Decretum Gratiani (page 14)
dixit: Maledicam maledicentibus tibi, et benedicam benedicentibus tibi.
In Evangelio etiam, quum esuriens veniret ad ficum, non inveniens fructum in ea, sua maledictione perpetua sterilitate ipsam damnavit.
§ 1. Item Noe quum verenda sua a Cham derisa cognosceret, filium ejus Chanaam maledicens dixit: Maledictus Chanaam sit servus fratrum suorum.
Item Isaac, quum benediceret Jacob
filio suo, ait: Qui maledixerit tibi, sit ille maledictus, et qui benedixerit tibi benedictionibus repleatur.
§ 2. Item, sicut in libro Deuteronomii legitur, Moyses ex praecepto Dei duodecim tribus filiorum Israel in duas partes divisit, et sex tribus jussit, et juxta montem Gebal incedentes maledictionem transgredientium legem vociferarentur; aliis vero praecepit, ut juxta alium montem incedentes benedictiones observantium inclamarent, § 3. In novo etiam testamento Petrus apostolus legitur Simoni maledixisse, quum ait: Pecunia tua tecum sit in perditionem, Paulus quoque, qui dixerat: Benedicite, et nolite maledicere, fornicatorem Corinthium jussit excommunicari.
Item in eadem epistola ait: Si quis non fuerit secutus doctrinam
Domini nostri Jesu Christi, sit anathema, maranatha.
Item Galatis: Si angelus de coelo veniens aliud vobis evangelizaverit, anathema sit.
§ 4. Distinguendum est ergo inter maledictum, quod prohibetur, et maledictum, quod a Domino et sanctissimis viris rationabiliter profertur.
Maledictum, quod prohibetur, est illud quod procedit ex voto ultionis et odio persequentis, non ex amore justitiae.
Maledictum vero, quo sancti maledicunt, est illud, quod procedit ex amore justitiae, non ex livore vindictae.
Unde Gregorius ait in Moral. lib. IV, cap. 6: C. XII. Sancti viri non ex voto ultionis, sed amore justitiae aliquos maledicunt.
Quum sancti viri maledictionis sententiam proferunt, non in hanc ex voto ultionis, sed ex justitiae
examine prorumpunt.
Intus enim subtile judicium aspiciunt, et mala foris exsurgentia quia maledicto debeant ferire cognoscunt, et *eo* in maledicto non peccant, in quo ab interno judicio non discordant Idem supra cap. 5: § 1. Scriptura sacra duobus modis maledictum memorat: aliud videlicet quod approbat, aliud quod damnat.
Aliter enim maledictum profertur judicio justitiae, ut in ipso primo peccante
prolatum est, quum audivit: Maledicta terra in opere tuo, etc. et sicut Abrahae dicitur: Maledicam maledicentibus tibi.
Aliter vero profertur maledictum, quod non judicio justitiae, sed livore vindictae promitur, a quo voce Pauli apostoli praedicantis cessare admonemur, qui ait: Benedicite, et nolite maledicere.
C. XIII. Errantes et in errorem mittentes excommunicentur.
Item Pelagius Papa Anglio Episcopo.
Apostolicae auctoritatis exemplo didicimus, errantium et in errorem mittentium spiritus tradendos esse satanae, ut blasphemare dediscant.
C. XIV. Delinquentes corrigantur a sacerdotibus, incorrigibiles inventi excommunicentur.
Item Anacletus Papa, epist. III.
Tam sacerdotes quam reliqui fideles omnes summam curam habere debent de his, qui pereunt, quatenus eorum redargutione aut corrigantur a peccatis, aut, si incorrigibiles apparuerint, ab ecclesia separentur.
C. XV. Secunda vel tertia admonitione interposita excommunicationis sententia procedat.
Item Gregorius Papa, lib.
II, epist. 37, ad Natalem Episcopum.
De excommunicationis articulo (quae tamen interposita conditione gradus, secundo vel tertio jam, ut ita dicam, ex necessitate subjuncta est) beatitudo vestra immerito queritur, quum Paulus apostolus dicat: In promtu habentes ulcisci omnem
inobedientiam.
C. XVI. Mali ab ecclesia sunt eliminandi.
Item Hieronymus in epistolam ad Galatas, c. 5.
Resecandae sunt putridae carnes, et scabiosa ovis a caulis repellenda, ne tota domus, massa, corpus et pecora ardeant, corrumpantur, putrescant, intereant.
Arius in Alexandria una scintilla fuit, sed quia non statim oppressa est, totum orbem ejus flamma populata est.
C. XVII. Pro diversitate culparum subditi a praepositis corripiantur.
Item Augustinus in libro de correptione et gratia, c. 15.
Corripiantur itaque a praepositis suis subditi fratres correptionibus de caritate venientibus pro culparum diversitate diversis, vel minoribus, vel amplioribus, quia et ipsa, quae damnatio nominatur, quam facit episcopale judicium (qua poena in ecclesia nulla major est), potest, si Deus voluerit, in correctionem saluberrimam cedere atque proficere.
Neque enim scimus quid contingat sequenti die.
An ante finem vitae hujus de aliquo desperandum est?
Aut contradici Deo potest, ne respiciat et det poenitentiam, et, accepto sacrificio
spiritus contribulati cordisque contriti, a reatu quamvis justae damnationis absolvat, damnatumque ipse non damnet?
Pastoralis tamen necessitas habet, ne per plures serpant dira contagia separare ab ovibus sanis morbidam, ab illo, cui nihil est impossibile, ipsa forsitan separatione sanandam.
Nescientes enim quis pertineat ad praedestinatorum numerum, quis non pertineat, sic affici debemus caritatis affectu, ut omnes velimus salvos fieri.
C. XVIII. Qui corrigi nolunt excommunicationis ferro debent abscindi.
Item Prosper libro de vita contemplativa, c. 7.
Ecce autem crimina quorumlibet, si ipsis criminosis confiteri nolentibus undecunque claruerint
, quaecunque non fuerint patientiae leni medicamento sanata, veluti igne quodam piae increpationis urenda sunt et curanda.
Quod si ne sic quidem aequanimiter sustinentis ac pie increpantis medela processerit in eis, qui diu portati et salubriter objurgati corrigi noluerint, tanquam putres corporis partes debent ferro excommunicationis abscindi, ne, sicut caro morbis emortua, si abscissa non fuerit, salutem reliquae carnis putredinis
suae contagione corrumpit, ita isti, qui emendari despiciunt, et in suo morbo persistunt, si moribus depravatis in sanctorum societate permanserint, eos exemplo suae perditionis inficiant .
C. XIX. Excommunicandus est qui duas simul uxores habere praesumit.
Item Nicolaus Papa Lothario Regi.
An non districta ultione feriendus est, qui in duabus uxoribus adulterium Lamech et flagitium imitatus esse dignosceris?
Quod Dominus non nisi post septuaginta septem generationes suo salutifero adventu delevit, quum Cain fratricidium septima generatione aquis abolitum sit cataclysmi.
C. XX. Falsi testes et homicidae communione priventur.
Item ex Concilio Agathensi, c. 37.
Itaque censuimus homicidas et falsos testes a communione ecclesiastica submovendos, nisi poenitentiae satisfactione crimina admissa diluerint.
C. XXI. Excommunicetur potens, qui clericum pauperem vel religiosum spoliare praesumit.
Item ex Concilio Toletano I, cap. 11.
Si quis de potentibus clericum, aut quemlibet pauperem, aut religiosum exspoliaverit et mandaverit eum ad se venire episcopus, ut audiatur, et contemserit, invicem mox scripta percurrant per omnes episcopos provinciae, et quoscunque adire potuerint, ut excommunicatus habeatur ipse, donec obediat, et reddat aliena.
C. XXII. De eodem.
[PALEA]. Ex dictis Gregorii Papa .
« Quisquis per dolum manum suam mittit in Christum Domini, id est episcopum vel presbyterum, quia sacrilegium grave committit, et si quis ecclesiam Dei vastat, aut impugnat, aut incendit, quia et hoc gravissimum est sacrilegium, placuit sanctae synodo, ut imprimis omnia bona ejus proscriptione publicentur; deinde in uno loco, id est
in monasterio, inclusus poeniteat omnibus diebus vitae suae.
»
C. XXIII. Communione privetur qui Romipetas, vel peregrinos, vel mercatores, molestare praesumit.
Item Calixtus Papa.
Si quis Romipetas, et peregrinos, et Apostolorum limina, et aliorum sanctorum oratoria visitantes capere, seu rebus, quas ferunt, spoliare, et mercatores novis teloneorum et pedagiorum exactionibus molestare tentaverit, donec satisfecerit, communione careat Christiana.
C. XXIV. Excommunicentur qui oratores et ecclesias, bonaque earum et personas ibi servientes infestare praesumunt.
Item Urbanus Papa.
Paternarum traditionum exemplis commoniti, pastoralis officii debitum persolventes, ecclesias cum bonis suis, tam personis quam possessionibus, clericos videlicet ac monachos, eorumque conversos, oratores quoque cum suis nihilominus rebus, quas ferunt, tutos et sine molestia esse statuimus.
Si quis autem contra hoc facere praesumserit, et postquam facinus suum recognoverit, intra dierum triginta spatium competenter non emendaverit, a liminibus ecclesiae arceatur, et anathematis gladio feriatur.
C. XXV. Qui oratoribus, pauperibus non arma ferentibus in malum obviaverint, excommunicentur.
Item Nicolaus Papa omnibus Episcopis.
Illi, qui peregrinos, vel oratores cujuscunque
sancti, sive clericos, sive monachos, vel feminas, aut inermes pauperes depraedati fuerint, vel bona eorum rapuerint, vel in malum eis obviaverint, anathematis vinculo feriantur, nisi digne emendaverint.
§ 1. Pax vero illa, quam treugam dicimus, sic observetur, sicut ab archiepiscopis et episcopis uniuscujusque provinciae constituta est.
Qui autem eam infregerit excommunicationi subdatur.
IV. Pars. Gratian. Quia vero sermo de haereticis habetur, videndum est, quid intersit inter schisma et haeresim, et qui sint haeretici, et quot sint haereticorum sectae?
Differentiam autem inter schisma et haeresim Hieronymus in epist, ad Titum c. 3. assignat, dicens : C. XXVI. Schismatis et haeresis differentia.
Inter haeresim et schisma hoc interesse arbitrantur, quod haeresis perversum dogma habeat, schisma propter episcopalem dissensionem ab ecclesia pariter separat.
Quod quidem in principio aliqua ex parte intelligi potest; ceterum nullum schisma non aliquam sibi confingit haeresim, ut recte ab ecclesia recessisse videatur.
Unde autem haeresis dicatur, in epistolam ad Galatas c. 5. Hieronymus diffinit, ita dicens: C. XXVII. Unde haeresis dicatur?
Haeresis graece ab electione dicitur, quod scilicet eam sibi unusquisque eligat disciplinam, quam putat esse meliorem.
Quicunque igitur aliter scripturam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, quo scripta est, licet de ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest, et de carnis operibus est, eligens quae pejora sunt.
V. Pars. Gratian. Qui vero proprie dicantur haeretici, Augustinus in lib. de utilitate credendi c. 1, ostendens, ait:
C. XXVIII. Qui proprie dicantur haeretici.
Haereticus est, qui alicujus temporalis commodi
et maxime gloriae principatusque sui gratia falsas ac novas opiniones vel gignit, vel sequitur.
Ille autem, qui hujusmodi hominibus credit, homo est imaginatione *quadam* veritatis *ac pietatis* illusus.
C. XXIX. Non sunt haeretici, qui non sua audacia, sed aliena seducuntur in errorem.
Idem Glorio, Eleusio, et aliis, epist. CLXII.
Dixit Apostolus: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita, *sciens*,
quia subversus est hujusmodi, et peccat, *et est* a semetipso damnatus.
Sed qui sententiam suam, quamvis falsam atque perversam, nulla pertinaci animositate defendunt, praesertim quam non audacia suae praesumtionis pepererunt, sed a seductis atque in errorem lapsis parentibus acceperunt, quaerunt autem cauta sollicitudine veritatem, corrigi parati, quum invenerint, nequaquam sunt inter haereticos deputandi.
C. XXX. Magistri exsistunt erroris qui veritatis disciplinam contemnunt.
Item Leo Papa epist. X, ad Flavianum.
Quid autem iniquius est quam impia sapere, et sapientioribus doctioribusque non credere?
Sed in hanc insipientiam cadunt, qui, quum ad cognoscendam
veritatem aliquo impediuntur obscuro, non ad propheticas voces, non ad apostolicas litteras, nec ad evangelicas auctoritates, sed ad semetipsos recurrunt, et ideo magistri erroris exsistunt, quia veritatis discipuli non fuerunt.
C. XXXI. Haeretici sunt qui quod prave sapiunt contumaciter defendunt.
Item Augustinus contra Manichaeos.
Qui in ecclesia Christi morbidum aliquid pravumque sapiunt, si correpti, ut sanum rectumque sapiant, resistunt contumaciter, suaque pestifera et mortifera dogmata emendare nolunt, sed defensare persistunt, haeretici fiunt.
C. XXXII. Errante damnabilior est qui ejus defendit errorem.
Item Urbanus Papa.
Qui aliorum defendit errorem multo amplius damnabilior est illis, qui errant, quia non solum errat, sed etiam aliis offendicula erroris praeparat et confirmat.
Unde quia magister erroris est, non tantum haereticus, sed etiam haeresiarcha dicendus est.
C. XXXIII. Qui mendacio veritatem immutant patrum terminos transferre probantur.
Item Hieronymus lib.
II. Comment. ad cap. 5. Oseae:
Transferunt principes Juda terminos, quos posuerunt
patres eorum, quando immutant mendacio veritatem, et aliud praedicant quam ab Apostolis acceperunt.
Item infra, eodem capite: § 1. De haereticis manifestus est sensus, quod sophismatibus suis et arte dialectica saepe opprimant ecclesiasticos.
Item ad cap. 9. § 2. Veteres scrutans historias invenire non possum scidisse ecclesiam, et de domo Domini populos seduxisse, praeter eos, qui sacerdotes a Deo positi fuerant et prophetae, id est speculatores.
Isti ergo vertuntur in laqueum tortuosum, in omnibus locis ponentes scandalum.
C. XXXIV. Abjiciantur qui adversariorum conveniunt pravitati.
Item Leo papa epistola LXXIV. ad Anatolium.
Illud sane plurimum mihi displicere significo, quod inter dilectionis tuae clericos quidam esse dicuntur,
qui adversariorum conveniant pravitati, et vasa irae vasis misericordiae misceantur.
Quibus investigandis et severitate congrua coercendis debet diligentia tua vigilanter insistere ita, ut his, quibus prodesse non potuerit correptio, non parcat abscissio.
Oportet enim nos evangelici meminisse mandati, quo ab ipsa veritate praecipitur, ut, si nos oculus, aut pes, aut dextera scandalizaverit manus a compage corporis auferatur, quia melius, sit his in ecclesia carere membris, quam cum ipsis in aeterna ire supplicia.
Nam superfluo extra ecclesiam positis resistimus, si ab his, qui intus sunt, in eis, quos dicipiunt, vulneramur.
Abjicienda prorsus pestifera haec a sacerdotali vigore patientia est, quae sibimet, peccatis aliorum parcendo, non
parcit.
C. XXXV. Et sodalitates et convivia haereticorum clerici vitare debent.
Item ex concilio Carthaginensi IV. c. 70, 71, 72,:
Clericus haereticorum et schismaticorum tam convivia quam sodalitates evitet aequaliter.
Eorum conventicula non ecclesia, sed conciliabula appellanda sunt.
Cum eis neque orandum est, neque psallendum.
C. XXXVI. Canonum observatores cum haereticis nullum debent inire certamen.
Item Gelasius Papa in epistola ad piscopos Dardaniae .
Cum quibus erat synodus ineunda?
Catholici pontifices fuerant undique jam depulsi, solique remanserant socii perfidorum, cum quibus jam nec licebat habere conventum, dicente Psal: Non sedi in concilio vanitatis, et cum iniqua gerentibus non introibo.
Nec ecclesiastici moris est cum his, qui pollutam habent communionem permixtamque cum perfidis, miscere concilium.
Recte igitur per Chalcedonensis synodi formam hujusmodi praevaricatio repulsa est potius quam ad concilium vocata, quod nec opus erat post primam synodum.
nec cum talibus habere licebat.
Idem in commonitorio ad Faustum: § 1. Canonum magistris atque custodibus nobis nullum fas est inire certamen cum hominibus communionis alienae.
C. XXXVII. Non contradicit, sed potius obedit evangelio qui malos excommunicat.
Item ex epistola Urbani Papae.
Notandum est, quod quidam dicunt contra evangelicam parabolam nos facere, ubi de zizaniis non eradicandis Dominus praecepit, quum aliquos excommunicatione dignos excommunicationi subjicimus, et aiunt etiam S. Augustinum hoc contradicere in illo loco, ubi ait: Quia non est praecidenda unitas, ferendi sunt mali, non abjiciendi.
Quibus hoc primum respondendum est: Si haeretici et mali
homines excommunicandi non sunt, quare ipse Augustinus cum legatis S. Romanae ecclesiae, et cum sanctis episcopis suis Pelagium et Coelestium, novam haeresim in sanctam Dei ecclesiam introducentes, excommunicavit, et ab ecclesia Dei separavit?
Quare ipsos Donatistas, contra quos ista et multa his similia loquitur, tam ipse quam omnis ecclesia Dei excommunicatos habuit, et, nisi prius poenituissent, et per manus impositionem reconciliati essent, eis nequaquam communicabat?
Idem ipse Dominus, qui hoc parabolice hic narrat,
aperte alibi excommunicationem fieri jubet, dicens: Frater, qui corripitur ab ecclesia, et non obedit, sit tibi sicut ethnicus et publicanus.
Unde apparet liquido, aliud esse excommunicationem, aliud eradicationem.
Qui enim excommunicatur (ut Apostolus ait) ad hoc excommunicatur, ut spiritus ejus salvus fiat in die Domini.
Disciplina enim est excommunicatio, non eradicatio.
Gratian. Nisi forte ex contemtu et superbia excommunicati proveniat.
Unde Origenes in librum Numerorum, hom.
XV. ad c. 23.: C. XXXVIII. Divina maledictio meritum maledicti designant.
Deus, quando maledicit, meritum ejus designat,
cui maledicitur, et sententiam promit, utpote quem non fallit neque peccati qualitas, neque peccantis affectus.
Homo *autem*, quia haec non potest scire (neque enim propositum mentemque alterius videre alius aut cognoscere potest, idcirco etiam si judicantis vel sententiam promentis intuitu proferat maledictum, non potest esse *justa* maledicendi causa, ubi ignoratur peccantis affectus, maxime quum humanum vitium tunc sciat maledicta proferre, quum forte conviciis aut injuriis provocatur.
Quod vitium volens resecare Apostolus, ne maledictis maledicta et conviciis convicia provocemus, mandatum necessarium ponit, ut benedicamus, *et non maledicamus*, quo conviciandi vitium resecetur non quo judicandi veritas,
quae homines latet, et pronunciandi auctoritas perimatur.
Gratian. Sectae vero haereticorum quot sint, et unde nomina acceperint, Isidorus lib.
VIII Etymologiarum c. 5. determinat, dicens:
C. XXXIX. Quot sint sectae haereticorum.
Quidam autem haeretici, qui de ecclesia recesserunt, ex nomine suorum auctorum nuncupantur; quidam vero ex causis, quas eligentes instituerunt.
§ 1. Simoniani dicti a Simone, magicae artis perito, cui Petrus in Actibus apostolorum maledixit
pro eo, quod ab Apostolis Spiritus sancti gratiam pecunia emere voluisset.
Hi dicunt, creaturam non a Deo, sed a virtute quadam superna creatam.
§ 2. Menandrini a Menandro mago, discipulo Simonis nuncupati, qui mundum non a Deo, sed ab angelis factum asseruit.
§ 3. Basilidiani a Basilide appellati, qui inter reliquas blasphemias Jesum passum abnegavit.
§ 4. Nicolaitae dicti a Nicolao diacono ecclesiae Hierosolymorum, qui cum Stephano et ceteris constitutus est a Petro; qui, propter pulchritudinem relinquens uxorem, dixerat ut qui vellet ea uteretur; versa est in stuprum talis consuetudo, ut invicem conjugia commutarentur.
Quos Joannes in Apocalypsi improbat dicens: Sed hoc habes, quod odisti facta Nicolaitarum.
§ 3. Gnostici
propter excellentiam scientiae se ita appellare voluerunt.
Animam naturam Dei esse dicunt; bonum et malum Deum suis dogmatibus fingunt.
§ 6. Carpocratiani a Carpocrate quodam vocantur, qui dixit, Christum hominem fuisse tantum, et de utroque sexu progenitum.
§ 7. Cerinthiani a Cerintho quodam nuncupati.
Hi inter cetera circumcisionem observant, mille annos post resurrectionem in voluptate carnis futuros praedicant.
Unde et graece Χιλιάσται, latine Millenarii sunt appellati.
§ 8. Nazaraei dicti, qui dum Christum (qui a vico Nazaraeus est appellatus) filium Dei confiteantur, omnia tamen veteris legis custodiunt.
§ 9. Ophitae a colubro nominati sunt.
Coluber enim graece ὄφις dicitur.
Colunt enim serpentem, dicentes, ipsum in paradisum
induxisse virtutis cognitionem.
§ 10.
Valentiniani a Valentino quodam Platonico sectatore vocati, qui αἰῶνας, id est saecula quaedam, in originem Dei creatoris induxit, Christum quoque de Virgine nihil corporis assumsisse, sed per eam quasi per fistulam transisse asseruit.
§ 11.
Appellitae, quorum auctor Appelles fuit, qui creatorem angelum nescio quem gloriosum superioris Dei faciens, Deum legis Israel illum igneum affirmans dixit. *et* Christum non in veritate Deum, sed hominem in phantasia
apparuisse.
§ 12.
Archontiaci a principibus appellantur, qui universitatem, quam Deus condidit, opera esse archangelorum defendunt.
§ 13.
Adamiani vocati, quod Adae imitentur nuditatem.
Unde et nudi orant, et nudi inter se mares feminaeque conveniunt.
§ 14.
Cainani inde sunt appellati, quoniam Cain adorant.
§ 15.
Sethani nomen acceperunt a filio Adae, qui vocatus est Seth, dicentes, eundem esse Christum.
§ 16.
Melchisedechiani vocati pro eo, quod Melchisedech, sacerdotem Dei, non hominem fuisse, sed virtutem Dei esse arbitrantur.
§ 17.
Angelici vocati, quia angelos colunt.
§ 18.
Apostolici hoc sibi nomen ideo sumserunt, quod nihil possidentes proprium nequaquam recipiant eos, qui aliquo in hoc
mundo utuntur.
§ 19.
Cerdoniani a Cerdone, *quodam* nominati, qui duo contraria principia asseruit.
§ 20. Marcionistae a Marcione, Stoico philosopho, appellati, qui Cerdonis dogma secutus alterum bonum, alterum justum Deum asseruit, tanquam duo principia creationis et bonitatis.
§ 21.
Artotyritae ab oblatione vocati, panem enim et caseum offerunt, dicentes, a primis hominibus oblationem a fructibus terrae et a fructibus ovium fuisse celebratam.
§ 22.
Aquarii appellati eo, quod aquam solam offerunt in calice sacramenti.
§ 23.
Severiani a Severo exorti, vinum non bibunt; Vetus Testamentum et resurrectionem non recipiunt.
§ 24.
Tatiani a Tatiano *quodam* vocati, qui *et* Encratitae dicti, quia carnes abominantur.
§ 25 Alogii
vocantur tanquam sine Verbo, Δόγος enim graece Verbum dicitur.
Deum enim Verbum non credunt, respuentes Joannis Evangelium et Apocalypsim.
§ 26.
Cataphrygis nomen provincia Phrygia dedit, quia ibi exstiterunt.
Auctores eorum Montanus, Prisca et Maximilla fuerunt.
Hi adventum Spiritus sancti non in Apostolos, sed in se traditum asserunt.
§ 27.
Cathari propter munditiam ita se nominaverunt: gloriantes enim de suis meritis negant poenitentibus veniam peccatorum; viduas, si nupserint, tanquam
adulteras damnant; mundiores se ceteris praedicant.
Qui nomen suum si cognoscere vellent, mundanos se potius quam mundos vocarent.
§ 28.
Pauliani a Paulo Samosateno exorti sunt, qui dixit, non semper fuisse Christum, sed a Maria sumsisse initium.
§ 29.
Hermogeniani ab Hermogene quodam vocati, qui materiam non natam introducens, Deo non nato eam comparavit matremque elementorum et deam asseruit, quos Apostolus improbat clementis servientes.
§ 30.
Manichaei a quodam Persa exstiterunt, qui vocatus est Manes.
Hic duas naturas et substantias introduxit, id est bonam et malam, et animas ex Deo quasi ex aliquo fonte manare asseruit; testamentum vetus respuit, novum ex parte recipit.
§ 31.
Anthropomorphitae dicti
pro eo, quod simplicitate rustica Deum habere humana membra, quae in divinis libris scripta sunt, arbitrantur; ἄνθρωπος enim graece latine homo interpretatur.
Ignorantes vocem Domini, qui ait: Spiritus est Deus.
Incorporeus est enim, nec membris distinguitur, nec corporis mole censetur.
§ 32.
Hierachitae ab Hieracha auctore exorti, monachos tantum recipiunt, conjugia respuunt, regna coelorum parvulos habere non credunt.
§. 33, Novatiani a Novatiano Romae urbis presbytero exorti, qui, adversus Cornelium cathedram sacerdotalem conatus invadere, haeresim instituit, nolens apostatas suscipere, rebaptizans baptizatos.
§ 34.
Montani haeretici dicti, quod tempore persecutionis in montibus latuerunt, qua
occasione se a catholicae ecclesiae corpore diviserunt.
§ 35.
Ebionitae ab Ebione dicti, sive a paupertate; Christum enim per profectum solum virum justum putant effectum.
Unde competenter Hebionitae pro paupertate intelligentiae appellati sunt.
Hi enim semijudaei sunt, et ita tenent
evangelium, ut legem carnaliter servent; adversus quos Apostolus ad Galatas scribens invehitur.
§ 36.
Photiniani a Photino Gallograeciae Syrmii episcopo nuncupati, qui, Ebionitarum haeresim suscitans, asseruit Christum a Maria per Joseph nuptiali coitu fuisse conceptum.
§ 37.
Aeriani ab Aerio quodam nuncupati sunt; hi offerre sacrificium pro defunctis spernunt.
§. 38. Aetiani ab Actio sunt vocati, iidemque Eunomiani ab Eunomio quodam dialectico, Aetii discipulo, ex cujus nomine magis innotuerunt, dissimilem Patri asserentes Filium, et Filio Spiritum sanctum.
Dicunt etiam, nullum imputari peccatum in fide manentium.
§ 39.
Origeniani ab Origene auctore exorti sunt, dicentes, quod non possit videre Filius Patrem,
nec Spiritus sanctus Filium.
Animas quoque in mundi principio peccasse dicunt, et pro diversitate peccatorum e coelis usque ad terras diversa corpora quasi vincula meruisse, eaque causa factum esse mundum.
§ 40.
Noetiani a quodam Noeto vocati, qui dicebant Christum eumdem esse et Patrem, et Spiritum sanctum, ipsamque Trinitatem in officiorum nominibus, non *in* personis accipiunt.
Unde et Patripassiani vocantur, quia Patrem passum dicunt.
§ 41.
Sabelliani ab eodem Noeto pullulasse dicuntur, cujus discipulum perhibent fuisse Sabellium, ex cujus nomine maxime innotuerunt, unde *et* Sabelliani vocati sunt.
Hi unam personam Patris, et Filii, et Spiritus sancti astruunt.
§ 42.
Ariani ab Ario Alexandrino presbytero orti
sunt, qui, coaeternum Patri Filium non agnoscens, diversas in Trinitate substantias asseruit, contra illud, quod ait Dominus: Ego et Pater unum sumus.
§. 43. Macedoniani a Macedonio *Constantinopolitano* episcopo dicti sunt, negantes Deum esse Spiritum sanctum.
§ 44.
Apollinaristae
ab Apollinare vocati sunt, dicentes Christum corpus tantummodo sine anima suscepisse.
§ 45.
Antidicomaritae appellati sunt pro eo, quod Mariae virginitati contradicunt, asserentes eam post Christum natum viro suo fuisse commixtam.
§ 46.
Metangismonitae ideo tale nomen acceperunt, quia ἄγγος graece vas dicitur.
Asserunt enim sic esse in Patre Filium, tanquam vas minus intra vas majus.
§ 47.
Patriciani a quodam Patricio nuncupati sunt, qui substantiam humanae carnis a diabolo conditam dicunt.
§ 48.
Coluthiani a quodam Colutho nominati, qui dicunt, Deum non facere mala contra illud, quod scriptum est, Ego Dominus creans mala.
§ 49.
Floriani a Floriano, qui e contrario dicunt Deum creasse
mala, contra hoc, quod scriptum est: Fecit Deus omnia bona.
§ 50.
Donatistae a Donato quodam Afro nuncupati, qui, de Numidia veniens, totam pene Africam sua persuasione decepit, asserens minorem Patre Filium, et minorem Filio Spiritum sanctum, et rebaptizans catholicos.
§ 51.
Bonosiani a Bonoso quodam episcopo exorti produntur, qui Christum Dei Filium adoptivum, non proprium asserunt.
§ 52.
Circumcelliones dicuntur eo, quod agrestes sint, quos Scototopicos vocant, supradictae haeresis habentes doctrinam.
Hi amore martyrii semetipsos perimunt, ut violenter de hac vita discedentes martyres nominentur.
§ 53.
Priscillianistae a Priscilliano vocati, qui in Hispania ex errore Gnosticorum et Manichaeorum permixtum dogma
composuit.
§ 54.
Luciferiani a Lucifero Sardiniae episcopo orti, qui episcopos catholicos, qui Constantii persecutione perfidiae Arianorum consentientes erant, et postea correcti in catholicam redire delegerunt, damnantes sive quod crediderant sive quod *se* credidisse simulaverant, quos ecclesia catholica materno recepit sinu, tanquam Petrum post fletum negationis: hanc illi matris caritatem superbe accipientes eosque recipere nolentes, ab ecclesiae communione recesserunt, et
cum ipso Lucifero auctore suo, qui mane oriebatur, cadere meruerunt.
§ 55.
Jovinianistae a Joviniano quodam monacho dicti, asserentes, nullam nuptarum et virginum esse distantiam, nullumque inter abstinentes et simpliciter epulantes esse discrimen.
§ 56.
Helvidiani ab Helvidio nominati, qui dicunt post Christum natum alios Mariam filios de viro suo Joseph peperisse.
§ 57.
Paterniani a Paterno quodam exorti, inferiores corporis partes a diabolo factas opinantur.
§ 58.
Arabici nuncupati eo, quod in Arabia exorti sunt, dicentes animam cum corpore mori, atque in novissimo utrumque resurgere.
§ 59.
Tertullianistae dicti a Tertulliano, presbytero Africanae provinciae civitatis Carthaginensis, animam immortalem esse, sed corpoream
praedicantes, et animas peccatorum hominum post mortem in daemones verti putantes.
§ 60.
Tessarescaedecatitae dicti, quod decimaquarta luna pascha scum Judaeis observandum contendunt.
Nam τέσσαρες quatuor, δέκα decem significat.
§ 61.
Nyctages a somno nuncupati, quod vigilas noctis respuant, superstitionem esse dicentes, jura temerari divina, qui noctem ad requiem tribuit.
§ 62.
Pelagiani a Pelagio monacho exorti.
Hi liberum arbitrium divinae gratiae anteponunt, dicentes, sufficere voluntatem ad implenda jussa divina.
§ 63.
Nestoriani a Nestorio Constantinopolitano episcopo nuncupati, qui B. Mariam virginem non Dei, sed hominis tantummodo matrem asseruit, ut aliam personam carnis, aliam faceret Deitatis, nec
unum Christum in verbo Dei et carne credidit, sed separatim atque sejunctim alterum Filium Dei, alterum hominis praedicavit.
§ 64.
Eutychiani dicti ab Eutyche Constantinopolitano abbate, qui Christum post humanam assumtionem negavit existere in duabus naturis, sed solam in eo divinam asseruit esse naturam.
§ 65.
Acephali dicti, id est sine capite.
Nullus enim eorum reperitur auctor, a quo exorti sint.
Hi, trium Chalcedonensium capitulorum impugnatores, duarum in Christo substantiarum
proprietatem negant, et unam in ejus persona naturam praedicant.
§ 66.
Theodosiani et Gaianitae appellati a Theodosio et Gaiano, qui temporibus Justiniani principis in Alexandria populi perversi electione una die ordinati sunt episcopi.
Hi errores Eutychetis et Dioscori sequentes Chalcedonense concilium respuunt, ex duabus unam in Christo naturam asserunt, quam Theodosiani corruptam, Gaianitae incorruptam contendunt.
§ 67.
Agnoitae et Tritheitae a Theodosianis exorti sunt, ex quibus Agnoitae ab ignorantia dicti, quia ad perversitatem a qua exorti sunt, id adjiciunt, quod Christi divinitas ignoret futura, quae sunt scripta de die et hora novissima, non recordantes Christi personam in Esaia loquentis:
Dies judicii in corde meo.
§ 68.
Thritheitae vero vocati, quod sicut tres personas in Trinitate, ita quoque tres asserunt Deos esse, contra illud, quod scriptum est: Audi Israel, Dominus Deus tuus Deus unus est.
§ 69.
Sunt et aliae haereses sine auctore et sine nominibus.
Ex quibus aliae putant triformem esse Deum; aliae Christi divinitatem passibilem dicunt; aliae Christi de patre nativitati initium temporis dant; aliae liberationem hominum apud inferos factam Christi descensione non credunt; aliae animam imaginem Dei negant; aliae animas converti in daemones et in quaecunque animalia
existimant; aliae de mundi statu dissentiunt; aliae innumerabiles mundos opinantur; aliae aquam Deo coaeternam faciunt; aliae nudis pedibus ambulant; aliae cum hominibus non manducant.
Hae sunt haereses adversus catholicam fidem exortae, et ab Apostolis, et a sanctis Patribus vel conciliis praedamnatae, quae, dum in se multis erroribus divisae invicem sibi dissentiunt, communi tamen nomine adversus ecclesiam Dei conspirant.
§ 70.
Sed et quicunque aliter scripturam sanctam intelligit, quam sensus Spiritus sancti flagitat, a quo conscripta est, licet de ecclesia non recesserit, tamen haereticus appellari potest.
C. XL. Quare divina providentia multos errare permittat.
Item Augustinus de Genesi contra Manichaeos, lib.
I, cap. 1.
VI. Pars. Ideo divina providentia multos diversi erroris haereticos esse permittit, ut, quum *insultant nobis, et* interrogant nos ea, quae nescimus, *vel* sic excutiamus pigritiam, et divinas scripturas *nosse* cupiamus.
Propterea *et* Apostolus ait: Oportet haereses esse, ut probati manifesti fiant *inter vos *.
Hi autem Deo probati sunt, qui bene possunt docere; *sed manifesti hominibus esse non possunt, nisi quum docent*.
CAUSA XXV.
GRATIANUS.
Sancta Romana ecclesia quandam baptismalem ecclesiam suis munivit privilegiis, decimationes suae dioecesis ex integro sibi attribuens.
Item quoddam monasterium similiter munivit privilegiis propriis, decernens, ut ex propriis proediis nulli decimas persolveret.
Accidit itaque, ut intra dioecesim praemunitae baptismalis ecclesiae praefatum monasterium alia emtione, alia donatione praedia sibit inveniret.
Oritur itaque contentio inter monachos et clericos de decimis.
* Hic primum quaeritur, an clerici baptimalis ecclesiae auctoritate privilegii decimas suae dioecesis ex integro sibi valeant vendicare?
* Secundo, an subsequenti privilegio monachorum derogetur antiquioribus privilegiis baptismalium ecclesiarum.
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod vero auctoritate illius privilegii decimas
sibi ex integro clerici vendicare non valeant, hinc probatur, quia decimae juxta decreta sanctorum Patrum quadripertito dividuntur, quarum una pars episcopis, secunda clericis, tertia fabricis restaurandis, quarta vero pauperibus est assignata.
Decreta vero sanctorum canonum neminem magis quam Apostolicum servare oportet.
Unde Gelasius Papa ait in epistola ad Episcopos Dardaniae: C. I. Constitutum synodi, quod universalis ecclesiae probavit assensus, Romanam sedem servare oportet.
Confidimus, quod nullus jam veraciter Christianus ignoret, uniuscujusque synodi constitutum, quod universalis ecclesiae probavit assensus, nullam magis exsequi sedem prae ceteris oportere, quam primam,
quae et unamquamque synodum sua auctoritate confirmat et continuata moderatione custodit.
C. II. Qui negligenter pascit dominicum gregem sibi commendatum convincitur summum non amare pastorem.
Item Leo Papa epist. IV, Episcopis Siciliae.
Divinis praeceptis et apostolicis monitis incitamur ut pro omnium ecclesiarum statu impigro vigilemus affectu, ac, si quid usquam reprehensioni inveniatur obnoxium, *celeri sollicitudine* aut ab ignorantiae imperitia, aut a praesumptionis usurpatione revocemus.
Monente enim dominicae vocis imperio, quo beatissimus apostolus Petrus trina admonitione mysticis sanctionibus imbuitur, ut
Christi oves qui Christum diligit pascat, ipsius sedis, cui per abundantiam gratiae divinae praesumus, reverentia coarctamur, ut periculum desidiae, quantum possumus, declinemus, ne professio summi Apostoli, qua se amatorem Domini *esse* testatus est, vana inveniatur in nobis quia negligenter pascens dominicum gregem toties commendatum
convincitur summum non amare pastorem.
C. III. Non debent ullo modo variari quae ad perpetuum ordinantur quietem.
Idem Anatolio episcopo, epist. LI.
Quae ad perpetuam utilitatem generaliter instituta sunt nulla commutatione varientur, nec ad privatum trahantur commodum quae ad bonum sunt commune praefixa, sed manentibus terminis, quos constituerunt Patres, nemo injuste usurpet alienum, sed intra fines proprios atque legitimos, prout valuerit, in latitudine se exerceat caritatis.
C. IV. Nulli divinas constitutiones et apostolicae sedis decreta temerare licet.
Item Hilarius Papa in Synodo Romana, c. 1.
Nulli fas sit sine status sui periculo vel divinas constitutiones, vel apostolicae sedis decreta temerare, quia nos, qui potentissimi sacerdotis administramus officia, talium transgressionum culpa respiciet, si in causis desides fuerimus inventi, quia meminimus quod timere debemus, qualiter comminetur Deus negligentiae sacerdotum.
Siquidem reatu majori delinquit qui potiori honore perfruitur, et graviora facit vitia peccatorum sublimitas peccantium.
C. V. In Spiritum sanctum blasphemant qui sacros canones violant.
Item Damasus Papa.
Violatores canonum voluntarii graviter a sanctis
Patribus judicantur, et a sancto Spiritu (instinctu cujus ac dono dictati sunt damnantur, quoniam blasphemare Spiritum sanctum non incongrue videntur qui contra eosdem sacros canones non necessitate compulsi, sed libenter, ut praemissum est, aliquid aut proterve agunt, aut loqui praesumunt, aut facere volentibus sponte consentiunt.
Talis enim
praesumtio manifeste unum genus est blasphemantium Spiritum sanctum, quia, ut jam praelibatum est, contra eum agit, cujus nutu et gratia sancti canones editi sunt.
C. VI. In quibus Romano Pontifici licet novas condere leges.
Item Urbanus Papa.
Sunt quidam dicentes, Romano Pontifici semper jicuisse novas condere leges.
Quod et nos non solum non negamus, sed etiam valde affirmamus.
Sciendum vero summopere est, quia inde novas leges condere potest, unde Evangelistae aliquid et Prophetae nequaquam dixerunt.
Ubi vero aperte Dominus, vel ejus Apostoli, et eos sequentes sancti Patres sententialiter aliquid definierunt, ibi non novam legem Romanus
Pontifex dare, sed potius quod praedicatum est usque ad animam et sanguinem confirmare debet.
Si enim quod docuerunt Apostoli et Prophetae destruere (quod absit!
) niteretur, non sententiam dare, sed magis errare convinceretur.
Sed hoc procul sit ab eis, qui semper Domini ecclesiam contra luporum insidias optime custodierunt.
C. VII. Apostolicae sedis auctoritas contra sanctorum statuta aliquid condere non valet.
Item Zosimus Papa .
Contra statuta Patrum condere aliquid vel mutare nec hujus quidem sedis potest auctoritas.
Apud nos enim inconvulsis radicibus vivit antiquitas, cui decreta Patrum sanxere reverentiam.
C. VIII. Stare non valet quod contra evangelicam vel propheticam doctrinam seu constitutionem factum fuerit.
Item Marcellinus Papa, epist. II.
Omne quod irreprehensibile est, catholica defendit ecclesia.
Et infra: § 1. Injustum judicium et diffinitio injusta, regio metu vel jussu a judicibus ordinata, non valet.
Nec quicquam quod
contra evangelicae, vel propheticae, aut apostolicae doctrinae constitutionem, *successorumve* eorum sive sanctorum Patrum actum fuerit, stabit, et quod ab infidelibus vel haereticis factum fuerit omnino cassabitur.
C. IX. A statutis Patrum non deviare et fidei regulam custodire prima salus est.
Item Hormisda Papa Episcopis Hispaniae.
Prima salus est rectae fidei regulam custodire, et a constitutis Patrum nullatenus deviare.
C. X. Profitetur Pelagius Papa tomum sui decessoris per omnia servare.
Item Pelagius Papa Childeberto Regi.
Satagendum est, ut pro auferendo suspicionis scandalo
obsequium confessionis nostrae legibus ministremus, quibus nos etiam subditos esse sacrae scripturae praecipiunt.
Veniens etenim Rufinus vir magnificus, excellentiae vestrae legatus, confidenter a nobis, ut decuit, postulavit, quatenus vobis aut beatae recordationis Leonis Papae tomum a nobis per omnia conservari significare debuissemus, aut propriis verbis nostrae confessionem fidei destinare.
Et primam quidem petitionis ejus partem, quia facilior fuit, mox, ut dixit, implevimus, nosque in omnibus Praesulis tomum pro catholicae fidei assertione conscriptum, Deo propitio, custodire manus nostrae ad vos professione significamus.
Ut autem nullius deinceps (quod absit!
) suspicionis resideret occasio, illam etiam aliam partem, quam memoratus vir illustris
admonuit, facere maturavi, scilicet propriis verbis confessionem fidei, quam tenemus, exposui.
C. XI. Anathema apud Deum fiat qui censuram Romanorum Pontificum violat.
Item Hadrianus Papa in Capitulis, c. ult.
Generali decreto constituimus, ut exsecrandum anathema sit, et veluti praevaricator catholicae
fidei semper apud Deum reus exsistat, quicunque regum, seu episcoporum, vel potentum deinceps Romanorum Pontificum decretorum censuram in quocunque crediderit vel permiserit violandam.
C. XII. Non licet alicui episcopo contra Romanorum Pontificum decreta aliquid agere.
Item Damasus Papa, epist. IV Prospero Episcopo.
Omnia decretalia *et* cunctorum decessorum nostrorum constituta, quae de ecclesiasticis ordinibus et canonum promulgata sunt disciplinis, ita *a vobis et* ab omnibus episcopis, ac *cunctis* generaliter sacerdotibus custodiri debere mandamus, ut si quis in illa commiserit, veniam sibi deinceps noverit denegari.
C. XIII. Non communicet sacris altaribus qui nescit sacris obedire canonibus.
Item Gregorius lib.
II. ep. 7, ad Joannem Episcopum.
Hac consona sanctis Patribus diffinitione sancimus, ut qui sacris nescit obedire canonibus nec sacris administrare, nec communionem capere sit dignus altaribus.
C. XIV. Observandae sunt regulae a sanctis Patribus in synodo statutae.
Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 1.
A sanctis Patribus in unaquaque synodo usque nunc prolatas regulas teneri statuimus.
C. XV. Voluntatem et statuta suorum decessorum custodiant qui sua servari volunt.
Item Gregorius ad Montanum et Thomam, lib.
V, epist. 12.
Justitiae ac rationis ordo suadet, ut qui sua a successoribus desiderat mandata servari decessoris sui procul dubio voluntatem et statuta custodiat.
C. XVI. Contra statuta sanctorum Patrum agit qui ea non servat intacta.
Item Leo Papa IV.
Ideo permittente Domino pastores hominum sumus effecti, ut quod Patres nostri sive in sanctis canonibus sive in mundanis affixere legibus excedere minime debeamus.
Contra eorum quippe saluberrima agimus instituta, si quod ipsi divino statuerunt consulto intactum non conservamus.
II. Pars. Gratian. Si ergo primam sedem statuta
conciliorum prae omnibus servare oportet, et si pro statu omnium ecclesiarum necesse est illam impigro vigilare affectu; si ea, quae a Romanis Pontificibus decreta sunt, ab omnibus observari convenit; si illi, qui nesciunt sacris obedire canonibus, altaribus ministrare non debent; patet, quod contra statuta sanctorum canonum, quibus status ecclesiarum vel confundantur vel perturbentur, privilegia ab Apostolico concedi non debent.
§ 1. His ita respondetur: Sacrosancta Romana ecclesia jus et auctoritatem sacris canonibus impertitur, sed non eis alligatur.
Habet enim jus condendi canones, utpote quae caput est et cardo omnium ecclesiarum, a cujus regula nemini dissentire licet.
Ita ergo canonibus auctoritatem praestat, ut se ipsam non subjiciat eis.
Sed sicut Christus, qui legem
carnaliter implevit, octava die circumcisus, quadragesimo die in templo cum hostiis praesentatus, ut in se ipso eam sanctificaret, postea vero, ut se dominum legis ostenderet, contra legis literam leprosum tangendo mundavit, Apostolos quoque contra literam sabbati per sata praetergredientes, spicas vellentes et confricantes manibus suis, probabili exemplo David, et circumcisionis, et templi excusavit, dicens: Non legistis, quid fecerit Abimelech, quando venit ad eum David, et dedit eis panes propositionis, de quibus non licebat edere, nisi solis sacerdotibus, et comedit ipse et pueri ejus?
Item octava die secundum legem puer circumciditur, et vos in sabbato circumciditis hominem.
Item, quum juge holocaustum ex lege offeratur, quum masculus quadragesima, femina
vero octuagesima die ab ortu suae nativitatis secundum legis imperium cum hostiis in templum praesentaretur, unde sacerdotes offerentes hostias in templo literam sabbati solvunt, et sine crimine sunt: tunc filius hominis multo magis valet solvere literam legis, qui est etiam dominus sabbati.
Hinc etiam dicitur de eo: Erat Jesus docens, tanquam potestatem habens, id est tanquam legis dominus, addens moralibus ea, quae deerant ad perfectionem, umbram figuralium in lucem spiritualis intelligentiae commutans, non tanquam scribae eorum, qui litera legis astricti non audebant aliquid addere vel commutare.
Sic et summae sedis Pontifices canonibus sive a se sive ab aliis sua auctoritate conditis reverentiam exhibent, et eis se humiliando
ipsos custodiunt, ut aliis observandos exhibeant.
Nonnunquam vero seu jubendo, seu definiendo, seu aliter agendo, se decretorum dominos et conditores esse ostendunt.
In praemissis ergo capitulis aliis imponitur necessitas obsequendi; summis vero Pontificibus ostenditur inesse auctoritas observandi, ut a se tradita observando aliis non contemnenda demonstrent, exemplo Christi, qui sacramenta, quae ecclesiae servanda mandavit, primo in se ipso suscepit, ut ea in se ipso sanctificaret.
Oportet ergo primam sedem, ut diximus, observare ea, quae decernendo mandavit, non necessitate obsequendi, sed auctoritate impertiendi.
Licet itaque sibi contra generalia decreta specialia privilegia indulgere, et speciali beneficio concedere quod generali prohibetur decreto.
§ 2. Quanquam si decretorum intentionem
diligenter advertamus, nequaquam contra sanctorum canonum auctoritatem aliquid concedere invenietur.
Sacri siquidem canones ita aliquid constituunt, ut interpretationis auctoritatem sanctae Romanae ecclesiae reservent.
Ipsi namque soli canones valent interpretari, qui jus condendi eos habent.
Unde in nonnullis capitulis conciliorum, quum aliquid observandum decernitur, statim subinfertur: Nisi auctoritas Romanae ecclesiae aliter imperaverit, vel: salvo tamen in omnibus jure sanctae Romanae ecclesiae, vel: salva tamen in omnibus apostolica auctoritate.
Quaecunque ergo de decimis vel quibuslibet ecclesiasticis negotiis sacris canonibus diffiniuntur, intelligenda sunt necessario servari, nisi auctoritas Romanae ecclesiae aliter fieri mandaverit vel permiserit.
Quum ergo aliqua privilegia
ab Apostolico aliquibus conceduntur, etsi contra generalem legem aliquid sonare videantur, non tamen contra ipsam aliquid concedere intelliguntur, quum ipsius legis auctoritate privilegia singulorum penes matrem omnium ecclesiarum reserventur.
Neque enim privilegia aliquibus concederentur, si praeter generalem legem nulli aliquid speciale indulgeretur.
Privilegia namque dicuntur tanquam privata legia, eo quod privatam legem singulis generent.
Quam diffinitionem Gregorius innuens ait: Si hoc neque consuetudine generali neque privilegio vendicas, restat te usurpasse quod fecisti.
§ 3. Item Hieronymus in expositione Jonae ad c. 1.: Privilegia singulorum non possunt legem facere communem.
§ 4. Valet ergo, ut ex
praemissis colligitur, sancta Romana ecclesia suis privilegiis quoslibet munire, et extra generalia decreta quaedam speciali beneficio indulgere, considerata tamen rationis aequitate, ut quae mater justitiae est in nullo ab ea dissentire inveniatur, ut privilegia videlicet, quae ob religionis, vel necessitatis, vel exhibiti obsequii gratiam conceduntur, neminem relevando ita divitem faciant, ut, multorum detrimenta non circumspiciendo. in paupertatis miseriam nonnullos dejiciant; illud vero Apostoli ad memoriam revocantes, quod ad Corinthios scribens ait: Non enim volumus, ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio.
Cui sacra lex principum concordans ait: Rescripta contra jus elicita ab omnibus judicibus praecipimus refutari, nisi forte aliquid est, quod non laedat alium, et prosit petenti,
vel crimen supplicantibus indulgeat.
§ 5. Item constitutio imperatoris ad populum: Nec damnosa fisco, nec juri contraria postulari oportet.
§ 6. Clerici ergo hujus baptismalis ecclesiae privilegii auctoritate muniti, suae dioecesis decimas sibi ex integro vendicare valent, nisi forte summa necessitate episcopi cogantur ad quartam suam accipiendam, et illi superabundare monstrentur.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem antiquioribus privilegiis subsequentibus derogari non possit auctoritate Anacleti probatur, qui, scribens omnibus Episcopis et reliquis Christi sacerdotibus, ait in epist. I, c. 3:
C. I. Ecclesiarum privilegia cunctis temporibus intemerata serventur.
Privilegia ecclesiarum et sacerdotum intemerata et inviolata cunctis decernimus manere temporibus.
Leges ecclesiae apostolica auctoritate firmamus, et peregrina judicia submovemus.
C. II. Nec novitate mutari, nec improbitate convelli ecclesiarum privilegia debent.
Item Leo Papa Marciano Augusto, ep. LII, al.
LIV.
Privilegia ecclesiarum et monasteriorum, sanctorum Patrum auctoritate instituta, nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate mutari.
In quo opere auxiliante Christo fideliter exsequendo necesse est hujus sanctae sedis Pontifices perseverantem exhibere famulatum.
Dispensatio enim nobis credita
est, et ad nostrum tendit reatum, si paternarum regulae sanctionum nobis consentientibus vel negligentibus violentur.
C. III. Privilegio suae dignitatis aliquis ecclesiam exuere non debet.
Item Gregorius Augustino, Anglorum Episcopo, respons.
9.
In Galliarum episcopos nullam tibi auctoritatem tribuimus, quia ab antiquis praedecessorum meorum temporibus pallium Arelatensis episcopus accepit, quem nos privare auctoritate percepta minime debemus.
Si ergo contingat, ut fraternitas tua ad Galliarum provincias transeat, et aliquid ex auctoritate agendum fuerit, cum praedicto Arelatensi episcopo agatur, ne praetermitti possit hoc, quod
antiqua Patrum institutio invenit.
Britannorum vero omnes episcopos tuae fraternitati committimus, ut indocti doceantur, infirmi persuasione roborentur, *perversi auctoritate corrigantur*.
C. IV. Statuta Apostolicorum praedecessorum Apostolicus destruere non debet.
Idem Felici Episcopo, lib.
XII. epist. 31.
Si ea destruerem, quae antecessores nostri statuerunt, non constructor, sed eversor esse juste comprobarer, testante veritatis voce, quae ait: Omne regnum in se ipso divisum non stabit, et omnis scientia et lex adversum se divisa destruetur.
C. V. Metropolitanus dignitatis sibi traditae antiquitus jus intemeratum obtineat.
Item Leo Papa epist. LXXXII, al.
LXXXIV, ad Anastasium, c. 2.
Igitur secundum sanctorum Patrum canones, spiritu Dei conditos et totius mundi reverentia consecratos, metropolitanos singularum provinciarum episcopos, quibus ex delegatione nostra fraternitatis tuae cura praetenditur, jus traditae sibi antiquitus dignitatis intemeratum habere decrevimus ita, ut a regulis praestitutis nulla aut negligentia aut praesumtione discedant.
C. VI. Privilegia metropolitanorum inconvulsa servari oportet.
Item Hormisda Papa in epistola ad Joannem Episc.
Servatis privilegiis metropolitanorum vices vobis
apostolicae sedis *eatenus* delegamus, ut inspectis istis *sive ea, quae ad canones pertinent*, sive ea, quae a nobis sunt nuper mandata, serventur, sive ea, quae de ecclesiasticis causis tuae revelationi contigerint, sub tua nobis insinuatione pandantur.
Erit hoc studii ac solicitudinis tuae, ut talem te in his, quae injunguntur, exhibeas, ut fidem integritatemque ejus, cujus curam suscipis, imiteris.
C. VII. Decreta apostolica nulla praesumtione violentur.
Item Gregorius Bonifacio primo Defensori, lib.
VII, epist. 17.
Institutionis nostrae decreta, quae *pro defensorum* sunt privilegiis et ordinatione disposita, perpetua stabilitate et sine aliqua constituimus refragatione
servari, sive quae scripto decrevimus, sive quae in nostra praesentia videntur esse disposita, nec a quoquam pontificum in totum vel in partem ea qualibet occasione convelli decernimus vel mutari.
Nam nimis est asperum, et praecipue bonis sacerdotum moribus inimicum, niti quempiam quacunque rationis excusatione *et* quae bene sunt ordinata rescindere, et exemplo *suo* docere ceteros sua quandoque post se constituta dissolvere.
C. VIII. Privilegia ecclesiarum Apostolicus debet servare illaesa.
Idem Dominico, Carthaginensi Episcopo, lib.
II, Indict.
10, epist. 39.
De ecclesiasticis privilegiis quod vestra fraternitas
scribit, hoc postposita dubitatione teneat, quia, sicut nostra defendimus, ita singulis quibusque ecclesiis sua jura servamus, nec cuilibet favente gratia ultra quam meretur impertior, nec ulli hoc, quod sui juris est, ambitu stimulante derogabo: sed fratres meos per omnia honorare cupio, sicque *studeo* honore singulos subvehi, dummodo non sit quod alteri jure ab altero possit opponi.
C. IX. Quod rationabiliter diffinitum est in nullo debet violari.
Idem Virgilio, Arelatensi Episc.
, lib.
VII, ep. 117.
Quum piae desiderium voluntatis, et laudandae devotionis intentio sacerdotalibus sit semper studiis
adjuvanda, cura est solicitudinis adhibenda, ut ea, quae pro quiete *monachorum* religiosaeque conversationis fuerint ordinata, nec dissimulatio negligere, nec quaedam valeat praesumtio perturbare: sed sicut hoc, quod ratio exigebat utilitatis, oportuit diffiniri, ita quod definitum est [nisi forte ubi major est auctoritas] non debet violari.
C. X. Sibi injuriam facit qui fratrum suorum jura perturbat.
Idem ad Natalem Episcopum, lib.
II, epist. 37.
Quod vero dicitis, nostris temporibus debere servari quae a meis quoque praedecessoribus tradita atque custodita sunt, absit a me, ut statuta majorum consacerdotibus meis in qualibet ecclesia infringam, quia mihi injuriam facio, si fratrum
meorum jura perturbo.
C. XI. Nulla praesumtione violentur quae ab Apostolis et eorum successoribus sunt instituta.
Item Julius Papa epist. I, ad Orientales, c. 4.
Amputato totius usurpationis excessu nullus debet praesumere quae sibi non videntur esse concessa.
Et infra: § 1. Ea quae sunt ab Apostolis eorumque successoribus instituta, nulla desidia negligantur, nulla dissensione violentur, nulla concertatione turbentur.
C. XII. Quae rationabiliter ordinata sunt nulla debent refragatione turbari.
Item Gregorius Papa, lib.
VII, Indict.
2, epist. 60, Praerecti Illustri.
Ecclesiasticae moderationi est omnino conveniens, ut quae ordinata fuerint, vel rationabiliter decisa,
nulla in posterum debeant refragatione turbari.
C. XIII. Quae contra leges fiunt pro infectis habentur.
Item in Regesto, lib.
VII, Indict.
2, epist. 7, Januario Caralitano.
Imperiali constitutione aperte sancitum est, ut ea, quae contra leges fiunt, non solum inutilia, sed etiam pro infectis habenda sint.
C. XIV. Cod. lib. I, tit. de precibus imperatori offerendis, Imperator Constantinus.
Nec damnosa fisco, nec juri contraria postulari oportet.
C. XV. Impp. Theodosius et Valentinianus.
Rescripta contra jus elicita ab omnibus judicibus praecipimus refutari, nisi forte aliquid est, quod non laedat alium, et prosit petenti, vel crimen supplicantibus indulgeat.
C. XVI. Rescriptum meretur effectum, quod cum juris et legum ratione concordat.
Item Pelagius Papa Joanni Comiti.
Dicenti, sacras jussiones se habere prae manibus, respondimus scire illum oportere, quod ipse clementissimus princeps generalibus legibus constituerit, illa sacra uniuscujusque supplicantis desiderio concessa praevalere et effectui mancipari, quae cum juris et legum ratione concordant; ea vero, quae subreptione vel falsis precibus forsitan impetrantur,
nullum supplicantibus ferre remedium.
Gratian. Rescripta, sive sint adnotationes sive pragmaticae sanctiones, expressam debent in se habere conditionem: Si preces veritate nitantur.
Mendax enim precator debet carere impetratis, et quibus scripta diriguntur sunt puniendi, si precum mendacia vetuerint argui.
Unde Impp.
Diocletianus, et Maximianus, et Constantius lib.
I, Cod. tit. si contra jus vel utilitatem publicam: § 1. Praescriptione mendaciorum opposita, sive in juris narratione mendacium reperiatur, sive in facti, sive in tacendi fraude, pro tenore veritatis, non deprecantis affirmatione, datum judicem cognoscere debere, et secundum hoc de causa convenit ferre sententiam.
Item Imp.
Constantinus: § 2. Puniri jubemus decem librarum auri
mulcta judices, qui vetuerint precum argui falsitatem.
Item Impp.
Theodosius et Valentinianus : § 3. Et si legibus consentaneum sacrum oraculum mendax precator attulerit, *precator* careat penitus impetratis, et, si nimia mentientis inveniatur improbitas, etiam severitati subjaceat judicantis.
Item Imp.
Constantinus: § 4. Et si non cognitio, sed exsecutio mandatur, de veritate precum inquiri oportet, ut, si fraus intervenit, de omni negotio cognoscatur.
Item Imp.
Anastasius: § 5. Omnes cujuscunque majoris vel minoris administrationis
universae *nostrae* reip. judices monemus, ut nullum rescriptum, nullam pragmaticam sanctionem, nullam sacram adnotationem, quae generali juri vel utilitati publicae adversa esse videatur, in disceptationem cujuslibet litigii patiantur proferri; sed generales sacras constitutiones modis omnibus non dubitent observandas.
Cod. tit. de divers. rescript. Impp. Diocletianus et Maximianus: § 6. Sancimus, ut authentica ipsa atque originalia rescripta, et nostra etiam manu subscripta, non exempla eorum insinuentur.
Imp. Constantinus: § 7. Si qua beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant.
Imp. Zeno: § 8. Universa rescripta, sive in personam precantium sive ad quemlibet judicem manaverint, quae vel adnotatio,
vel quaevis pragmatica sanctio nominetur, sub ea conditione proferri praecipimus, si preces veritate nitantur, nec aliquem fructum precator oraculi percipiat impetrati, licet in judicio asseveret veritatem, nisi quaestio fidei precum imperiali beneficio monstretur inserta.
Nam et vir magnificus quaestor, et viri spectabiles magistri scriniorum, qui sine praefata adjectione qualecunque divinum responsum dictaverint, et judices, qui susceperint, reprehensionem subibunt, et qui illicite dictata scribere ausi fuerint cujuscunque scrinii memoriales, seu pragmaticarii, vel adjutores primicerii, amissione cinguli feriantur.
C. XVII. Privilegia ecclesiarum nulla debent improbitate convelli.
Item Leo Papa epist. LII, al.
LIV, ad Marcianum Augustum.
Privilegia ecclesiarum, sanctorum *Patrum* canonibus instituta, et venerabilis Nicaenae synodi fixa decretis, nulla possunt improbitate convelli, nulla novitate mutari.
Item Nicolaus Papa, universali synodo praesidens, dixit in Concilio Romano, c. ult. : C. XVIII. Anathema sit qui mandata vel decreta Romanorum Pontificum servare contemserit.
Si quis dogmata, mandata, interdicta, sanctiones vel decreta pro catholicae fidei disciplina, pro correctione *fidelium, pro emendatione sceleratorum, vel interdictione* imminentium vel futurorum malorum a sedis apostolicae Praesule salubriter promulgata contemserit, anathema sit.
Item Gelasius Cresconio et Joanni, Mesaliae Episcopis, inter cetera: C. XIX. Statuta priorum successores servare oportet.
Decessorum statuta sicut legitima et justa successorem custodire convenit, ita debet etiam male facta corrigere.
Hinc etiam Arcadius et Honorius inquiunt: C. XX.
Quaecunque a parentibus nostris diversis sunt statuta temporibus, manere inviolata atque incorrupta circa sacrosanctas ecclesias praecipimus.
Nihil igitur a privilegiis immutetur, omnibusque, qui ecclesiis deserviunt, tuitio deferatur, quia temporibus nostris addi potius reverentiae cupimus, quam ex his, quae olim praestita sunt, immutari.
Iidem leg.
30: § 1. Non tam novum aliquid praesenti sanctione praecipimus, quam illa, quae olim videntur indulta, firmamus.
Privilegia igitur, quae olim reverentia religionis obtinuit, mutilari sub poenae etiam interminatione prohibemus ita, ut hi
quoque, qui ecclesiae obtemperant, ipsius beneficiis perfruantur.
Iidem leg.
34: § 2. Si ecclesiae venerabilis privilegia cujuscunque fuerint vel temeritate violata, vel dissimulatione neglecta, commissum duodecim librarum auri (sicut etiam prius constitutum est) condemnatione plectatur.
Ipsaque
privilegia nihilominus plenissimum per omnia obtineant vigorem.
Item Pelagius Armentario, Magistro militum inter cetera: C. XXI. Non licet Pontifici ab ecclesiae jure discedere, quod documentorum auctoritate firmatur.
Posteaquam ecclesiae jura documentorum quoque intercedentium fuerint auctoritate firmata, nullatenus ab his discedendi liberam Pontifex, vel si vult, permittatur habere licentiam.
Gratian. Si ergo privilegia monasteriorum vel quarumlibet ecclesiarum auctoritate Leonis, Gregorii, Gelasii et nonnullorum aliorum Pontificum sanctae Romanae ecclesiae inviolata servantur; si ea, quae contra leges fiunt, pro infectis habenda sunt; si Pontifex
non habet licentiam discedendi a documentis, quibus jura ecclesiae firmantur: patet, quod posteriora privilegia antiquioribus derogare non possunt, nec eorum auctoritate eis aliqua objicietur exceptio, quum etiam, si contra illa specialiter fierent, pro infectis essent habenda.
II. Pars. § 1. His ita respondetur: Sancta Romana ecclesia sua auctoritate congregata valet disjungere, et disjuncta congregare; rationis tamen aequitate considerata.
Unde vel pietatis, vel necessitatis intuitu semel a se concessa valet in totum vel in partem commutare.
Pro necessitate namque corrigendorum vitiorum privilegia ecclesiarum multarum vel imminuuntur, vel penitus immutantur, sive personaliter sive generaliter.
§ 2. Personaliter juxta illud: Privilegium
omnino meretur amittere qui permissa sibi abutitur potestate.
C. XXII. Quod habet amittat qui quod non accepit usurpat.
Item Silverius Papa Vigilio Episcopo, ep. II.
Sic decet fidem sanctorum Patrum in ecclesia servari catholica, ut quod habuit amittat qui improbabili temeritate quod non accepit assumserit.
C. XXIII. Privilegium amittit qui sua potestate non legitime utitur.
Item Simplicius Papa, epist. II, Joanni, Episcopo Ravennatensi, post pauca, quibus ab illicita eum ordinatione prohibuit.
Denunciamus autem, quod si posthac quicquam
tale praesumseris, et aliquem seu episcopum, seu presbyterum, seu diaconum invitum facere forte credideris, ordinationes tibi Ravennatis ecclesiae vel Aemiliensis noveris auferendas.
C. XXIV. Jus ordinandi amittunt qui immeritum consecrant.
Item Leo Papa, epist. LXXXV, al.
LXXXVII, ad Episcopos Africanos.
Si qui episcopi talem consecraverint sacerdotem, qualem esse non licet, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis *tamen* jus ulterius non habebunt, nec unquam ei sacramento intererunt, quod, neglecto divino judicio, immerito praestiterunt.
Gratian. Generaliter, veluti dum civitati episcopalis
dignitas perpetuo subtrahitur, quae suos episcopos interimere consuevit.
Unde Gelasius Papa scribit : C. XXV. Episcopalis dignitas civitati subtrahitur, quae suos praesules interemit.
Ita nos Scyllacaenorum caedes geminata pontificum horrendi criminis atrocitate confudit, ut diu constitutio nostrae deliberationis haesitaret, dum et ingerere quempiam parricidalibus exemplis detestaremur antistitem, et ecclesiam utcunque destitutam non usque adeo judicaremus relinquendam.
Quapropter jam velut usum consuetudinemque sacrilegam declinantes, eatenus religioni duximus consulendum, ut parochiae vice ab extrinsecus positis sacerdotibus gubernetur, quae ibidem commanentes
ferro didicit necare pastores, inauditoque facinore (quod etiam in illis provinciis nusquam prorsus legitur accidisse, quae bellorum continuis diversisque incursionibus affliguntur) haec sit reperta civitas, quae praesules ministrantes sibi fidei Christianae sacramenta sine persecutore prosternat.
Curandum est igitur, ut *illic* funesta pernicies cessatione propriorum sanetur antistitum, atque ita saltem furoris tanti materia subtrahatur, si in quam haec possit acerbitas perpetrari consistens ibidem persona defuerit, eoque modo vel illa civitas, dum in quos desaeviat non habebit, ab hujusmodi temeritate desistat,
vel aliis imitandi contagia dira non praebeat.
Egeat ergo episcopalibus subsidiis sibimet aliunde pensandis, quae sacram in suo gremio collocatam fuso crudeliter maculat sanguine dignitatem, quia in utroque hac est ultione plectenda, sive instinctu domestico seu furiis incitata *nefas* hoc committit externis.
Praebeat ergo dilectio vestra in hoc statu positae ministerium visitationis ecclesiae, et aut conveniendo pariter, aut vicissim, prout qualitas rerum causaque poposcerit, divina ministeria repraesentet ingratis, ne, quum devitamus zizania, dominica videamur praeterire frumenta.
III. Pars. Gratian. Hostilitatis quoque vel paupertatis necessitate episcopales sedes vel mutantur, vel
duae in unam rediguntur, sicut sup. in tit. de mutatione episcoporum B. Gregorius fecisse legitur.
Non ergo privilegia ecclesiarum sic inviolata permanere censentur, ut quibusdam de causis intervenientibus apostolica auctoritate eis derogari non possit; alioquin multitudo ecclesiarum ad paucitatem redigeretur, quum innumerae ecclesiae in dioecesibus aliarum frequenter conditae inveniantur.
Serventur ergo privilegia ecclesiarum cunctis inconcussa temporibus, ne videlicet praeter ejus auctoritatem, a quo data sunt, contra ea liceat ire alicui.
§ 1. Sed objicitur illud Symmachi Papae: Possessiones, quas unusquisque ecclesiae suo relinquit arbitrio, etc., quae sup. in tit.
de alienatione rerum ecclesiasticarum leguntur adscripta.
Unde datur intelligi, quod ea, quae de jure uniuscujusque ecclesiae vel necessitatis, sicut peregrinis, vel pietatis intuitu, sicut religiosis domibus conferuntur, non perpetuo, sed temporaliter ab eis, quibus conferuntur, sunt possidenda.
Quanquam illud Symmachi ad necessitatis intuitum, non ad pietatis prospectum possit referri, videlicet, ut ea, quae peregrinis vel captivis largiri necessitas suasit, non ea, quae religiosis domibus ob quietem religiosae conversationis concessa sunt, prohibeantur perpetuo possideri.
Vel potius de utrisque intelligendum est, videlicet, ut sicut necessitatem patientes cessante necessitate beneficiis renunciare coguntur, quae eis miserationis indulsit intuitus, sic religiose viventes, quum a religione cessaverint,
privilegiis exuantur, quae religiosa conversatio meruit.
Privilegia ergo, quae religiosis domibus conferuntur, vel in eo casu accipienda sunt, in quo ita eis consulitur, quod nulli aliquid derogatur, videlicet ut ex novalibus, quorum decimationes nulli assignatae fuerant, privilegiorum auctoritate decimas aliquibus persolvere non cogantur, vel si propter instantem temporis necessitatem eis consuli non poterit, nisi aliis derogetur, ita privilegiorum auctoritas videatur esse servanda, ut eorum subveniatur inopiae, non ut suarum divitiarum augmento, et possessionum non modica extensione porrecta, baptismales seu parochiales ecclesiae penitus destruantur.
CAUSA XXVI.
GRATIANUS.
Quidam sacerdos sortilegus esse et divinus convincitur apud episcopum; correctus ab episcopo noluit cessare; excommunicatur; tandem agens in extremis reconciliatur a quodam sacerdote episcopo inconsulto; indicitur sibi poenitentia sub quantitate temporis canonibus praefixa.
* Hic primum quaeritur, qui sint sortilegi?
* Secundo, an sit peccatum esse sortilegum?
* Tertio, a quibus genus divinationis sumsit exordium?
* Quarto, quot sint genera divinationis?
* Quinto, an sortilegi vel divini sint excommunicandi, si cessare noluerint?
* Sexto, an excommunicatus ab episcopo possit reconciliari a presbytero, illo inconsulto?
* Septimo, si morientibus est indicenda poenitentia sub quantitate temporis?
QUAESTIO I.
GRATIANUS
Qui sint sortilegi, Isidorus diffinit Etymologiarum lib.
VIII, cap. 9, ita dicens:
C. UN. Qui sint sortilegi?
Sortilegi sunt qui sub nomine fictae religionis per quasdam, quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem sortes exquirere peccatum non sit, et exemplis et auctoritatibus probatur.
Quum
enim Achar de anathemate furtim subripuisset, et ob ejus peccatum populus caesus apud Hay hostibus terga dedisset, praecepit Dominus Josue, ut sortibus
exquireret, quo peccante populus in manibus hostium cadere meruerat.
Josue praeceptum accipiens misit sortes, primum super tribus, deinde super familias, demum super personas, et ita cecidit sors super Achar.
Saul quoque, quum pugnans contra Philistaeos jurasset, se interfecturum quicunque ante solis occasum de populo comederet, sorte deprehendit Jonatham filium suum mel comedisse, quod sceptro acceperat, quem quum morti tradere vellet, populo supplicante revocavit sententiam.
Jonas quoque, quum a facie Domini fugeret, a nautis sorte deprehensus in mare dejectus, et a ceto est absorptus.
De Zacharia etiam legitur, quod sorte exiit, ut incensum poneret.
Matthias vero a B. Petro sorte in apostolatum et Judae successor eligitur.
Quod ergo tantorum exemplis
probatur, patet malum non esse.
Unde etiam Augustinus ait in lib.
Psalmorum, in Psal. XXX, concione 2, ad versic.
In manibus tuis sortes: C. I.
Sors non aliquid mali est, sed res *est* in dubitatione humana divinam judicans voluntatem.
II Pars.
Gratian. His ita respondetur: Antequam evangelium claresceret, multa permittebantur, quae tempore perfectioris disciplinae penitus sunt eliminata.
Copula namque sacerdotalis vel consanguineorum nec legali, nec evangelica, vel apostolica auctoritate prohibetur, ecclesiastica tamen lege penitus interdicitur.
Sic et sortibus nihil mali inesse monstratur, prohibetur tamen fidelibus, ne sub hac specie
divinationis ad antiquos idololatriae cultus redirent.
Unde quibusdam constellationes et futurorum signa custodientibus Apostolus ait: Dies observatis, et menses, et tempora, et annos.
Unde timeo, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
Sic et astronomia, seu et astrologia apud catholicos in desuetudinem abiit, quia, dum propria curiositate his nimis erant intenti, minus vacabant his, quae saluti animarum erant accommodata.
Quod autem sortibus credi non oportent, Hieronymus testatur, scribens super Jonam, c. 1: C. II. Exemplo Jonae vel Matthiae non oportet sortibus credi.
Non statim debemus sub exemplo Jonae sortibus credere, vel illud de Actibus Apostolorum huic
testimonio copulare, ubi sorte in apostolatum Matthias eligitur, *quum privilegia singulorum non possint legem facere communem*.
C. III. Ad saecularia negotia divina oracula non sunt convertenda.
Item Augustinus ad inquisitiones Januarii, epist. CXIX.
Hi, qui de paginis evangelicis sortes legunt, etsi optandum est, ut id potius faciant, quam ad daemonia consulenda concurrant, tamen etiam ista mihi displicet consuetudo, ad negotia saecularia et ad vitae hujus vanitatem *propter aliam vitam loquentia* oracula divina velle convertere.
C. IV. Exemplo Matthiae vel Jonae non est indifferenter sortibus credendum.
Item Beda super Actus Apostolorum, ad c. 1.
Non exemplo Matthiae, vel quod Jonas propheta sorte deprehensus sit, indifferenter sortibus est
credendum, quum privilegia singulorum (ut Hieronymus ait) communem legem facere omnino non possint.
Et infra: § 1. Si qui tamen necessitate aliqua compulsi Deum putant sortibus exemplo Apostolorum esse consulendum, videant hoc ipsos Apostolos non nisi collecto fratrum coetu, et precibus ad Deum fusis egisse.
De divinis vero scribit Augustinus lib.
V super Deuter. c. 19., ita dicens: C. V. Non sunt observanda quae a divinis praecipiuntur, quamvis ea contingant, quae ab eis praenunciantur.
Intelligi voluit Dominus etiam illa quae a divinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda sic, ut fiant quae
praecipiuntur ab eis, aut colantur quae coluntur ab eis.
C. VI. Institutiones hominum quae sint superstitiosae vel non.
Idem in l. II de doctrina Christiana, c. 19 et 20 et 21.
Illud, quod est secundum institutiones hominum, partim superstitiosum est, partim superstitiosum non est.
Superstitiosum est quicquid institutum est ab hominibus ad facienda et colenda idola pertinens, vel ad colendam sicut Deum creaturam, partemve ullam creaturae, vel ad consultationes et pacta quaedam significationum cum daemonibus placita atque foederata, qualia sunt molimina magicarum
artium, quae quidem commemorare potius quam docere assolent poetae.
Ex quo genere sunt, sed quasi licentiori vanitate, aruspicum et
augurum libri.
§ 1. Ad hoc genus pertinent omnes etiam ligaturae atque remedia, quae medicorum quoque disciplina condemnat, sive in praecantationibus, sive in quibusdam notis, quas characteres vocant, sive in quibusdam rebus suspendendis atque ligandis, vel etiam saltandis quodammodo, non ad temperationem corporum, sed ad quasdam significationes aut occultas, aut etiam manifestas, quae eminentiori nomine physicam vocant, ut quasi non superstitionem implicare, sed naturae prodesse videantur, sicut sunt inaures in summo aurium singularum, aut de struthiorum ossibus ansulae in digitis, aut quum tibi dicitur singultienti, ut dextera manu sinistrum pollicem teneas.
His adjunguntur millia inanissimarum observationum,
si membrum aliquod salierit, si junctim ambulantibus amicis lapis *aut canis*, aut puer medius intervenerit.
Et infra: § 2. Hinc sunt etiam illa, limen calcare, quum ante domum suam transit, redire ad lectum, si quis, dum se calceat sternutaverit; redire domum, si procedens offenderit; quum vestis a soricibus roditur, *plus timere suspicionem futuri mali, quam praesens damnum dolere*.
§ 3. Neque illi ab hoc genere superstitionis perniciosae segregandi sunt, qui olim genethliaci propter natalium dierum considerationes, nunc autem vulgo mathematici vocantur.
Nam et ipsi, quamvis veram stellarum positionem, quum quisque nascitur, consectantur,
et aliquando etiam pervestigent, tamen quod inde conantur vel actiones nostras, vel actionum eventa praedicere, nimis errant, *et vendunt imperitis hominibus miserabilem servitutem*.
Et infra c. 23: § 4. Hoc autem genus fornicationis animae salubriter divina scriptura non tacuit, neque ab ea sic deterruit animam, ut propterea talia negaret esse sectanda quia falsa dicuntur a professoribus eorum, sed etiamsi dixerint vobis, inquit, et ita evenerit, ne credatis eis.
Non enim quia imago Samuelis mortui Sauli *regi* vera praenunciavit, propterea talia sacrilegia, quibus illa imago praesentata est, minus exsecranda sunt, aut quia in Actibus Apostolorum femina ventriloqua verum
testimonium perhibuit Apostolis Domini, ideo Paulus apostolus pepercit illi spiritui, ac non potius feminam illius daemonii correptione atque exclusione mundavit.
§ 5. Omnes igitur artes hujusmodi vel nugatoriae vel noxiae superstitionis, ex quadam pestifera societate hominum et daemonum quasi pacta infidelis et dolosae amicitiae constituta, penitus sunt repudianda et fugienda Christiano.
C. VII. Non est vita, sed mors inquisitio vel curatio, quae a divinis vel magicis expetitur.
Idem in lib. de civitate Dei.
Qui sine Salvatore salutem vult habere, et sine vera sapientia aestimat prudentem se fieri posse, non sanus, sed aeger, non prudens, sed stultus in aegritudine assidua laborabit, et in caecitate noxia stultus
ac demens permanebit.
Ac proinde omnis inquisitio, et omnis curatio, quae a divinis et magis, vel ab ipsis daemoniis in idolorum cultura expetitur, mors potius dicenda est quam vita, et qui ea sectantur, si se non correxerint, ad aeternam perditionem tendunt, Psalmista dicente: Omnes dii gentium sunt daemonia, qui per deceptos homines alios decipere quotidie gestiunt, ut perditionis suae faciant eos esse participes.
Itaque haec vanitas magicarum artium ex traditione angelorum malorum in toto orbe terrarum plurimis saeculis invaluit per quandam scientiam futurorum et infernorum, et per inventiones eorum inventa sunt aruspicia, et augurationes, et ipsa, quae dicuntur, oracula, et necromantia.
C. VIII. Christiana et vera pietas planetarios expellit et damnat.
Idem Confessionum lib.
IV. c 3.
Illos planetarios, quos mathematicos vocant, plane consulere non desistebam, quod quasi nullum esset sacrificium, et nullae preces ad aliquem spiritum ob divinationem dirigerentur.
Quod tamen Christiana et vera pietas consequenter repellit et damnat.
C. IX. Cultura est idololatriae auguria servare, et stellarum requirere cursus.
Item Hieronymus.
Sed et illud adde, quoniam qui fornicatur in
corpus suum peccat, non istud corpus solum, quod templum Dei effectum est, sed et illud, quod dicitur, quia omnis ecclesia corpus Christi est.
Et in omnem ecclesiam videtur delinquere qui corpus suum maculaverit, quia per unum membrum macula in omne corpus diffunditur.
§ 1. Est et illud opprobrium Aegypti, quod, si neglexeris, etiam post Jordanis transitum, et post baptismi secundam circumcisionem vetustae consuetudinis inustione suggeritur, observare auguria, requirere stellarum cursus, et eventus ex iis futurorum rimari, *servare somnia* ceterisque hujusmodi superstitionibus implicari.
Idololatriae namque mater est Aegyptus, ex qua certum est hujusmodi opprobria pullulare, quae, si transito *jam* Jordane susceperis,
et his te rursus laqueis illigaveris, tecum sine dubio opprobria Aegypti trahis.
III Pars.
Gratian. Haec autem sortilegia non usque adeo sunt detestanda, ut, si aliquid de area vel torculari daemonibus fuerit immolatum, quod reliquum est ideo credatur esse immundum, aut, si ipsum, quod oblatum fuerat, a nobis ignorantibus sumi contigerit, ideo credamus nos deliquisse.
Unde Augustinus ad Publicolam, epist. CLIV: C. X. Non ideo reliqua sunt immunda, quia ab area vel torculari aliquid ad daemonum sacrificia tollitur.
Si de area vel torculari tollatur aliquid ad sacrificia daemoniorum, sciente Christiano, ideo peccat, quia fieri permittit, ubi prohibendi potestas est
Quod si factum non comperit, aut prohibendi potestatem non habuit, utitur mundis reliquis fructibus, unde illa sublata sunt.
C. XI. Immunis est a reatu qui emit quod nescit idolis immolatum.
Item Ambrosius in primam epistolam ad Corinthios, ad c. 10.
Licet aliquid pollutum sit per accidentiam, id est oblationem idoli, quum *hoc* tamen nescit qui emit, nullum patitur scrupulum, et apud Deum immunis est.
QUAESTIO III ET IV.
GRATIANUS.
I Pars.
A quibus autem genus divinationis exordium sumserit, vel quot sint genera ejus, Augustinus exponit in libro de natura daemonum, ita dicens:
C. I. De multiplici genere divinationis.
Igitur genus divinationis a Persis fertur allatum.
§ 1. Varro autem dicit divinationis quatuor esse genera, terram, aquam, aerem, et ignem: hinc geomantiam, hydromantiam, aeromantiam, pyromantiam dicta autumat.
§ 2. Divini dicti sunt, quasi deo pleni.
Divinitate enim plenos se esse simulant, et astuta quadam fraudulentia hominibus
futura conjectant.
Duo autem sunt genera divinationis, ars et furor.
Incantatores vero vocati sunt qui artem verbis peragunt.
§ 3. Arioli vocati sunt propterea, quod circa aras idolorum nefarias preces emittunt, et funesta sacrificia offerunt, hisque celebritatibus daemonum accipiunt responsa.
§ 4. Haruspices nuncupati quasi horarum inspectores; dies enim et horas in agendis negotiis operibusque custodiunt, et quid per singula tempora observare debeat homo intendunt; hi etiam exta pecudum inspiciunt, et ex eis futura praedicunt.
§ 5. Augures sunt qui volatus avium et voces intendunt, aliaque signa rerum vel observationes improvisas hominibus occurrentes ferunt.
Iidem sunt et auspices, nam auspicia sunt, quae iter facientes
observant.
Dicta autem sunt auspicia quasi avium spicia, et auguria quasi avium garria, id est avium voces et linguae.
Item augurium quasi avigerium, quod aves gerunt.
Duo sunt autem genera auspiciorum, unum ad oculos, alterum ad aures pertinens: ad oculos scilicet volatus, ad aures vox avium.
§ 6. Pythones a Pythio Apolline dicti, quod is auctor fuerit divinandi.
Astrologi dicti eo quod in astris augurantur.
Genethliaci appellati sunt propter natalitiorum considerationes dierum.
Geneses enim hominum per duodecim coeli signa
describunt, siderumque cursu nascentium mores, actus, et eventus praedicere conantur, id est quis quali signo fuerit natus, aut quem affectum habeat vitae qui nascitur.
Hi sunt, qui vulgo mathematici vocantur, cujus superstitionis genus constellationes Latini vocant, id est notationes siderum, quomodo se habeant, quum quisque nascitur.
§ 7. Primum autem iidem stellarum interpretes magi nuncupabantur, sicut de his legitur in evangelio, qui natum Christum annunciaverunt.
Postea hoc nomine soli mathematici dicti sunt.
Cujus artis scientia usque ad evangelium fuit concessa, ut Christo edito nemo exinde nativitatem alicujus de coelo interpretaretur.
Horoscopi dicti, quod horas nativitatis hominum speculentur dissimili et
diverso fato.
Sortilegi sunt qui sub nomine etc.
Ut supra: § 8. Salitores vocati sunt, quia, dum eis membrorum quaecunque partes salierint, aliquid sibi exinde prosperum seu triste significari praedicunt.
II Pars.
Gratian. Quaeritur autem de natura daemonum, cujus naturae sint, an futura praescire valeant, vel quot modis futura praenoscant?
De his ita scribit Augustinus in eodem lib. de divinatione daemonum, c. 3. C. II. Quot modis daemones futura praenoscant.
Sciendum est, hanc esse naturam daemonum, ut aerii corporis sensu terrenorum corporum sensum facile praecedant, celeritate etiam propter *ejusdem*
aerii corporis superiorem mobilitatem non solum cursus quorumlibet hominum vel ferarum, verum etiam volatus avium incomparabiliter vincant.
Quibus duabus rebus, quantum ad aerium corpus attinet, praediti, hoc est acrimonia sensus et celeritate motus, multo ante cognita praenunciant, vel nunciant quae homines pro sensus terreni tarditate mirentur.
Accessit etiam daemonibus per tam longum tempus, quo eorum vita protenditur, rerum longe major experientia, quam potest hominibus propter brevitatem vitae provenire.
Per has efficacias, quas aerii corporis natura sortita est, non solum multa futura praedicunt daemones, verum etiam multa *mira* faciunt, quae quoniam homines dicere ac facere non possunt, eos dignos
quidam, quibus serviant et quibus divinos honores deferant, arbitrantur, instigante maxime vitio curiositatis, propter amorem felicitatis falsae atque terrenae, et excellentiae temporalis.
Et infra c. 5: § 1. Nunc igitur, quoniam de divinatione daemonum quaestio est, primum sciendum est, illos ea plerumque praenunciare, quae ipsi facturi sunt.
Accipiunt enim saepe potestatem et morbos immittere, et ipsum aerem vitiando morbidum reddere, et perversis et amatoribus terrenorum commodorum malefacta suadere, de quorum moribus certi sunt, quod sint eis talia suadentibus consensuri.
Suadent autem miris et invisibilibus modis, per illam subtilitatem *suorum corporum* corpora hominum non sentientium penetrando, seseque cogitationibus eorum
per quaedam imaginaria visa miscendo, sive vigilantium sive dormientium.
§ 2. Aliquando autem non quae ipsi faciunt, sed quae naturalibus signis futura praenoscunt (quae signa in hominum sensus venire non possunt) ante praedicunt.
Neque enim, quia praevidet medicus quod non praevidet ejus artis ignarus, ideo jam divinus habendus est.
Quid autem mirum, si, quemadmodum ille *in* corporis humani perturbata vel modificata temperie seu bonas seu malas futuras praevidet valetudines, sic daemon in aeris affectione sibi nota, nobis ignota, futuras praevidet tempestates?
Aliquando et hominum dispositiones non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, quum
signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscunt, atque hinc etiam multa futura praenunciant, aliis videlicet mira, qui ista disposita non noverunt.
Et infra c. 6: § 3. Fallunt et studio fallendi, et invida voluntate, qua hominum errore laetantur.
Sed ne apud cultores suos pondus auctoritatis amittant, id agunt, ut interpretibus suis signorumque suorum conjectoribus culpa tribuatur, quando, vel decepti fuerint vel mentiti.
§ 4. Nonnunquam vero ipsi maligni spiritus et illusores hominum atque salutis eorum invasores solent praedicere defectum culturae suae et idolorum ruinam, quatenus praescii videantur quid in singulis regnis aut locis venturum *sit*, et quid adversi suae factioni contingere possit; quod etiam
illi, qui gentilium historias legunt, non ignorant.
Quid ergo mirum, si, jam imminente templorum et simulacrorum eversione, quam Prophetae Dei summi tanto ante praedixerant, Serapis daemon alicui cultorum suorum hoc de proximo prodidit, ut suam quasi divinitatem recedens vel fugiens commendaret?
III Pars.
Gratian. Quod autem hominum dispositiones cogitatione conceptas per exteriora signa diabolus deprehendat, non firma ratione videtur approbatum.
Unde idem Augustinus ait in lib.
II retractationum, c. 30: C. III. Quod ex corporeis motibus internas animi cogitationes diabolus deprehendat, occultissima res est.
Quodam loco dixi, daemones aliquando *et* hominum dispositiones non solum voce prolatas, verum etiam cogitatione conceptas, quum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore, tota facilitate perdiscere.
Rem dixi occultissimam audaciori asseveratione quam debui.
Nam pervenire ista ad notitiam daemonum per nonnulla etiam experimenta compertum est.
Sed utrum quaedam signa dentur ex corpore cogitantium, illis sensibilia, nos autem latentia, an alia vi *et ea* spiritali ista cognoscant, aut difficillime potest ab hominibus aut omnino non potest inveniri.
QUAESTIO V.
GRATIANUS.
I Pars.
Quo dautem sortilegi et divini, si cessare noluerint, excommunicandi sint, ratione et auctoritate probatur.
Est enim quoddam genus culturae idolorum, ex daemonum consultationibus futura praedicere.
Sicut enim avarus, quia cultum Deo debitum nummo impendit, idolorum cultor ab Apostolo nominatur, sic illi, qui futura, quae ex Dei oraculo nonnunquam revelata inveniuntur, vel daemonum consultatione, vel quibuslibet praestigiis invenire laborant, divinitatis jura creaturis attribuunt.
Futura enim praescire solius Dei est, qui in sui contemplatione etiam angelos
illa praescire facit.
Unde Esaias ait: Priora et novissima annunciate mihi, et dicam, quod Dii estis.
§ 1. Cultores vero idolorum a fidelium communione separandi sunt.
Unde in epist. ad Corinth.
Apostolus ait: Si quis frater nominatur fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, cum ejusmodi nec cibum sumere.
Hinc etiam in decretis Gregorii junioris, in Concilio Romano praesidentis, c. 12 legitur:
C. I. Anathema sit qui ariolos vel incantatores observat.
Si quis ariolos, aruspices vel incantatores observaverit, aut phylacteriis usus fuerit, anathema sit.
C. II. Quinquennio poeniteat qui divinationes expetit.
Item ex Concilio Ancyrano, c. 23, al.
24.
Qui divinationes expetunt, et morem gentilium subsequuntur, vel in domos suas hujusmodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica, aut expiandi causa, sub regula quinquennii jaceant secundum gradus poenitentiae definitos, *etc.*
C. III. Elementa colere, lunae aut stellarum cursus in suis operibus Christianis servare non licet.
Item ex Concilio Martini Papae [ id est, ex Cap. Martini Bracarensi,] c. 72.
Non liceat Christianis tenere traditiones gentilium, et observare vel colere elementa, aut lunae aut stellarum cursus, aut inanem signorum fallaciam pro domo facienda, aut propter segetes vel arbores plantandas, vel conjugia socianda.
Scriptum
est enim: Omnia, quae facitis aut in verbo, aut in opere, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, gratias agentes Deo.
§ 1. Nec in collectionibus herbarum, quae medicinales sunt, aliquas observationes aut incantationes liceat attendere, nisi tantum cum symbolo divino, aut oratione dominica, ut tantum Deus creator omnium et Dominus honoretur.
§ 2. Si quis autem, paganorum consuetudinem sequens, divinos et sortilegos in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittant, aut maleficia inveniant, vel lustrationes paganorum faciant, quinque annis poenitentiam agant.
§ 3. Mulieribus quoque Christianis non
liceat in suis lanificiis vanitatem observare, sed Deum invocent adjutorem, qui eis sapientiam texendi donavit.
C. IV. Sacris officiis dediti magi vel incantatores non fiant.
Item ex Concilio Laodicensi, c. 36.
Non oportet sacris officiis deditos vel clericos magos aut incantatores exsistere, aut facere phylacteria, quae animarum suarum vincula comprobantur.
Eos autem, qui talibus rebus utuntur, projici ab ecclesia jussimus.
C. V. Honore privetur episcopus vel presbyter, qui magos vel aruspices consulit.
Item ex Concilio Toletano IV, c. 28.
Si quis episcopus, aut presbyter, sive diaconus, vel quilibet ex ordine clericorum magos, aut *
aruspices, aut incantatores, aut ariolos, aut certe augures vel sortilegos, vel qui profitentur artem magicam, aut aliquos eorum similia exercentes consuluisse fuerit deprehensus, ab honore dignitatis suae suspensus monasterii curam suscipiat, ibique poenitentiae perpetuae deditus scelus admissum sacrilegii solvat.
C. VI. De his, qui auguriis et divinationibus student.
Item ex Concilio Agathensi, c. 42.
Aliquanti clerici sive laici student auguriis, et sub nomine fictae religionis per eas, quas sanctorum sortes vocant, divinationis scientiam profitentur, aut quarumcunque scripturarum inspectione futura promittunt.
Haec quicunque clericus aut laicus
detectus fuerit vel consulere vel docere, ab ecclesia habeatur extraneus.
C. VII. Sors nihil aliud quam divinatio et maleficium esse decernitur.
Item Leo IV, Episcopis Britanniae, c. 4 .
Sortes, quibus cuncta vos *in* vestris discriminatis judiciis (quod Patres damnaverunt), nihil aliud quam divinationes et maleficia esse decernimus.
Quamobrem volumus illas omnino damnari, et inter Christianos ultra nolumus nominari, et ne exerceantur *sub* anathematis interdicto prohibemus.
C. VIII. Incantatores et sortilegos velut Christi inimicos insequi oportet.
Item Gregorius Hadriano Notario, lib.
IX, ep. 47.
Pervenit ad nos, quod quosdam incantatores atque
sortilegos fueris insecutus, et omnino nobis solicitudinem zelumque tuum gratum fuisse cognoscas.
Et infra: *Et ideo* studii tui sit solicite quaerere, et, quoscunque hujusmodi Christi inimicos inveneris, districta ultione corrigere.
C. IX. Excommunicetur clericus, monachus, laicus divinationes, vel auguria, vel sortes secutus.
Item ex Concilio Aurelianensi I, c. 32.
Si quis clericus, monachus vel saecularis divinationem vel auguria crediderit observanda, vel sortes, quas mentiuntur esse sanctorum, quibuscunque putaverint intimandas, cum his, qui eis crediderint, ab ecclesiae communione pellantur.
C. X. Contra sortilegos, idolorum cultores, custodia pastoralis invigilet.
Item Gregorius lib.
VII, epist. 66, ad Januarium Episcopum .
Contra idolorum cultores, vel aruspices atque
sortilegos, fraternitatem vestram vehementius pastorali hortamur invigilare custodia, *atque publice in populo contra hujus rei viros sermonem facere, eosque a tanti labe sacrilegii et divini intentione judicii et praesentis vitae periculo adhortatione suasoria revocare*.
Quos tamen, si emendare se a talibus *atque corrigere* nolle repereris, *ferventi comprehendere zelo te volumus, et* si *quidem* servi sunt, verberibus *cruciatibusque, quibus ad emendationem pervenire valeant*, castigare, si vero *sunt* liberi, inclusione digna districtaque sunt in poenitentiam redigendi, *ut qui salubria et a mortis periculo revocantia audire verba contemnunt, cruciatus saltem eos corporis ad desideratam mentis valeat reducere sanitatem.
*
C. XI. Ab ecclesia separetur auguriis et incantationibus deserviens.
Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 89.
Auguriis vel incantationibus servientem, similiter et Judaicis superstitionibus vel feriis inhaerentem a conventu ecclesiae separandum [praecipimus].
C. XII. Sortilegam et magicam artem episcopi omnibus modis eliminare studeant.
Item ex Concilio Anquirensi, c. 1.
Episcopi, eorumque ministri omnibus modis elaborare studeant, ut perniciosam et a diabolo inventam sortilegam et magicam artem ex parochiis suis penitus eradicent, et si aliquem virum
aut mulierem hujuscemodi sceleris sectatorem invenerint, turpiter dehonestatum de parochiis suis ejiciant.
Ait enim Apostolus: Haereticum hominem post primam et secundam correptionem devita, sciens, quia subversus est qui hujusmodi est.
Subversi sunt et a diabolo captivi tenentur qui relicto creatore
suo diaboli suffragia quaerunt, et ideo a tali peste debet mundari sancta ecclesia.
§ 1. Illud etiam non est omittendum, quod quaedam sceleratae mulieres retro post satanam conversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae, credunt et profitentur, se nocturnis horis cum Diana dea paganorum, vel cum Herodiade, et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multarum terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus velut dominae obedire, et certis noctibus ad ejus servitium evocari.
Sed utinam hae solae in perfidia sua periissent, et non multos secum ad infidelitatis interitum pertraxissent.
Nam innumera multitudo hac falsa opinione decepta haec vera esse credunt, et credendo a recta fide
deviant, et errore paganorum involvuntur, quum aliquid divinitatis aut numinis extra unum Deum arbitrantur.
Quapropter sacerdotes per ecclesias sibi commissas populo Dei omni instantia praedicare debent, ut noverint haec omnino falsa esse, et non a divino, sed a maligno spiritu talia phantasmata mentibus fidelium irrogari.
§ 2. Siquidem ipse satanas, qui transfigurat se in angelum lucis, quum mentem cujuscunque mulierculae ceperit, et hanc sibi per infidelitatem subjugaverit, illico transformat se in diversarum species personarum atque similitudines, et mentem, quam captivam tenet, in somnis deludens, modo laeta, modo tristia, modo cognitas, modo incognitas personas ostendens, per devia quaeque deducit, et, quum solus spiritus hoc patitur,
infidelis *mens* hoc non in animo, sed in corpore invenire opinatur.
Quis enim non in somniis et nocturnis visionibus extra se educitur, et multa videt dormiendo, quae nunquam viderat vigilando?
Quis vero tam stultus et hebes sit, qui haec omnia,
quae in solo spiritu fiunt, etiam in corpore accidere arbitretur, quum Ezechiel propheta visiones Domini in spiritu, non in corpore vidit *et Joannes apostolus Apocalypsis sacramentum in spiritu, non in corpore vidit* et audivit, sicut ipse dicit: Statim, inquit, fui in spiritu?
Et Paulus non audet dicere se raptum in corpore.
Omnibus itaque publice annunciandum est, quod qui talia et his similia credit fidem perdidit, et qui fidem rectam in Domino non habet, hic non est ejus, sed illius, in quem credit, id est diaboli.
Nam de Domino nostro scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt, etc. Quisquis ergo *aliquid* credit posse fieri, *aut* aliquam creaturam in melius aut in deterius immutari, aut transformari in aliam speciem vel similitudinem,
nisi ab ipso creatore, qui omnia fecit, et per quem omnia facta sunt, proculdubio infidelis est, et pagano deterior.
II Pars.
Gratian. Nonnulli inveniuntur, qui interno livore permoti in perniciem suorum inimicorum altaria sacris vestibus exuunt, aut veste lugubri accingunt, vel consueta luminariorum obsequia ecclesiis Dei subtrahunt, vel missam pro requie defunctorum promulgatam pro vivis celebrant hominibus.
Quorum omnium maleficia nequissima Toletanum Concilium XIII condemnat, dicens c. 7 : C. XIII. Abjiciatur sacerdos qui hujuscemodi maleficiis operam dederit.
Quicunque sacerdotum vel ministrorum deinceps causa cujuslibet doloris *vel amaritudinis* permotus
aut altare *divinum* vestibus sacris exuere praesumserit, aut qualibet alia lugubri veste accinxerit, seu etiam si consueta luminariorum *sacrorum* obsequia de templo Dei subtraxerit, et exstingui praeceperit, si eum antea verae poenitudinis coram metropolitano satisfactio non purgaverit, *ignobilitati perpetuae mancipatus juxta superiorem sententiam domini*, loci sui dignitate se noverit et honore privari; illis proculdubio personis ab hac ultionum sententia separatis, quae aut contaminationem sacrorum ordinum, vel subversionem sanctae fidei metuentes, aut hostilitatem vel obsidionem perferentes, seu etiam divinorum judiciorum sententiam
metuentes talia fecisse contigerit, in quorum facto plus humilitas, qua Deus placatur, quam interni livoris dolositas declaratur.
§ 1. Plerique etiam sacerdotum sauciati inimicitiae dolo missam pro requie defunctorum promulgatam fallaci voto pro vivis student celebrare hominibus, *non ob aliud*, nisi ut is, pro quo ipsum offertur sacrificium, ipsius sacrosancti libaminis interventu mortis incurrat periculum.
Proinde nostrae elegit unanimitatis conventus, ut, si quis deinceps talia perpetrasse fuerit detectus, a proprii deponatur ordinis gradu, et tam ipse sacerdos quam etiam ille, qui eum ad talia peragenda incitasse perpenditur, exsilii perpetui ergastulo religentur.
III Pars.
Gratian. Ex praemissis auctoritatibus colligitur, quod arioli, aruspices, incantatores, et sortilegi, atque celeri hujusmodi sectatores ab ecclesia sunt eliminandi, et, nisi resipuerint, perpetuo excommunicandi.
§ 1. Sed quod in ultimo Anquirensi capitulo ea, quae fiunt per incantatores, non in corpore, sed in spiritu fieri dicuntur, Augustinus in libro de civitate Dei videtur asserere, ita dicens :
C. XIV. Quae magorum praestigiis fiunt non vera, sed phantastica esse probantur.
Nec mirum de magorum praestigiis, quorum in tantum prodiere maleficiorum artes, ut etiam Moysi simillimis signis resisterent, vertentes virgas in
dracones, et aquas in sanguinem.
Fertur etiam in gentilium libris, quod quaedam maga *famosissima* Circe socios Ulyssis mutaverit in bestias.
Legitur et de sacrificio, quod Arcades deo suo Lycaeo immolabant, ex quo quicunque sumerent in bestiarum formas convertebantur.
Sed haec omnia magicis praestigiis potius fingebantur quam rerum veritate complerentur.
Ut ergo ipsi errores ignorantibus manifesti fiant, de eorum proprietate atque inventoribus juxta traditionem majorum primum dicere congruum arbitramur.
§ 1 Magi sunt qui vulgo malefici ob facinorum magnitudinem nuncupantur.
Hi permissu Dei elementa
concutiunt, turbant mentes hominum minus confidentium in Deo, ac sine ullo veneni haustu violentia tantum carminis interimunt.
Unde Lucanus: Mens hausti nulla sanie polluta veneni, incantata perit.
Daemonibus enim accitis audent ventilare, ut quique suos perimant malis artibus inimicos.
Hi etiam sanguine utuntur et victimis, *et* saepe contingunt mortuorum corpora.
§ 2. Necromantici sunt quorum praecantationibus videntur resuscitari mortui, divinare et ad interrogata respondere.
Νεκρὸς enim graece mortuus, μαντεῖα divinatio nuncupatur, ad quos suscitandos cadaveri sanguis adjicitur.
Nam amare sanguinem daemones dicuntur, ideoque, quotiescunque necromantia fit, cruor aquae miscetur, ut colore sanguinis
facilius provocentur.
§ 3. Hydromantici ab aqua dicti.
Est enim hydromantia in aquae inspectione umbras daemonum evocare, et imagineas ludificationes eorum videre, ibique ab eis aliqua audire, ubi adhibito sanguine etiam inferos perhibentur suscitare.
Et infra: § 4. Ad haec omnia supradicta pertinent ligaturae exsecrabilium remediorum, quae ars medicorum condemnat, seu in praecantationibus, seu in characteribus *vel in quibusque rebus* suspendendis atque ligandis, in quibus omnibus ars daemonum est, ex quadam pestifera societate hominum et angelorum malorum exorta.
Unde cuncta vitanda sunt christiano, et omni penitus exsecratione repudianda atque damnanda.
§ 5. Auguria autem avium Phryges
primi invenerunt.
§ 6. Praestigium vero Mercurius primus dicitur invenisse.
Dictum est autem praestigium quod praestringat aciem oculorum.
§ 7. Haruspicinam autem primus Hetruscis tradidisse dicitur quidam Tages.
Hic ex horis haruspicinam dictavit, et postea non apparuit.
Nam dicitur fabulose arante quodam rustico subito ex glebis exsilivisse, et haruspicinam dictasse, qua die *et* mortuus est.
Quos libros Romani ex Hetrusca lingua in propriam mutaverunt.
§ 8. His ergo portentis per
daemonum fallaciam illuditur curiositas humana, quando id impudenter appetunt scire, quod nulla ratione eis competit investigare.
Haec potestas immundis spiritibus ideo datur, ut per vasa sibi apta, hoc est pravos homines, seducant illos, qui spernunt veritatem, et credunt mendacio, et juxta Pauli sententiam sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus, et a veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur, onerati peccatis ducentur variis desideriis, semper discentes, et nunquam ad scientiam veritatis pervenientes.
Quemadmodum autem Jammes et Mambres restiterunt Moysi, ita et isti resistunt veritati, homines corrupti mente, reprobi circa
fidem; sed ultra non proficient, insipientia *enim* eorum manifesta erit omnibus, sicut et illorum fuit.
§ 9. Nec ideo quisquam credere debet, quoslibet magicis artibus aliquid facere posse sine permissu Dei (qui omnia, quae fiunt, aut justo judicio facit, aut permissu suo ita fieri sinit), quod praedicti magi leguntur similia fecisse Moysi, qui virgam suam projecit, et conversa est in draconem, projeceruntque *ipsi* singulas virgas suas, quae versae sunt in dracones, sed devoravit virga Aaron virgas eorum.
Non enim fuerunt creatores draconum nec magi, nec angeli mali, quibus ministris illa operabantur.
Insunt enim rebus corporeis per omnia elementa *mundi* quaedam occultae seminariae rationes, quibus quum data fuerit opportunitas
temporalis atque causalis, prorumpunt in species debitas suis modis et finibus: at sic non dicuntur angeli, qui ista faciunt, animalium creatores, sicut nec agricolae segetum *vel arborum*, vel quorumcunque in terra gignentium creatores dicendi sunt, quamvis noverint praebere quasdam visibiles opportunitates et causas, ut illa nascantur.
Quod autem isti faciunt visibiliter, hoc illi invisibiliter.
Deus vero solus unus est creator, qui causas ipsas et rationes seminarias rebus inseruit.
§ 10.
Praeterea
quidam quaerendum putant, quomodo scriptura narret Pythonissam Samuelem prophetam suscitasse ad colloquium Saul impiissimi regis, si pythonica divinatio errori magicae artis deputanda sit.
Quibus ita responderi potest, indignum omnino facinus esse, si secundum verba historiae commodetur assensus.
Quomodo enim fieri poterat, ut arte magica attraheretur vir et nativitate sanctus, et vitae operibus justus, aut, si non attractus est, consensit?
Quod utrumque de justo credere adversum est.
*Si enim invitus adductus est, nullum suffragium habet justitia; si autem voluntarius, amisit meritum spiritale, quod positus in carne quaesierat, quod valde absurdum est, quia qui hinc justus recedit permanet justus.
*Porro
autem* hoc est praestigium satanae, quo, ut plurimos fallat, etiam bonos in potestate se habere confingit.
Quod Apostolus inter cetera ostendit, dicens: Ipse satanas transfigurat se in angelum lucis.
Ut enim errorem faceret, in quo glorificaretur, in habitu viri justi et nomine se subornavit, ut nihil proficere spem, quam praedicabant Dei cultores, mentiretur, quando hinc exeuntes justos finxit in sua esse potestate.
Sed hoc quosdam fallit, quod de morte Saul et filii ejus non sit mentitus, quasi magnum sit diabolo ante occasum mortem corporis praevidere, quum signa quaedam soleant apparere morituris, quippe a quibus Dei protectio amota videtur, quanto magis diabolo, quem angelica potestate sublimem prophetica oracula fuisse
testantur, de cujus magnitudine Apostolus ait: An ignoratis altitudinem satanae?
Quid mirum ergo, si imminentem prope mortem potuit praevidere, quum hoc sit, unde fallit et se in Dei potestate vult adorari?
Nam tanta hebetudine demens effectus est Saul, ut ad Pythonissam confugeret.
Depravatus enim causa peccati ad haec se contulit, quae damnaverat.
Sed si quis propter historiam *et* ea, quae verbis expressa sunt, putet non praetermittenda, ne ratio historiae inanis sit, recte faciet quidem: si tamen minime istud ad veri rapiat rationem, sed ad visum et intellectum Saul.
Neque enim reprobus factus poterat bonum intellectum habere.
Historicus enim mentem Saul et habitum Samuelis descripsit, ea, quae dicta et visa sunt, exprimens, praetermittens, si vera an falsa sint.
Quid *enim* ait?
Audiens, in quo habitu esset excitatus, intellexit, inquit, hunc esse Samuelem.
Quid intellexerit retulit, et, quia non bene intellexit, contra Scripturam alium adoravit quam Deum, et putans Samuelem adoravit diabolum, ut fructum fallaciae suae haberet satanas.
Hoc enim nititur, ut adoretur quasi Deus.
Si enim illi vere Samuel apparuisset, non utique vir justus permisisset se adorari, qui praedicaverat Deum solum esse adorandum.
Et quomodo homo Dei, qui cum Abraham in refrigerio erat, dicebat ad virum pestilentiae, dignum ardore gehennae: Cras mecum
eris?
His duobus titulis subtilitatem fallaciae suae prodidit improvidus satanas, quia et adorari se permisit sub habitu et nomine Samuelis contra legem, et virum peccatis pressum, quum magna distantia peccatorum et justorum sit, cum Samuele justissimo futurum mentitus est.
Verum potest videri, si de Samuelis nomen taceatur, quia Saul cum diabolo futurus erat; ad eum enim transmigravit, quem adoravit.
Semper ergo diabolus sub velamine latens prodit se, dum ea confingit, quae horreant personis, per quas fallere nititur.
§ 11.
Si autem aliquis *mihi* opponit, et dicit, quomodo eveniunt illa, quae illi divini praedicunt futura?
aut quomodo possunt aegris praebere medelam, aut sanis immittere aegritudinem, si aliquid
propriae virtutis ac potestatis non habent!
hoc a me recipiat responsum, quod ideo quisque non debet eis credere, quia aliquando eveniunt quae praedicunt, aut sanare videntur languidos, aut laedere sanos, quia hoc permissu Dei fit, ut ipsi, qui haec audiunt vel vident, probentur, et appareat qua fide sint vel devotione erga Deum.
Sicut in Deuteronomio legitur Moyses verbo Domini populo Dei praecepisse, ita dicens: Si surrexerit in medio tui propheta, aut qui somnium dicat se vidisse, et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod locutus est, et dixerit tibi: Eamus, et sequamur deos alienos, quos ignoras, et
serviamus eis: non audies verba prophetae *illius* aut somniatoris, quia tentat vos Dominus Deus vester, ut palam fiat, utrum diligatis eum, an non.
In toto corde et in tota anima vestra Dominum Deum vestrum sequimini, et ipsum timete, mandata ejus custodite, et audite vocem illius, ipsi servietis, et ipsi adhaerebitis, etc. Ubi sane intelligi voluit, etiam illa, quae a divinantibus non secundum Deum dicuntur, si acciderint quae dicuntur, non accipienda sic, ut fiant quae praecipiuntur ab eis, aut colantur quae coluntur ab eis.
Nec praeter suam potestatem Deus ostendit esse, quod ista contingunt, sed quasi quaereretur, cur ea permittat, causam tentationis exposuit, ad cognoscendam utique eorum dilectionem, utrum
eam habeant erga Deum suum, cognoscendam vero ab ipsis potius, quam ab illo, qui scit omnia ante quam fiant.
QUAESTIO VI.
GRATIANUS.
Quod autem ab episcopo excommunicatus eo inconsulto ab alio reconciliari non possit, nisi forte per ejus metropolitanum vel per summum Pontificem, ratione et auctoritate probatur.
Presbyteri namque potestatem excommunicandi vel reconciliandi ab episcopis accipiunt, non episcopi a presbyteris, atque ideo excommunicatos a sacerdotibus reconciliare possunt, excommunicatos vero ab episcopis sacerdotes reconciliare
non possunt.
Reconciliatio namque poenitentium episcopalis officii est, non sacerdotalis.
Unde in Concilio Carthaginensi II,, c. 3. Fortunatus Episcopus dixit: C. I. Poenitentium reconciliatio, chrismatis et puellarum consecratio a presbyteris non fiat.
Si jubet sanctitas vestra, suggero.
Nam memini, praeterito concilio *fuisse* statutum, ut chrisma, vel reconciliatio poenitentium, nec non et puellarum consecratio a presbyteris non fiat.
Si quis autem emerserit hoc faciens, quid de eo statuendum sit?
Aurelius episcopus dixit: Audivit dignatio vestra suggestionem fratris et coepiscopi nostri Fortunati, quid ad haec dicitis?
Ab universis episcopis dictum est: chrismatis confectio, et puellarum
consecratio a presbyteris non fiat, *vel* reconciliare quemquam in publica missa presbytero non licere.
Hoc omnibus placet.
Gratian. Puellarum tamen consecratio episcopo consulto per presbyterum fieri valet.
Unde in Carthaginensi Concilio III, c. 36: C. II. Permissione episcopi virgines consecrare presbyter valet.
Presbyter inconsulto episcopo virgines non consecret; chrisma vero nunquam conficiat.
C. III. Nec diacono ministrare, nec poenitentem in ecclesia benedicere presbytero licet.
Item ex Concilio Agathensi, c. 43 et 44.
Ministrare diaconus, aut consecrare altare presbyter non praesumat.
§ 1. Benedictionem quoque
super plebem in ecclesia fundere, aut poenitentem in ecclesia benedicere presbytero penitus non licebit.
Gratian. Ecce, quod ab episcopo excommunicatus per sacerdotem reconciliari non potest.
Sed notandum est, quod reconciliatio alia est publica, alia privata.
Publica reconciliatio est, quando poenitentes ante ecclesiae ingressum publice repraesentantur, et per impositionem manus episcopalis ecclesiae publice reconciliantur.
Haec sacerdotibus videtur esse prohibita.
Unde circa finem illius capituli non simpliciter prohibentur poenitentes reconciliare, sed in publica missa.
Privata vero reconciliatio est, quando de occultis peccatis poenitentes vel in extremis agentes ad gratiam reconciliationis accedunt.
Haec reconciliatio potest
fieri per sacerdotem.
Unde Evaristus Papa ait: C. IV. Jussione episcopi de occultis peccatis presbyteri poenitentes reconcilient.
Presbyteri de occultis peccatis jussione episcopi poenitentes reconcilient, et, sicut supra praemisimus, infirmantes absolvant et communicent.
C. V. Si episcopus absens est, per presbyterum reconcilietur in periculo constitutus.
Item ex Concilio Carthaginensi II, c. 4.
Aurelius episcopus dixit: Si quisquam in periculo fuerit constitutus, et se reconciliari divinis altaribus petierit, si episcopus absens fuerit, debet utique presbyter consulere episcopum, et sic periclitantem ejus praecepto reconciliare.
Quam
rem debemus salubri consilio roborare.
Ab universis episcopis dictum est: Placet quod sanctitas vestra necessario nos instruere dignata est.
C. VI. Qui metu mortis reconciliatur convalescens sine communione poenitentiae impleat tempus.
Item ex Concilio Martini Bracarensis, c. 82.
Si quis de corpore exiens novissimum et necessarium communionis viaticum expetit, non ei denegetur.
Quod si in desperatione positus post acceptam communionem iterum sanus fuerit factus, tantum oratione particeps sit, sacramentum vero non accipiat, donec constitutum poenitentiae impleat tempus.
Qui ergo in exitu mortis sunt, et desiderant accipere sacramentum, cum consideratione et probatione episcopi accipere debent.
C. VII. Sine manus impositione poenitentes recedentes de corpore reconcilientur.
Item ex Concilio Arausico, c. 3.
Qui recedunt de corpore poenitentia accepta, placuit sine reconciliatoria manus impositione eos communicare, quod morientis sufficit reconciliationi secundum diffinitiones Patrum, qui hujusmodi communionem congrue viaticum nominaverunt.
Quod si supervixerint, stent in ordine poenitentium, ut ostensis necessariis poenitentiae fructibus legitimam communionem cum reconciliatoria manus impositione recipiant.
§. 1. Clericis quoque desiderantibus poenitentia non est neganda.
§ 2. Similiter subito obmutescens (prout statutum est) baptizari, aut poenitentiam accipere
potest, si voluntatis praeteritae testimonium aliorum verbis habet, aut praesentis in suo nutu.
§ 3. Amentibus etiam quaecunque pietatis sunt conferenda sunt.
C. VIII. Aliorum testimonio moriturus reconcilietur, si obmutuit vel in phrenesim versus est.
Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 76.
Is qui poenitentiam in infirmitate petit, si casu,
dum ad eum sacerdos invitatus venit, oppressus infirmitate obmutuerit vel in phrenesim versus fuerit, dent testimonium qui eum audierunt, et accipiat poenitentiam, et, si continuo creditur moriturus, reconcilietur per manus impositionem, et infundatur ori ejus eucharistia.
Si supervixerit, admoneatur a supradictis testibus petitioni suae satisfactum, et subdatur statutis poenitentiae legibus, quamdiu sacerdos, qui poenitentiam dedit, probaverit.
Item c. 78: § 1. Poenitentes, qui in infirmitate viaticum eucharistiae acceperint, non se credant absolutos sine manus impositione, si supervixerint.
C. IX. Cura et probatione episcopi morientes reconcilientur.
Item ex Nicaeno concilio, c. 12 .
De his vero qui recedunt ex corpore, antiquae legis regula observabitur etiam nunc ita, ut, si forte quis recedit ex corpore, necessario vitae suae viatico non defraudetur.
Quod si desperatus aliquis recepta communione supervixerit, sit inter eos, qui sola oratione communicant.
De omnibus enim his, qui a corpore recedunt, in tradendo eis communionem cura et probatio sit episcopi.
C. X. Non est neganda reconciliatio his, qui tempore necessitatis eam implorant.
Item Leo Episcopus ad Theodorum, ep. LXXXIX, al.
XCI.
His, qui in tempore necessitatis, et in periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae, et mox
reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur veniae moras conversio, dicente Dei spiritu per Prophetam: Quum conversus ingemueris, tunc salvus eris.
Et infra.
§ 1. Quod si aliqua aegritudine ita fuerint aggravati, ut quod paulo ante
poscebant sub praesentia sacerdotis significare non valeant, testimonia eis fidelium et circumstantium prodesse debebunt, *ut* simul et poenitentiae, et reconciliationis beneficium consequantur, servata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas, qui in Deum a fide discedendo peccarunt.
C. XI. Non respuatur ejus oblatio, qui festinans ad poenitentiam sacerdotem invenire non potuit.
Item ex Concilio Epaunensi.
Si aliquis *excommunicatus* fuerit mortuus, qui jam sit confessus, et testimonium habet bonum, et non poterat venire ad sacerdotem, sed praeoccupavit eum mors in domo aut in via, faciant
pro eo parentes ejus oblationem ad altare, et dent redemtionem pro captivis.
Gratian. Ecce quod, episcopo praecipiente, poenitentes de occultis peccatis, sive in periculo constituti per presbyterum possunt reconciliari.
§ 1. Sed si necessitate mortis peccator urgetur, et episcopus ita remotus est, quod presbyter eum consulere non possit, negabitur poenitentia morienti?
et beneficium reconciliationis non praestabitur poenitenti, quem conversum Deus recipit ad veniam, juxta illud: In quacunque hora peccator conversus fuerit etc., et item: Convertimini ad me, et ego convertar ad vos, ecclesia sibi reconciliare negliget?
quem Deus intus suscitavit ecclesia foris absolvere contemnet?
damnabit absentia episcopi quem gratia divinae praesentiae
illustrat per lavacrum regenerationis?
Morituris succurritur etiam a laicis, si presbyteri desunt.
Cur ergo beneficio reconciliationis per presbyterum ei subveniri non poterit, si contigerit episcopum deesse?
si secundum Augustinum qui agens in extremis confitetur
socio turpitudinem criminis fit dignus venia ex desiderio sacerdotis, cur similiter non sit dignus reconciliatione ex desiderio episcopi qui sacerdoti non negat maculam sui reatus?
Item morientibus poenitentiam negare presbyteri non debent.
Unde Julius Papa ait: C. XII. Reus est animarum presbyter, qui poenitentiam morientibus abnegat.
Si presbyter poenitentiam morientibus abnegaverit, reus erit animarum, quia Dominus dicit: Quacunque die conversus fuerit peccator, vita vivet, et non morietur.
Vera enim confessio in ultimo tempore esse potest, quia Dominus non solum temporis, sed etiam cordis inspector est, sicut latro unius momenti poenitentia meruit esse in paradiso
in hora ultima confessionis.
Item Coelestinus Papa ait in epist. II ad Episcopos Galliae: C. XIII. Poenitentia morientibus non est deneganda.
Agnovimus poenitentiam morientibus denegari, nec illorum desideriis annui, qui obitus sui tempore hoc animae suae cupiunt remedio subveniri.
Horremus (fateor) tantae impietatis aliquem inveniri, ut de Dei bonitate desperet, quasi non possit ad se quovis tempore concurrenti succurrere, et periclitantem sub onere peccatorum hominem redimere, quo se expediri desiderat et liberari.
Quid hoc, rogo, aliud est quam morienti mortem addere, ejusque animam sua crudelitate, ne absoluta esse possit, occidere?
quum Deus ad subveniendum paratissimus
, invitans ad poenitentiam, sic promittat peccatori *inquiens*: In quacunque die * conversus fuerit, peccata ejus non imputabuntur ei *, et iterum: Nolo mortem peccatoris, sed tantum convertatur, et vivat.
Salutem ergo homini adimit
quisquis mortis tempore *speratam* poenitentiam denegarit, et desperat de misericordia Dei, qui eum ad subveniendum morienti sufficere vel in momento posse non credit.
Perdidisset latro in cruce praemium ad Christi dexteram pendens, si illum unius horae poenitentia non juvisset.
Quum esset in poena, poenituit, et per unius sermonis professionem habitaculum paradisi Deo promittente promeruit.
Vera ergo ad Deum conversio in ultimis positorum mente potius est aestimanda quam tempore, propheta hoc taliter asserente: Quum conversus ingemueris, tunc salvus eris.
Quum ergo sit Dominus cordis inspector, quovis tempore non est deneganda poenitentia* postulanti, quum ille se obliget judici, cui occulta omnia noverit
revelari.
Gratian. Cui autem poenitentia non negatur, nec reconciliatio sibi deneganda est.
Inconsulto ergo episcopo poenitentem presbyter reconciliare non debet, nisi ultima necessitas cogat.
Unde in Carthaginensi Concilio III, c. 32, legitur : C. XIV. Inconsulto episcopo poenitentem presbyter reconciliare, nisi ultima necessitas cogat, non debet.
Presbyter, inconsulto episcopo, non reconciliet poenitentem, nisi absente episcopo ultima necessitas cogat.
Cujuscunque *autem* poenitentis publicum et vulgatissimum crimen est, quod universam commoverit ecclesiam, ante absidam manus ei
imponatur.
QUAESTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. De tempore vero satisfactionis, an sit imponendum morituris, Theodorus Cantuariensis archiepiscopus in Poenitentiali suo ita diffinit :
C. I. In periculo constitutis poenitentiae quantitas non est imponenda, sed innotescenda.
Ab infirmis in periculo mortis positis *per presbyteros* pura inquirenda est confessio peccatorum, non tamen illis imponenda quantitas poenitentiae, sed innotescenda, et cum amicorum orationibus et eleemosynarum studiis pondus poenitentiae sublevandum, *et* si forte migraverint, ne obligati a communione et consortio veniae fiant alieni.
A quo periculo si divinitus ereptus convaluerit, poenitentiae modum a sarcerdote sibi impositum diligenter observet, et ideo secundum auctoritatem canonicam, ne illis janua pietatis clausa videatur, orationibus et consolationibus ecclesiasticis, sacra unctione olei inuncti, secundum statuta sanctorum Patrum
communione viatici reficiantur.
II. Pars Gratian.
Aliis vero pro qualitate peccati et praesidentium arbitrio tempora poenitentiae decernenda sunt.
Unde Leo Papa ep. LXXVII, al.
LXXIX, ad Nicetam Episcopum, c. 6 : C. II. Praesidentium arbitrio praefigantur tempora poenitudinis.
Tempora poenitudinis habita moderatione constituenda sunt tuo judicio, prout conversorum animos perspexeris esse devotos, pariter etiam habens aetatis senilis intuitum, et periculorum quorumcunque, aut aegritudinis respiciens necessitates.
In quibus si quis ita graviter urgeatur, ut, dum adhuc poenitet, de salute ipsius desperetur, oportet ei per
sacerdotalem necessitudinem communionis gratia subveniri.
C. III. Et qualitas criminis, et contritio poenitentium in satisfactione imponenda a sacerdote consideretur.
Item Nicolaus Papa.
De his vero, qui pro criminibus poenitentiam egerunt, et ad cingulum militiae revertuntur, constat
eos contra sacras regulas agere.
Verum quia crimina non aequalia sunt, perhibesque alios horum propter nimiam hebetudinem in desperationem cecidisse, alios ob hoc ad paganos fugisse: tibi hoc committimus decernendum, nimirum, qui loca et tempora religionis illius, et modum culpae, nec non et poenitentiam, et gemitus hominum ad confessionem venientium praesens positus inspicere vales.
C. IV. De eodem.
Item ex Concilio Laodicensi, c. 2.
His, qui diversorum peccatorum lapsus incurrunt, et oratione, confessione ac poenitentia malorum suorum perfectam conversionem demonstrant pro qualitate peccati poenitentiae tempus attribuendum
est propter misericordiam et bonitatem Dei.
Qui ergo hujusmodi sunt revocandi et ad communionem sunt applicandi.
C. V. Episcopi arbitrio pro qualitate peccati poenitentiae tempora distribuantur.
Item ex Concilio Carthaginensi III, c. 31.
Poenitentibus secundum differentiam peccatorum episcopi arbitrio poenitentiae tempora decernantur .
C. VI. Sine personarum acceptione imploranti poenitentia detur.
Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 74. [75, 80, 82, 81, 64, 79].
Sacerdos poenitentiam imploranti absque personarum acceptatione poenitentiam secundum
leges injungat.
Negligentiores vero poenitentes tardius reconcilientur.
Omni autem tempore jejunii manus poenitentibus a sacerdotibus imponantur.
Diebus autem remissionis poenitentes genua flectant, et mortuos in ecclesiam afferant, et sepeliant.
Die autem dominico non jejunent.
Nam qui dominico die studiose jejunat non creditur esse catholicus.
Poenitentes vero, qui leges poenitentiae attente exsequuntur, si casu in itinere vel in mari fuerint mortui, ubi eis subveniri non potest, memoria eorum et oblationibus et orationibus commendetur.
Unde in VIII Synodo legitur : C. VII. Tempus poenitentiae pro qualitate peccati impendatur.
Pro qualitate delicti tempus poenitentiae impendatur.
C. VIII. Tempus et modus poenitendi delinquentibus praesidentium imponatur judicio.
Item .
Hoc sit in judicio positum eorum, qui praesunt, vel quanto tempore, vel quali modo poenitere debeant qui delinquunt, quia aetas et eruditio multam haberi facit differentiam poenae.
III Pars.
Gratian. Quo affectu poenitentem suscipere et impoenitentem abjicere debeamus, ex eadem Synodo evidenter ostenditur, quum dicitur :
C. IX. Intimo caritatis affectu poenitentem debemus suscipere.
Poenitentem ex corde ita oportet suscipi, sicut Dominus ostendit, quum dicit, quia convocavit
amicos suos et vicinos, dicens: Congratulamini mihi, quia inveni ovem meam, quam perdideram.
C. X. Poenitentes legem Dei diligant, iniquitatem odio habeant.
Item .
Affectum illum in se recipiat poenitens, quem gerebat ille, qui dixit: Iniquitatem odio habui, et abominatus sum; sed et ea quae scripta sunt in sexto Psalmo atque in quamplurimis aliis; sed et illa quae Apostolus dixit ad eos, qui secundum Deum contristati sunt: Quantam, inquit, operatum est hoc ipsum in vobis sollicitudinem, sed excusationem, sed indignationem, sed aemulationem, sed vindictam.
In omnibus exhibuistis vos castos esse negotio.
Sed et in *his* ipsis in quibus deliquit,
agens multa contraria, sicut et Zachaeus fecit.
C. XI. Impoenitentes tanquam ethnici habeantur.
Item .
Erga eum, qui peccata sua non punit, tales esse debemus sicut Dominus praecepit, dicens: Sit tibi sicut ethnicus et publicanus; et sicut Apostolus docuit, dicens: Subtrahite vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam tradidimus vobis.
C. XII. Melius est errare in misericordia remittendi quam in severitate ulciscendi.
Item Joannes Chrysostomus, [ id est auctor operis imperfecti homilia 43 ad c. 23 Matthaei.
]
« Alligant autem onera gravia et importabilia, etc. » Tales sunt nunc etiam sacerdotes, qui omnem
justitiam populo mandant, et ipsi nec modice servant, videlicet, non ut facientes sint *justi*, sed ut dicentes appareant justi.
Tales sunt *et* qui grave pondus venientibus ad poenitentiam imponunt, qui dicunt, et non faciunt, et sic, dum poena praesentis poenitentiae fugitur, contemnitur poena peccati futura.
Sicut enim, si fascem super humeros adolescentis, quem non potest bajulare, posueris, necesse habet ut aut fascem rejiciat, aut sub pondere confringatur: sic et homini, cui grave pondus poenitentiae imponis, *necesse est, ut* aut poenitentiam *tuam* rejiciat, aut suscipiens, dum sufferre non potest, scandalizatus amplius peccet.
Deinde, etsi erramus modicam poenitentiam imponentes, nonne melius est propter misericordiam
rationem reddere, quam propter crudelitatem?
Ubi enim paterfamilias largus est, dispensator non debet esse tenax.
Si Deus benignus est, ut quid sacerdos ejus austerus?
Vis apparere *sanctus?
circa vitam tuam esto austerus, circa alienam benignus*.
C. XIII. Calendarum observationes agere non licet.
Item Martinus Bracarensis, c. 74.
IV. Pars. Non licet iniquas observationes agere calendarum, et otiis vacare *gentilibus* neque lauro aut viriditate arborum cingere domos; omnis enim haec observatio paganismi est.
Unde Zacharias Papa in Concilio Romano, c. 9 : C. XIV. Anathema sit qui ritum paganorum et calendarum observat.
Si quis calendas Januarias * et brumam ritu
paganorum colere, vel aliquid plus novi facere propter novum annum, aut mensas cum dapibus vel epulis, in domibus praeparare, et per vicos et plateas cantiones et choros ducere praesumserit, *quod magna iniquitas est coram Deo*, anathema sit.
C. XV. Infirmitatibus hominum incantationes nihil remedii praestant.
Item Augustinus .
Admoneant sacerdotes fideles populos, ut noverint magicas artes incantationesque quibuslibet infirmitatibus hominum nihil remedii posse conferre; non animalibus languentibus, claudicantibusve, vel etiam moribundis quicquam mederi *; non ligaturas: ossium vel herbarum cuiquam mortalium
adhibitas prodesse *: sed haec esse laqueos et insidias antiqui hostis, quibus ille perfidus genus humanum decipere nititur.
Et si quis haec exercuerit, clericus degradetur, laicus anathematizetur.
C. XVI. Dies Aegyptiaci et Januarii calendae non sunt observandae.
Item Augustinus .
Non observetis dies, qui dicuntur Aegyptiaci, aut calendas Januarii, in quibus cantilenae quaedam, et comessationes, et ad invicem dona donantur, quasi in principio anni boni fati augurio, aut aliquos menses, aut tempora, aut dies, et annos, aut lunae solisque cursum quia qui has, et quascunque divinationes, aut fata, aut auguria observat,
aut attendit, aut consentit observantibus inutiliter et sine causa, magis ad sui damnationem quam ad salutem tendit; sive qui per quosdam numeros litterarum, et lunae, et per Pythagoricam necromantiam aegrotantium vitam vel mortem, vel prospera
vel adversa futura inquirunt, sive qui attendunt somnialia scripta, et falso Danielis nomine intitulata, et sortes, quae dicuntur sanctorum Apostolorum, et auguria avium, aut aliqua pro domo facienda, aut propter conjugia copulanda, aut in collectionibus herbarum carmina dicunt, aut pyctaciola pro quavis infirmitate scripta, super homines vel animalia ponunt, praeter symbolum et orationem dominicam, aut magicis falsitatibus in grandinariis tempestatibus credunt.
Qui autem talibus credunt, aut ad eorum domum euntes, aut suis domibus introducunt, ut interrogent, sciant, se fidem Christianam et baptismum praevaricasse, et ut paganum et apostatam, id est retro abeuntem et Dei inimicum, iram Dei graviter in aeternum
incurrisse, nisi ecclesiastica poenitentia emendatus Deo reconcilietur.
Dicit enim Apostolus: Sive manducatis sive bibitis, sive aliquid aliud facitis, in nomine Domini nostri Jesu Christi facite, in quo vivimus, movemur et sumus.
De temporum quoque observationibus scribit Augustinus in Enchiridio, c. 79: C. XVII. Grave peccatum est dies observare, vel menses et annos.
Quis aestimaret, quam magnum peccatum sit dies observare, et menses, et annos, et tempora (sicut observant qui certis diebus, sive mensibus, sive annis volunt et nolunt aliquid inchoare, eo quod secundum vanas doctrinas hominum fausta vel infausta existiment tempora, nisi hujus mali magnitudinem
ex timore Apostoli pensaremus, qui talibus ait: Timeo, ne forte sine causa laboraverim in vobis?
(Item super epistolam ad Galatas, ad c. 4: § 1. Intelligat lector ad tantum periculum animae pertinere superstitiosas temporum observationes,
ut huic loco subjecerit Apostolus: Timeo vos, ne forte sine causa laboraverim in vobis.
Quod quum tanta celebritate atque auctoritate per orbem terrarum in ecclesiis legatur, plena sunt tamen conventicula nostra hominibus, qui tempora rerum agendarum a mathematicis accipiunt.
Jam vero, ne aliquid inchoetur aut aedificiorum, aut hujusmodi quorumlibet operum, diebus, quos Aegyptiacos
vocant, saepe etiam nos monere non dubitant.
C. XVIII. Sine incantatione nerbas vel petras licet habere.
Item Hieronymus .
Daemonium sustinenti licet petras vel herbas habere sine incantatione.
CAUSA XXVII.
GRATIANUS.
Quidam votum castitatis habens desponsavit sibi uxorem; illa priori conditioni renuntians, transtulit se ad alium, et nupsit illi; ille, cui prius desponsata fuerat, repetit eam.
* Hic primum quaeritur, an conjugium possit esse inter voventes?
* Secundo, an liceat sponsae a sponso recedere, et alii nubere?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod voventes matrimonia contrahere non possunt, multis auctoritatibus probatur.
In Concilio namque Carthaginensi IV, c. ult. statutum invenitur de viduis, quae professam continentiam praevaricatae sunt: C. I. Excommunicentur viduae, quae religioso habitu abjecto nuptias elegerint.
Sicut bonum est castitatis praemium, ita et majori observantia et praeceptione custodiendum est, ut si quae viduae, quamtumlibet adhuc in minoribus annis positae, et immatura aetate a viro relictae, se devoverint Domino, et veste laicali abjecta sub testimonio episcopi et ecclesiae in religioso
habitu apparuerint, postea vero ad nuptias saeculares transierunt, secundum Apostolum damnationem habebunt, quia fidem castitatis, quam Domino voverunt, irritam facere ausae sunt.
Tales ergo personae a Christianorum communione sequestrentur, neque convivio cum Christianis communicent.
Nam si adulterae conjuges reatu sunt viris suis obnoxiae, quanto magis viduae, quae religiositatem mutaverunt, crimine adulterii notabuntur, si devotionem, quam Deo sponte, non coactae obtulerunt, libidinosa corruperint voluptate, et ad secundas nuptias transitum fecerint?
Quae etsi violentia irruente ab aliquo oppressae fuerint, ac postea delectatione libidinis permanere in conjugio raptori vel violento viro consenserint,
damnationi superius comprehensae teneantur obnoxiae.
De talibus ait Apostolus: Quum luxuriatae fuerint, nubere volunt, habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt.
C. II. De viduis et virginibus, quae a religionis proposito discedunt Item ex epistola Gregorii missa ad Bonifacium .
Viduas a proposito discedentes viduitatis, super
quibus nos consulere voluit dilectio tua, frater carissime, credo te nosse a S. Paulo et a multis sanctis Patribus nisi convertantur, olim esse damnatas.
Quas et nos apostolica auctoritate damnandas, et a communione fidelium atque a liminibus ecclesiae arcendas fore censemus, usquequo obediant episcopis suis, et ad bonum, quod coeperunt, invitae aut voluntariae revertantur.
§ 1. De virginibus autem non velatis, si deviaverint, a sanctae memoriae praedecessore nostro Papa Innocentio taliter decretum habemus: Hae vero, quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se simulaverunt permanere, licet velatae non fuerint, si nupserint, aliquanto tempore his agenda poenitentia est, quia sponsio earum a Domino
tenebatur.
Si enim inter homines solent bonae fidei contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non poterit, etc. § 2. Si virgines nondum velatae taliter poenitentia publica puniuntur, et a coetu fidelium usque ad satisfactionem excluduntur, quanto magis viduae, quae perfectioris aetatis et maturioris sapientiae atque consilii existunt, virorumque consortio multoties usae sunt, et habitum religionis assumserunt, et demum apostataverunt, atque ad priorem vomitum sunt reversae, a nobis et ab omnibus fidelibus a liminibus ecclesiae et a coetu fidelium usque ad satisfactionem sunt eliminandae, et carceribus tradendae, qualiter juxta apostolum Paulum tradentes hujusmodi hominem
satanae, ut spiritus ejus salvus sit in die Domini.
De talibus enim *et* Dominus per Moysen loquitur, dicens: Auferte malum de medio vestri.
De quibus *et* per Prophetam ait: Laetabitur justus, quum viderit vindictam: manus suas lavabit in sanguine peccatoris.
De talibus namque, et eorum similibus, atque eisdem consentientibus dicitur: Quia non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus rei sunt.
C. III. Transire non possunt viduae et virgines post religionis propositum ad nuptias.
Item ex Decreto Gelasii Papae ad Sicilienses Episcopos misso, c. 9.
Neque viduas ad nuptias transire patimur, quae in religioso proposito diuturna observatione permanserunt.
Similiter virgines nubere prohibemus, quas annis plurimis in monasteriis aetatem peregisse contigerit.
C. IV. Ex quolibet sensu corporis mulier corrumpi potest.
Item Cyprianus ad Pomponium, de virginibus.
Nec aliqua putet se posse hac excusatione defendi, quod inspici et probari possit, an virgo sit, quum et manus obstetricum et oculi saepe fallantur, et,
si incorrupta inventa fuerit virgo ea parte, qua mulier potest esse, potuerit tamen ex alia corporis parte peccasse, quae corrumpi potest, et tamen inspici non potest.
Certe ipse concubitus, ipse complexus, ipsa confabulatio, et osculatio, et conjacentium duorum turpis et foeda dormitio, quantum dedecoris et criminis confiteatur?
Si superveniens maritus sponsam suam jacentem cum altero videat, nonne indignatur et fremit, et per zeli dolorem fortassis et gladium in manum sumit?
Quid Christus Dominus et judex noster, quum virginem suam sibi dicatam et sanctitati suae destinatam jacere cum altero cernit, quam indignatur et irascitur?
et quas poenas incestis ejusmodi conjunctionibus comminatur?
Cujus ut gladium
spiritalem et venturum judicii diem unusquisque fratrum possit evadere, omni consilio providere et laborare debemus.
C. V. De eodem.
Idem in eadem epistola.
Quod si poenitentiam hujus illiciti concubitus sui egerint, et a se invicem recesserint, inspiciantur iterum virgines ab obstetricibus diligenter, et si virgines inventae fuerint, accepta communione ad ecclesiam admittantur; hac tamen interminatione, ut, si ad eosdem masculos postmodum reversae fuerint, aut si cum eisdem in una domo et sub eodem
tecto simul habitaverint, graviore censura ejiciantur, nec in ecclesiam postmodum facile recipiantur.
Si autem de eis aliquae corruptae fuerint et deprehensae, agant poenitentiam plenam, quia quae hoc crimen admisit non mariti, sed Christi adultera est, et ideo aestimato justo tempore, postea exomologesi facta ad ecclesiam redeat.
Quod si obstinate perseverant, nec se ab invicem separant, sciant se cum hac sua impudica obstinatione nunquam a nobis admitti in ecclesiam posse, ne exemplum ceteris ad ruinam delictis suis facere incipiant, nec putent sibi vitae aut salutis constare rationem, si episcopis et sacerdotibus obtemperare noluerint.
C. VI. Clericus deponatur, laicus excommunicetur, qui cum sanctimoniali moechatus fuerit.
Item ex VI Synodo in Trullo, c. 4.
Si quis episcopus, presbyter, diaconus, aut subdiaconus, aut lector, aut psalmista, aut ostiarius cum muliere sanctificata Deo moechatus fuerit, deponatur, quia sponsam Christi corrupit; si vero laicus, excommunicetur.
C. VII. Viduae et puellae, quae post religionis habitum nubunt, a communione suspendantur.
Item ex Concilio Toletano IV, c. 8 .
De viduis et puellis, quae habitum religionis in domibus propriis tam a parentibus, quam per se mutaverunt, si postea contra instituta patrum vel praecepta canonum conjugia crediderint copulanda, tam diu utraeque habeantur a communione
suspensae, quousque quod illicite perpetraverunt emendent.
Quod si emendare neglexerint, a communione et omnium Christianorum convivio perpetuo sint sequestratae.
C. VIII. De eodem.
Item ex Concilio Martini Papae.
[PALEA.] .
« Viduas autem velare pontificum nullus attentet, prout statutum est in decretis Gelasii Papae capitulo XIII, quod nec auctoritas divina, nec canonum forma praestituit.
Quod si propria fuerit voluntate continentiam professa, in ejusdem Gelasii capitulo XXI legitur, ejus intentio pro se reddat rationem Deo, quia, sicut secundum Apostolum, si se continere non poterat, nullatenus nubere vetabatur, sic secum habita deliberatione promissam fidem pudicitiae Deo debet custodire.
Nos autem auctoritate Patrum suffulti in hoc sancto concilio sancimus et libere judicamus, si sponte velamen quamvis non consecratum sibi imposuerit, et in ecclesia
inter velatas Deo oblationem obtulerit, velit nolit, sanctimoniae habitum ulterius habere debet, licet sacramento confirmare velit, eo tenore et ratione sibi velamen imposuisse, ut iterum posset deponere.
C. IX. De his, quae votum virginitatis habentes nubunt, necdum sacro velamine tectae.
Item ex Decretis Innocentii Papae, c. 20, in Codice canonum, et epist. 2 ad Victricium, c. 13.
Hae vero, quae necdum sacro velamine tectae, tamen in proposito virginali semper se permanere simulaverunt, licet velatae non fuerint, si forte nupserint, his agenda aliquanto tempore poenitentia est, quia sponsio earum a Domino tenebatur.
Si enim inter homines solet bonae fidei
contractus nulla ratione dissolvi, quanto magis ista pollicitatio, quam cum Deo pepigit, solvi sine vindicta non debet?
Nam si Apostolus illas, quae a proposito viduitatis discesserant, dixit
habere condemnationem, quia primam fidem irritam fecerunt; quanto magis virgines, quae pactionis suae fidem minime servaverunt?
C. X. Non sunt admittendae ad poenitentiam virgines sacrae, si publice postea nupserint.
Item ex Decreto ejusdem, cap. 19, in Codice canonum, in epistola autem ad Victricium c. 12.
Quae Christo spiritualiter nubunt, et a sacerdote velantur *, si publice postea nupserint, non eas admittendas esse ad poenitentiam *agendam*, nisi hi, quibus se junxerant, a mundo recesserint.
Si enim de hominibus haec ratio custoditur, ut quaecunque vivente viro nupserit, adultera habeatur, nec ei agendae poenitentiae licentia concedatur, nisi unus de eis fuerit defunctus, quanto magis de illa tenenda est, quae ante immortali
se sponso conjunxerat, et postea ad humanas nuptias transmigravi *?
C. XI. Ab ecclesia eliminandae et ergastulis retrudendae sunt monachorum vel monacharum impudicae personae.
Item ex Concilio Triburiensi, c. 6 .
Impudicas detestabilesque personas monachorum atque monacharum, quae abjecto proposito sanctitatis illicita atque sacrilega contagione se miscuerunt, et in abruptum conscientiae desperatione perductae, de illicitis complexibus libere filios procreaverint, a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus, quatenus
retrusae in suis ergastulis tantum facinus lamentatione continua deflentes purificatorio possint igne poenitudinis decoqui, ut eis vel ad mortem solius misericordiae intuitu per communionis gratiam possit subveniri.
C. XII. Monachus et virgo Domino consecrata si nupserint, excommunicentur.
Item ex eodem .
Virginem, quae se Deo consecraverit, similiter et monachum decernimus non licere nuptialia jura contrahere.
Quod si hoc inventi fuerint perpetrantes, excommunicentur.
Confitentibus autem decernimus, ut habeat auctoritatem ejusdem loci episcopus misericordiam humanitatemque largiri.
C. XIII. Dum vivunt, lamentis poenitentiae se difficiant qui sanctimonialibus scienter copulantur.
Item ex eodem .
Hi ergo, qui sanctimonialibus scientes matrimonio ad injuriam Christi copulati sunt, juxta censuram zeli Christiani separentur, et nunquam eis concedatur conjugali vinculo religari, sed in poenitentiae lamentis se vehementer, dum vivunt, afficiant.
C. XIV. A sacra communione priventur qui sacris virginibus se sociant.
Item ex eodem .
Virginibus sacris se quosdam temere sociare cognovimus, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscere.
Quos protinus aequum
est a sacra communione detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi.
Sed tamen his viaticum de saeculo transeuntibus, si digne poenituerint, non negetur.
C. XV. In monasterio revocetur ac recludatur quae a fornicatione recedere noluerit.
Item Gregorius .
Pervenit ad nos, quod quidam vir nequissimus diabolico instinctu de monasterio suaserit exire quandam Deo sacratam, atque a quodam viro, unde exierat, sit revocata, rursusque eam mulierem vir ille nequissimus iniqua suasione de monasterio ejiciens, apud se retineat impudice.
Volumus autem, ut episcopatus tui auctoritate in monasterio revocetur atque recludatur.
C. XVI. Non est viduis fas post susceptum velamen a sacro proposito discedere.
Item ex Concilio Aurelianensi, c. 3.
Viduas, quae spontanea voluntate ab altari conversionis sacrae velamen suscipiunt, decrevit sancta synodus in eodem proposito permanere.
Non enim fas esse decernimus, postquam se Domino semel sub velo consecraverint, iterum eis concedi Spiritui sancto mentiri.
C. XVII. Qui sacro velamine tectam in conjugium ducit anathema sit.
Item ex eodem .
Si quis sacro velamine consecratam in conjugium duxerit, et post dicatum Deo propositum incesta foedera sacrilegaque miscuerit, ut in constitutis Gelasii
Papae capitulo XX legitur, protinus est aequum eos a sacra communione detrudi, et nisi per publicam probatamque poenitentiam omnino non recipi.
Si *tamen* poenituerint, transeuntibus de saeculo viaticum non negetur.
§ 1. In Chalcedonensi concilio cap. XVI: Hoc perpetrantes excommunicentur; confitentibus autem auctoritate episcopi misericordia largiatur.
§ 2. Item in epistola Siricii Papae, cap. 6: Velatae et Deo consecratae, si abjecto proposito
sanctitatis clanculo sacrilega se contagione miscuerint, et illicitis complexibus publice et libere filios procreaverint, has impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu ecclesiarumque conventibus eliminandas esse indicatum est, quatenus retrusae ergastulis tantum facinus continua lamentatione defleant.
Unde et verbo Domini, et canonica auctoritate in hac sancta synodo praecipimus, ut omnino separentur, et juramento colligentur, ut ulterius sub uno cohabitent tecto.
C. XVIII. Ad habitum redire cogatur, et recludatur in monasterio, quae religiosam vestem abjecit.
Item Gregorius Vitaliano, Sipontino Episcopo, lib.
VII, Indict.
1. epist. 9 .
Si custos religiosi habitus, aut esse nosses
episcopus, filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri militiae, te illic posito nec projectis religiosis vestibus ad saecularem reverti habitum, nec ad nos licuisset perversam epistolam destinare.
Sed quia nimia desidia ac torpore deprimeris, in tuo dedecore res ad praesens illicita impune commissa est.
Nam si, ut praefati sumus, sollicitus exstitisses, prius ad nos ultio mulieris pravissimae quam culpa debuit pervenire.
Quia ergo tantum hebes tantumque es negligens, ut, nisi canonicam in te fueris coercitionem expertus, in aliis districtionem et disciplinam nescias custodire, qualiter debeas esse sollicitus congruo tibi, si Domino placuerit, tempore demonstrabimus.
§ 1. Praesentia igitur scripta suscipiens, evigila et excitatus saltem exsequere
quod pressus usque nunc ignavia distulisti.
Instantiae ergo tuae sic praedictam mulierem una cum Sergio defensore nostro comprehendere, et statim non solum ad male contemtum habitum sine excusatione aliqua revocare, sed etiam in monasterio, ubi omnino districte valeat custodiri, detrudere, et ita omnem circa illam sollicitudinem exhibere, ut quam sit nefarium quod commisit ex tua possit districtione cognoscere.
§ 2. Qua in re si quis (quod non credimus)
laicorum aliquo tibi ingenio tentaverit obsistendum, a sacratissimae eum communionis participatione suspendere nobisque renunciare festina, ut quantum sit exsecrabile quod praesumserit, postquam consideratione propria non advertit, emendationis qualitate cognoscat.
§ 3. In his autem omnibus ita cautum stude te vigilantemque ostendere, ut culpam tuam non geminare neglectus, sed aliquantisper valeat sollicitudo minuere.
C. XIX. Districtae custodiae tradatur qui a religionis proposito ad saecularem habitum rediit.
Idem Sergio Defensori, lib.
VII, Indict.
2, ep. 10.
Si homo esses, aut aliquam discretionem habuisses, ita regularis disciplinae debuisti custos exsistere, ut ea, quae illicite committuntur, ante vindicta
corrigeret, quam ad nos eorum nuncius perveniret.
Sed dum te facit nimia stultitia negligentem, non solum de illis offendimur, sed etiam ad ulciscendam desidiam tuam nihilominus provocamur.
Omni ergo dilatione omnique excusatione postposita filiam gloriosae memoriae Tulliani magistri militiae, quae projectis, quas sponte assumserat religiosis vestibus, indumentis se laicis deturpavit, una cum fratre et coepiscopo nostro Vitaliano festina comprehendere, atque ad religiosum rursus habitum revocare, ac in monasterium mittere, ubi districte omnino valeat custodiri, nec ejus custodiam aliquatenus relevari permittas, quousque denuo nostra scripta susceperis.
Nam si quolibet modo in hac re negligens vel lentus exstiteris, ita in te districtissime
noveris vindicandum, ut quod ex te nescis poena possis reserante cognoscere, quia, si, ut diximus, intellectum hominis habuisses, haec, quae modo facere praeciperis, a te debueramus etiam cum ultione ante facta cognoscere.
C. XX. Non tribuitur eis licentia nubendi, qui continentiam servare decreverunt.
Item Augustinus de conflictu vitiorum et virtutum, cap. 24.
Nubendi licentia quibusdam tribuitur: illis videlicet,
qui virginalem vel vidualem castimoniam nequaquam professi sunt.
Quibusdam autem non tribuitur: illis videlicet, qui virgines vel continentes esse decreverunt.
Fornicatio autem nulli impune conceditur.
C. XXI. Pejores sunt adulteris quae continentiae propositum violant.
Idem in libro de bono conjugii .
Meliore proposito lapsas, si nupserint, feminas a castitate sanctiori, quae vovetur Deo, adulteris esse pejores manifestum est.
C. XXII. Monachus et virgo, qui se Deo dedicant, nuptiis jungi non possunt.
Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 16 .
Si qua virgo se dedicaverit Deo, similiter monachus
, non licet eis nuptiis jungi.
Si vero inventi fuerint hoc facientes, maneant excommunicati.
Statuimus vero eis posse fieri humanitatem, si ita probaverit episcopus loci.
C. XXIII. Diaconissa, quae post ordinationem nubit, anathema sit.
Item ex eodem, c. 15.
Diaconissam non debere ante annos quadraginta ordinari statuimus, et hoc cum diligenti probatione.
Si vero ordinationem susceperit, et quantocunque tempore observaverit ministerium, et postea se nuptiis tradiderit, injuriam faciens gratiae Dei, haec anathema sit cum eo qui in nuptiis illius convenerit.
C. XXIV. Inter bigamos reputantur qui virginitatem pollicitam praevaricantur.
Item ex Synodo Ancyrana, c. 18.
Quotquot virginitatem pollicitam praevaricatae sunt professione contemta, inter bigamos, id est qui ad secundas nuptias transierunt, haberi debebunt.
C. XXV. Virginibus Deo dedicatis nec in fine danda est communio, si libidini servierint.
Item ex Concilio Eliberitano, c. 13.
Virgines, quae se Deo dedicaverunt, si pactum
perdiderint virginitatis, atque eidem libidini servierint, non intelligentes quid amiserint, placuit nec in fine eis dandam esse communionem.
Quod si sibimet persuaserint, quod infirmitate corporis lapsae fuerint, et toto tempore vitae suae poenitentiam egerint, et a coitu se abstinuerint, placuit eas in fine communionem accipere debere.
C. XXVI. Cogatur ad poenitentiam filia clerici, si devota maritum duxerit.
Item ex Concilio Martini Bracarensis, c. 30.
De filia episcopi vel presbyteri, sive diaconi, si devota fuerit, et maritum duxerit, si eam pater vel mater in affectum receperint, a communione habeantur alieni.
Pater vero in concilio causas se
noverit praestaturum.
Mulier vero non admittatur ad communionem, nisi marito defuncto egerit poenitentiam.
Si autem vivente eo secesserit, et poenituerit, vel petierit communionem, in ultimo fine vitae deficiens eam accipiat.
C. XXVII. Devota, nisi desierit peccare, non est in ecclesia recipienda.
Item ex Concilio Toletano I, c. 16.
Devotam peccantem non recipiendam in ecclesia censemus, nisi peccare desierit, et si desinens poenitentiam egerit aptam annis decem, recipiat communionem.
Prius autem, quam in ecclesia recipiatur ad orationem, ad nullius convivium Christianae mulieris accedat.
Quod si admissa fuerit, etiam haec, quae eam receperit, habeatur abstenta.
Corruptorem etiam par poena
constringat.
Quae autem maritum acceperit non admittatur ad poenitentiam, nisi aut *adhuc ipso* vivente marito caste vivere coeperit, aut postquam ipse decesserit.
C. XXVIII. De monacha, quae ad lapsum adulterii deducitur.
Item Gregorius Januario, Episcopo Caralitano, lib.
III, epist. 9.
Si qua monacharum vel per anteriorem licentiam, vel per impunitatis pravam consuetudinem ad lapsum adulterii deducta fuerit, aut in stupri fuerit perducta voraginem, hanc post competentis severitatem vindictae in aliud districtius monasterium virginum in poenitentia volumus redigi, ut illic orationibus atque jejuniis vacet, et sic poenitendo
proficiat, et metuendum ceteris arctioris disciplinae praestet exemplum.
Is autem, qui cum hujusmodi feminis in aliqua fuerit iniquitate repertus, communione privetur, si laicus est: si vero clericus, a suo quoque remotus officio pro suis continuo lugendis excessibus in monasterium detrudatur .
C. XXIX. Post dignam poenitentiam communionem recipiant qui in religiosas mulieres excedunt.
Idem Januario Episcopo, lib.
III, epist. 24.
Eos autem, qui in praedictas mulieres, quae egressae sunt de monasteriis, excesserunt, et nunc dicuntur communione suspensi, si fraternitas tua de tali facinore digne poenituisse praeviderit, ad sacram communionem te volumus revocare.
C. XXX. De legibus imperatorum.
Item ex Novellis Justiniani Imperatoris.
Si quis rapuerit, vel solicitaverit, vel corruperit assisteriam, vel diaconissam, vel monacham, vel aliam mulierem religiosam vitam vel habitum habentem, bona ipsius, et eorum, qui hujusmodi sceleris communione contaminati sunt, a religioso loco vendicentur, in quo talis mulier habitabat, per religiosos episcopos, et oeconomos, et praesides provinciarum, et officiales eorum, ipsi autem capitali periculo subjiciantur.
Mulier autem ubique investigetur, et cum suis rebus monasterio cautiori tradatur.
Sin autem diaconissa fuerit legitimos habens filios, pars legitima liberis ejus *legitimis* praestetur.
C. XXXI. Mulieres caste observent religiosum habitum, quae religionis obtentu velantur.
Item ex Decreto Eugenii Papae II, in Concilio Romano, c. 29 .
Mulieres obtentu religionis velatae aut in monasterio regulariter vivant, aut in domibus suis susceptum habitum caste observent.
C. XXXII. Monachus uxorem ducens nunquam sacri gradus sortiatur officium.
Item ex Concilio Aurelianensi I., c. 22 et 23.
Monacho orarium in monasterio vel zonas
habere non liceat.
Et si postea uxori fuerit sociatus, tantae praevaricationis reus nunquam ecclesiastici gradus officium sortiatur.
C. XXXIII. Ante professam continentiam nubant viduae quibus volunt.
Item Augustinus de bono viduitatis, c. 8.
Viduae, quae se non continent, nubant ante quam professae continentiam Deo voveant.
Quod nisi reddant, jure damnantur.
C. XXXIV. Non permittatur viduae post professionem continentiae votum deserere.
Item Nicolaus Carolo Archiepiscopo, et ejus Suffraganeis.
Vidua quidem, quae capiti sacrum velamen imposuit, si inter ceteras velatas feminas in ecclesia oraverit, et oblationes cum illis obtulerit, si professa est se in eodem habitu permanere, spondens nunquam religionis velamen deponere, a
religionis observantia discedere non praesumat.
C. XXXV. Professionem viduitatis coram episcopo factam post habitum susceptum nulli violare permittitur.
Item ex Concilio Arausico, c. 27.
Viduitatis servandae professionem coram episcopo in secretario habitam, imposita coram episcopo veste viduali, non esse violandam.
Ipsam talis professionis desertricem merito damnandam esse decernimus.
C. XXXVI. Modus et solennitas faciendae professionis hoc ordine servetur.
Item ex Concilio Toletano X, c. 5, .
Omnes feminae venientes ad sacram religionem pallio capita sua contegant, conscriptam roboratamque
professionem faciant, post quam scripturam non sinatur relabi ad praevaricationis audaciam.
§ 1. Quae vero ex his omnibus fuerint repertae animum aut vestem in transgressionem dedisse, excommunicationis sententiam ferant, et rursus mutato habitu in monasteriis, donec diem ultimum claudant, sub aerumnis arduae poenitentiae maneant religatae.
C. XXXVII. Filii perditionis sunt qui violant corpora feminarum Deo sacratarum.
Item ex Concilio Arelatensi.
Sciendum est omnibus, quod Deo sacratarum feminarum corpora per votum propriae sponsionis et verba sacerdotis Deo consecrata esse templa scripturarum testimoniis comprobantur, et ideo violatores
earum sacrilegi, et juxta Apostolum filii perditionis esse noscuntur.
C. XXXVIII. De eodem PALEA.
[ Item.
]
« Viduae, si prius, quam continentiam profiteantur, nubere elegerint, illis nubant, quos propria voluntate voluerint habere maritos.
Similis conditio et de virginibus habeatur, nec extra voluntatem parentum vel suam cogantur accipere maritos.
»
C. XXXIX. In monasterio recludantur monachi uxoribus sociati.
Item Gregorius Anthemio Subdiacono, in epist. 40, lib.
I.
Et quia aliquos monachorum usque ad tantum nefas prosiluisse cognovimus, ut uxores publice sortiantur, sub omni vigilantia *eos* requiras, et inventos digna coercitione in monasteriis, quorum monachi fuerant, retransmittas.
C. XL. Post professam continentiam quisquis uxorem duxerit, ab ea separetur.
Item Innocentius Papa II, in Concilio Romano, c. 7. § Ut lex.
Ut lex continentiae et Deo placens munditia in
ecclesiasticis personis et sacris ordinibus dilatetur, statuimus, quatenus episcopi, presbyteri, diaconi, subdiaconi, regulares canonici, monachi atque conversi professi, qui sanctum transgredientes propositum uxores sibi copulare praesumpserint, separentur.
Hujusmodi namque copulationem, quam contra ecclesiasticam regulam constat esse contractam, matrimonium non esse censemus.
Qui etiam ab invicem separati pro tantis excessibus condignam poenitentiam agant.
Id ipsum quoque de sanctimonialibus feminis, si (quod absit) nubere attentaverint, observari decernimus.
Gratian. His omnibus auctoritatibus voventes prohibentur contrahere matrimonia, et quidam eorum, si contraxerint, separari jubentur.
II. Pars. Augustinus contra talium separationes peccatum esse asserit, ita dicens in libro de bono viduitatis, c. 8.
C. XLI. Conjugia voventium non sunt dissolvenda.
Nuptiarum bonum semper est quidem bonum, sed in populo Dei fuit aliquando legis obsequium, nunc est infirmitatis remedium, in quibusdam vero humanitatis solatium.
Filiorum quippe procreationi operam dare, non canino more per usum promiscuum feminarum, sed honesto ordine conjugali, non est in homine improbandus affectus: et ipsum tamen laudabilius transcendit et vincit coelestia cogitans animus Christianus.
Sed quoniam, sicut ait Dominus, non omnes capiunt verbum hoc,
quae potest capere capiat, quae se non continet nubat, quae non coepit deliberet, quae aggressa est perseveret; nulla adversario detur occasio, nulla Christo subtrahatur oblatio.
§ 1. In conjugali quippe vinculo, si pudicitia non conservatur, damnatio non timetur.
Sed in virginali et viduali continentia excellentia muneris amplioris expetitur, qua expetita et electa, et voti debito oblata, jam non solum capessere nuptias, sed, etiamsi non nubant, nubere velle damnabile est.
Nam ut hoc demonstraret
Apostolus, non ait, quum in deliciis egerint, in Christo nubunt, sed: nubere volunt, habentes (inquit) damnationem, quoniam primam fidem irritam fecerunt, etsi non nubendo, tamen volendo; non quia ipsae nuptiae vel talium damnandae judicentur, sed damnatur propositi fraus, damnatur fracta voti fides, damnatur non susceptio a bono inferiore, sed ruina ex bono superiore.
Postremo damnantur tales, non quia conjugalem fidem posterius inierunt, sed quia continentiae primam fidem irritam fecerunt.
Quod ut breviter insinuaret Apostolus, noluit eas dicere habere damnationem, quae post amplioris sanctitatis propositum nubunt, non quia non damnentur, sed ne in eis ipsae nuptiae damnari putarentur; sed quum dixisset: nubere volunt,
continuo addidit: damnationem habentes, et dixit quare: quoniam primam fidem irritam fecerunt, ut voluntas, quae a proposito cecidit, appareat esse damnata, sive subsequantur nuptiae sive desint.
§ 2. Proinde, qui dicunt talium nuptias non esse nuptias, sed potius adulteria, non mihi videntur satis acute et diligenter considerare quid dicant.
Fallit eos quippe similitudo veritatis.
Quia enim Christi conjugium dicuntur eligere quae Christiana sanctitate nubunt, hinc argumentantur quidam, dicentes: Si viro suo vivo quae alteri nubit adultera est, sicut ipse Dominus in evangelio diffinit, vivo ergo Christo, cui mors ultra non dominatur, quae conjugium ejus elegerit, si homini nubit, adultera est.
§ 3. Qui hoc dicunt
acute quidem moventur, sed parum attendunt, hanc argumentationem quanta rerum sequatur absurditas.
Quum enim laudabiliter etiam vivente viro ex ejus consensu continentiam femina Christo voveat, jam secundum istorum rationem nulla hoc facere debet, ne ipsum Christum (quod sentire nefas est) adulterum faciat, cui vivente viro nubit.
Deinde quum primae nuptiae melioris sint meriti quam secundae, absit, ut sanctarum viduarum iste sit sensus, ut Christus eis videatur quasi secundus maritus.
Ipsum enim habebant et antea (quando viris suis fideliter subditae serviebant) non carnaliter, sed spiritualiter virum, cui
ecclesia ipsa, cujus membra sunt, conjunx est, quae fidei, spei et caritatis integritate non in solis virginibus sacris, sed etiam viduis et conjugatis fidelibus tota virgo est.
Universae quippe ecclesiae, cujus illae membra sunt, Apostolus dicit: Aptavit vos uni viro virginem castam exhibere Christo.
Novit autem ille virginem conjugem sine corruptione foetare, quem in ipsa etiam carne potuit mater sine corruptione procreare.
§ 4. Fit autem per hanc minus consideratam opinionem, qua putant lapsarum a sancto proposito feminarum, si nupserint, non esse conjugia, non parvum malum, ut a maritis separentur uxores, quasi adulterae sint, non uxores; et, quum volunt illas separatas reddere continentiae faciunt maritos earum adulteros veros,
quum suis uxoribus vivis alteras duxerint.
§ 5. Quapropter non possum quidem dicere, a proposito meliore lapsas si nupserint feminas, adulteria esse, non conjugia: sed plane non dubitaverim dicere, lapsus et ruinas a castitate sanctiore, quae vovetur Deo, adulteriis esse pejores.
Si enim (quod nullo modo dubitandum est) ad offensionem Christi pertinet, quum membrum ejus fidem non servat marito, quanto gravius offenditur, quum illi ipsi non servatur fides in eo, quod exigit oblatum qui non exegerat offerendum?
Quum enim quisque non reddit quod non imperio compulsus, sed consilio commonitus vovit, tanto magis fraudati voti auget iniquitatem, quanto minus habuit vovendi
necessitatem.
C. XLII. De viduis, quae primam fidem irritam fecerunt.
Item Gelasius in epistola ad Episcopos Lucaniae et Brutiorum, cap. 23.
De viduis sub nulla benedictione velandis superius late sufficienterque praediximus.
Quae si propria voluntate professam pristini conjugii castitatem mutabili mente calcaverint, periculi earum intererit quali Deum debeant satisfactione placare, quia juxta Apostolum primam fidem irritam fecerunt.
Sicut enim, si se forsitan continere non poterant, secundum Apostolum nubere nullatenus vetabantur, sic habita secum deliberatione promissam Deo pudicitiae
fidem debent custodire.
Nos autem nullum talibus laqueum debemus injicere, sed solum adhortationes praemii sempiterni poenasque proponere divini judicii, ut et nostra sit absoluta conscientia, et illarum pro se rationem Deo reddat intentio.
Cavendum est quippe quod de earum moribus actibusque B. Paulus apostolus testatur.
Quod plenius exponere praeterimus, ne sexus instabilis non tam detineri, quam admoneri videatur.
C. XLIII. De eodem.
Item Theodorus.
Si quis votum virginitatis habens, etc.
Gratian. Quod autem voventes praemissis auctoritatibus jubentur ab invicem discedere, quorum vero conjugia auctoritatibus Augustini et Theodori solvenda non sunt, in capitulo de ordinatione clericorum
evidenter ostenditur.
§ 1. Illud autem Innocentii, quo virgines sacrae publice nubentes, illo vivente, cui se conjunxerant, prohibentur admitti ad poenitentiam, non ita intelligendum est, ut aliquo tempore excludantur a poenitentia quae digne poenitentiam agere voluerint; sed prohibentur admitti ad poenitentiam quae ab incesti copula discedere noluerint.
Post propositum namque sacrae religionis non potest Deo per poenitentiam reconciliari quae ad habitum suae professionis redire neglexerit.
Tunc enim ille, cui se junxerat, ei defunctus erit, quum ab illius illicitis amplexibus haec penitus recesserit, ut iste sit sensus capituli: Quae Christo spiritualiter nubunt, si postea publice nupserint, non eas admittendas esse ad poenitentiam censemus, nisi hi, quibus se junxerant
de mundo recesserint, eis, subaudiendum est, nubentibus.
Tunc enim viri de mundo recedunt, tunc, defunguntur, quum ab eorum concupiscentia ipsae penitus se alienaverint, sicut mundus ei dicitur mortuus, quem suis illecebris non adstringit, et ille perhibetur mortuus mundo, qui nihil in mundo mundi concupiscit.
Hoc autem sic intelligendum esse, ex subsequenti exemplo idem Innocentius ostendit, dicens: Quaecunque viro vivente alteri nupserit adultera habeatur, nec ei agendae poenitentiae locus concedatur, nisi unus ex his fuerit defunctus.
Hoc de derelicta intelligendum est, quae, si vivente viro suo alteri nubit, adultera est, nec ad poenitentiam admittitur, nisi vel primus revertatur in pulverem, de quo sumtus
est, vel secundus, ab ejus copula cessando, ei moriatur, ut dictum est supra.
Quia ergo Christus, cui spiritualiter nubunt, jam non moritur, mors illi
ultra non dominabitur, restat, ut ille, cui secundo nubunt, ei moriatur.
In utroque autem, nisi sic intelligeretur, esset contrarius Domino, dicenti per Prophetam: In quacunque hora peccator conversus fuerit. etc. et cunctis interpretibus divinae legis inveniretur adversus.
Probatur illud idem auctoritate illius capituli, quo devota, quae maritum acceperit, prohibetur ad poenitentiam admitti, nisi vel uterque continentiam professus fuerit, vel ille, cui se junxerat, de hoc mundo decesserit.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur secunda quaestio, qua quaeritur, an puellae alteri desponsatae possint renunciare priori
conditioni, et transferre sua vota ad alium.
* Hic primum videndum est, an conjugium sit inter eos?
* Secundo, an possint ab invicem discedere?
§ 1. Eos autem conjuges esse, et ex definitione conjugii, et auctoritate multorum facile probatur.
Sunt enim nuptiae sive matrimonium viri mulierisque conjunctio, individuam vitae consuetudinem retinens.
Inter hos autem fuit conjunctio, quae individuam vitae consuetudinem exigebat.
Fuit enim inter eos consensus, qui est efficiens causa matrimonii, juxta illud Isidori: Consensus facit matrimonium.
Item Joannes Chrysostomus, [ id est auctor operis imperfecti, homil.
XXXII. in Matth.
].
C. I.
Matrimonium quidem non facit coitus, sed voluntas, et ideo non solvit illud separatio corporis, sed *separatio* voluntatis.
Ideo qui dimittit conjugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est.
Nam etsi jam corpore separatus est, tamen adhuc voluntate conjunctus est.
Quum ergo aliam acceperit, tunc plene dimittit.
Non ergo qui dimittit moechatur, sed qui alteram ducit,
C. II. Item Nicolaus Papa ad consulta Bulgarorum, c. 3. .
Sufficiat secundum leges solus eorum consensus, de quorum conjunctionibus agitur.
Qui *consensus* si *in nuptiis* solus *forte* defuerit, cetera *omnia* etiam cum ipso coitu celebrata frustrantur.
Gratian. Quum ergo inter istos consensus intercesserit, qui solus matrimonium facit, patet hos conjuges fuisse.
Sed quaeritur, quis consensus faciat
matrimonium, an consensus cohabitationis, an carnalis copulae, an uterque?
Si cohabitationis consensus matrimonium facit, tunc frater cum sorore matrimonium potest contrahere; si carnalis copulae, inter Mariam et Joseph non fuit conjugium.
Voverat enim Maria se virginem perseveraturam.
Unde ait angelo: Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?
id est, me non cognituram proposui.
Neque enim quia tunc virum non cognoscebat, necesse erat inquiri, quomodo posset filium habere, sed quia nunquam se cognituram proposuerat.
§ 1. Si ergo contra suum propositum postea consensit in carnalem copulam, rea facta est voti virginalis mente, etsi non opere violati.
Quod de ea sentire nefas est, sed, sicut Augustinus ait :
C. III.
Beata Maria proposuit se servaturam votum virginitatis in corde, sed ipsum votum virginitatis non expressit ore.
Subjecit se divinae dispositioni, dum proposuit se perseveraturam virginem, nisi Deus aliter ei revelaret.
Committens ergo virginitatem suam divinae dispositioni consensit in carnalem copulam, non illam appetendo, sed divinae inspirationi in utroque obediendo.
Postea vero filium genuit. et quod corde conceperat simul cum viro labiis expressit, et uterque in virginitate permansit § 1. Consensus ergo cohabitandi et individuam vitae consuetudinem retinendi interveniens eos conjuges fecit.
Individua vero vitae consuetudo est talem se in omnibus exhibere viro, qualis ipsa sibi est, et e converso.
Ad individuam itaque consuetudinem pertinet absque legitimi consensu viri et orationi aliquando non posse vacare, nec continentiam profiteri.
Quia ergo iste consensus fuit inter eos, patet eos conjuges fuisse.
C. IV. PALEA. Joannes Chrysostomus, [ id est, auctor operis imperfecti, hom.
XXXII. in Matth.
.]
« Omnis res, per quascunque causas nascitur, per
easdem dissolvitur.
Matrimonium enim non facit coitus, sed voluntas, et ideo non solvit illud separatio corporis, sed *separatio* voluntatis.
Ideo qui dimittit conjugem suam, et aliam non accipit, adhuc maritus est.
Nam etsi corpore jam separatus est, tamen adhuc voluntate conjunctus est.
Quum ergo aliam acceperit, tunc plane dimittit.
Non ergo qui dimittit moechatur, sed qui alteram ducit.
»
Gratian. Item auctoritate probantur esse conjuges.
Ait enim Ambrosius in libro de institutione virginis c. 6.:
C. V. Conjugalis pactio, non virginitatis defloratio conjugium facit.
Quum initiatur conjugium, *tunc* conjugii nomen adsciscitur.
Non enim defloratio virginitatis facit
conjugium, sed pactio conjugalis.
Denique quum jungitur puella, conjugium est, non quum viri admixtione cognoscitur.
C. VI. A prima fide desponsationis conjuges verius appellantur.
Item Isidorus Etymologiarum lib.
IX., c. 7.
Conjuges verius appellantur a prima desponsationis fide, quamvis adhuc ignoretur inter eos conjugalis concubitus.
C. VII. PALEA.
« Quod conditio interposita non valeat, ex concilio Africano probatur.
»
C. VIII. De eodem.
PALEA.
« Quicunque sub conditionis nomine aliquam desponsaverit, et eam postea relinquere voluerit,
dicimus, quod conditio frangatur, et desponsatio irrefragabiliter teneatur.
C. IX. De eodem.
Item Augustinus de nuptiis et concupiscentia lib.
I c. 11 .
Conjunx vocatur a prima fide desponsationis, quam concubitu non cognoverat Joseph, nec fuerat cogniturus, nec perierat, nec mendax manserat conjugis appellatio, ubi nec fuerat, nec futura erat ulla
carnis commixtio.
Et infra: § 1. Propter quod fidele conjugium parentes Christi vocari ambo meruerunt, non solum illa mater, verum etiam ille pater ejus, sicut conjunx matris ejus, utrumque mente, non carne.
C. X. Triplex bonum conjugii fuit in parentibus Christi.
Item in eodem lib. et capite.
Omne itaque nuptiarum bonum impletum est in illis parentibus Christi, proles, fides, sacramentum.
Prolem cognoscimus ipsum Dominum *Jesum*; fidem: quia nullum adulterium; sacramentum: quia nullum divortium; solus ibi nuptialis concubitus non fuit, quia in carne peccati fieri non poterat sine *illa* pudenda carnis concupiscentia, quae
accidit ex peccato, sine qua concipi voluit qui futurus erat sine peccato.
Gratian. Item in Deuteronomio praecepit Dominus Moysi, dicens: Si quis sponsam alterius in agro oppresserit, morte moriatur, quia uxorem alterius violavit.
§ 1. item in legibus principum sponsa jubetur lugere mortem sponsi tanquam viri sui.
Item in Canonibus invenitur: C. XI. Frater sponsam fratris post ejus mortem ducere non potest.
Si quis desponsaverit sibi aliquam, et praeveniente mortis articulo eam cognoscere non potuerit, frater ejus non potest eam ducere in uxorem.
CXII. Item Gregorius Mauricio Imperatori, ob quendam comitem, qui nepotis sui mortui desponsatam duxit uxorem .
Qui desponsatam puellam proximi sui acceperit in conjugium, anathema sit ipse, et omnes consentientes ei, quia secundum legem Dei mori decernitur.
§ 1. Nam divinae legis est mos, sponsas appellare conjuges, ut in Evangelio: Accipe Mariam conjugem tuam, et illud in Deuteronomio: Si quis
cujuslibet hominis desponsatam puellam in agro vel in quolibet loco oppresserit, vel abduxerit in domum suam, moriatur, quia uxorem proximi sui violavit; non quae jam uxor erat, sed quae a parentibus uxor fieri debebat.
Et infra: § 2. Sicut nulli Christiano licet de sua consanguinitate vel quam cognatus suus habuit in matrimonium assumere, ita et de consanguinitate uxoris suae.
C. XIII. Uxore mortua licet viro aliam ducere, sed non repudiatam vel desponsatam.
Item Hieronymus .
Additur aliud quartum conjugium legitimum.
Dum mortua fuerit uxor cujuslibet, licet illi accipere aliam, sed non repudiatam, nec desponsatam viro, sed liberam; similiter debet et mulier.
Unde
et Paulus ait: Mulier, quae sub viro est ligata est sub lege viri, quandiu vivit vir ejus.
Viro igitur vivente vocatur adultera, si juncta fuerit alii viro.
Si autem mortuus fuerit vir ejus, liberata est a lege viri, ita ut non sit adultera, si conjuncta fuerit cum altero viro.
C. XIV. Post mortem alicujus nullus de ejus consanguinitate sponsam accipiat.
Item Gregorius.
Si quis uxorem desponsaverit, vel eam subarrhaverit, quanquam postmodum praeveniente die mortis ejus nequiverit eam ducere in uxorem, tamen nulli de consanguinitate ejus licet accipere eam in conjugio.
Quod si inventum fuerit factum, separetur omnino.
C. XV. De eodem.
Item Julius Papa .
Si quis desponsaverit uxorem vel subarrhaverit, et sive praeveniente die mortis, sive irruentibus quibusdam aliis causis minime eam cognoverit, neque ejus superstes frater, neque ullus de consanguinitate ejus eandem sibi tollat in uxorem ullo unquam tempore.
II. Pars. Gratian. His omnibus auctoritatibus probantur isti esse conjuges.
Sed Augustinus testatur contra, dicens :
C. XVI. Non est inter eos matrimonium, quos non copulat commixtio sexus.
Non est dubium, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua commixtio sexus non docetur fuisse.
C. XVII. Illa mulier non pertinet ad matrimonium, cum qua non celebratur nuptiale ministerium.
Item Leo Papa .
Quum societas nuptiarum ita a principio sit instituta, ut praeter commixtionem sexuum non habeant in se nuptiae conjunctionis Christi et ecclesiae sacramentum, non dubium est, illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua docetur non
fuisse nuptiale ministerium.
C. XVIII. PALEA. [Benedictus servus servorum Dei Grandensi Patriarchae salutem, etc. .]
« Lex divinae constitutionis apostolicam cathedram totius posuit orbis terrarum magistram, ut quidquid ubique locorum dubitatur, ab ea ratio ejusdem requiratur.
Affatus est autem nos suis literis ejusdem cathedrae sessorem, ac percunctatus est quidam vestras nomine Joannes, pro connubio filiae suae superstitis, cujus soror defuncta cuidam juveni, Stephano nomine, simplicibus verbis fuerat desponsata, et ante, quam ad nuptias perveniret, morte praeventa: utrum scilicet cum eodem juvene possit matrimonium celebrari superstitis filiae, nec ne.
Namque testatus est hujus rei rationem apud vos haberi ambiguam.
Quam Deo docente reddimus his verbis certissimam.
Protoplastus ille, radix et origo nostra, detractam sibi costam in mulierem videns formatam, prophetico spiritu inter alia protulit: Propter hoc relinquet homo patrem et
matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
Quibus verbis innotuit, non aliter virum et mulierem posse fieri unam carnem, nisi carnali copula sibi cohaereant.
Qui ergo nequaquam mixtus est extraneae mulieri foedere nuptiali, quo pacto per nuda sponsionis verba possunt una caro fieri, nullatenus valemus intueri.
Propinquitas enim sanguinis verbis dicitur, non verbis efficitur.
Sed neque osculum parit propinquitatem, quod nullam facit sanguinis commixtionem.
Quoniam vero ita prorsus sese habet res Joannis istius, ut velut secundam filiam *illi* nuptiis copulare, cui primam jam decreverat desponsare, censura apostolici magistratus mandamus, hoc absque ullius criminis vitio posse fieri, si utriusque partis sederit voluntati.
Nam
cur prohibeatur quod prohibendum nunquam sancta scriptura declarat?
Sed neque mundanae leges connumeratis personis, quae inter se nuptias non contrahunt, de hujusmodi aliquid dicunt.
Ne ergo abnegetis quod negandum nulla ratione docetis.
Gratian. Item Apostolus praecepit, ut uxor reddat debitum viro, et vir uxori, nisi forte ex consensu ad tempus, ut expeditius vacent orationi.
Unde datur intelligi, quod sine consensu alterius non licet alteri vacare orationi.
§ 1. Item propositum melioris vitae vir sumere non potest sine consensu uxoris, et e converso.
Unde Gregorius scribit Theoctistae Patriciae, lib.
IX, epist. 39: C. XIX. Causa religionis conjugia solvi non debent.
Sunt qui dicunt, religionis causa conjugia debere dissolvi.
Verum sciendum est, *quia*, etsi hoc lex humana concessit, lex tamen divina prohibuit.
Per se enim veritas dicit: Quod Deus conjunxit homo non separet.
Qui etiam ait: Non licet dimittere uxorem, excepta causa fornicationis.
Quis
ergo huic *coelesti* legislatori contradicat?
Scimus, quia scriptum est: Erunt duo in carne una.
Si ergo vir et uxor una caro sunt, et religionis causa vir uxorem dimittit, vel mulier virum in hoc mundo remanentem, vel etiam fortasse ad illicita vota migrantem, quae est ista conversio, in qua una eademque caro ex parte transit ad continentiam, et ex parte remanet in pollutione?
Si vero utrisque conveniat continentem vitam ducere, hoc quis audeat accusare?
quando certum est, quod omnipotens Deus, qui minora concessit, majora non prohibuit.
Et quidem multos sanctorum novimus cum suis conjugibus et prius continentem vitam duxisse, et postmodum ad sanctae ecclesiae regimina migrasse.
Duobus enim modis sancti viri etiam a
licitis solent abstinere: aliquando, ut merita sibi apud Deum omnipotentem augeant; aliquando, ut anteactae vitae culpas detergant.
Et infra: § 1. Proinde quum boni conjuges aut meritum augere desiderant, aut anteactae vitae culpas delere, ut se *ad continentiam* adstringant, et meliorem vitam appetant, licet.
Si vero continentiam, quam vir appetit, uxor non sequitur, aut quam uxor appetit vir recusat, dividi conjugium non potest, quia scriptum est: Mulier potestatem sui corporis non habet, sed vir; similiter et vir potestatem sui corporis non habet sed mulier.
C. XX. Absque viri consensu monasterio mulier deputata ad ejus consortium non prohibetur redire.
Idem Leoni, Episcopo Catanensi, lib.
III, ep. 34.