphematores baptismi, non mirentur.
Quia Deus concitat, ut a Sara verberetur Agar, cognoscat se Agar *et* ponat cervicem; quia, quum humiliata discederet a domina sua, occurrit ei angelus, et dixit: Quid est Agar, ancilla Sarae?
Quum questa esset de domina, quid audivit ab angelo?
Revertere ad dominam tuam.
Ad hoc ergo affligitur, ut revertatur, atque utinam revertatur, quia proles ejus, sicut filii Jacob, cum fratribus haereditatem tenebit.
Mirantur autem, quia commoventur potestates Christianae adversus detestandos dissipatores ecclesiae.
Si non *ergo* moverentur, quomodo redderent rationem de imperio suo Deo?
Intendat caritas vestra quid dicam, quia hoc pertinet ad reges saeculi Christianos, ut temporibus suis pacatam velint matrem
suam Ecclesiam habere, unde spiritaliter nati sunt.
Et paulo post: § 1. Nabuchodonosor rex decrevit, dicens: Quicunque dixerint blasphemiam in deum Sidrach, Misach et Abdenago, in interitum erunt, et domus eorum in perditionem.
Ecce quomodo saevit rex alienigena, ne blasphemaretur Deus Israel, qui potuit tres pueros de igne liberare.
Et nolunt, ut saeviant reges Christiani, quia Christus exsufflatur, a quo non tres pueri, sed orbis terrarum cum ipsis regibus a gehennarum igne liberatur?
Et infra: § 2. Quomodo ergo isti reges non moveantur, qui non tres pueros attendunt liberatos de flamma, sed se ipsos *liberatos* de gehenna, quando vident Christum a quo liberati sunt, exsufflari
in Christianis?
quando audiunt dici Christiano: Dic te non esse Christianum?
Talia facere volunt, et saltem talia pati nolunt.
Nam videte, qualia faciunt, et qualia patiuntur; occidunt animas, affliguntur in corpore; sempiternas mortes faciunt, et temporales se perpeti conqueruntur.
C. XL. Ecclesia haereticos ratione persequitur.
Idem contra literas Petiliani, lib.
II, c. 79.
Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem.
Quia vero interrogas *me*, quae sit ratio persequendi, vicissim te interrogo, cujus sit vox in Psalmo dicentis: Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar.
Quare itaque persecutionis *vel* causam, vel modum, et noli
tanta imperitia generaliter malorum persecutiones
reprehendere.
Et infra, c. 82: Non enim persequimur vos, nisi quemadmodum veritas persequitur falsitatem.
Item supra, c. 10: § 2. Petilianus dixit, si Apostoli persecuti sunt aliquem, aut aliquem tradidit Christus?
Augustinus respondit: Possem quidem dicere, ipsum satanam omnibus malis hominibus esse pejorem, cui tamen tradidit Apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus sit salvus in die Domini Jesu, itemque alios, de quibus dicit: Quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare.
Et Dominus *Christus* flagellatos expulit de templo improbos mercatores, ubi etiam connexum est testimonium scripturae dicentis: Zelus domus tuae comedit me.
Ecce, invenimus Apostolum traditorem, Christum persecutorem.
Et infra,
c. 19: § 3. Postremo, quare per violentissimas turbas etiam ultro improbi estis ecclesiis catholicis, ubi poteritis advertere quod innumerabilibus exemplis res ipsa indicat?
Sed dicitis, vos loca vestra defendere, et resistitis fustibus et caedibus, quibuscunque potueritis.
Quare ibi non audistis vocem Domini dicentis: Ego autem dico vobis, non resistere malo?
Aut, si fieri potest, ut aliquando recte per vim corporalem resistatur violentis, nec ideo praeceptum violetur, quod audivimus a Domino: Ego autem dico vobis, non resistere malo: cur non etiam hoc fieri potest, ut per ordinarias et legitimas potestates de sedibus, quae illicite usurpantur vel ad injuriam Dei retinentur,
pius expellat impium, et justus injustum?
Neque enim eo modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae ab Helia, quomodo ipse Helias a rege nequissimo, aut, quia flagellatus est Dominus a persecutoribus, propterea passionibus ejus comparandi sunt quos ipse de templo flagellatos ejecit.
§ 4. Restat ergo, ut nihil aliud requirendum esse fateamini, nisi utrum juste, an impie vos separaveritis a communione orbis terrarum.
Nam si hoc inventum fuerit, quod impie feceritis, non miremini, si non desunt ministri Deo, per quos flagellemini, quia persecutionem patimini non a nobis, sed, sicut scriptum est, ab ipsis factis vestris.
Et in libro de unitate ecclesiae, cap. 17: § 5. De persecutione
vestra querela sedabitur, si cogitetis et
intelligatis prius, non omnem persecutionem esse culpabilem.
Alioqui non laudabiliter diceretur: Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar.
Nam quotidie videmus, et filium de patre tanquam de persecutore suo conqueri, et conjugem de marito, et servum de domino, et colonum de possessore, et reum de judice, et militem vel provincialem de duce vel rege; quum illi plerumque ordinatissima potestate homines sibi subditos per terrores leviorum poenarum a gravioribus malis prohibeant atque compescant, plerumque autem a bona vita, et a bonis factis minando et saeviendo deterreant.
Sed quum a malo et illicito prohibent, correctores et consultores sunt; quum autem a bono et licito, persecutores et oppressores sunt.
Culpantur etiam qui
prohibent a malo, si modum peccati modus coercitionis excedat.
C. XLI. A regibus terrae contra inimicos suos auxilium petat ecclesia.
Idem in epist. XLVIII, ad Vincentium.
Non invenitur exemplum in evangelicis et apostolicis literis, aliquid petitum a regibus terrae pro ecclesia *et* contra inimicos ecclesiae.
Quis negat non inveniri?
Sed nondum implebatur illa prophetia Et nunc reges intelligite, erudimini, qui judicatis terram, *servite Domino in timore*.
Adhuc enim implebatur illud, quod in eodem psalmo paulo superius dicitur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Adstiterunt reges terrae et principes convenerunt in unum * adversus Dominum et
adversus Christum ejus *.
Veruntamen si facta praeterita in propheticis libris figurae fuerunt futurorum, in rege illo, qui appellabatur Nabuchodonosor, utrumque tempus figuratum est, et quod sub Apostolis habuit, et quod nunc habet Ecclesia.
Temporibus itaque Apostolorum et martyrum illud implebatur, quod figuratum est, quando rex memoratus pios et justos cogebat adorare simulacrum, et recusantes in flammas mittebat.
Nunc *autem* illud impletur, quod paulo post in eodem rege figuratum est, quum conversus ad honorandum Deum
verum decrevit in regno suo, ut, quicunque blasphemaret
Deum Sidrach, Misach et Abdenago, poenis debitis subjaceret.
Prius ergo tempus illius regis significabat priora tempora regum infidelium, quos patiebantur Christiani pro impiis.
Posterius vero tempus ejusdem significabat tempora *posteriorum* regum *jam* fidelium, quos patiuntur impii pro Christianis.
Sed plane in eis, qui sub nomine Christi erant seducti a perversis, ne forte oves Christi sint errantes, *et* ad gregem aliter revocandae sint, temperata severitas, et magis mansuetudo servatur, ut coercitione exsiliorum atque damnorum *tribulatione* admoneantur considerare, quid et quare patiantur, et discant praeponere rumoribus et calumniis hominum scripturas, quas legunt.
Quis enim nostrum, quis
vestrum non laudat leges ab imperatoribus datas adversus sacrificia paganorum?
Et certe longe ibi poena severior constituta est.
Illius quippe impietatis capitale supplicium est.
De vobis autem corripiendis atque coercendis habita ratio est, qua potius admoneremini ab errore discedere, quam pro scelere puniremini.
C. XLII. Malos Ecclesia juste persequitur.
Item ejusdem ad Bonifacium comitem, ep. L..
Si Ecclesia vera ipsa est, quae persecutionem patitur, non quae facit, quaerant ab Apostolo, quam Ecclesiam significabat Sara, quando persecutionem faciebat ancillae.
Liberam quippe matrem nostram, coelestem Hierusalem, id est veram Dei ecclesiam, in illa muliere dicit
fuisse figuratam, quae affligebat ancillam.
Si autem melius discutiamus, magis illa persequebatur Saram superbiendo, quam illam Sara coercendo.
Illa enim dominae faciebat injuriam, ista imponebat superbiae disciplinam.
Deinde quaero, si boni et sancti nemini faciunt persecutionem, sed tantummodo patiuntur, cujus putant esse in Psalmo vocem, ubi legitur: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar, donec deficiant?
Ergo si verum dicere vel agnoscere volumus, est persecutio injusta, quam faciunt impii Ecclesiae
Christi, *et est justa persecutio, quam faciunt impiis
Ecclesiae Christi*.
Ista itaque beata est, quae persecutionem patitur propter justitiam; illi vero miseri, qui persecutionem patiuntur propter injustitiam.
Proinde ista persequitur diligendo, illi saeviendo: ista ut corrigat, illi ut evertant: ista ut revocet ab errore, illi ut praecipitent in errorem.
Et infra: § 1. Quod autem dicunt qui contra suas impietates leges justas institui nolunt, non petiisse a regibus terrae Apostolos talia, non considerant aliud fuisse tunc tempus, et omnia suis temporibus agi.
Quis enim tunc in Christum crediderat imperator, qui ei pro pietate contra impietatem leges ferendo serviret, quando adhuc illud propheticum implebatur: Quare fremuerunt gentes, et populi meditati sunt inania?
Adstiterunt reges terrae, et principes convenerunt in unum adversus Dominum, et adversus Christum ejus.
Nondum autem agebatur quod paulo post in eodem psalmo dicitur Et nunc reges intelligite, erudimini, qui judicatis terram.
Servite Domino in timore, et exsultate ei cum tremore.
Quomodo ergo reges Domino serviunt in timore, nisi ea, quae contra jussa Domini fiunt, religiosa severitate prohibendo atque plectendo?
Aliter enim servit, quia homo est, aliter, quia etiam *et* rex est.
Quia homo est, *ei* servit vivendo fideliter; quia *vero etiam* rex est, servit leges justa praecipientes et contraria prohibentes convenienti vigore sanciendo.
C. XLIII. Exemplo Christi mali cogendi sunt ad bonum.
Idem in eadem epistola.
Quis nos potest amplius amare, quam Christus, qui animam suam posuit pro ovibus suis?
Et *tamen,* quum Petrum et alios apostolos solo verbo vocasset, Paulum, *prius Saulum*, ecclesiae suae postea magnum aedificatorem, sed horrendum antea vastatorem, non solum voce compescuit, verum etiam potestate prostravit, atque in infidelitatis tenebris saevientem, ad desiderandum lumen cordis, ut surgeret, prius corporis caecitate percussit.
Si poena illa non esset, non ab ea postmodum
sanaretur, et quando apertis oculis nihil videbat,
si eos salvos haberet, non ad impositionem manus Ananiae, ut eorum aperiretur obtutus, tanquam squamas, quibus clausus fuerat, inde cecidisse Scriptura narraret.
Ubi est quod isti clamare consueverunt, liberum est credere vel non credere?
cui vim Christus intulit?
quem coegit?
Ecce habent Paulum apostolum; agnoscant in eo prius cogentem Christum, et postea docentem, prius ferientem, et postea consolantem.
Mirum est autem, quomodo ille, qui poena corporis ad evangelium coactus intravit, plus illis omnibus, qui solo verbo vocati sunt, in evangelio laboravit, et quem major timor compulit ad caritatem, ejus perfecta caritas foras misit timorem.
Cur ergo non cogeret Ecclesia perditos filios, ut redirent, *si perditi filii coegerunt
alios, ut perirent*?
C. XLIV. Non crudelitate, sed dilectione Moyses populum flagellavit.
Idem contra Faustum, lib.
XXII, c. 79.