Decretum Gratiani (page 15)
Multorum relatione comperimus, hanc apud vos olim consuetudinem tenuisse, ut subdiaconi suis licite miscerentur conjugibus.
Quod ne denuo quisquam praesumeret, a Servodei, sedis nostrae diacono, ex auctoritate nostri decessoris isto est modo prohibitum, ut eodem tempore hi, qui jam uxoribus fuerant copulati, unum ex duobus eligerent, id est aut certe nulla ratione ministrare praesumerent, aut a suis uxoribus abstinerent.
Et, quantum dicitur,
Speciosus tunc subdiaconus pro hac re ab administrationis se suspendit officio, et usque in obitus sui tempus notarii quidem gessit officium, et a ministerio, quod subdiaconum oportuerat exhibere, cessavit.
Post cujus obitum, quia relicta ejus Honorata est marito sociata, a tua *eam* fraternitate in monasterio cognovimus destinatam.
Ideoque, si, ut fertur, ejus se maritus ab administratione suspendit, antedictae mulieri non debet officere, quod ad secundam conjugii copulationem migravit: praesertim, si non tali mente subdiacono juncta est, ut a carnis voluptatibus abstineret.
Si ergo ita se veritatem, quemadmodum edocti sumus, habere cognoscis, praedictam te mulierem de monasterio per omnia convenit relaxare, ut ad suum
maritum sine aliqua possit formidine remeare.
C. XXI. Ad uxorem redire cogatur qui sine ejus consensu religiosam vestem suscepit.
Idem Hadriano, Panormitano Notario, lib.
IX, epist. 44,.
Agathosa latrix praesentium questa est, maritum suum contra voluntatem suam in monasterio Urbici abbatis esse conversum.
Quod *quia ad ejusdem abbatis culpam et invidiam non est dubium pertinere*, experientiae tuae praecipimus, ut diligenti inquisitione discutiat, ne forte *cum* ejus voluntate conversus sit, vel ipsa se mutare promiserit.
Et si hoc repererit, et illum in monasterio remanere provideat, et hanc, sicut promisit, mutare compellat.
Si vero nihil horum est, nec quondam
fornicationis crimen (propter quod *viro* licet dimittere uxorem praedictam mulierem commisisse cognoveris, ne illius conversio uxori relictae in saeculo fieri possit perditionis occasio, volumus, ut maritum suum illi, etiamsi jam tonsuratus est, reddere debeas omni excusatione cessante, quia, etsi mundana lex praecipit conversionis gratia utrolibet invito posse solvi conjugium, divina tamen lex fieri non permittit.
Nam, excepta fornicationis causa, vir uxorem dimittere nulla
ratione conceditur, quia post, quam copulatione conjugii viri atque mulieris unum corpus efficitur, non potest ex parte converti, et ex parte in saeculo remanere.
C. XXII. Sine consensu uxoris religionis propositum vir sumere non potest.
Item ex VIII.
Synodo.
Si quis conjugatus vult converti ad monasterium, non est recipiendus, nisi prius a conjuge castimoniam profitente fuerit absolutus.
Nam si illo vivente illa per incontinentiam alteri nupserit, procul dubio adultera erit.
Nec recipitur apud Deum ejus viri conversio, cujus sequitur conjugalis foederis prostitutio.
Tales igitur tunc sine culpa sequuntur Christum relicto saeculo, si habeant ex
pari voluntate castitatis consensum.
C. XXIII. Sine conscientia episcopi viro et uxori causa religionis divertere non licet.
Item ex Synodo Eugenii Papae II, in Synodo Romana c. 36.
Si vir et uxor divertere pro sola religiosa inter se consenserint vita, nullatenus sine episcopi conscientia fiat, ut ab eo singulariter proviso constituantur loco.
Nam uxore nolente, aut altero eorum, etiam pro tali re matrimonium non solvitur.
C. XXIV. Sine uxoris voluntate viro continere non licet.
Item Joannes Chrysostomus hom.
I. in Psal. 50 .
Si tu abstines sine uxoris voluntate, tribuis ei
fornicandi licentiam, et peccatum illius tuae imputabitur abstinentiae.
C. XXV. Vir non est suscipiendus in monasterium, nisi uxor convertatur.
Item Gregorius Urbico Abbati, lib.
V. ep. 49.
Quia Agatho lator praesentium in monasterio dilectionis tuae converti desiderat, hortamur, ut cum omni eum dulcedine dilectioneque suscipias.
Et infra: § 1. Quem tamen ita suscipiendum esse cognosce,
si et uxor illius similiter converti voluerit.
Nam dum unum utrorumque corpus conjugii copulatione sit factum, incongruum est partem converti, et partem in saeculo remanere.
C. XXVI. Continentiae vota non licet uxori suscipere, nisi eandem vitam vir ejus elegerit.
Item Nicolaus Papa Carolo Regi.
Scripsit nobis Thietberga regina, se regia dignitate vel maritali copula velle exui, et sola vita privata esse contentam desiderare.
Cui nos scripsimus, non aliter hoc fieri posse nisi eandem vitam conjunx ejus Lotharius elegerit.
* Et in altera epistola ad Lotharium regem.
1. Nam licet sit scriptum: Quod Deus conjunxit homo non separet, Deus tamen, et non homo separat, quando divini amoris
intuitu ex consensu utriusque conjugis matrimonia dissolvuntur.
Aliter autem fieri mutuam separationem prohibemus.
Gratian. Ecce, quod conjugati sine licentia alterutrius continentiam profiteri non possunt.
Sponsi vero, etiam inconsultis quas sibi desponsaverunt, exemplis et auctoritatibus probantur continentiam posse servare.
Ut enim refert B. Hieronymus, Macharius, praecipuus inter Christi eremitas, celebrato nuptiarum convivio, quum vespere thalamum esset ingressurus, ex urbe egrediens transmarina petiit, et eremi solitudinem sibi elegit.
§ 1. Item B. Alexius, Euphemiani clarissimi filius, similiter ex nuptiis divina gratia vocatus, sponsam deseruit, et nudus Christo famulari coepit.
Horum exemplo patet, quod sponsi sponsarum
suarum non exquisito consensu continentiam valent profiteri.
Probatur idem auctoritate Eusebii Papae dicentis: C. XXVII. Desponsata puella non prohibetur monasterium eligere.
Desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere; licet tamen illi monasterium sibi eligere.
C. XXVIII. Desponsata impune monasterium potest eligere.
Item Gregorius in Regesto, lib.
VI, epist. 20, ad Fortunatum.
Decreta legalia desponsatam, si converti voluerit, nullo omnino censuerunt damno mulctari.
Gratian. Quum ergo conjugatorum continentia, nisi ex amborum consensu, Deo offerri non valeat; quum vir sui corporis potestatem non habeat, sed mulier, sponsae autem monasterium possint eligere, et sponsi non exquisito consensu sponsarum propositum melioris vitae assumere valeant: patet, quod inter sponsum et sponsam conjugium non est.
§ 1. Item quum secundum Augustinum illa mulier non pertineat ad matrimonium, cum qua docetur non
fuisse commixtio sexus; item quum secundum Leonem illa non pertineat ad matrimonium, cum qua non docetur fuisse nuptiale ministerium: apparet, quod inter sponsum et sponsam conjugium non est.
§ 2. Item Nicolaus Papa praecepit, de his, qui ab adversariis excaecantur, et membris detruncantur, ut ob hanc infirmitatem conjugia talium non solvantur.
§ 3. De his autem, qui causa frigiditatis uxoribus debitum reddere non possunt, statuit Gregorius Papa, ut uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacro sanctis reliquiis jurejurando dicat, quod nunquam per commixtionem carnis conjuncti una caro effecti fuissent.
Tunc mulier secundas nuptias poterit contrahere; vir autem, qui frigidae naturae est, maneat sine spe conjugii.
Unde idem scribit Venerio, Caralitano Episcopo, ita dicens: C. XXIX. Si mulier probaverit, quod a viro suo nunquam cognita fuerit, separetur.
Quod autem interrogasti de his, qui matrimonio juncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, vel illa alium possit accipere, de his
ita scriptum est: Vir et mulier, si se conjunxerint, et postea dixerit mulier de viro, quod non possit coire cum ea, si potest [per verum judicium] probare, quod verum sit, accipiat alium.
Gratian. Ecce, impossibilitas coeundi, si post carnalem copulam inventa fuerit in aliquo, non solvit conjugium.
Si vero ante carnalem copulam deprehensa fuerit, liberum facit mulieri alium virum accipere.
Unde apparet, illos non fuisse conjuges; alioqui non liceret eis ab invicem discedere, excepta causa fornicationis; et sic discedentes oportet manere innuptos, aut sibi invicem reconciliari.
§ 1. Item si sponsa conjunx esset, mortuo sponso remaneret vidua.
Si autem vidua esset, vir ejus ad sacros ordines
conscendere non posset.
Maritus enim viduae, aeque sicut et bigamus, sacerdos fieri prohibetur.
Ex hujus autem copula nullus prohibetur a sacris ordinibus.
Ut enim ait Pelagius Papa: Nihil est (quantum ad hunc articulum attinet) quod ei obviet de canonicis institutis.
Apparet ergo, hos non fuisse conjuges.
§ 2. Item si conjuges essent, discessio ab invicem esset divortium.
Sed horum separationem negat Ambrosius esse divortium, dicens de B. Maria, quam sibi Joseph desponsaverat, et in suam duxerat: Joseph nunquam cognovit eam.
Nam si vir justus eam cognovisset, nunquam a se discedere passus esset, nec Dominus, qui uxorem praeceperat a viro discedere, nisi causa fornicationis, commendans eam discipulo, auctor divortii fuisset.
Ecce, commendatio
Mariae Joanni, et detractio Joseph negatur fuisse divortium, quia Joseph non cognoverat eam.
Unde apparet, eos non fuisse conjuges.
Si autem B. Maria, quam sibi Joseph desponsaverat, et in suam duxerat, conjunx negatur fuisse, multo minus ista, quae simpliciter sponsa erat, conjunx est appellanda.
C. XXX. Sororem uxoris polluens neutram valet habere.
Item ex Concilio Aurelianensi .
Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis antea uxor fuerit, neutram ex ipsis habeat, nec ipsi adulteri unquam in conjugio copulentur .
Gratian. Id est, nec propriae uxori sibi licet reddere debitum, quam sibi reddidit illicitam, sororem ejus cognoscendo.
Nec etiam post mortem uxoris licet, ei vel adultero alicui copulari in conjugio.
De sponsa vero econtra legitur in Concilio Triburiensi : C. XXXI. De eo, qui dormivit cum sponsa fratris sui.
Quidem desponsavit uxorem, et dotavit eam, et cum ea coire non potuit; quam clanculo frater ejus corrupit et gravidam reddidit.
Decretum est, ut, quamvis nupta esse non potuerit legitimo viro, desponsatam tamen fratri frater habere non possit; sed moechus et moecha fornicationis quidem vindictam sustineant, licita vero conjugia eis non negentur.
C. XXXII. Si quis sponsam filii sui oppresserit, simul cum ea sine spe conjugii maneat.
Item ex eodem.
Si quis sponsam filii sui oppresserit, et postea filius ejus eam duxerit, pater postmodum non habeat uxorem, nec mulier virum.
Filius, qui patris
facinus ignoravit, aliam accipiat.
Gratian. Si illa, quam vir sororis suae cognoverit, perpetuo copulari prohibetur, hic vero, qui sponsam fratris sui corrupit, peracta poenitentia matrimonium contrahere permittitur, apparet, hanc non fuisse conjugem fratris ejus.
§ 1. Item mulier causa fornicationis a viro suo dimissa aut ei reconciliabitur,
aut eo vivente innupta manebit.
De sponsa vero contra invenitur in I libro Capitularium c. 105, et l. VII, c. 183, quibus locis sic legitur:
C. XXXIII. Si sponsus raptam recipere noluerit, liceat sibi alii nubere.
Raptor poenitentia publica mulctetur.
Raptae vero, si eam sponsus recipere noluerit, et ipsa eidem crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alii non negetur.
C. XXXIV. De eodem.
Item ex Concilio Toletano .
Statutum est a sacro conventu, ut si quis sponsam alterius rapuerit, publica poenitentia mulctetur, et sine spe conjugii maneat.
Et si ipsa eidem
crimini consentiens non fuerit, licentia nubendi alii non negetur.
Quod si post haec conjungere se praesumserint, utrique usque ad satisfactionem anathematizentur.
III Pars.
Gratian. Apparet ergo, hanc non fuisse conjugem, cui vivente sponso alteri nubendi licentia non negatur.
Quomodo ergo secundum Ambrosium et reliquos Patres sponsae conjuges appellantur, et his omnibus argumentis conjuges non esse probantur?
Sed sciendum est, quod conjugium desponsatione initiatur, commixtione perficitur.
Unde inter sponsum et sponsam conjugium est, sed initiatum; inter copulatos est conjugium ratum.
Unde Ambrosius : C. XXXV. In desponsatione conjugium initiatur.
Quum initiatur conjugium, conjugii nomen asciscitur, non quum puella viri admixtione cognoscitur.
Gratian. Ecce, quod in desponsatione conjugium initiatur, non perficitur.
C. XXXVI. Conjunctorum commixtio matrimonium perficit.
Item Ambrosius in lib.
I, de Patriarchis .
In omni matrimonio conjunctio intelligitur spiritualis, quam confirmat et perficit conjunctorum commixtio corporalis.
C. XXXVII. Matrimonium sponsali conventione initiatur, commixtione perficitur.
Item Hieronymus super Abdiam Prophetam.
Quapropter in filiabus vestris fornicabuntur, et sponsae vestrae adulterae erunt.
Notandum est, quod in filiabus dicit fornicationem futuram, et in conjugibus adulteria, quae sponsali conventione initiantur, et commixtione corporum perficiuntur.
C. XXXVIII. Quum desponsata fuerit tradita et in usum deducta, recte conjunx appellatur.
Item Ambrosius ad Paternum, epist. LXVI.
Si quis desponsata sibi et tradita utatur, rite conjugium vocatur.
Gratian. Quare autem post nuptialia pacta non statim tradantur sponsae, Augustinus in libro VIII.
Confessionum c. 3 ostendit, dicens:
C. XXXIX. Quare sponsae post pactum non statim tradantur.
Institutum est, ut jam pactae sponsae non statim tradantur, ne vilem habeat maritus datam, quam *non* suspiraverit sponsus dilatam.
Gratian. Juxta hanc distinctionem intelligenda est illa auctoritas Augustini: Non dubium est illam mulierem non pertinere ad matrimonium, cum qua
docetur non fuisse commixtio sexus.
Ad matrimonium perfectum subintelligendum est, tale videlicet, quod habeat in se Christi et ecclesiae sacramentum.
Ita et illud Leonis Papae intelligendum est.
§ 1. Sed objicitur illud Augustini: Inter Mariam et Joseph fuit perfectum conjugium.
Sed perfectum intelligitur non ex officio, sed ex iis quae comitantur officium conjugii, ex fide videlicet, prole et sacramento.
Quae omnia inter Christi parentes fuisse auctoritate Augustini probantur.
Cuncta ergo, quae de non separando conjugio inducta sunt, de perfecto intelliguntur, quod sponsali conventione est initiatum, et officio corporalis commixtionis est consummatum.
Illa vero, quibus separabile conjugium
ostenditur, de initiato intelliguntur, quod nondum officio sui perfectum est.
§ 2. Potest et aliter distingui.
Sponsae appellantur conjuges consuetudine scripturae spe futurorum, non effectu praesentium.
Unde Ambrosius, quum dixisset: Quum initiatur conjugium, non addidit: tunc res vel effectus, sed: tunc nomen conjugii asciscitur, ostendens, tales conjugii nomen habere, non rem vel effectum.
Item Augustinus, quum de parentibus Domini loqueretur, ait: conjuges fuerunt mente, non carne, sicut et parentes.
Ex quo datur intelligi, quod sicut Joseph, pater Domini dictus est non effectu geniturae, sed officio et cura providendi: sic et conjux matris ejus appellatur non conjugii effectu, sed subministratione necessariorum, et individuae mentis affectu.
Hinc Augustinus ait:
« Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; conjugem nominavit, quia futura erat uxor.
» Hinc et Beda super Leviticum: Si quis sponsam alterius violaverit, etc. sponsam uxorem dixit, non quae tunc erat, sed quae futura erat uxor.
Hinc etiam Hieronymus super Matthaeum in Evangelio: Quum esset desponsata.
C. XL. Consuetudine scripturae sponsae conjuges, et sponsi viri appellantur.
Genuit Joseph virum Mariae.
Quum virum audieris, suspicio tibi non subeat nuptiarum, sed recordare consuetudinis scripturarum, quod sponsi viri, et sponsae vocentur uxores.
Et infra: § 1. Non ab alio inventa est, nisi a Joseph, qui paene licentia
maritali futurae uxoris omnia noverat.
Et infra: § 2. Joseph fili David, etc. Jam et supra diximus, sponsas uxores appellari, quod plenius liber adversus Helvidium docet.
C. XLI. De eodem.
Idem super Genesim.
Egressus itaque Loth locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias suas.
In sequentibus filiae Loth virgines esse dicuntur.
Et ipse ad Sodomitas dixit: Ecce duae filiae meae, quae non cognoverunt virum.
Nunc autem dicitur habuisse generos.
Quidam arbitrantur eas, quae viros habuerunt, in Sodomis periisse, et quae virgines erant, cum patre exiisse.
Sed Hebraica veritas habet: Egressus Loth locutus est ad sponsos, qui accepturi erant filias
ejus.
*Necdum igitur virgines filiae matrimonio fuerant copulatae*.
Gratian. Unde datur intelligi, quod scriptura sponsos generos vocat.
C. XLII. Maria conjunx dicitur more scripturae, quum simpliciter sponsa esset.
Item Joannes Os aureum hom.
IV, ad c. 1, Matth.
Prius, quam convenirent.
Non dixit, prius, quam in sponsi adduceretur domum.
Hunc quippe morem servabat antiquitas, ut sponsae in sponsorum domibus haberentur.
*Quod nunc quoque fieri interdum videmus*.
Ut enim generi Loth apud socerum leguntur habitasse cum sponsis nondum sibi copulatis lege conjugii, sic habitabat etiam Maria cum sponso.
Et infra: § 1. Neque enim
eam voluit de domo expellere, sed dimittere.
Et infra: § 2. Noli timere accipere Mariam conjugem tuam: Quo sermone sponsam similiter indicavit, sicut etiam eos, qui adhuc sponsi sunt, generos appellare scriptura consuevit.
Quid enim est accipere?
domi profecto retinere.
Jam enim illam mente dimiserat.
Et infra: § 3. Sicut enim postea illam commendavit Christus ipse discipulo, sic et nunc angelus copulat sponso, non in foedus solenne conjugii, sed in consortium communis habitaculi.
C. XLIII. Dominus non commendasset matrem discipulo, si eam Joseph cognovisset.
Idem hom.
V, ad idem c. 1, Matth.
Si enim cognovisset eam, et loco habuisset uxoris, quomodo illam Dominus quasi absque solatio, et nihil penitus habentem discipulo commendasset, jubens illi, ut eam reciperet in suam?
C. XLIV. Maria uxor Joseph appellatur, qui sic ab eo putabatur futura.
Item Origenes in eodem, hom.
I, Evang.
Inventa est habens in utero.
A. B. Joseph, qui, licet eam non contingeret, futurae tamen, ut putabatur, uxoris omnia noverat.
Et infra: § 1. Si tibi uxor nominatur, si desponsata tibi esse dicitur, non tamen tibi uxor est, sed Dei unigeniti electa mater est.
Et infra: § 2. Dico conjugem propterea, ut diabolo virginitatem ejus occultem, *et ut Judaeorum pravitatem excludam atque dejiciam,
et* ut legis instituta non destruam.
In consequentibus demonstrabo, quod nec ista tua conjunx secundum consuetudinem conjugii habeatur,
nec iste, qui generatur, tuus filius esse credatur.
C. XLV. Ad nuptias Mariae Joseph non pervenit.
Item Gregorius in expositione Evang.
, hom.
XVI.
Sic quippe discipulum *Dominus* post resurrectionem suam dubitare permisit, nec tamen in dubitatione deseruit, sicut ante nativitatem suam habere Mariam sponsum voluit, qui tamen ad ejus nuptias non pervenit.
Nam ita factus est discipulus dubitans et palpans testis verae resurrectionis, sicut sponsus matris fuerat custos integerrimae virginitatis.
Gratian. Ex his omnibus auctoritatibus apparet, sponsas conjuges appellari spe futurorum, non re praesentium.
Quomodo ergo conjuges a prima fide desponsationis appellantur, si ista, quae asseritur
sponsa, conjunx esse negatur?
Sed a prima fide desponsationis conjunx dicitur appellari, non quod in ipsa desponsatione fiat conjunx, sed quia ex fide, quam ex desponsatione sibi invicem debent, postea efficiuntur conjuges, sicut per fidem dicuntur remitti peccata, non quod ante baptismum per fidem remittantur, sed quia fides est causa, quare in baptismo a peccatis emundamur.
§ 1. Illud autem Joannis Chrysostomi: Matrimonium non facit coitus, sed voluntas; item illud Ambrosii: Non defloratio virginitatis, sed pactio conjugalis matrimonium facit, ita intelligendum est: Coitus sine voluntate contrahendi matrimonium, et defloratio virginitatis sine pactione conjugali non facit matrimonium, sed praecedens voluntas
contrahendi matrimonium, et conjugalis pactio facit, ut mulier in defloratione suae virginitatis vel in coitu dicatur nubere viro, vel nuptias celebrare.
§ 2. Item Siricius Papa discessionem sponsae a sponso vocat conjugalem separationem.
Sed talis discessio dicitur violatio non jam existentis, sed futuri, ut ex ipsa desponsatione sperabatur.
Sic et diabolus dicitur cecidisse a beatitudine, non solum quam tunc habebat, sed etiam ad quam habendam creatus erat.
Sic qui merito suae vitae vel scientiae in sacerdotem vel episcopum eligitur, si interim electionem sua cassari meruerit, dicitur amittere sacerdotalem vel episcopalem unctionem, non quam jam acceperat, sed ad quam accipiendam electus erat.
Non ergo illa auctoritate sponsa conjunx potest probari.
§ 3. Sed concedatur, quod sponsa non sit conjunx, tamen quaeritur, utrum liceat ei renunciare priori conditioni?
Hoc autem prohibetur auctoritate Ancyrani Concilii c. 11, in quo statutum sic legitur : C. XLVI. Puellae desponsatae prioribus reddendae sunt, si eis raptae fuerint.
Desponsatas puellas et post ab aliis raptas placuit erui, et eis reddi, quibus ante fuerant desponsatae, etiam si eis a raptoribus vis illata constiterit .
C. XLVII. Communione privetur sponsa, nisi raptorem deserere, et ad sponsum suum redire voluerit Item Joannes VIII, Rostanno Archiepiscopo.
Atho praesentium lator, dum in nostro servitio fideliter excubaret, quendam. virum feminam sibi desponsatam conqueritur rapuisse.
Et ideo fraternitas tua nostra auctoritate suffulta suffraganeos suos episcopos praesentialiter convocet, et sic unanimi
sententia, si sponsam huic raptor non reddiderit, tam idem quam rapta, si ad pristinum sponsum remeare noluerit, omni communione priventur.
IV. Pars. Gratian. Sed aliud est priori conditioni renunciare, et de nuptiis cum alio agere; aliud est rapi, hoc est illicite constuprari.
Unde Isidorus Etymolog. lib. V, c. 26, ait: C. XLVIII. Quid sit raptus?
Raptus est illicitus coitus, a corrumpendo dictus; unde qui rapta potitur stupro fruitur.
Gratian. Haec autem non ab alio rapta, sed alii desponsata monstratur.
Raptam vero talem dici prohibet Gelasius Papa, dicens:
C. XLIX. Ibi raptus admittitur, ubi puella abducitur, de cujus ante nuptiis nihil actum probatur.
Lex illa praeteritorum principum ibi raptum dixit esse commissum, ubi puella, de cujus ante nuptiis nihil actum fuerit, videatur abducta.
V. Pars. Gratian. Quod autem in fine capituli subjungitur: etiamsi eis a raptoribus vis illata constiterit, ideo additum est, quia raptarum aliae se rapiendas exponunt, aliae violenter abducuntur.
Quolibet ergo modo rapiantur, priori reddendae sunt.
Haec autem, ut supra dictum est, non inter raptas, sed inter
alias desponsatas connumeratur, et ideo non est huic auferenda, et priori reddenda.
§ 1. Sequuntur aliae auctoritates, quibus ista prohibetur nubere secundo, et jubetur redire ad priora vota.
Ait enim Siricius Papa Himerio, Episcopo Tarraconensi, epist. I, c. 4: C. L. Puellam alii desponsatam alter accipere non valet.
De conjugali violatione requisiti, si puellam alteri desponsatam alter in matrimonium possit accipere.
Tale ergo connubium anathematizamus, et modis omnibus ne fiat prohibemus, quia illa benedictio, quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.
Gratian. Sed auctoritate hac Siricii illa prohibetur
ad secunda vota transire, quae in propriam domum est ducta, et cum sponso suo est velata et benedicta.
Talium discessione violatur benedictio, quam nupturae sacerdos imponit.
Verum hanc necdum sponsus in suam duxerat, nec cum ea benedictionem acceperat.
Non ergo hac auctoritate hujusmodi copula prohibetur.
§ 1. Item illud Eusebii Papae: Desponsatam puellam non licet parentibus alii viro tradere, similiter et de hujusmodi desponsata intelligitur, quae videlicet cum sponso est velata et benedicta.
§ 2. Item objicitur illud Gregorii: Quae propter frigiditatem a viro suo separata est, et alii nupta, si vir ejus aliam cognoverit, illa est detrahenda secundo, et reddenda primo.
Sed eodem modo solvitur,
quia ista videlicet cum illo benedictionem acceperat.
C. LI. Si quis alicui mulieri consensus fidem fecerit, non licet illi aliam ducere.
PALEA. [Augustinus de fide pactionis, et consensus .
]
« Duobus modis dicitur fides, pactionis et consensus.
Si aliquis alicui mulieri fidem fecerit pactionis, non debet aliam ducere.
Si aliam duxerit, poenitentiam debet agere de fide mentita; maneat tamen cum illa, quam duxit, non enim rescindi debet tantum sacramentum.
Si autem fecerit fidem consensus, non licet aliam ducere.
Si
autem duxerit, dimittet eam, et adhaerebit priori.
Est autem fides pactionis, quando aliquis promittit fidem alicui, quod eam ducet, si permiserit ei
rem secum habere, vel etiam pro consensu.
Fides autem consensus est, quando, etiamsi non stringit manum, corde tamen et ore consentit ducere, et mutuo se concedunt unus alii, et mutuo se suscipiunt.
»
CAUSA XXVIII.
GRATIANUS.
Quidam infidelis in conjugio positus ad fidem conversus est, uxor vero odio fidei Christianae ab eo discessit.
Ille quandam fidelem in uxorem accepit, qua mortua clericus efficitur.
Tandem vitae et scientiae merito
in episcopum eligitur.
* Hic primum quaeritur, an conjugium sit inter infideles?
* Secundo, an liceat huic aliam ducere priore vivente?
* Tertio, an sit reputandus bigamus qui ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem inter infideles conjugium non sit, multis auctoritatibus probatur.
Ait enim Paulus: Omne, quod non est ex fide, peccatum est.
Conjunctio autem infidelium non est ex fide, et ideo peccatum est.
Non est ergo conjugium, quia nullum conjugium
peccatum est.
Item Augustinus: Non est vera pudicitia hominis infidelis cum conjuge sua.
Ubi autem vera pudicitia esse non potest, ibi nec verum conjugium est.
Item Ambrosius: Jussit Esdras dimitti uxores alienigenas, per quas ibant ad Deos alienos.
Non est enim putandum matrimonium, quod extra Dei decretum est factum.
Sed quum cognoscitur, est emendandum.
Item Augustinus: Non est ratum conjugium, quod sine Deo est.
Ex his omnibus auctoritatibus probatur, conjugium non esse inter infideles.
§ 1. Sed econtra aliae inveniuntur auctoritates, quibus probatur conjugium esse inter infideles.
Quarum prima est illud evangelii quod Christus ait: Erunt quinque in una domo, duo in tres, et tres
dividentur in duos.
Deinde, quum personas illas enumerasset, uxorem in virum esse dividendam dixit,
et e converso.
Item: Qui non odit patrem, aut matrem, aut uxorem, aut sororem propter me, non est me dignus; uxorem infidelem, * non fidelem dixit odio habendam.
Item: Omnis, qui reliquerit domum, aut patrem, aut sororem, vel uxorem propter me,
centuplum accipiet, etc. Uxorem in hoc loco infidelem significat, quae propter Christum dimittitur, dum potius ipsa, quam Christi fides deseritur.
Item Apostolus: Si quis frater uxorem habet infidelem, et haec consenserit habitare cum illo, non dimittat illam, et si qua mulier habet virum infidelem, et hic consentit habitare cum illa, non dimittat virum.
Sanctificatus est enim vir infidelis per mulierem fidelem, et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem.
Item ad Titum: Hortare adolescentulas, ut diligant viros suos.
Hoc tam de fidelibus quam de infidelibus intelligendum est.
Infidelibus namque viris mulieres propensius propter Deum debent obsequi, ut sic viros suos Christo lucrari valeant.
Sicut in passione B. Clementis de Theodora et Sisinnio legitur
mirabiliter contigisse.
C. I. Bigami probantur qui ante baptismum habuerunt unam, et post baptismum alteram.
Item Innocentius Papa Rufo et Eusebio, Episcopis Macedonibus, epist. XXII, c. 2.
Numquid non erunt admittendi in hereditatis consortium, qui ex ea suscepti sunt, quae ante baptismum fuit uxor?
eruntque appellandi *vel* naturales, *vel spurii*, quia non est matrimonium legitimum ut vobis videtur nisi illud, quod post baptismum assumitur?
Ipse Dominus, quum interrogaretur a Judaeis, si liceret dimittere uxorem, atque exponeret fieri non debere, addidit: Quod Deus conjunxit homo non separet.
Ac ne de his
putetur esse locutus, qui post baptismum uxores sortiuntur, meminerint hoc et a Judaeis interrogatum,
et Judaeis esse responsum.
Quaero, et solicitus quaero, si una et eadem sit uxor ejus, qui antea catechumenus, et postea fit fidelis, filiosque ex ea, quum esset catechumenus, susceperit, et postea alios filios, quum fidelis, utrum sint fratres appellandi, an non habeant postea defuncto patre cum ceteris herciscundae hereditatis consortium, quibus filiorum nomen regeneratio spiritualis creditur abstulisse?
Quod quum ita sentire atque judicare absurdum est, quae [malum] ratio est hoc defendi, et vacua magis opinione jactari, quam aliqua auctoritate roborari, quum non possit inter peccata deputari quod lex praecepit, et Deus junxit?
C. II. In fidelis potestate sit post baptismum uxorem recipere, quam ante dimiserat.
Item ex Decreto Eutychiani Papae.
II. Pars. Si quis gentilis gentilem uxorem dimiserit ante baptismum, post baptismum in potestate ejus erit eam habere vel non habere.
C. III. Fidelis infidelem discedentem sequi non cogitur.
Idem.
Simili modo, si unus ex conjugatis baptizatus est, et alter gentilis, et sequi non vult, sicut dicit Apostolus, infidelis si discedit, discedat.
C. IV. Sine culpa relinquitur uxor, quae cum fideli habitare noluerit Item Augustinus de fide et operibus, c. 16.
Uxor legitima societate conjuncta sine ulla culpa relinquitur, si cum viro Christiano permanere noluerit.
Non attenditur, eo modo illam rectissime
dimitti, si viro suo dicat: Non ero uxor tua, nisi mihi de latrocinio divitias congeras, aut nisi solita lenocinia, quibus nostram domum transigebas, etiam Christianus exerceas, aut si quid aliud vel facinorosum vel flagitiosum in viro noverat, quo delectata vel libidinem explebat, vel facilem victum habebat, vel etiam ornatior incedebat.
Tunc enim ille, cui uxor haec dicit, si veraciter egit poenitentiam ab operibus mortuis, quando ad baptismum
accessit, habetque in fundamento fidem, quae per dilectionem operatur, procul dubio plus tenebitur amore divinae gratiae, quam carnis luxuriae, et membrum, quod eum scandalizat, fortiter amputabit.
C. V. Licite dimittitur uxor, quae virum suum cogere quaerit ad malum.
Idem in sermone Domini in monte, lib.
I. c. 27, et 28.
Idololatria, quam sequuntur infideles, et quaelibet noxia superstitio fornicatio est.
Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti.
Sed quia permisit, non jussit, dedit locum Apostolo monendi, ut qui voluerit non dimittat uxorem infidelem,
quo sic fortassis possit fidelis fieri.
Item c. 28: § 1. Si infidelitas fornicatio est, et idololatria infidelitas, et avaritia idololatria, non est dubitandum, et avaritiam fornicationem esse.
Quis ergo jam quamlibet illicitam concupiscentiam potest recte a fornicationis genere separare, si avaritia fornicatio est?
Ex quo intelligitur, quod propter illicitas concupiscentias non tantum quae in stupris cum alienis viris aut feminis committuntur, sed omnino quaslibet, quae animam corpore male utentem a lege Dei aberrare faciunt, et perniciose turpiterque corrumpunt, possit sine crimine et vir uxorem dimittere, et uxor virum; quia exceptam facit Dominus causam fornicationis, quam fornicationem (sicut supra commemoratum est) generalem et universalem
intelligere cogimur.
Quum autem ait: Excepta causa fornicationis, non dixit, cujus ipsorum, viri an feminae.
Non enim tantum fornicantem uxorem dimittere conceditur, sed quisquis eam quoque uxorem dimittit, a qua ipse cogitur fornicari, causa utique fornicationis dimittit; velut si aliquem cogat uxor sacrificare idolis.
Qui talem dimittit causa fornicationis dimittit, non tantum illius, sed et suae; illius, quia fornicatur: suae, ne fornicetur.
C. VI. Quae simulacrum facit, nec resipiscit, dimittatur a viro suo.
Idem de adulterinis conjugiis, lib.
II .
Non solum moechatio est illius, quae carnem suam coinquinat, sed etiam quae simulacrum facit moechatur.
Quod si in his factis perseverat, et poenitentiam non agit, recede ab illa, et noli vivere cum illa.
Sin autem, et tu particeps peccati illius eris.
C. VII. Amore cujuslibet non est a fide recedendum.
Item Ambrosius ad Hilarium .
Si infidelis (dicit Apostolus) discedit, discedat; non est *enim* servituti subjectus frater aut soror in hujusmodi, id est: si infidelis noluerit esse cum conjuge fideli, hic agnoscat fidelis suam libertatem, ne ita se subjectum deputet servituti, ut ipsam
dimittat fidem, ne conjugem amittat infidelem.
Hoc et de filiis atque parentibus, hoc de fratribus et sororibus intelligitur, propter Christum *omnes* esse dimittendos, quum proponitur ista conditio, ut Christum dimittat, si illos secum habere desiderat.
Hoc ergo et de domo atque agris, hoc et de iis rebus, quae jure pecuniario possidentur, *hoc loco* accipiendum est.
C. VIII. Quod etiam infideles sunt conjuges, et quod fideli licet dimittere infidelem.
Item Augustinus ad Pollentium, lib.
I, de adulter. conjugiis, c. 13 et 14.
III. Pars. Jam nunc illud videamus, quod ait Apostolus: Ceteris autem ego dico, non Dominus, ad imparia scilicet, *hoc est*, ubi non ambo Christiani
fuerant, conjugia locuturus.
Quod mihi visum est eum monendo dixisse.
Quia enim conjunx fidelis relinquere conjugem licite potuit infidelem, ideo fieri hoc non Dominus, sed Apostolus prohibet.
Quod enim Dominus prohibet fieri omnino non licet.
Monet ergo Apostolus, quo possit esse multorum
occasio lucrandorum, ut fideles conjuges in relinquendis infidelibus permissa licentia non utantur.
Tibi autem videtur, infideles quoque dimitti a fidelibus non licere, quia hoc vetat Apostolus, quum ego dicam licere, quia hoc non vetat Dominus; non tamen expedire, quia hoc ne fiat monet Apostolus, qui reddit etiam rationem, cur fieri non expediat, quamvis liceat.
Quomodo enim scis (inquit) mulier, si virum salvum facies?
aut unde scis vir, si salvam facies uxorem?
quum et superius dixisset: Sanctificatus est *enim* vir infidelis in muliere fideli, et sanctificata est mulier infidelis in fratre (hoc est in Christiano).
Alioquin filii vestri, *inquit*, immundi essent: nunc autem sancti sunt.
Sic ad lucrandos conjuges et filios Christo etiam exemplis,
quae jam provenerant, videtur hortatus.
Cur ergo non expediat infideles conjuges dimitti a fidelibus, causa evidenter expressa est.
Non enim propter vinculum cum talibus conjugale servandum, sed ut acquirantur Christo, recedi ab infidelibus conjugibus Apostolus vetat.
Multa sunt enim facienda non jubente lege, sed libera caritate, et ea sunt in nostris officiis gratiora, quae, quum liceret nobis etiam non impendere, tamen causa dilectionis impendimus.
Unde prior Dominus ipse, quum tributum se non debere monstrasset, solvit tamen, ne scandalizaret eos, quibus ad aeternam salutem gerens hominem consulebat.
Jam vero Apostolus, quemadmodum ista commendet, ejus verba testantur, ubi dicit: Quum *enim* sim liber ex omnibus, omnium
me servum feci, ut plures lucrifacerem, quum paulo superius dixisset: Numquid non habemus potestatem manducandi et bibendi?
numquid non habemus licentiam sororem mulierem circumducendi, sicut ceteri Apostoli, et fratres Domini, et Cephas?
An ego solus, et Barnabas non habemus potestatem
hoc operandi?
Quis militat suis stipendiis unquam?
Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit?
Quis pascit gregem, et de lacte ejus non comedit?
Et paulo post: Si alii, inquit, potestatis vestrae participant, quare non magis nos?
sed non usi sumus hac potestate, sed omnia toleramus, ne quod impedimentum demus evangelio Christi.
C. IX. Ab infidelibus conjugibus licet recedere, sed non expedit.
Idem ibidem, c. 18, et sequentibus.
Sic enim recedere ab infidelibus uxoribus vel maritis fideles viri vel feminae non prohibentur a Domino, ut neque jubeantur.
Nam si dimittere tales conjuges juberentur, nullus locus esset consilio monentis Apostoli, ne hoc fieret.
Nullo enim
modo quod Dominus jubet servus bonus *fieri* prohiberet.
Item paulo post: Quum ergo coepisset gentibus evangelium praedicari, jam conjunctos gentiles gentilibus comperit conjuges.
Ex quibus si non ambo crederent, sed unus aut una infidelis cum fideli consentiret habitare, nec prohiberi a Domino debuit fidelis infidelem dimittere, nec juberi: ideo scilicet non prohiberi, quia justitia permittit a fornicante discedere, et infidelis hominis fornicatio est major in corde, nec vera ejus pudicitia cum conjuge dici potest, quia omne, quod non est ex fide, peccatum est, quamvis veram habeat fidelis pudicitiam etiam cum infideli conjuge, quae non habet veram.
Ideo autem nec juberi debuerunt fideles ab infidelibus separari, quia non contra jussionem
Domini gentiles fuerant ambo conjuncti.
§ 1. Quoniam ergo ab infideli fidelem discedere nec prohibet, nec jubet Dominus: ideo, ut non discedat, Apostolus dicit, non Dominus, habens utique Spiritum sanctum, in quo dare possit utile et fidele consilium.
Unde quum dixisset de muliere, cujus vir mortuus fuerit: Beatior autem erit, si sic permanserit, secundum consilium meum, ne quis hoc consilium tanquam humanum, non divinum, contemnendum putaret, adjecit: Puto autem, quod et ego spiritum Dei habeam.
Proinde intelligendum est, etiam ipsa, quae non a Domino jubentur, sed a sancto ejus famulo utiliter suadentur, eodem Domino inspirante suaderi.
Absit enim, ut quisquam catholicus dixerit, quod suadet Spiritus sanctus non Dominum
suadere, quum et ipse Dominus sit, et inseparabilia sint opera Trinitatis.
Dicit tamen: De virginibus autem praeceptum Domini non habeo; consilium autem do, non ut hoc consilium alienum existimemus a Domino, quum continuo sequatur, et dicat: tanquam misericordiam consecutus a Domino, ut fidelis essem.
Secundum Deum ergo dat fidele consilium in eo spiritu, de quo ait: Puto autem, quod et ego spiritum Dei habeam.
§ 2. Veruntamen aliud est Domini jubentis imperium, aliud conservi secundum misericordiam caritatis, quae illi a Domino est inspirata atque donata, fidele consilium.
Aliud ibi facere non licet hic autem licet, ita sane, ut ipsum licitum partim quidem expediat, partim vero non expediat.
Expedit tunc, quando non solum per
justitiam, quae coram Domino est, permittitur, sed etiam hominibus nullum ex hoc impedimentum salutis infertur; velut quum dat consilium non nubendi Apostolus virginibus (unde praeceptum Domini se non habere testatur), licet aliud facere, id est nubere, et minus *quam* continentiae, bonum *tamen* tenere nuptiarum, ipsumque licitum etiam expedit, quoniam in vetita et illicita ruituram carnis infirmitatem sic excipit honestate nubendi, ut neminem impediat ad salutem, quamvis magis expediret magisque honestum esset, si virgo consilium, quo praeceptum eam non compellit, arriperet.
Tunc etiam non expedit id, quod licitum est, quando permittitur quidem, sed usus ipsius potestatis aliis affert impedimentum salutis, sicut
est (unde jamdiu loquimur) discessio fidelis conjugis ab infideli, quam non prohibet Dominus praecepto legis, quia coram illo injusta non est, sed prohibet Apostolus consilio caritatis, quia infidelibus affert impedimentum salutis non solum, quia perniciosissime scandalizantur offensi, verum etiam, quia, quum in alia conjugia ceciderint viventibus eis, a quibus dimittuntur, adulterinis nexibus colligati difficillime resolvuntur.
§. 3. Ideo hic, ubi *id*, quod licet, non expedit, non potest dici, si dimiserit infidelem, bene faciet, si non dimiserit, melius facit, sicut dictum est: Qui dat nuptum bene facit, et qui non dat nuptum melius facit; quoniam illud non solum utrumque pariter licet (unde ad nihil horum praecepto Domini quisquam compellitur),
sed *etiam* utrumque expedit, aliud minus, aliud amplius.
Unde ad id, quod amplius expedit, consilio Apostoli quicunque potest capere provocatur.
Hic autem, ubi de dimittendo vel non dimittendo infidelis conjugio quaeritur, utrumque quidem pariter licitum est per justitiam, quae coram Domino est et ideo nihil horum Dominus prohibet; sed non utrumque expedit propter infirmitates hominum, et ideo id, quod non expedit, Apostolus prohibet, dante sibi Domino liberum prohibendi locum, quia neque id, quod monet Apostolus, prohibet Dominus, neque id, quod prohibet Apostolus, jubet Dominus.
Quod nisi ita esset, neque contra prohibitionem Domini Apostolus aliquid moneret, neque contra jussionem ejus aliquid prohiberet.
§ 4. Proinde
in his duabus causis; una de nubendo vel non nubendo, altera de infideli conjuge dimittendo vel non dimittendo, aliquid simile invenitur in verbis Apostoli, et aliquid dissimile.
Simile quidem, quod ibi dicit: Praeceptum Domini non habeo, consilium autem do, et hic dicit: Ego dico, non Dominus.
Quale est enim: praeceptum Domini non habeo, tale est: non dicit Dominus, et quale est: consilium do, tale est: ego dico.
Illud autem dissimile est, quia de nubendo et non nubendo dici potest, hoc bene fieri, illud melius, quoniam utrumque expedit, minus unum, magis aliud; at vero de conjuge infideli dimittendo vel non dimittendo, quoniam unum horum non expedit, aliud expedit, dici non oportet, qui dimittit bene facit, et qui non dimittit
melius facit: sed dici oportet, non dimittat, quia, etsi licet, non expedit.
Sic ergo possumus dicere, melius esse infidelem conjugem non dimittere, quamvis liceat et dimittere, quemadmodum recte dicimus melius esse quod et licet et expedit, quam id, quod licet et non expedit.
§ 5. His de causis factum est, ut exponens Domini sermonem, quem prolixum in monte habuit, ubi ventum est ad quaestionem de conjugibus dimittendis vel non dimittendis, adhibitis etiam apostolicis testimoniis dicerem, consilium esse Apostoli, non praeceptum Domini, ubi ait: Ceteris autem ego dico, non Dominus, monens eos, qui haberent conjuges infideles, ut consentientes habitare secum non dimitterent.
Quod utique ideo monendum, non jubendum fuit,
quia non tanto pondere prohibendi sunt homines facere licita, quamvis non expediant, quanto pondere prohibenda illicita.
Si autem alicubi Apostolus etiam illa, quae jubenda sunt, monere dignatus est, hoc fecit parcendo infirmitati, non praejudicando jussioni.
Unde ipse dixit: Non ut confundam vos, haec scribo, sed ut filios *meos* carissimos moneo; quid habet quaestionis, ubi ait: Ego dico, non Dominus; item, ubi ait: Ecce ego Paulus dico vobis, quia, si circumcidamini, Christus vobis nihil proderit?
Numquid etiam hic dixit: Ego dico, non Dominus?
Non sunt itaque ista similia, quia etiam illa, quae jubet Dominus, non est indignum neque contrarium, si eadem monet Apostolus.
Monemus enim quos caros habemus, ut faciant Domini praecepta
vel jussa.
Quum vero ait: Ego dico, non Dominus, satis ostendit.
Dominum non prohibere quod ipse prohibebat.
Prohibuisset autem Dominus, si esset illicitum.
Ergo secundum ea, quae supra *diu* diximus multumque versavimus, licitum erat per justitiam; sed etiam licitum non erat faciendum propter liberam benevolentiam.
§ 6. Tu vero, cui placet ita non licere quod non vetat Dominus, sed Apostolus, quemadmodum non licet quod vetat Dominus, quum exponere voluisses, quid sibi vellet quod ait: Ego dico, non Dominus, quum alloqueretur fideles, quibus essent conjuges infideles, dixisti, quia Dominus jussit, ne conjugia sibimet diversae religionis copularentur, et ipsum adhibuisti testimonium Domini dicentis: Non
accipies uxorem filio tuo de filiabus alienigenarum, ne traducat eum post Deos suos, et pereat anima ejus.
Addidisti etiam verba Apostoli, ubi ait: Mulier alligata est, quamdiu vir ejus vivit; quod si mortuus fuerit vir ejus, liberata est; cui vult nubat: tantum in Domino.
Quod ita exposuisti, ut adjungeres: id est Christiano.
Deinde secutus es, et addidisti: Hoc est ergo Domini praeceptum tam in veteri quam in novo testamento, * ut non nisi unius religionis et fidei conjugia sibi maneant copulata.
Si hoc ergo est Domini praeceptum tam in veteri testamento quam in novo * et hoc jubet Dominus, hoc docet Apostolus, ut non nisi unius religionis et fidei maneant copulata conjugia: quare contra hoc Domini jussum, contra doctrinam suam, contra praeceptum
veteris et novi testamenti jubet Apostolus, ut diversae fidei conjugia maneant copulata?
Quia Paulus, inquis, gentium praedicator et apostolus, jam in conjugio positos non solum monet, sed etiam jubet, ut si unus *aut una* e conjugibus credidisset, alterum *vel alteram* non credentem, secum tamen habitare consentientem, non dimitteret.
His verbis tuis aliud hoc esse, aliud illud, satis evidenter ostendis.
Illud enim de his conjugiis agitur, quae sibi primitus copulantur, ne nubat femina non suae religionis viro, vel ne vir talem ducat uxorem; id enim (ut dicis) jubet Dominus, docet Apostolus, utrumque praecipit testamentum.
Hoc autem diversum esse quis abnuat, ubi agitur non de conjungendis, sed de conjunctis?
Ambo quippe
unius ejusdem infidelitatis fuerunt, quando conjuncti sunt; sed evangelium quum venisset, alter sine altera, vel altera sine altero credidit.
Si ergo aliud est hoc (quod sine scrupulo ullius dubitationis apparet), cur fidelem cum infideli in conjugio permanere non et Dominus, sicut Apostolus jubet?
Nisi forte loco isto vacat quod tam fidenter ipse Apostolus ait: An vultis experimentum accipere ejus, qui in me loquitur Christus?
Et utique Dominus est Christus.
§ 7. Intelligisne quid dicam?
An in hoc explanando aliquanto diligentius immorabor?
Attende, ut rem ipsam tanquam in conspectu considerandam planiore sermone ponamus.
Ecce, conjuges duo unius infidelitatis
fuerunt, quando conjuncti sunt.
Nulla de his quaestio est, quae pertineat ad illam Domini jussionem, doctrinamque apostolicam, et praeceptum veteris et novi testamenti, quo prohibetur fidelis cum infideli conjugium copulare.
Jam sunt conjuges, et ambo adhuc sunt infideles; adhuc tales sunt, quales fuerunt ante, quam jungerentur, qualesque conjuncti sunt.
Venit evangelii praedicator, credidit eorum unus aut una; sed ita, ut infidelis cum fideli habitare consentiat.
Jubet fideli
Dominus, ne infidelem dimittat, an non jubet?
Si dixeris, jubet, reclamat Apostolus: Ego dico, non Dominus.
Si dixeris, non jubet, causam requiro.
Neque illam mihi responsurus es, quam tuis literis indidisti, quia Dominus prohibet fideles infidelibus jungi.
Hic enim nullo modo est ista causa; de jam junctis loquimur, non de jungendis.
Si ergo tu causam non invenisti, cur non vetet Dominus quod vetat Apostolus: (cernis *enim* jam, ut existimo, non esse ipsam, quam esse putaveras) *vide, ne forte illa sit, quae mihi visa est et tunc proferenda, et nunc defendenda: ut scilicet illud intelligamus dicere Dominum, quod habet coram illo nullo modo transgredienda justitia, id est quod ita jubet aut vetat, ut aliud facere omnino non
liceat*.
IV. Pars. Gratian. Contra invenitur in Concilio Toletano IV, c. 62.: C. X. Nisi ad fidem Judaeus accesserit, separetur ab uxore fideli.
Judaei, qui Christianas mulieres in conjugio habent, admoneantur ab episcopo civitatis ipsius, ut, si cum eis permanere cupiunt, Christiani efficiantur.
Quod si admoniti noluerint, separentur, quia non potest infidelis in ejus permanere conjunctione, quae jam in Christianam translata est fidem.
Filii autem, qui ex talibus nati exsistunt, fidem atque conditionem matris sequantur.
Similiter *et* hi, qui procreati sunt de infidelibus mulieribus
et fidelibus viris, Christianam sequantur religionem, non Judaicam superstitionem.
Gratian. Verum hoc ideo statutum est, ne, dum fidelis salutem quaerit infidelis, potius ipse cum ea infidelitatis perditionem inveniat.
Unde in eodem Concilio c. 59, tam de filiis Judaeorum quam ceteris ad fidem venientibus statutum est, ut infidelium consortia evitent:
C. XI. A parentum infidelium separentur consortio fideles filii, ne eorum involvantur erroribus.
Judaeorum filios vel filias, ne parentum ultra involvantur erroribus, ab eorum consortio separari decernimus, deputatos aut monasteriis, aut Christianis viris, aut mulieribus Deum timentibus, ut sub eorum conversatione cultum fidei discant, atque in melius instituti tam in moribus quam in fide proficiant.
C. XII. Judaeis ad fidem venientibus cum infideli nulla sit communio.
Item in eodem, c. 61.
Saepe malorum consortia etiam bonos corrumpunt; quanto magis eos, qui ad vitia proni sunt?
Nulla igitur ultra communio sit Hebraeis ad fidem
christianam translatis cum his, qui adhuc in veteri ritu consistunt, ne forte eorum participatione subvertantur.
Quicunque ergo ex his, qui baptizati sunt, amodo infidelium consortia non vitaverint, et ni Christianis donentur, et illi publicis caedibus deputentur.
C. XIII. Cum Judaeis nec manducandum, nec habitandum, nec ab eis medicamentum accipiendum est.
Item ex VI.
Synodo, c. 11.
Nullus eorum, qui in sacro sunt ordine, aut laicus azyma Judaeorum manducet, aut cum eis habitet, aut aliquem eorum in infirmitatibus suis vocet, aut medicinam ab eis percipiat, aut cum eis in balneo lavet.
Si vero quisquam hoc fecerit, si clericus est, deponatur, si laicus, excommunicetur.
C. XIV. Clerici sive laici vitent Judaeorum convivia, nec eos ad sua consortia recipiant.
Item ex Concilio Agathensi, c. 40.
Omnes deinceps clerici sive laici Judaeorum convivia evitent, nec eos ad convivium quisquam accipiat, quia, quum apud Christianos communibus cibis non utantur, indignum atque sacrilegum est eorum cibos a Christianis sumi, quum ea, quae Apostolo permittente nos sumimus, ab illis judicentur immunda, ac sic inferiores incipiant esse Christiani, quam Judaei, si nos quae ab illis apponuntur utamur, illi vero a nobis oblata contemnant.
V. Pars. Gratian. Ex his itaque evidenter colligitur,
conjugium esse inter infideles.
Illud vero Apostoli: Omne, quod non est ex fide, peccatum est, non ita intelligendum est, ut quicquid fit ab infidelibus credatur esse peccatum, sed omne, quod contra conscientiam fit, aedificat ad gehennam.
Unde Ambrosius: Peccatum est, quod aliter fit quam probatum est.
§ 1. Item Augustinus super eundem locum: Omne, quod aliter fit quam probatum est, peccatum est; non tamen omne, quod fit cum fide, bonum est.
Ignorantia enim, quae est ex culpa, nocet.
Hinc etiam Apostolus ait: Beatus, qui non judicat semetipsum in eo, quod probat, id est qui non facit damnabilem semetipsum, aliter faciendo quam probet esse faciendum.
Vel omne, quod non est ex fide dicitur esse peccatum, quia quicquid ea fide non fit, ut ad
aeternam valeat salutem, inutile reputatur apud Dominum.
Unde Augustinus ait: Omnis infidelium vita peccatum est, nec valet esse bonum quod fit absque Deo.
Ubi enim deest agnitio aeternae et incommutabilis veritatis, falsa virtus est etiam in optimis moribus.
§ 2. Item quum dicitur: non est vera pudicitia hominis infidelis cum conjuge sua, negatur pudicitia esse vera quantum ad effectum, ad praemium videlicet aeternae salutis.
Sicut enim apud haereticos sacramenta negantur esse vera, non quantum ad formam, sed quantum ad virtutem, sic et virtutes negantur esse verae apud infideles, non quin verae in eis sint, juxta illud Hieronymi: Virtutibus Romani promeruerunt imperium, sed quia effectu carent aeternae salutis.
§ 3. Item illud Ambrosii.
Non est
putandum matrimonium, quod extra Dei decretum factum est; sed quum cognoscitur, est emendandum, non ostendit conjugium non esse inter infideles.
Nullo enim Domini praecepto gentiles prohibentur conjungi gentilibus.
Nec ergo eorum conjugium extra Dei decretum fit.
Illa itaque auctoritate jubentur separari ab invicem qui contra Dei vel ecclesiae decretum copulati sunt, utpote infideles cum fidelibus, vel consanguinei cum consanguineis, vel affines cum affinibus.
Hi omnes, si sibi invicem copulati fuerint, separandi sunt.
Hinc etiam idem Ambrosius in libro de Patriarchis, lib.
I. de Abraham, c. 9.: C. XV. Fideles infidelibus non sunt conjugio copulandi.
Cave, Christiane, gentili aut Judaeo filiam tuam tradere.
Cave, inquam, gentilem, aut Judaeam atque alienigenam, hoc est haereticam, et omnem alienam a fide tua uxorem accersas tibi.
Prima conjugii fides castitatis gratia est.
Et infra: § 1. Si Christiana sit, non est satis, nisi ambo initiati sitis sacramento baptismatis.
Simul ad orationem nocte vobis surgendum est, et conjunctis precibus obsecrandus Deus.
C. XVI. Cum haereticis catholici non misceant conjugia.
Item ex Concilio Agathensi, c. 67.
Non oportet cum hominibus haereticis miscere
connubia, et vel filios vel filias dare, sed potius accipere, si tamen se profiteantur Christianos esse futuros et catholicos.
C. XVII. Christiana communione careat qui Judaicae pravitati conjugali se vinculo sociat.
Item ex Concilio Urbanensi .
Si quis Judaicae pravitati conjugali societate jungitur, sive Christiana Judaeo, sive Judaea Christiano mulier carnali consortio misceatur, quicunque eorum tantum nefas admisisse cognoscitur, a Christiano coetu atque convivio, et a communione ecclesiae protinus segregetur.
Gratian. Item illud Augustini: Non est ratum conjugium, quod sine Deo est, non negat conjugium esse inter infideles.
Conjugium enim aliud est legitimum
et non ratum, aliud ratum et non legitimum, aliud legitimum et ratum.
Legitimum conjugium est, quod legali institutione vel provinciae moribus contrahitur.
Hoc inter infideles ratum non est, quia non est firmum et inviolabile conjugium eorum.
Dato enim
libello repudii licet eis recedere ab invicem, et aliis copulari lege fori, non lege poli, quam non sequuntur.
Inter fideles vero ratum conjugium est, quia conjugia semel inita inter eos, ulterius solvi non possunt.
Horum quaedam sunt legitima, veluti quum uxor a parentibus traditur, a sponso dotatur, et a sacerdote benedicitur.
Haec talia conjugia legitima et rata appellantur.
Illorum vero conjugia, qui contemtis omnibus illis solemnitatibus solo affectu aliquam sibi in conjugem copulant, hujusmodi conjugium non legitimum, sed ratum tantummodo esse creditur.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
Quod vero uxore vivente alteram ducere non possit
, testatur scriptura, dicens: Alioquin si disceditis ab invicem, et volentes cohabitare dimittitis, et aliis vos copulaveritis, adulteri eritis, et filii vestri, qui postea nascentur, erunt immundi, id est spurii.
C. I. Non potest quis post baptismum alteram ducere vivente ea, quae ante baptismum sibi fuerit virgo copulata.
Item ex Concilio Meldensi, c. 1.
Si quis habuerit uxorem virginem ante baptismum, vivente illa post baptismum alteram habere non potest.
Crimina enim in baptismo solvuntur, non conjugia.
Gregorius autem contra testatur, dicens : C. II. Licet fideli aliam ducere uxorem, quam Christianae fidei odio infidelis dimittit.
Si infidelis discedit odio Christianae fidei, discedat.
Non est enim frater aut soror subjectus servituti in hujusmodi.
Non est enim dimisso peccatum propter Deum, si
alii se copulaverit.
Contumelia quippe creatoris solvit jus matrimonii circa eum, qui relinquitur.
Infidelis autem discedens et in Deum peccat, et in matrimonium, nec est ei * fides servanda conjugii, qui propterea discedit, ne audiret Christum Deum esse Christianorum conjugiorum.
Gratian. Hic distinguendum est, aliud esse dimittere volentem cohabitare, atque aliud discedentem non sequi.
Volentem enim cohabitare licet quidem dimittere, sed non ea vivente aliam superducere; discedentem vero sequi non oportet, et ea vivente aliam ducere licet.
Verum hoc non nisi de his intelligendum est, qui in infidelitate copulati sunt.
Ceterum si ad fidem uterque conversus est, vel si uterque fidelis matrimonio junctus est, et procedente tempore alter
eorum a fide discesserit, et odio fidei conjugem dereliquerit, derelictus discedentem non comitabitur; non tamen illa vivente alteram ducere poterit, quia ratum conjugium fuerat inter eos, quod nullo modo solvi potest.
QUAESTIO III
GRATIANUS.
Utrum vero bigamus sit reputandus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram, auctoritate Hieronymi patet.
Ait enim super epistolam Pauli ad Timotheum :
C. I. Non est bigamus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.
Oportet episcopum unius uxoris esse virum.
Verum
hoc post baptismum.
Ceterum, si ante baptismum habuit unam, et post baptismum habuerit aliam, non est reputandus bigamus, cui prorsus innovato per baptismum omnia vetera sunt dimissa.
Augustinus vero contra testatur, et Innocentius.
Ait enim Augustinus super epistolam Pauli ad Titum : C. II. Non debet fieri episcopus qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.
Acutius vero intelligunt, qui nec eum ordinandum censuerunt, qui ante baptismum habuerit unam, et post baptismum alteram.
In baptismate enim crimina abolentur, non foederatio conjugii dissolvitur.
Sicut illa, quae catechumena vitiata est, inter
Dei virgines consecrari non potest, sic qui ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram, non nisi bigamus est reputandus.
Amisit enim quiddam non ad vitae meritum, sed ad signaculi sacramentum.
Gratian. Item Innocentius Rufo et Eusebio episcopis Macedoniae multis argumentis probat, talem bigamum reputari.
Quia ergo iste, cujus causa in praesenti agitur, ante baptismum habuit unam, et post baptismum alteram, bigamus judicatur, et, licet vitae merito et industriae. scientia polleat, tamen in episcopum ordinari non potest.
CAUSA XXIX.
GRATIANUS.
Cuidam mulieri nobili nunciatum est, quod a filio cujusdam nobilis petebatur in conjugem; praebuit illa assensum.
Alius vero quidam ignobilis atque servilis conditionis nomine illius se ipsum obtulit, atque eam in conjugem accepit.
Ille, qui prius sibi placuerat, tandem venit, eamque sibi in conjugem petit.
Illa se delusam conqueritur, et ad prioris copulam aspirat.
* Hic primum quaeritur, an sit conjugium inter eos?
* Secundo, si prius putabat, hunc esse liberum, et postea deprehendit, illum esse servum an liceat ei statim ab illo discedere?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
Quod autem conjugium sit inter eos, probatur hoc modo.
Conjugium sive matrimonium est viri et mulieris conjunctio, individuam vitae consuetudinem retinens.
Item consensus utriusque matrimonium facit.
Quia ergo isti conjuncti sunt, ut individuam vitae consuetudinem conservarent, quia uterque consensit in alterum, conjuges sunt appellandi.
§ 1. His ita respondetur: Consensus est duorum vel plurium sensus in idem.
Qui autem errat non sentit, non ergo consentit, id est simul cum aliis sentit.
Haec autem erravit; non ergo consentit: non itaque conjunx est
appellanda, quia non fuit ibi consensus utriusque, sine quo nullum matrimonium esse potest.
Sicut enim qui ordinatur ab eo, quem putat esse episcopum, et adhuc est laicus, errat, nec vocatur ordinatus, imo ab episcopo adhuc est ordinandus: sic ista errans nulli est copulata conjugio, imo adhuc est copulanda.
§ 2. Ad haec, non omnis error consensum evacuat; qui enim accipit in uxorem corruptam, quam putat virginem, vel qui accipit meretricem, quam putat esse castam, uterque errat, quia ille corruptam existimat virginem, et iste meretricem reputat castam.
Numquid ergo dicendi sunt non consensisse in eas?
aut dabitur utrique facultas dimittendi utramque, et ducendi aliam?
Verum est, quod non omnis error consensum excludit; sed error alius est personae, alius fortunae,
alius conditionis, alius qualitatis.
Error personae est, quando hic putatur esse Virgilius, et ipse est Plato.
Error fortunae, quando hic putatur esse dives qui est pauper, vel e converso.
Error conditionis, quando putatur esse liber qui servus est.
Error qualitatis, quando putatur esse bonus qui malus est.
Error fortunae et qualitatis conjugii consensum non excludit.
Error vero personae et conditionis conjugii consensum non admittit.
Si quis enim pacisceretur, se venditurum agrum Marcello, et postea veniret Paulus dicens se esse Marcellum, et emeret agrum ab illo, numquid cum Paulo convenit iste de pretio, aut dicendus est agrum sibi vendidisse?
Item si quis promitteret, se venditurum mihi aurum, et pro auro offerret mihi
orichalcum, et ita me deciperet, numquid dicerer consensisse in orichalcum?
Nunquam volui emere orichalcum, nec ergo aliquando in illud consensi, quia consensus non est nisi voluntatis.
Sicut ergo hic error materiae excludit consensum, sic et in conjugio error personae.
Non enim consensit in hunc, sed in eum, quem putabat esse.
§ 3. Sed objicitur: Jacob non consenserat in Liam, sed in Rachel: septem siquidem annis pro Rachel servierat.
Quum ergo eo ignorante Lia esset sibi supposita, non fuit conjugium inter eos, si error personae consensum excludit, quia, ut dictum est, non in eam consenserat, sed in Rachel.
His ita respondetur: Consensus alius est praecedens, alius subsequens.
Praecedit consensus, quando ante carnalem copulam in individuam vitae consuetudinem
uterque consentit; subsequitur, quando post concubinalem sive fornicarium coitum consentiunt in idem.
Jacob ergo et Liam non fecit conjuges praecedens consensus, sed subsequens; nec tamen ex primo concubitu fornicarii judicantur, quum ille maritali affectu eam cognoverit, et illa uxorio affectu sibi debitum persolverit, putans lege primogenitarum et paternis imperiis se sibi jure copulatam.
§ 4. Quod autem error personae nonnullos excuset, auctoritate illa probatur, qua soror uxoris utroque inscio, sorore videlicet et marito, in lectum ejus ivisse, et a viro suae sororis
cognita perhibetur, quae quum sine spe conjugii perpetuo manere censeatur, ille tamen, qui cognovit eam per ignorantiam, excusatur.
Aliter etiam hoc probatur.
Diabolus nonnunquam se in angelum lucis transformat, nec est periculosus error, si tunc creditur esse bonus, quum se bonum simulat.
Si ergo tunc ab aliquo simplici quaereret, an suae beatitudinis vellet esse particeps, et ille responderet, se in ejus consortium velle transire, numquid dicendus est consensisse in consortium diabolicae damnationis, an non potius in participationem aeternae claritatis?
Item, si quis haereticorum, nomine Augustini, vel Ambrosii, vel Hieronymi, alicui catholicorum se ipsum offerret, atque ad suae fidei eum imitationem provocaret, si ille praeberet assensum, in cujus fidei sententiam diceretur
consensisse?
non in haereticorum sectam, sed in integritatem catholicae fidei, quam ille haereticus se mentiebatur habere.
Quia ergo haec persona decepta errore non in hunc, sed in eum, quem iste se mentiebatur esse, consensit, patet, quod ejus conjunx non fuerit.
§ 5. Error fortunae et qualitatis non excludit consensum, veluti si quis consentiret in praelaturam alicujus ecclesiae, quam putaret esse divitem, et illa esset minus copiosa, quamvis hic deciperetur errore fortunae, non tamen posset renunciare praelaturae acceptae.
Similiter, quae nubit pauperi, putans illum esse divitem, non potest renunciare priori conditioni, quamvis erraverit.
Error qualitatis non excludit similiter consensum; utpote si quis emerit agrum vel vineam, quam putabat esse uberrimam, quamvis iste
erraret in qualitate rerum, rem minus fertilem emendo, non potest tamen venditionem rescindere.
Similiter, qui ducit in uxorem meretricem vel corruptam, quam putat esse castam vel virginem, non potest eam dimittere, et aliam ducere.
QUAEST. II.
GRATIANUS.
I Pars.
Secunda quaestio proposita est de conditione, an liceat mulieri dimittere eum, quem putabat liberum, si postea illum invenerit servum?
Quod vero mulieri non liceat a servo discedere, multis rationibus videtur posse probari.
In Christo enim Jesu nec est
Judaeus, nec Graecus, nec servus, neque liber: ergo nec in conjugio Christianorum.
Eadem enim lege in fide Christi uterque regitur.
Indifferenter enim ab Apostolo dicitur omnibus: Qui vult nubere nubat in Domino.
Et iterum: Mulier nubat cui vult; tantum in Domino.
Non praecipitur, ut ingenua nubat ingenuo, ancilla servo; sed quaelibet earum cui vult nubat, dummodo in Domino.
C. I. Licet servo matrimonia contrahere.
Item Julius Papa c. 4 .
Omnibus nobis unus est pater in coelis, et unusquisque, dives et pauper, liber et servus, aequaliter pro se et pro animabus eorum rationem reddituri sunt.
Quapropter omnes, cujuscunque conditionis sint, unam legem quantum ad Deum habere non dubitamus.
Si autem omnes unam legem habent, ergo sicut ingenuus dimitti non potest, sic nec servus semel conjugio copulatus ulterius dimitti poterit.
C. II. Ancillam in matrimonio susceptam utro dimittere non licet.
Item Zacharias Papa.
Si quis liber ancillam in matrimonium acceperit,
non habet licentiam dimittere eam, si consensu amborum conjuncti sunt, excepta causa fornicationis; sed una lex deinceps erit per omnia et viro et feminae.
C. III. Inter patronum et libertam constat esse matrimonium legitimum.
Item Julius Papa.
Si quis ancillam suam libertate donaverit, et in matrimonium sibi sociaverit, dubitatur apud quosdam, utrum hujusmodi nuptiae legitimae esse videantur, an non.
Nos itaque, vetustam ambiguitatem decidentes, talia connubia legitima esse censemus.
Si enim ex affectu fiunt omnes nuptiae, et nihil impium et legibus contrarium in tali copulatione fieri potest, quare praedictas nuptias inhibendas
existimemus?
II. Pars. Gratian. His ita respondetur: Non negatur, ingenuam posse nubere servo, sed dicitur, quod si nescitur esse servilis conditionis, libere potest dimitti,
quum servitus ejus fuerit deprehensa.
Illud autem Apostoli et Julii Papae intelligendum est de his, quorum conditio utrique nota est.
Hujus autem conditio mulieri incognita erat; non ergo praemissis auctoritatibus cogitur manere cum illo, sed liberum illi esse ostenditur vel manere, vel discedere.
Unde in Concilio apud Vermeriam, cui interfuit Rex Pipinus, statutum est c. 6. : C. IV. De eo, qui ancillam duxit in uxorem quam putabat esse liberam.
Si quis ingenuus homo uxorem ancillam alterius acceperit, et existimat, quod ingenua sit, si ipsa femina fuerit postea in servitute detecta, si eam a servitute redimere potest, faciat; si non potest, si voluerit, aliam accipiat.
Si autem ancillam eam
scierat et collaudaverat, prout legitimam eam habeat.
Similiter et mulier ingenua de servo alterius facere debet.
C. V. Non licet mulieri dimittere quem sciens servum accepit in virum.
Item ex eodem, c. 8.
Si femina ingenua acceperit servum, sciens, quod servus esset, habeat eum, quia omnes unum patrem habemus in coelis.
Una lex erit viro et feminae.
C. VI. Servitutis occasione dimitti non valet quae post controversiam status se in libertatem asseruerit.
Item Gregorius lib.
VI. epist. 1. ad Fortunatum Episcopum:
Cujus rei causa cum matre sua huc compulsa anno
praeterito praesentium venerit latrix, fraternitas tua cautius novit, quia scilicet maritus suus vester clericus ob hoc, quod de servili fuerat conditione pulsata, a suo noscitur eam removisse consortio,
vosque hic positos asserunt promisisse, ut, si probare se liberam adjuvante Domino valuisset, suo eam vos conjugio reformaretis.
Fraternitas igitur vestra cognoscat, quod revelante Deo libertatis auctore, approbata sit libera, nullaque in ea macula servilis inventa est.
His ergo cognitis, sine mora aliqua suo *per vos* eam volumus marito restitui, nec ulterius idem vir ejus argumenta sibi occasionis exquirat, quibus eam possit abjicere.
Nam si a vobis (quod non credimus) minime fuerit adimpletum, eamque recipere forte distulerit, nos illud cognoscatis cum districta vindicta correcturos.
Gratian. Quum dicitur: sciens illum servum, datur intelligi, quod si nesciret, illum servum esse, non igitur cum eo manere.
Quia ergo haec et personae
et conditionis dolum passa est, non cogitur adhaerere ei, cujus fraude decepta est; si vero liberum acceperit, et ille, ut causam praestet dissidii, se alicujus servum fecerit, nec ille uxorem dimittere, nec illa ob vinculum conjugii in servitutem redigi poterit.
Unde in Triburiensi Concilio: C. VII. Occasione conditionis dolose mutatae vir non discedat ab ea, quam libertatis tempore acceperit.
Perlatum est ad sanctam synodum, quod quidam ingenuus ingenuam accepit uxorem, et post filiorum
procreationem occasione divortii cujusdam servum se fecit, utrum necessario mulierem tenere debeat, et si tenuerit, utrum illa quoque secundum saecularem legem servituti subjici debeat, quaesitum est.
Judicatum est, uxorem minime debere dimitti, non tamen ob Christi legem mulierem in servitutem redigi, dum ille non ex consensu conjugis se servum fecerit, quem liberum ipsa maritum acceperat.
Gratian. Quaeritur etiam, si servus unius alterius ancillam acceperit, an sit conjugium inter eos?
De his ita statutum est in Concilio Cabilonensi II. cap. 30.: C. VIII. Legitima servorum conjugia sua auctoritate domini non dirimant.
Dictum est nobis, quod quidam legitima servorum conjugia potestativa quadam praesumtione dirimant, non attendentes illud evangelicum: Quod Deus conjunxit homo non separet.
Unde nobis visum est, ut conjugia servorum non dirimantur, etiamsi diversos dominos habeant, sed in uno conjugio permanentes dominis serviant suis.
Et hoc in illis observandum est, ubi legalis conjunctio fuit, et per voluntatem dominorum.
CAUSA XXX.
GRATIANUS.
Quidam populorum frequentia impeditus filium suum de baptismate suscepit, dum crederet se alienum suscipere; uxor autem ejus, dum callide vellet suscipere proprium, suscepit alienum, quem vir adoptavit sibi in filium, et ex uxore sibi filia nascitur, quam filio suo adoptivo, spirituali uxoris, dum uterque esset in cunabulis, tradidit.
Post triennium uxor moritur, et compater ejus relictam compatris uxoris suae vir clam sibi desponsavit; aliquantulum temporis effluxit, et alius eam publice duxit in uxorem.
* Quaeritur
primum, an uxori suae debitum reddere valeat qui proprium filium de sacro baptismate suscepit?
* Secundo, an sponsalia contrahantur inter infantes?
* Tertio, an spirituales vel adoptivi filii naturalibus
copulari valeant?
* Quarto, an uxorem compatris uxoris suae alicui ducere liceat?
* Quinto, an clandestina desponsatio manifestae praejudicet?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem proprium filium in spiritualem sibi transferens uxori suae debitum reddere non valeat ratione et auctoritate probatur.
Nulla enim auctoritate permittitur, ut quis commatri suae carnaliter
copuletur.
Hic autem uxorem suam sibi commatrem effecit: non ergo illi ulterius carnaliter copulari poterit.
Hinc Deusdedit S. R. E. Episcopus, scribit Gordiano, Hispalensis ecclesiae Episcopo, et fratri carissimo: C. I. Separentur viri ab uxoribus, qui aliquo casu natos proprios coram episcopo tenent.
Pervenit ad nos diaconus *vester*, sanctitatis vestrae epistolam deferens, quod quidam viri et mulieres, praeterito sabbato paschali die, prae magno populorum incursu nescientes proprios filios suscepissent ex lavacro sancto.
Cupis ergo scire, si pro tali accidenti ratione debeant viri ac mulieres ad proprium suum redire, an non.
Nos vero moesti ex hac re inquisivimus priorum *Patrum nostrorum* dicta.
Invenimus *autem* in archivis *hujus* apostolicae sedis, jam talia contigisse in ecclesiis Isauriae, Ephesiorum, simulque Hierosolymae, aliarumque
civitatum.
Episcopis etiam earum civitatum ab hac apostolica sede volentibus scire, utrum viri ac mulieres redirent ad proprium torum, beatae memoriae sanctissimi Patres Julius, Innocentius, et Coelestinus cum episcoporum plurimorum et sacerdotum consensu in ecclesia Apostolorum principis prohibentes talia perscripserunt, et confirmaverunt, ut nullo modo se in conjugio reciperent mulieres ac viri, quicunque aliqua ratione susceperint natos proprios, sed separarent se, ne suadente diabolo tale vitium inolescat.
Scitis, quia quomodo sunt septem dona Spiritus sancti, ita sunt septem dona baptismi a primo pabulo sacrati salis et ingressu ecclesiae usque ad confirmationem S. Spiritus per chrisma.
Ab hoc ergo primo
*Spiritus sancti dono* usque ad septimum nullus Christianus suam commatrem in conjugium suscipere debet.
Et qui praesumserit tandiu vinculo anathematis religetur, donec poenitentiam digne egerit.
C. II. Ab uxore separetur qui filiastrum suum coram episcopo tenuit.
Item ex Concilio apud Vermerias, c. 3 .
Si quis filiastrum vel filiastram suam ante episcopum tenuerit ad confirmationem, separetur ab uxore sua, et nunquam aliam accipiat.
II. Pars. Gratian. Econtra vero scribit Nicolaus Salonitano Episcopo, dicens.
C. III. Non separetur a viro quae filiastrum suum de sacro fonte levavit.
Nosse desideras, utrum mulier, quae viri filium ex alia femina genitum de sacro fonte levaverit, postmodum possit cum eodem viro copulari.
Quos ideo jungi posse decernimus, quia secundum sacros canones, nisi amborum consensu, nullius religionis obtentu debet conjunx dimittere conjugem.
Pertinet autem ad ingens uxoris exitium, quae habens odio virum, vel infirmitatem ejus non considerans, quasi causa pietatis operatur impietatem, maxime quum Apostolus praecipiat: Nolite, inquiens, fraudare invicem, nisi ex consensu ad tempus, ut vacetis orationi; et iterum revertimini in id ipsum, ne tentet vos satanas propter incontinentiam vestram.
Ergo si non ex consensu utriusque conjugis *hoc* factum esse probatur, non fraudentur invicem, sed revertantur in id ipsum, praesertim quum dicat Apostolus: Uxor sui corporis potestatem non habet, sed vir; et vir potestatem sui corporis non habet, sed mulier.
C. IV. Non separetur a viro, sed poenitentiam agat quae filium suum coram episcopo fraudulenter tenuit.
Item ex Concilio Cabilonensi II.
, c. 31.
Dictum est nobis, quasdam feminas desidiose, quasdam vero frudulenter, ut a viris suis separentur, proprios filios coram episcopis ad confirmandum
tenuisse.
Unde nos dignum duximus, ut, si qua mulier filium suum desidia aut fraude aliqua coram episcopo tenuerit ad confirmandum, propter fallaciam suam aut propter fraudem, quamdiu vivet, agat poenitentiam; a viro tamen suo non separetur .
C. V. Separentur et gravi poenitentia plectantur qui filiolam suam vel spiritualem matrem ducunt in uxorem.
Item ex Concilio Moguntinensi c. 10., in claustro Albani habito.
De eo, quod interrogastis, si aliquis filiolam suam in uxorem duxit, et de eo, qui cum commatre spirituali concubuit, et de eo, qui filium suum baptizavit, et uxor ejus eum de fonte suscepit, hac
causa, ut dissidium conjugii fieret, si postea in tali copulatione possint permanere: de talibus sin respondendum est.
Si filiolam aut commatrem suam aliquis in conjugium duxerit, separandos esse judicamus, et gravi poenitentia plectendos.
Si autem conjuges legitimi, unus aut ambo, ex industria fecerint, ut filium suum de fonte susciperent, si innupti permanere voluerint, bonum est; sin autem, gravis poenitentia insidiatori injungatur, et simul maneant, et, si praevaricator conjugii supervixerit, acerrima poenitentia mulctetur, et sine spe conjugii maneat.
C. VI. Non separentur ab uxoribus qui filiastros suos coram episcopo tenent.
Item Nicolaus Papa Rodulpho, Bituricensi Episc..
De his, qui filiastros suos ad confirmationem coram
episcopis tenent, id est qui filios uxoris suae de viro priori, dum chrismantur ab episcopis, super se sustinent, si inscientia, sicut asseris, fiat, licet sit peccatum, non tamen usque ad separationem conjugii puniendum est; lugeant tamen, et digna poenitentia hoc diluentes Domino dicant: Delecta ignorantiae nostrae ne memineris.
C. VII. Non separetur ab uxore qui necessitatis causa filium suum baptizavit.
Item Joannes Papa VIII.
Anselmo, Lemovicinae ecclesiae Episcopo .
Ad limina beatorum Petri et Pauli apostolorum principum hic praesens homo, nomine Stephanus, orationis causa veniens, nostro praesulatui suggerendo innotuit, quod filium suum in extremo vitae positum, necdum baptismatis unda lotum, absentia scilicet sacerdotum, necessitate cogente baptizasset, eumque ipse propriis manibus retinendo suscepisset, atque pro hujus rei negotio notitiae tuae patefacto reverentia tua, quasi rectitudinis zelo flagrans, praefatum hominem a sua conjuge judicaverit separandum.
Quod fieri nullatenus debet,
dicente scriptura, a Domino junctam esse viro uxorem, et: Quod Deus conjunxit homo non separet.
Unde et Dominus in evangelio non dimittere posse uxorem suam, nisi causa fornicationis, apertissime jubet.
*Quapropter* et nos, tantae auctoritatis jussione praecipue freti, dicimus omittendum esse, et inculpabile judicandum quod necessitas intulit.
Nam hoc baptizandi opus laicis fidelibus juxta canonicam auctoritatem, si necesse fuerit facere, libere conceditur.
Unde si supradictus genitor filium suum corpore morientem aspiciens, ne animam perpetua morte pereuntem dimitteret, sacri unda baptismatis lavit, ut eum de potestate auctoris mortis et tenebrarum eriperet, et in regnum Christi jam
regnaturum sine dubitatione transmitteret, bene fecisse laudatur; et idcirco suae uxori sibi jam legitime sociatae impune, quamdiu vixerit, judicamus manere conjunctum, nec ob hoc contra praefatas auctoritates divinas aliquatenus separari debere.
III. Pars. Gratian. Filia dicitur spiritualis non solum ejus, qui accipit, sed etiam ejus, qui trinae mersionis vocabulo eam sacro baptismate tingit.
Dicitur
etiam spiritualis filia sacerdotis, quae ei peccata sua confitetur.
Harum omnium flagitiosa conjunctio est, et eadem poena plectenda.
Unde Symmachus Papa ait: C. VIII. Par poenitentia ei indicitur, qui spiritualem filiam, et poenitentialem suam violare monstratur.
Omnes, quos in poenitentia suscipimus, ita nostri sunt spirituales filii, ut et ipsi, quos vel nobis suscipientibus, vel trinae mersionis vocabulo mergentibus, unda sacri baptismatis regeneravit.
Silvester quoque docens admonet unumquemque sacerdotem, ut nullus causa fornicationis ad suam poenitentialem accedat, quia scriptum est: Omnes, quos in poenitentia accipimus, ita filii nostri sunt, ut in baptismate suscepti.
Quapropter hoc scelus si quis perpetraverit,
non solum dignitatis honorem amittat, verum etiam usque ad exitum vitae suae jugi poenitentiae se subdat.
C. IX. De eodem.
Item Coelestinus.
Si quis sacerdos cum filia spirituali fornicatus fuerit, sciat, se grave adulterium commisisse.
Idcirco femina si laica est, omnia derelinquat et res suas pauperibus tradat, et conversa in monasterio Deo usque ad mortem serviat.
Sacerdos autem, qui malum exemplum dedit hominibus, ab omni officio deponatur, et peregrinando duodecim annis poeniteat, postea vero ad monasterium vadat, ibique cunctis diebus vitae suae Deo serviat.
C. X. De eodem.
Item.
Non debet episcopus aut presbyter commisceri
cum mulieribus, quae ei sua fuerint confessae peccata.
Si forte (quod absit) hoc contigerit, sic poeniteat, quomodo de filia spirituali, episcopus quindecim annos, presbyter duodecim, et deponatur; si tamen in conscientiam populi devenerit.
Gratian. His itaque auctoritatibus apparet, quod sive proprium, sive tantummodo viri filium mulier de sacro fonte susceperit, non ideo a viro suo est separanda.
Quod et de viro similiter oportet intelligi.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
Sponsalia ante septennium contrahi non possunt.
Solo enim consensu contrahuntur, qui intervenire non potest, nisi ab utraque parte id intelligatur, quod inter eos agitur.
Probatur ergo, sponsalia non posse contrahi inter pueros, quorum aetatis infirmitas consensum non admittit.
Testatur hoc idem Nicolaus Papa dicens :
CAP. UN. Ante tempus consentiendi conjugium contrahi non potest.
Ubi non est consensus utriusque, non est conjugium.
Ergo qui pueris dant puellas in cunabulis, et e converso, nihil faciunt, nisi uterque puerorum post, quam venerit ad annos discretionis,
consentiat, etiamsi pater et mater hoc voluerint et fecerint.
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem spirituales vel adoptivi filii naturalibus copulari non possint, Nicolaus Papa respondens ad consulta Bulgarorum cap. 2. testatur, ita dicens.
C. I. Qui de sacro fonte suscipitur filius est ejus, a quo suscipitur.
Ita diligere debet homo cum, qui se suscipit de sacro fonte, sicut patrem.
Item: §.
1. Est inter fratres et filios spirituales gratuita et sancta communio, quae non est dicenda consanguinitas, sed
*potius* habenda spiritualis proximitas.
Unde inter eos non arbitramur posse fieri quodlibet legale conjugium, quandoquidem nec inter eos, qui natura, et eos, qui adoptione filii sunt, venerandae Romanae leges matrimonia contrahi permittunt.
Item: § 2. Si *ergo* inter eos non contrahitur matrimonium, quos adoptio jungit, quanto potius a carnali oportet inter se contubernio cessare quos per coeleste sacramentum regeneratio sancti Spiritus vincit?
Longe igitur congruentius filius patris mei vel frater meus
appellatur is, quem gratia divina potius, quam quem humana voluntas, ut filius patris mei vel frater meus esset, elegit; prudentiusque ab alterna corporis commixtione secernimur.
C. II. Filia spiritualis carnali filio nullo modo nubere potest.
Item Zacharias Episcopus, servus servorum Dei, reverendissimo Theodoro, Episcopo ecclesiae Ticinensis.
Pitacium nobis tua veneranda fraternitas obtulit, per quod sciscitari curasti, si liceat filio, cujus pater alterius filiam ex sacro baptismate susceperit, susceptam, id est spiritualem ejus patris filiam (quod dici crudele est), in matrimonio accipere, quod apud te enormiter asseruisti contigisse.
§ 1. Sed bene tua sancta fraternitas compertum habet, quod Dominus praeceperit per Moysem, dicens: Turpitudinem patris tui, vel matris, vel sororis non revelabis; turpitudo enim tua est.
Quum ergo a propria consanguinitate jubemur abstinere, multo magis a spirituali nostri patris filia omni excusatione aut argumento seposito sub nimia districtione nos cavere convenit, ne in iram divini examinis incidat, si quis tali facinore mixtus minime restrinxerit frena luxuriae.
Unde et omnes *omnino* cavendi sunt a tali sceleris commixtione, ne in perpetuum pereant; sed hunc, qui hujus perniciosae temeritatis auctor, animae suae salutem despiciens, impiissimo se miscuit matrimonio, per omnia tua fraternitas studeat separare,
et poenitentiae dignae submittere, quatenus ab aeterna erutam damnatione animam ejus lucreris.
C. III. Filio suo filiam, quam de sacro fonte suscepit, nullus tradere audeat.
Item Zacharias et Deusdedit.
Non oportet filiam, quam de sacro fonte susceperit,
aliquando filio suo in matrimonium tradere, quia in divina sententia germani esse inveniuntur.
Si quis tali facinore commixtus minime restrinxerit frena luxuriae, ab ecclesia catholica abominabitur.
Sed si conversus fuerit, post separationem septem annis poenitentiam gerat.
Consciis simul cum auctore sit ista conditio, id est simul cum cooperatoribus et consentientibus poeniteat.
II. Pars. Gratian. Filii vero, sive ante compaternitatem sive post nati fuerint, licite conjungi possunt.
Unde Urbanus scribit Vitali Presbytero Brixiensi, dicens: C. IV. Filii vel filiae, ante vel post compaternitatem genitae, legitime conjungi possunt.
Super quibus consulit nos tua dilectio, hoc
videtur nobis ex sententia respondendum, ut et baptismus sit, si instante necessitate femina puerum in nomine Trinitatis baptizaverit, et quod spiritualium parentum filii vel filiae, ante vel post compaternitatem geniti, possunt legitime conjungi, praeter illam personam, per quam compatres sunt effecti.
Paschalis vero secundus, post compaternitatem genitos copulari prohibens, scribit Regino Episcopo : C. V. Qui ex compatre vel commatre post susceptos filios de fonte nati fuerint, conjungi non possunt.
Post susceptum vero de fonte filium vel filiam spiritualem, qui ex compatre vel commatre nati fuerint, matrimonio conjungi non possunt, quia leges saeculi non emancipatos adoptivis prohibent
copulari.
C. VI. PALEA.
Idem ex lib.
XXIII. Digestorum, tit. de ritu nuptiarum, perpenditur, in quo ita legitur.
« Per adoptionem quaesita fraternitas eousque impedit nuptias, donec manet adoptio, ideoque eam, quam pater meus adoptavit et emancipavit,
potero uxorem ducere.
Aeque et si me emancipato illam in potestate retinuerit, poterimus jungi matrimonio.
Itaque volenti generum adoptare suadetur, ut filiam emancipet.
Similiter suadetur ei, qui velit nurum adoptare, ut emancipet filium.
»
III. Pars. Gratian. Si quis vero aliquo fortuito casu filiam suae commatris uxorem acceperit, non cogitur eam dimittere.
Unde in Triburiensi Concilio legitur c. 48.: C. VII. Non cogitur quis dimittere filiam suae commatris, quam duxit in conjugium.
Illud etiam nec canonica institutione definimus, nec interdictione aliqua refutamus, sed propter eos, qui diverse de eo sentiunt, hoc loco aliquid commemoramus.
Si quis suae spiritualis commatris filiam fortuito et ita contingente rerum casu in conjugium duxerit, consilio maturiori servato *eam* habeat atque honeste legitimo conjugio operam det.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. Relictam vero compatris uxoris suae nullus in conjugem ducere potest.
Unde Nicolaus papa scribit Constantiensi Episcopo Salomoni: C. I. Duas commatres alicui habere non licet.
Sciscitatur a nobis sanctitas vestra, si aliquis homo
duas commatres habere valeat unam post alteram.
In quo meminisse debet scriptum esse: Erunt duo in carne una.
Itaque quum constet, quia vir et mulier una caro per connubium efficiuntur, restat nimirum virum compatrem constitui illi mulieri, cujus matrimonio assumta uxor commater esse videbatur, et idcirco liquet, virum illi feminae non posse jungi in copula, quae commater ejus erat, cum qua idem fuerat una caro effectus.
C. II. Octo annis poeniteat qui duabus commatribus commiscetur.
Item ex Concilio Chalcedonensi .
Si pater et filius, aut duo fratres cum una muliere, aut si cum matre et filia, aut cum duabus sororibus, aut cum duabus commatribus aliquis concubuerit, secundum antiquam et humaniorem definitionem octo annis poeniteat.
C. III. Nullus duabus commatribus commisceatur.
Item Innocentius Exsuperio Tolosano Episcopo.
Si quis ex uno conjugio filium aut filiam alterius de sacro fonte susceperit, aut ad chrisma tenuerit, vel Christianitatis ministerium dederit, ambo, et vir et uxor, compatres exsistunt parentibus infantis, quia vir et mulier caro una effecti
sunt.
II. Pars. Gratian. Econtrario invenitur in Concilio Triburiensi, c. 47.
C. IV. Uxorem compatris ducere potest, cujus ipsa commater non fuerat.
Qui spiritualem habet compatrem, cujus filium de lavacro sacri fontis accepit, et ejus uxor commater non est, liceat ei defuncto compatre suo ejus viduam ducere in uxorem, si nullam habet consanguinitatis propinquitatem.
Quid enim?
Numquid non possunt conjungi quos nulla proximitas carnalis, vel nulla generatio secernit spiritualis?
C. V. De eodem.
Item in epistola Paschalis Papae II. ad Reginum Episcopum.
Post uxoris obitum cum commatre uxoris viri superstitis conjugio copulari, nulla videtur auctoritas vel ratio prohibere.
Neque enim cognationi carnis cognatio spiritus comparatur, neque per unionem carnis ad unionem spiritus pertransitur.
III. Pars. Gratian. Notandum vero est, quod aliud est commatrem alicujus cognoscere, atque aliud derelictam ab aliquo commatrem alicujus fieri.
Auctoritas illa Nicolai Papae et Chalcedonensis synodi illum
prohibet commatris suae uxoris matrimonio copulari, qui uxori suae debitum reddidit, postquam illius commater exstitit.
Illa vero auctoritas Triburiensis concilii illos permittit matrimonio copulari, cujus uxor postquam a viro suo derelinquitur, illius commater efficitur, nec post compaternitatem a viro suo cognoscitur.
Quaeritur autem, an uxor cum marito in baptismate simul debeat suscipere puerum?
De his ita scribit Urbanus II.
Vitali, Presbytero Brixiae : C. VI. Uxor simul cum viro filium alicujus in baptismate non suscipiat.
Quod autem uxor cum marito in baptismate simul non debeat suscipere puerum, nulla auctoritate reperitur prohibitum.
Sed ut puritas spiritualis
paternitatis ab omni labe et infamia conservetur immunis, dignum esse decernimus, ut utrique insimul ad hoc aspirare minime praesumant.
Quia vero piaculare flagitium commisit qui duabus commatribus velut duabus sororibus nupsit, magna juxta modum culpae poenitentia sibi debet injungi.
Gratian. Illud vero Triburiensis concilii: Qui spiritualem habet compatrem, etc., ante hanc prohibitionem dictum intelligitur, vel uxor commater accipiatur non ex eodem filio cum viro, sed ex alio.
QUAESTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem clandestina conjugia fieri non debeant, Evaristus Papa testatur, scribens Episcopis
Africae, epist. I.
C. I. Clandestina conjugia fieri non debent.
Aliter legitimum non fit conjugium, nisi ab his qui super ipsam feminam dominationem habere videntur, et a quibus custoditur uxor petatur, et a parentibus et propinquioribus sponsetur, et legibus dotetur, et suo tempore sacerdotaliter, ut mos est, cum precibus et oblationibus a sacerdote benedicatur, et a paranymphis, ut consuetudo docet,
custodita et sociata, a proximis congruo tempore petita legibus detur, ac solenniter accipiatur, et biduo vel triduo orationibus vacent, et castitatem custodiant.
Item: § 1. Ita peracta legitima scitote esse connubia; aliter vero praesumta non conjugia, sed adulteria, vel contubernia, vel stupra, aut fornicationes potius, quam legitima conjugia esse non dubitate, nisi voluntas propria suffragaverit, et vota succurrerint legitima.
C. II. Nuptias occultas celebrare non licet.
Item ex Decretis Hormisdae Papae, c. 6 .
Nullus fidelis, cujuscunque conditionis sit, occulte nuptias faciat, sed benedictione accepta a sacerdote publice nubat in Domino.
C. III. Nuptiae publice celebrari debent.
Item Nicolaus ad consulta Bulgarorum, c. 3.
Nostrates, tam mares quam feminae, non ligaturam auream, vel argenteam, aut ex quolibet metallo compositam, quando nuptialia foedera contrahunt, in capitibus deferunt; sed post sponsalia, quae futurarum sunt nuptiarum promissa, foedera quoque consensu eorum, qui haec contrahunt, et eorum, in quorum potestate sunt, celebrantur; et postquam arrhis sponsam sibi sponsus per digitum fidei annulo insignitum desponderit, dotemque utrique placitam sponsus ei cum scripto pactum hoc continente coram invitatis ab utraque parte tradiderit aut mox, aut apto tempore, ne videlicet ante tempus lege definitum tale quid fieri praesumatur, ambo ad nuptialia foedera perducuntur,
et primum * quidem * in ecclesia Domini cum oblationibus, quas offerre debent Deo per sacerdotis manum, statuuntur, sicque demum benedictionem et velamen coeleste suscipiunt.
Item: § 1. Haec sunt, praeter alia, quae ad memoriam non occurrunt, pacta conjugiorum solennia.
Peccatum autem esse, si haec cuncta in nuptiali foedere non interveniant, non dicimus, *quemadmodum Graecos vos adstruere dicitis*.
C. IV. In contrahendo conjugio ista sunt observanda.
Item Leo Papa .
Qualis debeat uxor esse, quae habenda est secundum legem.
Virgo casta, et desponsata in virginitate, et dotata legitime, et a parentibus tradita, *et a* sponso et a paranymphis accipienda, et ita secundum legem et evangelium publicis nuptiis in conjugium liquide sumenda, et omnibus diebus vitae (nisi ex consensu, et causa vacandi Deo) nunquam propter hominem separanda, et, si fornicata fuerit, dimittenda, sed illa vivente altera non ducenda, quia adulteri regnum Dei non possidebunt, et poenitentia illius per scripturam recipienda.
C. V. Quomodo sponsus et sponsa ad benedictionem accedant.
Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 13.
Sponsus et sponsa quum benedicendi sunt a sacerdote, a parentibus *suis* vel a paranymphis offerantur, qui, quum acceperint benedictionem, eadem nocte pro reverentia *ipsius* benedictionis in virginitate permaneant.
C. VI. Sine publicis nuptiis nullus ducat uxorem.
Item ex Concilio Arelatensi, c. 6.
Nullum sine dote fiat conjugium; juxta possibilitatem fiat dos, nec sine publicis nuptiis quisquam nubere vel uxorem ducere praesumat.
Gratian. His omnibus auctoritatibus occultae nuptiae prohibentur, atque ideo, quum contra auctoritatem sunt nuptiae, pro infectis haberi debent.
II Pars.
§ 1. Sed quaeritur, quid sibi velint illae solemnitates velaminis et annuli, quae in conjugiis observantur?
De his ita scribit Isidorus lib.
II. de officiis, c. 19: C. VII. Quare feminae velantur, dum maritantur.
Feminae, dum maritantur, ideo velantur, ut noverint, se semper maritis suis subditas esse et
humiles.
§ 1. Item, quod nubentes post benedictionem vitta invicem, quasi uno vinculo copulantur, videlicet ideo fit, ne compagem conjugalis unitatis dirumpant.
§ 2. At vero, quod eadem vitta candido purpureoque colore permiscetur, candor quippe ad munditiam vitae, purpura ad sanguinis posteritatem adhibetur, ut hoc signo et continentiae lex tenenda ab utrisque ad tempus admoneatur, et posthaec reddendum debitum non negetur.
§ 3. Item, quod in primis negotiis annulus a sponso sponsae datur, fit hoc nimirum vel propter mutuae fidei signum, vel propter id magis, ut eodem pignore eorum corda jungantur.
Unde et quarto digito annulus *idem* inseritur, quod in eo vena quaedam, ut fertur, sanguinis ad cor usque perveniat.
C. VIII. Nuptiae dicuntur ab obnubendo, eo quod caput suum obnubere soleant.
Item Ambrosius in libro de Patriarchis.
III Pars.
Nec illud otiosum, quod quum veniret Rebecca, vidit Isaac ambulantem, et quum interrogasset quis esset, cognito, quod ipse esset, cui duceretur uxor, descendit, et caput suum obnubere coepit, docens verecundiam nuptiis praeire debere.
Inde enim et nuptiae dictae, quod pudoris gratia se puellae obnuberent.
IV Pars.
Gratian. Sed objicitur praemissis: Multa sunt, quae prohibentur, quae, si fiant, ex postfacto convalescunt.
Prohibentur voventes matrimonia contrahere, quae tamen si contraxerint, inviolata permanere
oportet.
Sic et clandestina conjugia contra leges quidem fiunt, tamen contracta dissolvi non possunt, quia ex legitimo voto subsequente corroborantur.
Unde Evaristus, quum dixisset: aliter praesumta non sunt conjugia, sed adulteria; addidit: nisi voluntas propria suffragaverit, et vota succurrerint legitima.
Hinc etiam in Novellis: C. IX.
Si quis divinis tactis scripturis juraverit mulieri, legitimam se eam uxorem habiturum, vel si in oratorio tale sacramentum dederit, sit illa legitima uxor, quamvis nulla dos, nulla scriptura alia interposita sit.
Gratian. His ita respondetur: Conjugia, quae clam contrahuntur, non negantur esse conjugia, nec jubentur dissolvi, si utriusque confessione probari poterunt: verumtamen prohibentur, quia mutata voluntate alterius eorum, alterius confessione fides judici fieri non potest.
Unde publice, quum alterius vota in alteram partem se transtulerint, pro priori conjugio, quod judici incertum est, sententia ferri
non poterit.
Incerta enim (ut Sixtus ) Papa scribit episcopis per Hispaniam constitutis nemo pontificum judicare praesumat, et quamvis vera sint, tamen credenda non sunt nisi quae certis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur.
Hinc etiam Victor Papa scribit Theophilo episcopo: Incerta, carissime, nullanetus judicemus, quousque veniat Dominus, qui latentia producet in lucem, et illuminabit abscondita tenebrarum, et manifestabit consilia cordium.
Quamvis enim vera sint, non tamen credenda sunt nisi quae manifestis indiciis comprobantur, nisi quae manifesto judicio convincuntur, nisi quae judiciario ordine publicantur.
C. X. Ante justam probationem nullus est judicandus aut damnandus.
Item Evaristus Papa, epist. II. omnibus Episcopis.
Nullum ante veram justamque probationem judicare aut damnare debemus, teste Apostolo, qui ait: Tu quis es, qui judicas alienum servum?
Domino
suo stat aut cadit.
Mala itaque audita nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam unquam credat; sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quicquam aliquis agat.
C. XI. Non sunt aliqua judicanda prius, quam certis demonstrentur indiciis.
Item Eleutherius Papa, epistola ad Galliae provincias.
Judicantem oportet cuncta rimari, et ordinem rerum plena inquisitione discutere, interrogandi, respondendi, objiciendique praebita patientia ab eo, ut ibi actio ambarum partium illuminata sit pleniter, nec litigantibus judex prius velit sua sententia obviare, nisi quando *ipsi* jam peractis omnibus
nihil habeant in quaestione, quod proponant, et tamdiu actio ventiletur, quousque ad rei veritatem perveniatur.
Frequenter interrogare oportet, ne aliquid praetermissum forte remaneat, quod annecti conveniat.
Gratian. Ex praemissis manifeste colligitur quod pro incertis a certis recedendum non est, nec in re dubia certa danda est sententia.
Quum autem fides dubiae rei nisi testium approbatione vel legitima confessione judici fieri non valeat, testes autem auctoritate Calixti Papae de aliis causis vel negotiis testimonium dicere non valeant, nisi de his, quae sub eorum praesentia facta noscuntur: apparet clandestina conjugia ideo esse prohibita, quia, quum alter eorum conjugalem affectum se ad alterum habuisse negare voluerit,
legitimis probationibus convinci non poterit, quibus deficientibus, judicis sententia rite absolutus, reatum adulterii uterque incurrit, dum utroque eorum vivente aliis se copulaverint.
CAUSA XXXI.
GRATIANUS.
Uxorem cujusdam alius constupravit; eo mortuo, adulter adulteram sibi in uxorem accepit; filiam ex ea susceptam cuidam in conjugem se daturum juravit;
illa assensum non praebuit; deinde pater alii eam
tradidit; a primo reposcitur.
* Quaeritur: an possit duci in conjugium quae prius est polluta per adulterium?
* Secundo, an filia invita sit tradenda alicui?
* Tertio, an post patris sponsionem
illa possit nubere alii
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I Pars.
Adulterio polluta prohibetur duci in conjugium auctoritate Leonis Papae, qua dicitur:
C. I. Adulterio polluta non ducatur ab eodem in matrimonium.
Nullus ducat in matrimonium quam prius polluit adulterio.
Sed Augustinus econtra testatur, scribens ad Valerium de nuptiis et concupiscentia, lib.
I, c. 10: C. II. Licet alicui ducere in matrimonium quam prius polluit adulterio.
Denique mortuo, cum quo verum connubium fuit, fieri potest conjugium, cum quo praecessit adulterium.
Item in libro de bono conjugali c. 14:
§ 1. Posse sane fieri nuptias ex personis male conjunctis, honesto placito postea consequente manifestum est.
Gratian. Haec ultima auctoritas Augustini de concubinis loquitur, perhibens, concubinas posse transire ad honestum placitum nuptiarum.
Prima auctoritas Augustini loquitur de repudiata, quam dum vivente viro suo quicunque ducit in conjugium, committit adulterium; cujus adulterii aliquam habet veniam, dum ejus copula creditur esse licita.
§ 1. Illud vero Leonis Papae de ea intelligendum est, quae a viro suo non erat repudiata, cujus vivebat vir, reddens ei conjugale debitum.
Unde in Concilio apud Althaeum habito praesente Conrado Rege statutum est c. 6: C. III. Nullus ducat in conjugium quam polluit prius per adulterium.
Illud vero communi decreto secundum canonum instituta definimus et praejudicamus, ut, si quis cum uxore alterius eo vivente fornicatus fuerit, moriente marito synodali judicio aditus ei claudatur illicitus,
ne ulterius ei conjungatur matrimonio, quam prius polluit adulterio.
Nolumus enim, nec Christianae religioni convenit, ut ullus ducat in conjugium quam prius polluit per adulterium.
Gratian. Hic subaudiendum est, nisi prius peracta poenitentia, et si nihil in mortem viri machinatus fuerit, vel si vivente viro fidem adulterae non dedit, se sumturum eam sibi in conjugem, si viro ejus superviveret.
Unde in Concilio Triburiensi legitur : C. IV. Post mortem viri non potest adulteram in conjugium ducere qui viro vivente juramentum sibi futurarum nuptiarum praebuit.
Relatum est auribus sanctorum sacerdotum, quemdam alterius uxorem stupro violasse, et insuper
moechae vivente viro suo juramentum dedisse, ut post legitimi mariti mortem, si supervixisset, duceret uxorem, quod et factum est.
Tale ergo connubium prohibemus et anathematizamus.
C. V. Post peractam poenitentiam poterit viduam in conjugem ducere, quam viro vivente per adulterium polluit.
Item in eodem
Si quis vivente marito conjugem illius adulterasse accusatur, et, eo in proximo defuncto, eamdem sumsisse dignoscitur, omnimodis publicae poenitentiae subjiciatur.
De quo etiam post poenitentiam praefatam, si expedierit, servabitur regula; nisi forte vir, aut mulier virum, qui mortuus fuerat, occidisse notetur, aut propinquitas, vel alia
quaelibet actio criminalis impediat.
Quod si probatum fuerit, sine ulla spe conjugii maneant perpetuo cum poenitentia.
C. VI. PALEA. [ Item ex Concilio apud Vermerias .
]
Si qua mulier in mortem mariti sui cum aliis
consiliata sit, et ipse vir aliquem illorum se defendendo occiderit, si probare potest ille vir, eam ream esse consilii, potest (ut nobis videtur) ipsam uxorem dimittere, et, si voluerit, aliam ducere .
Ipsa autem insidiatrix poenitentiae subjecta absque spe conjugii maneat.
»
C. VII. Post poenitentiam reconcilietur ad communionem vidua, quae moechum suum in virum accepit.
Item ex Concilio Eliberitano. c. 72.
Si qua fuerit vidua moechata, et postea eundem habuerit maritum, post quinquennii tempus acta legitima poenitentia placuit eam ad communionem reconciliari.
II Pars.
Gratian. Sed objicitur: David cum Bethsabee adulterium commisit, et mortem Uriae machinatus
est, et tamen eumdem Bethsabee postea duxit in uxorem.
Sed in veteri testamento multa permittebantur propter infirmitatem, quae in evangelii perfectione eliminata sunt: sicut permittebatur quibuslibet dare libellum repudii, ne per odium funderetur sanguis innoxius.
Quod postea in evangelio Dominus prohibuit, dicens uxorem a viro non esse dimittendam, nisi causa fornicationis.
Quaedam permittebantur causa infirmitatis, et sacramenti futurorum: sicut Dominus permisit filiis Israel offerre animalia sibi in sacrificium, quae in Aegypto consueverant immolare daemonibus, malens ea sibi offeri quam idolis, et ut essent illis sacramenta futurorum.
Sic et Bethsabee permissa est duci in uxorem, non magis causa suae infirmitatis, quam significatione futurorum.
§ 1. Sed
est alia ratio, qua uxor defuncti huic nubere non possit.
Generaliter enim prohibentur viri et mulieres frequenter
matrimonia contrahere.
Unde in convivio secundarum nuptiarum presbyteri interesse non debent, sicut in Neocaesariensi Concilio c. 3 et 7, legitur :
C. VIII. Fides et conversatio poenitentiam breviat eorum, qui frequenter ducunt uxores.
De his, qui frequenter uxores ducunt, et de his, quae saepius nubunt, tempus quidem poenitentiae his manifestum constitutum est, sed conversatio et fides eorum tempus abbreviat.
§ 1. Presbyterum vero convivio secundarum nuptiarum interesse non debere; maxime quum praecipiatur secundis nuptiis poenitentiam tribuere: quis erit presbyter, qui propter convivium illis consentiat nuptiis?
C. IX. Secundum veritatis rationem fornicari convincitur qui secundam duxit uxorem.
Item Joannes Chrysostomus, id est auctor operis imperfecti in Matth.
, hom.
XXXII.
Hac ratione et Apostoli, praeceperunt secundas adire nuptias propter incontinentiam hominum.
Nam secundam quidem accipere secundum praeceptum Apostoli est, secundum veritatis autem rationem vere fornicatio est.
Sed dum permittente Deo publice et licenter committitur, sit honesta fornicatio.
Propterea bene dixit, quia Moyses hoc permisit, non praecepit.
Aliud est enim praecipere, aliud permittere.
Quod enim permittimus nolentes praecipimus, quia malas hominum
voluntates ad plenum prohibere non possumus.
C. X. Ut vitetur periculum fornicationis, secunda matrimonia conceduntur.
Item Hieronymus contra Jovinianum, lib.
I.
Quomodo virginibus ob fornicationis periculum concedit nuptias, et excusabile facit quod per se non appetitur, ita ob eamdem fornicationem vitandam concedit viduis secunda matrimonia.
Melius est enim, licet alterum et tertium, unum virum nosse, quam plurimos, id est tolerabilius est uni homini prostitutam esse, quam multis.
Siquidem et illa in evangelio *Joannis* Samaritana, sextum se maritum habere dicens, arguitur a Domino, quod non sit vir ejus; ubi enim numerus maritorum est, ibi vir, qui proprie unus est, esse desiit.
Una costa a principio in unam uxorem
versa est.
Et erunt, inquit, duo in carnem unam, non tres, neque quatuor, alioqui *jam* non duo, sed plures.
Primus Lamech sanguinarius et homicida unam carnem in duas divisit uxores; fratricidium et bigamiam eadem cataclysmi delevit poena: de altero septies, de altero septuagies septies vindicatum est.
Quantum distat in numero, tantum et in crimine.
§ 1. Quam sancta sit digamia, hinc ostenditur, quod bigamus in clerum eligi non potest, et ideo Apostolus ad Timotheum: Vidua, inquit, eligatur non minor sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor.
Hoc omne praeceptum de his est viduis, quae ecclesiae pascuntur eleemosynis, et idcirco aetas praescribitur, ut illae tantum accipiant
pauperum cibos, quae jam laborare non possunt.
Simulque considera, quod quae duos habuit viros, etiamsi anus est, et decrepita, et egens, ecclesiae stipes non meretur accipere; si autem panis illi tollitur eleemosynae, quanto magis ille panis, qui de coelo descendit, quem qui indigne comederit, reus erit violati corporis et sanguinis Christi?
Quanquam haec testimonia, quae supra posui, in quibus viduis conceditur ut, si velint, denuo nubant,
quidam interpretantur super his viduis, quas amissis maritis sic invenerit fides Christi.
III Pars.
Gratian. Verum hoc eum in exhortationem vidualis continentiae, non in condemnationem secundarum et deinceps nuptiarum putamus dixisse, quas multorum auctoritatibus constat licitas esse, ut ex verbis ejusdem datur intelligi.
Ait enim ad Pammachium in Apologetico contra Jovinianum:
C. XI. Nec duae, nec tres, nec deinceps nuptiae sunt condemnandae.
Aperiant, quaeso, aures obtrectatores mei, et videant, me secundas et tertias nuptias concessisse in Domino.
Qui secundas et tertias non damnavi, primum potui damnare matrimonium?
Idem ibidem:
§ 1. Non damno bigamos, imo nec trigamos, et si dici potest, octogamos.
Idem ibidem: § 2. Ego *etiam* nunc libera voce proclamo, non damnari in ecclesia digamiam, imo nec trigamiam, et ita licere quinto, et sexto, et ultra, quomodo et secundo marito nubere.
C. XII. Secunda conjugia, sicut et prima, licita esse probantur.
Item Augustinus lib.
II, contra adversarium legum et Prophetarum, c. 11.
Deus masculum et feminam propagandi generis causa nuptiali castitate conjunxit, et secundas nuptias, quae in utroque testamento permittuntur,
licitas esse monstravit.
C. XIII. De eodem.
Idem super primam epistolam ad Corinthios .
Quod si dormierit vir ejus.
Non dicit, primus vel secundus, vel quotus, nec nobis definiendum est quod non definit Apostolus.
Unde nec ullas debeo damnare nuptias, nec eis verecundiam numerositatis auferre.
Dominus autem septemviram non damnavit,
nec dicit in resurrectione non posse esse, sed tantum: Neque nubent, neque nubentur.
Unde nec contra humanae verecundiae sensum audeo dicere, ut quoties voluerint nubant, nec ex corde meo quotaslibet nuptias condemnare.
Quod dicitur univirae, hoc et omni viduae: Beatior autem erit, si sic permanserit.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
Quod autem aliqua non sit cogenda nubere alicui, Ambrosius testatur super epistolam primam ad Corinthios: « Nubat cui vult: tantum in Domino; id est quem sibi aptum putaverit, illi nubat; quia invitae nuptiae solent malos proventus habere.
Tantum autem
in Domino: Hoc est, ut sine suspicione turpitudinis nubat, et viro suae religionis nubat.
»
C. I. Juramento patris non cogitur puella nubere, cui nunquam assensum adhibuit.
Item Judicium Urbani Papae.
Si verum esse constiterit, quod nobis legati Jordanis principis retulerunt, scilicet, quod ipse coactus et dolens filiam suam infantulam nolentem, flentem, et pro viribus renitentem, non assentientibus, sed valde dolentibus matre et parentela, Rainaldo Rodeli filio desponsaverit, quoniam canonum et legum auctoritas talia sponsalia (ut infra ostenditur) non approbat, ne ignorantibus leges et canones nimis durum quod dicimus videatur, ita sententiam temperamus, ut, si princeps cum filiae,
matris, et parentelae assensu id, quod coeptum est perficere voluerit, concedamus.
Sin autem, legatus noster utrasque partes audiat, et si nihil fuerit ex parte supradicti Rainaldi amplius, quod impediat, ab ipso Jordane sacramentum, quod ita constent haec, ut dicta sunt, accipiat, et nos canonum ac legum scita sequentes deinceps non prohibemus, quin alii viro, si voluerit, praedicta filia ejus nubat: tantum in Domino.
C. II. PALEA. [ Econtra Hormisda Papa scribit Eusebio Episcopo .
]
« Tua sanctitas nos requisivit, frater venerande, de filio adulto, quem pater matrimonium contrahere vult, si sine voluntate filii adulti facere potest.
Ad quod dicimus, si aliquo modo non consentit filius, fieri non posse.
Potest autem de filio nondum adulto, voluntas cujus nondum discerni potest, pater eum, cui vult, in matrimonium tradere, et post, quam filius pervenerit ad perfectam aetatem, omnino observare et adimplere debet.
Hoc ab omnibus orthodoxae fidei cultoribus sancitum a nobis tenendum mandamus.
»
C. III. Quorum unum futurum est corpus unus debet esse et animus: atque ideo nulla est invita copulanda alicui.
Item Urbanus II, Sanctio, Regi Aragonum.
De neptis tuae conjugio, quam te cuidam militi daturum necessitatis instante articulo sub fidei pollicitatione firmasti, hoc aequitate dictante decernimus, ut, si illa virum illum omnino, ut dicitur, renuit, et in eadem voluntatis auctoritate persistit, ut viro illi prorsus se deneget nupturam, nequaquam eam invitam et renitentem ejusdem viri cogas conjugio sociari.
Quorum enim unum corpus est, unus debet esse et animus, ne forte virgo, quum fuerit alicui invita copulata, contra Domini Apostolique praeceptum aut reatum dissidii, aut crimen
fornicationis incurrat.
Cujus videlicet peccati malum in eum redundare constat, qui eam conjunxit invitam.
Quod pari tenore de viro etiam est sentiendum .
C. IV. Non liceat deserere viro quam praemissis dotibus et publica attestatione duxit uxorem.
Item Nicolaus Radoaldo Portuensi, et Joanni Ficolensi Episcopis.
Lotharius rex (in commonitorio) profitetur,
Gualdradam se a patre accepisse, et sororem postmodum admisisse Huberti.
Ubi primum diligenti investigatione inquirite, et si eundem gloriosum regem praedictam Gualdradam praemissis dotibus, coram testibus, secundum legem, et ritum, quo nuptiae celebrari solent, per omnia inveneritis accepisse, et publica manifestatione eadem Gualdrada in matrimonium ipsius admissa est, restat, ut perscrutemini, cur illa repudiata sit, vel filia Bosonis admissa.
Sed quia idem gloriosus rex metu Thiebergam admisisse se dicit, metu unius hominis tantus rex non debuit contra divinum praeceptum in immane praecipitium mergi.
In hoc certe se magis reprehensibilem ostendit, in quo amorem Dei amori mundi postposuit, quum nec
etiam occisores corporis sint timendi, contra justitiam hominem impellentes.
Nihil itaque vobis aliud praecipimus, manifestatione sua eodem rege convicto, nisi ut secundum canonicam auctoritatem nostra vice freti causam illius definiatis.
Si vero minime probatum fuerit Gualdradam fuisse uxorem legitimam, neque nuptiis secundum morem celebratis, per benedictionem scilicet sacerdotis, filio nostro Lothario exstitisse conjunctam, suggerite illi, ut non moleste ferat legitimam sibi (si ipsa innocens apperuerit) reconciliari uxorem.
Et infra: § 1. Praeterea vos scire volo, quia praefata Thieberga apostolicam sedem bis et ter apppellavit, et se a praefato glorioso rege questa est injuste fuisse
dejectam, et vi coactam falsum contra se composuisse piaculum.
Nam eo tempore ad apostolicam sedem libellum appellationis suae misit, in quo non quidem adhuc confessam, sed ut contra se falsum diceret crimen, cogi sese innotuit, insuper subjungens:
Quod si amplius compulsa fuero, scitote, non veritate, sed timore mortis et evadendi studio (quia aliter non possum) quod voluerint dicam.
*Vos tamen memores estote mei, haec vobis insinuantis *.
Unde vobis praecipimus, ut quum eadem Thieberga ad condictam synodum, sicut statuimus, advenerit, causam ejus diligenti examinatione tractetis, et, si ei objicitur, quod illa se crimen aliquod admisisse confessa fuisset, et econtra illa violentiam se pertulisse proclamaverit, vel si inimicos judices illos sibi fuisse testata fuerit, tunc illud renovetis judicium secundum aequitatis normam, ut injustitiae mole non opprimatur.
Gratian. His auctoritatibus evidenter ostenditur, quod nisi libera voluntate nulla est copulanda alicui.
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
Quod autem post parentum sponsionem aliis nubere non valeant, auctoritate Eliberatini Concilii. c. 54 monstratur, qua dicitur:
C. UN. De parentibus, qui fidem frangunt sponsaliorum.
Si qui parentes fidem fregerint sponsaliorum, triennii tempore abstineant *se* a communione.
Si tamen iidem sponsus vel sponsa illo gravi crimine non fuerint deprehensi, excusati erunt parentes.
Si vero in eodem fuerint vitio, et polluerint
se consentiendo, superior sententia servetur.
Gratian. Ecce, quod non licet parentibus sponsalia filiorum suorum frangere.
Verum hoc de illis intelligendum est, quae illorum consensu contrahuntur.
CAUSA XXXII.
GRATIANUS.
Quidam vir, quum non haberet uxorem, quamdam meretricem sibi conjugio copulavit quae erat sterilis,
neptis ingenui, filia originarii; quam quum pater alii vellet tradere, huic avus eam copulavit, causa solius incontinentiae.
Deinde hic, poenitentia ductus, ex ancilla
propria filios sibi quaerere coepit.
Postea de adulterio convictus et punitus quemdam rogavit, ut vi uxorem opprimeret suam, ut sic eam dimittere posset, quo facto quamdam infidelem sibi copulavit, ea tamen conditione, ut ad Christianam religionem transiret.
* Hic primum quaeritur, an meretrix licite ducatur in uxorem?
* Secundo, an ea, quae causa incontinentiae ducitur, sit conjux appellanda?
* Tertio, cujus arbitrium aliqua sequatur, an liberi avi, an originarii patris?
* Quarto, si vivente uxore liceat alicui filios ex ancilla quaerere?
* Quinto, si ea, quae vim patitur, pudicitiam amittere comprobetur?
* Sexto, si adulter adulteram possit dimittere?
* Septimo, si vivente dimissa aliam possit accipere?
*
Octavo, si infidelem sub praemissa conditione liceat alicui fidelium in conjugem ducere?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod autem meretrix in conjugem duci non debeat, multis auctoritatibus et rationibus probatur.
Illa enim, quae, adulterii rea convincitur, nisi post peractam poenitentiam in conjugii consortio retineri non debet.
Unde Joannes Chrysostomus, id est auctor operis imperfecti hom.
XXXII, ait super Matt. c. 19: C. I. Patronus turpitudinis est qui uxorem suam adulteram dimittere noluerit.
Sicut crudelis est et iniquus qui castam dimittit, sic fatuus est et injustus qui retinet meretricem.
Nam patronus turpitudinis *ejus* est, qui crimen celat uxoris.
C. II. Causa fornicationis vir dimittat uxorem, non tamen alteram ducat.
Item Hieronymus in comm. ad. c. 19. Matth..
Dixit Dominus in evangelio: Quicunque dimiserit uxorem, nisi ob fornicationem, et aliam duxerit, moechatur, et qui dimissam duxerit, moechatur.
Sola fornicatio est, quae uxoris vincat affectum; imo, quum illa unam carnem in aliam diviserit, et se fornicatione separaverit a marito, non debet teneri, ne virum quoque sub maledicto faciat, dicente
scriptura: Qui adulteram tenet stultus et impius est.
Ubicunque est igitur fornicatio vel fornicationis
suspicio, libere uxor dimittitur.
Et quia poterat accidere, ut aliquis calumniam faceret innocenti, et ob secundam copulam nuptiarum veteri crimen impingeret, sic priorem dimittere jubetur uxorem, ut secundam prima vivente non habeat.
C. III. Sola viri fornicatio uxorem maculat.
Idem in epistola Pauli ad Corinthios 1, c. 6 [in glossa ordinaria ].
In conjugio quis positus quaecunque peccata fecerit, non propriam infuscant conjugem; sed fornicatio uxorem coinquinat, ut jam non sit viro suo licita, sed *quasi* adultera.
C. IV. Qui uxorem suam dimittere adulteram noluerit, duobus annis poeniteat, si ei debitum reddiderit.
Item Joannes Chrysostomus .
Si quis uxorem suam invenerit adulteram, et postea deinceps placuerit habere eam in matrimonio, duobus annis poeniteat ideo, quia cum adultera commixtus sit, quae adhuc crimine suo non est purgata, aut abstineat se a matrimonio ejus, donec expleatur satisfactio criminis poenitentiae suae, ideo, quia post satisfactionem poenitentiae non meretur vocari adultera.
Similiter, si virum suum uxor invenerit adulterum, non ad imparia judicatur.
II. Pars. Gratian. Subauditur, nisi ab adulterio mulier recedere voluerit, quo casu uxorem suam vir recipere potest, nullum periculum ei illaturus.
Unde Pelagius Papa Melleo subdiacono: C. V. Post poenitentiam adulterii uxorem vir potest recipere.
De Benedicto quoque, quem uxorem alienam indicasti facinoroso sustulisse spiritu, et in suum hactenus praesumere detinere consortium, si hoc rerum veritas habet, jubemus experientiae tuae, ut eum cum ipsa quoque adultera districte mactare non differas, et calvatos ab invicem separare, et illum quidem ad Lucium defensorem in Apuliae provinciae patrimonium sine dilatione *fac* migrare; illam vero, siquidem maritus suus sine dolo aliquo forte accipere voluerit, tua ordinatione sub cautela recipiat, nullum ei *nihil* duntaxat de cetero simile committenti periculum illaturus.
Si vero omnino eam recipere noluerit, in alium quendam locum, in quo ei non liceat male vivere, provida
eam dispensatione constitue.
C. VI. Qui adulterae debitum reddit, tribus annis poeniteat.
Item ex Poenitentiali Theodori.
Si quis uxorem suam scit adulteram, et non vult dimittere eam, sed in matrimonio habere, tribus annis poeniteat, et quandiu poenitet, abstineat se ab illa.
C. VII. Adulterio purgato per poenitentiam potest fieri reconciliatio conjugii.
Item Augustinus ad Pollentium de adulterinis conjugiis, lib.
II, c. 6.
Quod autem tibi durum videtur, ut post adulterium reconcilietur *conjugi* conjux, si fides adsit, non erit durum.
Cur enim adhuc deputamus adulteros, quos vel baptismate ablutos, vel poenitentia
credimus esse sanatos?
Haec crimina in veteri Dei lege nullis sacrificiis mundabantur, quae in lege novi testamenti sine mundatione legali mundantur, et ideo tunc omnino prohibitum erat ab alio contaminatam *viro* recipere uxorem, quamvis David Saulis filiam, quam pater ejusdem mulieris ab eo separatam dederat alteri, tanquam novi testamenti praefigurator sine cunctatione receperit.
Nunc autem, postquam Christus ait adulterae: Nec ego te condemnabo; vade, deinceps noli peccare: quis non intelligat debere maritum ignoscere quod videt ignovisse Dominum amborum?
nec jam se debere adulteram dicere, cujus poenitentis crimen divina credit miseratione deletum?
C. VIII. De eodem.
Idem eodem libro, c. 9.
Non erit turpis neque difficilis etiam post perpetrata atque purgata adulteria reconciliatio conjugum, ubi per claves regni coelorum non dubitatur fieri remissio peccatorum; non ut post viri divortium adultera revocetur, sed ut post Christi consortium adultera non vocetur.
C. IX. Quum fornicationis vitium excluditur, castitatis virtus adsciscitur.
Item Ambrosius, l. II, de Cain et Abel, c. 4.
Quum renunciatur improbitati, statim adsciscitur virtus.
Egressus enim malitiae virtutis operatur ingressum,
eodemque studio, quo crimen excluditur, innocentia copulatur.
C. X. Non habetur fallax apud Deum qui ad veritatem poenitendo revertitur.
Item Gregorius, hom.
XIX. Evangel.
Apud misericordem namque judicem nec ille fallax habetur, qui ad veritatem revertitur, etiam postquam mentitur, quia omnipotens Deus, dum libenter nostram poenitentiam suscipit, ipse suo judicio hoc, quod erravimus, abscondit.
Gratian. Quod si in adulterio perseverare elegerit, patronus turpitudinis et lenocinii reus maritus habebitur, nisi eam adulterii ream facere voluerit.
Unde in IX libro Cod. de adult. et stupro impp.
Severus et Antoninus: Crimen lenocinii contrahunt qui
deprehensam in adulterio uxorem in matrimonio retinuerunt, non qui suspectam habuerint adulteram.
§ 1. Hoc in mulieribus non obtinet.
Non enim eis permittitur maritos suos adulterii reos facere.
Unde in libro eodem, et tit. eodem, iidem Impp.
: Publico judicio non habere mulieres adulterii accusationem, quamvis de matrimonio *suo* violato queri velint, lex Julia declarat, quae quum masculis jure mariti accusandi facultatem detulisset, non idem feminis privilegium detulit.
§ 2. Si ergo, ut ex his colligitur auctoritatibus, adulteram retinere nulli permittitur, multo minus in conjugium duci licebit cujus pudicitiae nulla spes habetur.
Debet enim inter conjuges servari fides et sacramentum, quae quum defuerint, non conjuges, sed adulteri appellantur.
Unde Augustinus scribit contra Julianum, l. I : C. XI. Veritas nuptiarum non consistit in commixtione maris et feminae.
Non enim in sola, ut deliras, commixtione maris et feminae nuptiarum veritas est, quamvis sine illa commixtione nuptae filios procreare non possint.
Sed alia sunt ad nuptias proprie pertinentia, quibus ab adulteriis nuptiae discernuntur, sicuti est tori conjugalis fides, et cura ordinate filios procreandi, et (quae maxima est differentia) bonus usus mali, hoc est bonus usus concupiscentiae carnis, quo bono adulteri male utuntur.
Gratian. Haec sunt bona, quibus commendantur nuptiae, et ab illicito usu discernuntur.
III Pars.
Econtra vero Ambrosius improbare nuptias videtur, dicens:
C. XII. Primae vel secundae nuptiae hac auctoritate improbari videntur.
Nuptiae terram replent, virginitas paradisum.
Sed et hoc intuendum est duntaxat juxta hebraicam veritatem, quod, *quum* scriptura in primo, et tertio, et quarto, et quinto, et sexto die expletis operibus singulorum dixerit: Et vidit Deus, quia bonum est; in secundo die hoc omnino subtraxit, nobis intelligentiam derelinquens, non esse bonum duplicem numerum, qui ab unione dividat, et praefiguret foedera nuptiarum.
Unde et in arca Noe
omnia animalia, quaecunque bina ingrediuntur, immunda sunt.
Impar numerus est mundus, quanquam in duplici numero ostendatur et aliud sacramentum, quod ne in bestiis quidem, et immundis avibus digamia comprobata sit: bina enim ingrediuntur immunda, et septena, quae munda sunt: ut haberet Noe post diluvium, quod *de* impari numero statim Deo posset offerre.
Gratian. Verum hoc ad exhortationem, non ad necessitatem observandae virginitatis refertur.
Unde Ambrosius ait in libro exhortationis ad virgines :
C. XIII. Virginitas ex consilio suadetur, non ex imperio praecipitur.
Integritas corporis expetenda a vobis est, quam ego pro consilio suadeo, non pro imperio praecipio.
Sola est enim virginitas, quae suaderi potest, imperari non potest: res magis voti, quam praecepti.
IV. Pars. Gratian. Quum ergo in meretrice, ut diximus, nulla spes fidei, nulla sit certitudo pudicitiae, patet, quod non est in conjugium ducenda.
§ 1. Sed objicitur: Rhaab Hiericuntina, quamvis esset meretrix, tamen principi de tribu Juda est copulata conjugio, de qua Christus postea nasci dignatus est.
Osee quoque, duodecim Prophetarum primus, ex praecepto Domini coro hordei meretricem emit, quam sibi in conjugio sociavit.
Sed aliud est meretricem ducere, vel adulteram retinere, quam tua consuetudine, castitate, et pudicitia exornes: atque aliud aliquam earum habere, quam nullo pacto a luxu carnis
suae revocare valeas.
Hoc enim penitus prohibetur: illud laudabiliter factum legitur.
Unde Hieronymus super Osee, lib.
I, ad c. 1: C. XIV. Non est peccatum meretricem ducere uxorem.
Non est culpandus Osee propheta *(interim ut sequamur historiam)* si meretricem, quam duxit, ad pudicitiam converterit: sed potius laudandus, quod ex mala bonam fecerit.
Non enim qui bonus permanet *ipse* polluitur, si societur malo: sed qui malus est in bonum vertitur, si boni exempla sectetur.
Ex quo intelligimus, non prophetam perdidisse pudicitiam fornicariae copulatum, sed fornicariam assumsisse pudicitiam, quam antea non habebat.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod autem non sit uxor quae sola causa incontinentiae ducitur, hinc videtur probari posse, quia conjugium propagationis, non explendae libidinis causa a Deo institutum est.
Haec namque fuit benedictio conjugii: Crescite et multiplicamini.
Unde Ambrosius super Lucam, l. I, ad c. 1: C. I. Partus feminarum est eis sola causa nubendi.
Pudor est feminis nuptiarum praemia non habere, quibus haec sola causa est nubendi.
Idem lib.
2, in princip.
: § 1. Dum conjugii praemium et gratia nuptiarum partus sit feminarum, non mediocris *quoque* causa est, ut virginitas Mariae falleret principem mundi.
Gratian. Qui ergo non causa procreandae sobolis,
sed explendae libidinis sibi invicem copulantur, non tam conjuges quam fornicarii videntur.
Hinc etiam Hieronymus ad c. 5 epistolae ad Ephesios : C. II. Non conjuges, sed adulteri vocantur, qui non secundum praecepta Christi conjunguntur.
Sicut non omnis congregatio haereticorum Christi ecclesia dici potest, nec caput eorum Christus; sic non omne matrimonium, quo non viro suo secundum praecepta Christi uxor jungitur, rite conjugium appellari potest, sed magis adulterium.
II Pars.
Gratian. His ita respondetur: Prima institutio conjugii in paradiso facta est, ut esset immaculatus torus, et honorabiles nuptiae, ex quibus sine ardore conciperent, sine dolore parerent.
Secunda
propter illicitum modum eliminandum extra paradisum
facta est, ut infirmitas, prona in ruinam turpitudinis, honestate exciperetur conjugii.
Unde Apostolus scribens ad Corinthios ait: Propter fornicationem unusquisque suam uxorem, et unaquaeque virum suum habeat.
Ex hac itaque causa fit, ut conjugati se sibi invicem debeant, nec se sibi negare possint.
Unde Apostolus: Nolite fraudare invicem, nisi forte ex consensu, et ad tempus, ut expeditius vacetis orationi, et iterum revertimini in id ipsum, ne forte tentet vos satanas.
Hoc autem dico propter incontinentiam vestram.
Qui ergo propter incontinentiam in naturalem redire usum monentur, patet, quod non propter filiorum procreationem tantum misceri jubentur.
§ 1. Non tamen ideo nuptiae malae judicantur.
Quod enim praeter intentionem generandi
fit, non est nuptiarum malum, sed est veniale propter nuptiarum bonum, quod est tripertitum; fides videlicet, proles, et sacramentum.
Unde Augustinus de bono conjugali, c, 6: C. III. Immoderatus usus conjugatorum non est nuptiarum malum, sed est veniale propter nuptiarum bonum.
Quicquid inter se conjugati immodestum, inverecundum, sordidumve gerunt, vitium est hominum, non culpa nuptiarum.
Jam in ipsa quoque immoderatiore exactione debiti carnalis, quam eis non secundum imperium praecipit, sed secundum veniam Apostolus, ut etiam praeter causam procreandi sibi misceantur, etsi eos pravi mores ad talem concubitum impellunt, nuptiae tamen ab adulterio
seu fornicatione defendunt.
Neque *enim* illud propter nuptias admittitur, sed propter nuptias ignoscitur.
Debent ergo sibi conjugati non solum ipsius sexus sui commiscendi fidem liberorum procreandorum causa (quae prima est humani generis in ista mortalitate societas), verum etiam infirmitatis invicem excipiendae, ad illicitos concubitus evitandos, mutuam quodammodo servitutem, ut, etsi alteri eorum perpetua continentia placeat, nisi ex alterius consensu non possit.
III Pars.
Gratian. Non autem datur praesentia S. Spiritus tempore, quo conjugales actus geruntur.
Unde Hieronymus super Matthaeum : C. IV. Non datur praesentia S. Spiritus tempore, quo conjugales actus geruntur.
Connubia legitima carent quidem peccato, non
tamen tempore illo, quo conjugales actus geruntur, praesentia S. Spiritus dabitur, etiamsi propheta esse videatur qui officio generationis obsequitur.
Sed et alia plura sunt, in quibus sufficit sola vis humana, et neque res indiget, neque decet adesse praesentiam S. Spiritus.
Gratian. Sicut ergo talis concubitus non est fornicarius, sed propter bonum conjugii licitus: sic etiam conjunctio illa, de qua quaeritur, non est fornicaria, sed propter bonum conjugii licita.
Item, sicut Augustinus ait in libro de conjugali, c. 14.: C. V.
Concubinae ad tempus adhibitae, nec etiamsi causa filiorum concumbant, justum faciunt concubinatum
suum.
IV Pars.
Gratian. Sic e contrario intelligi de iis, qui conjugali affectu sibi copulantur, quod etiamsi non causa procreandorum filiorum, sed explendae libidinis conveniunt, non ideo fornicarii, sed conjuges appellantur.
Probatur hoc idem auctoritate Augustini in libro de bono conjugali, c. 5: C. VI. Conjuges sunt qui causa solius incontinentiae sibimet invicem copulantur.
Solet quaeri, quum masculus et femina, nec ille maritus, nec illa uxor alterius, sibimet non filiorum procreandorum, sed pro incontinentia solius concubitus causa copulantur, ea fide media, ut nec ille
cum altera, nec illa cum altero id faciat utrum nuptiae sint vocandae?
Et potest quidem fortasse non absurde hoc appellari connubium, si usque ad mortem alicujus eorum id inter eos placuerit, et prolis generationem, quamvis non ea causa conjuncti sint, non tamen vitaverint, ut vel nolint sibi nasci filios, vel etiam opere aliquo malo agant ne nascantur.
Ceterum, si vel utrumque, vel unum horum desit, non invenio, quemadmodum has nuptias appellare possimus.
Etenim si aliquam sibi *vir* ad tempus adhibuerit, donec aliam dignam *vel* honoribus, vel facultatibus suis inveniat, quam comparem ducat, animo ipso adulter est, nec cum illa, quam cupit invenire, sed cum ista, cum
qua sic cubat, ut cum ea non habeat maritale consortium.
C. VII. Fornicarii sunt, non conjuges, qui sterilitatis venena procurant.
Idem de nuptiis et concupiscentia, lib.
I. c. 15.
Aliquando eo usque pervenit haec libidinosa crudelitas, vel libido crudelis, ut etiam sterilitatis venena procuret, et, si nihil valuerit, conceptos foetus aliquo modo intra viscera exstinguat ac fundat, volendo suam prolem prius interire quam vivere: aut, si in utero *jam* vivebat, occidi ante, quam nascatur.
Prorsus, si ambo tales sunt, conjuges non sunt, et, si ab initio tales fuerunt, non sibi per connubium, sed per stuprum potius convenerunt.
Si autem non ambo sunt tales, audeo dicere, aut illa est quodammodo meretrix, aut ille adulter uxoris.
V Pars.
Gratian. De his, qui abortum procurant, quaeritur, an judicentur homicidae, vel non?
Augustinus in libro quaestionum Exodi, quaest.
LXXX, ait: C. VIII. Non est homicida qui abortum procurat ante, quam anima corpori sit infusa.
Quod vero non formatum puerperium noluit ad homicidium pertinere, profecto nec hominem deputavit, quod tale in utero geritur.
Hic de anima quaestio solet agitari, utrum quod formatum non est nec animatum quidem possit intelligi, et ideo non sit homicidium, quia nec exanimatum dici potest, si adhuc animam non habebat.
Item: § 1. Si *ergo* illud informe puerperium jam quidem fuerit, sed adhuc quodammodo informiter animatum
(quoniam magna de anima quaestio non est praecipitanda indiscussa temeritate sententiae), ideo lex noluit ad homicidium pertinere, quia nondum dici potest anima viva in eo corpore, quod sensu caret.
C. IX. De eodem.
Idem in libro quaestionum Veteris et Novi Testamenti, c. 23.
Moyses tradidit: Si quis percusserit mulierem in utero habentem, et abortiverit, si formatum fuerit,
det animam pro anima; si autem informatum fuerit, mulctetur pecunia, ut probaret non esse animam ante formam.
Itaque si jam formato corpori datur, non in conceptu corporis nascitur cum semine derivata.
Nam si cum semine et anima exsistit ex anima, multae animae quotidie pereunt, quum semen fluxu quodam non proficit nativitati; sed si propius respiciamus, videbimus, quid sequi debeamus.
Contemplemur facturam Adae.
In Adam enim exemplum datum est, ut ex eo intelligatur, quia jam formatum corpus accipit animam.
Nam potuerat animam limo terrae admiscere, et sic formare corpus.
Sed ratione infirmabatur, quia primum oportebat domum compaginari, et sic habitatorem induci.
Anima
certe, quia spiritus est, in sicco habitare non potest, ideo in sanguine fertur habitare.
Quum ergo corporis lineamenta compacta non fuerint, ubi erit anima?
C. X. De eodem.
Item Hieronymus ad Algasiam, quaest.
IV.
Sicuti semina paulatim formantur in uteris, et tamdiu non reputatur homo, donec elementa confecta suas imagines membraque suscipiant: ita sensus ratione conceptus, nisi in opera proruperit, adhuc in ventre retinetur, et cito perit ab hoste.
VI. Pars. Gratian. Quum ergo qui aliquam sibi ad tempus adhibet, cum ea adulter esse dicitur, nec ab ea discedens, nec filiam suam illi tradens peccat.
Unde Leo Papa ad Rusticum, Narbonensem Episcopum epist. XC. al. XCII., c. 5, et 6: C. XI. Profectus est honestatis fornicariam abjicere, et uxorem legitimam accipere.
Ancillam a toro abjicere, et uxorem certae ingenuitatis accipere, non duplicatio conjugii, sed profectus est honestatis.
§ 1. Culpanda est sane talium negligentia, sed non penitus desperanda, ut crebris cohortationibus incitati quod necessario expetierunt fideliter exsequantur.
Nemo enim desperandus est, dum in hoc corpore constituitur
, quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur consilio maturiore perficitur.
C. XII. Legitimo matrimonio copulatur quae concubinam habenti traditur Idem ibidem, c. 4.
Non omnis mulier juncta viro uxor est viri, quia nec omnis filius est heres patris.
Nuptiarum autem foedera inter ingenuos sunt legitima, et inter coaequales, multo prius hoc ipsum Domino constituente, quam initium Romani juris exsisteret.
Itaque aliud est uxor, aliud concubina; sicut aliud ancilla, aliud libera.
§ 1 Propter quod etiam Apostolus ad manifestandam harum personarum discretionem testimonium ponit ex Genesi, ubi dicitur Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus; non
enim erit heres filius ancillae cum filio meo Isaac.
(Et infra: ) § 2. Igitur cujuslibet loci clericus si filiam suam viro habenti concubinam in matrimonium dederit, non ita accipiendum est, quasi conjugato eam dederit, nisi forte illa mulier et ingenua facta, et dotata legitime, et publicis nuptiis honestata videatur.
§ 4. Paterno arbitrio viris junctae carent culpa, si mulieres, quae a viris habebantur, in matrimonio non fuerunt, quia aliud est uxor, aliud concubina.
VII Pars.
Gratian. Quum ergo dicitur: paterno arbitrio junctae viris, datur intelligi, quod paternus consensus desideratur in nuptiis, nec sine eo legitimae nuptiae habeantur, juxta illud Evaristi Papae: Aliter non fit legitimum conjugium, nisi a parentibus
tradatur.
C. XIII. Item Ambrosius in lib. de Patriarchis, [id est lib.
I de Abraham, cap. ult. ]
Honorantur parentes Rebeccae muneribus, consulitur puella non de sponsalibus (illa enim judicium exspectat parentum: non est enim virginalis
pudoris eligere maritum), sed jam desponsata viro de profectionis consulitur die, nec immerito dilationem non attulit.
Jure etenim properare debuit ad maritum.
Unde illud Euripideum, quod mirantur plerique, unde translatum sit manifestum est.
Ait enim in persona mulieris, quae tamen maritum volebat relinquere, et ad alias petebatur nuptias: * Νυμφευμάτων μὲν τῶν ἐμῶν πατὲρ ἐμός || Μέριμναν ἕξει, κοὺκ ἐμὸν κρίνειν τάδε.
Hoc est.
* sponsaliorum meorum pater meus curam subibit.
Hoc enim non est meum.
Ergo quod ipsi philosophi mirati sunt servate virgines.
Mulier etiam, si qua amisso cito marito adolescentula laqueum infirmitatis suae timet incidere, si vult, nubat, tantum in Domino; ut electionem mariti parentibus deferat, ne appetentiae
procacioris existimetur auctor, si ipsa de nuptiis suis electionem sibi vendicet.
Expetita enim magis debet videri a viro, quam virum ipsa expetisse.
Verecundiam praemittat ante, quam nubat, quo ipsum conjugium plus commendet verecundia.
C. XIV. Item in libro Numerorum, c. XXX. [ v. 4. seqq. ]
Mulier, si quippiam voverit, et se constrinxerit juramento, quae est in domo patris sui, et in aetate adhuc puellari, si cognoverit pater votum quod pollicita est, et juramentum, quo obligavit animam suam, et tacuerit, non rea erit, sed quicquid pollicita est et juravit, opere complebit.
Sin autem
statim, ut audierit, contradixerit pater, et vota et juramenta ejus irrita erunt, nec obnoxia tenebitur sponsioni eo, quod contradixerit pater.
C. XV. Augustinus quaest.
LVII. super Numeros.
Merito hic quaeritur etiam de voto virginitatis.
Mulieres enim etiam virgines in scriptura solent
appellari, et videtur etiam Apostolus de patre loqui, quum dicit: Servet virginem suam; et: Det nuptui virginem suam.
Econtra in Concilio Toletano III.
, c. 10: C. XVI. Viduae et virgines voluntate sibi maritos eligant.
Hoc sanctum affirmat concilium, ut viduae, quibus placuerit, teneant castitatem.
Quod si prius, quam profiteantur continentiam, nubere elegerint, illis nubant, quos propria voluntate voluerint habere maritos.
Similis conditio et de virginibus habeatur, nec extra voluntatem parentum vel suam cogantur maritos accipere.
Si quis vero propositum castitatis viduae vel virginis impedierit, a sancta communione et a liminibus ecclesiae habeatur extraneus.
Gratian. Praemissis auctoritatibus evidenter asseritur, quod, quamvis aliqui non filiorum procreandorum, sed incontinentiae causa conveniant, tamen conjuges appellantur.
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
De tertia vero quaestione Pelagius definit, scribens Potentio Defensori:
C. UN. Arbitrium liberi avi, non originarii patris, puellam in nuptiis sequi oportet.
Patrem puellae ecclesiae nostrae famulam, avum vero ejus liberis ortum constat esse natalibus, et
ideo avi magis electionem de conjunctione neptis, quam patris ejus, cujus nullo modo liberum potest esse arbitrium, decernimus attendi.
Gratian. Quia ergo electione avi huic ista nupsisse probatur, hanc constat legitime sibi copulatam.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
Quod autem ex ancilla propter uxoris sterilitatem filios quaerere alicui liceat, exemplo probatur Abrahae, qui propter sterilitatem uxoris suae Sarae ingressus est ad Agar Aegyptiam, ut ex ea filios acciperet.
Item Jacob, quum ex Rachele filios habere non
posset, ex ancilla ejus filios sibi suscitavit, nec solum propter sterilitatem, verum etiam propter foecunditatem cessantem legitur intrasse ad ancillam Liae, et ex ea genuisse filios.
Ex quibus omnibus colligitur, propter sterilitatem uxoris sive ex ancilla sive ex qualibet alia licite filios quaeri; alioquin adulterii macula Abraham et Jacob notabuntur.
Sed sicut post mortem Sarae Abraham Cethuram duxit uxorem, ne secundum Augustinum Christiani putarent esse peccatum post mortem uxoris aliam ducere: sic videtur vivente uxore sua filios ex ancilla suscepisse, ne ab aliquibus hoc reputaretur in crimen.
Illud autem Augustini dicitur contra adversarium legum et Prophetarum, lib.
II, c. 9:
C. I. Quomodo Abraham excusetur a crimine fornicationis.
Iste Abrahae etiam usque ad decrepitam senectutem fornicationis objicit crimen: profecto quia et post mortem Sarae alteram duxit.
Ubi etsi nullum intelligeretur rei abditae sacramentum, propter hoc solum id facere debuit Abraham, ne putarent haeretici adversus Apostolum (quibus etiam Tertulliamus adstipulator existit post uxoris mortem crimen esse ducere uxorem.
Gratian. Sacramentum hujus rei est, quod per bonos mali et boni erant in fide generandi, et per malos boni et mali erant ad fidem accessuri.
Unde Augustinus ait super Joannem, tract.
XI : C. II. Sicut bonorum ministerio boni et mali, ita ministerio malorum boni et mali in fide generantur.
Recurrat nunc animus vester ad Abraham, Isaac, et Jacob.
Istis tribus invenimus parere liberas, parere *et* ancillas.
Invenimus ibi *et* partus liberarum, invenimus ibi et partus ancillarum.
Ancilla nihil boni significat.
Ejice ancillam: inquit, et filium ejus.
(Et infra: ) § 1. Invenimus rem miram in istis generationibus liberarum et ancillarum: quatuor scilicet genera hominum, in quibus completur figura totius populi *futuri* Christiani, ut non sit mirum quod in illis tribus dictum est: Ego sum Deus Abraham, *et* Deus Isaac, et Deus Jacob.
In omnibus enim Christianis (fratres intendite)
aut per malos nascuntur boni, aut per bonos nascuntur mali, aut per bonos boni, aut per malos mali.
Amplius istis quatuor generibus non potestis invenire.
Et infra: § 2 Invenis ibi bonos filios Jacob natos de ancillis, et bonos filios Jacob natos de liberis.
Nihil *illis* obfuit nativitas de uteris ancillarum, quando in patre cognoverunt semen suum, et consequenter regnum cum fratribus tenuerunt.
Quomodo ergo in filiis Jacob non obfuit illis, qui nati sunt de ancillis, quo minus tenerent regnum, et terram repromissionis cum fratribus *ex aequo* acciperent, non illis obfuerunt natales ancillarum, sed praevaluit semen paternum: sic quicunque per malos baptizantur tanquam de ancillis videntur nati, sed tamen, quia ex semine
verbi Dei, quod figuratur in Jacob, *non contristentur*, simul hereditatem cum fratribus possidebunt.
Securus ergo sit qui de semine bono nascitur: tantum non imitetur ancillam.
Si de ancilla nascitur, ancillam malam superbientem non imitetur.
Unde enim filii Jacob de ancillis nati possederunt terram promissionis cum fratribus, Ismael autem de ancilla natus expulsus est de hereditate?
Unde, nisi quia ille superbus erat; illi humiles?
Erexit ille cervicem, et voluit seducere fratrem suum, ludens cum illo.
Magnum ibi sacramentum.
Ludebant simul Ismael et Isaac; vidit illos Sara ludentes, *et ait Abrahae: Ejice ancillam et filium ejus; non enim heres erit filius ancillae cum filio meo
Isaac.
Et quum contristatus esset Abraham, confirmavit ei a Domino angelus dictum uxoris ejus*.
§ 3. Quae autem peperit Abel, et Enoch, et Noe, et Abraham, ipsa peperit Moysen et Prophetas tempore posteriores ante adventum Domini, et quae istos, ipsa et Apostolos, et martyres nostros, et omnes bonos Christianos.
Omnes enim diversis quidem temporibus nati apparuerunt, sed societate unius populi continentur et ejusdem civitatis cives labores hujus peregrinationis experti sunt, et quidam eorum nunc experiuntur, et usque in finem ceteri experientur.
Item quae peperit Cain, et Cham, et Ismaelem, et Esau, eadem ipsa peperit et Dathan, et alios in eodem populo similes, et quae istos, eadem ipsa et Judam pseudoapostolum, et Simonem
magum, et ceteros usque ad haec tempora pseudochristianos, in affectione animali pertinaciter obduratos, sive in unitate permixti sint, sive aperta praecisione dissentiant.
§ 4. Sed quum tales a spiritalibus evangelizantur, et sacramentis imbuuntur, tanquam per se ipsam Rebecca eos parit, sicut Esau; quum autem per illos, qui non caste annuntiant evangelium, tales in Dei populo generantur, Sara quidem, sed per Agar.
Item boni spiritales, quando evangelizantibus vel baptizantibus carnalibus generantur, Lia quidem vel Rachel jure conjugali eos, sed per ancillarum uterum parit.
§ 5. Quum vero per spiritales in evangelio generantur boni fideles, qui vel vadunt in spiritalem affectum pietatis, vel eo tendere non desistunt,
vel ideo non faciunt, quia non possunt, sicut ex utero Sarae Isaac, vel Rebeccae Jacob in novam vitam et novum testamentum nascuntur.
Itaque sive intus versari videantur, sive aperte foris sint, quod caro est caro est; sive in area in sua sterilitate perseveret, sive occasione tentationis tanquam vento extra tollatur, quod palea est palea est, et semper ab illius ecclesiae, quae est sine macula et ruga, unitate divisus est etiam qui congregationi sanctorum in carnali obduratione miscetur.
De nullo tamen desperandum est, sive qui intus talis apparet, sive qui foris manifestius adversatur.
II Pars.
Gratian. His ita respondetur: Pro varietate temporum varia invenitur dispensatio conditoris.
Promissum erat Abrahae, quod in semine ejus
benedicerentur omnes gentes; promiserat quoque se daturum semini ejus terram peregrinationis suae.
Quum ergo, ceteris in idololatria relictis, Abraham et filios ejus in peculiarem populum sibi Dominus elegisset, rite multarum foecunditate mulierum populi Dei multiplicatio quaerebatur, quia in successione sanguinis erat successio fidei.
Unde in lege dicebatur: Maledicta sterilis, quae non reliquerit semen suum super terram.
Hinc etiam sacerdotibus conjugia decreta sunt, quia in successione familiae successio constabat officii.
Quia vero per incarnationem Christi gratia fidei ubique dilata est, nec jam dicitur: Dic domui Judae, et domui Israel; sed: Euntes docete omnes gentes, et: In omni gente quicunque
timet Deum, et operatur justiam, acceptus est illi: nec electio muneris quaeritur in successione generis, sed in perfectione vitae et sinceritate scientiae, et virginitas foecunditati praefertur, et sacerdotibus continentiae castitas imperatur.
Non ergo Abraham aut Jacob deliquit, quia praeter uxorem filios ex ancilla quaesierit, nec illorum exemplo, praeter conjugale debitum, foecunditatem in aliqua licet alicui quaerere, quum illorum conjugia nostrorum aequentur vel praeferantur virginitati, et immoderatus usus conjugii nostri temporis turpitudinem fere imitetur fornicationis illius temporis.
Unde Ambrosius scribit in libro de Patriarchis, lib.
I. de Abraham, c. 4: C. III. Abraham non est reus adulterii, qui vivente uxore filios ex ancilla suscepit.
Dixit Sara ad Abraham: Ecce conclusit me Dominus, ut non pariam; intra ergo ad ancillam meam, ut filium facias ex illa.
Et ita factum est.
Sed consideremus primum, quia Abraham ante legem Moysi, et ante evangelium fuit; nondum interdictum adulterium videbatur.
Poena criminis ex tempore legis est, quae crimen inhibuit, nec ante legem ulla rei damnatio est, sed ex lege.
Non ergo in legem commisit Abraham, sed legem praevenit.
Deus in paradiso conjugium laudaverat, non adulterium damnaverat.
Et infra: § 1. Habes primam Abrahae defensionem.
Secunda illa est, quod non ardore aliquo vagae succensus libidinis, non petulantis formae captus decore, ancillae contubernio
conjugalem posthabuit torum, sed studio quaerendae posteritatis, et propagandae sobolis.
Adhuc post diluvium raritas erat generis humani; erat etiam religionis, ne quis non reddidisse debitum videretur naturae.
Denique et Loth et suae filiae hanc causam quaerendae posteritatis habuerunt, ne genus deficeret humanum, et ideo publici muneris gratia privatam culpam praetexuit.
C. IV. Quod praeter legitimam uxorem committitur adulterii crimine damnatur.
Idem in eodem libro et cap.
Nemo blandiatur sibi de legibus hominum.
Omne stuprum adulterium est, nec viro licet quod mulieri non licet.
Eadem a viro, quae ab uxore, debetur castimonia.
Quidquid in ea, quae non sit legitima
uxor, commissum fuerit, adulterii crimine damnatur.
Et in eodem lib. cap. 7: § 1. Nulli licet scire
mulierem praeter uxorem; ideo conjugii tibi datum est jus, ne in laqueum incidas, et cum aliena muliere delinquas.
Et post pauca: § 2. Tolerabilior est, si lateat culpa, quam si culpae usurpetur auctoritas.
Nec hoc solum est adulterium, cum aliena peccare conjuge, sed omne, quod non habet potestatem conjugii.
Tamen locus iste docet, gravius crimen esse, ubi celebrati conjugii jura temerantur, et uxoris pudor solvitur.
Ideoque, quum praetenderet Abimelech, quod uxorem alienam esse ignoraverit, quam sororem esse vir ipse suam dixerit, respondit ei Dominus: Et ego cognovi, quoniam puro corde fecisti hoc, et peperci tibi, ut non peccares in me; propter hoc non sum passus te tangere eam.
Cognoscimus velut praesulem custodemque
conjugii esse Deum, qui non patiatur alienum torum pollui, et si quis fecerit, eum peccare in Deum, cujus legem violet, et gratiam solvat.
Et *ideo*, quia in Deum peccat, sacramenti coelestis amittit consortium.
C. V. Nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram.
Item Hieronymus contra Jovinianum, lib.
I
III Pars.
Origo quidem amoris honesta erat, sed magnitudo deformis.
§ 1. Nihil autem interest quam ex honesta causa quis insaniat.
Unde et Xistus in sententiis: Adulter est, inquit, in suam uxorem amator ardentior.
In aliena quippe uxore omnis amor turpis est, in sua nimius.
Sapiens *VII * judicio debet amare conjugem, non affectu.
Rege
impetus voluptatis, nec praeceps feretur in coitum.
Nihil est foedius quam uxorem amare quasi adulteram.
§ 2. Certe, qui dicunt se causa reipublicae et generis humani uxoribus jungi, et filios procreare, imitentur saltem pecudes, et post, quam venter uxoris intumuerit, non perdant filios, nec amatores se uxoribus exhibeant, sed maritos.
C. VI. Virginalis castitas non praefertur conjugio Abrahae.
Idem libro II.
Quis ignorat, sub altera dispensatione Dei omnes retro sanctos ejusdem fuisse meriti, cujus nunc sunt Christiani?
Quomodo ante Abraham placuit in conjugio, sic nunc virgines placent in *perpetua* castitate.
Servivit ille legi et tempori suo:
serviamus et nos evangelio et tempori nostro, in quos fines saeculorum decurrerunt.
C. VII. Patriarchae non concupiscentia explendae libidinis, sed causa numerosae prolis plures habebant uxores.
Item Augustinus lib.
XXII contra Faustum, c. 47. et 48.
Objiciuntur Jacob quatuor uxores, quod, quando mos erat, crimen non erat.
Sicut Patriarchae conjugibus excipientibus semen suum miscebantur, non concupiscentia percipiendae voluptatis, sed providentia propagandae successionis: sic Apostoli auditoribus admirantibus doctrinam suam condelectabantur, non aviditate consequendae laudis, sed caritate seminandae veritatis.
C. VIII. Satius est absque liberis defungi, quam ex illicito concubitu stirpem quaerere.
Item Augustinus de bono conjugali, c. 16
IV. Pars. Sicut satius est mori fame, quam idolothytis vesci: ita satius est defungi sine liberis, quam ex illicito coitu stirpem quaerere.
Undecunque autem nascantur homines, si parentum vitia non sectentur, et Deum recte colant, honesti et salvi erunt.
Semen enim hominis ex qualicunque homine, Dei creatura est, et eo male utentibus male erit, non ipsum aliquando malum erit.
C. IX. Ex ancilla filii non sunt quaerendi.
Item Ambrosius in sermone de S. Joanne, qui sic incipit: « Diximus superiore Dominica, » num.
LXV.
Dicat aliquis: uxorem non habeo, ideo ancillam mihi sociavi.
Audi, quid dicat scriptura ad Abraham
: Ejice ancillam et filium ejus; non enim heres erit filius ancillae cum filio liberae.
Si igitur ancillae filius heres non est, ergo nec filius est.
Cur autem quaeritur tale conjugium, de quo susceptus filius nec successionis possit heres esse nec sanguinis?
Nec *enim* habere potest hereditatis consortium qui non habet originis privilegium.
Cur, inquam, quaeritur tale contubernium, de quo nati non filii sint matrimonii, sed testes *sint* adulterii?
Cur autem hujusmodi suscipiuntur adulterini, qui patri pudori sint, non honori?
Dicit scriptura: Adulterorum filii in consummatione erunt, et ab iniquo toro semen exterminabitur.
Mulier igitur tua, si talibus moribus praedita est, ut mereatur consortium, mereatur et nomen uxoris.
Praesta concubinae tuae
libertatem et nomen uxoris, ne *tu* adulter sis potius quam maritus.
C. X. Adulteria non sunt facienda etiam voluntate generandi filios.
Item Augustinus ad Claudium contra Julianum, c. 8.
Sic non sunt facienda adulteria etiam voluntate generandi regenerandos, quemadmodum nec furta facienda sunt etiam voluntate pascendi pauperes sanctos; quod tamen faciendum est non perpetrando furta, sed bene utendo mammona iniquitatis.
V. Pars. Gratian. Ecce, quod nullo modo licet alicui vivente uxore sua, vel ex ancilla, vel ex alia qualibet filios quaerere, qui etiam suscepti filiorum nomine judicantur indigni.
Simplex etiam fornicatio
in sacra scriptura prohibetur.
Unde Augustinus in quaestionibus Deuteronom.
, quaest.
XXXVII. ad c. 23.: C. XI. Illicitus concubitus et omnis non legitimus usus illorum membrorum nomine moechiae intelligitur.
Meretrices esse, et ad meretrices accedere prohibet Dominus, quarum publice venalis est turpitudo.
In Decalogo autem moechiae nomine non videtur hoc aperte prohibuisse, quoniam moechia non nisi adulterium intelligi solet.
Idem super Exodum, quaest.
71.: § 1. Omnis moechia etiam fornicatio dicitur in scripturis.
Sed utrum *etiam* omnis fornicatio moechia dici possit, in eisdem scripturis non mihi interim occurrit locutionis exemplum: sed si non omnis fornicatio etiam moechia dici potest, ubi sit in Decalogo
prohibita illa fornicatio, quam faciunt *viri*, qui uxores non habent, cum feminis, quae maritos non habent, utrum inveniri possit, ignoro.
Sed si furti nomine bene intelligitur omnis illicita usurpatio rei alienae (non enim rapinam permisit qui furtum prohibuit, sed utique a parte totum intelligi voluit, quicquid illicite rerum proximi aufertur) profecto *et* nomine moechiae omnis illicitus concubitus atque illorum membrorum non legitimus usus prohibitus debet intelligi.
C. XII. Extraordinaria voluptas et inverecunda opera nuptiarum luxuria et immunditia appellantur.
Item Hieronymus in c. 5. epist. ad Gal. ad vers.
Manifesta autem.
In eo fornicator majoris est criminis, quia tollit membra Christi, et facit ea membra meretricis;
erunt quippe duo in carne una.
Qui non est fidelis, nec credit in Christo, sua membra facit membra meretricis; qui credit, et fornicatur, Christi membra facit membra meretricis.
E contrario infidelis in fornicatione sua utrum violet, an aedificet templum idolo, nescio.
Per vitia quippe luxuriae vel maxime daemones coluntur.
Hoc unum scio, quod qui post fidem Christi fornicatur violat templum Dei.
Secundum opus carnis immunditia nuncupatur, et eam comes luxuria sequitur.
Quomodo enim in veteri lege de nefandis criminibus, quae in occulto fiunt, et ea nominare turpissimum est, ne et dicentis os, et aures audientium polluerentur, generaliter scriptura complexa est, dicens: Verecundos vel reverentes facite filios Israel ab omni immunditia,
sic in hoc loco ceteras extraordinarias voluptates, ipsarum quoque opera nuptiarum, si non verecunde et cum honestate quasi sub oculis Dei fiant, ut tantum liberis serviatur, immunditiam et luxuriam nominavit.
C. XIII. Immoderatus usus mulierum Salomonem ad idololatriam traxit.
Item Gregorius in Moralibus lib.
XII., c. 12.
Salomon quippe immoderato usu atque assiduitate mulierum ad hoc usque perductus est, ut templum idolis fabricaret, et qui prius Deo templum construxerat, assiduitate libidinis etiam perfidiae substratus idolis construere templa non timuit.
C. XIV. Liberorum procreatio in matrimonio laudatur; meretricia voluptas etiam in uxore damnatur.
Item Hieronymus in c. 5. epist. ad Ephesios, ad vers.
Viri, diligite.
Liberorum ergo, ut diximus, in matrimonio opera concessa sunt; voluptates autem, quae de meretricum capiuntur amplexibus, in uxore damnatae .
VI. Pars. Gratian. Quare autem tales non dicantur filii, vel quem suorum parentum sequantur, qui ex libero et ancilla nascuntur, Isidorus Etymologiarum lib.
IX. c. 5. determinat.
C. XV. Qui sint liberi, et quam conditionem sequantur.
Liberi dicti, qui ex libero sunt matrimonio
orti.
Nam filii ex libero et ancilla servilis conditionis sunt.
Semper enim qui nascitur deteriorem partem sumit.
Naturales autem dicuntur ingenuarum concubinarum filii, quos sola natura genuit, non honestas conjugii.
Et infra: § 1. Hi vero, qui non sunt de legitimo matrimonio, matrem potius quam patrem sequuntur.
QUAESTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem pudicitia violenter eripi non possit, multorum auctoritatibus probatur.
Est enim virtus animi, quae violentiam non sentit.
Corpori namque vis infertur, non animo.
Unde, quamvis
corpus violenter corrumpatur, si pudicitia mentis servetur illaesa, tamen castitas duplicatur.
Sicut B. Lucia fertur dixisse Paschasio: « Si invitam me feceris violari, castitas mihi duplicabitur ad coronam.
» Non enim inquinatur corpus, nisi de consensu mentis.
« Nam si in manu mea thura ponas, et per manum meam sacrificia facias, Deus haec attendit, et deridet.
De sensibus enim et voluntatibus judicat Deus.
»
Hinc Ambrosius scribit in lib.
II. de virginibus: C. I. Melior est virginitas mentis quam carnis.
Tolerabilius est mentem virginem, quam carnem habere.
Utrumque bonum, si liceat; si non liceat, saltem non homini castae, sed Deo simus.
Et infra: § 1. Virgo prostitui potest, adulterari non
potest.
Ubicunque Dei virgo est, templum Dei est; nec lupanaria infamant castitatem sed castitas etiam loci abolet infamiam.
C. II. Mente incorrupta caro non corrumpitur.
Idem ad virginem lapsam, c. 4.
Revera non potest caro corrumpi, nisi mens fuerit ante corrupta.
C. III. Aliena libido neminem polluit.
Item Augustinus de civit.
Dei, lib.
I, c. 18.
Ita, ne aliquem polluat aliena libido, metuitur?
Non polluit, si aliena erit, si autem polluet, aliena non erit.
Sed quum pudicitia virtus sit animi, comitemque
habeat fortitudinem, *qua* potius quaelibet mala tolerare, quam malo consentire decernat, nullus autem magnanimus et pudicus in potestate habeat quid de sua carne fiat, sed tantum quid annuat mente vel renuat: quis tandem sana mente putaverit, se perdere pudicitiam, si forte in apprehensa et oppressa carne sua exerceatur et expleatur libido non sua?
C. IV. De eodem.
Idem ibidem.
Proposito animi permanente, per quod etiam corpus sanctificari meruit, nec ipsi corpori aufert sanctitatem violentia libidinis alienae, quam servat perseverantia continentiae suae.
An vero, si aliqua femina mente corrupta, violatoque proposito, quod Deo voverat, pergat vitianda ad deceptorem suum,
adhuc eam pergentem sanctam vel corpore dicimus, ea sanctitate animi, per quam corpus sanctificabatur, amissa atque destructa?
Absit hic error!
et hinc potius admoneamur, ita *non* amitti corporis sanctitatem *manente animi sanctitate*, etiam corpore oppresso, *sicut amittitur corporis sanctitas violata animi sanctitate*.
Idem c. 19.: § 1. Lucretiam *certe*, matronam nobilem veteremque Romanam, pudicitiae magnis efferunt laudibus.
Hujus corpore quum violenter *oppresso* Tarquinii regis filius libidinose potitus esset, illa scelus improbissimi juvenis marito Collatino, et propinquo Bruto, viris clarissimis et fortissimis, indicavit, eosque ad vindictam constrinxit.
Deinde foedi in se
commissi aegra atque impatiens se peremit.
Quid dicemus?
adultera haec, an casta judicanda est?
Quis in hac controversia judex laborandum putaverit?
Egregie quidam ex hoc veraciterque declamans ait: Mirabile dictu; duo fuerunt, et adulterium unus admisit.
Splendide atque verissime.
Intuens enim in duorum corporum commixtione unius inquinatissimam cupiditatem, alterius castissimam voluntatem, et non quid conjunctione membrorum, sed quid animorum diversitate
ageretur, attendens: Duo, inquit, fuerunt, et unus adulterium admisit.
C. V. Idem in eodem libro, cap. 27.
Non fidelibus Christi sit taedio vestra vita, si ludibrio fuit hostibus castitas vestra.
Habetis magnam veramque consolationem, si fidam conscientiam retinetis, non consensisse peccatis eorum, qui in vos peccare permissi sunt *.
Idem in libro de duabus animabus, c. 10.: § 1. Non nisi voluntate peccatur.
C. VI. De eodem.
Idem in lib.
I. de libero arbitrio, c. 5.
De pudicitia quis dubitaverit, quin ea sit in animo constituta, quandoquidem virtus est?
Unde a violento stupratore eripi nec ipsa potest.
Item
Hieronymus super epistolam ad Romanos l. 1.: § 1. Non potest fieri, ut, nisi quis moechetur prius in corde, moechari possit in corpore.
Idem super Lucam in lib.
2.: § 2. Finge in persecutione aliquam virginem prostitutam; *haec* apud evangelium, quia voluntate non peccat, virgo suscipitur, in lege quasi corrupta repudiatur.
Idem in libro hebraicarum quaestionum in Genes. ad cap. 12.: § 3. Corpus mulieris non vis maculat, sed voluntas.
Item Augustinus in libro de sancta virginitate cap. 8.: § 4. Sicut nemo impudice utitur corpore, nisi spiritu prius concepta nequitia: ita nemo pudicitiam servat in corpore, nisi spiritu prius insita castitate.
C. VII. In corpore pudicitia violari non potest, si mens inviolata servetur.
Idem Victoriano, epist. CXXII.
Ad Deum ingemiscentibus omnino suis aderit qui suis adesse consuevit, et aut nihil in earum castissimis membris libidine hostili perpetrari permittet, aut si permittit, quum earum animus nulla consensionis turpitudine maculatur, etiam carnem suam defendit a crimine, et quicquid in ea nec commisit, nec permisit libido patientis, solius erit culpa facientis, omnisque illa violentia non pro corruptionis
turpitudine, sed pro passionis vulnere deputabitur.
Tantum enim in mente valet integritas castitatis, ut illa inviolata nec in corpore possit pudicitia violari, cujus membra potuerint superari.
C. VIII. Caro non peccat, si a contagione fuerit anima munda.
Item Isidorus in Synonymis, lib.
II. [c. 1].
Non potest corpus corrumpi, nisi prius animus fuerit corruptus.
Munda a contagione anima caro non peccat.
C. IX. Non eripitur pudicitia carnis, si mente servatur.
Item Augustinus Honorato Episcopo, ep. CLXXX.
Magis timeamus, ne sensu interiore corrupto pereat castitas fidei, quam ne feminae violenter constuprentur in carne, quia violentia non violatur
pudicitia, si mente servatur, quoniam nec in carne violatur, quando voluntas patientis *sua* turpiter carne non utitur, sed sine consensione tolerat quod alius operatur.
C. X. Non peccatum nec justitia ex opere sine voluntate perficitur.
Item Joannes Chrysostomus [ id est auctor operis imperfecti super Matthaeum, hom.
XXXII, ad c. 19].
Sicut enim peccatum sine voluntate opus non facit, ita et justitia ex opere non consummatur, nisi et voluntas affuerit.
Multi enim corpore quidem castitati student, adulterium autem voluntate committunt.
*Nisi enim ex voluntate sola fornicatio consummaretur, nunquam Dominus diceret:
Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.
Ergo voluntas sine opere frequenter peccat.
Illa est gloriosa continentia, non quam transgredi non potest necessitas debilitati corporis, sed quam complectitur voluntas sancti propositi.
C. XI. Virginitas carnis non servatur mente corrupta.
Item Hieronymus in epistola ad Eustochium, de custodia virginitatis.
II Pars.
Si Paulus apostolus vas electionis, et separatus in evangelium Christi, ob carnis
aculeos et incentiva vitiorum reprimit corpus suum, et servituti subjicit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur, et tamen videt aliam legem in membris suis, repugnantem legi mentis suae, et captivum se in legem *duci* peccati; si post nuditatem, jejunia, famem, carceres, flagella, supplicia, in semet *ipsum* reversus exclamat: Infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis hujus?
tu te putas securam esse debere?
Cave, quaeso, ne quando de te dicat Deus: Virgo Israel cecidit, et non est qui suscitet eam.
Audenter loquar: quum omnia possit Deus, suscitare virginem non potest post ruinam.
Valet quidem liberare de poena, sed non vult coronare corruptam.
§ 1. Timeamus illam prophetiam, ne in
nobis etiam compleatur: Virgines bonae deficient.
Observa quid dicat: Virgines bonae deficient, quia sunt et virgines malae.
Qui viderit, inquit, mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.
Perit ergo et mente virginitas.
Istae sunt virgines malae, virgines carne, non spiritu; virgines stultae, quae oleum non habentes excluduntur a sponso.
Si autem et illae, quae virgines sunt, ob alias tamen culpas virginitate corporum non salvantur, quid fiet illis, quae prostituerunt membra Christi, et mutaverunt templum sancti Spiritus in lupanar?
Illico audierit Descende, sede in terra virgo filia Babylonis, sede in terra; non est filiae Chaldaeorum thronus; non vocaberis ultra mollis et delicata.
Accipe molam, mole
farinam, discooperi velamen tuum, denuda crura, transi flumina, revelabitur ignominia tua, apparebunt opprobria tua.
Et hoc post thalamos filii Dei, post oscula fratruelis et sponsi; illa, de qua quondam sermo propheticus concinebat: Adstitit regina a dextris tuis in vestitu deaurato, circumdata varietate, nudabitur, et posteriora ejus ponentur in faciem ipsius.
Sedebit ad aquas solitudinis, et posito vase divaricabit pedes suos omni transeunti, et usque ad verticem polluetur.
Rectius fuerat hominum subiisse conjugium, ambulasse
per plana, quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere.
Ne fiat, obsecro, civitas meretrix fidelis Sion, ne post Trinitatis hospitium ibi daemones saltent, et Sirenae nidificent et hericii.
C. XII. Corpore intacto castitas nonnunquam amittitur.
Item Augustinus serm.
III, de communi vita clericorum, et epist. CIX, ad monachas.
III Pars.
Nec solo tactu, sed affectu quoque et adspectu appetitur et appetit femina.
Nec dicatis vos animos habere pudicos, si habeatis oculos impudicos, quia impudicus oculus impudici cordis est nuncius, et, quum se invicem sibi, etiam tacente lingua, conspectu mutuo corda nunciant impudica,
et secundum concupiscentiam carnis alterutro delectantur ardore, etiam intactis ab immunda violatione corporibus fugit castitas ipsa de moribus.
C. XIII. Adulterium perpetratur, quum vel innupta turpiter concupiscitur.
Item Gregorius in Moralibus, lib.
XXI. c. 9.
Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.
Quia enim graeco vocabulo moechus adulter dicitur, quum non aliena conjunx, sed mulier videri prohibetur, aperte veritas ostendit, quia etiam solo visu, quum turpiter vel innupta concupiscitur, adulterium perpetratur.
Quod tamen plerunque ex loco vel ordine concupiscentium discernitur, quia *scilicet* sic
hunc in sacro ordine studiosa concupiscentia, sicut illum adulterii inquinat culpa, in personis tamen non dissimilibus idem luxuriae distinguitur reatus.
IV Pars.
Gratian. Quamvis autem violenter oppressae pudicitiam non amiserint, incontaminatis tamen se non audeant exaequare virginibus.
Unde Leo Papa, epist. LXXXV, al.
LXXXVII, ad Episcopos Afric.
, c. 5: C. XIV. Quae opprimuntur incontaminatis se virginibus comparare non audeant.
:
Illae autem famulae Dei, quae integritatem pudoris oppressione barbarica perdidere, laudabiliores erunt in humilitate ac verecundia *sua*, si se incontaminatis non audeant comparare virginibus.
Quamvis
enim omne peccatum ex voluntate nascatur, et potuerit corruptione carnis mens invita non pollui, minus tamen eisdem oberit, si quod potuerunt animo non amittere doleant se vel corpore perdidisse.
Gratian. Quum ergo haec, quae violentiam passa est, pudicitiam amisisse probari non potest, nullo modo convincitur fornicationis vel adulterii crimen incurrisse.
Ut enim ait Augustinus in libro de bono conjugali, c. 4: Adulterium committitur, quum vel propriae libidinis instinctu, vel alienae consensu cum altero vel altera contra pactum conjugale concumbitur, atque ita frangitur fides, quae in rebus etiam corporeis et abjectis magnum animi bonum est, et ideo ei salutem quoque corporalem,
qua etiam vita ista continetur, certum est debere postponi.
C. XV. Moechatur qui alicui praeter matrimonii foedus miscetur.
Item Isidorus super Exodum, c. 29:
Non moechaberis, id est, ne quisquam praeter matrimonii *sui* foedera aliis feminis misceatur ad explendam libidinem.
Nam *specialiter* adulterium facit qui praeter suam ad alteram accedit.
C. XVI. Qui vivente uxore sua alteram cognoscit adulterium committit.
Item Augustinus de adulterinis conjugiis, l. II, c. 13.
Puto Christianum neminem reluctari, illum
adulterum esse, qui vel diu languente, vel diu absente, vel continenter vivere cupiente sua uxore, alteri commixtus est feminae.
V Pars.
Gratian. Quum ergo nihil istorum in ista deprehendatur fuisse, quia nec propriae libidinis instinctu, nec alienae consensu, nec viro suo languente vel absente, vel continenter vivere cupiente adhaesit alii, sed violenter aliena libidine oppressa vim pertulit, apparet, quod nec adultera, nec fornicaria dici potest.
Unde nec aliqua occasione valet dimitti.
Quum enim Judaei quaererent a Christo, utrum liceret homini uxorem suam dimittere quacunque ex causa, respondit eis: Non legistis, quia qui fecit eos ab initio masculum et foeminam creavit eos?
Quod ergo Deus conjunxit homo non separet.
Deinde sermonem
suum ita conclusit, ut diceret, neminem posse dimittere uxorem suam, excepta causa fornicationis.
Hinc Apostolus ait in epistola ad Corinthios: His, qui matrimonio conjuncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere.
Inde datur intelligi, quod qualescunque fuerint vir et uxor, ex quo conjugali affectu sibi adhaeserint, ulterius ab invicem discedere non valent.
Unde Ambrosius in Hexameron, tit. diei quartae, scribit: C. XVII. Qualiscunque sit vir, ex quo semel placuit, non est dimittendus.
Horrendus et incultus est vir: semel placuit; numquid vir frequenter est eligendus?
Comparem suum *et bos requirit, et* equus diligit,
et, si mutetur alius, trahere jugum nescit compar alterius, et se non totum putat.
Tu jugalem tuum repudias, et putas saepe mutandum?
et si uno defecerit die, superducis rivalem, et statim, incognita causa, quasi cognitam pudoris exsequeris injuriam?
C. XVIII. Similiter de uxore intelligatur.
Item Augustinus de sermone Domini in monte, lib.
I, e. 32.
Si uxorem quis habeat sterilem, vel deformem corpore, sive debilem membris, vel caecam, vel surdam, vel claudam, vel si quid aliud, sive morbis, et doloribus, languoribusque confectam, et quicquid (excepta fornicatione) cogitari potest vehementer horribile, pro fide et societate
sustineat.
C. XIX. Non licet viro uxorem dimittere nisi causa fornicationis.
Item Hieronymus ad Oceanum de morte Fabiolae .
Praecepit Dominus, uxorem non debere dimitti, excepta causa fornicationis, et, si dimissa fuerit, manere innuptam.
Quicquid viris jubetur, hoc consequenter redundat in foeminas.
Neque enim adultera uxor dimittenda est, et vir moechus retinendus.
C. XX. De eodem.
Idem ibidem.
Apud nos quod non licet feminis aeque non licet viris, et eadem servitus pari conditione censetur.
C. XXI. Communione privetur qui extra causam fornicationis uxorem suam dimittit.
Item ex Concilio Toletano XII, c. 8.
VI Pars.
Praeceptum Domini est, ut excepta causa fornicationis uxor a viro dimitti non debeat, et ideo quicunque citra culpam criminis supradicti uxorem suam quacunque occasione dimiserit, quia quod Deus conjunxit ille separare disposuit, tamdiu ab ecclesiastica communione privatus, et a coetu omnium Christianorum maneat alienus, quamdiu societatem relictae conjugis sinceriter amplectatur et foveat.
Itaque qui jam admoniti a
sacerdote semel, bis terque, ut corrigerentur, ad torum suae conjugis noluerint redire, ipsi se suis meritis et a palatinae dignitatis officio separabunt, et insuper generosae dignitatis testimonium, quamdiu in culpa fuerint, amissuri sunt, quia carnem suam dissidii jugulo tradiderunt.
C. XXII. De eodem.
Nicolaus Papa ad consulta Bulgarorum, c. 96.
Quicquid mulier *tua* contra te cogitaverit *aut fecerit*, vel si te accusaverit, non est, excepta causa fornicationis, rejicienda vel odio prorsus habenda, *quae est Apostolo praecipiente sicut ecclesia a Christo diligenda*.
VII Pars.
Gratian. Sed quaeritur, quum sit par utriusque conditio, cur communicantes viri cum
adulteris uxoribus non conveniant, quum econtra uxores in consortio adulterorum virorum manere videantur.
De his ita scribit Innocentius Papa epist. III, ad Exsuperium Episcopum, c. 4: C. XXIII. In utroque sexu adulterium pari ratione punitur.
Christiana religio adulterium in utroque sexu pari ratione condemnat.
Sed viros suos mulieres non facile de adulterio accusant, et non habent latentia peccata vindictam.
Viri autem liberius uxores
adulteras apud sacerdotes deferre consueverunt, et ideo mulieribus, prodito earum crimine, communio denegatur; virorum autem latente commisso non facile quisquam ex suspicionibus abstinetur ; qui utique submovebitur, si ejus flagitium detegatur.
Quum ergo par causa sit, interdum probatione cessante vindictae ratio conquiescit.
QUAESTIO VI.
GRATIANUS.
Ecce, quod ista dimitti non valet, quum a fornicatione innocens inveniatur.
Sed ponatur, quod ipsa sit adultera, quaeritur, si adulter possit dimittere eam causa fornicationis?
Non enim videtur, quod
pari crimine infectus alium de eodem punire possit.
Unde, quum Judaei adulteram accusarent aequitatis sententiam a Domino acceperunt: Quicunque vestrum sine peccato est primus lapidem in illam mittat.
Hinc etiam in evangelio praecipitur: Hypocrita, primum ejice trabem de oculo tuo, et postea educes festucam de oculo fratris tui.
Hinc etiam Augustinus scribit in lib.
I, de sermone Domini in monte, c. 28. C. I. Qui fornicatur fornicationis causa uxorem suam dimittere non potest.
Nihil iniquius quam fornicationis causa dimittere uxorem, si et ipse convincitur fornicari.
Occurrit enim illud: In quo enim alterum judicas temetipsum condemnas, eadem enim agis, quae judicas.
Quapropter quisquis fornicationis causa vult abjicere uxorem, prior debet esse a fornicatione purgatus.
Quod similiter etiam de femina dixerim .
C. II. Qualem quisque vult invenire uxorem, talem se servet eidem.
Idem de verbis Domini, tractatu sive serm.
XLVI.
Si ducturi estis uxores, servate vos uxoribus vestris.
Quales vultis eas invenire, tales et ipsae inveniant vos.
Quis juvenis est, qui non castam velit ducere uxorem?
et si accepturus est virginem, quis non intactam desideret?
Intactam quaeris?
intactus esto; puram quaeris?
noli esse impurus.
Non enim illa potest, et tu non potes.
C. III. Judicium de alio expetere non debet qui se judicari contemnit.
Idem in epistola ad Pascentium, Comitem Arianum, epist. CLXXIV,.
Iniquum est, ut quisque de alio judicare velit, et judicari de se nolit.
C. IV. Viri gravius sunt puniendi de adulterio quam mulieres.
Idem de adulterinis conjugiis, lib.
II, c. 8.
Indignantur mariti, si audiant adulteros viros pendere similes adulteris feminis poenas, quum tanto gravius eos puniri oportuerit, quanto magis ad eos pertinet et virtute vincere, et exemplo regere feminas.
C. V. Sicut vir caput est mulieris, sic adulterando gravius delinquit quam mulier.
Idem de decem chordis, c. 3.
Non moechaberis, id est non ibis ad aliquam aliam praeter uxorem tuam.
Tu autem exigis hoc ab uxore, et non vis reddere hoc uxori?
et quum debeas in virtute praecedere uxorem, (quoniam castitas virtus est) tu sub uno impetu libidinis cadis?
et vis uxorem tuam victricem esse, tu victus jaces?
et quum tu caput sis uxoris *tuae*, praecedet te ad Deum cujus caput es?
vis domum tuam capite deorsum pendere?
Caput enim mulieris est vir.
Ubi autem melius vivit mulier quam vir, capite deorsum pendet domus.
Si caput est vir, melius debet vivere *vir*, et praecedere in omnibus bonis factis uxorem suam, *ut illa imitetur virum, et sequatur
caput suum*.
Gratian. His auctoritatibus monstratur, quod adulter adulteram dimittere non valet.
QUAESTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. Nunc autem quaeritur, si ille, qui dimiserit uxorem suam causa fornicationis, illa vivente aliam ducere possit?
Quod autem hoc fieri non possit, testatur Augustinus in libro de bono conjugali c. 7, dicens.
C. I. Vinculum conjugii fornicatione non potest dissolvi.
Interveniente divortio non aboletur *illa* confoederatio nuptialis, ita ut sibi conjuges sint etiam
separati, quum illis autem adulterium committant, quibus etiam fuerint post suum repudium copulati
C. II. Nulla ratione dissolvitur conjugium, quod semel initum probatur.
Idem de adulterinis conjugiis, lib.
II, c. 4, et 5.
Licite dimittitur conjunx ob causam fornicationis, sed manet vinculum prioris.
Propter quod fit reus adulterii qui dimissam duxerit etiam* ob causam fornicationis.
Sicut enim, manente in se sacramento regenerationis, excommunicatus quis reus criminis nec illo sacramento caret, etiamsi nunquam reconcilietur Deo: ita, manente in se vinculo foederis conjugalis, uxor dimittitur ob causam fornicationis, nec carebit illo vinculo,
etiamsi nunquam reconcilietur viro.
Carebit autem, si mortuus fuerit vir ejus.
Reus vero excommunicatus ideo nunquam carebit regenerationis sacramento, etiam non reconciliatus, quia nunquam moritur Deus.
C. III. Sive vir ab uxore, sive uxor a viro causa fornicationis discesserit, alteram habere prohibetur.
Idem super epistolam Pauli ad Corinthios .
Apostolus dicit: His, qui sunt in conjugio, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere; quod si discesserit, manere innuptam, aut reconciliari viro suo.