Decretum Gratiani (page 13)

Gratien · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Concordia discordantium canonum (Gratianus), J. P. Migne · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Quid crudele Moyses *aut* mandavit aut fecit, quum commissum sibi populum sancte zelans, et uni vero Deo subditum cupiens, posteaquam cognovit ad fabricandum et colendum idolum defluxisse, mentemque impudicam prostituisse daemonibus, in paucos eorum vindicans gladio, quos Deus ipse, quem offenderant, alto et secreto judicio feriendos voluisset mox feriri, et in praesenti salubriter terruit, et disciplinam in posterum sanxit?

Nam eum nulla crudelitate, sed magna dilectione fecisse quod fecit, quis non in verbis ejus agnoscat, orantis

pro peccato eorum, et dicentis: Si dimittis illis peccatum, dimitte: sin autem, dele me de libro tuo.

Et infra: §.

1. Sic plane et Apostolus non crudeliter, sed amabiliter tradidit hominem Satanae in interitum carnis, ut spiritus ejus salvus sit in die Domini Jesu; tradidit et alios, ut discerent non blasphemare.

C. XLV. Non imputatur fidelibus, qui ex officio aut tormenta exercent, aut capitalem sententiam ferunt.

Item Innocentius Papa epist. III, ad Exsuperium, Episcopum Tolosanum, c. 3.

Quaesitum est etiam super his, qui post baptismum

administraverunt, et aut tormenta sola exercuerunt,

aut etiam capitalem protulere sententiam.

Nihil de his legimus a majoribus diffinitum.

Meminerant enim a Deo potestates has fuisse concessas, et propter vindictam noxiorum gladium fuisse permissum, et Dei esse ministrum vindicem in hujusmodi datum.

Quomodo igitur reprehenderent factum, quod auctore Deo viderent esse concessum?

De his ergo, ut hactenus servatum est, sic habeamus, ne aut disciplinam evertere, aut contra auctoritatem Domini venire videamur.

Ipsis autem in reddenda ratione gesta sua omnia servabuntur .

C. XLVI. Immunis est dictator a culpa, quum legum auctoritas in improbos exercetur.

Idem in eadem epist., c. 5.

Illud etiam sciscitari voluisti, an preces dictantibus liberum concedatur utique post baptismi regenerationem a principibus poscere mortem alicujus vel sanguinem de reatu.

Quam rem principes nunquam sine cognitione concedunt, sed ad judices commissa ipsa vel crimina semper remittunt, ut causa cognita vindicentur; quae quum quaesitori fuerint delegata, aut absolutio aut damnatio pro negotii qualitate profertur.

Et dum legum auctoritas in improbos exercetur, erit dictator immunis.

C. XLVII. In correctione malorum Deus omnipotens placatur.

Item Gregorius Brunichildae, Reginae Francorum, lib.

VII, Indict.

I, epist. 5.

Si quos igitur violentos, si quos adulteros, si quos fures, vel aliis pravis actibus studere cognoscitis, Deum de eorum correctione placare festinate, ut per vos flagellum perfidarum gentium, quod (quantum videmus) ad multarum nationum vindictam excitatum est, non inducat; ne, si, quod non credimus, divinae ultionis iracundia sceleratorum fuerit actione commota, belli pestis interimat quos delinquentes ad rectitudinis viam Dei praecepta non revocant.

C. XLVIII. Ecclesiasticae religionis inimici etiam bellis sunt coercendi.

Idem Gennadio, Patricio et Exarcho Africae, lib.

I, epist. 72.

Sicut excellentiam vestram hostilibus bellis in hac vita Dominus victoriarum fecit luce fulgere, ita oportet etiam inimicis ecclesiae ejus omni vivacitate mentis et corporis obviare, quatenus ejus ex utroque triumpho magis ac magis enitescat opinio, quum et forensibus bellis adversariis catholicae Ecclesiae pro Christiano populo vehementer obsistitis, et ecclesiastica praelia sicut bellatores Domini fortiter dimicatis.

Notum est enim haereticae religionis viros, si eis, quod absit, suppetit nocendi licentia, contra catholicam fidem vehementer insurgere, quatenus

haereseos suae venena ad tabefacienda, si valuerint, christiani corporis membra transfundant.

Cognovimus enim eos contra catholicam ecclesiam, Domino eis, adversante, colla surrigere, et fidem velle Christiani nominis inclinare; sed eminentia vestra conatus eorum comprimat, et superbas eorum cervices jugo rectitudinis premat.

Concilium vero catholicorum episcoporum admoneri praecipite, ut primatem non ex ordine loci postpositis vitae meritis faciat, quoniam apud Deum non gradus elegantior, sed vitae melioris actio comprobatur.

Ipse vero primas non passim (sicut moris est) per villas, sed in una juxta eorum electionem civitate resideat, quatenus adeptae dignitatis meliori ingenio resistendi

Donatistis possibilitas disponatur.

Ex concilio vero Numidiae si qui desideraverint ad apostolicam sedem venire, permittite, et, si quilibet eorum viae contradicere voluerit, obviate.

Magis profecto excellentiae vestrae apud Creatorem gloria proficit, si per eam dispersarum ecclesiarum potuerit societas restaurari.

Quum enim largita munera ad nominis sui gloriam conspicit revocari, tanto largiora tribuit, quanto per eum religionis suae dignitatem viderit ampliari.

Persolventes praeterea

paternae caritatis affectum, Dominum petimus, quod brachium vestrum ad comprimendos hostes forte efficiat, et mentem vestram fidei zelo velut mucrone gladii vibrantis exacuat.

C. XLIX. Merito fidei bellorum paratur victoria.

Idem ad eundem, lib.

I, epist. 73.

Si non ex fidei merito et Christianae religionis gratia tanta excellentiae vestrae bellicorum actuum prosperitas eveniret, non *summopere* miranda fuerat, quum sciamus, haec etiam antiquis bellorum ducibus fuisse concessa.

Sed quum futuras, Deo largiente, victorias non carnali providentia, sed magis orationibus praevenitis, fit, ut hoc in stuporem veniat, quod gloria vestra non terreno consilio, sed Deo desuper largiente descendat.

Ubi enim meritorum vestrorum loquax non discurrit opinio?

quae *et* bella vos frequenter appetere non desiderio fundendi sanguinis, sed dilatandae causa reipublicae in qua Deum coli conspicimus, loquitur, quatenus Christi nomen per subditas gentes fidei praedicatione circumquaque discurrat.

Sicut enim exteriora vos virtutum opera eminentes in hac vita constituunt, ita et interna morum ornamenta ex corde mundo procedentia in futuram vitam coelestium gaudiorum participatione glorificant.

Plurima enim pro pascendis ovibus B. Petri apostolorum principis excellentiam vestram praestitisse didicimus, ita, ut non parva loca patrimonii ejus propriis nudata cultoribus, largitis Dacorum habitationibus, restauraverit.

Quaecunque

igitur hic illi Christianissima mente confertis, horum retributionem per spem in futuro judicio sustinetis.

VIII Pars.

Gratian. Breviter monstratum est, quod boni laudabiliter persequuntur malos, et mali damnabiliter persequuntur bonos.

Illud autem Apostoli:

Tu autem quis es, qui judicas alienum servum?

de alieni cordis occultis intelligendum est.

Quod vindicta inferri possit, monstratum est.

Nunc restat ostendere quod debet inferri, et quod magis diliguntur illi qui puniuntur, quam qui impuniti relinquuntur; quod utrumque multorum auctoritate probatur.

Ait enim Augustinus: C. L. Ad iram Deus provocatur, quum mala puniri differuntur.

Si ea, de quibus vehementer Deus offenditur, insequi vel ulcisci differimus, ad irascendum utique divinitatis patientiam provocamus.

Nonne Achor filius Zare praeteriit mandatum Domini, et super omnem populum Israel ira ejus incubuit?

Et ille

erat unus homo, atque utinam solus periisset in scelere suo.

C. LI. Vindicta, quae ad correctionem valet, non est prohibenda.

Item Augustinus de sermone Domini in monte, lib.

I, c. 37 et 38.

Ea vindicta, quae valet ad correctionem, non prohibetur, quae etiam ad misericordiam pertinet, nec impedit illud propositum, quo quisque paratus est ab eo quem correctum esse vult, plura perferre.

Sed huic vindictae referendae non est idoneus, nisi qui odium, quo flagrare solent qui se vindicare desiderant, dilectionis magnitudine superaverit.

Non enim metuendum est, ne odisse parvulum filium parentes videantur, quum ab eis

vapulat peccans, ne peccet ulterius.

Et certe perfectio dilectionis ipsius Dei patris imitatione nobis proponitur, quum in sequentibus dicitur: Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro eis qui vos persequuntur.

Et tamen de ipso dicitur per prophetam: Quem enim diligit

Dominus corripit, flagellat autem omnem filium, quem recipit.

Dicit etiam Dominus: Servus, qui nescit voluntatem Domini sui, et facit digna plagis, vapulabit paucis; servus autem, qui scit voluntatem Domini sui, et facit digna plagis, vapulabit multis.

Non ergo *quaeritur*, nisi *ut et* ille vindicet, cui rerum ordine potestas data est, et ea voluntate vindicet, qua pater parvulum filium flagellat, quem per aetatem odisse nondum potest.

Hinc enim aptissimum exemplum datur, quo satis apparet, posse peccatum amore potius vindicari, quam impunitum relinqui, ut illum, in quem vindicat, non poena miserum, sed correctione beatum velit; paratus tamen, si opus sit, aequo animo plura tolerare ab eo illata

, quem vult esse correctum, sive in eum habeat potestatem coercendi, sive non habeat.

§ 1. Magni autem et sancti viri, quanquam optime scirent mortem istam, quae animam dissolvit a corpore, formidandam non esse, secundum eorum tamen animum, qui illam timerent, nonnulla peccata morte punierunt, quo et viventibus utilis metus incuteretur, et illis, qui morte puniebantur, non ipsa mors noceret, sed peccatum, quod augeri posset, si viverent, diminueretur.

Non temere illi judicabant, quibus tale judicium donaverat Deus.

Inde est, quod Helias morte multos affecit *et* propria manu, et igne divinitus impetrato, quum et alii multi et magni viri eodem spiritu consulendo rebus humanis non temere fecerint.

De

quo Helia quum exemplum dedissent discipuli *Domino*, commemorantes quid ab eo factum sit, ut etiam ipsis daret potestatem petendi de coelo ignem ad consumendos eos, qui sibi hospitium non praebuerant, reprehendit in eis Dominus non exemplum prophetae sancti, sed ignorantiam vindicandi, quae adhuc erat in rudibus, animadvertens

eos non amore correctionem, sed odio desiderare vindictam.

Itaque postquam eos docuit, quid esset diligere proximum tanquam se ipsum, infuso etiam Spiritu sancto, quem decem diebus completis post ascensionem suam desuper, ut promiserat, misit, non defuerunt tales vindictae, quamvis multo rarius quam in veteri testamento.

Ibi enim ex majori parte servientes timore premebantur; hic autem maxima dilectione liberi nutriebantur.

Nam et verbis apostoli Petri Ananias, et uxor ejus (sicut in Actibus Apostolorum legimus exanimes ceciderunt, nec resuscitati sunt, sed sepulti .

C. LII. Quae veritati contraria sunt Christiani persequi debent.

Item Augustinus contra Cresconium Grammaticum, lib.

III, c. 51.

Quisquis Christianum (inquis) persequitur, Christi est inimicus.

Verum dicis, si non hoc in illo persequitur, quod Christo est inimicum.

Neque enim dominus in servo, pater in filio, maritus in conjuge, quum sint utrique Christiani, non debent persequi vitia Christianae contraria veritati.

An vero, si non persequantur, non rei negligentiae merito tenebuntur?

C. LIII. Quemadmodum homo debet diligere proximum sicut se ipsum.

Item Augustinus ad Macedonium, ep. LII.

Debet homo diligere proximum tanquam se ipsum, ut quem potuerit hominem *vel* beneficentiae

consolatione, vel informatione doctrinae, vel disciplinae coercitione, adducat ad colendum Deum.

C. LIV. De eodem Item Augustinus ad Donatum Presbyterum, ep. CCIV .

Mali sunt prohibendi a malo, et cogendi ad bonum.

Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod vindicta est inferenda non amore ipsius vindictae, sed zelo justitiae; non ut odium exerceatur, sed ut pravitas corrigatur.

Sed quum vindicta aliquando inferatur damnis rerum, aliquando flagellis, aliquando etiam morte: quaeritur, an sit peccatum judici vel ministro reos morti tradere?

QUAESTIO V.

GRATIANUS.

I Pars.

Quod autem nulli liceat aliquem occidere, illo praecepto probatur, quo Dominus in lege homicidium prohibuit, dicens: Non occides.

Item in evangelio: Omnis, qui acceperit gladium, gladio peribit.

C. I. Mali non sunt interficiendi, sed flagellis emendandi.

Item Augustinus ad Marcellinum Comitem, de Donatistis captis, epist. CLIX.

Circumcelliones illos, et clericos partis Donati, quos de Hipponensi civitate ad judicium pro factis eorum publicae disciplinae cura deduxerat, a tua nobilitate comperi auditos, et plurimos eorum de homicidio, quod in Restitutum catholicum presbyterum commiserunt, et de caede Innocentii alterius catholici presbyteri, atque de oculo ejus effosso et de digito praeciso fuisse confessos.

Unde mihi sollicitudo maxima incussa est, ne forte sublimitas tua censeat eos tanta legum severitate plectendos, ut qualia fecerunt talia patiantur.

Ideoque his literis

obtestor fidem tuam, quam habes in Christo, per ipsius Domini nostri misericordiam, ut hoc nec facias, nec omnino fieri permittas.

Quamvis enim ab illorum interitu dissimulare possemus, qui non accusantibus nostris, sed illorum notariis, ad quos tuendae publicae pacis vigilantia pertinebat, praesentati videantur examini; nolumus tamen passiones servorum Dei, quasi vice talionis, paribus suppliciis vindicari; non quo scelestis hominibus licentiam facinorum prohibeamus auferri, sed hoc magis sufficere volumus, ut vivi et nulla corporis

parte truncati vel ab inquietudine insana ad sanitatis otium legum coercitione dirigantur, vel a malignis operibus alicui utili operi deputentur.

Vocatur quidem et ista damnatio; sed quis non intelligat magis beneficium quam supplicium nuncupandum, ubi nec saeviendi relaxatur audacia, nec poenitendi medicina subtrahitur?

Imple, Christiane judex, pii patris officium; sic succense iniquitati, ut consulere humanitati memineris, nec in peccatorum atrocitatibus exerceas ulciscendi libidinem, sed peccatorum vulneribus curandi adhibeas voluntatem.

Noli perdere paternam diligentiam, quam in ipsa inquisitione servasti, quando tantorum scelerum confessionem non extendente equuleo, non sulcantibus ungulis, non urentibus flammis, sed virgarum

verberibus eruisti, qui modus coercitionis et a magistris artium liberalium, et ab ipsis parentibus, et saepe etiam in judiciis solet ab episcopis adhiberi.

Noli ergo atrocius vindicare quod lenius *invenisti*; inquirendi quam puniendi necessitas major est.

Ad hoc enim et mitissimi homines facinus occultatum diligenter atque instanter examinant, ut inveniant quibus parcant.

C. II. Praeter supplicium mortis rei sunt puniendi.

Idem Marcellino, epist. CLVIII.

Poena illorum, quamvis de tantis sceleribus confessorum, rogo te ut praeter supplicium mortis sit, et propter conscientiam nostram, et propter catholicam mansuetudinem commendandam.

Ipse enim fructus ad nos pervenit confessionis illorum, quia

invenit catholica ecclesia, ubi *suam* erga atrocissimos inimicos servet atque exhibeat lenitatem.

In tanta quippe crudelitate quaecunque praeter sanguinem vindicta processerit, magna lenitas apparebit.

Quod etsi modo quibusdam nostris illa atrocitate commotis videtur indignum, et quasi dissolutionis et negligentiae simile, transactis tamen motibus animorum (qui recentioribus factis solent turbulentius excitari) egregie luculenta bonitas apparebit.

C. III. Mali prohibendi sunt a malo, et cogendi ad bonum.

Idem Donato, epist. CXXVII.

Unum solum est, quod in tua justitia pertimescimus, ne forte (quoniam) quidquid mali contra Christianam societatem ab hominibus impiis ingratisque committitur, profecto gravius est et atrocius, quam si in alios *talia* committantur, tu quoque pro immanitate facinorum, ac non potius pro lenitatis Christianae consideratione censeas coercendum.

Quod te per Jesum Christum ne facias obsecramus.

Et paulo post: § 1. Ex occasione terribilium judicum ac legum, ne aeterni judicii poenas luant, corrigi eos cupimus, non necari; nec disciplinam circa eos negligi volumus, nec suppliciis, quibus

digni sunt, coerceri.

Sic igitur eorum peccata compesce, ut sint quos poeniteat peccasse.

Et paulo post: § 2. Proinde si occidendos in his sceleribus homines putaveritis, deterrebitis nos, ne per operam nostram ad vestrum judicium aliquid tale perveniat.

Quo comperto *illi* in nostram perniciem licentiori audacia grassabuntur, necessitate nobis impacta, ut etiam occidi ab eis eligamus potius, quam eos occidendos vestris judiciis ingeramus .

C. IV. Quies ecclesiae principum severitate juvatur.

Idem Macedonio, epist. LIV.

Prodest *et* severitas vestra, cujus ministerio quies adjuvatur et nostra.

Prodest *et* intercessio

nostra, cujus ministerio severitas temperatur et vestra.

Non vobis displiceat, quod rogamini a bonis, quia nec bonis displicet, quod timemini a malis.

§ 1. Nam hominum iniquitatem etiam apostolus Paulus non tantum *de* judicio futuro, verum etiam de praesentibus vestris saecularibus potestatibus terruit, asserens et ipsas ad dispensationem divinae providentiae pertinere.

Omnis, inquit, anima potestatibus sublimioribus subdita sit, etc. Haec verba apostoli utilitatem vestrae severitatis ostendunt.

Proinde sicut dilectionem jussi sunt terrentibus debere qui timent, ita dilectionem jussi sunt timentibus debere qui terrent.

Nihil nocendi cupiditate fiat, sed omnia consulendi caritate, et nihil fiat immaniter, nihil inhumaniter.

Ita formidetur ultio cognitoris,

ut nec intercessoris religio contemnatur, quia et plectendo, et ignoscendo hoc solum bene agitur, ut vita hominum corrigatur.

Quod si tanta est perversitas et impietas, ut ei corrigendae nec disciplina possit prodesse, nec venia, a bonis tamen intentione atque conscientia, quam Deus cernit, sive severitate sive lenitate, non nisi officium dilectionis impleatur.

C. V. PALEA .

« Hoc tamen intelligendum est de illis, quos praesentia supplicia in melius commutant, non de illis, qui obstinati sunt in malo, qui si semper viverent, semper peccarent, quorum poena hic incipit, et in aeternum durabit.

»

C. VI. In praesentiarum nonnulli puniuntur, ne in aeternum flagellentur.

Item Hieronymus in Nahum Prophetam, ad c. 1.

Quid ergo, ait, contra Dominum cogitatis?

Ipse, qui creavit mundum, et consummationem ejus faciet.

Quod si vobis videtur crudelis, rigidus et cruentus, quod in diluvio genus delevit humanum, super Sodomam et Gomorrham ignem et sulphur pluit, Aegyptios submersit fluctibus, Israelitarum cadavera prostravit in eremo, scitote, eum ideo ad praesens reddidisse supplicia, ne in aeternum puniret.

Certe aut vera sunt quae Prophetae loquuntur, aut falsa.

Si vera sunt quae de severitate ejus videntur dicere, ipsi dixerunt:

Non vindicabit Dominus bis in id ipsum in tribulatione; sin autem falsa sunt, et falsum est quod dicitur: Non consurget duplex tribulatio: falsa est ergo et crudelitas, quae in lege descripta est.

Quod si verum est, ut negare non poterunt, dicente Propheta: Non vindicabit Dominus bis in id ipsum in tribulatione: ergo qui puniti sunt postea non punientur.

Si autem *illi* postea punientur, scriptura mentitur, quod dicere nefas est.

Receperunt ergo et qui in diluvio perierunt, et Sodomitae, et Aegyptii, et Israelitae in solitudine mala sua in vita sua.

§ 1. Quaerat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat?

Aut enim punietur, et falsum est hoc, quod dicitur: Non vindicabit Dominus bis in id ipsum in tribulatione;

aut non punietur, et optandum est adulteris, ut in praesentiarum brevi et cita poena cruciatus frustrentur aeternos.

Ad quod respondebimus, Deum, ut omnium rerum, ita *et* suppliciorum quoque scire mensuras, et non praeveniri sententia judicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus.

Si quis autem punitus sit ut ille in lege, qui Israelitis maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa levis praesenti supplicio compensata sit.

C. VII. Qui rei sunt sanguinis ab ecclesia defendi debent.

Item Gregorius papa.

Reos sanguinis defendat ecclesia, ne effusione sanguinis particeps fiat.

II Pars.

Gratian. Hinc apparet, quod mali flagellis sunt coercendi, non membrorum truncatione vel temporali morte plectendi.

§ 1. Sed objicitur illud, quod Dominus ait ad Moysen: Maleficos non patieris vivere; item: Qui coierit cum jumento morte moriatur.

Adulterio etiam vel blasphemiae crimine notatus immisericorditer lapidari jubetur.

Item Moyses, qui legem acceperat, cultores idoli morte punivit.

Samuel etiam Agag pinguissimum regem in frusta conscidit.

Phinees quoque Judaeum cum Madianita coeuntem gladio transfixit, quod est ei

reputatum ad justitiam.

Similiter nonnulli in veteri testamento inveniuntur malos trucidasse, nec tamen transgressores legis, sed defensores appellantur.

§ 1. Prohibetur ergo illo praecepto quisque sua auctoritate in necem alicujus armari, non legis imperio reos morti tradere.

Qui enim, publica potestate functus, ipsius legis imperio malos perimit, nec illius praecepti transgressor, nec a coelesti patria alienus habetur.

Unde Augustinus ad Publicolam, epist. CLIV.: C. VIII. Ex officio non est peccatum hominem occidere.

De occidendis hominibus, ne ab eis quisquam occidatur, non mihi placet consilium, nisi forte sit miles, aut publica functione teneatur, ut non pro se hoc faciat, sed pro aliis vel pro civitate, ubi etiam ipse est, accepta legitima potestate, si ejus congruit personae.

Qui vero repelluntur aliquo terrore, ne male faciant, etiam ipsis aliquid fortasse praestatur.

Hinc autem dictum est: Non resistamus malo, ne nos vindicta delectet, quae alieno malo animum pascit, non ut correctionem hominum negligamus.

Unde nec reus est mortis alienae, qui, quum suae possessioni ex lapidibus murum circumduxerit, aliquis ex ipsorum usu

percussus intereat.

Neque enim reus est Christianus, si bos ejus aliquem feriendo, vel equus calcem jaciendo aliquem occidat, aut ideo non debent Christianorum boves habere cornua, aut equus ungulas, aut dentes canis.

An vero, quoniam apostolus Paulus satis egit, ut in tribuni notitiam perferretur, insidias sibi a quibusdam perditis praeparari, et ob hoc deductores accepit armatos, si in illa *arma* scelerati homines incidissent, Paulus in effusione sanguinis eorum suum crimen agnosceret?

Absit, ut ea, quae propter bonum ac licitum facimus aut habemus, si quid per haec praeter nostram voluntatem cuiquam mali acciderit, nobis imputetur.

Alioqui nec ferramenta domestica et

agrestia sunt habenda, ne quis eis vel se vel alterum interimat, nec arbor *aut restis*, ne quis se inde suspendat, nec fenestra facienda *est*, ne per hanc se quisquam praecipitet.

Quid plura commemorem, quum ea commemorando finire non possem?

Quid *enim* est in usu hominum bono ac licito, unde non possit *etiam* pernicies irrogari?

III Pars.

Gratian. Se ipsum etiam perimere nulla legis auctoritate alicui permittitur.

Unde Augustinus lib.

I de civitate Dei, c. 17 et 18.

C. IX. Qui Deo auctore bella gesserunt, praecepta non occidendi nequaquam transgressi sunt.

Si non licet privata potestate alicui hominem occidere *vel* nocentem, cujus occidendi licentiam lex nulla concedit, profecto etiam qui se ipsum occidit homicida est, et tanto fit nocentior, quum se occiderit, quanto innocentior in ea causa fuit, qua se occidendum putavit.

Nam si Judae factum merito detestamur, eamque veritas judicat, quum laqueo se suspendit, sceleratae illius traditionis auxisse potius, quam expiasse commissum, quoniam, de Dei misericordia desperando exitiabiliter poenitens, nullum sibi salubris poenitentiae locum

reliquit: quanto magis a sua nece se abstinere debet qui tali supplicio quid in se puniat non habet?

Judas enim, quum se occidit, sceleratum hominem occidit, et tamen non solum Christi, verum etiam suae mortis reus finivit hanc vitam, quia, licet propter *suum* scelus, alio tamen scelere suo occisus est.

§ 1. Cur autem homo, qui mali nihil fecit, sibi male faciat, et se ipsum interficiendo hominem interficiat innocentem, ne alium patiatur nocentem, atque in se perpetret peccatum proprium, ne in eo perpetretur alienum?

Item c. 20: § 2. *Neque enim frustra* in sanctis canonicisque libris nusquam nobis divinitus praeceptum permissumve reperiri potest, ut vel ipsius adipiscendae immortalitatis, vel ullius curandi

cavendique mali causa nobismetipsis necem inferamus.

Nam et prohibitos nos esse intelligendum est, ubi lex ait: Non occides, praesertim, quia non addidit, proximum tuum, sicut falsum testimonium quum vetaret: Falsum, inquit, testimonium non dices adversus proximum tuum.

Nec ideo tamen, si adversus se ipsum quisquam falsum testimonium dixerit, ab hoc se crimine putaverit alienum, quoniam regulam diligendi proximum a semetipso *dilector* accepit,

quandoquidem scriptum est: Diliges proximum tuum sicut te ipsum.

Porro si falsi testimonii non minus reus est qui de se ipso falsum fatetur, quam si adversus proximum hoc faceret, quum in eo praecepto, quo falsum testimonium prohibetur, adversus proximum prohibeatur, possitque non recte intelligentibus videri non esse prohibitum, ut adversus se ipsum quisque falsus testis exsistat: quanto magis intelligendum est, non licere homini se ipsum occidere, quum in eo, quod scriptum est: Non occides, nihilo deinde addito, *nullus*, nec ipse utique, cui praecipitur, intelligitur exceptus?

Item infra eod. capite: § 3. Non occides, non alterum: *ergo* nec te.

Neque enim qui se occidit aliud quam hominem occidit.

§ 4. Quasdam vero exceptiones eadem ipsa divina fecit auctoritas, ut liceat hominem occidi; sed his exceptis, quos Deus occidi jubet, sive data lege, *sive* ad personam pro tempore expressa jussione.

Non *autem* ipse occidit, qui ministerium debet jubenti, sicut adminiculum gladius est utenti.

Et ideo nequaquam contra hoc praeceptum fecerunt, quo dictum est: Non occides, qui Deo auctore bella gesserunt, aut personam gerentes publicae potestatis secundum ejus leges, hoc est justissimae rationis imperium, sceleratos morte punierunt.

Et Abraham non solum non est culpatus crudelitatis crimine, verum etiam laudatus est nomine pietatis, quod voluit filium nequaquam scelerate, sed obedienter occidere.

Et merito quaeritur, utrum pro jussu Dei sit habendum, quod Jephte filiam, quae patri occurrit, occidit, quum se immolaturum *Deo* id vovisset, quod ei redeunti de praelio victori primitus occurrisset.

Nec Samson aliter excusatur, quod se ipsum cum hostibus ruina domus oppressit, nisi quia Spiritus latentur hoc jusserat, qui per illum miracula faciebat.

His igitur exceptis, quos vel lex justa generaliter, vel ipse fons justitiae Deus specialiter occidit jubet, quisquis hominem vel se

ipsum vel quemlibet occiderit, homicidii crimine innectitur.

Item c. 26: § 5. Hoc dicimus, hoc asserimus, hoc modis omnibus approbamus, neminem spontaneam mortem sibi inferre debere, veluti fugiendo molestias temporales, ne incidat in perpetuas; neminem propter aliena peccata, ne hoc ipso incipiat habere gravissimum proprium, quem non polluebat alienum; neminem propter sua peccata praeterita, *propter* quae magis hac vita opus est, ut possint poenitendo sanari; neminem velut desiderio vitae melioris, quae post mortem speratur, quia reos suae mortis melior post mortem vita non suscipit.

C. X. Nemini licet sibi manus injicere.

Idem contra literas Petiliani, lib.

II, c. 49.

Tu dixisti, laqueo traditor periit, laqueum talibus dereliquit.

Hoc ad nos omnino non pertinet.

Neque enim veneramur nomine martyrum eos, qui sibi collum ligaverunt.

C. XI. De eodem.

Item Hieronymus in Jonam Prophetam, ad cap. I, non longe a fine.

Non est nostrum mortem arripere, sed illatam ab aliis libenter excipere.

Unde et in persecutionibus non licet propria perire manu (absque eo, ubi castitas periclitatur), sed percutienti colla submittere.

C. XII. Nulla fiat oratio pro his qui se ipsos interficiunt.

Item ex Concilio Bracarensi I, c, 34.

Placuit, ut qui sibi ipsis voluntarie aut per ferrum, aut per venenum, aut per praecipitium, aut per suspendium, vel quolibet modo *violentam* inferunt mortem, nulla prorsus pro illis in oblatione commemoratio fiat, neque cum psalmis ad sepulturam eorum cadavera deducantur.

Multi enim sibi hoc per ignorantiam usurpant.

Similiter et de his placuit fieri, qui pro suis sceleribus puniuntur.

Gratian. Impoenitentes subaudiatur.

Item Augustinus in eodem lib.

I de civitate Dei, c. 26.

C. XIII. Non est reus homicidii miles, qui potestati obediens hominem occidit.

IV. Pars. Miles, quum obediens potestati, sub qua legitime constitutus est, hominem occidit, nulla civitatis suae lege reus est homicidii; imo, nisi fecerit, reus est imperii deserti atque contemti.

Quod si sua sponte atque auctoritate fecisset, in crimen effusi humani sanguinis incidisset.

Itaque unde punitur, si fecerit injussus, inde punietur, nisi fecerit jussus.

C. XIV. Homicida est qui sponte occidit quos judex jubet occidi.

Item in quaestionibus Exodi, quaest.

XXXIX ad c. 11.

Quum minister judicis occidit eum, quem judex

jussit occidi, profecto, si id sponte facit, homicida est, etiamsi eum occidat, quem scit a judice debuisse occidi.

C. XV. Sicut jure laudatur obedientia, ita reprehenditur qui sibi non concessa usurpat.

Idem lib.

XXII, contra Faustum, c. 73.

Lex aeterna ita medio quodam loco posuit aliqua *hominibus*, ut in eis usurpandis merito reprehendatur audacia, in exsequendis *autem* jure obedientia laudetur.

Abraham, si spontaneus in occidendo filio motus fuisset, exsecrabilis haberetur: at jubenti Deo obsecundans famulatus est.

C. XVI. Bono animo officia vindictae possunt impleri.

Idem in quaestionibus super evangelia, lib.

I, qui.

10.

Officia vindictae possunt impleri bono animo, quomodo lex, quomodo judex.

C. XVII. Non est iniquus, sed humanus, qui crimen persequitur, ut hominem liberet.

Idem ad Macedonium, epist. LIV.

Non est iniquitatis, sed potius humanitatis societate devinctus, qui propterea est criminis persecutor, ut sit hominis liberator

C. XVIII. Quare sint instituta regia potestas et legalia tormenta.

Idem in eadem epistola.

Non frustra sunt instituta potestas regis, et cognitoris jus, ungulae carnificis, arma militis, disciplina

dominantis, severitas etiam boni patris; habent omnia ista modos suos, causas, rationes, utilitates.

Haec quum timentur, et mali coercentur, et quietius inter malos vivunt boni.

C. XIX. Nonnunquam potius peccat qui causam mortis praebet, quam ille, qui occidit.

Idem ibidem.

Quum homo ab homine occiditur, multum distat, utrum fiat nocendi cupiditate, vel injuste aliquid auferendi (sicut fit ab inimico, sicut a latrone), an ulciscendi vel obediendi ordine (sicut a judice, sicut a carnifice), an evadendi vel subveniendi necessitate, sicut interimitur latro a viatore, hostis a milite.

§. 1. Et aliquando qui causa mortis fuit potius in culpa est, quam ille, qui occidit; velut

si quispiam decipiat fidejussorem suum, atque ille pro ista legitimum supplicium luat.

Nec tamen omnis, qui causa alienae mortis est, reus est.

Quid si *enim* quisquam stuprum petat, seseque, si non impetraverit, interimat?

Quid si filius timens patris pia verbera praecipitio pereat?

Quid si alius homine liberato, vel ne alius liberetur, sibi ipse mortem inferat?

Num propter istas alienarum mortium causas aut sceleri consentiendum est, aut vindicta peccati, quae non fit nocendi, sed corrigendi studio, etiam paterna tollenda, aut opera misericordiae cohibenda sunt?

Haec quum accidunt, debemus eis humanum dolorem, non propter illa, ne accidant, recte factorum reprimere voluntatem .

C. XX. Quod sacerdotes efficere docendo non valent; disciplinae terrore potestas extorqueat.

Item Isidorus lib.

III Sent. de summo bono, c. 55.

Principes saeculi nonnunquam intra ecclesiam potestatis adeptae culmina tenent, ut per eamdem potestatem disciplinam ecclesiasticam muniant.

Caeterum intra ecclesiam potestates necessariae non essent, nisi ut quod non praevalet sacerdos efficere

per doctrinae sermonem potestas hoc impleat per disciplinae terrorem.

Saepe per regnum terrenum coeleste regnum proficit, ut qui intra ecclesiam positi contra fidem et disciplinam *ecclesiae* agunt rigore principum conterantur, ipsamque disciplinam, quam ecclesiae humilitas exercere non praevalet, cervicibus superborum potestas principalis imponat, et, ut venerationem mereatur, virtutem potestatis impertiat.

Cognoscant principes saeculi Deo debere se rationem reddere propter ecclesiam, quam a Christo tuendam suscipiunt.

Nam sive augeatur pax et disciplina ecclesiae per fideles principes, sive solvatur, ille ab eis rationem exiget, qui eorum potestati suam ecclesiam credidit .

C. XXI. Et regia potestas, et sacerdotalis defendat auctoritas quae ad divinam confessionem pertinent.

Item Leo Papa epist. XXIX ad Pulcheriam Augustam .

Res autem humanae aliter tutae esse non possunt, nisi quae ad divinam confessionem pertinent, et regia et sacerdotalis defendat auctoritas.

C. XXII. Sacerdotalis admonitio quos corrigere non valet saecularis potentia corrigat.

Item ex Concilio Turonensi III, c. 41.

Incestuosi, parricidae, homicidae multi apud nos reperiuntur; sed aliqui ex illis sacerdotum nolunt admonitionibus aurem accommodare, volentes in pristinis perdurare criminibus, quos oportet per saecularis potentiae disciplinam a tam prava consuetudine

coerceri, qui per salutifera sacerdotum monita noluerunt revocari.

C. XXIII. Malos comprimere, et bonos sublevare regum officium est.

Item Hieronymus super Hierem.

, ad. c. 22.

Regum officium est proprium, facere judicium et justitiam, et liberare de manu calumniatorum vi oppresso, et peregrino, pupilloque, et viduae, qui facilius opprimuntur a potentibus,

praebere auxilium.

Et ut curam eis praeceptorum Dei majorem injiceret, intulit: Nolite contristare, ut non solum non eripiatis, sed ne patiamini quidem per vestram conniventiam ab aliis contristari, et sanguinem innocentem non effundatis in loco isto.

Homicidas enim, sacrilegos etc.

Et post pauca: Si, inquit, haec feceritis, o reges Juda, tenebitis pristinam potestatem.

V. Pars. Gratian. Ipsis autem principibus et potestatibus fidem et reverentiam servari oportet, quam qui non exhibuerit apud Deum praemia invenire non poterit

Unde idem Hieronymus in epist. ad Titum c. 2. ad vers.

Servi dominis: C. XXIV. Aeterna mercede fraudatur qui fidem et reverentiam potestatibus servare contemnit.

Si apud carnales dominos in minimo fideles fuerint, incipient eis apud Deum majora committi.

Ornat autem doctrinam Domini, qui ea, quae conditioni suae apta sunt, facit, et e diverso confundit eam qui non est subjectus in omnibus, cui conditio sua displicet, qui contradictor atque fraudator in nullo fidem bonam ostendit.

Quomodo enim potest fidelis esse in substantia Dei qui carnali domino fidem exhibere non potuit?

C. XXV. Militaris disciplina regi omnia servat.

Item Ambrosius in lib.

I. de Patriarchis, id est de Abraham, cap. 3.

Dicat aliquis, quum ipse vicerit, quomodo dicit Abraham ad regem Sodomorum: Nihil sumam abs te, quum praeda utique in potestate victoris fuerit?

Docet militarem disciplinam, ut regi serventur omnia.

Sane his, qui secum fuissent in adjumentum fortasse sociati, partem emolumenti tribuendam asserit tanquam mercedem laboris.

Ideoque, quoniam sibi mercedem ab homine non quaesivit, a Deo accepit, sicut legimus scriptum, quia post haec factum est verbum Domini ad Abraham in visu dicens: Noli timere, Abraham; ego protegam te, merces tua multa erit valde.

VI. Pars. Gratian. Praeterea, sicut principibus et potestatibus fidem et reverentiam exhibere cogimur, ita saecularium dignitatum administratoribus defendendarum

ecclesiarum necessitas incumbit.

Quod si facere contemserint, a communione sunt repellendi.

Unde Joannes VIII: C. XXVI. Querimonias ecclesiarum qui in dignitatibus agunt attentius debent audire.

Administratores plane saecularium dignitatum, qui ad ecclesiarum tuitionem, pupillorum ac viduarum protectionem, rapaciumque refrenationem constituti esse proculdubio debent, quoties ab episcopis et ecclesiasticis viris conventi fuerint, eorum querimonias attentius audiant, et secundum quod necessitas expetierit absque negligentia examinent et diligenti studio corrigant.

Quod si Dei timorem prae oculis non habentes, negligere post secundam et tertiam admonitionem inventi fuerint, omni se noverint communione usque ad condignam satisfactionem privatos.

C. XXVII. Non solum homines, sed et contrariae fortitudines, sunt ultrices irae Dei.

Item Hieronymus super Joelem, ad c. 2.

VII. Pars. Non solum homines ministri sunt et ultores irae Dei *in* his, qui malum operantur (unde non sine causa gladium portant), sed etiam contrariae fortitudines, quae appellantur furor et ira Dei.

C. XXVIII. Qui crudeles jugulat non est talis, qualis patientibus videtur.

Idem super Esaiam, ad c. 13.

Non est crudelis qui crudeles jugulat: sed [crudelis ideo vocatur], quod crudelis patientibus esse

videtur.

Nam *et* latro suspensus patibulo crudelem judicem putat.

C. XXIX. Minister est Dei qui malos percutit in eo, quod mali sunt.

Idem super Ezechielem lib.

III., ad c. 9.

Qui malos percutit in eo, quod mali sunt, et habet vasa interfectionis, ut occidat pessimos, minister est Domini.

C. XXX. Non scelus admittit judex, qui homines vincit.

Idem super epist. ad Galatas lib.

II., ad c. 3.

Judex non est auctor sceleris, *nequam* homines vinciendo.

C. XXXI. Non effundit sanguinem qui homicidas et sacrilegos punit.

Idem super Hierem. lib. IV., ad c. 22

Homicidas, et sacrilegos, et venenarios punire

non est effusio sanguinis, sed legum ministerium.

C. XXXII. Principes saeculi pessimis parcere non debent.

Item Cyprianus libro de exhortatione martyrii, c. 5.

« Si audieris in una ex civitatibus, quas Dominus Deus tuus dabit tibi inhabitare *te* illic, dicentes: Eamus, et serviamus Diis aliis, quos non novisti, interficiens necabis omnes, qui sunt in civitate, caede gladii, et incendes civitatem igni, et erit sine habitaculo in aeternum: non reaedificabitur etiam nunc, ut avertatur Dominus ab indignatione irae suae.

Et dabit misericordiam tibi, et miserebitur tui, et multiplicabit te, si exaudieris vocem Domini Dei tui, et observaveris praecepta ejus.

» Cujus praecepti et vigoris memor Matathias

interfecit eum, qui ad aram sacrificaturus accesserat.

Quod si ante adventum Christi circa Deum colendum et idola spernenda haec praecepta servata sunt, quanto magis post adventum Christi servanda sunt, quando ille veniens non verbis tantum nos hortatus est, sed et factis?

C. XXXIII. Tribulationum flagellis aliquando perfidia castigatur.

Item Augustinus contra litteras Petiliani, lib.

II. c. 83.

Ad fidem nullus est cogendus invitus, sed per severitatem, imo et per misericordiam Dei tribulationum flagellis solet perfidia castigari.

Nunquid, quia mores optimi libertate voluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur?

Sed tamen male vivendi ultrix disciplina praepostera est, nisi cura praecedens bene vivendi doctrinam praetendat.

Si quae igitur adversus vos leges constitutae sunt, non eis benefacere cogimini, sed malefacere prohibemini.

Nam benefacere nemo potest, nisi elegerit, nisi amaverit, quod est in libera voluntate.

Et infra c. 84.: § 1. Quum aliquid adversus vos reges constituunt, admoneri vos credite, ut cogitetis, quare ista patiamini.

Si propter justitiam, revera illi persecutores vestri sunt, vos autem beati, qui persecutionem passi propter justitiam possidebitis regnum coelorum.

Si autem

propter iniquitatem schismatis vestri, quid illi *nisi* correctores vestri sunt; vos autem, sicut ceteri diversorum scelerum rei, qui poenas legibus pendunt, profecto infelices et in hoc, et in saeculo futuro.

C. XXXIV. Injuria sacramentorum Christi a regibus est vindicanda.

Idem in eodem lib.

, c. 92.

Si propterea persecutor non fuit Nabuchodonosor, quia scelus in sanctum Danielem commissum justissime vindicavit: quomodo vindicandum est a regibus, quod Christi sacramenta exsufflantur, si Prophetae membra, quia in periculum missa sunt, sic vindicari meruerunt!

C. XXXV. Diligentissimi rectores sunt, qui malos, ut a malo fugiant, persequuntur.

Idem in libro de unitate ecclesiae, c. 17.

Si vos contra ecclesiam Christi altare erexisse, et a christiana unitate, quae toto orbe diffunditur, sacrilego schismate separatos esse, et corpori Christi (quod est Ecclesia toto orbe diffusa), *et* rebaptizando, et blasphemando, et quantum potestis oppugnando adversari sancta et canonica Scriptura convincit, vos impii atque sacrilegi: illi autem, qui vos pro tanto scelere tam leniter damnorum admonitionibus, vel locorum, vel honorum, vel pecuniae privatione deterrendos coercendosque decernunt, ut cogitantes, quare ista patiamini, sacrilegium vestrum cognitum fugiatis, et ab aeterna damnatione liberemini, *et* rectores diligentissimi,

et consultores piissimi deputantur.

C. XXXVI. Non amatur servus vel filius, quum non corripitur.

Idem super epistolam Joannis, tractatu VII.

Non putes, tunc te amare servum tuum, quando eum non caedis, aut tunc *te* amare filium tuum, quando ei non das disciplinam, aut tunc *te* amare vicinum tuum, quando eum non corripis.

Non est ista charitas, sed languor.

Ferveat charitas ad corrigendum, ad emendandum.

Si sunt boni mores, delectent: si sunt mali, emendentur.

C. XXXVII. Innocentis officium est nulli nocere, et peccantem punire.

Idem in lib.

XIX. de civitate Dei, c. 16.

Non est innocentiae parcendo sinere, ut in malum gravius incidatur.

Pertinet ergo ad innocentis officium non solum nemini malum inferre, verum etiam cohibere a peccato, vel punire peccatum, ut aut ipse, qui plectitur, corrigatur experimento, aut alii terreantur exemplo.

C. XXXVIII. Non est misericors qui vitiis nutriendis parcit.

Idem ad Lotharium.

Qui vitiis nutriendis parcit et favet, ne contristet peccantium voluntatem, tam non est misericors, quam qui non vult cultrum rapere puero,

ne audiat plorantem, et non timet ne vulneratum doleat vel exstinctum.

C. XXXIX. Enormia flagitia per saeculi judices corripiantur.

Item Haymo super epistolam ad Romanos, c. 13 .

Sunt quaedam enormia flagitia, quae potius per mundi judices, quam per antistites et rectores ecclesiarum vindicantur, sicut quum quis interficit Pontificem apostolicum, episcopum, presbyterum, sive diaconumt.

Hujusmodi reos reges et principes mundi damnant.

Ergo non sine causa gladium portant, qui talia scelera dijudicant.

Sunt enim maxime constituti propter *latrones*, homicidas, raptores, ut et illos damnent, et alios suo

timore compescant.

C. XL. Furta et crin ia a rege sunt cohibenda.

Item Cyprianus in nono genere abusionis .

Rex debet furta cohibere, adulteria punire, impios de terra perdere, parricidas et pejerantes

vivere non sinere, filios suos non sinere impie agere.

C. XLI. Non peccat qui ex officio nocentem interficit.

Item Augustinus de libero arbitrio, lib.

I, c. 4.

Si homicidium est hominem occidere, potest tamen occidere aliquando sine peccato.

Nam et miles hostem, et judex vel minister ejus nocentem, et cui forte invito atque imprudenti telum manu fugit, non mihi videntur peccare, quum hominem occidunt.

Evodius: Assentior.

Sed homicidae isti appellari non solent.

Idem in quaestionibus Levitici, quaest.

68, ad cap. 19: § 1. Quum homo juste occiditur, lex eum occidit, non tu.

C. XLII. Non qui ad bonum, sed qui ad malum cogit persequitur.

Item Pelagius Papa.

Non vos hominum vaniloquia retardent dicentium, quia persecutionem Ecclesia faciat, dum vel, ea, quae committuntur, reprimit, vel animarum salutem requirit.

Errant hujusmodi rumoris fabulatores.

Non persequitur, nisi qui ad malum cogit.

Qui vero malum vel factum jam punit, vel prohibet ne fiat, non persequitur iste, sed diligit.

Nam si, ut illi putant, nemo nec reprimendus a malo, nec retrahendus a malo ad bonum est, humanas et divinas leges necesse est evacuari, quae et malis poenam, et bonis praemia justitia suadente constituunt.

Malum autem schisma esse, et per exteras etiam potestates hujusmodi homines debere

opprimi, et canonicae Scripturae auctoritas, et paternarum regularum nos veritas docet.

Quisquis ergo ab apostolicis divisus est sedibus, in schismate eum esse non dubium est, et contra universalem Ecclesiam altare conatur erigere.

§ 1. Sed quid de

talibus insertus Chalcedonensi synodo canon statuat, gloria vestra consideret, ubi post alia sic dicit: Qui a communione se ipsum suspendit, et collectum facit, et altare constituit, et noluerit vocanti episcopo consentire, et noluerit eidem acquiescere, neque obedire primo et secundo vocanti, hunc omnino damnari, nec unquam vel orationem mereri, nec recipere eum posse honorem.

Si enim permanserit turbas faciens et seditiones ecclesiae, per exteram potestatem tanquam seditiosum comprimi.

§ 2. Et B. Augustinus de talibus dicit: Multa etiam cum invitis benigna quadam asperitate plectendis agenda sunt, quorum potius utilitati consulendum est quam voluntati.

Nam in corripiendo filio, quantumvis aspere, nunquam paternus amor

amittitur; fit tamen quod nollet ut doleat qui etiam invitus videtur dolore sanandus.

Ecce videtis, quemadmodum tanti testimonio patris non persequatur coercendo talia, sed diligat emendando tales semper Ecclesia.

Facite ergo etiam vos quod scientes intentionem christianitatis vestrae frequenter hortamur, et date operam, ut talia fieri ultra non liceat, sed etiam (quod vobis facillimum esse non dubito), hi, qui talia praesumserunt, ad piissimum principem sub digna custodia dirigantur.

§ 3. Recolere enim debet celsitudo vestra, quid per vos Deus fecerit tempore illo, quo, Istriam et Venetias tyranno Totila possidente, Francis etiam cuncta vastantibus, non ante tamen Mediolanensem episcopum fieri permisistis, nisi ad clementissimum

principem exinde retulissetis, et quid fieri debuisset ejus iterum scriptis recognovissetis; et, inter ubique ferventes hostes, Ravennam tamen et is, qui ordinabatur, et is, qui ordinaturus erat, providentia culminis vestri deducti sunt.

C. XLIII. Schismaticos et haereticos saeculi potestates coerceant.

Idem Narsae, Patricio et Duci in Italia.

De Liguribus, atque Veneticis, et Histriis episcopis quid dicam?

quos idonea est excellentia vestra et ratione et potestate reprimere, et dimittitis eos in contemtum apostolicarum sedium de sua

rusticitate gloriari, quum, si quid eos de judicio universalis synodi, quod Constantinopoli per primam nuper elapsam indictionem actum est, forte movebat, ad sedem apostolicam (quomodo semper factum est) electis aliquibus de suis, qui dare et accipere rationem possent, dirigere debuerunt, et non clausis oculis corpus Christi Dei nostri, hoc est sanctam Ecclesiam, lacerare.

Nolite ergo dubitare hujusmodi homines principali vel judiciali auctoritate comprimere, quia regulae Patrum hoc specialiter constituerunt, ut, si qua ecclesiastici officii persona cui subjectus est restiterit, vel seorsum colligerit, aut aliud altare erexerit, seu schisma fecerit, iste, excommunicetur atque damnetur.

Quod si forte et hoc contemserit, et

permanserit divisiones et schisma faciendo, per potestates publicas opprimatur.

Ecce, domine, quod animus vester forte timidus est, ne persequi videaris, de Patrum vobis auctoritate haec breviter dirigenda curavi, quum mille alia exempla et constitutiones sint, quibus evidenter agnoscitur, ut facientes scissuras in sancta ecclesia non solum exsiliis, sed etiam proscriptione rerum et dura custodia per publicas potestates debeant coerceri.

C. XLIV. Ab ecclesiae unitate divisi a saecularibus potestatibus coerceantur.

Item Pelagius.

Quali nos de gloriae vestrae studiis judicio gratulemur, non solum vestram, sed multorum ac paene

omnium credimus habere notitiam, et idcirco nunc de his, quae vobis praesentibus ibi fieri stupemus, fiducialiter apud gloriam vestram duximus conquerendum.

Thracius siquidem atque Maximilianus, nomina tantum episcoporum habentes, et ecclesiasticam ibi unitatem perturbare dicuntur, et omnes ecclesiasticas res suis usibus applicare, in tantum, ut contra unum eorum, id est Maximilianum, usque ad nos per tam longum iter necessitate compellente quidam infatigabiliter venientes preces offerrent.

Ob quam causam Petrum presbyterum sedis nostrae, sed et Projectum notarium ad eadem loca

duximus destinandos, ut ea, quae canonicis statutis a praedictis pseudoepiscopis compererint commissa, vel digna debeant ibi ultione compescere, vel eosdem ad nos usque perducere.

Et ideo salutantes paterno affectu gloriam vestram petimus, ut praefatis, qui a nostra sede directi sunt, in omnibus praebeatis auxilium, nec putetis alicujus esse peccati, si hujusmodi homines comprimuntur.

Hoc enim et divinae et humanae leges statuerunt, ut ab ecclesiae unitate divisi, et ejus pacem iniquissime perturbantes, a saecularibus etiam potestatibus comprimantur.

Nec quidquam majus est, unde Deo sacrificium possitis offerre, quam si id ordinetis, ut hi, qui in suam et aliorum perniciem debacchantur, competenti debeant vigore compesci.

C. XLV. Iniquitas pravorum, quamvis bonis profificiat, tamen punienda est.

Item Pelagius Papa Joanni patricio.

Relegentes litteras excellentiae vestrae, de injuria quidem, quam vobis iniquorum hominum praesumtio ingessit, valde doluimus.

Sed quia scimus, occulto Dei judicio animam vestram, etsi per aliorum iniquitatem et superbiam, a contaminatione schismatis custoditam, egimus omnipotenti Deo gratias, qui etiam de malis hominum actibus bona operari consuevit.

Nec enim sine illius providentia factum esse credendum est, ut insensati et perversi homines ad hoc usque prosilirent, ut, suam divisionem catholicam esse credentes Ecclesiam, a sua vos pollutione prohiberent.

Sic enim per misericordiam Dei

etiam nescientibus illis hoc factum est, ut a schismaticorum factione eruti, catholicae, quam diligitis, servari vos contigisset Ecclesiae.

Quamvis igitur vestra per illorum scelus utilitas facta sit, nolite tamen impunitam praesumtionem iniquorum hominum grassari permittere.

Si enim hoc, quod in vestram gloriam praesumserunt, non fuerit vindicta compressum, quod in minoribus non valeant puniri, ambigi ultra non debet.

Exercete igitur in talibus debitam auctoritatem, et, ne eis amplius talia committendi spiritus crescat, vestris coercitionibus

reprimantur.

Ad hoc siquidem Dei nutu etiam contra vos talia praesumserunt, ut talia vobis corrigentibus ab eodem scelere alios possitis, Deo propitiante, munire.

Quales autem sint qui Ecclesiam fugiunt, Eufrasii vos scelera (quae amplius occulta Deus esse noluit) evidenter informant, qui in homicidio quidem nec hominis necessitudinem, nec fratris charitatem, nec sacerdotii reverentiam cogitavit.

Incestuoso autem adulterio etiam ipsius vindictae abstulit modum, quia, si adulterium punias, non remanet in quo vindicetur incestus.

Si incestuoso ingeras poenam, inultum crimen adulterii remanebit.

Ecce, de quo collegio sunt qui, quantum ad superbiam suam, injuriam vobis inferre moliti sunt, et, quantum ad providentiam

Dei, impollutos vos Ecclesiae servaverunt.

Auferte tales ab ista provincia, utimini oblata vobis a Deo opprimendi perfidos occasione.

Quod tunc plenius fieri poterit, si auctores scelerum ad clementissimum principem dirigantur, et maxime ecclesiae Aquileiensis invasor, qui et in schismate, et in eo maledictus, nec honorem episcopi poterit retinere, nec meritum.

C. XLVI. In certamine, quod contra infideles geritur, quisquis moritur, coeleste regnum meretur.

Item Nicolaus exercitui Francorum .

Omnium vestrum nosse volumus charitatem, quoniam quisquis (quod non optantes dicimus) in hoc belli certamine fideliter mortuus fuerit, regna illi coelestia minime negabuntur.

C. XLVII. Non sunt homicidae qui adversus excommunicatos zelo matris Ecclesiae armantur.

Item Urbanus II, Godefredo, Lucano episcopo.

Excommunicatorum interfectoribus (prout in ordine Ecclesiae Romanae didicistis secundum intentionem modum congruae satisfactionis injunge.

Non enim eos homicidas arbitramur, quos, adversus excommunicatos zelo catholicae matris ardentes, aliquos eorum trucidasse contigerit.

Ne tamen ejusdem ecelesiae matris disciplina deseratur, eo tenore, quem diximus, poenitentiam

eis indicito congruentem, qua divinae simplicitatis oculos adversus se complacare valeant, si forte quid duplicitatis pro humana fragilitate in eodem flagitio incurrerint.

C. XLVIII. Pax ecclesiae moestitiam consolatur perditorum.

Item Augustinus epistola L. ad Bonifacium, de coercendis haereticis.

Quis enim nostrum velit aliquem illorum non solum perire, verum etiam aliquid perdere?

Sed si aliter non meruit pacem habere domus David, nisi Absalon, filius ejus, in bello, quod gerebat contra patrem, fuisset extinctus, quamvis magna cura mandaverat suis, ut eum, quantum possent, vivum salvumque servarent, ut esset cui poenitenti paternus

affectus ignosceret, quid ei restitit, nisi perditum flere, et sui regni pace acquisita suam moestitiam consolari?

Gratian. Si ergo viri sancti et publicae potestates bella gerentes non fuerunt transgressores illius mandati: Non occides, quamvis quosque flagitiosos digna morte perimerent; si miles suae potestati obediens non est reus homicidii, si ejus imperio quemlibet flagitiosum interfecerit; si homicidas, et venenarios punire non est effusio sanguinis, sed legum ministerium; si pax ecclesiae maestitiam consolatur perditorum; si illi, qui zelo catholicae matris accensi excommunicatos interficiunt, homicidae non judicantur, patet, quod malos non solum flagellari, sed etiam interfici licet.

§ 1. Sed quaeritur, si contingat aliquos malos puniri

ab his, qui non habent legitimam potestatem, an sint rei effusi sanguinis hi, per quos puniuntur?

De his ita scribit Ambrosius lib.

II de Cain et Abel, cap. 4. C. XLIX. Aliquando puniuntur peccata per populos jussu divino excitatos.

Remittuntur peccata per Dei verbum, cujus Levites interpres et quidam exsecutor est.

Remittuntur *etiam* per officium sacerdotis sacrumque ministerium.

Puniuntur quoque per homines, sicut per judices, qui potestate ad tempus utuntur.

Et infra: § 1. Puniuntur peccata etiam per populos, sicut legimus, quia saepe ab alienigenis, Dei jussu excitatis propter divinae majestatis offensam, subactus est populus Judaeorum.

Gratian. Hinc notandum est, quod aliquando punit Deus peccata per nescientes, aliquando per scientes.

Per nescientes peccata punit, sicut per Sennacherib, et per Nabuchodonosor, et per Antiochum, et per

principes Romanorum. et per nonnullos reges gentilium populum Israeliticum delinquentem aliquando affixit, aliquando captivarit.

§ 1. Unde ipse Dominus ait per prophetam: Virga furoris mei Assur: ipse autem non cognovit.

Assur erat virga furoris Domini, quia per eum innumeras gentes divina justitia flagellare disposuit.

Ipse vero non cognovit, quia in superbiam elatus victoriam, quam assecutus fuerat, non divinae potentiae, sed suis viribus attribuit.

Unde contra ejus superbiam Dominus loquitur, dicens: Nunquid gloriabitur serra contra eum, qui secat in ea?

aut nunexaltabitur securis contra eum, qui caedit in ea?

Quibus similitudinibus satis perspicue ostenditur, quod sicut serra et securis nec secare, nec caedere ligna possunt, nisi ab alio regantur, ac ideo contra regentes

se superbire non debent: sic illi, per quos Deus punit, absque nutu divinae dispositionis nihil agere valent ac ideo contra regentem se superbire eis non licet.

§ 2. Tales in eo, quod puniunt, Deo servire dicuntur; in eo autem, quod ignorantes se esse ministros irae Dei impia vanitate superbiunt, mercedem suae servitutis a Deo non nisi temporalem inveniunt, poenam vero suae superbiae non effugiunt.

Unde, quum Dominus diceret ad Prophetam de Nabuchodonosor: Quid dabo ei pro labore, quo servivit mihi apud Tyrum?

statim subjunxit: Da, hoc est datam sibi pronuncia, Aegyptum et Aethiopiam.

Quum autem in corde suo superbiens postea diceret: Nonne haec est Babylon, quam ego condidi in robore regni mei?

etc. statim

immutavit Deus rationabilem mentem ejus, et induit eum ferina bestialitate, ut ab hominibus fugiens cum bestiis viveret.

§. 3. Per Antiochum quoque, quum idololatriam Judaicae plebis Dominus puniret, et pacem, quam ex lege Dei abjecta, et ex sacris nationum assumtis quaerebant, illis in perniciem verteret, quia Dei dispositionem ignorans suae facultati devastationem illius plebis attribuit, imprecatur in eum Propheta, dicens: Effunde iram tuam in gentes, quae te non noverunt, et in regna, quae non invocaverunt nomen tuum, ne forte dicant in gentibus: ubi est Deus eorum?

§. 4. Similiter, quum per Romanos peccatum mortis Christi Deus punire decrevisset, urbis excidium et Judaicae plebis miseram captivitatem suis viribus adscribere coeperunt, unde

contra eos Propheta imprecatur, dicens: Leva manus tuas in superbias eorum, qui te oderunt, et qui multa maligne operati monumenta suae victoriae posuerunt in medio atrio tuo.

§. 5. Per scientes peccata

puniuntur, sicut Deus per filios Israel voluit peccata punire Amorrhaeorum, et Chananaeorum et aliarum gentium, quarum terram Israelitis possidendam dedit, quibus etiam praecepit, ut nemini eorum parcerent, sed omnes morti traderent.

Quod propter peccata eorum illis contigisse ex verbis Domini apparet, qui, quum diceret ad Abraham: Semini tuo dabo terram hanc, veluti quaereret, quare non modo eam das mihi?

audivit: Nondum enim sunt peccata Amorrhaeorum consummata.

Quae tunc intelliguntur fuisse consummata, quum populus ille, de Aegyptiaca servitute liberatus, terram eorum, sicut Abrahae promissum fuerat, in hereditatem accepit.

§. 6. Quum ergo sic divino jussu ad puniendum peccata populi excitantur, sicut populus

ille Judaicus est excitatus ad occupandam terram promissionis, et ad delendas gentes peccatrices, sine culpa noxius sanguis effunditur, et quae ab eis male possidentur in jus et dominium rite transeunt bonorum.

§. 7. Quum vero occulto instinctu aliqui moventur ad persequendos malos, sicut Sennacherib, et ceteri, qui populum delinquentem persecuti sunt, licet occulto instinctu operante illorum meritis incitentur ad persequendum, tamen, quia prava intentione non peccata delinquentium punire, sed illorum bona rapere vel suae ditioni subjicere quaerunt, non sunt immunes a crimine.

De quibus etiam notandum est, quod aliquando excitantur ad puniendum peccata bonorum, ut tandem per bonos correctos ipsi quoque puniantur, sicut in libro Judicum legitur de Jabin,

rege Chananaeorum, et de Madianitis, quod propter idololatriam populi suscitavit eos Deus, ut Israel affligerent, et terram eorum occuparent.

Quum autem populus Dei sub manibus eorum diutius afflictus peccatum suum recognosceret, et per poenitentiam sibi Deum placaret, Dei praecepto et Barach, comitatus Deboram prophetissam, uxorem Lapidoth, Jabin, regem Chananaeorum, et Zizaram, ducem exercitus sui, contrivit, et Gedeon Zebee et Salamana, reges Madianitarum, et Oreb et Zeb, duces eorum, morti trandidit.

§. 8. Apparet ergo, quod aliquando per legitimam potestatem gerentes, aliquando per populos divino jussu excitatos, mali pro peccatis suis non solum flagellantur, sed etiam rite perduntur.

Nec est contrarium illud Augustini, quod ad Marcellinum pro circumcellionibus supplicans rogabat,

ut verberibus eos coerceret, non morte perderet.

Quamvis enim supplicando spatium vitae eis reservari poposcit, non tamen legum severitatem, qua tales morte plectuntur, non observandem docuit.

QUAESTIO VI.

GRATIANUS.

Quod autem quaeritur, an mali sint cogendi ad bonum?

facile apparet.

Antiquus namque populus ille metu poenarum ad observationem legis cogebatur.

In evangelio quoque Dominus ait discipulis suis: Nolite timere eos, qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere, sed potius eum timete, id est ei in timore servite, qui potest animam et corpus perdere in gehennam.

Paulus quoque, quum

ecclesiam Dei persequeretur, in itinere caecatus ad Deum converti coactus est.

Unde se abortivo similem testatus est, dicens: Novissime autem omnium tanquam abortivo visus est et mihi.

Hinc Augustinus scribit epist. L. ad Bonifacium : C. I Ecclesia malos debet cogere ad bonum sicut Christus Paulum coegit

Schismatici dicunt: cui vim Christus intulit, quem coegit?

Ecce habent Paulum apostolum.

Agnoscant in eo prius cogentem Christum, *et* postea docentem: prius ferientem, *et* postea consolantem.

Mirum est autem, quomodo ille, qui poena corporis ad Evangelium coactus intravit, plus illis omnibus, qui solo verbo vocati sunt, in

Evangelio laboravit, et quem major timor compulit ad charitatem, ejus perfecta charitas foras misit timorem.

Cur ergo non cogeret ecclesia perditos filios, ut redirent, si perditi filii coegerunt alios, ut perirent?

Quamvis et illos, quos non coegerunt, sed tantummodo seduxerunt, si per terribiles, sed salubres leges in ejus gremium revocentur, blandius pia mater amplectitur, et de illis multo amplius, quam de illis, quos nunquam perdiderat, gratulatur.

§. 1. An non pertinet ad diligentiam pastoralem etiam illas oves, quae non violenter ereptae, sed blande leniterque seductae a grege aberraverint, et ab alienis possideri coeperint, inventas ad ovile dominicum, si resistere

voluerint, flagellorum terroribus vel etiam doloribus revocare?

Item infra: §.

2. A Christo

coactum ostendimus Paulum.

Imitatur itaque Ecclesia in istis cogendis Dominum suum, quae prius, ut neminem cogeret, expectavit, ut de fide regum atque gentium praedictio prophetica compleretur.

§. 3. Etiam hinc *enim* non absurde intelligitur illa apostolica sententia, ubi B. Paulus dixit: Paratus ulcisci omnem inobedientiam, quum completa fuerit prior vestra obedientia.

§. 4. Unde et ipse Dominus ad magnam coenam suam prius adduci jubet convivas, postea cogi.

Nam, quum ei servi *sui* respondissent: Domine, factum est quod jussisti, et adhuc locus est; exite, inquit, in vias et sepes, et quoscunque inveneritis cogite intrare.

In illis ergo, qui primo leniter adducti sunt, completa est prior obedientia;

in istis autem, qui coguntur, inobedientia coercetur.

Item infra: §.

5. Si per potestatem, quam per religionem ac fidem regum, tempore quo debuit, divino munere accepit Ecclesia, ii, qui inveniuntur in viis et sepibus, id est in haeresibus et schismatibus, coguntur intrare, non quia coguntur, reprehendant, sed quo cogantur, attendant.

C. II. Variis modis errantes corripiuntur a Deo.

Idem ad Donatistas, epist. CLXVI.

Quod erraverat, inquit Dominus, non revocatis, et quod perierat non requisistis.

Hoc vobis per nos ipse Deus facit, sive obsecrando, sive minando, sive corripiendo, sive damnis, sive laboribus, sive

per suas occultas admonitiones vel visitationes, sive per potestatum temporalium leges.

C. III. Non est considerandum, quod quisque cogitur, sed quale sit illud, quo cogitur.

Idem in epist. XLVIII, ad Vincentium.

Vides, ut opinor, non esse considerandum, quod quisque cogitur, sed quale sit illud, quo cogitur, utrum bonum, an malum: non quod quisque bonus possit esse invitus, sed timendo quod non vult pati vel relinquit impedientem animositatem, vel ignoratam compellitur cognoscere veritatem, ut timens vel respuat falsum, de quo contendebat, vel quaerat verum quod nesciebat, et volens jam teneat quod nolebat.

Item infra: §.

1. Mea primitus sententia erat neminem ad unitatem

Christi esse cogendum verbo esse agendum,

disputatione pugnandum, ratione vincendum, ne fictos catholicos haberemus quos apertos haereticos noveramus.

Sed haec opinio mea non contradicentium verbis, sed demonstrantium superabatur exemplis.

Nam primo mihi opponebatur civitas mea, quae, quum tota esset in partem Donati, ad unitatem catholicam timore legum imperialium conversa est, quam nunc videmus ita hujus vestrae animositatis perniciem detestari, ut in ea nunquam fuisse credatur.

Ita aliae multae, quae mihi nominatim commemorabantur, ut ipsis rebus agnoscerem, etiam in hac causa recte intelligi posse quod scriptum est: Da sapienti occasionem, et sapientior erit.

C. IV. Onere pensionis rusticus ad Dominum converti cogatur.

Item Gregorius Januario, Episcopo Caralitano, lib.

III. epist. 26.

Jam vero, si rusticus tantae perfidiae et obstinationis fuerit inventus, ut ad Deum minime venire consentiat, tanto pensionis onere gravandus est, ut ipsa exactionis suae poena compellatur ad rectitudinem festinare.

Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod mali sunt cogendi ad bonum.

§. 1. Sed objicitur, quod nemo est cogendus ad id, ad quod inutiliter cogitur.

Ad bonum autem quisque inutiliter cogitur, quum Deus aspernetur coacta servitia.

Unde Apostolus, quum ad eleemosynas Corinthios hortaretur, ait:

Unusquisque, prout destinavit in corde suo, non ex tristitia, aut ex necessitate.

Hilarem enim datorem diligit Deus.

Unde datur intelligi, quod qui invitus dat propter praesentem pudorem, et rem et meritum perdit.

Item, quum redderet causam, quare sumtibus abstineret, ait: Si ex necessitate evangelizavero, non erit mihi gloria.

§. 2. Item: Si invitus evangelizavero, dispensatio mihi credita est.

Si autem volens hoc ago, mercedem habeo apud Deum.

Item, quum Galatis scriberet, legalia non esse tenenda, ait: Si Spiritu ducimini, non estis sub lege.

Ex quo apparet eum, qui sub lege est, id est qui timore poenae, non amore justitiae servit, non duci Spiritu sancto.

Si autem Spiritu sancto non ducitur, Deo placere minime valet.

§. 3. Item: Non accepistis

spiritum servitutis iterum in timore, sed

accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus: Abba pater.

Ex quibus verbis datur intelligi, quod, etsi in veteri Testamento timore poenae homines cogebantur ad bonum, tamen in novo Testamento sola libertate et dilectione justitiae sunt invitandi ad fidem.

Unde illi dicuntur servi et filii ancillae, pertinentes ad Ismael: isti dicuntur liberi et filii liberae, pertinentes ad Isaac.

§. 4. Item Joannes in sua epistola: Timor non est in charitate, sed perfecta caritas foras mittit timorem Qui autem cogitur, timore illo ducitur, qui non est in caritate; qui manus comprimit, non animum mutat, quo poena timetur, non bonum diligitur.

Porro sine dilectione boni nullus Deo placere, vel in numero bonorum connumerari poterit.

Unde, quum Propheta

diceret: Animalia tua habitabunt in ea, scilicet hereditate ostendens, quomodo ad ipsam habitationem perveniant, subdit: In dulcedine tua, quam tu praeparasti pauperi Deus, dulcedinem vocans suavitatem boni operis, qua bonum fit non timore poenae, sed delectatione justitiae.

Quum ergo sine hac dulcedine animalia in hereditate non habitent, patet, quod nemo, nisi inutiliter, ad bonum cogitur solo timore.

Quicunque enim ad bonum cogitur, solo timore, non amore ducitur: non ergo sunt mali cogendi ad bonum.

§. 5. His ita respondetur: Si bonum, ad quod mali coguntur, semper inviti tolerarent, et nunquam voluntarii servirent, inutiliter cogerentur ad illud.

Sed quia humanae naturae est et ea, quae in desuetudinem ducuntur, abhorrere et

consueta magna custodia diligere, flagellis tribulationum mali sunt cohibendi a malo, et provocandi ad bonum, ut, dum timore poenae malum in desuetudinem ducitur, abhorreatur, bonum vero ex consuetudine dulcescat.

Unde Augustinus in Psal. 127: Quum per timorem gehennae continet se homo a peccato, fit consuetudo justitiae, et incipit quod durum erat amari, et incipit excludi timor a caritate, et succedit timor castus, de quo hic dicitur,

quo timemus, ne tardet sponsus, ne discedat, ne eo careamus.

Ille utilis est, sed non permanet in aeternum ut iste.

QUAESTIO VII.

GRATIANUS.

Nunc autem quaeritur, an haeretici suis et ecclesiae rebus sint exspoliandi?

et qui possident haereticis ablata an dicantur possidere aliena?

De his ita scribit Augustinus ad Vincentium, epist. XLVIII: C. I. Res terrenae non nisi divino vel humano jure tenentur.

Quicunque vos ex occasione legis hujus imperialis, non dilectione corrigendi, sed inimicandi odio persequitur,

displicet nobis.

Et quamvis res quaeque terrena recte a quoquam possideri non possit, nisi vel jure divino, quo cuncta justorum sunt, vel jure humano, quod in potestate est regum terrae (ideoque falso res vestras appellatis, quas nec juste), possidetis, et secundum leges regum terrenorum amittere jussi estis, frustraque dicistis, nos eis congregandis laboravimus, quum scriptum legatis: Labores impiorum justi edunt sed tamen, quisquis ex occasione hujus legis, quam reges terrae Christo servientes ad emendandam impietatem vestram promulgaverunt, res proprias vestras cupide appetit, displicet nobis.

Quisquis denique res ipsas pauperum, vel basilicas congregationum, quas sub nomine Ecclesiae tenebatis (quae omnino non debentur

nisi ei Ecclesiae, quae vera est Christi Ecclesia) non per justitiam, sed per avaritiam tenet, displicet nobis.

Quisquis pro aliquo flagitio vel facinore dejectum a vobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui (excepto errore, quo a nobis separamini) sine crimine apud vos vixerunt, displicet nobis.

Sed nec facile ista monstratis, et, si monstralis, nonnullos toleramus, quos corrigere vel punire non possumus, neque propter paleam relinquimus aream

Domini, neque propter pisces malos rumpimus retia Domini, neque propter hoedos in fine segregandos deserimus gregem Domini, neque propter vasa facta in contumeliam migramus de domo Domini.

C. II. Catholici non ideo aliena possident, quia ab haereticis ablata tenent.

Idem contra litteras Petiliani, lib.

II, c. 43.

Si de rebus vel locis ecclesiasticis, quae *tenebatis, et* non tenetis, querimini, possunt et Judaei se justos dicere, et iniquitatem nobis objicere, quia locum, in quo impie regnaverunt, modo Christiani possident.

Quid ergo indignum, si ea, quae tenebant haeretici, secundum parem Domini voluntatem catholici tenent?

Ad omnes *enim similes, id est ad omnes* impios et iniquos illa vox Domini valet:

Auferetur a vobis regnum Dei, et dabitur genti facienti justitiam.

An frustra scriptum est: Labores impiorum justi edent?

Quapropter magis mirari debetis, quod adhuc tenetis aliquid, quam quod aliquid amisistis.

Item c. 59: § 1. Si qua jam praecisi possidere coepistis, quia vobis ablata nobis Dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius imperio, cujus sunt omnia, facta sunt ostra, et juste nostra sunt.

Vos enim *his* utebamini ad praecisionem, nos ad unitatem.

Alioquin et primo populo Dei possent illi subjicere alienae rei concupiscentiam, qui divina potestate ab eorum facie, quia ea terra male utebantur, expulsi sunt, et ipsi Judaei, a quibus ablatum est regnum secundum verba Domini, et datum est genti facienti justitiam,

possunt objicere alienae rei concupiscentiam, quia Ecclesia Christi possidet ubi persecutores Christi regnabant.

C. III. Res ecclesiasticae ab haereticis injuste possidentur.

Idem epist. L. ad Bonifacium.

Quod autem nobis objiciunt, quod res eorum concupiscamus et auferamus, utinam catholici fiant, et non solum quae dicunt sua, sed etiam nostra in pace nobiscum et caritate possideant: usque adeo autem calumniandi cupiditate caecantur, ut non attendant, quam sint inter se contraria quae loquuntur.

Ipsi certe dicunt, et invidiosissime sibi

conqueri videntur, quod eos in nostram communionem violento legum imperio coarctamus.

Hoc utique nullo modo faceremus, si res eorum possidere vellemus.

Quis avarus quaerit compossessorem?

Quis dominandi cupiditate inflammatus, vel fastu dominationis elatus, desiderat habere consortem?

Ipsos certe attendant quondam suos, jam nostros socios et fraterna nobis dilectione conjunctos, quemadmodum ea teneant non solum, quae habebant, sed etiam nostra, quae non habebant, quae tamen, si pauperum compauperes sumus, et nostra sunt, et illorum.

Si autem privatim quae nobis sufficiant possidemus, non sunt illa nostra, sed pauperum, quorum procurationem quodammodo gerimus, non proprietatem nobis usurpatione damnabili

vendicamus.

Quidquid ergo nomine ecclesiarum parti Donati possidebatur, Christiani imperatores legibus religiosis cum ipsis ecclesiis ad catholicam transire jusserunt.

Quum ergo nobiscum sint plebes earumdem ecclesiarum, nobiscum pauperes, qui de eisdem possessiunculis alebantur, ipsi potius foris positi desinant concupiscere aliena, sed intrent *in* unitatis societatem, ut pariter gubernemus non illa tantum, quae dicunt sua, verum etiam quae dicuntur et nostra.

Scriptum est enim: Omnia vestra, vos autem Christi, Christus autem Dei.

C. IV. Qui a corpore Christi praeciditur spiritum justitiae tenere non potest.

Idem in eadem epist. L. .

Quemadmodum membrum, si praecidatur ab hominis vivi corpore, non potest tenere spiritum vitae, sic homo, qui praeciditur de Christi justi corpore, nullo modo potest tenere spiritum justitiae, etiamsi figuram membri teneat, quam sumsit in corpore.

In hujus ergo compagem, corporis veniant et labores suos non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant.

Nos autem voluntatem nostram, ut jam dictum est, ab hujus cupiditatis sordibus quolibet inimico judicante purgamus, quando eos ipsos, quorum labores dicuntur, ut nobiscum et illis, et nostris in societate catholica utantur, quantum valemus, inquirimus.

§ 1. Sed hoc est, inquiunt,

quod nos movet: si injusti sumus, quare nos quaeritis?

Quibus respondemus: quaerimus vos injustos, ne permaneatis injusti; quaerimus perditos, ut de inventis gaudere possimus, dicentes: Mortuus erat frater, et revixit; perierat, et inventus est.

Quare ergo me, inquit, non baptizas, ut me abluas a peccatis?

Respondeo, quia non facio injuriam characteri imperatoris, quum errorem corrigo desertoris.

Quare, inquit, apud te vel poenitentiam non ago?

Imo, nisi egeris, salvus esse non poteris.

Quomodo enim gaudebis te esse correctum, nisi doleas te fuisse perversum?

Quid ergo, inquiunt, apud vos, quum ad vos transimus, accipimus?

Respondeo, non quidem accipitis baptismum, qui vobis extra compagem corporis Christi inesse potuit,

prodesse non potuit: sed accipitis unitatem Spiritus in vinculo pacis (sine qua nemo poterit videre Deum) et charitatem, quae, sicut scriptum est, cooperit multitudinem peccatorum.

Et supra: § 2. Si autem consideremus quod scriptum est in libro Sapientiae: Ideo justi tulerunt spolia impiorum; item, quod legitur in Proverbiis: Thesaurizantur autem justis divitiae impiorum, tunc videbimus, non esse quaerendum, qui habeant res haereticorum, sed qui sint in societate justorum.

Item post aliqua: § 3. Si corpus Christi tollit spolia impiorum, et corpori Christi thesaurizantur divitiae impiorum, non debent impii foris remanere, ut calumnientur, sed intrare potius, ut justificentur.

Item post aliqua: § 4. In Christi ergo compagem corporis veniant, et labores suos non dominandi cupiditate, sed bene utendi pietate possideant.

Nos autem voluntatem nostram, ut jam dictum est, ab hujus cupiditatis sordibus quolibet inimico judicante purgamus, quando eos ipsos, quorum labores dicuntur, ut nobiscum et illis, et nostris in societate catholica utantur, quantum valemus, inquirimus.

Gratian. His igitur auctoritatibus liquido monstratur, quod ea, quae ab haereticis male possidentur, a catholicis juste auferuntur, nec ideo aliena possidere dicuntur.

QUAESTIO VIII.

GRATIANUS.

I. Pars. De episcopis vero vel quibuslibet clericis, quod nec sua auctoritate, nec auctoritate Romani Pontificis arma arripere valeant, facile probatur.

Quum enim Petrus, qui primus apostolorum a Domino fuerat electus, materialem gladium exerceret, ut magistrum a Judaeorum injuria defensaret, audivit: Converte gladium tuum in vaginam, omnis enim qui gladium acceperit, gladio peribit, ac si aperte ei diceretur: hactenus tibi tuisque praedecessoribus inimicos Dei gladio corporali licuit persequi; deinceps in exemplum patientiae gladium tuum, id est tibi hactenus concessum, in vaginam converte, et tantum spiritualem gladium, quod est verbum Dei, in

mactatione veteris vitae exerce.

Omnis enim praeter illum, vel auctoritatem ejus, qui legitima potestate utitur, qui, ut ait Apostolus, non sine causa gladium portat, cui etiam omnis anima subdita est debet, omnis, inquam, qui praeter auctoritatem hujusmodi gladium acceperit, gladio peribit.

§ 1. Item Ambrosius: Arma episcopi lacrymae sunt et orationes.

Item illud Apostoli: Non vosmetipsos defendentes, carissimi, quamvis omnibus generaliter dicatur, specialiter tamen praelatis dictum intelligitur.

Unde Joannes Papa VIII.

Angebergae Imperatrici, excusans Joannem episcopum removeri de militia, dicit : C. I. De eodem.

[PALEA.]

« Nimium certe veretur, et jure formidat contra professionem sui ordinis saecularem militiam exercere; terram defendere, de praeliis tractare, de armis, terrenae potestatis est.

»

C. II. De eodem.

[PALEA.] Item Innocentius Papa.

« Quum a Judaeis, inquit, Dominus caperetur, et Petrus cujusdam inobedientis aurem abscinderet, ferire prohibuit, et forma omnium sacerdotum (quorum prior erat) etiam pro se ipso capi arma carnalia prohibuit.

»

C. III. De eodem.

PALEA. Item Ambrosius .

« Non pila quaerunt ferrea, non arma Christi milites.

Coactus repugnare non novi: sed dolor, fletus,

orationes, lacrymae fuerunt mihi arma adversus milites.

Talia enim munimenta sunt sacerdotis.

Aliter nec debeo, nec possum resistere; fugere autem, et relinquere ecclesiam non soleo.

Servum Christi non custodia corporalis, sed Domini providentia sepire consuevit.

»

Gratian. Hinc etiam de his, qui in bello aut rixa moriuntur, in Concilio Triburiensi sic statutum est:

C. IV. Pro clerico, qui in bello aut rixa moritur, oratio vel oblatio non offeratur.

Quicunque clericus aut in bello, aut in rixa, aut in gentilium ludis mortuus fuerit, neque in oblatione, neque in oratione pro eo postuletur, sed in manus incidat judicis; sepultura tamen non privetur.

C. V. Gradu amisso tradantur in monasterio clerici voluntarie arma sumentes.

Item ex Concilio Toletano IV, c. 44 de clericis arma ferentibus.

Clerici, qui in quacunque seditione arma volentes sumserint *aut sumserunt*, reperti amisso ordinis sui gradu in monasterium poenitentiae tradantur.

C. VI. Proprii gradus amissione mulctentur militaria arma clerici ferentes.

Item ex Concilio Meldensi, c. 37.

Quicunque ex clero esse videntur, arma militaria non sumant, nec armati incedant; sed professionis suae vocabulum religiosis moribus et religioso habitu praebeant.

Quod si contemserint, tanquam sacrorum canonum contemtores et ecclesiasticae sanctitatis

profanatores proprii gradus amissione

mulctentur, quia non possunt simul Deo et saeculo militare.

II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Sacerdotes propria manu arma arripere non debent; sed alios ad arripiendum ad oppressorum defensionem, atque ad inimicorum Dei oppugnationem eis licet hortari.

Unde Leo IV scribit Ludovico Augusto .

C. VII. Pro Sarracenis Papa jubet populum congregari, et eis ad littus maris occurrere.

Igitur quum saepe adversa a Sarracenorum partibus perveniant nuntia, quidam in Romanum portum Sarracenos clam furtiveque venturos esse dicebant.

Pro quo nostrum congregari praecipimus populum, maritimumque ad littus descendere decrevimus, et egressi sumus Roma.

C. VIII. Ultor sui gregis Papa debet esse et praecipuus adjutor.

Item Leo.

Scire vos oportet, quod nunquam ab aliquibus nostros homines sinimus opprimi; sed, si necessitas ulla occurrerit, praesentialiter vindicamus, quia nostri gregis in omnibus ultores esse debemus et praecipui adjutores.

C. IX. Coeleste regnum a Deo consequitur qui pro Christianorum defensione moritur.

Idem exercitui Francorum.

Omni timore ac terrore deposito, contra inimicos sanctae fidei et adversarios omnium religionum agere viriliter studete.

Novit enim omnipotens, si quilibet vestrum morietur, quod pro veritate fidei,

et salvatione patriae, ac defensione Christianorum

mortuus est, et ideo ab eo praemium coeleste consequetur .

C. X. Contra Longobardos precibus Hadriani Papae Carolus bellum suscepit.

Item Alcuinus .

Hortatu et precibus Hadriani Romanae urbis episcopi exoratus Carolus rex bellum contra Longobardos suscepit, quod prius quidem et a patre ejus Pipino, *Stephano* Papa supplicante, eum magna difficultate susceptum est.

C. XI. Judaeos non debemus persequi, sed Sarracenos.

Item Alexander Papa II, omnibus Episcopis Hispaniae.

Dispar nimirum est Judaeorum et Sarracenorum causa.

In illos enim, qui Christianos persequuntur,

et ex urbibus et propriis sedibus pellunt, juste pugnatur; hi vero ubique servire parati sunt.

C. XII. Qui crimina, quae potest emendare, non corrigit, ipse committit.

Item Joannes VIII.

Demago Duci glorioso.

Praeterea devotionis tuae studium exhortamur, ut contra marinos latrunculos, qui sub praetextu tui nominis in Christicolas debacchantur, tanto vehementius accendaris, quanto illorum pravitate famam tui nominis obfuscatam fuisse cognoscis; quoniam, licet credi possit, quod te nolente illi navigantibus insidientur, tamen, quia a te comprimi posse dicuntur, nisi eos compescueris, innoxius non habeberis.

Scriptum quippe est: qui crimina quum potest emendare, non corrigit, ipse committit.

C. XIII. Crimen punire pro Deo non est crudelitas, sed pietas.

Item Hieronymus ad Riparium contra Vigilantium.

Legi syromasten Phinees, austeritatem Heliae, zelum Simonis Chananaei, Petri severitatem Ananiam et Sapphiram trucidantis, Paulique

constantiam, qui Elymam magum viis Domini resistentem aeterna caecitate damnavit.

Non est crudelitas crimina pro Deo punire, sed pietas.

Unde et in lege dicitur: Si frater tuus, et amicus, et uxor, quae est in sinu tuo, depravare te voluerit a veritate, sit manus tua super eos, et effunde sanguinem eorum.

C. XIV. Quaedam in veteri testamento licebant, quae in novo prohibentur.

Item Joannes Chrysostomus super Matthaeeum, homilia XVII, ad. c. 5.

Occidit Phinees hominem, et reputatum est illi ad justitiam.

Abraham vero, non solum homicida, sed etiam parricida quod certe gravius est) effectus, magis Deo *magisque* complacuit.

Petrus

geminum fecit homicidium: fuit tamen opus spiritale, quod factum est.

Non sola igitur respiciamus opera, sed tempus, et causam, et voluntatem, et personarum differentiam, et quantacunque alia ipsis operibus acciderint, diligentissime inquiramus.

Non enim possumus ad veritatem aliter pervenire.

C. XV. Necessitate instante etiam in quadragesimalibus diebus bellum inire licet.

Item Nicolaus Papa ad consulta Bulgarorum, c. 46.

Si nulla urget necessitas, non solum *in* quadragesimali tempore, sed omni est a praeliis abstinendum.

Si autem inevitabilis urget importunitas, nec quadragesimali tempore pro defensione

tam sua quam patriae, seu legum paternarum, est bellorum proculdubio praeparationi parcendum, ne videlicet Deum videatur homo tentare, si habet quod faciat, et suae ac aliorum saluti consulere non procurat, et sanctae religionis detrimenta non praecavet.

C. XVI. Petrus Ananiam et Sapphiram increpando morti tradidit.

Item Gregorius in Dialog. lib. II, c. 30.

Petrus, qui Tabitham mortuam orando suscitavit, Ananiam et Sapphiram mentientes morti increpando tradidit.

Neque enim orasse in eorum exstinctione legitur, sed solummodo, culpam quam perpetraverant, increpasse.

Constat ergo, quod aliquando haec ex potestate, aliquando *vero* exhibentur ex postulatione, dum et istis vitam increpando abstulit, et illi reddidit orando.

C. XVII. B. Gregorius quosdam hortatur, ut milites congregent, et contra hostes arma viriliter parent.

Idem Veloci, Magistro militum, lib.

XII, ep. 21.

Ut pridem expressimus gloriae vestrae, quia milites illuc erant parati venire; sed quoniam inimicos

congregatos et huc discurrere epistola vestra significaverat, haec eos hic causa retinuit.

Nunc vero utile est visum, ut aliquanti illuc milites transmittantur, quos gloria tua admonere et hortari, ut parati sint ad laborem, studeat, et occasione inventa cum gloriosis filiis nostris Mauricio et Vitaliano loquere, et quaecunque vobis Deo adjutore pro utilitate reipublicae statuerint facite; et si huc vel ad Ravennates partes nec dicendum Ariulphum cognoveritis excurrere, vos a dorso ejus ita, sicut viros decet fortes, laborate, quatenus opinio vestra ex laboris vestri qualitate amplius in republica Deo auxiliante proficiat.

Illud tamen prae omnibus admonemus, ut familiam Maloin

, et Adobin, Vigildi, atque Grussingi, qui cum glorioso Mauricio magistro militum esse noscuntur,

sine aliqua mora vel excusatione relaxes, quatenus venientes illuc homines praedicti viri cum eis sine aliquo impedimento debeant ambulare.

C. XVIII. Item Ejusdem Mauricio et Vitaliano, lib.

XII, epist. 23.

Suppliciter gloriae vestrae per filium nostrum Vitalianum, cum quo *et* tractetis, et verbo et scripto mandavimus.

Undecimo autem die mensis junii Ariulphus hanc epistolam, quam vobis direximus, transmisit, et ideo relegentes eam videte, si in fide sua Suanenses, quam reipublicae promisere, perstiterunt, obsidesque dignos, de quibus possitis confidere, ab eis percipite, et insuper eos denuo sacramentis obstringite, reddentes

eis quod loco pignoris sustulistis, *et* sermonibus vestris eos sanantes.

Si autem manifestissime cognoveritis, eos cum Ariulpho de sua subjectione locutos fuisse, vel certe obsides ei dedisse, sicut nos Ariulphi epistola, quam vobis direximus. dubios reddidit, salubri consilio pertractantes, ne in aliquo anima vestra vel nostra de sacramentis gravetur, quicquid utile reipublicae judicaveritis peragite.

Sed ita faciat gloria vestra, ut neque sit aliquid, unde possimus ab adversariis reprehendi, neque *in quo* utilitas reipublicae (quod Dominus avertat) negligatur.

Praeterea, gloriosi filii, estote solliciti, quia, quantum comperi, hostis multitudinem habet collectam, et in Marchia dicitur residere; et si huc cursum, Deo sibi irato, mittere

voluerit, vos loca ipsius (quantum vos Dominus adjuverit) depraedamini, aut certe sculpas, quos

mittitis, solicite requirant, ne dolens factum ad nos discurrat.

Gratian. In regesto etiam legitur, quod B. Gregorius civibus Thusciae, ut contra Longobardos arma pararent, mandavit, et militantibus stipendia decrevit.

Hoc ergo exemplo et praemissis auctoritatibus claret, quod sacerdotes, etsi propria manu arma arripere non debeant, tamen vel his, quibus hujusmodi officia commissa sunt, persuadere, vel quibuslibet, ut ea arripiant, sua auctoritate valeant imperare.

III. Pars. § 1. Sed objicitur illud Nicolai ad Ludovicum et Carolum Reges :

C. XIX. Episcopi non debent militaribus occupari negotiis.

Reprehensibile valde constat esse quod subintulisti,

dicenda, majorem partem omnium episcoporum diu noctuque cum aliis fidelibus tuis contra piratas maritimos invigilare, ob idque episcopi impediantur venire, quum militum Christi sit Christo servire, militum vero saeculi saeculo, secundum quod scriptum est: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus.

Quod si saeculi milites *saeculari* militiae student, quid ad episcopos et milites Christi, nisi ut vacent orationibus?

C. XX. In mortem cujuslibet hominis episcopi se miscere formident.

Item Gregorius Papa lib.

VII, epist. I, ad Sabinianum.

Si in morte Longobardorum me miscere voluissem,

hodie Longobardorum gens nec regem, nec duces, *nec comites* haberet, *atque in summa confusione esset divisa*.

Sed quia Deum timeo, in mortem cujuslibet hominis me miscere formido.

Gratian. Ecce quod Nicolaus Papa prohibet episcopos saeculari militia occupari, nec etiam contra maritimos piratas permittit eos ad pugnam accedere.

Quomodo ergo Leo Papa adversus Sarracenos urbem egreditur, et, ut eos procul a littore arceat, populum undique convocat, et suorum injurias praesentialiter vindicat, atque cum Gregorio milites ad arma invitat?

Sed notandum est, quosdam episcopos levitica tantum

portione esse contentos, qui, sicut in Dei sorte tantum numerantur, sic ipsum Deum solummodo in hereditatem accipiunt, dicentes: Dominus pars hereditatis meae.

His nihil est commune cum principibus saeculi, quia temporalia penitus abjiciunt, ne eorum occasione legibus imperatorum obnoxii teneantur.

Talibus nulla occasio relinquitur occupationis saecularis militiae, quia, quum de decimis et primitiis vivant, tanquam filii summi regis in omni regno a terrenis exactionibus liberi sunt ita, ut dicere valeant: Venit princeps hujus mundi, et in nobis non habet quidquam.

Porro alii sunt, qui non contenti decimis et primitiis, praedia, villas, et castella, et civitates possident, ex quibus caesari debent tributa, nisi imperiali benignitate immunitatem ab hujusmodi

promeruerint.

Quibus a Domino dicitur: Reddite quae sunt caesaris caesari; et quae sunt Dei Deo.

Quibus idem Apostolus: Reddite omnibus debita, cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal.

Unde Ambrosius ad Marcellinam sororem epist. XXXIII : C. XXI. Ecclesiae imperatoribus non sint obnoxiae.

Convenior ipse a comitibus *et tribunis*, ut basilicae fieret matura traditio, dicentibus, imperatorem jure suo uti, eo quod in potestate ejus essent omnia.

Respondi, si a me peteret quod meum esset, id est fundum meum, argentum meum, *jus* hujusmodi meum, me non refragaturum, quanquam omnia, quae mea sunt, essent pauperum;

verum ea, quae divina sunt, imperatoriae potestati non esse subjecta.

Si patrimonium petitur, invadite; si corpus, occurram.

Vultis in vincula rapere?

vultis in mortem?

voluptati est mihi, non ergo me vallabo circumfusione populorum, nec altaria tenebo vitam obsecrans; sed pro altaribus gratius immolabor.

Horrebam quippe animo, quum armatos ad basilicam ecclesiae occupandam missos cognoscerem, ne, dum basilicam vendicant, aliqua strages fieret, quae in perniciem totius vergeret civitatis; orabam, ne tantae urbis, vel potius totius Italiae busto superviverem.

Et infra: § 1. Mandatur

, trade basilicam, hoc est: Dic aliquod verbum in Deum, et morere, nec solum dic adversus Deum, sed etiam fac adversus Deum.

Mandatur, trade altaria Dei.

Urgemur igitur praeceptis regalibus; sed confirmamur scripturae sermonibus, quae respondit: Tanquam una ex insipientibus locuta es.

(Et in oratione contra Auxentium: § 2. Quid ergo turbamini?

volens nunquam jus deseram; coactus repugnare non novi; potero dolere, potero flere, potero gemere; adversus arma, milites Gothos quoque, lacrymae meae mea arma sunt.

Talia enim sunt munimenta sacerdotis.

Aliter nec debeo, nec possum resistere.

Et paulo inferius: § 3. Utinam essem securus, quod Ecclesia haereticis minime traderetur; ad palatium imperatoris irem libenter, si

hoc congruere sacerdotis officio, ut in palatio magis certarem, quam in ecclesia.

Sed in consistorio non reus Christus solet esse, sed judex.

Causam fidei agendam in ecclesia quis abnuat?

Si quis confidit, huc veniat.

Et in eadem epistola ad Marcellinam: § 4. Allegatur, imperatori licere omnia, ipsius esse universa.

Respondeo: Noli te gravare, imperator, ut putes, te in ea, quae divina sunt, imperiale aliquod jus habere; noli te extollere, sed, si vis diutius imperare, esto Deo subditus.

Scriptum est: Quae Dei Deo; quae caesaris caesari.

Ad imperatorem palatia pertinent, ad sacerdotem ecclesiae.

Publicorum tibi moenium jus commissum est, non sacrorum.

Iterum dicitur, mandasse imperatorem, debeo et ego unam basilicam habere.

Respondi, non licet tibi illam habere.

Quid tibi cum adultera?

Adultera est enim, quae non est legitimo Christi conjugio copulata.

Et in eadem oratione contra Auxentium: § 5. Nabuthe, sanctum virum, possessorem vineae suae scimus interpellatum petitione regia, ut vineam suam daret, ubi rex succisis vitibus olus vile sereret, eumque respondisse: Absit, ut ego Patrum meorum tradam hereditatem.

Regem contristatum esse, quod sibi esset alienum jus relatione justa negatum: sed muliebri consilio deceptum morte in agrum

venisse.

Sanctus enim Nabuthe vites suas vel proprio

cruore defendit.

Si ille vineam non tradidit suam, nos trademus Ecclesiam Christi?

Quid igitur a me responsum est contumaciter?

Dixi enim conventus, absit a me, ut tradam Christi hereditatem.

Si ille Patrum hereditatem non tradidit, ego tradam Christi hereditatem?

sed *et* hoc addidi: absit, ut tradam hereditatem *Patrum, hoc est*, Dionysii, qui in exsilio causa fidei defunctus est, hereditatem Eustorgii confessoris, hereditatem Myroclis, atque omnium retro fidelium episcoporum.

Respondi ego quod sacerdotis est.

Quod imperatoris est faciat imperator.

Prius est, ut animam mihi quam fidem auferat.

Et infra: § 6. Tributum Caesaris est, non negatur.

Ecclesia Dei est.

Caesari utique non debet adjici, quia jus Caesaris

esse non potest templum Dei.

Quod cum imperatoris honorificentia dictum nemo potest negare.

Quid enim honorificentius, quam ut imperator ecclesiae filius esse dicatur?

Quod quum dicitur, sine peccato dicitur, cum gratia dicitur.

Imperator enim bonus intra Ecclesiam est, *non supra Ecclesiam*.

Bonus enim imperator quaerit auxilium ecclesiae, non refutat.

Et supra in eadem oratione: § 7. Si de meis aliquid posceretur, aut fundus, aut domus, aut aurum, aut argentum, id quod mei juris esset, *respondi me* libenter offerre: templo Dei nihil posse decerpere, nec tradere illud, quod custodiendum, non tradendum acceperim.

Deinde consulere me etiam imperatoris saluti, quia nec mihi expediret tradere, nec illi

accipere.

Accipiat *enim* vocem liberi sacerdotis, si vult sibi esse consultum, recedat a Christi injuria.

Haec plena humilitatis sunt, et, ut arbitror, plena affectus ejus, quem imperatori debet sacerdos.

C. XXII. De suis exterioribus ecclesiae solvunt tributa.

Item Urbanus Papa.

Tributum in ore piscis piscante Petro inventum est, quia de exterioribus suis, quae palam cunctis apparent, Ecclesia tributum reddit.

Non autem totum piscem jussus est dare, sed tantum

staterem, qui in ore ejus inventus est, quia non

ecclesia dari imperatori, non pontificalis apex, qui in ore capitis ecclesiae praeeminet, subjici potest regibus.

Sed sane, ut diximus, quod in ore piscis invenitur pro Petro et Domino dari jubetur, quia de exterioribus ecclesiae, quod constitutum antiquitus est, pro pace et quiete, qua nos tueri et defensare debent, imperatoribus persolvendum est.

IV. Pars. Gratian. Quamvis etiam hujusmodi non videantur imperialibus exactionibus subjiciendi.

Nam, quum tempore famis cunctorum Aegyptiorum terram sibi emeret Pharao, atque sub eadem fame suae servituti cuncta subjiceret, sacerdotibus ita necessaria subministravit, ut nec possessionibus, nec libertate nudarentur, Domino ex tunc pronunciante, sacerdotes in omni gente liberos esse oportere.

Unde Constantius et Constans hanc immunitatem dederunt ecclesiae, dicentes: C. XXIII.

In qualibet civitate, in quolibet oppido, vico, castello, municipio, quicunque voto Christianae religionis meritum eximiae singularisque virtutis omnibus intimaverit, securitate perpetua potiatur.

Gaudere enim et gloriari ex fide semper volumus, scientes, magis religionibus, quam officiis et labore corporis vel sudore nostram rempublicam contineri.

Gratianus quoque, Valentinianus et Theodosius decreverunt, dicentes: § 1. Universos, quos constiterit custodes ecclesiarum, esse vel sanctorum locorum, ac religiosis obsequiis deservire, nullius attentionis molestiam sustinere

decernimus.

Imperator Justinianus: § 2. Sancimus res ad venerabiles ecclesias, vel xenones, vel monasteria, vel ptochotrophia, vel brephotrophia, vel orphanotrophia, vel gerontocomia, vel denique aliud tale consortium descendentes ex qualicunque curialis liberalitate, sive inter vivos, sive mortis causa, sive in ultimis voluntatibus habita, a lucrativorum inscriptionibus

liberas esse et immunes; lege scilicet, quae super hujusmodi inscriptionibus posita est, in aliis quidem personis suum robur obtinente, in parte autem ecclesiastica, vel aliarum domuum, quae hujusmodi piis consortiis deputatae sunt, suum vigorem pietatis intuitu mitigante.

Hinc etiam in Parisiensi Concilio legitur : C. XXIV. De agro ecclesiastico presbyter non cogatur censum persolvere.

Secundum canonicam auctoritatem et constitutionem domini imperatoris Ludovici, de ecclesiastico agro, et manso, et de mancipiis, quae ipse suis capitulis constituit, vel si quilibet pro loco sepulturae aliquid largitus ecclesiae fuerit, de decimis etiam et oblationibus fidelium nullus quemquam

presbyterorum aliquem censum persolvere cogat, nec quisquam cujuslibet ordinis vel dignitatis exinde quicquam subtrahat, aut redhibitionem quamcunque exigat temporalem.

Quod si fecerit, communione usque ad satisfactionem privetur, et regia potestate dare cogatur.

C. XXV. [PALEA.] Item ex Concilio Wormaciensi, c. 50 .

« Sancitum est, ut unicuique ecclesiae unus mansus integer absque ullo servitio attribuatur, et presbyteri in eis constituti non de decimis, neque de obligationibus fidelium, non de domibus, neque de atriis, vel de hortis juxta ecclesiam positis, neque de praescripto manso aliquod servitium faciant praeter ecclesiasticum.

Et si aliquid amplius habuerint,

inde majoribus suis debitum servitium impendant.

»

Gratian. Hinc datur intelligi, quod de his, quae imperiali beneficio, vel a quibuslibet pro beneficio sepulturae ecclesia possidet, nullius juri, nisi episcopi, teneatur adstricta.

De his vero, quae a quibuslibet emerit vel vivorum donationibus acceperit, principibus consueta debet obsequia, ut et annua eis persolvat

tributa, et convocato exercitu cum eis proficiscatur ad castra.

Quod tamen hoc ipsum non sine consensu Romani Pontificis fieri debet.

Unde Gelasius Papa Elpidio Episcopo: C. XXVI. Absque auctoritate Romani Pontificis ad comitatum episcopi proficisci non audeant.

Quo ausu, qua temeritate rescribis, Ravennam te parare proficisci, quum canones evidenter praecipiant nullum omnino pontificum, nisi nobis ante visis atque consultis, ad comitatum debere contendere?

Quemadmodum tibi putas licere quod non licet, nisi quod hoc officio carere festinas, quo his excessibus te ostendis indignum?

C. XXVII. Absque metropolitani consilio vel provincialium episcoporum ad imperatorem episcopi non pergant.

Item ex Concilio Antiocheno, c. 11.

Si quis episcopus, aut presbyter, vel omnis omnino, qui est sub ecclesiastica regula constitutus, praeter consilium vel litteras eorum episcoporum, qui sunt intra provinciam, et maxime metropolitani, ad imperatorem perrexerit, hunc abdicari et ejici non solum de communione debere, sed etiam propria dignitate privari decernimus tanquam molestum et importunum imperialibus auribus contra ecclesiastica constituta.

Gratian. Reprehenduntur ergo Gallicani episcopi a Nicolao, quoniam apostolica auctoritate contemta potius arma sequi elegerant, quam apostolico conspectui sese repraesentarent.

Quanquam proficiscentes

ad comitatum possunt intelligi non secuti imperatorem, ut armis sibi auxilientur, sed ipsum cum exercitu suo quotidianis orationibus Deo commendent.

In quo casu auctoritas illa Sardicensis Concilii loqui videtur, in cujus octavo capite Osius Episcopus dixisse legitur :

C. XXVIII. Qui a religiosis imperatoribus vocati episcopi non fuerint ad comitatum non proficiscantur.

Si vobis, fratres carissimi, placet, decernite, ne

episcopi ad comitatum accedant, nisi forte hi, qui a religiosis imperatoribus vel invitati vel vocati fuerint.

Sed quoniam saepe contingit, ut ad misericordiam ecclesiae confugiant qui injuriam patiuntur, et qui peccantes in exsilium vel in insulas damnantur, aut certe quamcunque sententiam suscipiunt; ideo subveniendum est his, et sine dubitatione eis est petenda per ecclesiam indulgentia.

Gratian. Licet ergo praelatis ecclesiae exemplo B. Gregorii ab imperatoribus vel quibuslibet ducibus defensionem fidelibus postulare.

Licet etiam cum B. Leone quoslibet ad sui defensionem contra adversarios sanctae fidei viriliter adhortari, atque ad vim infidelium procul arcendam quosque excitare.

Effusionem vero sanguinis nulli episcoporum sua vel imperatorum

auctoritate imperare licet.

Unde in Toletano Concilio IV, c. 30, legitur: C. XXIX. Sacerdotes ibi consentiant fieri judices ubi jurejurando indulgentia promittitur.

Saepe principes contra quoslibet majestatis obnoxios sacerdotibus negotia sua committunt.

Quia vero a Christo ad ministerium salutis electi sunt, ibi consentiant regibus fieri judices, ubi jurejurando supplicii indulgentia promittitur, non ubi discriminis sententia praeparatur.

Si quis ergo sacerdotum contra hoc commune consultum discussor in alienis periculis exstiterit, sit reus effusi sanguinis apud Christum, et apud ecclesiam perdat proprium gradum.

C. XXX. Non debent agitare judicium sanguinis qui

sacramenta Domini tractant.

Item ex Concilio Toletano XI, c. 6.

His a quibus Domini sacramenta tractanda sunt, judicium sanguinis agitare non licet.

Et ideo magnopere talibus excessibus prohibendum est, ne indiscretae praesumtionis motibus agitati, aut quod morte plectendum est sententia propria judicare praesumant, aut truncationes quibuslibet personis per se inferant aut inferendas praecipiant.

Quod si quisquam immemor horum praeceptorum aut in

ecclesiae suae familiis, aut in quibuslibet personis tale aliquid fecerit concessi ordinis honore privetur et loco; sub perpetuo quoque damnationis teneatur ergastulo religatus.

Cui tamen communio exeunti ex hac vita non est neganda propter Domini misericordiam, qui non vult peccatoris mortem, sed ut convertatur et vivat.

Gratian. Ceteri etiam absque judiciali auctoritate membrorum truncationes et domorum incendia facere prohibentur.

Unde in Decretis Eutychiani Papae: C. XXXI. Membra detruncans, domos incendens absque judiciali auctoritate, excommunicetur.

Si quis membrorum truncationes, domorum incendia fecerit, sive facere jusserit aut facienti

consenserit, quousque de his unicuique legaliter et amicabiliter coram episcopo civitatis aliisque civibus non emendaverit, *ab ecclesia se privatum agnoscat.

Si vero post secundam et tertiam conventionem cuncta, in quibus arguitur, non emendaverit*, tanquam ethnicus et publicanus ab omni Christianorum collegio separetur.

VI. Pars. Gratian. De incendiariis quoque Innocentius II, in universali Concilio c. 18, generaliter constituit, dicens.

C. XXXII. Domos incendens gratia vel odio alicujus, excommunicetur.

Pessimam siquidem, et depopulatricem, et horrendam incendiariorum malitiam auctoritate Dei et beatorum apostolorum Petri et Pauli omnino

detestamur et interdicimus.

Et infra: § 1. Si quis ergo post hujus nostrae prohibitionis promulgationem malo studio, sive pro odio, sive pro vindicta ignem apposuerit, vel apponi fecerit, aut appositoribus consilium vel auxilium scienter tribuerit, excommunicetur, et si mortuus fuerit incendiarius, Christianorum careat sepultura, nec absolvatur, nisi prius, damno cui intulit secundum

facultatem suam resarcto juret se ulterius ignem non appositurum.

Poenitentia autem ei detur, ut Hierosolymis aut in Hispania in servitio Dei per annum integrum permaneat.

Si quis autem archiepiscopus vel episcopus hoc relaxaverit, damnum restituat, et per annum ab officio episcopali abstineat.

Sane regibus et principibus faciendae justitiae facultatem consultis episcopis et archiepiscopis non negamus.

C. XXXIII. Homicida est, qui, publicam functionem non habens, aliquem occidit vel debilitat.

Item Augustinus in libro de civitate Dei .

Quicunque percutit malos in eo, quod mali sunt, et habet causam interfectionis, minister Dei est.

Qui vero sine aliqua publica administratione maleficum,

furem, sacrilegum, et adulterum, perjurum, vel quemlibet criminosum interfecerit, aut truncaverit, vel membris debilitaverit, velut homicida judicabitur, et tanto acrius, quanto non sibi a Deo concessam potestatem abusive usurpare non timuit.

VII. Pars. Gratian. De his autem, qui simul hominem vulnerant, quaeritur, si ille mortuus fuerit, quis eorum homicidii reatum incurrat?

De his ita statutum est in Concilio apud Vermerias: C. XXXIV. Si plures contra unum rixentur, qua poena quisque eorum feriatur.

Si quatuor aut quinque homines, seu etiam plures,

contra unum hominem rixati fuerint, et ab his vulneratus mortuus fuerit, quicunque eorum plagam ei imposuit, secundum statuta canonum ut homicida judicetur; reliqui autem, qui eum impugnabant, volentes eum interficere, similiter poeniteant.

Qui *vero* nec eum impugnabant, nec vulnerabant, nec consilio nec auxilio cooperatores fuerunt, sed tantum adfuerunt, extra noxam sint.

CAUSA XXIV.

GRATIANUS.

Quidam episcopus in haeresim lapsus aliquos de sacerdotibus suis officio privavit, et sententia excommunicationis notavit.

Post mortem de haeresi accusatus damnatur, et sequaces ejus cum omni familia sua.

* Hic primum quaeritur, an lapsus in haeresim possit aliquos officio privare, vel sententia notare?

* Secundo, an post mortem aliquis possit excommunicari?

* Tertio, an pro peccato alicujus tota familia sit excommunicanda?

QUAESTIO I.

GRATIANUS.

Quod autem ab haeretico aliquis deponi aut excommunicari

non possit, facile probatur.

Omnis enim haeriticus aut jam damnatam haeresim sequitur, aut novam confingit.

Qui vero haeresim jam damnatam sequitur, ejus damnationis se participem facit.

Unde, quum Achatius absque synodali auctoritate ab Apostolico se damnatum quereretur, contra Gelasius scribit, dicens:

C. I. Qui in jam damnatam haeresim labitur ejus damnationis se participem facit.

Achatius non est factus inventor novi erroris, sed veteris imitator, atque ideo non erat necessarium, ut adversus eum nova sententia prodiret, sed antiqua tantummodo renovaretur.

Factus sum itaque exsecutor veteris constituti, non promulgator novi.

Quicunque enim in haeresim semel damnatam labitur,

ejus damnatione se ipsum involvit.

C. II. Non est retractandum quod semel synodus statuit contra unamquamque haeresim.

Item Gelasius in epistola ad Episcopos Dardaniae.

Majores nostri divina inspiratione cernentes necessario praecaverunt, ut quod contra unamquamque haeresim coacta semel synodus pro fidei communione et veritate catholica atque apostolica promulgasset

non sinerent novis posthaec retractationibus mutilari, ne pravis occasio praeberetur quae medicinaliter fuerant statuta pulsandi, sed, auctore cujuslibet insaniae, ac pariter errore damnato, sufficere judicaverunt, ut quisquis aliquando hujus erroris communicator exsisteret, principali sententia damnationis ejus esset obstrictus.

Et infra: § 1. Sic Sabellium damnavit synodus, nec fuit necesse, ut ejus sectatores postea damnarentur, *singulas viritim synodos celebrari*; sed pro tenore constitutionis antiquae *cunctos*, qui vel pravitatis illius vel communionis exstitere participes, universalis ecclesia duxit esse refutandos.

Sic Arium, Eunomium, Macedonium, Nestorium synodus semel gesta condemnans, ulterius ad nova concilia venire

non sivit.

C. III. Non ultra in eum procedere oportet, qui in haeresim damnatam recidit.

Item Felix Papa .

Achatius non fuit novi vel proprii inventor erroris, ut in eum nova scita prodirent; sed alieno facinori sua communione *se* miscuit.

Itaque necesse est, ut in illam recideret justa lance sententiam, quam cum suis successoribus per convenientiam synodalem susceperat auctor erroris.

Gratian. Si ergo episcopus ille in haeresim jam damnatam lapsus est, antiqua excommunicatione damnatus alios damnare non poterat.

Excommunicatus enim alios excommunicare non valet.

Unde Alexander II scribit Valeriano Episcopo, Martyri : C. IV. Excommunicatus alium excommunicare non potest.

Audivimus, quod Henricus, Ravennas dictus archiepiscopus, visus sit te excommunicare.

Verum, quia excommunicatus te excommunicare non potuit, apostolica auctoritate te tuosque absolvendo mandamus exinde nunquam curare.

Gratian. Sin autem ex corde suo novam haeresim confinxerit, ex quo talia praedicare coepit, neminem damnare potuit, quia nec potest dejicere quemquam jam prostratus.

Ligandi namque vel solvendi potestas veris, non falsis sacerdotibus a Domino tradita est.

Apostolis enim dicturus: Quorum remiseritis peccata, etc., praemisit: Accipite Spiritum sanctum, ut evidenter cunctis ostenderet, eum, qui Spiritum sanctum non habet, peccata non posse tenere vel remittere.

Porro Spiritum sanctum nemo nisi intra ecclesiam accipit, quia et ipsam unitatem per gratiam facit.

§ 1. Unde non nisi congregatis in unum dictum est: Accipite Spiritum sanctum, nec nisi super congregatos in unum die pentecostes descendit Spiritus sanctus.

Sicut autem extra ecclesiam non accipitur,

ita extra eam nihil operatur.

Quum ergo, sicut et Apostolus ait, Spiritus postulet, Spiritus impetret, extra ecclesiam nec postulare facit, nec impetrare.

Unde Dominus dicturus: Quodcunque petieritis, etc., praemisit: Si duo ex vobis consenserint super terram ex omni re, etc. Et iterum: Ubi duo vel tres congregati fuerint in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum; nimirum cunctis ostendens, se non habitare in cordibus eorum, qui superbiae singularitatem secuti a corporis Christi compage semetipsos abrumpunt.

In quibus autem Christus non habitat, in eis Spiritus sanctus mentium scissuras refugiens locum non habet.

Quum ergo peccata dimittere vel tenere, excommunicare vel reconciliare opus sit Spiritus sancti et virtus Christi: apparet, quod hi, qui

extra ecclesiam sunt, nec ligare possunt, nec solvere, nec reconciliando ecclesiasticae communioni reddere, nec excommunicando ejus societate privare, qua ipsi, haeresi vel schismate polluti sive sententia notati, penitus carere probantur.

Unde, quum omnibus discipulis parem ligandi atque solvendi potestatem Dominus daret, Petro pro omnibus et prae omnibus claves regni coelorum se daturum promisit, dicens: Tibi dabo claves regni coelorum.

Quicunque ergo ab unitate ecclesiae (quae per Petrum intelligitur) fuerit alienus, exsecrare potest, consecrare non valet; excommunicationis vel reconciliationis potestatem non habet.

Unde Apostolus, quum fornicatorem Corinthium excommunicandum scriberet, ait: Ego quidem absens corpore, praesens autem spiritu, jam judicavi

ut praesens eum, qui sic operatus est, in nomine Domini nostri Jesu Christi, congregatis vobis, et meo spiritu, cum virtute Domini nostri Jesu Christi, tradere hujusmodi hominem Satanae in interitum carnis.

In quo formam excommunicationis ostendens, docuit, non nisi fidelem et a fideli notandum.

In nomine namque Domini atque ejus virtute cooperante non nisi fidelis aliquid operari valet, quum nemo possit dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto.

Item, quum Dominus prohibeat agnum comedi extra catholicam ecclesiam, qui professione fidei ab ea sunt alieni, ab ejus participatione, quam suo arbitrio reliquerunt, non repelluntur, sed abire permittuntur, sicut illi, qui audientes: Nisi manducaveritis carnem filii hominis, et biberitis ejus sanguinem, etc., dixerunt:

Durus est hic sermo, et quis potest eum audire?

atque ita abierunt retrorsum, non repulsi, sed abire permissi.

Hinc etiam Apostolus, quum de excommunicandis ageret, praemisit: Si quis frater, etc., de infidelibus autem supposuit, dicens: Eos, qui foris sunt, Dominus judicabit.

De his autem, qui intus sunt, nobis judicium commisit.

Sicut autem ex eo, quod Apostolus ait: Frater, et ex his, quae de fidelibus et infidelibus supposuit, apparet, non nisi fidelem excommunicandum, ita ex eo, quod fidelibus tantum hoc scribitur, vel potius, quia sicut ille, qui benedicit, major est eo, cui benedicitur, ita qui ex officio maledicit major est eo, cui maledicitur, liquido constat, eum, qui ab integritate catholicae fidei recedit, maledicendi vel benedicendi potestatem minime habere.

Catholicum namque, utpote se superiorem, maledicere non valet; in alienum a fide, tanquam in sibi aequalem, sententiam dare non potest.

Haec autem, quae de haereticis, atque schismaticis, vel excommunicatis dicta sunt, videlicet, quod ligandi vel solvendi potestatem non habeant, multorum auctoritatibus probantur.

Ait enim Leo Papa serm.

III, in anniversario suae assumptionis, et serm.

II, de natali Apostolorum: C. V. Non solvitur vel ligatur nisi quod auctoritas B. Petri solverit vel ligaverit.

Manet ergo Petri privilegium, ubicunque ex ipsius fertur aequitate judicium, nec nimia est vel severitas, vel remissio, ubi nihil erit ligatum,

nihil solutum, nisi quod B. Petrus aut solverit, aut ligaverit.

C. VI. In persona Petri ligandi et solvendi ecclesia potestatem accepit.

Item Augustinus super Joannem, tract.

L, ad c. 12.

Quodcunque ligaveris super terram, erit ligatum et in coelo.

Si hoc Petro tantum dictum est, non hoc facit ecclesia.

Si autem in ecclesia fit (uti) quae in terra ligantur in coelo ligentur, et quae solvuntur in terra solvantur in coelo, quia, quum excommunicat ecclesia, in coelo ligatur excommunicatus; quum reconciliat ecclesia, in coelo solvitur reconciliatus, si ergo hoc in ecclesia fit, Petrus, quando claves accepit, ecclesiam sanctam

significavit.

Si in Petri persona significati sunt in ecclesia boni, in Judae persona significati sunt in ecclesia mali.

C. VII. Suis meritis firmus nonnunquam turbatur alienis.

Item Ambrosius ad c. 5, Lucae .

Non turbatur navis, quae Petrum habet: turbatur illa, quae Judam habet.

Etsi multa illic discipulorum merita navigabant, tamen eam adhuc perfidia proditoris agitabat.

In utraque Petrus: sed qui suis meritis firmus est, turbatur alienis.

Caveamus igitur perfidum, caveamus proditorem, ne per unum fluctuemus plurimi.

Ergo non turbatur haec navis, in qua prudentia navigat, abest perfidia, fides aspirat.

Quemadmodum enim turbari

poterat, cui praeerat is, in quo est ecclesiae firmamentum?

Illic ergo turbatio, ubi modica fides: hic securitas, ubi perfecta dilectio.

Denique etsi aliis imperatur, ut laxent retia sua, soli tamen Petro dicitur: Duc in altum, hoc est in profundum disputationum.

Quid enim tam altum quam altitudinem divitiarum videre, scire Dei filium, et professionem divinae generationis assumere?

quam licet mens nequeat humana plene ratione investigatione comprehendere, fidei tamen plenitudo complectitur

C. VIII. Solus Petrus accepit mandatum, ut hamo piscem caperet.

Idem ibidem paulo inferius.

Est aliud apostolicum piscandi genus, quo genere solum Petrum piscari Dominus jubet, dicens: Mitte hamum, et eum piscem, qui primus ascenderit, tolle.

C. IX. Nulla perturbatio a tramite apostolicae sedis retrahat, quae omnes haereses semper destruxit.

Item Lucius Papa Episcopis Galliae et Hispaniae.

A recta ergo fide et apostolico tramite propter ullam persecutionem nolite recedere, scientes, quoniam juxta Salvatoris sententiam beati sunt qui persecutionem patiuntur propter justitiam.

Haec

est Apostolorum viva traditio; haec vera caritas, quae praedicanda est, et praecipue diligenda ac fovenda, atque fiducialiter ab omnibus tenenda; haec sancta et apostolica mater omnium ecclesiarum Christi ecclesia, quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probatur, nec haereticis novitatibus depravata succubuit, sed, ut in exordio normam fidei Christianae percepit ab auctoribus suis Apostolorum Christi principibus, illibata finetenus manet.

C. X. Fides Romanae ecclesiae omnem haeresim destruit, nullam fovet.

Item Sixtus Papa II, ad Gratum Episcopum, ep. I.

Memor sum, me sub illius nomine Ecclesiae praesidere,

cujus Domino Jesu Christo est confessio glorificata, et cujus fides nullam haeresim unquam fovit, sed omnes quidem haereses destruit.

Intelligo autem mihi aliter non licere, quam ut omnes conatus meos ei causae, in qua universalis ecclesiae salus infestatur, impendam.

C. XI. Nullis haeresibus Romana succubuit ecclesia.

Item Eusebius Papa Episcopis Thusciae, epist. III.

In sede apostolica extra maculam semper est catholica

servata religio.

C. XII. Ad Romanam referatur ecclesiam, quoties ratio fidei ventilatur.

Item Innocentius Papa Episcopis Concilii Milevitani, epist. XXVI.

Quoties fidei ratio ventilatur, arbitror omnes fratres et coepiscopos nostros non nisi ad Petrum, id est sui nominis et honoris auctorem, referre debere (veluti nunc retulit vestra dilectio) quod per totum mondum possit ecclesiis omnibus *in commune* prodesse.

C. XIII. Christianae religionis zelum Romana ecclesia prae ceteris habuit.

Item Julius Papa ad Episcopos orientales, epist. I.

Officii nostri consideratione non est nobis dissimulare,

non est tacere libertas, quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit.

C. XIV. Aliorum ora non timet fides, quam Romana commendat ecclesia.

Item Hieronymus ad Damasum in expositione symboli.

Haec est fides, Papa beatissime, quam in ecclesia catholica didicimus, quamque semper tenuimus *et tenemus*; in qua si minus perite aut parum caute forte aliquid positum est, emendari cupimus a te, qui Petri et fidem et sedem tenes.

Sin autem haec nostra confessio apostolatus tui judicio comprobatur, quicunque me culpare voluerit, se imperitum, vel malevolum, vel etiam non catholicum, non *me* haereticum comprobabit.

Item: § 1. Sancta

Romana ecclesia, quae semper immaculata mansit, *et* Domino providente et B. Petro apostolo opem ferente in futuro manebit, sine ulla haereticorum insultatione firma et immobilis omni tempore persistet.

C. XV. Aliud quam Romana ecclesia neque sentire, neque docere permittitur.

Item Marcellus Papa universis Episcopis per Antiochiam constitutis, epist. I. .

Rogamus vos, fratres, ut non aliud doceatis neque sentiatis, quam quod a B. Petro apostolo et reliquis apostolis et Patribus accepistis.

*Ab illo enim primo instructi estis.

Ideo non oportet vos proprium derelinquere patrem, et alios sequi*.

Ipse enim caput est totius ecclesiae, cui ait Dominus: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, *etc. * Ejus enim sedes primitus apud vos fuit, quae postea jubente Domino Romam translata est, cui adminiculante gratia divina hodierna praesidemus die.

Nec ab ejus dispositione vos

deviare oportet, ad quam cuncta majora ecclesiastica negotia divina disponente gratia jussa sunt referri, ut ab ea regulariter disponantur, a qua sumsere principia.

Si vero vestra Antiochena, quae olim prima erat, Romanae cessit sedi, nulla est, quae ejus non sit subjecta dictioni.

C. XVI. Alexandrinae ecclesiae a Romana dissentire non licet.

Item Leo Papa Dioscoro Episcopo Alexandrino, epist. LXXIX al.

LXXXI.

Quum beatissimus Petrus apostolicum a Domino acceperit principatum, et Romana ecclesia in ejus permaneat institutis, nefas est credere, quod sanctus discipulus ejus Marcus, qui Alexandrinam primus ecclesiam gubernavit, aliis regulis traditionum

suarum decreta formaverit, quum sine dubio de eodem fonte gratiae unus spiritus fuerit et discipuli, et magistri, ne aliud ordinatus tradere potuerit, quam quod ab ordinatore suscepit.

C. XVII. Professione suae fidei aurem erroris Romana abscidit ecclesia.

Item Ambrosius in commentariis ad c. 22, Lucae, lib.

X, c. 12. .

Si Petrus volens percussit aurem, docuit, quod aurem habere in specie non deberent, quam in ministerio non haberent.

Sed bonus Dominus et ipsi refundit auditum, secundum prophetica dicta demonstrans, et ipsos, si convertantur, posse sanari, qui in passione Domini vulnerati sunt, eo, quod omne peccatum fidei mysteriis abluatur.

Tollit ergo Petrus aurem.

Quare Petrus?

Quia ipse est, qui accepit claves regni coelorum.

Ille enim condemnat, qui et absolvit, quoniam ligandi et solvendi idem adeptus est potestatem.

Tollit autem

male audientis, tollit autem gladio spiritali aurem interiorem male intelligentis.

Caveamus, ne cui tollatur auricula, dum legitur passio Domini.

Si ad divinitatem ejus referimus infirmitatem corporeae passionis, exciditur auricula, et exciditur a Petro, qui non passus est Christum prophetam aestimari, sed Dei filium docuit fideli confessione signari.

C. XVIII. Extra unitatem sanctae ecclesiae Spiritus sanctus non accipitur.

Item Cyprianus in tractatu de unitate ecclesiae.

Loquitur Dominus ad Petrum: Ego dico tibi, inquit, quia tu es Petrus, et super istam petram aedificabo ecclesiam meam.

Super unum aedificat

ecclesiam, et quamvis Apostolis omnibus post resurrectionem suam parem potestatem tribuat, et dicat: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos.

Accipite Spiritum sanctum, tamen ut unitatem manifestaret, unitatis ejusdem originem ab uno incipientem sua auctoritate disposuit.

Hoc erant utique *et* ceteri Apostoli, quod fuit *et* Petrus, pari consortio praediti et honoris et potestatis.

Sed exordium ab unitate proficiscitur, ut ecclesia una monstretur, quam unam ecclesiam etiam in Cantico Canticorum

Spiritus sanctus ex persona Domini designat et dicit: Una est columba mea, perfecta mea; una est matri suae, electa genitrici suae.

Hanc ecclesiae unitatem *qui non tenet tenere se fidem credit?

Qui ecclesiae renititur et resistit in ecclesia se esse confidit?

Quando* et B. apostolus Paulus *hoc idem* doceat, et sacramentum unitatis ostendit, dicens: Unum corpus, et unus spiritus: una spes vocationis vestrae.

Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus.

Quam unitatem tenere firmiter et vendicare debemus, maxime episcopi, qui in ecclesia praesidemus, ut episcopatum ipsum unum atque indivisum probemus.

Nemo fraternitatem *mendacio* fallat, nemo fidei veritatem perfida praevaricatione corrumpat.

§ 1.

Episcopatus unus est, cujus a singulis in solidum pars tenetur.

Ecclesia una est, quae in multitudinem latius incremento foecunditatis extenditur, quomodo *solis* multi radii, sed lumen unum, et rami arboris multi, sed robur unum tenaci radice fundatum, et quum de fonte uno rivi plurimi defluunt, numerositas licet diffusa videatur exundantis copiae largitate, unitas tamen servatur in origine.

Avelle radium solis a corpore: divisionem *lucis* unitas non capit.

Ab arbore frange ramum: fructus germinare non poterit.

A fonte praecide rivum: praecisus arescet.

Sic et ecclesia Domini luce perfusa per orbum totum radios suos porrigit: unum tamen *lumen* est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis separatur.

Ramos

suos in universam terram copia ubertatis extendit, profluentes largiter rivos latius pandit: unum tamen caput est, et origo una, et una mater est foecunditatis *successibus* copiosa.

*Illius foetu nascimur, illius lacte nutrimur, spiritu ejus animamur*.

Adulterari non potest sponsa Christi: incorrupta est et pudica.

Unam domum novit: unius cubiculi sanctitatem casto pudore custodit.

C. XIX. Non habet Deum patrem universalis ecclesiae relinquens unitatem.

Idem ibidem paulo inferius.

Alienus est, profanus est, hostis est: habere *jam* non potest Deum patrem qui Ecclesiam non habet matrem.

Item infra: § 1. Dominus *enim*, quum discipulis suis unanimitatem suaderet et pacem: Dico, inquit, vobis, quoniam si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re, quamcunque petieritis, continget vobis a patre meo, qui in coelis est.

Ubicunque enim fuerint duo aut tres collecti in nomine meo, ego cum eis sum, ostendens non multitudini, sed unanimitati deprecantium plurimum tribui.

Si duobus, inquit, ex vobis convenerit in terra: unanimitatem prius posuit, concordiam pacis

ante praemisit, ut conveniat nobis fideliter et firmiter, docuit.

Quomodo autem potest ei cum aliquo convenire, cui cum corpore ipsius ecclesiae, et cum universa fraternitate non convenit?

Quomodo possunt duo aut tres in nomine Christi colligi, quos constat a Christo et ab ejus Evangelio separari?

C. XX. Ligandi et solvendi non habet potestatem qui unitatem pacis catholicae non habet.

Item Augustinus lib.

VII. de baptismo, c. 51.

Omnibus consideratis puto me non temere dicere, alios ita esse in domo Dei, ut ipsi etiam sint eadem domus Dei, quae dicitur aedificari super petram, quae unica columba appellatur, quae sponsa pulchra sine macula et ruga, et hortus conclusus,

fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum; quae domus etiam claves accepit, ac potestatem solvendi et ligandi.

Hanc domum si quis corripientem corrigentemque contemserit, sit tibi, sicut ethnicus et publicanus.

De hac domo dicitur: Domine, dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae; et: Qui habitare facit unanimes in domo; et: Jocundatus sum in his, quae dicta sunt mihi: in domum Domini ibimus; et: Beati, qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te.

C. XXI. Varia crimina variis sunt poenis afficienda.

Idem libro II, cap. 6.

Non afferamus stateras dolosas, ubi appendamus quod volumus *et quomodo volumus* pro arbitrio nostro, dicentes, hoc grave, hoc leve est: sed afferamus divinam stateram de scripturis sanctis, tanquam de thesauris dominicis, et in illa quid sit gravius appendamus: *imo non appendamus, sed a Domino appensa recognoscamus*.

Tempore *illo*, quo Dominus priora delicta recentibus poenarum exemplis cavenda monstravit, et idolum fabricatum atque adoratum est, et propheticus liber ira regis contemtoris incensus, et schisma tentatum, et idololatria gladio punita est, exustio libri bellica caede et peregrina captivitate, schisma hiatu

terrae, sepultis auctoribus vivis, et ceteris coelesti igme consumtis.

Quis jam dubitaverit, hoc esse sceleratius commissum, quod est gravius vindicatum?

C. XXII. Ex sola ecclesia sacrificium Dominus accipit.

Item Gregorius in Moralibus, lib.

XXXV, c. 6.

Quia ex sola ecclesia catholica veritas conspicitur, apud se esse locum Dominus perhibet, de quo videatur.

In petra Moyses ponitur, ut Dei speciem contempletur, quia, nisi quis fidei soliditatem tenuerit, divinam praesentiam non cognoscit.

De qua soliditate Dominus dicit: Super hanc petram aedificabo, etc.

Et supra: § 1. Sola quippe est, per quam sacrificium Dominus libenter accipiat; sola, quae pro errantibus fiducialiter intercedat.

Unde etiam de agni hostia Dominus praecepit, dicens: In una domo comedetur, nec efferetis de carnibus ejus foras.

In una namque domo *agnus* comeditur, quia in una catholica ecclesia vera hostia redemtoris immolatur.

De cujus carnibus divina lex efferri foras prohibet, quia sanctum dari carnibus vetat.

Sola est, in qua bonum fructuose peragitur, unde et mercedem denarii non nisi qui intra vineam laboraverant acceperunt.

Sola

est, quae intra se positos valida caritatis compage custodit.

Unde et aqua diluvii arcam quidem ad sublimiora sustulit, omnes autem, quos extra arcam invenit, exstinxit.

C. XXIII. Non exhibet fidem Christo qui corpus ejus discerpit.

Item Ambrosius in oratione funebri de obitu fratris..

Advocavit ad se Cyprianus episcopum Satyrum, nec ullam veram putavit, nisi verae fidei gratiam, percunctatusque ex eo est utrumnam de episcopis catholicis esset, hoc est si cum Romana ecclesia conveniret.

Et forte ad id locorum in schismate regionis illius ecclesia erat.

Lucifer enim se a nostra communione *tunc temporis* diviserat, et

quanquam pro fide exsulasset, et fidei suae reliquisset heredes, non putavit tamen fidem esse in schismate.

Nam etsi fidem erga Deum tenerent, tamen erga Dei ecclesiam non tenebant, cujus patiebantur velut quosdam artus dividi et membra lacerari.

Etenim, quum propter ecclesiam Christus passus sit, et corpus Christi ecclesia sit, non videtur ab his exhiberi Christo fides, a quibus evacuatur passio ejus, corpusque distrahitur; itaque quamvis gratiae foenus teneret, et metueret tanti nominis debitor navigare, tamen eo transire maluit, ubi tuto posset exsolvere.

Judicabat enim divinae solutionis gratiam in affectu ac fide esse, quam quia statim, ubi primum copia liberior ecclesiae fuit, implere non distulit, Dei gratiam et accepit

desideratam, et servavit acceptam.

C. XXIV. Etiam corpore ab eo recedendum, est, qui fidem Christi non habet.

Item Beda super epistolam Joannis secundam, c. un.

« Omnis, qui recedit, et non permanet in doctrina Christi, Deum non habet.

Qui permanet in doctrina Christi, hic et Patrem, et Filium habet.

Si quis venit ad vos, et hanc doctrinam

non affert, nolite recipere eum in domum, nec Ave ei dixeritis.

Qui enim dicit illi Ave, communicat ejus malignis operibus.

» Haec Joannes de schismaticis sive haereticis detestandis quae verbis docuit etiam factis exhibuit.

§ 1. Narrat enim de illo auditor illius sanctissimus et martyr fortissimus Polycarpus, Smyrnaeorum antistes, quod tempore quodam, quum apud Ephesum balneas lavandi gratia fuisset ingressus, et vidisset ibi Cerinthum, exsilierit continuo, et discesserit non lotus, dicens: Fugiamus hinc, ne et balneae ipsae corruant, in quibus Cerinthus lavat inimicus veritatis.

Idem etiam Polycarpus Marcioni aliquando quum occurrisset, dicenti sibi: Agnoscis nos?

respondit: Agnosco primogenitum

satanae.

C. XXV. Profanus est extra ecclesiam B. Petri agnum comedere tentans.

Item Hieronymus ad Damasum.

Quoniam vetusto oriens inter se populorum furore collisus indiscissam Domini tunicam et desuper textam per frusta discerpit, et Christi vineam vulpes exterminant, *ut* inter lacus contritos, qui non habent aquam, difficile ubi fons signatus et hortus ille conclusus sit possit intelligi, ideo mihi cathedram Petri et fidem apostolico ore laudatam censui consulendam, inde nunc meae animae postulans cibum, unde olim Christi vestimenta suscepi.

Neque vero tanta vastitas elementi

liquentis, et interjacens longitudo terrarum me a pretiosae margaritae potuit inquisitione prohibere.

Ubicunque fuerit corpus, illuc congregantur aquilae.

Profligato a sobole mala patrimonio, apud vos solos incorrupta patrum servatur hereditas.

Ibi cespite terra foecundo dominici seminis puritatem centeno fructu refert, hic obruta sulcis frumenta in lolium avenasque degenerant.

Nunc in occidente sol justitiae oritur, in oriente autem Lucifer ille, qui ceciderat, supra sidera posuit thronum suum.

Vos estis lux mundi, vos sal terrae, vos aurea vasa et argentea: hic testacea vasa *vel lignea*, virga ferrea et aeterno operiuntur incendio.

Quanquam igitur tui me terreat magnitudo, invitat tamen humanitas.

A sacerdote dote victima salutem, a pastore praesidium ovis flagito.

Fatiscat invidia Romani culminis, recedat ambitio.

Cum successore piscatoris et discipulo crucis loquor.

Ego nullum praemium nisi Christum sequens, beatitudini tuae, id est cathedrae Petri, communione consocior.

Super illam petram aedificatam ecclesiam scio.

Quicunque extra hanc domum agnum comederit, profanus est.

Si quis in arca Noe non fuerit, peribit regnante diluvio.

Et quia pro meis facinoribus ad eam solitudinem commigravi, quae Syriam juncto Barbariae fine determinat, nec possum sanctum Domini, tot interjacentibus spatiis, a sanctimonia tua semper expetere, ideo *hic* collegas tuos Aegyptios confessores sequor, et sub onerariis *navibus* parva navicula delitesco.

Non novi Vitalem, Meletium respuo, ignoro Paulinum.

Quicunque tecum non colligit, spargit, hoc est, qui Christi non est antichristi est.

C. XXVI. Haereticorum consortia a catholicis sunt fugienda.

Item Ambrosius in commentariis ad c. 9 Lucae.

Quae dignior domus apostolicae praedicationis ingressu, quam sancta ecclesia?

aut quis praeferendus magis omnibus videtur, quam Christus, qui pedes suis lavare consuevit hospitibus, et quoscunque sua receperit domo, pollutis non patitur habitare vestigiis, sed maculosos licet vitae prioris, in reliquum tamen dignatur mundare processus?

Hic est igitur solus, quem nemo deserere debet, nemo mutare, cui bene dicitur: Domine, ad quem ibimus?

verba vitae aeternae habes, et nos credimus.

Vides exsecutorem coelestium praeceptorum, qui, quoniam non mutavit hospitium, coelestis consortium habitationis emeruit?

Fides igitur in primis Ecclesiae quaerenda mandatur, in qua, si Christus habitator sit, haud dubie sit legenda.

Sin vero populus perfidus, aut praeceptor haereticus deformet habitaculum, vitanda haereticorum communio, fugienda synagoga censetur, excutiendus pedum pulvis, ne fatiscentibus perfidiae sterilis siccitatibus tanquam humi arido arenosoque mentis tuae vestigium polluatur.

Nam sicut corporeas infirmitates populi fidelis suscipere in se debet evangelii praedicator, *et tanquam propriis inania gesta pulveri comparanda allevare atque abolere vestigiis*, juxta quod scriptum est: Quis infirmatur,

et ego non infirmor?

ita, si qua est ecclesia, quae fidem respuat, nec apostolicae praedicationis fundamenta possideat, ne quam labem perfidiae possit aspergere, deserenda est.

Quod Apostolus quoque evidenter asseruit, dicens: Haereticum hominem post unam et secundam correptionem devita.

C. XXVII. Nec peccatis solvi, nec coeleste regnum ingredi potest qui ab unitate ecclesiae est divisus.

Item Beda super Matthaeum in homilia de festo apostolorum Petri et Pauli, ad c. 16 Matthaei.

Quicunque ab unitate fidei vel societatis Petri apostoli quolibet modo semetipsos segregant tales nec vinculis peccatorum absolvi, nec januam

possunt regni coelestis ingredi.

C. XXVIII. Non suscipiuntur eorum sacrificia, quorum fides reprobatur et vita.

Item Hieronymus in Amos Prophetam, ad c. 5.

« Odi et projeci festivitates vestras, et non capiam odorem coetuum vestrorum.

Quod si attuleritis mihi holocaustomata et munera vestra, non accipiam, et vota pinguium vestrorum non respiciam.

» § 1. Odit autem Deus, et non solum odit, sed et projecit festivitates eorum, qui non

celebrant festivitates Dei, sed suas.

Et post pauca: § 2. Odisse autem, et projicere, et non odorari, humana loquitur similitudine, ut nos affectum Dei nostris sermonibus cognoscamus.

Et si obtulerint holocausta, ut videantur jejunare, dare eleemosynas, pudicitiam polliceri (quae holocausta sunt vera), non ea suscipit Dominus, *nec dignatur aspicere pinguissimas hostias eorum*.

Non enim sacrificiorum magnitudinem, sed offerentium merita causasque dijudicat.

§ 3. Unde et vidua, quae *in evangelio* in corbonam duo minuta miserat, omnibus a Salvatore praefertur, quia Dominus non ea, quae offeruntur, sed voluntatem respicit offerentium.

C. XXIX. Ubi caritas non est, ibi fides vel justitia locum non habet.

Item Augustinus de sermone Domini in monte, lib.

I, c. 9.

Ubi sana fides non est, non potest esse justitia quia justus ex fide vivit.

Neque schismatici aliquid sibi ex ista mercede promittant, quia similiter, ubi caritas non est, non potest esse justitia.

Dilectio enim proximi malum non operatur, quam si haberent, non dilaniarent corpus Christi, quod est Ecclesia.

C. XXX. A fide recedens Spiritus perfectionem amittit.

Item Innocentius Papa ad Alexandrum, epist. XVIII.

Haeretici, quum a fide catholica desciverunt,

perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt.

C. XXXI. Sacri officii potestate penitus carent haeretici.

Item Cyprianus Magno filio salutem, lib.

I, ep. 6.

Didicimus omnes omnino haereticos et schismaticos nil habere potestatis ac juris.

Propter quod Novatianus nec debet nec potest excipi, quominus ipse quoque extra ecclesiam consistens, et contra pacem ac dilectionem Christi faciens, inter adversarios et antichristos computetur.

Et paulo post: § 1. Ecclesia una est, quae una et intus esse et foris non potest.

Si enim apud Novatianum est, apud Cornelium

non fuit.

Si vero apud Cornelium fuit, qui Fabiano episcopo legitima ordinatione successit, et quem praeter sacerdotii honorem martyrio quoque Dominus glorificavit, Novatianus in ecclesia non est, nec episcopus computari potest, qui, evangelica et apostolica traditione contemta, nemini succedens a se ipso ortus est.

Habere namque aut tenere ecclesiam nullo modo potest qui ordinatus in ecclesia non est.

Et paulo post.

§ 2. Quod vero eundem, quem et nos, Deum Patrem, eundem Filium Christum, eundem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adjuvare tales potest.

Et infra: § 3. Invenimus in tali facinore non solum duces et auctores, sed etiam participes poenis destinari, nisi a communione malorum se separaverint,

praecipiente per Moysem Domino et dicente: Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere ab omnibus, quae sunt eis, ne simul pereatis in peccatis eorum.

Et quod comminatus per Moysem Dominus fuerat implevit, et quisquis se a Core, *et* Dathan, et Abiron non separasset, poenas statim pro impia communione persolveret.

Quo exemplo ostenditur et probatur, obnoxios omnes *et* culpae et poenae futuros, qui se schismaticis contra praepositos et sacerdotes irreligiosa temeritate miscuerint, sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus testatur et dicit: Sacrificia eorum, tanquam panis luctus, omnes, qui manducant ea, contaminabuntur, docens scilicet et ostendens, omnes omnino

cum auctoribus supplicio conjungi, qui fuerint eorum peccato contaminati.

Quae ergo apud eos merita esse circa Deum possunt, quibus supplicia divinitus irrogantur?

Et infra: § 4. Si autem foris cuncti haeretici et schismatici non habent Spiritum sanctum, et ideo apud nos eis manus imponitur, ut hic accipiatur quod illic nec esse, nec dari potest: manifestum est, nec remissionem peccatorum dari per eos posse, quos constet Spiritum sanctum non habere.

C. XXXII. Proprio spolientur honore qui contra pacem ecclesiae nituntur.

Item Liberius Papa in ep. ad Athanasium.

Qui contra ecclesiae pacem sunt, si dignitatem

aut cingulum militiae habeant, nudentur eis.

Si autem sunt privati, siquidem nobiles existunt, suarum substantiarum proscriptionem patiantur; si autem ignobiles, non solum in corpore verberentur, sed exsilio perpetuo castigentur.

C. XXXIII. Non consecrat, nec consecratur in schismate constitutus episcopus.

Item Pelagius Papa.

Pudenda, ut ita dicam, rapina in divisione est non consecratus, sed exsecratus episcopus.

Si enim ipsum nomen consecrationis rationabili ac vivaci intellectu discutimus, is, qui cum universali detrectat consecrari ecclesia, consecratus dici vel esse nulla ratione poterit.

Consecrare enim est simul sacrare.

Sed ab ecclesiae visceribus divisus et ab apostolicis

sedibus separatus exsecrat ipse potius, et non consecrat.

Jure ergo exsecratus tantum, non consecratus poterit dici, quem simul sacrare in unitate conjunctis membris non agnoscit ecclesia.

Videamus tamen, utrum vel ipsarum consuetudinem partium in sua ordinatione conservaverint.

Nempe is mos antiquus fuit, ut, quia pro longinquitate vel difficultate itineris ab Apostolico onerosum illis fuerat ordinari, ipsi se invicem Mediolanensis et Aquileiensis ordinare episcopi debuissent, ita tamen, ut in ea civitate, in qua erat ordinandus episcopus, alterius civitatis pontifex occurrere debuisset, ut *et* ordinandi electio a praesenti ordinatore ex consensu universalis, cui praeficiendus erat, ecclesiae melius ac facilius potuisset agnosci, et in

sua qui ad episcopatum provehendus erat, nec tamen ordinatori suo subdendus fuerat, ordinaretur ecclesia.

Etenim quum, sicut diximus ecclesia una sit, cui in Canticis Canticorum dicitur: Una est columba mea, nullam aliam esse constat, nisi quae in apostolica est radice fundata, a quibus ipsam fidem *in* universo propagatam orbe non potest dubitari.

Quod vobis, licet notissimum omnino sit, beati tamen Augustini testimonio comprobemus.

Audite, quid in quodam opere suo praeclarissimus doctor dicat ecclesiae.

Ait enim: Quod si nullo modo recte dici potest ecclesia, in qua schisma est, restat, ut, quoniam ecclesia nulla esse non potest, ea sit, quam in sedis apostolicae per successiones episcoporum radice constitutam, nullorum

hominum malitia (etiamsi nota excludi non possit, sed pro temporis ratione toleranda judicetur, ullo modo, valeat exstinguere.

C. XXXIV. Unitati non communicat schismaticis consentiens.

Idem.

Schisma siquidem ipsum, quod graecum nomen est, scissuram sonat.

Sed in unitate scissura esse non potest.

Non ergo unitati communicant qui schismaticis communicant.

Partes sibi ipsi fecerunt, et ab eo, quod unum est, ut apostoli Judae jam verbis loquar, semetipsos segregantes, Spiritum non habent.

Quibus omnibus illud efficitur, ut, quia in unitate unum non sunt, ut, quia in parte esse voluerunt, ut, quia Spiritum non habent, corporis

Christi sacrificium habere non possint.

§ 1. Non autem nobis nunc illa quaestio est, utrum tolerare malos, sed utrum debeamus schismaticis sociari.

Si *enim* etiam ipsi, licet in suo sensu abundantes, intra materna tamen positi viscera quaererent veritatem, a nobis repellendi non erant, donec apud eos ratione duce rei veritas claruisset.

Sed quia se ab universali ecclesia diviserunt, sicut B. Augustinus ait, omnis catholicus securus eam partem detestatur, cui ecclesiam universalem apostolicis sedibus roboratam non communicare cognoscit.

§ 2. Nec enim levigat crimen eorum, magis vero auget, quod eo diu restitisse dixistis, ne apostolicis communicantes sedibus in sua communione reciperent.

In hoc enim dum et illi culpandi

sunt, qui communicare talibus voluerunt, multo magis tamen illi exsecrandi sunt, qui non solum in sacerdotibus communionem apostolicarum sedium, verum etiam in ipsis laicis spreverunt.

Sed nec illud eis prodest, quos eos in eisdem litteris vel ignorantia rationis, vel simplicitate intellectus sui a nostra se communione suspendisse perhibetis.

Id ipsum enim magis est, propter quod schismatici sunt, quia non eos diversa sentiendi judicium, sed quaedam apud se delata, sibi tamen incognita metuentes contra apostolicam sedem temere credentes, pessima divisit opinio.

§ 3. Quod schisma specialiter esse beatus denunciat Augustinus, dicens de talibus: Adversus auctoritatem illarum ecclesiarum, quae ab apostolica sede epistolas accipere

meruerunt, temere credendo, immanissimum schismatis crimen a se propulsare non poterit.

Ad summam, aut illos ecclesiam esse creditis (et, quum duae ecclesiae esse non possint, nos, quod absit, schismaticos judicabitis), aut, si veram in apostolicis sedibus esse constat ecclesiam, et illos ab unitate divisos cognoscite, et communionis quaestionem esse sublatam, quam veram nisi in unitate constat esse non posse.

§ 4. Noli ergo, quasi nulla schismaticorum atque ecclesiae differentia sit, velle indifferenter utrorumque sacrificiis sociari.

Non est Christi corpus, quod schismaticus conficit, si veritate duce dirigimur.

Nec enim divisum esse Christum poterit quisquam sine Apostoli reprobatione confingere.

Unam, ut saepe dictum est, quae Christi

corpus est, constat esse ecclesiam, quae in duo vel in plura dividi non potest.

Simul enim, quum ab ea quisque recesserit, esse desistit ecclesia.

C. XXXV. Ex quo episcopus fidei contraria docet, alium excommunicare non potest.

Item Nicolaus Papa scribit Michaeli Augusto, epist. VII.

Ait Coelestinus Papa, orientalibus episcopis scribens: Si quis ab episcopo Nestorio, aut ab aliis, qui eum sequuntur, ex quo talia praedicare coeperunt, vel excommunicatus, vel exutus est seu antistitis seu clerici dignitate, hunc in nostra communione *et* durasse, et durare manifestum est, nec judicamus eum remotum, quia non poterat quemquam ejus removere

sententia, qui se jam praebuerat ipse removendum.

C. XXXVI. Non habentur excommunicati qui ab haereticis excommunicantur.

Item ad Clerum Constantinopolitanum .

Aperte, inquit, sedis nostrae sanxit auctoritas, nullum sive episcopum, sive clericum, seu professione aliqua Christianum, qui a Nestorio, vel ejus similibus, ex quo talia praedicare coeperunt, vel loco suo vel communione dejecti sunt, vel dejectum vel excommunicatum videri: sed hi omnes in nostra communione *et fuerunt, et* hucusque perdurant, quia neminem *vel* dejicere vel removere poterat qui praedicans talia titubabat.

Intellexistisne , imperator, ex superius memoratis

non potuisse, ut non dicamus praelatum suum, saltem quemlibet removere, qui fuerant olim *ipsi* remoti, nec dejicere quemquam, *qui fuerant* jam ante prostrati?

C. XXXVII. Ad judicandum excommunicati non recipiantur.

Item Nicolaus Papa ibidem paulo inferius.

Miramur, quomodo excommunicati ad judicandum recepti sint, quum secundum apostolicos canones sine commendatitiis literis in communione sola recipi prohibeantur.

Absurdum enim est, ut, cui non licet etiam cum minimis juxta sacras regulas communicare, liceat penes vos etiam de majoribus judicare

Gratian. His auctoritatibus perspicue monstratur,

quod, ex quo aliquis contra fidem coeperit aliquid docere, nec dejicere quemquam valet nec damnare, § 1. Objicitur tamen illud Augustini: Recedentes a fide nec baptisma, nec baptizandi potestatem amittunt.

Quum ergo sacerdotalem unctionem utraque potestas, videlicet baptizandi et excommunicandi, sequatur, a fide recedentes aut utramque retinebunt, aut utraque carebunt.

Sed aliud est potestas officii, aliud exsecutio.

Plerumque officii potestas vel accipitur, veluti a monachis in sacerdotali unctione, vel accepta, sine sui exsecutione retinetur, veluti a suspensis, quibus administratio interdicitur, potestas non aufertur.

A fide itaque recedentibus potestas non adimitur, sicut redeuntibus non redditur, ne non homini, sed sacramento injuria fieri videatur.

Unde ab

haereticis baptizati vel ordinati, quum ad unitatem catholicae fidei redierint, si forte intuitu ecclesiasticae pacis in suis recipiantur ordinibus, non iterabitur sacramentum, quod in forma ecclesiae probabitur ministratum, sed per impositionem manus praestabitur virtus sacramenti, quae extra ecclesiam nulli docetur esse collata.

Quum ergo utraque potestas in haereticis remaneat, si haereticus catholicum vel alium haereticum excommunicaverit, ut in communionem suae haeresis illum deducat, quia iniqua est sententia, pondere caret.

§ 2. Quod si in catholicum prave viventem, vel in haereticum flagitiis vel facinoribus deditum, ut alias ad recte vivendi normam uterque redeat, sententiam dederit, an uterque, an haereticus tantum ejus

sententia teneatur, merito quaerendum videtur?

Potest autem dici, catholicum sententia haeretici minime teneri.

Non enim potest oris gladio ferire quem accusare vel in quem testificari non valet.

Si enim quos divina testimonia non sequuntur, quia extra ecclesiam sunt, pondus humani testimonii perdiderunt adversus eos, qui in ecclesia esse videntur, nec adversus eosdem ecclesiasticae auctoritatis pondus habere poterunt qui ab ejus fide discessisse probati sunt, atque ideo ab ecclesia sunt condemnati.

In haereticum autem potestatem habere videtur haereticus, sicut et diabolus potest in malis, tanquam in pecore suo.

Unde scribit Augustinus Vincentio Donatistae et Rogatistae, epist. XLVIII,: C. XXXVIII. Pro aliquo facinore ab haereticis excommunicatus a catholicis non est recipiendus.

Quisquis pro aliquo flagitio vel facinore projectum a vobis ita suscipit, sicut suscipiuntur qui excepto errore, quo a nobis separamini, sine crimine apud vos vixerunt, displicet nobis.

Sed nec facile ista monstratis, et, si monstretis, nonnullos toleramus, quos corrigere vel punire non possumus, neque propter paleam relinquimus aream Domini, neque propter hoedos in fine segregandos deserimus gregem Domini, neque propter vasa facta in contumeliam migramus de domo Domini

C. XXXIX. Quisquis propter disciplinam ab haereticis excommunicatur, non est a catholicis recipiendus.

Idem ad Eusebium, epist. CLXIX..

Subdiaconus quondam Spaniensis ecclesiae,

vocabulo Primus, quum ab accessu indisciplinato sanctimonialium prohiberetur, atque ordinata et sana praecepta contemneret, a clericatu remotus est.

Et infra: § 1. Ego, si Domino placet, istum modum servo, ut quisquis apud eos propter disciplinam degradatus ad catholicam transire voluerit, in humiliatione poenitentiae recipiatur, quo et ipsi eum forsitan cogerent, si apud eos manere voluisset.

Gratian. Sed illud Augustini intelligitur dictum non propter sententiam, cujus potestas nulla est extra ecclesiam, sed in detestationem criminum, quae in haereticis, sicut in catholicis, aeque sunt punienda.

Potest tamen illud Augustini de potestate baptizandi intelligi, non ligandi, aut solvendi, vel cetera

sacramenta ministrandi.

Baptisma namque sive ab haeretico, sive a laico ministratum fuerit, dummodo in unitate catholicae fidei accipiatur, non carebit effectu.

Alia vero sacramenta, ut sacri corporis et sanguinis Domini, excommunicationis vel reconciliationis, si ab haeretico vel catholico non sacerdote ministrentur, vel nullum, vel lethalem habebunt effectum.

Unde et ab omnibus fidelibus nullatenus sunt recipienda.

Hinc Augustinus scribit in I lib. de baptismo contra Donatistas, c. 2: C. XL. In extremo positus etiam ab haeretico poenitentiam accipere valet.

Si quem forte coegerit extrema necessitas, ubi catholicum, per quem accipiat, non invenerit, et in animo pace catholica custodita, per aliquem

extra unitatem catholicam positum acceperit quod erat in ipsa catholica unitate percepturus, si statim etiam de hac vita migraverit, non eum nisi catholicum deputamus.

Si autem fuerit a corporali morte liberatus, quum se catholicae congregationi etiam corporali praesentia reddiderit, unde nunquam corde discesserat, non solum non improbamus quod fecit, sed etiam securissime verissimeque laudamus, quia praesentem Deum credidit cordi suo, ubi unitatem servabat, et sine sancti baptismi sacramento (quod, ubicunque invenit, non hominum, sed Dei esse cognovit) noluit ex hac vita migrare.

Si quis autem, quum posset in ipsa *catholica* accipere, aliqua mentis perversitate elegerit in schismate baptizari, etiamsi postea venerit ad catholicam ecclesiam,

certum est ibi prodesse sacramentum, quod alibi accipi *quidem* potest; perversus et iniquus est, et tanto perniciosus, quanto scientius.

C. XLI. Per annum poeniteat qui de manu haeretici nesciens prohibitam communionem accepit.

Item Julius Papa.

Si quis dederit aut acceperit communionem de manu haeretici, et nescit, quod catholica ecclesia contradicit, postea intelligens, annum integrum poeniteat.

Si autem scit, et neglexerit, et postea poenitentiam egerit, decem annos poeniteat.

Alii judicant septem, et quidam humanius, ut quinque annos poeniteat.

§ 1. Si quis permiserit haereticum missam suam celebrare in ecclesia catholica, et nescit, quadraginta dies poeniteat; si pro reverentia

ejus, annum integrum poeniteat; si pro damnatione ecclesiae catholicae, et consuetudinis Romanorum, projiciatur ab ecclesia, sicut haereticus, nisi habeat poenitentiam; si habuerit, decem annos poeniteat.

Si recesserit ab ecclesia catholica in congregationem haereticorum, et aliis persuaserit, et postea poenitentiam egerit, duodecim annos poeniteat, tres extra ecclesiam, septem inter audientes, et duos adhuc extra communionem.

De his in canone dicitur, ut duodecimo anno communionem sine oblatione percipiant.

C. XLII. Potius est mortem arripere quam de manu haeretici communionem accipere.

Item Gregorius Papa lib.

III Dialog.

, cap. 31.

Coepit Ermenegildus rex juvenis terrenum regnum despicere, et forti desiderio coeleste quaerens, in ciliciis vinculatus jacens omnipotenti Deo ad se confirmandum preces effundere, tantoque sublimius gloriam transeuntis mundi despicere, quanto et religatus agnoverat nil fuisse, quod potuerit auferri.

Superveniente autem paschalis festivitatis die, intempestae noctis silentio ad eum perfidus pater Arianum episcopum misit, ut de ejus manu sacrilegae consecrationis communionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur.

Sed vir Deo deditus Ariano episcopo venienti exprobravit ut debuit, ejusque a se perfidiam dignis increpationibus repulit, quia etsi

exterius jacebat ligatus, apud se tamen in magno mentis culmine stabat securus.

Ad se itaque reverso episcopo Ariano pater infremuit, statimque suos apparitores misit, qui constantissimum confessorem Dei illic, ubi jacebat, occiderent.

*Quod et factum est*.

QUAEST. II.

GRATIANUS.

I Pars.

Quod autem post mortem nullus excommunicari

valeat vel absolvi, ex verbis evangelii monstratur, quibus dicitur: Quodcunque ligaveris super terram, etc. Super terram, inquit, non sub terra; ostendens, quod viventes pro varietate suorum meritorum solvere possumus vel ligare; de mortuis autem sententiam ferre non possumus.

Unde Leo Papa scribens Rustico, Narbonensi Episcopo, epist. XC, cap. 7, al. epist. XCII, c. 6.: C. I. Non possunt ab ecclesia absolvi post mortem qui in hac vita ab ea noluerunt absolvi.

De communione privatis, et ita defunctis.

Horum causa Dei judicio reservanda est, in cujus manu fuit, ut talium obitus non usque ad communionis remedium differretur.

Nos autem quibus viventibus non communicavimus mortuis communicare

non possumus.

C. II. Ecclesia viventes potest ligare vel solvere, non mortuos.

Item Gelasius Papa in commonitorio, Fausto magistro, fungenti legationis officio apud Constantinopolim .

Legatur, ex quo est religio Christiana, vel certe detur exemplum in ecclesia Dei a quibuslibet Pontificibus, ab ipsis Apostolis, ab ipso denique Salvatore veniam, nisi se corrigentibus, fuisse concessam.

Auditum enim sub isto coelo nec legitur omnino, nec dicitur, quod eorum voce depromitur: date veniam nobis, dum tamen nos in errore duremus.

Id quoque pariter ostendant qui nobis canones nituntur opponere, quibus hoc

canonibus, quibus regulis, qua lectione, quove documento, sive a majoribus nostris, sive ab ipsis Apostolis (quos potiores merito fuisse non dubium est) seu ab ipso Domino Salvatore, qui judicaturus creditur vivos et mortuos, sive factum est unquam, vel faciendum esse mandatur?

Mortuos suscitasse Christum legimus; in errore mortuos absolvisse non legimus.

Et qui certe hoc faciendi solus habuit potestatem, B. Petro principaliter mandat apostolo: Quae ligaveris super terram ligata erunt et in coelis, et quae solveris super terram

erunt soluta et in coelis.

Super terram, inquit.

Nam in *hac* ligatione defunctum nusquam dixit absolvi

C. III. Non oportet ab eorum eleemosynis post mortem abstinere, quibus in vita communicare non destitimus.

Item Urbanus II.

Guilmundo Episcopo.

Sane quod super Richardo, filio Borelli, vestra fraternitas se egisse innotuit pro zelo Dei et animarum caritate, laudamus.

Sed non adeo timendum, non adeo est vobis ab ejus eleemosynis abstinendum.

Inter ceteros quippe nostrae fidei Patres B. Leo papa doctor egregius: Quibus vivis, inquit, non communicavimus nec mortuis communicare debemus.

Constat ergo, quoniam, quibus vivis (ut ex opposito loquamur), communicavimus mortuis quoque

communicare possumus.

Nos plane inter duo oppugnantia positi, inter impios videlicet et schismaticos schismaticis ullo modo communicare non possumus, aut licet: peccatoribus vero et praedonibus dispensative propterea communicamus, quia et Ecclesiam hactenus sustentaverunt, et se fideles in posterum pollicentur.

Alioquin oportet nos de hujus mundi partibus exire.

Sub qua etiam sponsione nos ejus nuper in B. Petri natalitiis absolutionem indulsimus.

Quia ergo praedictus vir neque nominative excommunicatus, neque communicans cum excommunicatis ex nomine exiit, sed in Domini sui fide atque servitio permansit, licet nobis dispensative, id est quamdiu eos patimur, ejus elemosynis

communicare, et defuncti animam Christianae religionis modis omnibus adjuvare.

C. IV. De eodem.

Item Gelasius Papa universis Episcopis per Dardaniam sive per Illyricum constitutis .

Nec quisquam omnino vobis persuadeat, Achatio praevaricationis suae crimen fuisse laxatum, quia qui postquam in collegium recidens pravitatis jure

meruit ab apostolica communione secludi, in hac eadem persistens damnatione defunctus est, absolutionem, quam superstes nec quaesivit omnino, nec meruit, mortuus jam non potest impetrare.

Siquidem ipsis apostolis Christi voce delegatum est: Quae ligaveritis super terram, etc. Ceterum *jam* de eo, qui in divino est judicio constitutus, nobis fas non est aliud decernere praeter id, in quo eum dies supremus invenit.

Atque ideo, nisi ejus nomine refutato, ceterisque consortibus hujus erroris, cum nullo prorsus eorum participare debetis mensae dominicae puritatem, quam majores nostri semper ab haeretica magnopere servaverunt pollutione discretam.

C. V. Incorrigibilis damnationis sententia relaxari non potest.

Item Leo Papa epist. XIII. ad Pulcheriam Augustam .

Damnationis sententiam quicunque meretur accipere, si in suo sensu voluerit permanere, nullus relaxare poterit.

II. Pars. Gratian. His auctoritatibus probatur, quod viventes, non mortuos solvere possumus vel ligare.

Verum hoc non de omni crimine intelligendum est.

Sum enim quaedam crimina, de quibus etiam post mortem accusari potest quilibet vel damnari, velut haeresis.

Unde in prima actione V Synodi legitur : C. VI. Haeretici etiam post mortem sunt excommunicandi.

Sane profertur a quibusdam, qui dicunt oportere post mortem haereticos anathematizari, et sequi in hoc doctrinam sanctorum Patrum, qui non solum viventes haereticos condemnaverunt, sed et *post mortem, utpote in sua impietate* mortuos, sicut eos, qui injuste condemnati sunt, revocaverunt post mortem, et in sacris diptychis scripserunt.

Quod factum est *et* in Joanne, et in Flaviano

religiosae memoriae episcopis Constantinopolitanis.

Item in actione V, § 1. *Augustinus ait: Si forte isti libri ita designant traditorem suum, sicut Dominus designavit Judam, legatur in eis nominatim et expresse vel Caecilianum, vel ordinatores eorumdem librorum fuisse traditores, et si non eos anathematizavero, ipse cum eis judicer tradidisse.

(Et infra in eadem actione: ) § 2. Quae modo recitata sunt Augustinus sanctae memoriae consuluit, et conveniunt statui tenenti ab initio in ecclesia.

Impium vero dogma jam inculpatum et condemnatum est, et eos, qui tali dogmati obnoxii sunt, anathematizari vult ecclesiae traditio, licet etiam mortui essent.

Ideo sanctae memoriae Augustinus dicit: * Quod * si modo convinceretur Caecilianus de his,

quae inferuntur ei, etiam post mortem eum anathematizo.

(Item supra in eadem actione: ) §.

3. Multi episcopi congregati, et quaedam de diversis causis ad ecclesiasticum statum pertinentibus disponentes, statuerunt de episcopis defunctis, qui haereticis suas facultates reliquerunt, ut etiam post mortem anathemati subjiciantur.

Sunt vero *etiam* et Augustini sanctae memoriae epistolae dicentes, quod si qui in vita sua non recte sapuerunt, licet non condemnati fuissent adhuc viventes, tamen demonstrato peccato isti etiam post mortem anathemati subjiciantur.

Item infra: § 4. Si vera essent quae *ab eis* objecta sunt Caeciliano, et nobis possent aliquando monstrari, ipsum *jam* mortuum anathematizaremus.

( Item infra: ) § 5. Dicis, licere

mihi etiam *hodie* de mortuis judicare, quia judicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis fieri potest.

( Et infra: §.

6. Rambulas sanctae

memoriae, episcopus factus Edessenae civitatis, qui in sacerdotibus exsplenduit, Theodorum *istum* Mopsuestenum *etiam* post mortem in ecclesia anathematizavit.

Item infra: § 7. Romanorum etiam ecclesia ante annos paucos Dioscorum, qui fuit Papa ejusdem ecclesiae, et post mortem anathematizavit, quum nec in fide peccasset.

Et hoc sciunt omnes, qui degunt Romae, et maxime qui in dignitatibus existunt, qui etiam eidem Dioscoro communicatores permanserunt usque ad ejus mortem.

Item infra: § 8. *Si ad tempora Theophili sanctae memoriae vel superius aliquis recurrerit, etiam Origenem inveniet post mortem anathematizatum.

Quod etiam *nunc* in isto fecit et vestra sanctitas, et Vigilius religiosissimus Papa antiquioris

Romae.

Item infra: § 9. Sancta synodus dixit: Sufficiunt *quidem* quae dicta et prolata sunt ecclesiasticam traditionem demonstrare, quod oportet haereticos et post mortem anathematizari.

Item in eadem collatione VIII.

§ 10.

Sancta synodus dixit: Augustini sanctae memoriae, qui inter Africanos episcopos splenduit, diversae epistolae recitatae sunt, significantes, quod oportet haereticos et post mortem anathematizari.

Talem autem ecclesiasticam traditionem et alii Africani reverendissimi episcopi servaverunt; sed et Romana sancta ecclesia quosdam episcopos et post mortem anathematizavit, licet pro fide in vita sua non essent accusati, et utrumque apud nos habita gesta significant.

QUAESTIO III.

GRATIANUS.

I. Pars. Quod autem pro peccato alicujus tota familia

excommunicanda sit, multorum exemplis probatur.

Pro peccato namque Sodomitarum parvuli eorum, qui beneficio aetatis paterna flagitia nesciebant, coelesti igne sunt consumti.

§ 1. Item pro peccato Amalechitarum non solum parvuli eorum, sed etiam bruta animalia usque ad mingentem ad parietem jussa sunt a Domino deleri.

§ 2. Item Dathan et Abiron auctores schismatis fuerunt contra Moysen et Aaron, nec tantum ipsi soli, sed omnis substantia eorum cum ipsis descendit ad inferos.

§ 3. In novo etiam testamento nonnunquam peccatis exigentibus gravis pestilentia desaevisse legitur, quae etiam illos involvit, qui peccati conscientiam non habebant.

Si ergo tam severissime pro peccatis parentum inveniuntur parvuli puniti, non dubium est, quin pro peccatis

eorumdem sententia excommunicationis pariter feriri valeant.

§ 4. His ita respondetur: Pro peccatis parentum parvulos corporaliter flagellari, ex verbis evangelii apparet, ubi discipuli de caeco nato Christum interrogasse dicuntur: Rabbi, quis peccavit, hic, aut parentes ejus, ut caecus nasceretur?

In quibus etiam illud completur, quod Dominus ait ad Moysen: Ego sum Deus zelotes, visitans peccata patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem.

Spiritualiter autem peccatis parentum parvuli non tenentur, ex quo per sacramentum regenerationis ab originali peccato fuerint emundati.

Unde per Ezechielem Dominus ait: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur; filius non portabit iniquitatem

patris, neque pater iniquitatem filii; justitia justi super eum erit, et impietas impii erit super eum.

Quaecunque etiam peccata parentes commiserunt, ex quo filius personaliter ab eis separatus fuerit, ei non imputantur ad poenam.

Unde peccato Adae ideo omnes posteri teneri dicuntur, quia nondum aliquis ex illo materialiter fuerat proseminatus.

Quia vero apud Deum non sententia sacerdotum, sed vita eorum quaeritur, patet, quod non est notandus sententia quem peccati macula non inficit.

Hinc Paulus Corinthiis scribens ait: Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, cum hujusmodi nec cibum sumere debetis.

Ex quibus verbis datur intelligi,

quod nisi primum aliquis nominatus fuerit de crimine, id est vel coram judice accusatus et convictus, vel in jure ipse de se fuerit confessus, quod nec sententia est feriendus, nec ab ejus communione abstinendum.

Non ergo pro alicujus peccato tota familia excommunicanda est.

Unde Augustinus scribit ad Auxilium Episcopum epist. LXXV: C. I. Pro peccatis patris non est filius anathematizandus.

Si habes de hac re sententiam certis rationibus vel scripturarum testimoniis exploratam, nos *quoque* docere digneris, quomodo recte anathematizetur pro patris peccato filius, aut pro mariti uxor, aut pro domini servus, aut quisquam etiam

in domo nondum natus, si eodem tempore, quo universa domus est anathemate obligata, nascatur, nec ei possit per lavacrum regenerationis in mortis periculo subveniri.

Haec enim fuit corporalis poena, qua legimus quosdam contemtores Dei cum suis omnibus, qui ejusdem impietatis participes fuerunt, pariter interfectos.

Tunc quidem ad terrorem viventium mortalia corpora perimebantur, quandoque utique moritura.

Spiritalis autem poena, qua fit quod scriptum est: Quae ligaveris in terra erunt ligata et in coelo, animas obligat, de quibus dictum est: Anima patris mea est, et anima filii mea est.

Anima, quae peccaverit, ipsa morietur.

§. 1. Audisti fortasse aliquos magni nominis sacerdotes cum domo sua quempiam anathematizasse

peccantium.

Sed forte, si essent interrogati, reperirentur idonei reddere inde rationem.

Ego autem, *quoniam*, si quis a me quaerat, utrum recte fiat, quid ei respondeam non invenio, nunquam hoc facere ausus sum de quorundam facinoribus unanimiter adversus ecclesiam perpetratis, nisi gravissime commoverer.

Sed si tibi quod juste fiat Dominus revelavit, nequaquam juvenilem aetatem tuam, et honoris ecclesiastici rudimenta contemno.

*En adsum*: senex a juvene *coepiscopo*, et episcopus tot annorum a collega necdum anniculo paratus sum discere, quomodo vel Deo, vel hominibus

justam possumus reddere rationem, si animas innocentes pro scelere alieno (ex) quo non trahunt, *sicut* ex Adam, in quo omnes peccaverunt, *originale peccatum* spiritali supplicio puniamus.

Etenim Classiciani filius, etsi traxit ex patre primi hominis culpam, sacro fonte baptismatis expiandam, tamen quicquid postea, quam eum genuit, peccati pater ejus admisit, ibi particeps ipse non fuit, ad eum non pertinere quis ambigit?

Quid dicam de conjuge?

Quid de tot animabus in universa familia?

Unde si una anima per istam severitatem, qua tota domus ista anathematizata est, sine baptismate de corpore exeundo perierit, innumerabilium mors corporum, si de ecclesia homines innocentes violenter abstrahantur et

interficiantur, huic damno non potest comparari.

Si ergo de hac re potes reddere rationem, utinam et nobis rescribendo praestes, ut possimus et nos.

Si autem non potes, quid tibi est inconsulta commotione animi facere, unde, si interrogatus fueris, rectam rationem non valeas invenire?

Haec autem dixi, etiamsi filius noster Classicianus aliquid admisit, quod tibi anathemate plectendum justissime videretur.

II. Pars. Gratian. Ut ergo ex hac auctoritate evidentissime monstratur, illicite excommunicatur quis pro peccato alterius, neque aliqua ratione nituntur qui pro peccato unius in totam familiam sententiam ferunt excommunicationis.

Illicita autem excommunicatio

notatum non laedit, sed excommunicantem.

Unde Gregorius scribit Magno, Mediolanensi Episcopo, lib.

II, epist. 26: C. II. Qui illicite aliquem excommunicat, semetipsum, non illum condemnat.

Comperimus, quod Laurentius quondam frater et coepiscopus noster nullis te culpis exigentibus

communione privaverit.

Ideoque hujus praecepti nostri auctoritate munitus officium tuum securus perage, et communionem sine aliqua sume formidine.

C. III. Qui non corde, sed ore maledicunt labiorum immunditiam contrahunt.

Item Hieronymus in Leviticum.

Qui negligunt oris maledici consuetudinem resecare, etiamsi non *ex* corde maledicant, *etiamsi non voto et animo iniquo proferant maledicta*, tamen immunditiam labiorum (secundum Esaiae verbum) et inquinamenta oris incurrunt.

C. IV. Vita, non sententia quemlibet ligat vel solvit.

Item Hieronymus ubi supra.

Si quis non recto judicio eorum, qui praesunt

ecclesiae, depellatur, et foras mittatur, si ipse non ante exiit, hoc est, si non ita egit, ut mereretur exire, nihil laeditur in eo, quod non recto judicio ab hominibus videtur expulsus.

Et ita fit, ut interdum ille, qui foras mittitur, intus sit, et ille foris, qui intus retineri videtur.

C. V. De eodem Item Rabanus de ecclesiasticis pressuris, lib.

I.

Non in perpetuum damnamur, quum injuste indicamur, dicente Psalmo: Nec damnabit illum, quum indicabitur illi.

Multi sacerdotum culpam zelo Dei se persequi profitentur, sed, dum indiscrete hoc agitur, sacrilegii facinus incurrunt, et dum praecipites quasi ad emendandum ruunt, ipsi quoque multo magis deterius cadunt.

C. VI. Qua poena feriatur qui illicite aliquem excommunicat.

Item ex Consilio Parisiensi tempore Ludovici.

De illicita excommunicatione lex Justiniani, imperatoris catholici, quam probat et servat catholica ecclesia, constitutione CXXIII cap. CCCLI decrevit, ut *nemo episcopus* nemo presbyter excommunicet

aliquem antequam causa probetur, propter quam ecclesiastici canones hoc fieri jubent.

Si quis autem adversus eam aliquem excommunicaverit, ille quidem, qui excommunicatus est, majoris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctae communionis redeat: is autem, qui legitime non excommunicaverit, in tantum abstineat a sacra communione tempus, quantum majori sacerdoti visum fuerit, ut quod injuste fecerit ipse juste patiatur.

Et hinc S. Gregorius, ad Joannem episcopum injuste excommunicantem inter cetera scribit, dicens: Cassatis prius atque in nihilum redactis praedictae sententiae tuae decretis, ex B. Petri principis apostolorum auctoritate decernimus, triginta dierum spatio te sacra communione privatum ab omnipotenti

Deo *nostro* tanti excessus veniam cum summa poenitentia ac lacrymis exorare.

Quod si hanc sententiam nostram te cognoverimus implesse remissius, non jam tantum injustitiam, sed *et* contumaciam fraternitatis tuae cognoscas adjuvante Domino severius puniendam, quia nemo praepropere vel praepostere, scilicet non commonitus neque conventus est judicandus.

§ 1. De conventione autem hujusmodi patratoris manifestorum criminum lex dicit: Quicunque tribus auctoritatibus judicis conventus, vel tribus edictis ad judicem fuerit provocatus, aut uno pro omnibus peremptorio, id est quod causam exstinguit, fuerit evocatus, et praesentiam suam apud eum judicem, a quo ei denunciatum est, exhibere noluerit, adversus eum quasi in contumacem judicari

potest.

Quinimo nec retractari per appellationem negotia possunt, quoties in contumacem fuerit judicatum.

Et hanc sententiam de tribus auctoritatibus conventis ex evangelica auctoritate Coelestinus ad Nestorium dicens, et Ephesina synodus de eodem

decernens, et B. Gregorius ad Joannem scribens comprobant.

§ 2. De peremptorio *autem* scripto Africanum concilium demonstrat de Cresconio, ut si conventus resipiscere detractaverit. suo contemtu et sua contumacia faciente, auctoritate judiciaria protinus excludatur.

Item B. Gregorius de sententia in contumacem, scribens ad Maximum praesumtorem Salonitanum episcopum, dixit: Hortamur, ut ad nos venire omni postposita excusatione festines, quatenus servata justitia haec, de quibus accusaris, et cognoscere, et finire secundum canonica instituta Christo revelante possimus.

Ita autem fac, ut ad veniendum amplius jam moras non ingeras, ne ipsa te magis absentia obnoxium his, quae dicuntur assignet, et nos in te

haec res, non solum propter dicta crimina, quae purgare subterfugis, sed etiam propter inobedientiae culpam, durius, scilicet ut in contumacem, cogat ex concilio fere judicium.

C. VII. Vita non sententia ab ecclesia aliquem ejicit, vel ad eam reducit.

Item Origenes super Leviticum, hom.

XIV. ad. c. 24 .

Quum aliquis exit a veritate, a timore Dei, a fide, a caritate, exit de castris ecclesiae, etiamsi per episcopi vocem minime abjiciatur; sicut e contrario dum aliquis non recto judicio foras mittitur scilicet si non ante exierit, id est si non egerit ut mereretur exire, nihil laeditur.

Interdum enim qui foras mittitur intus est, et qui foris est

intus retineri videtur.

C. VIII. Et qui aperto sacrilegio, et qui perversa vita fidelibus non sociantur, ad ecclesiam non pertinere probantur.

Item Augustinus serm.

XI, de verbis Domini ,

De illis, qui sunt ab ecclesia segregati, non dicit

: Ea, quae sunt Spiritus, non percipientes, ne ad scientiae perceptionem referrentur: sed dictum est: Spiritum non habentes.

(Et infra: ) § 1. Hoc utique nullo modo diceret ab ecclesia segregatis, qui dicti sunt Spiritum non habentes.

Sed nec ille dicendus est esse in ecclesia, et ad istam societatem Spiritus pertinere, qui ovibus Christi ficto corde miscetur.

Sanctus enim Spiritus disciplinae fugiet fictum.

Neque enim solum ad ecclesiam non pertinent qui separationis aperto sacrilegio manifesti sunt, sed etiam illi, qui in ejus unitate corporaliter misti per pessimam vitam separantur.

C. IX. A Deo separamus, quos impios demonstramus.

Item ex V. Synodo, collatione 5.

Certum est, quod qui impius demonstratus est omnimodo separatus est a Deo, sicut etiam ille, qui anathematizatus tanquam impius separatus est.

Nihil enim aliud significat anathema, nisi a Deo separationem .

III. Pars. Gratian. Illicita ergo excommunicatio, ut ex praemissis apparet, non laedit eum, qui notatur, sed a quo notatur, ac per hoc qui innocentes sunt ex alterius crimine condemnari non possunt, sicut ab imprudentibus familiae potentum pro peccatis dominorum solent notari.

Sed adhuc objicitur, quod non solum innocentes, sed nec etiam criminosi sententia maledictionis sint feriendi.

Ait enim Christus in evangelio: Orate pro persequentibus et calumniantibus vos, benefacite his qui vos oderunt.

Idem

Apostolus: Benedicite persequentibus vos: benedicite et nolite maledicere.

Item: Maledici regnum Dei non possidebunt.

C. X. Ab omni maledicto fideles immunes esse oportet.

Item Hieronymus in epistolam ad Titum, initio cap. 3.

Si igitur Michael non fuit ausus diabolo, et certe maledictione dignissimo, judicium inferre blasphemiae,

quanto magis nos ab omni maledicto puri esse debemus?

Merebatur diabolus maledictum, sed per os archangeli blasphemia exire non debuit.

Relege veteres libros, et vide, quae tribus in monte Garizin constitutae sint, ut benedicerent populo, et quae in monte altero, ut maledicerent.

Ruben, qui maculaverat torum parentis, et Zabulon novissimus Liae filius, et ancillarum liberi in monte Heliel ponuntur, ut maledicant his, qui maledictione sunt digni.

C. XI. Quos significent illi, qui ad benedictionem, quive ad maledictionem de filiis Israel electi sunt.

Item in libro Josue.

Quum ergo in singulis quibusque fidelium talis sit propositi varietas, hoc mihi designari videtur in

hoc loco, quod dimidii illi, qui juxta montem Garizin incedunt (illum, qui ad benedictiones electus est), istos figuraliter indicent, qui non metu poenae, sed benedictionum et repromissionum desiderio veniunt ad salutem; illi vero dimidii, qui juxta montem Gebal, incedunt, in quo maledictiones prolatae sunt, istos alios indicent, qui, malorum metu et suppliciorum timore complentes quae in lege scripta sunt, perveniunt ad salutem.

Gratian. Sed qui pro persecutoribus jussit orare, primos parentes pro transgressione mandati mortis maledicto percussit.

Cain quoque, quia primae praevaricationi fratricidium adjunxit, sententiam maledictionis a Domino reportavit.

Abrahae quoque Dominus

Tous les livres