Decretum Gratiani (page 16)

Gratien · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Concordia discordantium canonum (Gratianus), J. P. Migne · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Potest enim fieri, ut discedat ea causa, qua Dominus permisit.

Aut, si feminae licet virum dimittere *etiam* praeter causam

fornicationis, *et non licet viro*, quid respondebimus de hoc, quod dixit posterius: Et vir uxorem ne dimittat?

quare non addit: excepta

causa fornicationis, quod Dominus permittit?

nisi quia similem formam vult intelligi, ut, si dimiserit, (quod causa fornicationis permittitur), maneat sine uxore, aut reconcilietur uxori?

Et post pauca: § 1. Dominus autem permisit causa fornicationis uxorem dimitti.

Sed quia permisit, non jussit.

C. IV. Idem de sermone Domini in monte, lib.

I, c. 25.

Fieri potest, ut vir dimittat uxorem causa fornicationis, quam Dominus exceptam esse voluit.

Jam vero si nec illi nubere conceditur vivo viro, a quo recessit, neque huic alteram ducere viva uxore, quam dimisit, multo minus fas est illicita cum quibuslibet stupra committere.

C. V. Ab uxore dimissus, vel dimissa a viro, ad poenitentiam redigantur, nisi aut continenter vivere, aut sibi reconciliari voluerint.

Item ex Concilio Milevitano, c. 17.

Placuit, ut secundum evangelicam et apostolicam disciplinam neque dimissus ab uxore, neque dimissa a marito alteri conjungantur, sed ita maneant, aut sibimet reconcilientur.

Quod si contemserint, ad poenitentiam redigantur.

C. VI. Moechatur qui a viro dimissam ducere praesumit.

Item Augustinus l. I, de sermone Domini in monte, c. 25.

Dominus ad illud confirmandum, ut non facile dimittatur uxor, solam causam fornicationis excepit, ceteras vero universas molestias, si quae

*forte* exstiterint, jubet pro fide conjugali, pro castitate fortiter sustineri.

Et moechum dixit etiam virum, qui eam duxerit, quae soluta est a viro.

C. VII. Adultera probatur quae vivente viro alteri nubit.

Item Hieronymus ad Amandum Presbyterum.

Omnes causationes Apostolus amputans apertissime definivit, vivente viro esse adulteram mulierem, si alteri nupserit.

Nolo mihi proferas raptoris violentiam, matris praestationem, patris auctoritatem, propinquorum catervam, servorum insidias atque contemtum, damna rei familiaris.

Quamdiu vivit vir, licet adulter sit, licet sodomita, licet flagitiis omnibus coopertus, et ab uxore propter haec scelera derelictus, maritus ejus reputatur, cui alterum virum accipere non licet.

Nec Apostolus haec propria auctoritate decernit, sed Christo in se loquente Christi verba

secutus est, qui ait in evangelio: Qui dimiserit uxorem suam, excepta causa fornicationis, facit eam moechari, et qui dimissam acceperit adulter est.

Unde et Apostoli gravem conjugii sarcinam intelligentes: Si ita est, inquiunt, non expedit homini uxorem accipere.

Ad quos Dominus, qui potest, inquit, capere, capiat, statimque sub exemplo trium eunuchorum virginitatis infert beatitudinem, quae nulla carnis lege tenetur .

C. VIII. Mulieri fideli, quae virum adulterum dimittit, alii nubere non licet.

Item ex Concilio Eliberitano, c. 9.

Fidelis femina, quae adulterum maritum reliquerit fidelem, et alterum duxit, prohibeatur ne ducat.

Si autem duxerit, non prius accipiat communionem,

quam is, quem reliquit, de saeculo exierit, nisi necessitas infirmitatis dare compulerit.

C. IX. Ad poenitentiam est cogendus qui multis nuptiis copulatur.

Item ex Concilio Martini Papae, [id est ex cap. Martini Bracarensis, c. 80.]

Si quis fuerit multis nuptiis copulatus, poenitentiam agat.

Conversatio autem et fides poenitentis tempus comprehendat.

C. X. Qui ob fornicationem uxorem dimittit, et aliam ducit, moechari probatur.

Item Augustinus de adulterinis conjugiis. lib. I, c. 9.

Quemadmodum non recte dici potest: si *ergo* nescit homo, non peccat, (sunt enim etiam peccata ignorantium, quamvis minora quam scientium), ita non recte dici potest: *ergo* si causa fornicationis

dimiserit vir uxorem, et aliam duxerit, non moechatur.

Est enim moechatio etiam eorum, qui alias ducunt relictis propter fornicationem prioribus, sed utique minor, quam eorum, qui non propter fornicationem dimittunt, *et alteras ducunt*.

II. Pars. Gratian. Sunt enim in fornicatione gradus, ut, sicut gravius peccat adulter quam fornicator, sic gravius delinquit qui nec sua dimissa aliam ducit, eo, qui suam dimittens aliam cognoscit; gravius quoque, qui uxorem habens ad conjugem proximi sui accedit, quam qui non habens uxorem torum alterius violat, vel uxoratus ad solutam accedens.

Sed omnes hos incestuosi transcendunt, quos vincunt contra naturam delinquentes.

Unde Augustinus de adulterinis conjugiis .

C. XI.

Adulterii malum vincit fornicationem, vincitur autem ab incestu.

Pejus est enim cum matre, quam cum aliena uxore concumbere.

Sed omnium horum est pessimum quod contra naturam fit, ut si vir membro mulieris non ad hoc concesso voluerit uti.

Usus enim naturalis si ultra modum prolabitur,

in uxore quidem veniale est, in meretrice damnabile.

Sed iste, qui est contra naturam, exsecrabiliter fit in meretrice, sed exsecrabilius in uxore.

Tantum valet ordinatio creatoris et ordo creaturae, ut in rebus ad utendum concessis, etiam quum modus exceditur, longe sit tolerabilius, quam in eis, quae concessa non sunt, vel unus vel rarus excessus.

C. XII. Minus est secundum naturam coire, quam contra naturam delinquere.

Item Ambrosius in libro de Patriarchis, lib.

I, de Abraham, c. 6.

Offerebat sanctus Loth filiarum pudorem.

Nam etsi illa quoque flagitiosa impuritas erat, tamen minus erat secundum naturam coire, quam adversus

naturam delinquere.

Praeferebat domus suae verecundiae hospitalem gratiam, etiam apud barbaras gentes inviolabilem.

C XIII.

Graviora sunt flagitia, quae contra naturam probantur.

Item Augustinus Confessionum lib.

III, c. 8.

Flagitia, quae sunt contra naturam, ubique et semper detestanda atque punienda sunt; qualia Sodomitarum fuerunt.

Quae si omnes gentes facerent, eodem criminis reatu divina lege tenerentur, quae non sic fecit homines, ut se illo uteretur modo.

Violatur quippe ipsa societas, quae cum Deo nobis esse debet, quum eadem natura, cujus ipse auctor est, libidinis perversitate polluitur.

C. XIV. Turpior et flagitiosior est usus contra naturam quam fornicationis vel adulterii.

Idem contra Jovinianum, lib.

I

Usus naturalis et licitus est in conjugio, sicut illicitus in adulterio.

Contra naturam vero semper illicitus, et procul dubio flagitiosior atque turpior, quem S. Apostolus et in feminis, et in masculis arguebat, damnabiliores volens intelligi, quam si in usu naturali vel adulterando vel fornicando peccarent.

C. XV. Omnis immunda pollutio fornicatio est, licet varia sint peccata fornicationis.

Item Isidorus lib.

II, de summo bono, c. 39.

III Pars.

Non solum de commissa fornicatione peccatum regnat in homine, sed, si adhuc delectetur, atque animum teneat, procul dubio regnat.

Fornicatio carnis adulterium: fornicatio animae idolorum est servitus.

Est autem *et* spiritalis fornicatio, de qua Dominus ait: Qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, jam moechatus est eam in corde suo.

Omnis immunda pollutio fornicatio dicitur, quamvis quisque diversa turpitudinis voluptate prostituatur.

Ex delectatione enim fornicandi varia gignuntur flagitia, quibus *et* regnum Dei clauditur, et homo a Deo separatur.

§ 1. Inter cetera septem vitia vitium fornicationis maximum scelus est, quia per carnis immunditiam templum Dei violat, * et tollens membrum Christi facit membrum meretricis *.

Sunt autem quaedam, quae sicut animalia absque ulla discretione indesinenter libidini serviunt, quas ego nec mutis pecoribus comparaverim.

Pecora enim quum conceperint, ultra non indulgent maribus copiam sui.

C. XVI. Adulterium secundum in poenis obtinet locum.

Item ex epistola I Clementis ad Jacobum.

Quid in omnibus peccatis adulterio est gravius?

Secundum namque in poenis obtinet locum, quoniam quidem primum illi habent, qui aberrant a

Deo, etiamsi sobrie vixerint.

Gratian. His auctoritatibus evidentissime monstratur quod quicunque causa fornicationis uxorem suam dimiserit, aliam illa vivente ducere non poterit, et, si duxerit, reus adulterii erit.

IV. Pars. § 1. His ita respondetur.

Hae auctoritates de iis loquuntur, quorum continentiam carnalis infirmitas non impedit, vel de his, qui, praestantes causam dissidii, aliorum conjunctione se reddiderint indignos.

Unde Ambrosius super 1, epist. Pauli ad Corinthios, ad c. 7 : C. XVII.

Uxor a viro non discedat, nisi causa fornicationis; quod si discesserit, aut maneat innupta, aut reconcilietur viro suo; et vir similiter non dimittat uxorem.

Ideo non subdit de viro quod de uxore praemisit, quia viro licet ducere aliam.

C. XVIII. Licet ducere aliam viro, cui sua ob infirmitatem corporis debitum reddere non valet.

Item Gregorius III.

Bonifacio Episcopo, epist. IV .

Quod proposuisti, si mulier infirmitate correpta non valuerit debitum viro reddere, quid ejus faciat jugalis: bonum esset, si sic permaneret, ut

abstinentiae vacaret.

Sed quia hoc magnorum est, ille, qui se non poterit continere, nubat magis; non tamen subsidii opem subtrahat *ab illa*, quam infirmitas praepedit, non detestabilis culpa excludit.

V. Pars. Gratian. Sed illud Ambrosii a falsatoribus dicitur insertum.

Illud Gregorii sacris canonibus, imo evangelicae et apostolicae doctrinae penitus invenitur adversum.

Quidam vero, sententiam Ambrosii servare cupientes, non de qualibet fornicatione illud arbitrantur intelligi, ut ob quamlibet fornicationem vir licite dimittat uxorem, et vivente dimissa aliam ducat, sed de incestuosa tantum fornicatione intelligi, quum uxor videlicet alicujus, patri et filio, fratri et

avunculo viri sui, vel alicui similium se constuprandam publice tradiderit.

Haec autem, quia viro suo se illicitam reddidit in perpetuum, dum per copulam consanguinitatis in primum, vel secundum, vel tertium gradum transivit affinitas, licite dimittitur, et ea vivente superducitur alia.

Hic si quis contendat, non magis viro, quam mulieri licitum esse, si vir alicujus eodem modo fornicetur, sciat, virum ab Ambrosio appellatum non sexu, sed animi virtute; mulierem quoque nominatam sentiat non sexu corporis,

sed mollitia mentis.

Sed quia nulla auctoritate permittitur, ut uxore vivente alia superducatur, intelligitur illud Ambrosii in supradicto genere fornicationis; non tamen, quod vivente dimissa aliam ducere possit, sed post mortem fornicarii vel fornicariae, (quorum uterque, ut supra dictum est, a corruptione luxuriae mulier appellatur), ille, qui a fornicatione mundus est, vir vel mulier aliis copulari possunt; adulteri autem, si supervixerint, nullo modo aliis copulari poterunt.

Sic et illud intelligitur, quod in Capitulo cujusdam Concilii legitur : C. XIX. Licitum conjugium non negetur illi, cujus uxor cum suo fratre dormierit.

Quaedam cum fratre viri sui dormivit: decretum est, ut adulteri nunquam conjugio copulentur; illi vero, cujus uxor stuprata est, licita conjugia non negentur.

Sic et illud Moguntinensis Concilii intelligitur : C. XX. Disjungantur, et nunquam conjugio copulentur, qui quodlibet infra subjectorum admiserint.

Si quis viduam uxorem duxerit, et postea cum filiastra sua fornicatus fuerit, seu cum duabus sororibus, aut si qua cum duobus fratribus, seu cum patre et filio, si quis relictam fratris, si quis neptem, aut novercam, aut nurum, aut consobrinam, aut filiam avunculi, aut ejus relictam, aut privignam polluerit, eos disjungi, et ulterius nunquam in conjugio copulari praecipimus.

C. XXI. Sororem uxoris polluens neutram habere Item. valet.

Qui dormierit cum duabus sororibus, et una ex illis antea uxor fuerit, neutram ex ipsis habeat: nec ipsi adulteri unquam in conjugio copulentur.

C. XXII. Causa adulterii uxorem relinquens continentiam servet.

Item illud Gregorii.

Hi vero, qui uxores suas in adulterio deprehendunt,

non licebit nec eum, nec eam aliam uxorem accipere, vel alium virum, quamdiu ambo vivunt.

Si autem adultera mortua fuerit, vir ejus, si vult, nubat, tantum in Domino; adultera vero nunquam, etiamsi mortuus fuerit vir ejus.

Omnibus tamen diebus vitae suae acerrimae poenitentiae lamenta persolvat.

C. XXIII. Neutram habeat qui sororem uxoris polluit.

Item ex decreto Zachariae Papae.

Concubuisti cum sorore uxoris tuae?

si fecisti, neutram habeas, et si illa, quae uxor tua fuerit, conscia sceleris non fuit, si se continere non

vult, nubat in Domino cui velit.

Tu autem et adultera sine spe conjugii permaneatis, et quamdiu vixeritis, juxta praeceptum sacerdotis poenitentiam agite.

C. XXIV. Cum noverca, vel filiastra, vel sorore suae uxoris dormiens ad conjugium pervenire non poterit; viris tamen earum legitima non negantur conjugia.

Item ex Concilio Triburiensi.

Si quis cum noverca sua dormierit, neuter ad conjugium potest pervenire; sed vir ejus potest, si vult, aliam accipere, si se continere non potest.

§ 1. Similiter si quis cum filiastra sua, vel cum sorore uxoris suae dormierit, observandum est.

Gratian. Quamvis illud, quod in fine Moguntinensis concilii ponitur, a nonnullis non de legitime conjunctis, sed de fornicariis dictum intelligatur, videlicet ut fornicarii discedant ab invicem, et sine spe conjugii permaneant; illud vero Gregorii ad Bonifacium Anglicis pro tempore permissum est, quibus B. Gregorius in quarta et quinta generatione conjugia contrahi permisit; alias autem inane esset, quum Augustinus dicat in libro de sermone Domini in monte: Si uxorem quis habeat sterilem, etc.

C. XXV. Ob infirmitatem vel damna corporis conjugia solvi non licet.

Item Nicolaus ad Carolum, Moguntinensem Episcopum.

VI. Pars. Hi, qui matrimonium sani contraxerint, et uni ex duobus amentia, aut furor, aut aliqua infirmitas accesserit, ob hanc infirmitatem conjugia talium solvi non possunt.

Similiter sentiendum de his, qui ab adversariis excaecantur, aut membris truncantur, aut a barbaris exsecti fuerint.

C. XXVI. Furiosus et furiosa matrimonium contrahere non possunt.

Item Fabianus Papa.

Neque furiosus, neque furiosa matrimonium

contrahere possunt; sed si contractum fuerit, non separentur.

VII. Pars. Gratian. Ut ergo ex praemissis colligitur, non licet huic dimissa uxore aliam ducere.

Manet enim inter eos quoddam vinculum conjugale, quod nec ipsa separatione dissolvitur.

Unde Augustinus ait in libro de bono conjugali, cap. 7. C. XXVII. Sterilem uxorem dimittere, et causa foecunditatis aliam ducere alicui non licet.

Tantum valet *illud* sociale vinculum *conjugum*, ut, quum causa procreandi colligetur, nec ipsa causa procreandi solvatur.

Posset enim homo dimittere sterilem uxorem et aliam ducere, de qua filios habeat, et tamen non licet.

Item. c. 15: § 1. Manet vinculum nuptiarum, etsi proles, cujus causa initum est, manifesta sterilitate non subsequatur, ita, ut jam scientibus conjugibus non se filios habituros, separare se tamen vel ipsa causa filiorum, atque aliis copulare non liceat.

Quod si fecerint, cum eis, quibus copulaverint, adulterium committunt, ipsi autem conjuges manent.

Plane uxoris voluntate adhibere aliam, unde communes filii nascantur unius commixtione ac semine, alterius autem jure ac potestate,

apud antiquos patres fas erat.

Utrum et nunc fas sit, temere non dixerim.

C. XXVIII. De eodem.

Idem lib.

I de nuptiis et concupiscentia, c. 10.

Usque adeo manent inter viventes semel inita jura nuptiarum, ut potius sint inter se conjuges, qui ab alterutro separati sunt, quam cum his, quibus *aliis* adhaeserunt.

Et paulo post: § 1. Manet inter viventes quoddam vinculum conjugale, quod nec separatio, nec cum altero copulatio possit auferre; *manet autem ad noxam criminis, non ad vinculum foederis*, sicut apostata anima, velut de conjugio Christi recedens, etiam fide perdita sacramentum fidei non amittit, quod lavacro regenerationis accepit.

Redderetur

enim procul dubio redeunti, si amisisset abscedens.

Habet autem hoc, qui recessit, ad cumulum supplicii, non ad meritum praemii.

QUAESTIO VIII.

GRATIANUS.

Quum itaque probatum sit, quod hic uxorem suam dimittere, et aliam ducere non potest, quaeritur, si liceat ei hac conditione peccare, ut infidelem ad fidem adducat?

Quod non posse fieri Augustinus affirmat,

in lib.

I de adulterinis conjugiis c. 24, ita dicens:

C. UN. Non debet aliquis a continentiae voto recedere, etiamsi infidelis Christianam se fieri polliceatur.

Non solum moechandum non est, (quod facit *non*) quidam, sed omnis, qui dimittit uxorem suam, et ducit alteram, etsi propterea duxerit, ut faciat Christianam), sed etiam quisquis non alligatus uxori continentiam Deo voverit, nullo modo debet ista compensatione peccare, ut ideo credat uxorem sibi esse ducendam, quia promisit quae nuptias ejus appetit, futuram se esse Christianam.

Quod enim cuiquam ante, quam vovisset, licebat, quum id se nunquam facturum voverit, non licebit: si tamen id voverit, quod vovendum fuit,

sicuti est perpetua virginitas, vel post experta connubia solutis a vinculo conjugali vidualis castitas, seu ex consensu voventibus et carnalia dubita sibi invicem relaxantibus fidelibus castisque conjugibus (quod alterum sine altera, vel alteram sine altero vovere fas non est) jugis continentia.

Haec ergo, et si qua alia sunt, quae rectissime voventur, quum homines voverint, nulla conditione rumpenda sunt, quae sine ulla conditione voverunt.

CAUSA XXXIII.

GRATIANUS.

Quidam vir maleficiis impeditus uxori suae debitum reddere non poterat.

Alius interim clanculo eam corrupit; a viro suo separata corruptori suo publice nubit; crimen, quod admiserat, corde tantum Deo confitetur; redditur huic facultas cognoscendi eam: repetit uxorem suam; qua recepta, ut expeditius orationi vacaret, et ad carnes agni purius accederet, continentiam se servaturum promisit; uxor vero consensum non adhibuit.

* Hic primum quaeritur, an propter impossibilitatem coeundi, a viro suo aliqua sit separanda?

* Secundo, an post separationem ei nubere valeat, cum quo prius fornicata est?

* Tertio, si sola confessione cordis crimen possit deleri?

* Quarto, si tempore orationis

quis valeat reddere conjugii debitum?

* Quinto, an vir sine consensu uxoris continentiam vovere

possit, vel si minis vel terroribus licentiam vovendi ab ea extorquere valeat?

QUAESTIO I.

GRATIANUS.

I. Pars. Quod autem propter impossibilitatem reddendi debitum mulier a viro suo separari non possit. auctoritate evangelica et apostolica probatur.

Sic enim Christus ait in evangelio: Nulli licet dimittere uxorem suam, nisi causa fornicationis, vel qua alter eorum (sicut Augustinus exponit) fornicatus fuerit, vel ad quam alter alterum pertrahere voluerit.

Item Apostolus: Mulier, quanto tempore vivit vir ejus, alligata est legi ipsius, non legi sibi reddendi debitum, sed non transferendi se ad alium.

Item: His,

qui matrimonio juncti sunt, praecipio non ego, sed Dominus, uxorem a viro non discedere, nisi causa

fornicationis.

Evangelica itaque et apostolica auctoritate prohibetur mulier a viro suo discedere, nisi ob causam illam cunctis notissimam, qua interveniente si discesserit, oportet eam manere innuptam, aut reconciliari viro suo.

Unde datur intelligi, quod impossibilitas reddendi debitum non facit conjugii dissidium.

§ 1. His ita respondetur: Conjugium confirmatur officio, ut supra probatum est; postquam vero officio confirmatum fuerit, nisi causa fornicationis non licet viro uxorem dimittere, vel uxori a viro discedere.

Verum ante, quam confirmetur, impossibilitas officii solvit vinculum conjugii.

Unde scribit Gregorius Joanni, Ravennati Episc.

:

C. I. Licet mulieri alteri nubere, quam ob frigiditatem vir cognoscere non poterit.

Quod autem interrogasti de his, qui matrimonio juncti sunt, et nubere non possunt, si ille aliam, vel illa alium ducere possit?

De quibus scriptum est: Vir et mulier, si se conjunxerint, et postea dixerit mulier de viro, quod non possit coire cum ea, si potest probare per justum judicium, quod verum sit, accipiat alium.

Si autem ille aliam acceperit, separentur.

C. II. Item ex epistola ejusdem.

Requisisti de his, qui ob causam frigidae naturae dicunt se non posse invicem operam carni dantes commisceri.

Iste vero si non potest ea uti pro uxore, habeat eam quasi sororem.

Quod si retinaculum conjugale voluerint rescindere, maneant

utrique innupti.

Nam si huic non potuit concordare naturaliter, quomodo alteri conveniet?

Si igitur vir aliam vult uxorem accipere, manifesta patet ratio, quia, suggerente diabolo odii fomitem, exosam eam habuit, et idcirco eam dimittere mendacii falsitate molitur.

Quod si mulier causatur, et dicit: Volo esse mater, et filios procreare, *et* uterque eorum septima manu propinquorum tactis sacrosanctis reliquiis jurejurando dicat, ut nunquam per commixtionem carnis conjuncti una caro effecti fuissent, tunc videtur mulierem secundas nuptias contrahere posse.

Humanum dico propter infirmitatem carnis eorum.

Vir autem, qui frigidae naturae est, maneat sine conjuge.

Quod si et ille aliam copulam acceperit, tunc hi qui juraverint, perjurii crimine rei teneantur, et poenitentia peracta priora cogantur recipere connubia.

II. Pars. Gratian. Hoc autem servari praecipitur, quum uterque idem fatetur.

Ceterum si vir asseruerit, se reddidisse debitum uxori, et illa diffitetur, cui potius fides habenda sit, merito quaeritur.

De his in Concilio apud Compendium habito ita statutum est : C. III. In veritate viri consistat, si mulier negat se cognitam ab eo.

Si quis accepit uxorem, et habuit eam aliquo tempore, et ipsa femina dicit, quod nunquam coisset cum ea, et ille vir dicit, quod sic fecit, in

veritate viri consistat, quia vir caput est mulieris.

III. Pars. Gratian. Ecce, quod impossibilitas reddendi debitum vinculum solvit conjugii.

Sed hoc de naturali impossibilitate statutum est.

Haec autem maleficii impedimento, non frigiditate naturali debitum conjugale prohibente, a viro suo separata est.

Unde quaeritur, si liceat ei etiam in hoc casu a viro suo discedere, et alii se copulare.

De his ita scribit Hincmarus Remensis Archiepiscopus: C. IV. Quid de his, qui maleficiis impediti coire non possunt.

Si per sortiarias atque maleficas occulto, sed nunquam injusto Dei judicio permittente, et diabolo

praeparante, concubitus non sequitur, hortandi sunt quibus ista eveniunt, ut corde contrito et spiritu humiliato Deo et sacerdoti de omnibus peccatis suis puram confessionem faciant, et profusis lacrimis, et largioribus eleemosynis, et orationibus atque jejuniis Domino satisfaciant, et per exorcismos ac cetera ecclesiasticae medicinae munia ministri ecclesiae tales, quantum Dominus annuerit, qui Abimelech ac domum ejus Abrahae orationibus sanavit, sanare procurent.

Quod si forte sanari non potuerint, separari valebunt; sed post, quam alias nuptias expetierint, illis in carne viventibus, quibus juncti fuerant, prioribus, quos reliquerant, etiamsi possibilitas concumbendi eis reddita fuerit, reconciliari nequibunt.

Gratian. Sed in hoc videtur contrarius praemisso capitulo Gregorii.

Ibi enim post possibilitatem redditam jubetur separari ab eo, cui secundo nupserat, et redire ad primum.

Hic autem vivente eo, cui secundo copulata fuerat, primo reconciliari non poterit.

QUAESTIO II.

GRATIANUS.

I. Pars. Quod autem ei, cum quo prius fornicata fuerat, post separationem nubere possit, superius probatum est.

Mortuus est enim sibi vir ejus.

Ex quo, judicia ecclesiae ab eo separata, ab ejus lege soluta est.

Unde juxta Apostolum nubat cui vult, tantum in Domino.

§ 1. Sed quaeritur, si sine ecclesiastico judicio

nulla causa dissidii rationabiliter probata ab ea discessisset, an esset cogendus redire ad eam.

De hoc ita statutum est in Concilio Carthaginensi, cui interfuit Augustinus, c. 30. .

C. I. Non licet alicui uxorem dimittere, nisi causa dissidii primum ecclesiae probetur.

Saeculares, qui conjugale consortium nulla graviori culpa dimittunt vel etiam dimiserunt, et, nullas causas dissidii probabiliter proponentes, propterea sua matrimonia dimittunt, ut aut illicita aut aliena praesumant: si ante, quam apud episcopos comprovinciales dissidii causas dixerint, et prius, quam in judicio damnentur, uxores suas abjecerint, a communione sanctae ecclesiae et populi

coetu pro eo, quod fidem et conjugia maculant, excludantur.

C. II. Lex divina prohibet virum uxorem dimittere, nisi causa fornicationis.

Item Ambrosius super Lucam, ad c. 16.

An quod in subditos nefas est in comparem fas est?

dimittis ergo uxorem quasi jure, sine crimine,

et putas, id tibi licere, quia lex humana non prohibet?

Sed divina prohibet.

Qui hominibus obsequeris, Deum verere; audi legem Domini, cui obsequuntur etiam qui leges ferunt: Quod Deus conjunxit homo non separet.

C. III. Absque causae cognitione a viro suo dimissa ad omnia restituatur.

Item Nicolaus Papa Carolo Regi.

Historia ecclesiastica, ab Eusebio Caesariensi episcopo confecta, de muliere quadam, quae pro castitate a marito accusabatur, ait: Praeceptum est ab imperatore lege lata, ut primo permitteretur ei rem familiarem libere diutius ordinare; tunc demum responderet objectis.

Hoc omnes leges tam ecclesiasticae quam vulgares publicaeque praecipiunt.

§ 1. Si autem

de mulieribus et saecularibus viris haec constituta sunt, multo magis ecclesiasticis hominibus et sacerdotibus sunt concessa.

C. IV. Nisi post restitutionem, neque de conjugii foedere, neque de adulterii crimine inter virum et uxorem judicium est agitandum.

Item Nicolaus Papa in epistola Carolo Regi .

II. Pars. Sive de conjugii foedere, sive de adulterii crimine judicium agitandum sit, nulla ratio patitur, Thietbergam cum Lothario posse inire *conflictum* vel levissimum controversiae subire* certamen, nisi prius ad tempus fuerit reddita suae potestati, et consanguineis propriis libere sociata.

Itaque etiam locus providendus est, in quo nulla sit vis multitudinis formidanda, et non sit difficile

testes producere vel ceteras personas, quae tam a sanctis canonibus, quam a venerandis Romanis legibus in hujusmodi controversiis requiruntur.

III. Pars. Gratian. In hoc capite quamvis videatur causa exposita, quare sua auctoritate non licet alicui uxorem dimittere, qua cessante ipsa quoque prohibitio

cessare videtur: tamen quia ipsa separatio poena est, et poena nulli est inferenda nisi per judicem, generaliter hoc intelligendum est, ut sive ob causam praemissam, sive nulla causa exsistente, non liceat alicui sua auctoritate uxorem dimittere.

Quod etiam de poena homicidii vel qualibet alia intelligendum est.

Unde Nicolaus Papa scribit Rodulpho, Bituricensi Archiepiscopo: C. V. Conjugia penitus interdicantur his, qui suas conjuges occidunt.

Interfectores suarum conjugum sine judicio, quum non addis, adulterarum, vel aliquid hujusmodi, quid aliud habendi sunt quam homicidae, ac per hoc ad poenitentiam redigendi?

Quibus penitus conjugium

denegatur, exceptis adolescentibus, de quibus est B. Leonis Papae XXV. regula decretalium, imo indulgentia observanda.

Gratian. In hoc capite videtur Nicolaus permittere maritis causa adulterii, vel alterius hujusmodi criminis, uxores suas interficere.

Sed ecclesiastica disciplina spirituali gladio, non materiali criminosos feriri jubet; illo videlicet gladio, quo Petrus jubetur mactare et manducare.

De quo etiam Christus ait in evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium.

Hinc idem Nicolaus scribit Albino Archiepiscopo: C. VI. Non licet alicui uxorem suam adulteram occidere.

Inter haec sanctitas vestra addere studuit, si cujus

uxor adulterium perpetravit, utrum marito illius liceat secundum mundanam legem eam interficere.

Sed sancta Dei ecclesia mundanis nunquam constringitur legibus; gladium non habet, nisi spiritualem; non occidit, sed vivificat.

C. VII. Poenitentia ejus, qui propriam absque causa peremit uxorem.

Item Pius Papa.

Quicunque propriam uxorem absque lege, vel sine causa et certa probatione interfecerit, aliamque duxerit uxorem, armis depositis publicam agat

poenitentiam, et, si contumax fuerit, et episcopo suo inobediens exstiterit, anathematizetur, quousque consentiat.

Eadem lex erit illi, qui seniorem suum interfecerit.

C. VIII. Poenitentia Hastulphi, qui uxorem suam interfecit.

Item Stephanus Papa V. Hastulpho.

Admonere te cum lacrimis et multo gemitu cordis curamus, fili Hastulphe; sed non filius debes dici, qui tam crudeliter *infelix* homicidium perpetrasti.

Nam occidisti uxorem tuam, partem corporis tui, legitimo matrimonio tibi sociatam, sine causa mortis, non tibi resistentem, non insidiantem quoquo modo vitae tuae.

Non invenisti eam cum alio viro nefariam rem facientem, sed

concitatus a diabolo, impio furore inflammatus, latronum more atrocius eam gladio tuo, crudelior omni bestia, interemisti, et nunc post mortem ejus addis iniquitatem super iniquitatem, filiorum tuorum improbe praedo.

Qui matri non pepercisti, *et* filios tuos orphanos fecisti, inducere super eam vis mortis causam post mortem, per unum homicidam et reprobum testem incusare vis mortuam.

Quoniam nec evangelium, nec ulla divina humanaque lex unius testimonio etiam idoneo quempiam condemnat vel justificat: quanto magis per istum flagitiosissimum et scelestum nec illa viva debuit condemnari, nec a te post ejus mortem accusari?

Prius causa criminis subtiliter erat investiganda, et tunc, si ita fuisset inventa, secundum legis tramitem

debuit accipere ultionis vindictam.

Nam si verum (quod absit) fuisset, sicut ille adulter mentitus est, post septem annos poenitentia peracta dimittere eam per approbatam causam poteras, si voluisses; occidere tamen eam nullatenus debuisti.

Non enim vult Deus mortem peccatoris, sed ut convertatur ad poenitentiam et vivat.

Idcirco placeat tibi consilium nostrum, et hoc fac, quod melius tibi leviusque videri potest: miserere animae tuae, ut non sis tu tibimet ipsi homicida.

Relinque quapropter, te rogamus, hoc malum

saeculum, quod te traxit ad tam immanissimum peccati facinus; ingredere monasterium, humiliare sub manu abbatis, et multorum fratrum precibus adjutus observa cuncta simplici animo, quae tibi fuerint imperata, si forte ignoscat infinita Dei bonitas peccatis tuis et refrigeret animam tuam prius, quam crucieris perpetuis flammis.

Hoc levius et melius tibi esse certissime scias.

Sin autem publicam poenitentiam, permanens in domo tua vel in hoc mundo, vis agere (quod pejus tibi, et durius, et gravius esse non dubites) ita, ut agere debes, exhortamur, omnibus diebus, quibus poenitere debes, vinum et siceram non bibas, carnem nullo unquam tempore comedas, praeterquam in Pascha, et in die Natalis Domini; in pane, et aqua, et sale

poenitentiam age; in jejuniis, et vigiliis, et orationibus, et eleemosynis omni tempore persevera; armis nunquam cingere, nec in quolibet loco litigare praesumas.

Uxorem nunquam ducere, concubinam non habere, nec adulterium committere audeas; in balneo nunquam laveris; in conviviis laetantium nunquam te misceas; in ecclesia segregatus ab aliis Christianis post ostium et postes humiliter te repone; ingredientium et egredientium suppliciter orationibus commenda te, communione corporis et sanguinis Domini cunctis diebus vitae tuae indignum te existimes; in ultimo tamen exitus vitae tuae die, si merueris, pro viatico, si sit qui tribuat, tantummodo venialiter ut accipias

tibi concedimus.

Sunt et alia multa, quae tibi nimis durius et satis acrius erant juxta magnum pondus peccati, infelix, adjicienda.

Sed, si haec omnia, quae tibi misericorditer *supra* dicta sunt, perfecto corde Domino auxiliante feceris et custodieris, confidimus de immensa Dei clementia, remissionem habiturum te tuorum peccatorum, et secundum dictum justi bonique pastoris resolvet te sancta ecclesia ab hoc vinculo peccati in terris, ut per ipsius gratiam, qui eam suo sanguine acquisivit, solutus sis in coelis.

Sin autem aliter feceris, et sanctae matris ecclesiae tam salubrem admonitionem despexeris, ipse tibi sis judex, et in laqueo diaboli, quo irretitus teneris, permanebis, et sanguis tuus super caput tuum; nos alieni a consortio tuo pro

aliorum filiorum Dei salute, ipso opitulante, omni solicitudine nitimur desudare, et Domini misericordiam attentius quotidie implorare.

C. IX. Potius uxore vivente aliam ducat, quis, quam humanum sanguinem fundat.

Item Augustinus de adulterinis conjugiis, lib.

II. c. 15.

Si (quod verius dicitur) non licet homini Christiano adulteram conjugem occidere, sed tantum dimittere: quis est tam demens, qui dicat ei: fac quod non licet, ut liceat tibi quod non licet?

Quum enim utrumque secundum legem Christi illicitum sit, sive adulteram occidere, sive illa vivente alteram ducere, ab utroque abstinendum est, non illicitum pro illicito faciendum.

Si enim facturus est quod non licet, jam faciat adulterium, et non faciat homicidium, ut vivente uxore sua alteram ducat, et non humanum sanguinem fundat.

Quod si

est utrumque nefarium, non debet alterum pro altero perpetrare, sed utrumque vitare.

IV. Pars. Gratian. In praemissis auctoritatibus quique prohibentur adulteras conjuges suas occidere; sed permittitur post septem annorum poenitentiam eis illas dimittere.

Si autem illas interfecerint, jubentur sine spe conjugii perpetuo manere, nisi forte propter lapsum juvenilis incontinentiae ad matrimonia contrahenda eis misericordia impendatur.

Clericis autem conceditur, si uxores eorum peccaverint, sine mortis acerbitate habere eas in custodia, et ad jejunia eas cogere, non tamen usque ad necem affligere.

Unde in Toletano Concilio I. c. 7. legitur: C. X. Clerici, si uxores eorum peccaverint, praeter necem eas domi custodiant, et ad salutaria eas cogant jejunia.

Placuit, ut, si quorumcunque clericorum uxores peccaverint, ne forte licentiam peccandi plus habeant, accipiant mariti earum hanc potestatem, praeter necem custodiendi ac ligandi in domo sua, ad jejunia salutaria, non mortifera eas cogentes, ita, ut invicem sibi clerici pauperes auxilium ferant, si servitia *forte* non habeant.

Cum uxoribus autem ipsis, quae peccaverint, non cibum sumant, nisi forte ad timorem Dei acta poenitentia revertantur.

V. Pars. Gratian. Nunc autem quaeritur, quare sacris canonibus sit institutum, ut post septem annos poenitentes in pristinum statum revocentur?

De his ita scribit Isidorus ad Massonem Episcopum, in praefatione ad librum de summo bono: C. XI. Quare sit institutum post septem annos in pristinum statum poenitentes redire.

Hoc ipsum, quod canonum censura post septem

annos remeare poenitentem in pristinum statum praecipit, etc. ut in tractatu ordinandorum de lapsis, non hoc *ex* electione proprii arbitrii sancti Patres, sed potius ex sententia divini judicii sanxerunt.

Nam legitur, quod Maria soror Aaron prophetissa, dum detractionis adversus Moysen incurrisset delictum, illico stigmate leprae perfusa est, quumque peteret Moyses, ut emundaretur, praecepit eam Deus extra castra septem diebus egredi, et post emundationem rursus eam in castra admitti.

Maria ergo soror Aaron caro intelligitur sacerdotis, quae, dum superbiae dedita sordidissimis cogitationum maculatur contagiis, extra castra septem diebus, hoc est extra collegium sanctae ecclesiae septem annis projicitur, ut post emendationem

vitiorum loci vel pristinae dignitatis recipiat meritum.

Et post pauca: § 1. In fine autem epistolae hoc adjiciendum putavi, ut, quotiescunque in gestis conciliorum discors sententia invenitur, illius sententia magis teneatur, cujus antiquior aut prior exstat auctoritas.

Gratian. Hoc autem quanquam de sacerdotibus videatur specialiter dictum, generaliter tamen de omnibus poenitentibus oportet intelligi.

Ad imitationem namque illius dominicae sententiae David de adulterio et homicidio reprehensus unius hebdomadae jejunium in satisfactionem admissi sceleris Deo legitur obtulisse.

Hinc etiam ecclesiastica consuetudine est usurpatum, ut majorum criminum poenitentia septem annorum spatio concludatur, nisi vel officii

excellentia, vel criminum magnitudo vulgarem consuetudinem excedens (veluti dum contra naturam humanae societatis parentibus, vel liberis, vel aliis ejusmodi personis impudice adhaeremus, vel dum relicto naturali usu contra naturam more Sodomitico fornicamur, vel usque ad coitum brutorum animalium prolabimur), praemissum spatium transcendere cogat.

VI. Pars. § 1. De poenitentibus quoque quaeritur, an eis generaliter post poenitentiam peractam conjugia concedantur?

Generaliter enim canonica auctoritate prohibentur poenitentes ad saecularem militiam redire, vel matrimonia contrahere.

Unde Siricius Papa epist. I, ad Himerium Episcopum, c. 5.: C. XII. Poenitentes matrimonia contrahere prohibentur.

De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam, qui acta poenitentia tanquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus, quorum professam continentiam generati post absolutionem filii prodiderunt.

De quibus, quia jam suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola citra ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacris mysteriorum celebritatibus (quamvis non mereantur) intersint, a dominicae autem mensae convivio segregentur, ut hac saltem districtione

correpti et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscoenis cupiditatibus retrahantur.

Quibus tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, quum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus subveniri, quam formam et circa mulieres, quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt, servandam esse censemus.

Gratian. Sed, quia timore solvendi conjugii nonnulli ad poenitentiam accedere differunt, vel propter lapsum adolescentiae, quem formidant, poenitentiae remedium suscipere negligunt, ideo auctoritate canonica permittitur eis vel contracta matrimonia retinere, vel alia contrahere.

Unde Leo Papa Galerio Episcopo Tripolitano scribit : C. XIII. Ex indulgentia conjugia post poenitentiam legitimam non negentur.

Audivimus a quibusdam, quod in vestris dioecesibus ac finibus Christianorum coetus levi occasione se subtrahunt poenitentiae jugo, dicentes, quia, si poenitentiam agimus, conjugii debemus relinquere copulam; in quo errant et de veritatis calle discedunt, quia pro omnibus illicitis poenitentiam unusquisque Christi nominis cultor sustinere ac peragere summopere debet, dicente Domino: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum.

Conjugium vero legitimum nulli orthodoxorum

poenitentiam sustinenti solvere licet.

Et infra: § 1. Sacris eos vos expedit eloquiis edocere, ut ab erroris eripiantur caligine, et licitis copulationibus juncti de omnibus illicitis poenitentiam agere procurent.

C. XIV. Propter lapsum juvenilis incontinentiae non negentur poenitentibus licita conjugia.

Item Leo Papa ad Rusticum, epist. XC. al. XCII, c. 11.

In adolescentia constitutus si urgente aut metu mortis, aut captivitatis periculo poenitentiam gessit, et postea timens lapsum incontinentiae juvenilis copulam uxoris elegit, ne crimen fornicationis incurreret, rem videtur fecisse venialem, si praeter conjugem nullam omnino cognoverit.

In quo tamen

non regulam constituimus, sed quid sit tolerabilius aestimamus.

C. XV. Haec poenitentia est imponenda ei, qui matrem occiderit.

Item Nicolaus Papa Rhatoldo, Episcopo sanctae ecclesiae Argentoratensis .

VII. Pars. Latorem praesentium matricidam esse cognovimus.

Cui praecipimus, ut sub poenitentiae jugo permaneat ita, ut per annum integrum ecclesiam non ingrediatur, sed ante fores basilicae orans, et deprecans Deum perseveret, qualiter tanto eripiatur piaculo.

Completo vero anni circulo introeundi in ecclesiam licentiam habeat; tamen inter audientes stet, sed nondum communicet.

Completis autem trium annorum curriculis sacrae communionis ei gratia concedatur, oblationes vero non offerat, nisi prius aliorum septem annorum curricula expleantur.

§ 1. His autem omnibus annis atque temporibus carnem non manducet, nec vinum bibere praesumat, exceptis festis diebus atque dominicis, et a Pascha usque ad Pentecosten.

Et, quocunque ire voluerit, nullo vehiculo deducatur, sed pedibus proficiscatur; arma non sumat, nisi contra paganos; jejunet autem tribus diebus per hebdomadam

usque ad vesperam.

A propria *quidem* ac legitima conjuge non separetur, ne in fornicationis voraginem corruat, quod ne fiat optamus.

Si autem ante annorum trium cursum finis vitae illius appropinquaverit, corporis et sanguinis Domini nostri Jesu Christi particeps fiat; sin autem, ut supra statuimus efficiatur.

Tamen, si illius conversionem et lacrimarum fontem in omnibus videritis floridis actionibus et optimis operibus pullulare, humanius circa eum *vestra* solicitudo pervigil appareat, mitisque omnibus demonstretur.

C. XVI. Post dignam poenitentiam adolescentibus permittuntur licita conjugia.

Item .

VIII. Pars. Si quis cum duabus fuerit sororibus fornicatus, aut cum his personis, de quibus sancta scriptura prohibet, si dignam egerit poenitentiam, et castitatis non valuerit continentiam sustinere, liceat ei legitimam in conjugio uxorem accipere.

Similiter et mulieri, quae tali fuerit scelere lapsa, ut fornicationis non perducatur ad chaos.

Sed hoc de laicis viris ac mulieribus solummodo statuimus.

C. XVII. Puniatur qui haec crimina committit, non tamen legitimam dimittat uxorem.

Item.

Si quis cum matre fornicatus fuerit spirituali, anathematis (ut scitis) percutitur ictibus.

Similiter autem et illum percutere promulgamus, qui cum ea, quam de sacro fonte baptismatis susceperit, aut

cum illa, quam ante episcopum tenuerit, quum sacro chrismate fuerit uncta, fornicationis perpetraverit scelus; legitimam tamen, si habuit, non dimittat uxorem.

IX. Pars. § 1. Quos enim Deus conjunxit judex sua auctoritate separare non debet.

Quanquam Isidorus hoc aliter intelligat, dicens: C. XVIII. Non homo separat quos poena condemnat.

Quos Deus conjunxit homo non separet.

Quaeris

quomodo?

subaudi violenter, sine lege, absque ratione quos Deus conjunxit homo non separet.

Non enim homo separat quos poena condemnat, quos reatus accusat, quos maleficium coarctat.

Gratian. Verum hoc pro his dictum intelligitur, quos judices saeculi pro suis sceleribus legum severitate percellunt, quos vel morte puniunt, vel deportari jubent.

C. XIX. De eodem.

Item ex Concilio Toletano VI c. 8.

X. Pars. Antiqui et sanctissimi est *patris* sententia Papae Leonis, ut is, qui in aetatis adolescentia positus, dum mortis formidat casum, pervenerit ad poenitentiae remedium, si conjugatus forte fuerit incontinens, ne postea adulterii lapsum incurrat, redeat ad pristinum conjugium, quousque possit adipisci temporis maturitate continentiae

statum, quod nos sicut de viris. ita de feminis aequo modo censemus.

Non quidem hoc generaliter et canonice est praeceptum, sed constat *a* nobis pro humana fragilitate indultum ea duntaxat ratione, ut si is, qui poenitentiae non est legibus deditus, ante ab hac vita decesserit, quam ex consensu ad continentiam unus eorum fuerit regressus, superstiti non liceat denuo ad uxoris transire amplexus.

Si autem illius vita exstiterit superstes, qui non accepit absolutionem poenitentis, nubat, si se continere non potest, et alterius consortio fruatur uxoris.

Quod de utroque sexu quomodo a nobis manifestum est esse decretum, ita videlicet, ut in omnibus sacerdotis exspectetur ordinatio, ut, juxta quod aetatem aptam perspexerit, poenitentiae absolutionis, *vel districtionis* tribuat legem.

TRACTATUS DE POENITENTIA.

QUAESTIO III

GRATIANUS.

His breviter decursis, in quibus extra negotii finem aliquantulum evagati sumus, ad propositae causae tertiam quaestionem pertractandam, qua quaeritur:

DISTINCTIO I.

GRATIANUS.

I. Pars. Utrum sola cordis contritione, et secreta satisfactione, absque oris confessione quisque possit Deo satisfacere, redeamus.

Sunt enim qui dicunt, quemlibet criminis veniam sine confessione facta ecclesiae

et sacerdotali judicio posse promereri, juxta illud Ambrosii super Lucam, ad cap. 22.

C. I.

Petrus doluit et flevit, quia erravit, ut homo.

Non invenio quid dixerit; invenio, quod fleverit.

Lacrimas ejus lego, satisfactionem non lego.

C. II. Item.

Lacrimae lavent delictum, quod *voce* pudor est confiteri.

C. III. Item Propheta.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus; cor contritum et humiliatum, Deus, non despicies.

C. IV. Item.

Dixi, confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.

Quod Augustinus exponens, ait : C. V.

Magna pietas Dei, ut ad solam promissionem peccata dimiserit.

§ 1. Nondum pronunciat ore, et tamen Deus jam audit in corde, quia ipsum dicere quasi quoddam pronunciare est.

Votum enim pro opere reputatur.

C. VI. Cod. lib. I, de Episc. et Cler.

Imp. Jovianus.

II. Pars. Si quis non dicam rapere, sed attentare tantummodo jungendi causa matrimonii sacratissimas virgines ausus fuerit, capitali poena feriatur

.

C. VII. Item lib.

II, tit. de postulando Impp.

Leo et Anthemius Nicostrato P. P.

Nemo vel in foro magnitudinis tuae, vel in provinciali judicio, vel apud quemquam judicem accedat ad togatorum consortium, nisi sacrosanctis catholicae religionis fuerit imbutus mysteriis.

Sin autem aliquid quoquo modo vel quadam machinatione factum vel attentatum fuerit, officium quidem sublimitatis tuae centum librarum auri jacturam pro condemnatione sustineat.

C. VIII. Iidem AA. ibidem continenter.

Quicunque ausus fuerit contra providum nostrae serenitatis decretum officium advocationis per subreptionem arripere, et prohibitum patrocinium

praestiterit, ab advocationis officio remotus stylum proscriptionis atque perpetui exsilii specialiter sustinebit; scituris etiam provinciarum rectoribus, quod is, sub cujus administratione aliquid hujusmodi fuerit attentatum, partis bonorum dimidiae proscriptionem, et poenam exsilii per quinquennium sustinebit.

C. IX. Item lib.

IX, Codicis tit. ad legem Juliam majestatis, l. 5.

Quisquis cum militibus, etc. cogitaveri (eadem enim severitate voluntatem sceleris, qua effectum puniri jura voluerunt), *ipse quidem, etc.*.

Gratian. Item ad legem Corneliam de sicariis: Si quis cum telo ambulaverit hominis necandi causa, sicut is, qui hominem occiderit, vel cujus dolo malo factum erit commissum, legis Corneliae de sicariis poena coercetur.

C. X. Impp. Valentinianus, Valens, et Gratianus.

Si quis necandi infantis piaculum aggressus aggressave sit, sciat, se capitali supplicio esse puniendum.

C. XI. Impp. Gratianus, Valentinianus, Theodosius, et Arcadius.

Si forte mulier marito mortis parasse insidias, vel quolibet alio genere voluntatem occidendi habuisse inveniatur, vel *si* forte maritus eodem modo insectetur

uxorem, in eadem quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris *suae* (quae tamen tunc temporis domi fuerit) quaerendum est, sine cujusquam defensione.

C. XII. Item ff. tit. de injuriis, l. Sed est quaestionis.

Si quis tam feminam quam masculum, sive ingenuos sive libertinos, impudicos facere attentaverit, injuriarum tenebitur.

§ 1. Sed et si servi pudicitia attentata fuerit, injuriarum locum habet.

§ 2. Attentari pudicitia dicitur, quum id igitur, ut ex pudico impudicus fiat.

§ 3. Non solum is injuriarum tenetur, qui fecit injuriam, hoc est qui percussit, verum ille quoque continetur, qui dolo fecit, vel qui curavit ut cui mala pugno percuteretur.

C. XIII. Item lege Apud Labeonem.

Si quis pulsatus quidem non est, verum manus adversus eum levatae, et saepe territus *est*, quasi vapulaturus, non tamen percussit, *utili* injuriarum actione tenetur.

III. Pars. Contra titulo de poenis.

CAP. XIV.

Cogitationis poenam nemo patitur.

C. XV. Item titulo de extraordinariis criminibus.

Solicitatores alienarum nuptiarum, itemque matrimoniorum interpellatores, etsi effectu sceleris potiri non possunt, propter voluntatem *tamen* perniciosae

libidinis extra ordinem puniuntur.

Et infra: § 1. Qui puero stuprum (abducto *ab eo* vel corrupto comite) persuaserit, aut mulierem puellamve interpellaverit, quidve impudicitiae gratia fecerit, domum praebuerit pretiumve, quo is persuadeat, dederit, perfecto flagitio punitur capite, imperfecto in insulam deportatur.

Corrupti comites summo supplicio afficiuntur.

C. XVI. Item titulo de furtis.

Vulgaris est quaestio, an is, qui ex acervo frumenti modium sustulit, totius rei furtum faciat, an vero ejus tantum, quod abstulit.

Ofilius totius acervi furem esse putat.

Nam et qui aurem alicujus tetigit (inquit Trebatius) totum cum videtur tetigisse.

Proinde et qui dolium aperuit, et inde parum vini

abstulit, *non tantum ejus, quod abstulit, verum totius furtum videtur fecisse.

Sed verum est, in tantum eos furti actione teneri, quantum abstulerunt.

Nam et si quis armarium, quod tollere non poterat, aperuerit, et omnes res, quae in eo erant, contrectaverit, atque ita discesserit, deinde reversus unam ex his abstulerit, et ante quam se reciperet quo destinaverat, deprehensus fuerit, ejusdem rei et manifestus, et nec manifestus fur erit.

Sed et si quis segetem ante lucem secat et contrectat, ejus, quod secat, manifestus et nec manifestus fur est.

C. XVII. Item lib.

II, tit.

Quod quisquis juris, l. 1.

Haec autem verba: Quod statuerit qui jurisdictioni

praeest, cum effectu accipimus, non verbotenus; et ideo, si, quum vellet statuere, prohibitus sit, nec effectum decretum habuit, cessat edictum.

Nam statuit verbum rem perfectam significat, et consummatam injuriam, non coeptam.

C. XVIII.

Poenae * legum interpretatione molliendae sunt potius, quam exasperandae .

Gratian. Atque ideo proprium casum non excedunt;

sed quae de raptu virginum, vel advocatis, seu de crimine majestatis, vel de sicariis dicta sunt, favore religionis et fidei, atque principali odio sicariorum introducta sunt.

Injuriarum vero pro earum varietate multipliciter quis reus fieri potest.

Varietus itaque criminum varietatem inducit poenarum.

Unde in Digestis tit. de poenis: C. XIX.

IV. Pars. Aut facta puniuntur, ut furta caedesque, aut dicta, ut convicia et infidae advocationes; aut scripta, ut falsa et famosi libelli; aut consilia, ut conjurationes, et latronum conscientia, quosque alios suadendo juvisse sceleris est instar.

§ 1. Sed haec quatuor genera consideranda sunt septem modis: causa, persona, loco, tempore, qualitate,

quantitate, eventu.

§ 2. Causa, ut in verberibus, quae impunita sunt a magistro illata vel parente, quoniam emendationis, non injuriae gratia videntur adhiberi.

Puniuntur, quum quis per iram ab extraneo pulsatus est.

§ 3. Persona dupliciter spectatur, ejus qui fecit, et ejus qui passus est.

Aliter enim puniuntur ex eisdem facinoribus servi, quam liberi; et aliter qui quicquam in dominum parentemve ausus est, quam qui in extraneum, in magistratum, vel in privatum.

In hujusmodi consideratione aetatis quoque ratio habeatur.

§ 4. Locus facit, ut idem vel furtum, vel sacrilegium sit, et capite luendum, vel minore supplicio.

§ 5. Tempus discernit emansorem a furtivo, et effractorem vel furem diurnum a nocturno.

§ 6.

Qualitate, quum factum vel atrocius, vel levius est, ut furta manifesta a nec manifestis discerni solent, rixae a grassaturis, expilationes a furtis, a violentia petulantia, de qua re maximus apud Graecos orator Demosthenes sic ait: Οὐ γὰρ ἡ πληγὴ παρέστησε τὴν ὀργὴν, ἀλλ' ἡ ἀτιμία, οὐδὲ τὸ τύπτεσθαι τοῖς ἐλευθέροις ἐστὶ δεινὸν (καίπερ ὂν δεινὸν) αλλὰ τὸ ἐφ' ὕβρει. πολλὰ γὰρ ἂν ποιήσειεν ὁ τύπτων, ὦ ἄνδρες Ἀθηναῖοι, ὧν ἔνια ὁ παθῶν οὐδ' ἂν ἀπαγγεῖλαι δύναιθ' ἑτέρῳ, τῷ σχήματι, τῷ βλέμματι,

τῆ φωνῇ, ὅταν ὡς ὑβρίζων, ὅταν ὡς ἐχθρὸς ὑπάρχων, ὅταν κονδύλοις, ὅταν ἐπὶ κόῤῥης. ταῦτα κινεῖ, ταῦτα ἐξίστησιν ἀνθρώπους ἀηθεῖς ὄντας τοῦ προπηλακίεσθαι.

Id est: Non enim iram plaga concitavit, sed ipsa facti indignitas.

Neque tam ingenuis grave est caedi (quanquam grave est) quam per contumeliam caedi.

Siquidem multa is, qui alium caedit, admittere potest (quorum magnam partem is, qui verberibus affectus est, alteri renunciare ac repraesentare nequit) habitu corporis, vultu, vociferatione, nunc ut contumeliam inferens, nunc ut inimicum se gerens, nunc pugnum ducens, nunc in malam caedens.

Haec movent, haec de statu mentis deturbant homines propudii ac sugillationis non assuetos.

§ 7. Quantitas discernit furem ab abigeo.

Nam, qui unum suem surripuerit, ut fur

coercebitur: qui gregem, ut abigeus.

§ 8. Eventus spectatur, ut a clementissimo quoque facta; quanquam lex non minus eum, qui occidendi hominis causa cum telo fuerit, quam eum, qui occiderit, puniat, et ideo apud Graecos exsilio voluntario fortuiti casus luebantur, ut apud praecipuum poetarum scriptum est:

Εὖτέ με τυτθὸν ἐόντα Μενοίτιος ἐξ Ὀπόεντος

Ἤγαγεν ὑμέτερον δ' ἀνδροκτασίης ὑπὸ λυγρῆς,

Ἤματι τῷ, ὅτε παῖδα κατέκτανον Ἀμφιδάμαντος,

Νήπιος, οὔκ ἐθέλων, ἀμφ' ἀστραγάλοισι χολωθείς.

Id est:

Quo puerum me tempore vestras duxit ad aedes,

Ex Opoente pater, dira pro caede patrata,

Ob talos nempe ira percitus Amphidamantis,

Quum gnatum imprudens simul invitusque peremi.

C. XX.

V. Pars. Cogitatio non meretur poenam lege civiti, quum suis terminis contenta est.

Discernuntur tamen a maleficiis ea, quae de jure effectum desiderant.

In his enim non nisi animi judicium consideratur.

Unde in Digestis tit. de repudiis: C. XXI.

Divortium non est verum, nisi quod animo perpetuam

constituendi discessionem fit.

Itaque quicquid in calore fracundiae vel fit, vel dicitur, non prius ratum est, quam si perseverantia apparuit, judicium animi fuisse.

Ideoque per calorem misso repudio, si brevi reversa est uxor, nec divertisse videtur.

Hinc etiam in Canonibus.

C. XXII.

Si quis iratus crimen alicui objecerit, etc.

VI. Pars. Gratian. Ex consilio autem velut ex facto aliquem teneri Augustinus probat, ita dicens .

C. XXIII. Non solum qui manibus occidunt, sed etiam quorum consilio et fraude alii occiduntur, homicidae probantur.

Perniciose se decipiunt, qui existimant, eos tantum homicidas esse, qui manibus hominem occidunt, et non potius eos, per quorum consilium, et fraudem, et exhortationem homines exstinguuntur.

Nam Judaei Dominum nequaquam propriis manibus occiderunt, sicut scriptum est: Nobis non licet interficere quemquam.

Sed tamen illis Domini mors imputatur, quia ipsi lingua eum interfecerunt, dicentes: Crucifige, crucifige eum.

Unde unus Evangelista dixit, Dominum crucifixum esse hora tertia, alius sexta, quia Judaei crucifixerunt eum hora tertia lingua, milites hora sexta manibus.

Qui ergo hominem tradidit, ille interfecit eum, Domino dicente: Majus peccatum habet qui me tradidit tibi.

Unde Psal.: Filii hominum, dentes eorum arma et

sagittae, et lingua eorum gladius acutus.

Subjiciant ergo se poenitentiae quorum consilio sanguis funditur, si veniam promereri voluerint.

C. XXIV. Interfectores fratrum, detractores eorum, eosque odientes, homicidae habentur.

Item ex epistola Clementis I. ad Jacobum.

Homicidiorum vero tria genera esse dicebat B. Petrus, et poenam eorum parilem fore dicebat.

Sicut enim homicidas interfectores fratrum, ita

*et* detractores eorum, eosque odientes, homicidas esse manifestabat, quia et qui occidit fratrem suum, et qui odit, et qui detrahit, ei pariter homicidae esse monstrantur.

C. XXV. In maleficiis voluntas pro opere reputatur.

Item Hieronymus in Esaiam, c. 33.

Omnis iniquitas, et oppressio, et injustitia, judicium sanguinis est: et, licet gladio non occidat, voluntate tamen interficit.

C. XXVI. De eodem.

Item Cyprianus tract.

IV de mortalitate.

Numquid Cain, quum Deo munus offerret, *jam* peremerat fratrem?

et tamen parricidium mente conceptum Deus providus ante damnavit.

Ut illic cogitatio mala et perniciosa conceptio Deo providente

prospecta est, ita et in Dei servis, apud quos *confessio* cogitatur, et martyrium mente concipitur, animus ad bonum deditus Deo judice coronatur.

Aliud est *enim* martyrio animum deesse, aliud animo defuisse martyrium.

Qualem te invenit Dominus, quum vocat, talem pariter et judicat, quando ipse testetur et dicat: Et scient omnes ecclesiae, quia ego sum scrutator renis et cordis.

C. XXVII. Homicida est qui fratri suo mala persuadet.

Item Augustinus tract.

XLII ad c. 8. Joannis.

Noli putare, te non esse homicidam, quando fratri tuo mala persuades.

Si fratri tuo mala persuades, occidis.

Et ut scias, quia occidis, audi Psalmum:

Filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et lingua eorum machaera acuta.

C. XXVIII. Occidit qui ad nocendum movetur.

Idem lib.

XIX. contra Faustum, c. 23.

Homicidium lege vetitum putabatur non aliud esse, nisi corporis peremtio.

Aperuit ergo Dominus omnem iniquum motum ad nocendum fratri in homicidii genere deputari.

C. XXIX. Furti tenentur qui solo timore non furantur.

Item Augustinus lib.

L. Hom., homil.

28.

Si propterea non facis furtum, quia times ne videaris

, intus *fecisti*, in corde fecisti; furti teneris, et nihil tulisti.

C. XXX. Non ideo minus delinquit, cui sola deest facultas.

Idem de libero arbitrio, lib.

I. c. 3.

Si cui etiam non contingat facultas concumbendi cum *hac* conjuge aliena, planum tamen aliquo modo sit *id* eum cupere, et, si potestas detur, facturum esse, non minus reus est, quam si in ipso facto deprehenderetur.

Item, sicut auctoritas testatur: § 1. Voluntas remuneratur, non opus.

Voluntas autem in cordis contritione est, opus vero in oris confessione.

Gratian. Luce clarius constat cordis contritione, non oris confessione peccata dimitti.

C. XXXI. Item Prosper lib.

II. de vita contemplativa, cap. 7.

Porro illi, quorum peccata humanam notitiam latent, nec ab ipsis confessa, nec ab aliis publicata, si ea confiteri aut emendare noluerint, Deum, quem habent testem, ipsum habituri sunt et ultorem.

Et quid eis prodest humanum vitare judicium, quum, si in malo suo permanserint, ituri sint in aeternum, Deo retribuente, supplicium?

Quod si ipsi sibi judices fiant, et veluti suae iniquitatis ultores, hic in se voluntariam poenam severissimae animadversionis exerceant, temporalibus poenis mutabunt aeterna supplicia, et lacrimis ex vera cordis compunctione fluentibus restinguent aeterni ignis incendia.

C. XXXII. Et infra ibidem .

Facilius Deum sibi placabunt illi, qui non humano convicti judicio, sed ultro crimen agnoscunt, qui aut propriis illud confessionibus produnt, aut nescientibus aliis (quales occulti sunt) ipsi in se voluntariae excommunicationis sententiam ferunt, et ab altari, cui ministrabant, non animo, sed officio separati vitam suam tanquam mortuam plangunt, certi, quod reconciliato sibi efficacis poenitentiae fructibus Deo non solum amissa recipiant, sed etiam cives supernae civitatis effecti ad gaudia sempiterna perveniant.

VII. Pars. Gratian. Hoc idem probatur auctoritate illa prophetica: In quacunque hora peccator fuerit conversus, et ingemuerit, etc. Non enim dicitur: ore confessus fuerit, sed tantum: Conversus fuerit, et ingemuerit, vita vivet, et non morietur.

Hinc etiam Propheta ait.

C. XXXIII.

Scindite corda vestra, et non vestimenta.

Gratian. Ostendens in contritione cordis, quae in ejusdem scissione intelligitur, non in confessione oris, quae pars est exterioris satisfactionis, quam scissuram vestium nominavit, a parte totum intelligens, peccata dimitti.

Hinc etiam per eundem Prophetam Dominus ait : C. XXXIV.

Convertimini ad me in toto corde vestro, et convertar ad vos.

Gratian. Conversio autem dicitur quasi cordis undique versio.

Si autem cor nostrum undique a malo ad Deum vertitur, mox suae conversionis fructum meretur, ut Deus ab ira sua ad misericordiam conversus peccati praestet indulgentiam, cujus primo praeparabat vindictam.

Unde datur intelligi, quod etiam ore tacente veniam consequi possumus.

Hinc etiam leprosi illi, quibus Dominus praecepit, ut ostenderent se sacerdotibus, in itinere, antequam ad sacerdotes venirent, mundati sunt.

Ex quo facto nimirum datur intelligi, quod ante, quam sacerdotibus ora nostra ostendamus, id est peccata nostra confiteamur, a lepra peccati mundamur.

Hinc etiam Lazarus vivus

de monumento prodiit; non prius de monumento est eductus, et postea a Domino suscitatus, sed lapide remoto, quo monumentum claudebatur, in sepulcro revixit, et fords vivus prodiit.

§ 1. Hinc etiam, ut Dominus ostenderet, quod non sacerdotali judicio, sed largitate divinae gratiae peccator emundatur, leprosum tangendo mundavit, et postea sacerdoti sacrificium ex lege offerre praecepit.

Leprosus enim tangitur, quum respectu divinae pietatis mens peccatoris illustrata compungitur.

Unde post trinam negationem Petrus, Domino eum respiciente, profudit amaras lacrimas, quibus culpam negationis suae diluit.

Leprosus semetipsum sacerdoti repraesentat, dum peccatum suum sacerdoti poenitens confitetur.

Sacrificium ex lege offert, dum satisfactionem ecclesiae judicio

sibi impositam factis exsequitur.

Sed antequam ad sacerdotem perveniat, emundatur, dum per contritionem cordis ante confessionem oris peccati venia indulgetur.

Hinc etiam medici negantur suscitare aliquem, ut resuscitatus confiteatur, dum per Prophetam dicitur: Numquid medici resuscitabunt, et confitebuntur tibi?

Item: A mortuo, ut auctoritas ait, perit confessio, velut ab eo, qui non est.

Unde poenitens ille, qui timore octavae territus exclamaverat: Domine, ne in furore tuo arguas me, neque in ira tua corripias me, postea supplicans aiebat: Salvum me fac propter misericordiam tuam, quoniam non est in morte qui memor sit tui; in inferno autem nullus tibi confitebitur.

Si ergo nullus confitebitur, nisi resuscitatus, nemo autem vivit aeternae

gehennae filius, et perpetua damnatione dignus, patet, quod antequam quisque confiteatur peccatum, a reatu suae praevaricationis, quo aeterna sibi debebantur supplicia, per gratiam internae compunctionis absolvitur.

§ 2. Item: Si antequam quisque confiteatur, a Domino resuscitatur, vel resuscitatus vivit, dum confitetur, vel post resurrectionem iterum mortuus est, et confitetur.

Sed, sicut antequam resuscitaretur mortuus, confiteri non poterat, sic post resurrectionem mortuus confiteri non valet.

Restat ergo, ut resuscitatus vivat, dum peccatum confitetur.

Habet itaque suscitatorem suum sibi praesentem, seque inhabitantem.

Unde Augustinus ait in Psal. LXX: C. XXXV.

Resuscitatus corpore vivit absente suscitatore.

Non autem sic resuscitatus in anima.

Gratian. Quum enim Deus sit vita animae, anima vero vita corporis, sicut corpus vivere non potest absente anima, ita nonnisi Deo praesente anima vivere valet.

Habet itaque anima sibi Deum praesentem per gratiam, qua vivens peccatum suum confitetur, eamque vita, quae Deus est, inhabitat, quam inhabitando vivere facit.

Si autem illam inhabitat, ergo templum Spiritus sancti facta est, ergo illuminata est, ergo a tenebris peccatorum expiata est, ergo templum diaboli esse desiit, quae ad lucem venit, cujus respectus tenebras fugat.

Nulla enim (ut ait Apostolus ) conventio Christi ad Belial, nulla participatio lucis ad tenebras, nulla communicatio justitiae et iniquitatis,

nullus consensus templo Dei cum idolis.

Item, ut Christus ait: Omnis, qui odit malum, in luce agit.

Qui autem in luce agit, sicut Augustinus ait, in Christo operatur.

Qui autem in Christo operatur, ejus filius probatur.

Cujus enim opera quisque facit, ejus filius esse perhibetur.

Unde quibusdam Dominus ait: Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite.

Item: Vos ex patre diabolo estis, quia opera patris vestri facere vultis.

Nemo autem filius Dei et diaboli simul esse potest.

Nemo enim, ut ipse ait, duobus dominis servire potest.

Item, ut Joannes ait in epistola sua I. cap. 3.:

C. XXXVI.

Qui natus est ex Deo, non peccat.

Gratian. Ergo nec est filius diaboli.

Solo enim peccato

diaboli filii sumus.

Ergo de ejus regno translati sumus in regnum caritatis filii Dei, et sumus erepti de potestate tenebrarum, et facti filii lucis.

Quum ergo ante confessionem, ut probatum est, sumus resuscitati per gratiam, et filii lucis facti, evidentissime apparet, quod sola cordis contritione sine confessione oris, peccatum remittitur.

C. XXXVII. Item Joannes ibidem.

Omnis, qui non diligit, in morte manet.

Gratian. Si ergo vivit, et diligit; si diligit, dilectio in corde est; dilectio autem in malo non est.

Est enim proprius fons bonorum, in quo non communicat alienus.

Ergo bonus est iste factus per gratiam ante confessionem peccati: non itaque malus est: bonus enim et malus aliquis simul esse non potest.

Quod si

malus non est, membrum diaboli non esse probatur: nec ergo dignus est gehenna, quae diabolo et membris ejus solummodo debetur, sicut aeterna beatitudo solummodo Christi paratur.

Non ergo in confessione peccatum remittitur, quod jam remissum esse probatur.

Fit itaque confessio ad ostensionem poenitentiae, non ad impetrationem veniae, et sicut circumcisio data est Abrahae in signum justitiae, non in causam justificationis, sic confessio sacerdoti offertur in signum veniae acceptae, non in causam remissionis accipiendae.

II. Pars. § 1. Aliie contrario testantur, dicentes sine confessione oris et satisfactione operis neminem a peccato posse mundari, si tempus satisfaciendi habuerit.

Unde Dominus per Prophetam ait: Dic tu iniquitates tuas, ut justificeris.

C. XXXVIII. Item Ambrosius in lib. de Paradiso, cap. 14.

Non potest quisquam justificari a peccato, nisi ante fuerit peccatum confessus.

C. XXXIX. Idem in serm.

I. Quadragesimae.

Ecce nunc tempus acceptabile adest, in quo confessio a morte animam liberat, confessio aperit paradisum, confessio spem salvandi tribuit.

Unde scriptura dicit: Dic tu iniquitates tuas ut justificeris.

His verbis ostenditur, quia non meretur justificari qui in vita sua peccata non vult confiteri.

Illa ergo confessio nos liberat, quae fit cum poenitentia.

§ 1. Poenitentia vera est dolor cordis, et amaritudo animae pro malis, quae quisque commisit.

Poenitentia est *et* mala

praeterita plangere, et plangenda iterum non committere.

C. XL. Item Joannes Os aureum in hom. de poenitentia, quae incipit: « Provida mente » .

Perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sufferre.

Et infra: § 1. In corde ejus contritio, in ore confessio, in opere tota humilitas: haec est fructifera poenitentia.

C. XLI. Idem.

Non potest quis gratiam doni coelestis accipere, nisi prius purgatus fuerit ab omni sorde peccati per poenitentiae confessionem, per donum baptismi salutaris.

C. XLII. Item Augustinus in lib. de continentia, cap. 6.

Nullus debitae gravioris poenae accipit veniam, nisi qualemcunque, etsi longe minorem quam debeat, solverit poenam.

Ita enim impertitur a Deo largitas misericordiae, ut non relinquatur *etiam* justitia disciplinae.

C. XLIII. Idem Vincentio, epist. XLVIII..

Neminem putes ab errore ad veritatem, vel a quocunque seu magno seu parvo peccato ad correctionem sine poenitentia posse transire.

C. XLIV. Idem in lib.

L. Homil., hom.

49. de poenitentia.

Agite poenitentiam, qualis agitur in ecclesia, ut oret pro vobis ecclesia.

Nemo dicat sibi: occulte ago, apud Deum ago, novit Deus, qui mihi ignoscit

, quia in corde ago.

Ergo sine causa dictum est: Quae solveritis in terra soluta erunt et in

coelo.

Ergo sine causa claves datae sunt ecclesiae Dei, frustramus evangelium Dei, frustramus verba Christi, promittimus vobis quod ille negat: nonne vos decipimus?

Job dicit: Si erubui in conspectu populi confiteri peccata mea.

Atque ideo, si non potuistis habere vel noluistis pudicitiam conjugalem, seu continentiam, et deviastis a proposito, vel vinculo conjugali, vel devotione continentiae, sit in vobis dolor et humilitas poenitentiae.

Apertius dico: Nemo dicat, non intellexi.

Qui post uxores vestras illicito vos concubitu maculastis, si praeter uxores vestras cum aliqua concubuistis, agite poenitentiam, etc.

C. XLV. Item Hieronymus super Exodum .

II. Pars. Et venit, inquit, Aaron, et omnes presbyteri

de Israel, manducare panem cum socero Moysi in conspectu Dei.

Omnia ergo, quae faciunt sancti, in conspectu Dei faciunt, peccatores autem a conspectu Dei fugiunt.

Denique scriptum est, quia Adam, postquam peccavit, fugit a conspectu Dei, et interrogatus respondit: Audivi vocem tuam, et abscondi me, quia eram nudus.

Sed et Cain, *postquam* pro parricidio condemnatus *est* a Deo: Exiit, inquit, a facie Dei, et habitavit in terra Noim.

Exit ergo a facie Dei qui indignus est Dei conspectu.

Sancti autem manducant et bibunt in conspectu Dei, et omnia, quae agunt, in conspectu ejus agunt.

Ego amplius adhuc locum praesentem discutiens video, quia qui pleniorem scientiam Dei accipiunt, et plenius divinis

imbuti sunt disciplinis, isti, etiamsi malum faciunt, coram Deo faciunt, et in conspectu ejus faciunt, sicut ille qui dixit: Tibi soli peccavi, et malum coram te feci.

Quid ergo plus habet qui malum coram Deo facit?

Illud profecto, quod continuo poenitet, et dicit: Peccavi.

Qui autem discedit a conspectu Dei, nescit converti, et peccatum poenitendo purgare.

Hoc ergo interest, malum coram Deo facere, et a Dei conspectu discessisse peccantem.

C. XLVI. Item Ambrosius lib.

II de poenit. c. 4.

Sed continuo, qui dixerat: Sicut Adama faciam te, et sicut Seboim, quae duae urbes ex vicinia Sodomorum parilis excidii traxere consortium.

Conversum est, inquit, cor meum: in eo ipso turbata est poenitentia mea; non faciam secundum iracundiam furoris mei.

Nonne apparet, quod ideo nobis peccantibus indignetur Dominus Jesus, ut indignationis suae nos terrore convertat?

Indignatio ergo ejus non ultionis exsecutio, sed magis absolutionis operatio est.

C. XLVII. Idem Ambrosius in lib. de Paradiso, cap. 14.

Serpens decepit me, et manducavi.

Venialis culpa, quam sequitur professio delictorum.

Ideo

non desperata mulier, quae non reticuit Deo, sed magis confessa peccatum est, quam medicinalis secuta sententia est.

Bonum est condemnari in peccato, et flagellari in delicto, ut cum hominibus flagellemur.

Denique Cain, quia voluit crimen negare, indignus judicatus est, qui puniretur in peccato, sed remissus est sine praescriptione poenae, fortasse non tam reus majore crimine parricidii (illud enim commisit in fratrem) quam sacrilegii, quod Deo credidit mentiendum, dicens: Nescio; numquid ego custos fratris mei sum?

Et ideo accusatori diabolo ejus accusatio reservata est, ut cum ejus angelis flagelletur, qui cum hominibus noluit flagellari.

Et lib.

I de paen.

, c. 1.: § 1. Nam pastor ille evangelicus lapsam ovem vexisse legitur,

non abjecisse, et Salomon ait: Noli esse nimium justus.

Debet enim justitiam temperare moderatio.

Nam quemadmodum *se* tibi curandum praebeat, quem fastidio habeas?

qui contemtui se, non compassioni medico suo putet futurum?

C. XLVIII. Item Ambrosius eod. lib. I. de poenit.

, c. 11.

Libenter ignosco, promte indulgeo, misericordiam malo quam sacrificium, quia per sacrificium justus commendatur, per misericordiam peccator redimitur.

Non veni vocare justos, sed

peccatores.

In lege sacrificium, in evangelio misericordia est; lex per Moysen data est, per me gratia.

C. XLIX. Item Leo Episcopus Theodoro, Forojuliensi Episcopo, epist. LXXXIX. al. XCI. .

Multiplex misericordia Dei ita lapsibus subvenit humanis, ut non solum per baptismi gratiam, sed etiam per poenitentiae medicinam spes vitae reparetur aeternae, ut qui regenerationis donum violassent, proprio se judicio condemnantes, ad remissionem criminum pervenirent, sic divinae bonitatis praesidiis ordinatis, ut indulgentia Dei, nisi supplicationibus sacerdotum, nequeat obtineri.

Mediator enim Dei et hominum homo Jesus Christus hanc praepositis ecclesiae tradidit potestatem,

ut *et* confitentibus poenitentiae satisfactionem darent, et eadem salubri satisfactione purgatos ad communionem sacramentorum per januam reconciliationis admitterent.

Et post pauca: § 1. Si autem aliquis eorum, pro quibus Domino supplicamus, quocunque interceptus obstaculo a munere indulgentiae praesentis excesserit, et priusquam ad constituta remedia perveniat, temporalem vitam humana conditione finierit, quod manens in corpore non receperit, consequi exutus carne non poterit.

Et post pauca: § 2. His autem, qui *in* tempore necessitatis et *in* periculi urgentis instantia praesidium poenitentiae, et mox reconciliationis implorant, nec satisfactio interdicenda est, nec reconciliatio deneganda, quia

misericordiae Dei nec mensuras possumus ponere, nec tempora definire, apud quem nullas patitur veniae moras conversio.

Et infra: § 3. Ita ergo *talium* necessitati auxiliandum est, ut nec actio illis poenitentiae, nec communionis gratia denegetur, si eam etiam amisso vocis officio per indicia integri sensus quaerere comprobentur.

Quod si aegritudine aliqua ita fuerint aggravati, ut quod paulo ante poscebant sub praesentia *sacerdotis*

significare non valeant, testimonia eis fidelium circumstantium prodesse debebunt, ut simul et poenitentiae, et reconciliationis beneficium consequantur.

Servata tamen regula canonum paternorum circa eorum personas, qui in Deum a fide discedendo peccarunt.

C. L. Item Ambrosius lib.

I. de poenit.

, c. 1.

III. Pars. Nemo potest bene agere poenitentiam, nisi qui speraverit indulgentiam.

Sed negant, his oportere reddi communionem, qui praevaricatione lapsi sunt.

Et infra: § 1. Deus autem nullum crimen excepit, qui peccata donavit omnia.

C. LI. Item Ambrosius lib.

II. de Cain et Abel, cap. 4. .

Verbum Dei dimittit peccata: sacerdos est judex;

sacerdos quidem suum officium exhibet, et nullius potestatis jura exercet.

Et lib.

I. de poenit.

, c. 2.: § 1. Dominus par jus et solvendi esse voluit, et ligandi, qui utrumque pari conditione permisit.

Ergo, qui solvendi jus non habet, nec ligandi habet.

Et infra: § 2. Certum est, quod ecclesiae utrumque licet, haeresi utrumque non licet.

Jus enim hoc solis permissum est sacerdotibus.

Recte igitur ecclesia vendicat, quae veros sacerdotes habet; haeresis vendicare non potest, quae sacerdotes Dei non habet.

C. LII. Idem in eod.

I lib. de poenit. c. 3.

IV. Pars. Potest fieri, ut aliquis victus suppliciis sermone neget, et corde adoret.

Numquid eadem

causa est ejus, qui sponte neget, et ejus, quem tormenta inclinaverint ad sacrilegium, non *voluntas*?

Quam indignum autem, quum apud homines valeat certaminis gratia, ut apud Deum non valere asseratur?

Nam saepe in hoc athletarum saeculari certamine etiam victos, quorum fuerint certamina probata, vulgus hominum cum victoribus coronare consuevit; maxime quos viderit aut sorte, dolo aut fraude exclusos victoria.

Christus *ergo* athletas suos, quos viderit gravibus

paulisper cessisse suppliciis, sine venia patietur manere?

Numquid non habebit remunerationem laboris, qui etiam quos projicit *non in aeternum projicit*?

Et infra c. 6.: § 1. Dicis Petro excusanti, ne ejus pedes lavares: Nisi lavero tibi pedes, non habebis partem mecum.

Quod ergo isti possunt consortium tecum habere, qui claves regni non suscipiunt, negantes, quod dimittere peccata debeant?

Quod recte quidem fatentur de se.

Non enim habent Petri hereditatem qui Petri sedem non habent, quam impia divisione discerpunt.

Et c. 13. § 2. Aegritudo carnis peccatum repellit, luxuria autem carnis culpam adolet.

Illuditur ergo diabolus, ut se ipse morsu suo vulneret, et contra se armet, quem debilitandum putavit.

Et infra: § 3. Quod

nocet corpori juvat spiritum.

Et lib.

2. c. 3, § 4. Sicut semel pro omnibus immolatus est Christus, ita, quotiescunque peccata donantur, corporis ejus sacramentum sumimus, ut per sanguinem ejus fiat peccatorum remissio.

Ergo evidentissime Domini praedicatione mandatum est etiam gravissimi criminis reis, si ex toto corde et manifesta confessione peccati poenitentiam agant, sacramenti coelestis gratiam refundendam.

C. LIII. Idem lib.

II. de poenit.

, c. 7.

V. Pars. Quantuslibet ergo mortui foetor sit, aboletur omnis, ubi sacrum redoleverit unguentum, et surgit defunctus, et solvi jubentur ejus vincula, qui adhuc in peccato est; tollitur velamen de facie ejus, quod veritatem gratiae, quam acceperat,

obumbrabat.

Sed, quia venia donatus est, revelare faciem, aperire vultum jubetur.

Non habet enim quod erubescat, cui peccatum dimissum est.

In tanta vero Domini gratia tantoque divini muneris miraculo quum oporteret universos laetari, commovebantur impii, et adversus Christum concilium congregabant, Lazarum quoque interficere volebant.

Nonne merito eorum successores vos fore cognoscitis, quorum duritiae heredes estis?

Nam et vos indignamini, et contra ecclesiam congregatis concilium, quia videtis mortuos in ecclesia reviviscere, et peccatorum indulta venia resuscitari.

Itaque (quod in vobis est) per invidiam rursus vultis interficere suscitatos.

Sed Jesus non revocat beneficia, imo cumulo *suae* liberalitatis amplificat, revisit sollicite suscitatum, et celebrata resurrectionis gratia laetus ad coenam venit, * quam ei sua praeparavit ecclesia, in qua ille, qui fuerat mortuus, unus inter discumbentes cum Christo invenitur.

C. LIV. Idem ibidem, c. 4.

Iis potestatis suae gratiam negat, (quae in remissionem peccatorum est) qui coelestem ejus potestatem diabolico fultam suffragio vendicarent.

Eosque asserit diabolico uti spiritu, qui separarent ecclesiam Dei, ut omnium temporum haereticos et schismaticos comprehenderet, quibus indulgentiam negat, quia omne peccatum circa singulos est ac universos.

Et infra c. 5.: § 1. Quid mirum, si salutem negatis aliis, qui vestram recusatis?

licet et illi nihil a vobis differant, qui a vobis poenitentiam petunt.

Arbitror enim, quod etiam Judas potuisset tanta Dei miseratione non excludi a venia, si poenitentiam non apud Judaeos, sed apud Christum gessisset.

Et paulo post: § 2. Qui agit poenitentiam, non solum diluere lacrimis debet peccatum *suum*, sed etiam emendatoribus *factis* operire, et tegere delicta superiora, ut non imputetur ei peccatum.

C. LV. Idem in eodem II. lib., * c. 9.

VI. Pars. Nonnulli ideo poscunt poenitentiam, ut statim sibi reddi communionem velint.

Hi non tam se solvere cupiunt, quam sacerdotem ligare.

Suam enim conscientiam non exuunt, sacerdotis induunt, cui praeceptum est: Nolite sanctum dare canibus, neque miseritis margaritas vestras ante porcos; hoc est: immundis spiritibus sacrae communionis non impendenda consortia.

C. LVI. Idem ibidem.

Sunt qui arbitrentur, hoc esse poenitentiam, si abstineant a sacramentis coelestibus.

Hi saeviores in se judices sunt, qui poenam praescribunt sibi, declinant remedium, quos *vel* paenam *suam* conveniebat dolere, quia coelesti fraudarentur gratia.

Et c. 10.: § 1. Facilius autem inveni qui innocentiam servaverint, quam qui congrue egerint poenitentiam; ubi acquirendae ambitio dignitatis, ubi vini effusio, ubi ipsius copulae conjugalis usus?

Renunciandum saeculo est, somno ipsi minus indulgendum quam natura postulat, interpellandus est gemitibus, interrumpendus est suspiriis, sequestrandus orationibus, vivendum ita, ut in tali vita huic moriatur usui, se ipsum *sibi* homo

abneget, et totus mutetur.

Et infra c. 11. § 2. Nemo in peccatis positus arrogare sibi debet auctoritatem aut usurpationem sacramentorum, quia scriptum est: Peccasti?

quiesce. (Et paulo post: ) § 3. Dicimus ergo, *et* agendam poenitentiam, et eo agendam tempore, quo culpae defervescat luxuria, et in captivitate peccati positos reverentiores *nos*, non usurpatores esse debere.

Nam si Moysi propius accedere gestienti, ut cognitionem mysterii coelestis hauriret, dicitur: Solve calceamentum pedum tuorum: quanto magis *nos* animae nostrae pedes exuere vinculis corporalibus, et gressus omnes mundi istius nexu debemus absolvere?

Et paulo superius: § 4. Nihil est, quod tam summo dolori sit, quam si unusquisque positus sub

captivitate peccati recordatur, unde lapsus sit, atque unde deciderit, et quod ad corporea atque terrena ab illa speciosa et pulcra divinae cognitionis intentione deflexerit.

C. LVII. Item Cyprianus Episcopus lib.

IV. epist. 2. ad Antonianum.

Miror autem quosdam sic obstinatos esse, ut dandam non putent lapsis poenitentiam, aut poenitentibus

existiment veniam denegandam, quum scriptum sit: Memento, unde cecideris, et age poenitentiam, et fac priora opera.

Quod utique ei dicitur, quem constat cecidisse, et quem Dominus hortatur per opera rursus exsurgere, quia scriptum est: Eleemosyna a morte liberat, *et* non utique ab illa morte, quam semel Christi sanguis exstinxit, et a qua nos salutaris baptismi et redemptoris nostri gratia liberavit, sed ab ea quae per delicta postmodum serpit.

C. LVIII. Item Hieronymus Damaso.

Importuna in evangelio mulier tandem meruit audiri, et clauso cum seris ostio, media licet nocte, ab amico panes amicus accepit; Deus ipse, qui nullis contra se viribus superari

potest, publicani precibus vincitur.

Ninive civitas, quae peccato periit, fletibus stetit.

Quorsum ista tam longo repetita principio?

videlicet ut parvum magnus aspicias, ut dives pastor morbidam non contemnas ovem.

Christus in paradisum de cruce latronem intulit, et, ne quis aliquando seram conversionem putaret, fecit homicidii poenam martyrium.

Christus, inquam, prodigum filium revertentem laetus amplectitur, et nonaginta novem pecudibus derelictis una ovicula, quae remanserat, humeris boni pastoris advehitur.

§ 1. Ubi vero peccator intelligens vulnus suum tradidit medico se curandum, ibi non est virga necessaria, sed spiritus lenitatis.

III. Pars. Gratian. Quod autem omni peccanti

auctoritate Ambrosii venia promittitur, falsum videtur.

Quibusdam enim venia denegatur aut ex magnitudine peccati, aut ex gradu officii.

Unde Joannes in epistola sua: Est peccatum ad mortem: quis orabit pro eo?

Alibi quoque legitur: Quis medebitur incantatori vulnerato a serpente?

C. LIX. Item.

Si sacerdos peccaverit, quis orabit pro eo?

Gratian. Sed hujusmodi interrogationes non semper negationem inferunt; sed potius difficultatem vel raritatem notant, ut est illud evangelii: Quis, putas, est fidelis servus et prudens, etc. Hinc etiam Ambrosius: Deus, quis similis tibi?

non utique nullus; quia imago patris filius est.

Similiter igitur accipiendum: Quis orabit pro eo?

hoc est, singularis vitae aliquis debet orare pro eo, qui peccavit in Dominum.

Et infra: Nam quomodo Joannes diceret, non orandum pro delicto graviore, qui legisset, Moysen rogasse, et impetrasse, ubi erat praevaricatio voluntaria?

qui sciret etiam Hieremiam rogasse?

§ 1. Potest etiam secundum Augustinum aliter intelligi illud Joannis: Est peccatum ad mortem, etc., ut nulla sit ejus et superiorum

contrarietas.

Ait enim: « Est peccatum ad mortem, non pro illo dico, ut roget quis.

» De quo peccato, quoniam non expressum est, possunt multa et diversa sentiri.

Ego autem dico id esse peccatum, fidem, quae per dilectionem operatur, deserere usque ad mortem.

Haec est etiam blasphemia in Spiritum sanctum, quam neque in hoc saeculo, neque in futuro remittendam Dominus in evangelio asseruit.

Sive autem delectatione peccati, sive desperatione veniae usque ad mortem quis in peccato perseveret, justum est, ut sine fine puniatur qui sine fine peccaverit.

Unde Gregorius Papa, lib.

IV. Dial. c. 43.: C. LX.

Voluissent iniqui, si potuissent, sine fine vivere, ut potuissent sine fine peccare.

Ostendunt

*enim*, quia in peccato semper vivere cupiunt, qui nunquam desinunt peccare, dum vivunt.

Ad magnam ergo justitiam judicantis pertinet, ut nunquam careant supplicio qui in hac vita nunquam voluerunt carere peccato.

IV. Pars. Gratian. Ex his itaque apparet, quod sine confessione oris et satisfactione operis peccatum non remittitur.

Nam si necesse est, ut iniquitates nostras dicamus, ut postea justificemur; si nemo potest justificari a peccato, nisi antea confessus fueris peccatum; si confessio paradisum aperit, veniam acquirit; si illa solum confessio utilis est, quae fit cum poenitentia (in quo notatur aliud esse confessio, aliud poenitentia, sive interior sive exterior accipiatur); si

ille, qui promittit veniam occulte apud Deum non apud ecclesiam poenitentiam agenti, frustratur evangelium et claves datas ecclesiae, promittit etiam quod Deus negat delinquenti; si nemo potest consequi

veniam, nisi quantulamcunque, etsi minorem quam debeat, peccati solverit poenam; si solis sacerdotibus ligandi solvendique potestas a Deo tradita est; si nullus veniam accipit, nisi ecclesiae supplicationibus ipsam impetrare contendat: concluditur ergo, quod nullus ante confessionem oris et satisfactionem operis peccati abolet culpam.

§ 1. Denique, ut perspicue appareat, neminem sine confessione a peccato mundari, ab ipsius humani generis principio sumamus exordium.

Peccato transgressionis primi parentes corrupti a Domino sunt requisiti de culpa, ut peccatum, quod transgrediendo commiserant, confitendo delerent.

Serpens autem de culpa requisitus non est, quia per confessionem non revocabatur ad vitam.

Cain quoque, quum primae praevaricationi fratricidium addidisset,

similiter a Domino de culpa requisitus est, dum ei dicitur: Ubi est Abel frater tuus?

Sed quia superbus peccatum suum confiteri noluit, potius mendaciter negando Deum fallere conatus est, dicens: Numquid custos fratris mei sum ego?

indignus venia judicatus est.

Unde in desperationis profundum mersus est, dum ait: Major est iniquitas mea, quam ut veniam merear.

Vagus et profugus exiit a facie Domini, significans, eos qui peccata sua confiteri dissimulant, respectu divinae miserationis indignos haberi.

Reges quoque, qui ignorantia ducti in Abraham deliquerant, non nisi eodem orante sanari meruerunt.

In quo figuratur, quod passiones morum non sanantur, nisi orationibus ecclesiae.

Moysi quoque praecepit Dominus, ut lepra, sive in cute, sive in

domo, sive in veste, sive in crine appareret, sacerdoti ostenderetur, et juxta ejus arbitrium separata, ejus judicio contaminaretur, vel mundaretur.

Saul quoque, quum a spiritu maligno vexaretur, non poterat ad sanae mentis officium redire, nisi prius David psalterium arriperet, et coram eo psalleret, et ita ab ejus vexatione cessaret diabolus.

In quo mystice ostenditur, quod quicunque diabolo propter peccata mancipatur, ab ejus dominio eripi non valet, nisi David, id est ecclesia, psalterium accipiat, et coram eo psallat, id est spiritualis gratiae eum participem faciat, et salubriter admonendo, et pie pro eo orando, et exempla boni operis sibi praebendo, diabolum ab invisibili ejus vexatione compescat.

David quoque, quum adulterium commisisset et homicidium, non ante audivit a Propheta

: Transtulit a te peccatum tuum Dominus, quam ipsum peccatum confiteretur.

Prius enim Prophetae peccatum redarguenti confessus est, et postea

audivit: Transtulit Dominus peccatum tuum a te.

Achab quoque, quum de innocentis sanguinis effusione sententiam, comminantis Dei audiret, induit se ipsum cilicio, satisfaciens Deo per poenitentiam.

Unde Dominus ad Heliam ait: Quoniam Achab reveritus est faciem meam, non inducam malum in diebus ejus.

Ninivitae, quum audirent: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur, ex edicto regis et principum poenitentiam egerunt, dicentes: Quis scit, si convertatur, et ignoscat Deus, et relinquat post se benedictionem?

Hac humilitate satisfactionis imminentem subversionem evadere meruerunt.

Quorum exemplis evidenter ostenditur, quod nullus a Deo consequatur veniam, nisi primum satisfecerit sibi per poenitentiam.

Nabuchodonosor quoque propter superbiam

suam a rationabili mente in bestialem animum commutatus est, atque a regno suo profugus recedens, non ante regnum recepit, quam conversus Deum praedicavit.

Denique plebs Israelitica ob culpam suae transgressionis captivitati tradita non ante liberari meruit, quam sua peccata confitens Danielis et aliorum sanctorum precibus veniam accepit.

§ 2. In evangelio quoque venientes ad Joannem, ut baptizarentur ab eo baptismo poenitentiae, primum confitebantur peccata sua, ostendentes, quod quisque debet peccata sua damnanda confiteri, et innovationem melioris vitae promittere, si regenerationis desiderat gratiam accipere.

Christus quoque alios legitur suscitasse a mortuis, alios a lepra mundasse, alios

illuminasse, aliorum membra paralysi dissoluta consolidasse: omnium tamen sanitatem petitio propriae vocis vel amicorum legitur praecessisse.

Luca enim referente didicimus, quod pro socru Petri prius rogatus est, quam eam sanitati redderet.

Leprosus vero ille, quem Dominus descendens de monte mundavit, prius clamavit ad eum: Domine, si vis, potes me mundare, quem postea tangendo mundavit.

Caecus quoque dum clamaret ad eum: Miserere mei, fili David, interrogavit eum Jesus: Quid vis, ut faciam tibi?

ait: Rabboni, ut videam lumen.

Tres quoque mortuos audivit, quos aliorum orationibus reddidit vitae.

Quartum quoque discipulo nunciante audivit; sed quia defuerunt vivi, qui pro eo precarentur, resuscitari non meruit.

§ 3. Quibus nimirum exemplis

evidentissime datur intelligi, quod ille, quem gravioris culpae macula inficit, nisi confessione proprii oris,

vel ecclesiae intercessione suffragante, sanari non poterit.

Hinc poenitens ille, qui prius tacendo peccata flagellari meruerat, postea correptus dicebat: Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea, dum clamarem tota die.

Hinc Christus ex persona membrorum ait: Non absorbeat me profundum, neque urgeat super me puteus os suum.

Quod Augustinus exponit, dicens: Puteus est humanae iniquitatis profunditas, in quem si cecideris, non claudet super te os suum, si tu non clauseris os tuum; confitere ergo, et dic: De profundis clamavi ad te, Domine, et evades.

Claudet super illum Dominus, qui in profundo contemnit, a quo mortuo, velut ab eo, qui non sit, perit confessio.

Hinc idem Propheta ait: Introite portas ejus in confessione, ostendens ad portas

misericordiae non nisi per confessionem peccati aliquem posse pertingere.

§ 4. Hinc etiam B. Joannes Baptista, et Salvator noster exordium praedicationis suae a poenitentia sumserunt, dicentes: Poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum coelorum; ostendentes ad regna coelorum neminem posse pertingere, nisi primum per poenitentiam Deo curaverit satisfacere.

Hinc etiam in Actibus Apostolorum legitur, quod credentes veniebant ad Apostolos, annunciantes actus suos.

§ 5. Ex his omnibus facile monstratur, sine confessione nullum veniam posse promereri.

Hinc etiam Leo Papa ait epist. LXXVIII. al. LXXX. ad Episcopos Campaniae: C. LXI.

Sufficit poenitenti *illa* confessio, quae primum Deo offertur, tum *etiam* sacerdoti, qui pro delictis poenitentium precator accedit.

C. LXII. Item ad Rusticum, Narbonensem Episcopum, epist. XC. al. XCII. c. 7.

Poenitentia, quae dilata est, quum studiosius petita fuerit, non negetur, ut quoquo modo ad indulgentiae medicinam anima vulnerata perveniat.

C. LXIII. Item Augustinus in sermone de poenitentia, al. lib. de poenitentiae medicina.

Non sufficit mores in melius commutare, et a praeteritis malis recedere, nisi etiam de his, quae facta sunt, satisfiat Deo per poenitentiae dolorem per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium,

cooperantibus eleemosynis et jejuniis.

C. LXIV. Item Ambrosius in c. 1. Lucae.

Novit Dominus mutare sententiam, si tu noveris emendare delictum.

C. LXV. Item Leo Papa, epist. XC, al.

XCII, ad Rusticum, c. 8.

Aliud quidem est debita juste reposcere, aliud propria perfectionis amore contemnere.

*Sed* illicitorum veniam postulantem oportet multis etiam licitis abstinere, dicente Apostolo: Omnia mihi licent, sed non omnia expediunt.

Unde si *quis* poenitens habet causam, quam negligere forte non debeat, melius expetit ecclesiasticum, quam forense judicium.

C. LXVI. Item Hieronymus in c. 1 Joelis.

Qui sanctus sacerdos est, et comedit in Pascha

Domini, accingatur balteo castitatis, et audiat cum Apostolis: Sint lumbi vestri praecincti, et lucernae ardentes in manibus vestris.

Qui autem peccator est, et quem remordet propria conscientia, cilicio accingatur, et plangat vel propria delicta vel populi, et ingrediatur ecclesiam, de qua propter peccata fuerat egressus, et cubet vel dormiat in sacco, ut praeteritas delicias, per quas offenderat Deum, vitae austeritate compenset.

C. LXVII. Idem in Amos Prophetam, ad c. 9.

Si agamus poenitentiam, ipsum quoque suae poenitebit sententiae.

Rursum juxta eumdem Hieremiam promittit prospera.

Si negligentia dissolvamur, et illum poenitebit sponsionis *suae*, promissaque

mutabit.

Cujus rei exemplum Ninivitas et Hierusalem habere possumus, quorum alii de imminentibus suppliciis liberati sunt, alii quae patribus promissa fuerant perdiderunt.

C. LXVIII. Idem super Danielem, ad c. 4.

Quamobrem, * rex*, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum: forsitan ignoscet

Deus delictis tuis.

Si praedixit sententiam *Dei*, quae mutari non potest, quomodo hortatur ad eleemosynas et misericordias pauperum, ut Dei sententia commutetur?

Quod facile solvitur Ezechiae regis exemplo (quem Isaias dixerat esse moriturum) et Ninivitarum, quibus dictum est: Adhuc quadraginta dies, et Ninive subvertetur.

Et tamen ad preces Ezechiae et Ninive Dei sententia commutata est, *non vanitate judicii, sed eorum conversione, qui meruere indulgentiam*.

Alioquin et in reverentiam loquitur Deus se mala minari super gentem, et, si bona fecerit, minas clementia commutare.

Rursum bona agenti se asserit polliceri, et, si male fecerit, dicit *se* suam mutare sententiam, non in homines, sed in

opera, quae mutata sunt.

Neque enim Deus hominibus, sed vitiis irascitur, quae quum in homine non fuerint, nequaquam punit quod mutatum est.

Dicamus et aliter.

Fecit quidem Nabuchodonosor juxta Danielis consilium misericordias in pauperes, et idcirco usque ad mensem duodecimum in eum est dilata sententia.

Sed quia postea ambulans in aula Babylonis gloriatur, et dicit: Nonne haec est Babylon magna, quam ego aedificavi in domum regni in robore fortitudinis meae, et in gloria nominis mei?

bonum misericordiae perdidit malo superbiae.

Forsitan ignoscet Deus delictis tuis.

Quum B. Daniel praescius futurorum de sententia Dei dubitet, rem temerariam faciunt qui audacter peccatoribus indulgentiam pollicentur.

Et tamen

sciendum, quod *si* Nabuchodonosor bona opera facienti venia repromittitur, *multo magis aliis promittitur, qui leviora peccata commiserunt*.

C. LXIX. Idem.

Vide benignum Dominum misericordiam cum severitate miscentem, et ipsius poenae modum justa et clementi libratione pensantem.

Non in perpetuum

tradidit poenae delinquentes, sed quanto, inquit, tempore servierunt *Baalim, tanto serviant* Chusarsaton, hoc est octo annis.

Disce et hoc, o tu auditor, quisquis ille es, qui tibi conscius es alicujus erroris, et quanto tempore errasse te nosti, quanto tempore deliquisti, tanto nihilominus tempore humilia te ipsum Deo, et satisfacito ei in confessione poenitentiae; non exspectes, ut humiliet te Chusarsaton, et invito necessitas extorqueat poenitentiam: sed ipse praeveni tortoris istius duritiam, quia, si te ipse emendaveris, si te ipse correxeris, pius est Deus et misericors, qui vindictam temperet ab eo, qui illam poenitendo praevenit.

Sed illud consideremus, quia, donec servierunt Chusarsaton ii, qui traditi fuerant

pro delictis suis, et non clamaverunt ad Dominum, nemo suscitatus est, qui salvare eos posset.

Quum vero clamaverunt ad Dominum, tunc suscitavit Dominus salvatorem Israel, et salvavit eos.

C. LXX. Idem Hieronymus in c. 5 epistolae ad Ephesios.

Ecclesia Christi *gloriosa* est, non habens maculam neque rugam, aut aliquid istiusmodi.

Qui ergo peccator est, et aliqua sorde maculatus, de ecclesia Christi non potest appellari, nec Christo subjectus dici.

Possibile autem est, ut, quomodo ecclesia, quae prius rugam habuit et maculam, *in juventutem* et munditiam postea restituta est, ita et peccator currat ad medicum, quia non habent opus

sani medico, sed male habentes, ut curentur vulnera ipsorum, et fiant de ecclesia, quae est corpus Christi.

C. LXXI. Idem in c. 1 Amos.

Super tribus sceleribus Damasci, et super quatuor non convertam eam.

Juxta tropologiam hoc possumus dicere.

Primum peccatum est cogitasse quae mala sunt.

Secundum, cogitationibus acquievisse perversis.

Tertium, quod mente decreveris opere complevisse.

Quartum, post peccatum non

agere poenitentiam, et *in* suo sibi complacere delicto.

C. LXXII. Idem epist. LXV, ad Pammachium et Oceanum.

Secunda post naufragium tabula est culpam simpliciter confiteri.

Imitati estis errantem, imitamini et correctum.

Erravimus juvenes, emendemur senes; jungamus gemitus, lacrymas copulemus.

C. LXXIII. Idem .

Quia divinitatis natura clemens est et pia, magisque ad indulgentiam quam ad vindictam prona, quia non vult mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat: si quis post lapsum peccatorum ad veram poenitentiam se convertit, cito a misericorde judice veniam impetrabit.

C. LXXIV. Idem in c. 12 Oseae.

Ne forte peccati memores tardius revertantur, adhuc, inquit, sedere vos faciam in tabernaculis, sicut in diebus festivitatis, ut, quod facit baptisma, hoc faciat poenitentia, et habitent in tabernaculis Salvatoris, hoc est in ecclesiis.

C. LXXV. Idem in c. 9 Danielis.

Praedixerat Hieremias septuaginta annos deselationis templi, post quos rursus veniret populus in Judaeam, et aedificaretur templum et Hierusalem.

Quae res Danielem non facit negligentem, sed magis provocat ad rogandum, ut quod Deus per suam promisit clementiam, per horum impleat preces, ne negligentia *superbiam*, et superbia pariant

offensam.

§ 1. Denique in Genesi legimus, centum viginti annos poenitentiae constitutos ante diluvium, *qui*, quia tanto tempore, hoc est centum annis, noluerunt agere poenitentiam, nequaquam exspectat, ut et viginti alii compleantur, sed infert ante quod postea fuerat comminatus.

Unde ad Hieremiam dicitur ob duritiam cordis populi Judaeorum: Ne ores pro populo hoc, quia non audiam te.

Et ad Samuel: Usquequo luges super Saul?

Et ego abjeci eum.

In cinere igitur et sacco postulat impleri

quod promiserat Deus, non quo esset incredulus futurorum, sed ne securitas negligentiam, et negligentia pareret offensam.

C. LXXVI. Operibus misericordiae Deum non emimus, sed nosmetipsos redimimus.

Item Ambrosius in sermone in Dominica de Abraham.

Medicina misericordiae tollit peccata magna.

Habemus *etiam* plura subsidia, quibus peccata nostra redimamus: pecuniam habes, redime peccatum tuum.

Non venalis est Dominus, sed tu ipse venalis es.

Peccatis tuis venundatus es, redime te operibus tuis, redime te pecunia tua; vilis pecunia, sed pretiosa est misericordia.

§ 1. Eleemosyna, inquit a peccato liberat.

Crimina ergo eleemosynis

redimuntur.

C. LXXVII. Item Joannes Os aureum, homil.

IX, ad c. 6, epist. ad Hebraeos.

Medicamentum fortius, quod maxime operatur in poenitentia, hoc est.

Sicut in praeceptis medicinae medicamentum multas quidem herbas accipit, unam autem dominantissimam: sic et in poenitentia dominantior ista herba et potentior est, et universum ipsa efficit.

Audi enim quid dicit divina Scriptura: Date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis.

C. LXXVIII. Item Ambrosius lib.

I, de poenit.

, c. 2.

Deus definitionem non facit, qui misericordiam suam promisit omnibus, et relaxandi licentiam sacerdotibus

suis sine ulla exceptione concessit.

Sed qui culpam exaggeravit, exaggeret *etiam* poenitentiam.

, Majora enim crimina majoribus abluuntur fletibus.

C. LXXIX. Idem lib.

II, de poenit.

, c. 10.

Fleat pro te mater ecclesia, et culpam tuam lacrimis

lavet.

Videat te Christus moerentem, ut dicat: Beati tristes, quia gaudebitis.

Amat. ut pro uno multi rogent.

Denique in evangelio motus viduae lacrimis, quia plurimi pro ea flebant, filium ejus resuscitavit.

C. LXXX. Idem eodem lib.

II, c. 11.

Adam post culpam statim de paradiso Deus ejecit.

Non distulit; sed statim separavit a deliciis, ut ageret poenitentiam; statim tunicam vestivit pelliceam, non sericam.

C. LXXXI. Item Augustinus lib.

L Homil.

, homilia ult.

, c. 3 .

V. Pars. Tres sunt actiones poenitentiae, quas mecum vestra eruditio recognoscit.

*Sunt enim usitatae in ecclesia, et diligenter attendentibus notae*.

Una est, quae novum hominem parturit, donec per baptisma salutare omnium praeteritorum fiat ablutio peccatorum.

Et paulo post: Omnis enim, qui jam arbiter voluntatis suae constitutus est, quum accedit ad sacramenta fidelium, nisi eum poeniteat vitae veteris, novam non potest inchoare.

Ab hac poenitentia, quum baptizantur, soli parvuli sunt immunes.

Nondum enim uti possunt libero arbitrio.

Quibus tamen ad consecrationem remissionemque originalis peccati prodest eorum fides, a quibus offeruntur.

Et infra c. 4, § 1. Altera vero poenitentia est, cujus actio per totam istam vitam, qua in carne mortali degimus, perpetua supplicationis humilitate subeunda est.

Primo, quia vitam aeternam, incorruptibilem immortalemque nullus desiderat, nisi

eum vitae hujus temporalis, corruptibilis mortalisque poeniteat.

Non enim sic quisque in vitam novam per sanctificationem baptismi nascitur, ut, quemadmodum deponit ibi omnia peccata praeterita, ita etiam statim mortalitatem ipsam carnis, corruptionemque deponat.

Et infra c. 9, § 2. Tertia

actio est poenitentiae, quae pro illis peccatis subeunda est, quae legis Decalogus continet, et de quibus Apostolus ait: * Quoniam qui talia agunt regnum Dei non possidebunt.

In hac ergo poenitentia majorem quisque in se severitatem debet exercere, ut, a se ipso judicatus, non judicetur a Deo, sicut idem Apostolus ait*: Si enim nosmetipsos judicaremus, a Domino non utique judicaremur.

Et infra: § 3. Est etiam poenitentia bonorum et humilium fidelium poena quotidiana, in qua pectora tundimus, dicentes: Dimitte nobis debita nostra, *sicut et nos dimittimus debitoribus nostris *.

Neque *enim* ea nobis dimitti volumus, quae dimissa non dubitamus in baptismo, sed illa utique, quae humanae fragilitati quamvis parva, tamen crebra subrepunt,

quae, si collecta contra nos fuerint, ita nos gravabunt et oppriment, sicut unum aliquod grande peccatum.

Quid enim interest ad naufragium, utrum uno grandi fluctu navis operiatur et obruatur, aut paulatim subrepens aqua in sentinam, et per negligentiam derelicta atque contemta impleat navem atque submergat?

Propter haec jejunia, *et* eleemosynae, et orationes invigilant: in quibus quum dicimus: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus, manifestamus habere nos quod nobis dimittatur, atque in his verbis humiliantes animas nostras quotidianam quodammodo agere poenitentiam non cessamus.

C. LXXXII. Item Gregorius .

VI. Pars. Si peccatum David tam detestabile Dominus transtulit, quid est, quod post omnia, quae de eodem peccato per Prophetam ei a Domino dicta sunt, postmodum tanta toleravit?

Sed proculdubio Dominus delictum sine ultione non deserit.

Aut enim ipse hoc in se poenitens punit, aut hoc Deus cum homine vindicans percutit.

Nequaquam igitur peccato parcitur, quia nullatenus sine vindicta laxatur.

Sic enim David audire post confessionem meruit: Dominus transtulit peccatum tuum, et tamen post multis cruciatibus afflictus ac fugiens

reatum culpae, quam perpetraverat, exsolvit.

Sic nos salutis unda a culpa primi hominis absolvimur.

Sed tamen, reatum ejusdem culpae diluentes, absoluti quoque adhuc carnaliter obimus , quia delicta nostra sive per nos, sive per semetipsum resecat etiam, quum relaxat.

Ab electis enim suis iniquitatum maculas studet temporali afflictione tergere, quas in perpetuum non vult in eis videre.

C. LXXXIII. Item Augustinus de peccatorum meritis et remiss. lib. II, c. 34.

Sicut primi homines postea juste vivendo merito creduntur per Domini sanguinem ab extremo judicio liberati, non tamen in illa vita meruerunt ad paradisum revocari: sic et caro peccati, etiamsi remissis peccatis homo in ea juste vixerit, non continuo meretur

eam mortem non perpeti, quam traxit de propagine peccati.

Tale aliquid nobis insinuatum est de patriarcha David in libro Regnorum, ad quem Propheta quum missus esset, eique propter peccatum, quod admiserat, eventura mala *ex iracundia Dei* comminaretur, confessione peccati veniam meruit, respondente Propheta, quod illud et flagitium facinusque remissum sit; et tamen consecuta sunt quae Deus fuerat comminatus, ut sic humiliaretur a filio.

Quare et nunc dicitur, si Deus propter peccatum illud fuerat comminatus, cur dimisso peccato, quod erat minatus, implevit?

nisi quia rectissime, si *sic* dictum fuerit, respondebitur, remissionem illam peccati factam, ne homo a percipienda vita impediretur

aeterna; subsecutum vero illius comminationis effectum, ut pietas hominis in illa humilitate exerceretur atque probaretur.

Sic et mortem corporis propter *hoc* peccatum Deus homini inflixit, et post peccatorum remissionem propter exercendam justitiam non ademit.

C. LXXXXIV. Doloris mensura potius quam temporis in actione poenitentiae consideranda est.

Idem in homilia de poenitentia.

VII. Pars. In actione poenitentiae, ubi tale *crimen* commissum est, ut is, qui commisit, a

Christi etiam corpore separetur, non tam consideranda est mensura temporis, quam doloris,: Cor enim contritum et humiliatum Deus non spernit.

Verum quia plerumque dolor alterius cordis occultus est alteri, neque in aliorum notitiam nisi per verba vel quaecunque alia signa procedit, quum sit coram illo, cui dicitur: Gemitus meus a te non est absconditus; recte constituuntur ab his, qui ecclesiae praesunt, tempora poenitentiae, ut satisfiat etiam ecclesiae, in qua remittuntur ipsa peccata.

Extra eam quippe non remittuntur.

Ergo quum tanta est placa peccati, atque impetus morbi, ut medicamenta corporis et sanguinis Domini differenda sint, auctoritate antistitis debet ab altario removeri ad agendam poenitentiam, et eadem auctoritate

reconciliari.

C. LXXXV. Idem in eadem hom.

L. c. 11.

Judicet se ipsum homo *in istis* voluntate, dum potest, et mores convertat in melius, ne, quum jam non poterit, *etiam* praeter voluntatem a Domino judicetur.

Et quum in se protulerit severissimae medicinae sententiam, veniat ad antistites, per quos illi claves in ecclesia ministrantur, *et* tanquam bonus incipiens jam esse filius, maternorum membrorum ordine custodito, a praepositis sacrorum accipiat satisfactionis suae modum, *ut* in offerendo sacrificio contribulati cordis devotus et supplex, id tamen agat, quod non solum ipsi prosit ad recipiendam salutem, sed etiam caeteris ad exemplum, ut, si

peccatum ejus non solum in gravi ejus malo, sed etiam in tanto scandalo est aliorum, atque hoc expedire utilitati ecclesiae videtur antistiti, in notitia multorum, vel etiam totius plebis, agere poenitentiam non recuset, non resistat, non lethali et mortiferae plagae per pudorem addat tumorem Et infra, § 1. Multi enim corriguntur, ut Petrus; multi tolerantur, ut Judas, etc.

C. LXXXVI. Mortificatio vitiorum magis quam abstinentia ciborum poenitenti necessaria est.

Item Hieronymus .

Mensuram autem temporis in agenda poenitentia idcirco non satis aperte praefigunt canones pro unoquoque crimine, ut de singulis dicant, qualiter unumquodque emendandum sit, sed magis in arbitrio sacerdotis intelligentis relinquendum statuunt, quia apud Deum non tam valet mensura temporis, quam doloris, nec abstinentia tantum ciborum, quam mortificatio vitiorum.

Propter quod ipsa tempora poenitentiae pro fide et conversatione poenitentium abbrevianda praecipiunt, et pro negligentia protelanda.

Exstant tamen pro quibusdam culpis poenitentiae modi impositi, *juxta quos

ceterae perpendendae sunt culpae, quum sit facile per eosdem modos vindictam et censuram canonum aestimare*.

C. LXXXVII. Item Joannes Chrysostomus [ id est auctor Operis imperfecti in Matthaeum, homil.

40].

Quis aliquando vidit clericum cito poenitentiam agentem?

*Sed* et si deprehensus humiliaverit se, non ideo dolet, quia peccavit, sed confunditur, quia perdidit gloriam suam.

VIII. Pars. Gratian. His *auctoritatibus asseritur, neminem sine poenitentia et confessione propriae vocis a peccatis posse mundari.

Unde praemissae auctoritates, quibus videbatur probari, sola contritione cordis veniam praestari, aliter interpretandae sunt, quam ab

eis exponantur.

Negationem namque Petri secuta est satisfactio lacrimarum, et trina confessio dominicae dilectionis, qua penitus delevit peccatum trinae negationis.

Non ergo necessaria sibi erat certa satisfactio peccati, cujus totum vitae tempus obedientiae impendebatur sui conditoris.

Imitabatur enim illud propheticum: Declina a malo, et fac bonum; et illud Isaiae: Derelinquat impius viam suam, et vir iniquus cogitationes suas, etc. Amplius horum

nihil a peccatore exigitur.

Non ergo illa auctoritate Leonis Papae satisfactio poenitentiae negatur esse necessaria cuilibet delinquenti, sed ei tantum qui B. Petrum imitatus huic saeculo penitus abrenunciat, et cunctorum vitiorum fomitem in se funditus mortificat.

§ 1. Item illud Joannis Chrysostomi : Lavent lacrimae delictum, quod pudor est voce confiteri; et illud aliud, quod scribitur in epistola ad Hebraeos: Non tibi dico, ut te prodas in publicum, neque ut te apud alios accuses; sed obedire te volo Prophetae dicenti: Revela Domino viam tuam.

Ante Deum ergo tua confitere peccata, apud verum judicem cum oratione delicta tua pronuncia, non lingua, sed conscientiae tuae memoria, et tunc demum spera, misericordiam te posse consequi, si habueris

in mente peccata tua continue, malum nunquam adversus proximum tuum in corde retinebis, non ita intelligendum est, ut sine confessione oris peccata dicantur dimitti, sed sine publica satisfactione.

Secreta namque peccata secreta confessione et occulta satisfactione purgantur, nec est necesse, ut quae semel sacerdoti confessi fuerimus denuo confiteamur, sed lingua cordis, non carnis apud judicem verum ea jugiter confiteri debemus.

Hinc etiam idem Joannes Chrysostomus ait : Nunc autem si recorderis peccatorum tuorum, et frequenter ea in conspectu Dei pronuncies, et pro eis clementiam ejus depreceris, citius illa delebis.

Si autem nunc obliviscaris peccatorum tuorum, tunc

eorum recordaberis, et nolens, quando in toto mundo publicabuntur, et in conspectu proferentur omnium tam amicorum tuorum quam inimicorum, et sanctorum angelorum, coelestiumque virtutum.

Non enim ad David solum dicebat: Quae tu secreto fecisti ego cunctis manifestabo; sed etiam ad omnes nos hoc dicitur.

§ 2. Similiter et illud Prosperi intelligitur: « Qui crimen suum ultro cognoscunt, et aut illud propriis confessionibus produnt, aut nescientibus aliis, quales occulti sunt, etc. Aliis nescientibus, id est occulta confessione istis peccatum suum confitentibus, non publice illud manifestantibus.

» Item illud Prophetae: Dixi: confitebor, et tu remisisti, id est remissibilem judicasti,

impietatem peccati mei.

Ita et illud Augustini intelligitur: Magna pietas Dei, ut ad solam promissionem peccata dimiserit, id est remissibilia judicaverit.

Item ibidem: Votum pro opere reputatur, quum deest facultas operis.

Unde votum confessionis reputatur pro opere vocis, quum deest facultas confessionis.

Item: Voluntas remuneratur, non opus, ita intelligitur: voluntas facit opus remunerabile, non opus voluntatem.

Item illud: In quacunque hora peccator conversus fuerit, etc., converti dicitur qui omnino vertitur: omnino vertitur cujus opus, vox et cogitatio ita mortificationi desudat peccati, sicut prius servierat iniquitati.

Ita intelligitur et illud: Convertimini ad me, etc. Item: Scindite corda vestra, et non vestimenta, eis dicitur, qui nulla

interiori satisfactione praecedente, sed sola exteriori se Deum posse placare confidunt.

Item cuncta, quae de leprosis mundatis vel de Lazaro resuscitato inducuntur, ad contritionem cordis, non ad veniam remissionis referenda sunt.

Obstinatio enim animi, et confessionis contemtus, quaedam mors est impietatis et lepra superbiae, a qua quisque reviviscit, dum sibi per gratiam dolor delicti et votum confessionis inspiratur.

§ 3. Ad hunc etiam articulum pertinent ea, quae de viventibus, vel in luce ambulantibus, vel dilectionem Dei habentibus, vel de habitaculis Spiritus sancti factis dicta sunt, ut haec omnia quisque dicatur assecutus ex cordis contritione, quam habet, non ex plenaria peccati remissione, quam nondum

invenit.

Sicut enim in baptismo remittitur peccatum, et tamen ejus poena reservatur, sic per contritionem cordis quisque a Deo resuscitari dicitur, licet adhuc reatu peccati teneatur.

Non ergo praemissis auctoritatibus vel argumentis sine confessione oris et satisfactione operis aliquis probatur a peccato mundari.

II Pars.

§ 4. Econtra auctoritas illa Joannis Chrysostomi, et Prosperi contra mentem auctoris extorta videtur.

Non enim dicitur: non dico tibi, ut te publice accuses, sed: non dico tibi, ut apud alios te accuses.

Sic et Prosper non ait: omnibus, sed simpliciter: aliis nescientibus.

Unde evidentissime datur intelligi, quod sine confessione oris peccata

possunt deleri.

Ea vero, quae ad exhortationem poenitentiae et confessionis dicta sunt, non huic sententiae contraire videntur.

Vel enim sunt verba exhortationis, non jussionis, sicut illud: Confitemini alterutrum peccata vestra, etc., vel si qua jubendo sunt dicta, non ad oris confessionem, sed cordis, non ad exteriorem satisfactionem, sed interiorem referenda sunt.

§ 5. Est enim poenitentia alia interior, alia exterior.

Interior poenitentia est illa, de qua Augustinus ait: Omnis qui suae voluntatis arbiter constitutus est, non potest inchoare novam vitam, nisi poeniteat eum veteris vitae.

Item de eadem Petrus in Actibus Apostolorum legitur dixisse: Poenitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum.

Quod de interiori poenitentia, non exteriori dictum

accipitur.

De exteriori vero poenitentia Ambrosius ait super epistolam ad Romanos: Gratia Dei in baptismate non quaerit gemitum vel planctum, non opus aliquod, sed solum contritionem cordis, et omnia gratis condonat.

Quaecunque ergo de poenitentia jubendo dicta sunt, non ad exteriorem, ut diximus, sed interiorem referenda sunt, sine qua nullus unquam Deo reconciliari poterit.

§ 6. Illud autem Augustini, quo quisque negatur veniam posse consequi nisi prius quantulamcunque peccati solverit poenam, non huic sententiae invenitur adversum.

Nullus enim asseritur a peccato mundari, nisi peccati passus fuerit poenam.

Sed aliud est peccatum sacerdoti confiteri, et ejus arbitrio de peccato satisfacere: atque aliud Deo corde confiteri, et secreta satisfactione

peccatum in se ipso punire.

Est enim poenitentia (ut ait Augustinus ) dolor cordis, quo quisque in se punit quod deliquit.

De hac iterum satisfactione idem et in Psalm.

L exponens: Quoniam iniquitatem meam ego cognosco.

Tu ne punias, quia ego punio: ignosce, quia ego agnosco.

Et infra: Sic Deus misericordiam dat, ut servet veritatem, ut non peccata ejus sint impunita, cui ignoscit.

Ignoscit enim se ipsum punienti.

Misericordia est, quod homo liberatur; veritas, quod peccatum punitur.

Idem in Psalmum LXXXIV: Veritas de terra orta est, id est confessio ab homine, ut se accuset, et sic justitia de coelo prospexit, ut publicanus confitens rediit justificatus; justitia de coelo prospexit,

quasi Deus dicat: parcamus huic, quia non parcit sibi; ignoscamus, quia agnoscit.

Et infra: De coelo ergo justitia prospexit, id est, a Deo data est justificatio confitenti.

§ 7. Haec ergo secreta satisfactio

levium sive occultorum criminum Deo offerenda est, nec sine poena relaxari probantur quae sic expiari creduntur.

Ea vero, quae de publica satisfactione vel oris confessione dicuntur, in publicis et manifestis criminibus intelligenda sunt.

Peccata namque Nabuchodonosor, quae Prophetae misericordiis et eleemosynis redimi suasit, peccata quoque Ninivitarum, quae publica satisfactione expiata sunt, cunctis nota erant.

Et publica noxa (ut Augustinus ) testatur, publico eget remedio.

§ 8. Praemissis itaque auctoritatibus pro manifestis criminibus manifesta probatur offerenda satisfactio et oris confessio.

Latentia vero peccata non probantur sacerdoti necessario confitenda, et ejus arbitrio expianda.

III. Pars. § 9. Econtra ea, quae in assertione hujus

sententiae dicta sunt, partim veritate nituntur, partim pondere carent.

Sine contritione etenim cordis nullum peccatum posse dimitti, occulta vero peccata secreta satisfactione, publica quoque manifesta poenitentia expiari debere, firmissima constat ratione subnixum.

Porro sine confessione oris, si facultas confitendi non defuerit, aliquod grave delictum expiari auctoritati penitus probatur adversum.

Quomodo enim secundum auctoritatem Leonis Papae sine supplicationibus sacerdotum indulgentia nequit obtineri, si sine oris confessione a peccato possumus emundari?

Quis enim supplicabit pro peccato, quod nescit?

§ 10.

Item, quomodo secundum Augustinum frustrat claves ecclesiae qui sine arbitrio sacerdotis poenitentiam agit, si sine oris confessione criminis indulgentiam impetrat?

§ 11.

Item, quomodo secundum Ambrosium jus ligandi et solvendi solis sacerdotibus a Domino creditur esse permissum, si quisque suo arbitrio se ipsum peccando ligat, vel secreta poenitentia, secundum Prosperum, in se ipsum sententiam profert excommunicationis, atque post satisfactionem absque sacerdotali judicio se ipsum Deo vel altari ejus reconciliat?

§ 12.

Non sunt haec praemissis auctoritatibus consentanea: sed multorum exemplis probantur adversa.

Filiam namque archisynagogi turbis electis Dominus suscitavit: non tamen, nisi praesentibus patre et matre puellae, Petro quoque, Jacobo et Joanne, vitae reddita est.

In quo moraliter instruimur, ut secreta peccata, quae per mortem puellae intelliguntur, non nisi supplicationibus ecclesiae, quae per patrem et matrem

puellae designantur, et sacerdotum ministerio, qui per Petrum et ceteros intelliguntur, a Domino existimentur dimitti.

§ 13.

Item in Levitico: Qui domum suam vel agrum Domino voverit vel consecraverit,

non potest eam redimere, nisi siclo sanctuarii, sacerdote quoque (non ipso) supputante annorum numerum usque ad jubilaeum.

In quo similiter docemur, quod quicunque domum conscientiae vel agrum conversationis per poenitentiam Domino offerre, atque pretio bonorum operum de vana vitae suae conversatione se ipsum redimere voluerit, non potest hoc facere, nsi siclo sanctuarii, id est operibus poenitentiae, sacra scriptura praefixis.

Unde venientibus ad se turbis B. Joannes non ait simpliciter: facite poenitentiam, vel fructus poenitentiae, sed addit: dignos, ut pro qualitate videlicet peccatorum qualitas offeratur bonorum operum.

Non enim par debet esse fructus boni operis ejus, qui nihil vel parum deliquit, atque ejus, qui grandia commisit.

Ille tanquam nullius criminis

sibi conscius usum sibi in rebus licitis praebet; hunc tanquam multis gravatum etiam a licitis temperare oportet.

In jubilaeo plena remissio praestabatur.

Unde per eum perfecta peccati remissio figuratur.

Sacerdos ergo numerum annorum usque ad jubilaeum supputat, quum ejus arbitrio poenitentiae tempora definiuntur, quibus quisque plenam peccati remissionem inveniat.

Non enim (sicut Hesychius ait super eumdem locum) statim post definitam poenitentiam quisque a peccato plene mundatur.

§ 14.

Quum ergo, ut ex praemissis colligitur, tempora poenitentiae arbitrio sacerdotis definiantur, evidentissime apparet, sine confessione propriae vocis peccata non dimitti.

Quis enim tempora poenitentiae alicui praefiget, nisi primum

peccata sua sibi manifestare curaverit?

§ 15.

Item: Taciturnitas peccati ex superbia nascitur cordis.

Ideo enim peccatum suum quisque celare desiderat, ne iniquitas sua aliis manifesta fiat, ne talis reputetur apud homines foris, qualem se jamdudum exhibuit divino conspectui.

Quod ex fonte superbiae nasci nulli dubium est; species etenim superbiae est, se velle videri justum, qui peccator est; atque hypocrita convincitur qui ad imitationem primorum parentum tergiversatione verborum peccata sua levigare contendit, vel, sicut Cain, peccatum suum reticendo penitus supprimere quaerit.

Ubi autem superbia regnat, vel hypocrisis, humilitas locum habere non potest.

Sine humilitate vero alicui veniam sperare non licet.

Nec ergo, ubi est taciturnitas confessionis, venia est speranda

criminis.

Probatur hoc idem auctoritate Augustini, qui in libro de vera et falsa poenitentia c. 10 ait:

C. LXXXVIII

Quem poenitet omnino poeniteat, et dolorem lacrimis

ostendat, repraesentet vitam suam Deo per sacerdotem, praeveniat judicium Dei per confessionem.

Praecepit enim Dominus mundandis, ut ostenderent ora sacerdotibus, docens corporali praesentia confitenda peccata, non per nuncium, non per scriptum manifestanda.

Dixit enim: Ora monstrate, et: Omnes, non unus pro omnibus; non alium statuatis nuncium, qui pro vobis offerat munus a Moyse statutum, sed qui per vos peccastis per vos erubescatis.

Erubescentia enim ipsa partem habet remissionis.

Ex misericordia enim hoc praecepit Dominus, ut neminem poeniteret in occulto.

In hoc enim quod per se ipsum dicit sacerdoti, et erubescentiam vincit timore offensi, fit venia criminis.

Fit enim per confessionem

veniale quod criminale erat in operatione, et, si non statim purgatur, fit tamen vitale quod commiserat mortale.

Multum enim satisfactionis obtulit qui erubescentiae dominans nihil eorum, quae commisit, nuncio Dei denegavit.

Deus enim misericors et justus est; sicut conservat misericordiam in justitia, ita et justitiam in misericordia.

Opus enim est misericordiae peccanti peccata dimittere: sed oportet, ut justus misereatur juste.

Oportet enim, ut non solum quid, sed in quo doleat consideret, si dignus est, non dico justitia, sed misericordia.

Justitia enim sola damnat; sed dignus misericordia est qui spirituali labore petit gratiam.

Laborat enim mens patiendo erubescentiam,

et, quoniam verecundia magna est poena, qui erubescit pro Christo fit dignus misericordia.

Unde patet, quod quanto pluribus confitebitur in spe veniae turpitudinem criminis, tanto facilius consequetur. misericordiam remissionis.

Ipsi enim sacerdotes plus jam possunt proficere, plus confitentibus parcere.

Quibus enim remittunt remittit Dominus.

Lazarum enim de monumento jam suscitatum obtulit Dominus discipulis solvendum, per hoc ostendens potestatem solvendi concessam sacerdotibus, Dixit enim: Quodcunque solveritis super terram solvetur et in coelis, hoc est: ego Deus, et omnes ordines coelestis militiae, et omnes sancti in gloria mea laudant vobiscum et confirmant quos ligatis et solvitis.

Non dixit: quos putatis ligare

aut solvere, sed in quos exercetis opus justitiae aut misericordiae.

Alia autem opera vestra in peccatores non agnosco.

§ 1. Quare, qui confiteri vult peccata, ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem scientem ligare et solvere, ne, quum negligens

circa se exstiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit.

§ 2. Tanta itaque vis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur proximo.

Saepe enim contingit, quod poenitens non potest confiteri coram sacerdote, quem desideranti nec locus, nec tempus offert.

Et si ille, cui confitebitur, potestatem solvendi non habet, fit tamen dignus venia ex sacerdotis desiderio, qui socio confitetur turpitudinem criminis, Mundati enim sunt leprosi, dum irent ostendere ora sacerdotibus ante, quam ad eos pervenirent.

Unde patet Dominum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibentur ad sacerdotes pervenire.

Saepe quidem eos quaerunt sani et laeti; sed dum

quaerunt ante quam ad eos perveniant, moriuntur.

Sed Dei misericordia est ubique, qui et justis novit parcere, etsi non tam cito, sicut si solverentur a sacerdote.

§ 3. Qui ergo confitetur, omnino sacerdoti meliori, quam potest, confiteatur, *et*, si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris.

Nam in resuscitatione filiae principis pauci interfuerunt, qui viderent.

Nondum enim erat sepulta, nondum extra portam civitatis delata, nondum extra domum in notitiam deportata.

Intus resuscitavit quam intus invenit, relictis solis Petro, et Joanne, et Jacobo, et patre et matre puellae, in quibus figuraliter continentur sacerdotes ecclesiae.

Quos autem extra invenit, animadvertendum est,

quomodo suscitavit.

Flebat enim turba post filium viduae.

Flevit Martha et Maria, supplicantes

pro fratre.

Flebat etiam turba, quae Mariam fuerat secuta, lacrimis Mariae admonita.

In quo docemur publice peccantibus non proprium, sed ecclesiae sufficere meritum.

C. LXXXIX. Sufficit illa confessio, quae primum Deo, deinde sacerdoti offertur.

Item Leo Papa, epist. LXXVIII, al.

LXXX.

IX. Pars. Quamvis plenitudo fidei videatur esse laudabilis, quae propter Dei timorem apud homines erubescere non veretur, tamen, quia non omnium hujusmodi sunt peccata, ut ea, qui poenitentiam poscunt, non timeant publicare, removeatur *tam* improbabilis consuetudo, ne multi a poenitentiae remediis arceantur, dum aut erubescunt, aut metuunt inimicis suis sua facta reserare, pro

quibus possunt legum constitutione percelli.

Sufficit enim illa confessio, quae primum Deo offertur, tum etiam sacerdoti, qui pro delictis poenitentium precator accedit.

Tunc enim *demum* plures ad poenitentiam poterunt provocari, si populi auribus non publicetur conscientia confitentis.

Gratian. Quibus auctoritatibus, vel quibus rationum firmamentis utraque sententia satisfactionis et confessionis innitatur, in medium breviter exposuimus.

Cui autem harum potius adhaerendum sit, lectoris judicio reservatur.

Utraque enim fautores habet sapientes et religiosos viros.

Unde Theodorus Cantuariensis Archiepiscopus ait in Poenitentiali suo : C. XC.

Quidam Deo solummodo confiteri debere peccata dicunt, ut Graeci.

Quidam vero sacerdotibus confitenda

esse percensent, ut tota fere sancta ecclesia.

Quod utrumque non sine magno fructu intra sanctam fit ecclesiam, ita duntaxat, ut Deo, qui remissor est peccatorum, peccata nostra confiteamur, et hoc perfectorum est, ut cum David dicamus: Delictum meum cognitum tibi feci, et injustitiam meam non abscondi.

Dixi, confitebor adversum me injustitias meas Domino, et tu remisisti impietatem peccati mei.

Sed tamen Apostoli institutio nobis sequenda est, ut confiteamur alterutrum peccata nostra, et oremus pro invicem, ut salvemur.

Confessio itaque, quae soli Deo fit, quod est justorum, purgat peccata.

Ea vero, quae sacerdoti fit, docet, qualiter ipsa purgentur peccata.

Deus namque, salutis et sanctitatis auctor et largitor, plerumque hanc praebet suae poenitentiae

medicinam invisibili administratione, plerumque medicorum operatione.

DISTINCTIO II.

GRATIANUS.

I. Pars. Quia vero de poenitentia semel coepit haberi sermo, aliquantulum altius repetendum videtur, diversorum sententias certis auctoritatibus munitas in medium proponentes.

Alii dicunt poenitentiam semel tantum esse utilem.

Unica est enim, nec reiterari potest.

Si vero reiteratur, praecedens poenitentia non fuit.

Et si de sententia judicis ejus merito peccata videntur esse remissa, apud tamen ejus praesentiam, cui omnia futura praesentia sunt, nunquam habentur

remissa: quia non est servata illa sententia veri sacerdotis: Vade, et amplius noli peccare.

Item: Ecce sanus factus es, jam amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat.

Item ex VIII Synodo .

C. I. Primam vitii causam non penitus exstinguit qui in illam postea recidit.

Si quis semel notatus fuerit invidiae vel contentionis vitio, et rursus in hoc ipsum inciderit, sciat, se primam *illam* causam, *de qua superius diximus*

ex qua invidia vel contentio nascitur, in interioribus medullis habere reconditam.

Oportet ergo eum per contraria atque adversa curari, id est per humilitatis exercitium.

Exercitia vero humilitatis sunt, si se vilioribus officiis subdat, et ministeriis indignioribus tradat.

Ita namque arrogantiae et humanae gloriae vitium curari poterit, ut consuetudine humilitatis affectus ultra jam non incidat in arrogantiae et vanae gloriae delictum.

Atque in singulis hujusmodi vitiis cura similis adhibeatur.

Gratian. Item sine caritate nulli adulto peccatum remittitur.

Non autem habet caritatem qui aliquando peccaturus est criminaliter.

Unde Augustinus ad Julianum comitem : C. II.

Caritas, quae deseri potest, nunquam vera fuit.

C. III. Idem super epistolam I. Joannis, tract.

8.

Radicata est caritas?

securus esto; nihil mali procedere potest.

C. IV. Item Gregorius lib.

X. Moralium, c. 22.

Valida est, ut mors, dilectio.

Virtuti etenim mortis dilectio comparatur, quia nimirum mentem, quam semel coeperit, a delectatione mundi funditus occidit.

C. V. Item Prosper in lib.

III, de vita contemplativa, c. 13 .

Caritas est, ut mihi videtur, recta voluntas, ab omnibus terrenis ac praesentibus prorsus aversa, juncta Deo inseparabiliter et unita, igne quodam

S. Spiritus, a quo est et ad quem refertur, inquinamenti omnis extranea, corruptionis nescia, nulli vitio mutabilitatis obnoxia, supra omnia, quae carnaliter diliguntur, excelsa, affectionum omnium potentissima, divinae contemplationis avida, in omnibus semper invicta, summa actionum bonarum, salus morum, finis coelestium praeceptorum, mors criminum, vita virtutum, virtus pugnantium, palma victorum, anima sanctarum mentium, causa meritorum bonorum, praemium perfectorum; sine qua

nullus Deo placuit, cum qua aliquis peccare nec potuit, nec poterit; fructuosa in poenitentibus, laeta in proficientibus, gloriosa in perseverantibus, victoriosa in martyribus, operosa in omnibus omnino fidelibus, ex qua quicquid est boni operis vivit.

Item infra: § 1. Haec est caritas vera, germana, perfecta, quam excellentiorem viam nominat S. Apostolus, *et vere ipsa est via, quae ducit per se ambulantes ad patriam*, quia, sicut sine via pervenit nullus quo tendit, ita sine caritate, quae dicta est via, non ambulare possunt homines, sed errare.

Item ibidem cap. 15: § 2. Ergo si caritatem Deo exhibeamus, et proximo de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta, facile peccato resistimus, bonis omnibus abundamus, saeculi blandimenta

contemnimus, et omnia, quae difficilia sunt humanae fragilitati, vel aspera etiam, cum delectatione perficimus, si tamen Deum caritate perfecta, quae nobis ex illo est, ex toto corde, ex tota anima, et ex totis viribus diligamus.

Ex ea enim parte quis peccat, ex qua minus diligit Deum; quem si ex toto corde diligamus, nihil erit in nobis, unde peccati desideriis serviamus.

Et quid est diligere Deum, nisi illi copulari animo, concipere fruendae visionis ejus affectum, peccati odium, mundi fastidium, diligere etiam proximum, quem in se censuit diligendum, in ipso amore servare legitimum modum, nec pervertere dilectionis ordinem constitutum?

Ordinem dilectionis illi pervertunt, nec modum diligendi custodiunt, qui aut mundum, qui

contemnendus est, diligunt, aut corpora sua minus diligenda plus diligunt, aut proximos non sicut se ipsos, aut Deum plus quam se ipsos forte non diligunt.

Item infra: § 3. Corpus nostrum, quia pars nostri est, ad hoc nobis diligendum est, ut saluti ejus ac fragilitati naturaliter consulamus et agamus, quatenus spiritui ordinate subjectum ad aeternam salutem accepta immortalitate et incorruptione perveniat.

Item infra: § 4. Proximos autem tunc diligimus sicut nos, si non propter aliquas utilitates nostras, non propter sperata beneficia vel accepta, non propter affinitates vel consanguinitates, sed propter hoc tantum, quod sunt naturae nostrae participes, diligamus.

Item infra: § 5. Non illi tantum

proximi nostri credendi sunt, quos nobis gradus sanguinis jungit, sed proximi nostri credendi sunt omnes homines naturae nostrae, sicut dixi, participes.

Item infra: § 6. Proinde, sicut nos proximos omnes diligimus, quando ad mores bonos et aeternam vitam consequendam, sicut nobis, saluti eorum consulimus; quando nos in eorum peccatis ac periculis cogitamus, et, sicut nobis subveniri optamus, ita eis *pro viribus* subvenimus, aut, si facultas defuerit, voluntatem subveniendi tenemus.

Quapropter haec est proximi tota dilectio, ut bonum, quod tibi conferri vis, velis et proximo, *et malum, quod tibi nolis accidere, nolis et proximo*.

Illi vero plus quam se diligunt Deum, qui pro ejus amore suae ad tempus saluti non parcunt, se ipsos

tribulationibus ac periculis tradunt, nudari facultatibus propriis, patriae suae extorres fieri, parentibus, et uxoribus, ac filiis *suis* renunciare parati sunt, et, ut totum dicam, ipsam corporis mortem non solum non refugiunt, sed etiam libenter excipiunt, ambientes a corporis sui vita magis, quam a Deo vita vitae suae discedere.

C. VI. Item Beda super Joannem, ad c. 1.

Quaerendum est interea, quomodo speciale filium Dei agnoscendi signum fuerit, quod super eum descenderit et manserit Spiritus.

Et infra · § 1. Quid magni est Filio Dei, quod in ipso manere Spiritus adstruatur?

Notandum ergo, quod semper in Domino manserit Spiritus sanctus; in sanctis

autem hominibus, quamdiu mortale corpus gestaverint, partim maneat in aeternum, partim rediturus secedat.

Manet quippe apud eos, ut bonis insistant actibus, voluntariam paupertatem diligant, mansuetudinem sequantur, pro aeternorum desiderio lugeant, esuriant et sitiant justitiam, misericordiam, munditiam cordis, et tranquillitatem pacis amplectantur: sed et pro observatione justitiae persecutionem pati non vereantur, eleemosynis, orationibus, jejuniis, ceterisque fructibus Spiritus insistere desiderent.

Recedit autem ad tempus, ne semper infirmos curandi, mortuos suscitandi, daemones ejiciendi, vel etiam prophetandi habeant facultatem.

Manet semper, ut possint habere virtutes, et ut mirabiliter ipsi vivant.

Venit

ad tempus, ut etiam aliis per miraculorum signa, quales sint intus, effulgeant.

C. VII. Item Apostolus I, Cor. 13.

Caritas nunquam excidit.

C. VIII. Item Augustinus super ep. I. Joannis, tract.

3.

Unctio invisibilis Spiritus sanctus est, unctio invisibilis caritas est, quae, in quocunque fuerit, tanquam radix illi erit, quae quamvis ardente sole arescere non potest, nutritur calore solis, non arescit.

C. IX. Item Gregorius super Ezechielem, tom.

III.

Pennata animalia, videlicet praedicatores sancti, quum incedunt, minime revertuntur, quia sic a terrenis actibus ad spiritualia pertranseunt, ut ad

ea, quae reliquerunt, ulterius nullatenus reflectantur.

Et paulo post: Nemo mittens manum in aratrum, *et adspiciens retro, aptus est regno Dei *.

Manum quippe in aratrum mittere est quasi per quendam compunctionis vomerem ad proferendos fructus terram sui cordis aperire.

Sed retro post aratrum adspicit, qui post exordia boni operis ad mala revertitur, quae reliquit.

Quod quia electis Dei minime contingit, recte nunc per Prophetam dicitur: Non revertebantur, quum incederent.

( Et paulo post: ) Unde Paulus: Unum vero, quae retro sunt, oblitus, in ea, quae sunt anteriora, extendens me, sequor ad palmam supernae vocationis.

In anteriora etenim extentus, eorum, quae retro sunt, oblitus fuerat, quia temporalia despiciens sola

quae sunt aeterna quaerebat.

C. X. Idem in eundem, hom.

V.

Non revertebantur, quum incederent, quia electi quique sic ad bona tendunt, ut ad mala perpetranda non redeant.

Qui enim perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

Et, sicut per Salomonem dicitur: Justorum semita quasi lux splendens procedit, et crescit usque ad perfectum diem.

In eorum namque animis bonum desiderium atque intellectus lucis intimae jam pars diei est; sed quia

usque ad finem vitae in virtute proficiunt, ad perfectum diem tunc veniunt, quando ad coelestia regna perducti, in ea luce, quam desiderant, jam minus aliquid non habebunt.

C. XI. Idem ibidem.

Potest discursus atque mobilitas Spiritus sic intelligi.

In sanctorum quippe cordibus juxta quasdam virtutes semper permanet; juxta quasdam vero recessurus venit, et venturus recedit.

In fide etenim, spe atque caritate et in bonis aliis, sine quibus ad coelestem patriam non potest veniri (sicut est humilitas, castitas, justitia atque misericordia) perfectorum corda non deserit.

In prophetiae vero virtute, doctrinae facundia, miraculorum exhibitione, electis *suis* aliquando adest, aliquando

se subtrahit.

Et paulo post: § 1. In his itaque virtutibus, sine quibus ad vitam minime pervenitur, Spiritus sanctus in electorum suorum cordibus permanet, unde recte stabilis dicitur.

In his vero, per quas sanctitatis virtus ostenditur, aliquando misericorditer praesto est, aliquando misericorditer recedit.

Unde Ambrosius super epist. II, ad Corinthios, ad c. 6: C. XII.

Ficta caritas est, quae deserit in adversitate.

II. Pars. Gratian. Ex praemissis itaque apparet, quod caritas semel habita ulterius non amittitur.

Qui enim caritatem semel habuerit criminaliter ulterius peccare non poterit, ut ad gratiam, non ad naturam

impossibilitas referatur.

Quod autem caritatem habens criminaliter peccare non possit, testatur Augustinus in lib.

L Homiliarum, hom.

8, dicens:

C. XIII.

Quia radix omnium malorum est cupiditas, et radix omnium bonorum est caritas, et simul ambae esse non possunt, nisi una penitus evulsa fuerit, alia plantari non poterit.

Sine causa aliquis conatur ramos incidere, si radicem non contendit evellere.

Gratian. Quum ergo qui criminaliter peccat caritatem nunquam habuisse probatur, evidenter colligitur, poenitentiam non agere, qui quandoque criminaliter peccat.

Unde Augustinus: C. XIV.

Caritas est aqua, de qua Dominus ait in evangelio: Qui biberit ex aqua, quam ego dabo ei, non sitiet in aeternum.

Gratian. Reprobus ergo, quum in aeternis mancipatus incendiis in aeternum sitiat, quomodo bibet aquam vivam, aut quomodo potabit aquam salientem in vitam aeternam, qui, quasi plumbeus demersus in ima, poenas luit damnationis aeternae?

Item: Sine caritate quomodo quis veram cordis contritionem habere

poterit?

quomodo ergo delictorum remissionem?

quae si non sunt dimissa, quomodo non omnia prorsus ad poenam exigenda sunt?

Item Dominus: Amen, amen dico vobis, qui credit in me habet vitam aeternam.

Qui ergo non habet vitam aeternam in Christum non credit.

In Christum vero credit qui caritatem habet.

In Christum quippe credere est amando in ipsum tendere.

Haec est fides, ut definit Apostolus, quae per dilectionem operatur; huic duntaxat remissio delictorum promittitur.

Quod si caritas a fide Christianorum sejungi nequit, cui scilicet soli venia promittitur, quomodo qui caritatem non habuerit, fidem Christianorum habuit, id est in Christum credidit?

quomodo ergo veniam delictorum accepit?

quam si non accepit, quomodo non omnia prorsus opera aeternis sunt ferienda suppliciis?

Item Dominus: Ego sum panis vivus, qui de coelo descendi; si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.

Qui ergo non vivit in aeternum non manducavit panem vivum: sed qui non manducavit eum non credidit.

Hoc est enim manducare panem vivum, quod credere in Christum, id est amando tendere in ipsum.

Quum ergo reprobus in eum non crediderit, quem non manducavit, et ita fidem Christianorum (qua sola peccata relaxantur) non habuerit, quomodo, si vivit Dominus, cui omne judicium dedit Pater, judicium perpetuae damnationis effugiet omnium non solum actualium, sed etiam originalium?

III. Pars. § 1. Haec, quae de caritate dicuntur, de

perfecta intelligi possunt, quae semel habita nunquam amittitur.

Exordia vero caritatis enutriuntur, ut crescant, et conculcantur, ut deficiant.

Nemo enim repente

fit summus, sed in bona conversatione, quae sine caritate nulla est, a minimis quisque inchoat, ut ad magna perveniat.

Sunt itaque gradus non solum inter virtutem et virtutem, sed et in eadem virtute.

Unde Gregorius super Ezechielem homil.

XV scribit, dicens: C. XV.

Quum sanctam ecclesiam Dominus suscipit, in gradibus ejus dignoscitur, quia ejus gloria per illius incrementa declaratur.

Quantum enim sancta ecclesia ascendendo proficit, tantum Deus hominibus ex ejus virtutibus innotescit.

De his quoque gradibus B. Job loquitur, dicens: Per singulos gradus meos pronunciabo illum.

Omnipotentem

quippe Dominum per singulos gradus suos pronunciat, qui per incrementa virtutum, quae cepit, ei semper laudem suae pietatis reddit.

Si quidam gradus in cordis ascensione non essent, Psalmista non diceret: Ambulabant de virtute in virtutem.

Nec mirum, si de virtute in virtutem gradus sunt, quando unaquaeque virtus quasi quibusdam gradibus agitur, et sic per incrementa meritorum ad summa perducitur.

§ 1. Aliud namque sunt virtutis exordia, aliud profectus, aliud perfectio.

Si enim et ipsa fides ad perfectionem suam non quibusdam gradibus duceretur, sancti Apostoli minime dixissent: Adauge nobis fidem, Et quidam venit ad Jesum qui curari voluit filium suum; sed requisitus an crederet, respondit

: Credo, Domine, adjuva incredulitatem meam.

Pensate, rogo, quod dicitur.

Si credebat, cur incredulitatem dicebat?

Si vero incredulitatem habere se noverat, quomodo credebat?

Sed quia per occultam inspirationem gratiae meritorum suorum gradibus fides crescit, uno eodemque tempore is, qui necdum perfecte crediderat, simul et credebat, et incredulus erat.

§ 2. Hos nimirum gradus Dominus sub messis nomine describit, dicens: Sic est regnum Dei, quemadmodum si jaciat homo semen in terram, et dormiat, et exsurgat nocte a die, et semen germinet, et crescat, dum nescit ille.

Ultro enim terra fructificat, primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum in spica; et quum ex se

produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis.

Semen homo jactat in terram, quum cordi suo bonam intentionem inserit, et postquam

semen jactaverit, dormit, quia jam in spe boni operis quiescit.

Nocte vero exsurgit ac die, quia inter adversa et prospera proficit, et semen germinat et crescit, dum nescit ille, quia, dum adhuc metiri incrementa sua non valet, semel concepta virtus ad perfectum ducitur, et ultro terra fructificat, quia praeveniente se gratia mens hominis spontanee ad profectum boni operis assurgit.

Sed haec eadem terra primum herbam, deinde spicam, deinde plenum frumentum producit in spica.

Herbam quippe producere est inchoationis bonae adhuc teneritudinem habere.

Ad spicam vero herba pervenit, quum se virtus animo concepta ad profectum boni operis pertrahit.

Plenum vero frumentum in spica fructificat, quando

jam in tantum virtus proficit, ut esse robusti et perfecti operis possit.

Sed quum ex se produxerit fructus, statim mittit falcem, quoniam adest tempus messis.

Omnipotens enim Deus producto fructu falcem mittit, et messem suam desecat, quia, quum unumquemque ad opera perfecta produxerit, ejus temporalem vitam per emissam sententiam incidit, ut granum suum ad coelestia horrea perducat.

Quum igitur desideria bona concipimus, semen in terram mittimus.

Quum vero operari recta incipimus, herba sumus.

Quum autem ad profectum boni operis crescimus, ad spicam pervenimus, quumque in ejusdem operationis perfectione solidamur, jam plenum frumentum in

spica proferimus.

§ 3. Herba etenim Petrus fuerat, qui, passionis tempore per amorem Dominum sequens, hunc confiteri ante ancillae vocem timebat.

Erat enim jam viriditas in mente, quia credebat omnium redemtorem; sed valde adhuc flexibilis pede conculcabatur timoris.

Jam in spicam surrexerat, quando eum, quem moriturum confiteri timuerat, nunciante angelo in Galilaea viventem videbat.

Sed ad plenum granum in spica pervenerat, quando veniente desuper Spiritu, et suam mentem in illius amore roborante, ita solidatus est, ut vires persequentium caesus despiceret, et redemtorem

suum libere inter flagella praedicaret.

§ 4. Nullus itaque, qui ad bonum propositum adhuc in mentis teneritudine esse conspicitur, despiciatur, quia frumentum Dei ab herba incipit, ut granum fiat.

Vir ergo *vestitus lineis* venit ad portam, quia Dominus ac redemtor noster membris suis intrantibus perducit ad se, et ascendit per gradus ejus, quia nobis proficientibus eo nobis amplius exaltatur, quanto altus et incomprehensibilis esse cognoscitur.

In virtute quippe nostrarum *mentium* ipse ascendere dicitur, quia tanto ipse sublimior nobis ostenditur, quantum noster animus a rebus infimis separatur.

Item Augustinus ait in libro de gratia et libero arbitrio, c. 17: C. XVI.

Qui vult facere Dei mandata, et non potest, jam quidem habet voluntatem bonam, sed adhuc parvam et invalidam.

Poterit autem, quum magnam habuerit et robustam.

Quando enim martyres magna illa mandata fecerunt, magna utique voluntate, id est magna caritate fecerunt, de qua *caritate* ipse Dominus ait: Majorem *hac* caritatem nemo, etc. ( Et paulo post:) § 1. Ipsam caritatem apostolus Petrus nondum habuit, quando timore Dominum ter negavit.

*Timor enim non est in caritate, sicut ait Joannes evangelista in epistola sua, sed perfecta caritas foras mittit timorem.

Et tamen, quamvis

parva et imperfecta, non deerat, quando dicebat: Domine, animam meam pro te ponam.

( Idem super primam epistolam Joannis, tract.

5: § 2. Si quis tantam habuerit caritatem, ut paratus sit pro fratribus etiam mori, perfecta est in illo caritas; sed numquid mox, ut nascitur, jam prorsus perfecta est?

ut perficiatur, nascitur; quum fuerit nata, nutritur; quum fuerit nutrita, roboratur; quum fuerit roborata, perficitur; quum ad perfectum venerit, quid dicit?

Mihi vivere Christus est, et mori lucrum.

*Optabam dissolvi, et esse cum Christo, multo magis optimum; manere in carne necessarium

propter vos.

Propter eos volebat vivere, pro quibus paratus erat mori*.

C. XVII. Idem in eandem tract.

IX .

Sicut seta introducit linum, ita timor introducit caritatem; crescit caritas, minuitur timor, et e converso.

C. XVIII. Item tract.

V, in eandem.

Forte nata est in te caritas, sed nondum perfecta *est*; noli desperare, nutri eam, ne offocetur.

C. XIX. Idem ad Hieronymum, epist. XXIX .

Caritas in quibusdam est perfecta, in quibusdam *est* imperfecta: perfectissima autem in hac vita haberi non potest.

C. XX. Idem in libro L Homiliarum, hom.

9.

Si sermo meus invenit in cordibus vestris aliquam

scintillam gratuiti amoris Dei, ipsam nutrite, ad hanc augendam vos advocate.

Et paulo post: Flete, nutrite in vobis; ipsa quum creverit, et flammam dignissimam fecerit, cupiditatum *carnalium* ligna consumet.

Gratian. E contrario etiam gradus in virtute esse probantur, quia et ipsius peccati gradus evidenter apparent.

Sicut enim nemo repente fit summus, ita nemo repente fit turpissimus.

Hinc etiam Augustinus ait in lib.

I, de sermone Domini in monte, c. 23: C. XXI.

Sicut tribus gradibus ad peccatum pervenitur, suggestione, delectatione, consensione: ita ipsius

peccati tres sunt differentiae, in corde, in facto, in consuetudine, tanquam tres mortes; una, quasi in domo, id est quum in corde consentitur libidini; altera, quasi jam prolata extra portam, quum in factum procedit assensio; tertia, quum vi consuetudinis malae tanquam mole terrena premitur animus, quasi in sepulcro jam putens.

Quae tria genera mortuorum Dominum resuscitasse, quisquis evangelium legit agnoscit.

C. XXII. Item Gregorius lib.

XXV Moralium, c. 16.

Sciendum quippe est, quod peccatum tribus modis

committitur.

Nam aut ignorantia, aut infirmitate, aut studio perpetratur, et gravius quidem infirmitate, quam ignorantia, sed multo gravius studio quam infirmitate peccatur.

C. XXIII. Idem lib.

XXI Moralium, c. 3.

Inter haec sciendum est, aliud esse, quod animus de tentatione carnis patitur, aliud vero, quum per consensum delectationis obligatur.

Plerumque enim cogitatione prava pulsatur, sed renititur.

Plerumque autem, *quum* perversum quid concipit, *hoc* intra semetipsum etiam per desiderium voluit.

Et nimirum mentem nequaquam cogitatio immunda inquinat, quum pulsat, sed quum hanc sibi per delectationem subjugat.

Hinc etenim praedicator egregius *dicit*: Tentatio vos non apprehendat,

nisi humana.

Humana quippe tentatio est, qua plerumque in cogitatione tangimur etiam nolentes, quia, ut nonnunquam *et* illicita ad animum veniant, hoc utique in nobismetipsis ex humanitatis corruptibilis pondere habemus.

Jam vero daemoniaca est et non humana tentatio, quum ad hoc, quod carnis corruptibilitas suggerit, per consensum se animus adstringit

C. XXIV. Item Hieronymus ad c. 1. Amos.

Super tribus sceleribus Damasci, etc., ut supra.

Gratian. Non est mirum, si in virtute gradus esse dicuntur, quandoquidem et peccati gradus ita evidenter monstrantur.

§ 1. Haec itaque caritas, quae in Petro ante negationem herba fuit, et in singulis nascitur

ante, quam roboretur, ante, sui perfectionem amittitur et reparatur.

Unde Augustinus in libro de correptione et gratia, c. 7: Quicunque ab illa originali damnatione ista divinae gratiae largitate discreti sunt, non est dubium, quod et procuratur eis audiendum evangelium, et, quum audiunt, credunt, et in fide, quae per dilectionem operatur, usque in finem perseverant, et, si quando exorbitant, correpti emendatur, et quidam eorum, etsi ab hominibus non corripiantur, in viam, quam reliquerant, redeunt.

C. XXV. Idem ibidem.

Firmum Dei fundamentum stat, immobile habens signaculum hoc: Scit Dominus qui sunt ejus.

Horum fides, quae per dilectionem operatur, profecto aut omnino non deficit, aut, si qui sunt, quorum deficit, reparatur antequam vita ista finiatur, et deleta, quae intercucurrat, iniquitate, in finem perseverantia deputatur.

C. XXVI. Idem in eodem libro, c. 9.

Nullus eorum ex bono in malum mutatus finit hanc vitam.

C. XXVII. Idem ibidem.

Talibus Deus diligentibus *eum* omnia cooperantur in bonum, usque adeo prorsus omnia, ut etiam, si qui eorum deviant et exorbitant, etiam

hoc ipsum eis faciat proficere in bonum.

C. XXVIII. Item Apostolus ad Galatas, c. 5. [v. 6.]

Circumcisio non est aliquid, neque praeputium, sed fides, quae per dilectionem operatur.

Et hoc olim in vobis, quia currebatis bene per opera fidei ex dilectione.

C. XXIX. Idem ad Hebraeos, c. 6. [v. 10.]

Non est tam injustus Deus, ut obliviscatur operis vestri, etc.

Gratian. Operis, quo omnia sua fecerant communia, et hoc ex dilectione, et hoc ad gloriam Dei.

Ecce triplex bonum, quasi diceret: olim multa operati estis, pro quibus, si poeniteatis de malis, benefaciet vobis Deus.

Romanos quoque et Galatas dum Apostolus redargueret, merito fidei probat assecutos remissionem

peccatorum, et sanctificationem in Spiritu sancto, et justitiam bonae operationis, quae omnia aut sine caritate nunquam vere fuerunt in eis, aut veram caritatem habuerunt, a qua postea lapsi sunt qui de operibus legis gloriabantur.

Item de quolibet adulto Augustinus ait: C. XXX.

Tolle caritatem, odium tenet.

Item: § 1. Omnis, qui non diligit, odit.

Item in evangelio: § 2. Nemo potest duobus dominis servire; aut enim unum odio habebit, et alterum diliget, aut unum sustinebit, alterumque contemnet.

Gratian. Adam vero, quum in virili aetate a Domino

creatus sit, antequam a diabolo tentaretur, dum de latere ejus uxor formabatur, dum in ecstasi raptus angelicae curiae intererat, dum evigilans futura Christi et ecclesiae sacramenta vaticinabatur, aut caritatem, aut odium habebat.

Si autem odium habebat, non fuit diabolus auctor nostri peccati.

Item, si sine caritate a Deo creatus est, ejus similitudinem in creatione sui nequaquam accepit.

Item, si sine caritate creatus est, justus et innocens a Deo factus non est; creatura namque, rationis capax et liberi arbitrii, justitiae et innocentiae sine caritate particeps esse non potest.

Colligitur ergo, quod Adam antequam peccaret, caritatem habuit, sine qua justus et innocens esse non potuit.

Unde Augustinus in Genesim ad literam, lib.

VI, c. 24: C. XXXI.

Quomodo renovari dicimur, si non *hoc* recepimus, quod perdidit primus homo, *in quo omnes moriuntur*?

Hoc plane recepimus, quia justitiam, ex qua in peccatum lapsus est.

Et paulo post c. 7: § 1. Exspoliantes *vos* veterem hominem *cum actibus suis*, induite novum, qui renovatur in agnitionem Dei secundum imaginem ejus, qui creavit eum.

Hanc imaginem in spiritu mortis impressam perdidit Adam per peccatum.

Et post pauca: § 2. Stola illa prima justitia est, unde lapsus est Adam.

C. XXXII. Idem in homilia XI.

Princeps vitiorum omnium, dum vidit Adam ex limo

terrae ad imaginem Dei factum, pudicitia ornatum, temperantia compositum, caritate circumdatum, primos parentes illis donis ac tantis bonis exspoliavit, insuper et peremit.

Namque quum homini abstulisset pudicitiam, continentiam, *caritatem, immortalitatem*, dominio suo eum obstrinxit.

Et paulo post: § 1. Adam amissa temperantia intemperans effectus est; perdita caritate malus inventus est.

C. XXXIII. Item Ambrosius lib.

VI, epist. 41, ad Sabinum.

Quando Adam solus erat, non est praevaricatus quia mens ejus adhaerebat Deo.

C. XXXIV. Item ad eundem, eodem lib.

, ep. 42.

Primus homo erat opus Dei recens, confabulator assiduus, civis sanctorum, complantatus virtutibus.

C. XXXV. Idem Hexameron, lib.

VI, c. 7.

Illa anima a Deo pingitur, quae habet in se virtutum gratiam renitentem, splendoremque pietatis.

Illa anima bene picta est, in qua elucet divinae operationis effigies.

Illa anima bene picta est, in qua est splendor gloriae et paternae imago substantiae.

Secundum hanc imaginem quae refulget, pictura pretiosa est.

Secundum hanc imaginem Adam ante peccatum depictus fuit; sed ubi lapsus est deposuit *imaginem coelestis, sumsit terrestris effigiem*.

C. XXXVI. Idem de fuga saeculi, c. 4.

Similem Dei esse est habere justitiam, *habere* sapientiam, et in virtute esse perfectum.

C. XXXVII. Idem lib.

II, de Jacob et vita beata, c. 5.

Sapiens nunquam inanis est, semper in se amictum prudentiae, qui potest dicere: Justitiam induebam, *et* vestiebam judicium, *sicut dixit Job*. Namque haec mentis sunt interna velamina, quae nemo alius potest auferre, nisi quum aliquem sua culpa despoliat.

Denique sic despoliatus Adam nudus inventus est.

C. XXXVIII. Idem in libro de Isaac et anima, c. 5.

Sed nec Adam primus nudus erat, quando eum innocentia vestiebat.

C. XXXIX. Idem in libro de Paradiso, c. 13.

Ut cognoverunt, quod nudi essent.

Et ante quidem nudi erant; sed non sine virtutum integumentis .

Gratian. Opponitur etiam illud, quod omnis clamat auctoritas: si sic permansisset, ut erat ante peccatum, esset translatus in gloriam, quam habituri sunt sancti; sed nemo adultus sine caritate intrat: caritatem ergo habebat.

§ 1. Item opponitur de Moyse, cujus fidem Apostolus in epistola sua ad Hebraeos commendans, dignis praeconiis ejus merita praedicavit, dum se negavit esse filium filiae Pharaonis, malens affligi cum fratribus, quam perfrui jucunditate temporalis palatii; dum fratri compatiens Aegyptium sabulo obruit; dum veritus animositatem regis Aegyptum reliquit; dum divino vallatus auxilio regis furorem contemsit, atque in virtute signorum populum

de Aegypto eduxit.

Quae omnia quibus laudibus sunt efferenda, si tunc caritas in eo non erat, quum non habeat aliquid viriditatis in se ramus boni operis, nisi procedat ex radice caritatis?

Quomodo autem caritatem non habebat, cui Dominus facie ad faciem loquebatur, sicut homo solet loqui cum amico suo?

Quomodo caritatem non habeat, qui pro populo supplicans dicebat: Aut dimitte eis noxam hanc, aut me dele de libro tuo?

An non proximum diligebat, qui pro populo se objiciens, illum ab interitu liberavit?

An non diligebat Deum, qui pro eo in vituli cultores desaeviens, ipsius vituli caput in pulverem comminuit, atque, ut in secessum projiceretur, aqua mixtum Israelitis bibendum dedit, nonnullos ex ejus cultoribus gladio feriri praecipiens, ut

populum, cujus erat interitus major futurus, reconciliaret Deo?

An non caritatem habebat, de cujus spiritu Dominus accepit, et super septuaginta seniores Israel proposuit?

Qui tamen ad aquas contradictionis de Dei potentia, sive de ejus benignitate dubitans, quum cetera certa fide promisisset, producturus aquam de petra, diffidenter excrepuit, dicens: Numquid de petra hac potero vobis educere aquam?

Quod nulli leve videatur, quum in poenam delicti ejus sibi et Aaron a Domino dictum sit: Quia non exaudistis vocem meam, ut glorificaretis me coram filiis Israel, non introducetis populum hunc in terram, quam dedi eis.

§ 2. An caritatem non habebat Aaron, quando fratri coadjutor datus est, ut esset

os ejus ad populum, ut per eum signa fierent in Aegypto?

Qui tamen in cultura vituli postea consensum populo adhibuit.

An caritatem non habebat, quando ex omni multitudine filiorum Israel solus a Domino electus est, ut pontificatu ante eum fungeretur?

Si caritatem non habebat, bonus non erat; si autem bonus non erat, cur prae ceteris a Domino in pontificem electus est?

An caritatem non habebat, quando pro populo cum thuribulo incendio se opposuit, et iram Dei placavit?

Et tamen ut praemissum est, ad aquas contradictionis iram Domini adversum se postea provocavit.

§ 3. Numquid etiam David caritatem non habuit, super quem spiritus Domini a die unctionis directus est?

An forte dicetur esse directus super eum, ut ex tunc gratiam prophetandi haberet, non ut ex eo gratiam divinae dilectionis

acciperet?

Quod absurdum plane videtur de eo sentire, de quo Dominus ait: Inveni hominem secundum cor meum.

Quomodo etiam caritatem non habebat, qui quaerenti animam suam pepercit, qui oram chlamydis ejus praecidit, postea cor suum graviter percussit, clamans: Quem persequeris rex Israel, canem mortuum et culicem unum?

Quomodo caritatem non habebat, qui mortem inimici sui tam gravissime tulit?

Quomodo caritatem non habebat, qui aquam de cisterna Bethleem suorum periculo sibi oblatam non bibit, sed coram Domino libavit?

Quomodo caritatem non habebat, qui irrisus a Michol filia Saul, eo quod ante arcam Domini citharam et psalterium percutiens saltasset, ait: Ludam, et vilior fiam in oculis meis.

Si caritatem non habebat,

qua conscientia securus imprecabatur sibi ipsi, dicens: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis?

Si caritatem non habebat, qua temeritate juste se judicari rogabat, dicens: Judica me, Deus, secundum justitiam meam, et secundum innocentiam meam super me?

Idem: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum?

Et tamen post tot et innumera alia divinae et supernae dilectionis judicia quam graviter deliquerit nullus ignorat, qui Bethsabeae adulterium et Uriae homicidium audivit.

Cujus poenitentiam si sine caritate Domino obtulit, veram cordis contritionem non habuit.

Quomodo ergo sacrificium cordis contriti et spiritus contribulati Domino promittere audebat, dicens: Si voluisses sacrificium,

dedissem utique; holocaustis non delectaberis.

Sacrificium Deo spiritus contribulatus, etc.

Denique, quum falsae poenitentiae nulla a Deo promittatur remissio, quomodo a Propheta audire meruit: Dimissum est tibi peccatum tuum, si veram cordis contritionem non habuit?

Evidenter itaque apparet, eum tunc caritatem habuisse, et ex caritate sacrificium cordis contriti et spiritus contribulati Domino obtulisse; alioqui temerarie postulasset: Averte faciem tuam a peccatis meis, et cetera, quae in eodem Psalmo continentur, nisi odium mali et dilectio boni ad humilitatem poenitentiae illum provocasset.

De quo etiam S. Ambrosius in libro de Isaac et anima c. 3, scribit, dicens: Fugerat sanctus David odia Saul regis, non relinquens terras sed declinans contagia regis immitis et superbi, quia mens

ejus adhaerebat Deo, cui sine caritate nullus adultus adhaerere potest.

Et tamen, quam graviter in populi dinumeratione postea deliquerit, ipsius delicti poena indicavit.

§ 4. Item, secundum hanc sententiam qui criminaliter deliquerit veram peccatorum remissionem in baptismo consecutus non est, sive in annis infantiae sive adultus ad baptismum accessit, quia Dei amorem non habuit, sine quo nemo unquam invenit gratiam, atque ita secundum haeresin Joviniani, si vere ex aqua et Spiritu sancto quis renatus fuerit, ulterius criminaliter peccare non potest, vel, si criminaliter peccat, aqua tantum, non Spiritu probatur esse renatus.

Cui sententiae illud epistolae Joannis consentire videtur: Omnis, qui natus est ex Deo, peccatum non facit, quoniam semen ipsius

manet in eo; et non potest peccare, quia ex Deo natus est.

In hoc etiam manifesti sunt filii Dei et filii diaboli.

Et in fine epistolae: Omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, sed generatio Dei conservat eum, et malignus non tangit eum.

Verum haec auctoritas Apostoli quantum illi sententiae faveat, atque illa secta erroris quantum veritati sit adversa, Hieronymus ostendit, scribens contra Jovinianum, lib.

II, in principio:

C. XL.

Si enim, inquit, omnis qui natus est ex Deo non peccat, et a diabolo tentari non potest: quomodo praecipit, ut caveant, ne tententur, dicens: Filioli, custodite vos a simulacris?

Et in eadem rursus epistola: Si dixerimus, quia peccatum non

habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est.

Si confiteamur peccata nostra, fidelis et justus est, ut remittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate.

Si dixerimus, quia non peccavimus, mendacem facimus eum, et verbum ejus non est in nobis.

Existimo, quod Joannes baptizatus ad baptizatos scripserit, et quod omne peccatum a diabolo sit.

Ille peccatorem se confitetur, et sperat remissionem post baptisma peccatorum.

Et Jovinianus meus dicit: Ne tangas me, quoniam mundus sum.

Quid ergo?

Contraria sibi Apostolus loquitur?

Minime. In eodem quippe loco, cur hoc dixerit, statim edisserit: Filioli mei, haec scribo vobis, ut non peccetis; sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis

nostris: non pro nostris autem tantum, sed etiam pro totius mundi.

Et in hoc scimus, quod cognovimus eum, si mandata ejus observemus.

Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in eo veritas non est.

Qui autem servat verbum ejus, vere in hoc caritas Dei perfecta est.

In hoc scimus, quoniam in ipso sumus.

Qui dicit, se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

Propterea, inquit, scribo vobis, filioli mei, omnis, qui natus est ex Deo, non peccat, ut non peccetis, et tamdiu sciatis vos, in generatione Domini permanere, quamdiu non peccaveritis; imo, qui in generatione Domini perseverant peccare non possunt.

Quae enim communicatio luci et tenebris?

Christo et Belial?

Quomodo dies et nox misceri

non quaerunt, sic *nec* justitia et iniquitas, peccatum et bona opera, Christus et antichristus.

Si susceperimus Christum in hospitio nostri pectoris, illico fugamus diabolum.

Si peccaverimus, et per peccati januam ingressus fuerit diabolus, protinus Christus recedit.

Unde et David post peccatum: Redde mihi, ait, laetitiam salutaris tui, scilicet, quam peccando amiserat.

Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in eo veritas non est.

Christus veritas appellatur: Ego sum, inquit, via et veritas, et vita.

Frustra nobis in eo plaudimus, cujus mandata non facimus.

Scienti bonum, et non facienti illud, peccatum est.

Quomodo corpus sine spiritu mortuum est, sic et fides sine operibus mortua

est.

Nec grande putemus unum Deum nosse, quum et daemones credant et contremiscant.

Qui dicit se in ipso manere, debet, sicut ille ambulavit, et ipse ambulare.

IV. Pars. § 1. Eligat adversarius e duobus quod vult, optionem *enim* damus; manet in Christo, an non manet?

Si manet, ita ergo ambulet, ut Christus.

Si autem temerarium est similitudinem virtutum Domini polliceri, non manet in Christo, quia non ingreditur, ut Christus.

Ille peccatum non fecit, neque inventus est dolus in ore ejus, qui, quum malediceretur, non remaledixit, et tanquam agnus coram tondente, sic non aperuit os suum; ad quem venit princeps mundi istius, et invenit

in eo nihil; qui quum peccatum non fecisset, pro nobis peccatum eum fecit Deus.

Nos autem juxta epistolam Jacobi multa peccamus omnes, et nemo mundus a peccatis, nec infans, si unius quidem diei fuerit vita ejus.

Quis enim gloriabitur castum se habere cor?

aut quis confidet mundum se esse a peccatis?

tenemurque rei in similitudinem praevaricationis Adae.

Unde et David: Ecce, ait, in iniquitatibus conceptus sum, et in delictis concepit me mater mea.

Et B. Job: Si fuero justus, os meum impia loquetur, et si sine crimine, pravus inveniar, et si purificatus in nive, et lotus mundis manibus, satis me sorde tinxisti, et exsecratum est me vestimentum meum.

Verum, ne penitus desperemus, arbitrantes, nos post peccata

baptismi non posse salvari, statim hoc ipsum temperat.

Et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem Jesum Christum justum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris; non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi.

Hoc ad credentes post baptisma loquitur, et advocatum pro dilictis eorum Dominum pollicetur.

Nec dicit, si quid peccaveritis, advocatum habetis apud Patrem Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis vestris, ne eos diceres non plena fide baptisma consecutos; sed advocatum, inquit, habemus apud Patrem Jesum Christum, et ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et non solum pro Joannis illorumque peccatis, sed etiam pro totius mundi.

In

toto autem mundo et Apostoli sunt, omnesque credentes.

Ex quibus liquido comprobatur, post baptisma posse peccari.

Frustra enim habemus advocatum Jesum Christum, si peccari non potest.

Petrus apostolus, ad quem dictum fuerat: Qui lotus est, non necesse habet, ut iterum lavet; et: Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, ab ancilla perterritus negat.

Et ipse Dominus: Simon, Simon, ecce, inquit, satanas postulavit vos, ut cribraret sicut triticum: ego autem rogavi pro te, ne deficeret fides tua.

Et infra: § 2. Si non peccamus post baptisma, cur nobis poscimus peccata dimitti, quae in baptismate jam sunt dimissa?

*Quid oramus, ne intremus in tentationem, et ut liberemur a malo, si diabolus

tentare non potest jam baptizatos?

* Aliud autem est, si ad catechumenos haec oratio pertinet, et non convenit fidelibus et Christianis.

Paulus electionis vas castigat corpus suum, et in servitutem redigit, ne aliis praedicans ipse reprobus inveniatur.

Et infra: § 3. Ad Hebraeos quoque scribens ait: Impossibile est enim, eos qui semel sunt illuminati et gustaverunt donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaveruntque nihilominus bonum Dei verbum, virtutesque saeculi futuri, et prolapsi sunt, renovari iterum ad poenitentiam, rursus crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes.

Certe eos, qui illuminati sunt et gustaverunt *Dei* donum coeleste, et participes facti sunt Spiritus sancti, gustaveruntque bonum Dei verbum,

negare non possumus baptizatos.

Si autem baptizati peccare non possunt, quomodo nunc Apostolus dicit: Et prolapsi sunt?

Verum ne Montanus et Novatus hic rideant, qui contendunt non posse renovari per poenitentiam eos, qui crucifixerunt sibimet, Filium Dei, et ostentui habuerunt, consequenter hunc errorem solvit et ait: Confidimus autem de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora salutis, tametsi ita loquimur.

Non enim injustus est Deus, ut obliviscatur operis vestri et dilectionis, quam ostendistis in nomine ipsius, qui ministrastis sanctis suis, et nunc ministratis.

Et revera grandis injustitia Dei, si tantum peccata puniret, et bona opera non susciperet.

Ita locutus sum, inquit Apostolus, ut vos a peccatis retraherem, et desperationis

metu facerem cautiores.

Ceterum confido de vobis, dilectissimi, meliora et viciniora salutis.

Neque enim justitiae Dei est, ut obliviscatur bonorum operum, et ministerii, quod propter nomen ejus exhibuistis et exhibetis in sanctos, et tantum meminerit peccatorum.

Et paulo post: § 4. Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutes, nec ad vitia necessitate trahimur, alioquïn, ubi necessitas est, nec damnatio, nec corona est.

Sicut in bonis operibus perfector est Deus: (non est enim volentis, neque currentis, sed miserentis et adjuvantis Dei, ut pervenire valeamus ad calcem,) sic in malis atque peccatis semina nostra sunt incentiva et perfectio diaboli.

Quum viderit, nos super fundamentum Christi aedificare fenum,

ligna, stipulam, tunc supponit incendium.

Aedificemus ergo aurum, argentum, lapides pretiosos, et tentare non audebit.

Quanquam et in hoc non sit certa et secura possessio.

Sedet quippe leo in insidiis, et in occultis, ut interficiat innocentem; et vasa figuli probat fornax, homines autem justos tentatio tribulationis.

Et in alio loco scribitur: Fili, accedens ad servitutem Dei, praepara te ad tentationem.

Rursus idem Jacobus loquitur: Estote factores verbi, et non auditores tantum.

Si quis auditor est verbi, et non factor, iste similis est viro, qui considerat vultum nativitatis suae in speculo; consideravit illum, et statim recedens oblitus est qualis sit.

Frustra monuit, ut jungerent opera fidei, si post baptisma peccare non

poterant.

Qui totam legem, inquit, servaverit et peccaverit in uno, factus est omnium reus.

Quis nostrum absque peccato?

conclusit Deus omnia sub delicto, ut omnibus misereatur.

Petrus quoque: Novit, inquit, Dominus pios de tentatione eruere.

Et de falsis doctoribus Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.

Superbia enim vanitatis loquentes pellicient in desideriis carnis luxuriae eos, qui paululum effugerant, et ad errorem reversi sunt.

Nonne tibi videtur pinxisse sermo apostolicus novam imperitiae factionem?

Aperiunt enim quasi fontes scientiae, qui, quum aquam non habeant doctrinarum, promittunt imbrem, velut nubes propheticae, ad quas perveniat veritas

Dei, et turbinibus exagitantur daemonum atque vitiorum.

Loquuntur grandia, et totus eorum sermo superbia est (immundus est autem apud Deum omnis, qui exaltat cor suum), ut qui paululum refugerant a peccatis ad suum revertantur errorem, et suadent in luxuria ciborum carnisque delicias.

Quis enim non libenter audiat: Manducemus, et bibamus, et in aeternum regnabimus?

Sapientes et prudentes pravos vocant; eos vero, qui dulces sunt in sermonibus, plus audiunt.

Joannes apostolus, imo in Joanne Salvator scribens Angelo Ephesi ecclesiae: Scio, inquit, opera tua, et laborem, et patientiam tuam, etc., et quia sustinuisti propter nomen meum, et non defecisti; sed habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.

Memor esto,

unde cecideris, et age poenitentiam, et prima opera fac.

Sin autem, veniam tibi, et movebo candelabrum tuum de loco, nisi poenitentiam egeris.

Similiter *et* ceteras ecclesias, Smyrnam, Pergamum, Thyatiram, Sardis, Philadelphiam, Laodiciam, ad poenitentiam provocat, et, nisi revertantur ad opera pristina, comminatur, et in Sardis paucos habere se dicit, qui non coinquinaverunt vestimenta sua, et ambulaturi sunt cum eo in albis, quia digni sunt.

Cui autem dicit: Memento, unde cecideris, et: Ecce, missurus est diabolus ex vobis in carcerem, ut tentemini, et: Scio, ubi habitas, ubi sedes est satanae, et: In mente habe, qualiter acceperis et audieris, et: Serva, et poenitentiam age, et reliqua?

utique ei dicit, qui credidit, et baptizatus

est, et stans quondam corruit per delictum.

§ 5. Paulisper de veteri testamento exempla distuleram, quia solent, ubicunque contra eos facit, dicere: Lex et prophetae usque ad Joannem.

Ceterum quis ignorat sub alia dispensatione Dei omnes retro sanctos ejusdem fuisse meriti, cujus nunc Christiani sunt?

Quomodo ante Abraham placuit in conjugio, sic nunc virgines placent in perpetua castitate.

Servivit ille legi et tempori suo, serviamus et nos evangelio et tempori nostro, in quos fines saeculorum decurrerunt.

David electus secundum cor Domini, qui omnes ejus fecerat voluntates, et qui in quodam Psalmo dixerat: Judica me, Domine, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum, et in Domino sperans non infirmabor.

Proba me, Domine, et tenta

me; ure renes meos, et cor meum, postea tentatur a diabolo, et post peccatum poenitens loquitur: Miserere mei, Deus, secundum magnam misericordiam tuam.

Magnum peccatum magna deleri vult misericordia.

Salomon amabilis Domini, et cui bis Deus fuerat revelatus, quia amator mulierum fuit, a Dei amore discessit; Manassem impiissimum regem post captivitatem Babylonicam in pristinam dignitatem liber dierum restitutum refert.

Et Josias, vir sanctus, in campo Mageddo ab Aegyptio rege confoditur.

Jesus quoque filius Josedech sacerdos magnus, quanquam in typo praecesserit Salvatoris, qui nostra peccata portavit, et alienigenam sibi ex gentibus ecclesiam copulavit, tamen secundum literam post sacerdotium sordidatus inducitur, et

stat diabolus a dextris ejus, et candida illi vestimenta

deinceps redduntur.

Superfluum est de Moyse et Aaron scribere, quod ad aquam contradictionis offenderint Deum, et terram repromissionis non intraverint, quum B. Job angelos quoque et omnem creaturam peccare posse commemoret, dicens: Quid enim?

numquid homo coram Deo mundus est?

aut in operibus suis sine macula vir?

si contra servos suos non credit, et adversum angelos suos pravum quid reperit: quanto magis habitantes in domibus luteis, de quibus et nos ex eodem luto sumus?

Tentatio est vita hominis super terram.

Tous les livres