Decretum Gratiani (page 17)

Gratien · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Concordia discordantium canonum (Gratianus), J. P. Migne · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Et cecidit lucifer, qui mittebat ad universas nationes, et ille, qui in paradiso deliciarum inter duodecim nutritus est lapides, vulneratus a morte Domini ad inferna descendit.

Unde et Salvator in evangelio:

Videbam, inquit, satanam, quasi fulgur de coelo cadentem.

Si altissima illa sublimitas cecidit, quis cadere non possit?

Si in coelo ruinae, quanto magis in terra.

Et tamen, quum ceciderit lucifer, imo post casum coluber antiquus, virtus ejus in lumbis ejus, et potestas ejus super umbilicum ventris.

Obumbrantur in eo arbores magnae, et dormit juxta juncum et calamum et caricem.

Ipse est rex omnium, quae in aquis sunt, ubi scilicet voluptas, et luxuria, et propago, et irrigatio nuptiarum.

Et infra: § 6. Transivimus ad secundam partitionem, in qua negat eos, qui tota fide baptisma consecuti sunt, deinde posse peccare, et docuimus, quod excepto Deo omnis creatura sub vitio sit, non quod universi peccaverint, sed quod peccare possint,

et similium ruina stantium metus sit.

Gratian. Evidenter itaque ex praemissis apparet, nonnullos caritatem habere, quam postea criminaliter delinquendo amittunt.

Quod si quis contendat non de virtute, sed de virtutis opere debere intelligi, deliberet quid respondeat de innocentia Adae, de justitia Moysi, David et ceterorum, qui plena fide ad baptisma accedentes, licet postea prolapsuri sunt, tamen coelestia dona degustant, et Spiritus sancti fiunt participes, ut non solum ante humanos, verum etiam ante Dei oculos ex aqua et Spiritu sancto inveniantur renati; qui, si caritatem Dei non haberent; aqua tantum regenerarentur, non Spiritu.

Opera enim, seu sacramentorum participatio, nisi ex caritate procedant, apud Deum nec justitiam, nec innocentiam praestant.

Si

enim, inquit Apostolus, habuero omnem fidem,

ita ut montes transferam, et si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest.

§ 1. Sed quia de praedestinatis ad vitam a nonnullis conceditur, quod caritatem amittant, et amissam recuperent, de reprobis etiam videndum est, an ipsi caritatem habeant, qua amissa postea damnentur.

De his ita scribit Augustinus in lib. de correptione et gratia, c. 9. C. XLI.

Apostolus, sciens, nonnullos diligere Deum, et in eo bono usque in finem non permanere, mox addidit: his, qui secundum propositum vocati sunt, etc. Idem in eodem libro, cap. 6, § 1. An adhuc

et iste nolens corripi poterit dicere: Quid ego feci, qui non accepi?

quem constat accepisse, et sua culpa quod acceperat amisisse.

Possum, inquit, possum omnino, quando me arguis, quod ex bona vita in malam mea voluntate relapsus sum, dicere adhuc: Quid ego feci, qui non accepi?

Accepi enim fidem, quae per dilectionem operatur, sed in illa usque in finem perseverantiam non accepi.

In eodem c. 9, § 2. In bono illos volebat procul dubio permanere; erant utique in bono, sed in eo non permanserunt.

In eodem c. 13, § 3. Propter hujus utilitatem secreti credendum est, quosdam de filiis perditionis, non accepto dono perseverandi usque in finem, in fide, quae per dilectionem operatur,

incipere vivere, *et aliquamdiu fideliter et juste vivere*, et postea cadere, etc.

Gratian. Multa similia de reprobis in evangelio etiam: Qui perseveraverit usque in finem, etc. In eodem: Iterum homo iste incipit, etc.

C. XLII. Idem Augustinus in eodem lib. de corrept. et gratia, c. 8.

Mirandum est, quare Deus quibusdam filiis perditionis det fidem operantem per dilectionem, nec det in ea perseverantiam.

Gratian. Item illud evangelii: Non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

C. XLIII. Item Gregorius lib.

VIII Moralium, cap. 35.

Multi bene incipiunt, qui in malo vitam finiunt.

Gratian. Non autem bene incipit qui nunquam ex caritate operatur.

Quod si ex caritate aliquando aliquid agit, et caritatem aliquando in ipso necesse est esse.

V. Pars. § 1. Illud autem Gregorii: Qui seduci quandoque non reversuri possunt, etc., non de omnibus generaliter reprobis, sed de hypocritis specialiter intelligendum est.

Quod ex verbis ejusdem evidenter datur intelligi.

Quum enim quaestionem proposuisset, cur misericors Deus ista fieri permittat, ut Leviathan seu nunc per suggestiones callidas, sive tunc per damnatum illum, quem replet, hominem, vel solis sibi radios, id est doctos quosque sapientesque subjiciat, vel aurum, hoc est viros sanctitatis claritate fulgentes, quasi tutum sibi vitiis coinquinando substernat, mox

in ejusdem quaestionis solutione supposuit, dicens.

C. XLIV.

Citius ad hoc respondemus, quia aurum, quod pravis ejus persuasionibus quasi lutum sterni potuerit, aurum ante Dei oculos nunquam fuit.

Qui enim seduci quandoque non reversuri possunt, quasi habitam sanctitatem ante oculos hominum videntur amittere, sed eam ante oculos Dei nunquam habuerunt.

Saepe namque homo multis occulte peccatis involvitur, et in una aliqua virtute magnus videtur, quae ipsa quoque virtus inanescens deficit, quia, dum innotescit hominibus, procul dubio laudatur, ejusque laus inhianter appetitur; unde fit, ut et ipsa virtus ante Dei oculos virtus non sit, dum

abscondit quod displicet, prodit quod placet.

Quae itaque esse merita apud Deum possunt, quando et mala occulta sunt, et bona publica?

Plerumque enim, sicut diximus, latet superbia, et castitas innotescit.

Atque ideo ostensa diu caritas circa vitae finem perditur, quia cooperta superbia usque ad finem incorrecta retinetur.

Alius eleemosynis vacat, propria distribuit, sed tamen multis injustitiis servit, vel fortasse linguam in detractionibus exercet, et fit plerumque, ut is, qui misericors fuerat, juxta vitae suae terminum rapacitatis et crudelitatis stimulis inardescat.

Quod valde justo judicio agitur, ut perdat ante homines unde hominibus placuit, qui hoc, unde Deo displicuit, corrigere nunquam curavit.

Alius patientiae studet, sed

*dum* invidere aliis, et servare in corde malitiam non cavet, fit quandoque impatiens, quia diu latuit dolens.

Hi itaque et per aliquid aurum sunt, et per aliquid lutum sunt.

Atque hoc aurum quasi lutum sternitur, quando occultis peccatis exigentibus etiam virtus, quae publice claruerat, dissipatur.

§ 1: Sed operae pretium credimus, si in his virtutem superni ordinis subtilius perpendamus.

Saepe enim omnipotens Deus occulta quorundam mala diu tolerat, ut aperta eorum bona electorum suorum usibus profutura dispenset.

Nam nonnulli, mundum nequaquam funditus deserentes, non perseveraturi angustum iter arripiunt, sed ad quaerendam angustam viam exemplo suo eos, qui perseveraturi sunt, accendunt.

Unde plerumque contingit, ut ipsum hoc,

quod bene videntur vivere, non sibi, sed solis potius electis vivant, dum exemplis suis ad bene vivendi studia perseveraturos alios non perseveraturi provocant.

Saepe enim quosdam videmus viam ingredi, ad locum propositum festinare, quos alii, quia euntes conspiciunt, sequuntur, eundemque locum pariter petunt; sed fit plerumque ut, irruente aliquo implicationis articulo post se redeant qui praeibant, et hi ad locum perveniant, qui sequebantur.

Ita nimirum sunt qui non perseveraturi viam sanctitatis arripiunt.

Idcirco enim virtutis iter non perventuri inchoant, ut eis, qui perventuri sunt, viam, qua gradiantur, ostendant, quorum etiam casus utilitate non modica electorum provectibus servit, quia illorum lapsum dum conspiciunt,

de suo statu contremiscunt, et ruina, quae illos damnat, istos humiliat.

Discunt enim in superni adjutoris protectione confidere, dum plerosque conspiciunt de suis viribus praesumentes cecidisse.

Quando ergo bene agere videntur reprobi, quasi planum iter electis sequentibus monstrant.

Quando vero in lapsum nequitiae corruunt, electis post se pergentibus quasi cavendam superbiae foveam ostendunt.

Gratian. Quod vero reprobi negantur comedere panem, qui de coelo descendit, vel bibere aquam vivam, non sic accipiendum est, ut a caritate penitus credantur alieni, sed ut in caritate radicem figere non intelligantur.

Aliud est enim bibere vel manducare, atque

aliud degustare.

Unde in evangelio de Christo legitur: Et quum gustasset, noluit bibere.

Bibit ergo aquam vivam, et manducat panem, qui de coelo descendit, qui in caritate radicem figit; degustat, qui ea aliquatenus communicat, a qua postea delinquendo recedit.

De quibus Apostolus dicit: Impossibile est, eos, qui semel illuminati sunt, et gustaverunt donum coeleste, et post haec omnia prolapsi sunt, rursus

renovari ad poenitentiam.

§ 1. Hinc etiam diabolus in veritate stetisse, non in ea creatus esse negatur.

Fuit enim in veritate conditus; sed, dum de se superbiendo praesumsit, alienus ab ea factus est.

In veritate autem quomodo esse creatus perhibetur, si sine dilectione sui conditoris creatus esse probatur?

Aut quomodo bonus a Deo conditus asseritur, si nihil divinae dilectionis in sui conditione acceperit?

Quomodo ante superbiae motum sine vitio exstitit, si conditorem suum nullatenus dilexit?

Aut quomodo par, sive excellentior ceteris creatus dicitur, si, nonnullis eorum in amore Dei conditis, hic ab ejus dilectione vacuus factus est?

Unde autem haec differentia inter bonos et malos angelos processit?

Si ex creante, injustus videtur Deus, qui ante peccatum infert poenam, vel qui hoc

punit, quod creando infudit.

Si autem non ex creante, quum non ex traduce, restat, ut ex propriae libertatis arbitrio vitium superbiae in angelicam naturam processerit.

Bona ergo condita est, quae suo vitio a bono in malum commutata est.

Sed quomodo bona esse potuit, si dilectione penitus caruit?

Neque enim angelus nobis similis factus est, quos usque ad certum tempus aetatis infirmitas gravat, ut neque virtus, neque vitium ullum locum in nobis obtineat.

Accepit ergo dilectionem in sui creatione, sicut et ceteri, de quibus dicitur: Angelicae virtutes, quae in Dei amore perstiterunt.

Non ait, quae diligere Deum coeperunt, sed: quae in ejus amore perstiterunt, quae ex creatione diligere coeperant, ut principium divinae dilectionis omnibus credatur esse commune, perseverantia

vero eorum tantummodo intelligatur, qui in retributione hoc accipere meruerunt, ut confirmati ulterius cadere non possent, et hoc de se certissime scirent.

Unde bene apud Moysem prius coelum, deinde firmamentum factum esse dicitur, quia nimirum angelica natura prius aequaliter subtilis in superioribus est condita, postea in persistentibus in amore sui conditoris mirabiliter confirmata.

§ 2. Hinc etiam Gregorius in Moralibus multa de perfectione angelicae creationis replicans, caritate negat repletum, non ea penitus vacuum asserit, qua si penitus caruisset, nunquam ea, quae de ejus excellentia dicuntur, convenienter de eo intelligi possent.

C. XLV. B. Gregorius lib.

XXXII Moral.

, c. 24, al.

18.

Principium enim * viarum Dei Beemoth dicitur, quia nimirum, quum cuncta creans ageret, hunc primum condidit, quem reliquis angelis eminentiorem fecit.

Hujus primatus eminentiam conspicit Propheta, quum dicit: Cedri non fuerunt altiores in paradiso Dei; abietes non adaequaverunt summitatem ejus; platani non fuerunt

aequales frondibus illius; omne lignum paradisi Dei non est assimilatum illi et pulchritudini ejus, quoniam speciosum fecit eum in multis condensisque frondibus.

Qui namque accipi in cedris et abietibus et platanis possunt, nisi illa virtutum coelestium procerae celsitudinis agmina in aeternae laetitiae viriditate plantata?

Quae quamvis excelsa sunt condita, huic tamen nec praelata sunt, nec aequata, qui speciosus factus in multis, condensisque frondibus esse dicitur, quia praelatum ceteris legionibus tanta illum species pulchriorem reddidit, quanta ei supposita angelorum multitudo decoravit.

Ista arbor in paradiso Dei tot quasi condensas frondes habuit, quot sub se positas supernorum spirituum legiones attendit.

Qui idcirco

peccans sine venia damnatus est, quia magnus sine comparatione fuerat creatus.

Hinc ei rursum per eundem Prophetam dicitur: Tu signaculum similitudinis *Dei*, plenus sapientia et perfectus decore, in deliciis paradisi Dei fuisti.

Multa enim de ejus magnitudine locuturus, primo verbo cuncta complexus est.

Quid namque boni non habuit qui signaculum Dei similitudinis fuit?

De sigillo quippe annuli talis similitudo imaginaliter exprimitur, qualis in sigillo eodem essentialiter habetur.

Et licet homo ad similitudinem Dei creatus sit, angelo tamen quasi majus aliquid tribuens, non eum ad similitudinem Dei conditum, sed ipsum signaculum Dei similitudinis dicit, ut, quo subtilior est in natura, eo in illo similitudo Dei plenius credatur

expressa.

§ 1. Hinc est quod primatus ejus potentiam adhuc insinuans idem Propheta subjungit: Omnis lapis pretiosus operimentum tuum, sardius, et topazius, et jaspis, chrysolitus, onyx et berillus, sapphirus, et carbunculus, et smaragdus.

Novem dixit genera lapidum, quia nimirum novem sunt ordines angelorum.

Nam quum per *ipsa* sacra eloquia angeli, archangeli, throni, dominationes, virtutes, principatus, potestates, Cherubim et Seraphim aperta narratione memorantur, quantae sint supernorum civium distinctiones ostenditur; quibus tamen Beemoth iste opertus fuisse describitur, quia eos quasi vestem ad ornamentum suum habuit, quorum dum claritatem transcenderet, ex eorum

comparatione clarior fuit.

§ 2. De cujus *illic* adhuc descriptione subjungit: Aurum opus decoris tui, et foramina tua in die qua conditus es, praeparata sunt.

Aurum opus decoris ejus exstitit, quia sapientiae claritate canduit, quam bene creatus accepit.

Foramina vero idcirco in lapidibus fiunt, ut vinculati auro in ornamenti compositione jungantur,

et nequaquam a se dissideant, quos interfusum aurum repletis foraminibus ligat.

Hujus ergo lapidis in die conditionis suae foramina praeparata sunt, quia videlicet capax caritatis est conditus, qua si repleri voluisset, stantibus angelis tanquam positis in regis ornamento lapidibus potuisset inhaerere.

Si enim caritatis auro sese penetrabilem praebuisset, sanctis angelis sociatus in ornamento, ut diximus, regio lapis fixus maneret.

Habuit ergo lapis iste foramina; sed superbiae vitio caritatis auro non sunt repleta.

Nam quia idcirco ligantur auro, ne cadant, idcirco iste cecidit, quia etiam perforatus manu artificis amoris vinculis ligari contemsit.

Nunc autem ceteri lapides, qui huic similiter fuerant perforati, penetranti se invicem caritate

ligati sunt, atque hoc in munere, isto cadente, meruerunt, ut nequaquam jam de ornamento regio cadendo solvantur.

§ 3. Hujus principatus celsitudinem adhuc idem Propheta intuens adjungit: Tu Cherub extensus, et protegens in monte sancto Dei, et in medio lapidum ignitorum perfectus ambulasti.

Cherub quippe plenitudo scientiae interpretatur, et idcirco iste Cherub dicitur, quia transcendisse cunctos scientia non dubitatur, qui in medio ignitorum lapidum perfectus ambulavit, quia inter angelorum corda caritatis igne succensa clarus gloria conditionis exstitit.

Quem bene extentum ac protegentem dicit.

Omne enim quod extenti protegimus, ob umbramus, *et* quia comparatione claritatis suae ceterorum claritatem obumbrasse creditur, ipse extentus

et protegens fuisse reperitur.

Reliquos enim quasi obumbrando operuit, qui eorum magnitudinem excellentia majore transcendit.

§ 4. Quod ergo illic speciosus in multis frondibus, quod illic signaculum similitudinis, quod illic Cherub, quod illic protegens dicitur, hoc hic voce Dominica Beemoth, iste viarum Dei principium vocatur.

De quo idcirco tam mira, in quibus fuit, et quae amisit, insinuat, ut *territo* homini ostendat, quid ipse, si superbiat, de elationis suae culpa passurus sit, si feriendo illi parcere noluit, quem creando in gloriam tantae claritatis elevavit.

Consideret ergo homo quid elatus in terra mereatur, si *et* praelatus angelis angelus in coelo de coelo in terram prosternitur.

VI. Pars. Gratian. Caritas autem, quae in adversitate deseritur, ficta, id est fictilis et fragilis, esse perhibetur, sicut fides, ex qua caritas procedit, ficta, id est fragilis, apud Apostolum esse negatur.

Similiter caritas, quae in adversitate deseri potest, dicitur vera nunquam fuisse.

Sicut enim Hieronymus contra Jovinianum

scribit: Omnis creatura sub vitio est, non quod omnis peccaverit, sed quia nulla est, quae peccare non possit.

Posse autem peccare, ut Augustinus ait, non est aliquid posse, imo aliquid non posse.

Unde ille solus vocatur omnipotens, qui hoc non potest, quia omnia potest, quae posse est aliquid posse.

Sicut ergo ejus comparatione, qui mutabilitatem nescit, omnis creatura vitiosa dicitur, quia mutabilitatis est capax, juxta illud: Non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens, et: Astra non sunt munda in conspectu ejus: sic comparatione ejus creaturae quae mutationem non recipit, omnis creatura, quae permutatur, non vera, sed vana esse probatur.

Unde omnis homo mendax dicitur, et vanitati similis factus.

§ 1. Hinc etiam Ecclesiastes:

Cuncta quae sub sole sunt, id est quae temporum vicissitudinem recipiunt, non tantummodo vanitas, quae omni creaturae ratione mutabilitatis inest, sed etiam vanitas vanitatum, varietate permutationis, quam recipiunt, esse dicuntur.

Sic ergo comparatione divinae caritatis nulla virtus vera probatur, aut comparatione ejus, quae non deseritur, illa, quae amittitur, vera esse negatur.

Sicut autem omnis creatura suo modo bona et vera esse dicitur, sic et caritas, quae deseritur, suo modo bona et vera esse monstratur: alioquin a nullo desereretur, si nullo modo in eo esset.

Quod enim nullo modo vere est nullo modo deseri potest.

Quod si aliquo modo vere deseritur, et aliquo modo id vere esse oportet.

DISTINCTIO III.

GRATIANUS.

I. Pars. Haec de caritate breviter scripsimus propter eos qui poenitentiam negant reiterari posse, asserentes quod, sicut caritas semel habita nunquam amittitur, ita poenitentia semel vere celebrata nulla sequenti culpa maculatur; si vero criminalis culpa illam aliquando sequitur, vera poenitentia non fuit, nec veniam unquam a Domino impetravit.

Quod ex definitione ipsius poenitentiae et multorum auctoritatibus probare contendunt.

Ut enim Ambrosius ait in quodam serm.

Quadragesimae: C. I.

Poenitentia est et mala praeterita plangere, et plangenda iterum non committere.

C. II. Idem in lib.

II de unica poenit.

, c. 10.

Reperiuntur qui saepius agendam poenitentiam putant, qui luxuriantur in Christo.

Nam si vere agerent poenitentiam, iterandam postea non putarent; quia, sicut unum baptisma, ita et *unica poenitentia.

Verum praeteriti semper nos debet poenitere peccati: sed hoc delictorum leviorum.

At ego facilius inveni qui innocentiam servaverint, quam qui congrue egerint poenitentiam.

C. III. Item Augustinus libro de dogmatibus ecclesiasticis, c. 54:

Satisfactio poenitentiae est peccatorum causas excidere, nec earum suggestionibus aditum indulgere.

C. IV. Idem in lib. de vera et falsa poenit.

, c. 8.

Poenitentia est quaedam dolentis vindicta, puniens in se quod dolet commisisse.

Et infra, c. 19: § 1. Continue dolendum est de peccato: quod declarat ipsa dictionis virtus.

Poenitere enim est poenam tenere, ut semper puniat in se ulciscendo quod commisit peccando.

Poena enim proprie dicitur laesio, quae punit et vindicat quod quisque commisit.

Ille *igitur* poenam tenet, qui semper punit quod commisisse dolet.

Gratian. Poenitentia itaque est vindicta semper puniens

in se quod dolet commisisse.

C. V. In eodem lib.

, c. 13

Si Apostolus etiam peccata per baptismum dimissa continue plorat, nobis etiam super fundamentum apostolorum positis quid praeter plorare restat?

quid, nisi semper dolere in vita?

Ubi enim dolor finitur, deficit et poenitentia.

Si autem poenitentia finitur, quid relinquitur de venia?

Tamdiu enim gaudeat et speret de gratia, quamdiu sustentatur a poenitentia.

Dixit enim Dominus: Vade, et amplius * jam * noli peccare.

Non dixit: non pecces, sed: nec voluntas peccandi in te oriatur.

Quod quomodo servabitur, nisi dolor continue in poenitentia custodiatur?

Hinc semper doleat, et

de dolore gaudeat, et de doloris poenitentia, si contigerit, semper doleat, et non sit satis quod doleat, sed ex fide doleat, et non semper doluisse doleat.

C. VI. Item Gregorius in aestivum tempus, [id est homil.

XXXIV Evang.

.]

Poenitentiam agere digne non possumus, nisi modum quoque ejusdem poenitentiae cognoscamus.

Poenitentiam quippe agere est et perpetrata mala plangere, et plangenda non perpetrare.

Nam qui sic alia deplorat, ut tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut dissimulat, aut ignorat.

Quid enim prodest, si peccata quis luxuriae defleat, et tamen adhuc avaritiae aestibus anhelat?

Item lib.

IX, epist. 39 ad Theoctistam.

§ 1. Sunt qui dicunt pauci temporis poenitentiam contra peccatum

debere sufficere, ut iterum liceat ad peccatum redire.

Recte eos pastoris primi percutit sententia, qui ait: * Contigit illis illud veri proverbii *: canis reversus ad suum vomitum, et sus lota in volutabro luti.

Magna est enim contra peccatum virtus poenitentiae, sed si quis in eadem poenitentia perseveret.

Et infra: § 2. Poenitentiam vere agere est commissa plangere, et iterum plangenda declinare.

C. VII. Item Augustinus tract.

CXXIV in c. 21 Joannis.

Productior est enim poena quam culpa, ne parva putaretur culpa, si cum illa finiretur et poena.

Ac per hoc vel ad demonstrationem debitae miseriae, vel ad emendationem labilis vitae, vel ad exercitationem necessariae patientiae temporaliter hominem

detinet poena, *etiam* quem jam ad damnationem sempiternam reum non detinet culpa.

Et paulo post: § 1. Ira Dei non est ut hominis, id est perturbatio concitati animi, sed tranquilla justi supplicii constitutio.

C. VIII. Item Joannes Os aureum in homilia de poenitentia .

Perfecta poenitentia cogit peccatorem omnia libenter sufferre.

Et infra: In corde ejus contritio est, in ore ejus confessio, in opere tota humilitas.

Haec est *perfecta et* fructifera poenitentia.

C. IX. Item Smaragdus in expositione regulae S. Benedicti, c. 4.

Ille poenitentiam digne agit, qui *quae commisit*

sic praeterita mala deplorat, ut futura iterum non committat.

Nam qui plangit peccatum, et iterum admittit peccatum, quasi *si* quis lavet laterem crudum: quia quanto magis laverit, tanto magis lutum facit.

C. X. Item Augustinus hom.

XLI.

Poenitentes (si tamen estis poenitentes, et non estis irridentes) mutate vitam, reconciliamini Deo, et vos cum catena pascetis.

Qua, inquis, catena?

Quae ligaveris in terra erunt ligata et in coelo.

Audis ligaturam, et Deo putas facere imposturam?

poenitentiam agis, genua figis, et rides et subsannas patientiam Dei?

Si poenitens es, poenitet te; si non poenitet, poenitens non es.

Si ergo poenitet, cur facis quod male fecisti?

si fecisse poenitet, noli

facere; si adhuc facis, certe non es poenitens.

C. XI. Item Isidorus lib.

II de summo bono, c. 16.

Irrisor est, non poenitens, qui adhuc agit quod poenitet, nec videtur Deum poscere subditus, sed subsannare superbus; canis reversus ad vomitum est poenitens ad peccatum.

Multi enim lacrimas indesinenter fundunt, et peccare non desinunt.

Quosdam accipere lacrimas ad poenitentiam, et affectum poenitentiae non habere constat, quia inconstantia mentis nunc recordatione peccati lacrimas fundunt, nunc vero reviviscente usu ea, quae fleverant iterato committunt.

Esaias peccatoribus dicit: Lavamini, mundi estote.

Lavatur *itaque*, et mundus est, qui et praeterita plangit, et

flenda iterum non committit.

*Lavatur et non est mundus, qui plangit quae gessit, nec *tamen* deserit, sed post lacrimas, ea quae flevarat repetit.

C. XII. Item Augustinus in libro soliloquiorum .

Inanis est poenitentia, quam sequens culpa coinquinat.

Vulnus iteratum sanatur tardius; frequenter peccans et lugens vix veniam meretur.

Nihil prosunt lamenta, si replicantur peccata.

Nihil valet veniam a malis poscere, et mala denuo iterare.

Persiste ergo in confessione; esto in poenitentia fortiter confirmatus; vitam bonam, quam accepisti, tenere non desinas; propositum bonae vitae conserva jugiter

C. XIII. Item Gregorius in Pastorali part.

III., admon, 31.

Qui admissa plangunt, nec tamen deserunt considerare solicite sciant, quia flendo inaniter se mundant qui vivendo se nequiter inquinant, quum idcirco se lacrimis lavant, ut mundi ad sordes redeant.

C. XIV. Idem ibidem.

Qui admissa plangit, nec tamen deserit, pene graviori *culpae* se subjicit, quia ipsam, quam flendo impetrare potuit veniam, contemnit.

C. XV. Idem ibidem.

Lavamini mundi estote.

Post lavacrum enim mundus esse negligit quisquis post lacrimas vitae innocentiam non custodit.

Lavantur ergo, et nequaquam mundi sunt, qui commissa flere non desinunt,

sed rursus flenda committunt.

C. XVI. Idem ibidem.

Baptizatur quippe a mortuo qui mundatur fletibus a peccato; sed post baptisma mortuum tangit qui culpam post lacrymas repetit.

C. XVII. Idem in Moralibus, lib.

I, c. ult.

Incassum quippe bonum agitur, si ante terminum vitae deseratur, quia et frustra velociter currit qui prius, quam ad metas veniat, deficit.

II. Pars. Gratian. Sed verba diffinitionis non ad diversa tempora, sed ad idem tempus referuntur, videlicet, ut tempore, quo deflet mala, quae commisit, non committat quod adhuc eum flere oporteat.

Quod ex sequentibus verbis ejusdem auctoritatis datur intelligi, dum dicitur Nam qui sic alia deplorat, ut

tamen alia committat, adhuc poenitentiam agere aut dissimulat, aut ignorat.

Hinc Augustinus in Enchiridio, c. 70.: C. XVIII.

Sane cavendum est, ne quisquam existimet infanda illa crimina, qualia qui agunt regnum Dei non possidebunt, quotidie perpetranda, et eleemosynis quotidie redimenda.

In melius quippe est vita mutanda, et per eleemosynas de peccatis praeteritis est propitiandus Deus, non ad hoc emendus quodammodo, ut ea semper liceat impune committere.

Nemini enim dedit laxamentum peccandi, quamvis miserando deleat jam facta peccata, si non satisfactio congrua negligatur.

C. XIX. Idem ibidem, c. 76.

Qui vult eleemosynam ordinate dare, a se ipso debet incipere, et eam sibi primum dare.

Est enim eleemosyna opus misericordiae, verissimeque dictum est: Miserere animae tuae placens Deo.

Propter hoc renascimur, ut Deo placeamus.

C. XX. Idem ibidem, c. 71 .

De quotidianis, brevioribus, levibusque peccatis, sine quibus haec vita non ducitur, quotidiana oratio fidelium satisfacit.

Eorum est enim dicere: Pater noster, qui es in coelis, qui jam taliter patri regenerati sunt ex aqua et Spiritu sancto.

Delet omnino haec oratio minima *et* quotidiana peccata, delet et illa, a quibus vita fidelium scelerate etiam gesta, sed poenitendo in melius mutata discedit, si,

quemadmodum veraciter dicitur: Dimitte nobis debita nostra, quoniam non desunt quae dimittantur, ita veraciter dicatur: Sicut et nos dimittimus debitoribus nostris, id est, *si* fiat quod dicitur, quia et ipsa eleemosyna est veniam petenti homini ignoscere.

C. XXI. Item Pius Papa, epist. I.

Nihil prodest homini jejunare et orare et alia religionis bona agere, nisi mens ab iniquitate revocetur.

III. Pars. Gratian. Ex persona hujuscemodi poenitentis etiam illud Smaragdi intelligitur: Ille poenitentiam digne agit, etc., et illud Augustini: Poenitentes, etc., illud Isidori: Irrisor est, et non poenitens,

et illud Isaiae: Lavamini et mundi estote.

Item et illud Soliloquiorum: Inanis est poenitentia, etc. Similiter et illud Gregorii: Qui admissa plangunt, et: Baptizatur a mortuo.

Illud autem Ambrosii: Reperiuntur, etc., non secundum generalem, sed secundum specialem consuetudinem ecclesiae de solemni poenitentia dictum intelligitur, quae apud quosdam semel celebrata non iteratur.

Unde Augustinus scribit ad Macedonium, ep. LIV. C. XXII.

Quamvis caute et salubriter provisum sit, ut locus illius humillimae poenitentiae semel in ecclesia concedatur, ne medicina vilis minus utilis esset aegrotis, quae tanto magis salubris est, quanto minus

contemtibilis fuerit, quis tamen audeat dicere Deo: quare huic homini, qui post primam poenitentiam rursus se laqueis iniquitatis obstringit, adhuc iterum parcis?

IV. Pars. Gratian. Hac auctoritate et illud Ambrosii determinatur, et iterum peccatori per primam poenitentiam venia duri monstratur; alioquin nequaquam iterum parceret Deus, qui nec dum pepercisset.

Satisfactio quoque poenitentiae, et: Vade, et amplius noli peccare, eundem cum diffinitione intellectum habent.

Illud autem, quod in libro de poenitentiae dicitur, de perfecta est intelligendum.

Sicut enim caritas alia est incipiens, alia est proficiens, alia est perfecta: sic et poenitentia alia est incipientium, alia proficientium, alia perfectorum.

Sicut autem caritati,

licet nondum perfectae, in baptismo datur venia peccatorum, ut quamvis postea graviter aliquis sit peccaturus, tunc tamen intelligatur esse renatus, non aqua tantum (sicut Jovinianus tradidit), sed aqua et spiritu (sicut Hieronymus contra eum scribit): sic et incipientium poenitentiae venia non negatur quae quadam ratione perfecta potest dici, quia toto corde gemit et dolet, licet et alia ratione potest dici imperfecta, quia non usque in finem duratura.

§ 1. Secundum primum modum perfectionis intelligitur illud Joannis Oris aurei: Perfecta poenitentia, etc. Juxta secundum modum perfectionis illud Augustini intelligitur: Poenitentia est vindicta semper puniens in se quod dolet commisisse.

Illud autem: Si poenitentia

finitur, nihil de venia relinquitur, dupliciter intelligi potest.

Si enim juxta quorundam sententiam peccata dimissa redeunt, facile est intelligere, nihil de venia relinqui, quoniam peccata, quae prius erant dimissa, iterum replicantur.

Sicut enim ille, qui ex justa servitute in libertatem manumittitur, iterum vere liber est, quamvis ob ingratitudinem in servitutem postea revocetur: sic et poenitenti peccata vere remittuntur, quamvis ob ingratitudinem veniae eisdem postea sit implicandus.

Si autem peccata dimissa non redeunt, dicitur nihil relinqui de venia, quia nihil relinquitur sibi de vitae munditia et spe aeternae beatitudinis, quam cum venia assecutus est.

Sicut enim argento perfecte purgato nihil sui decoris relinquitur, si sequenti aerugine foedatur, non tamen prima,

sed sequenti sordidatur: sic expiato per poenitentiam nihil de venia dicitur relinqui, quum tamen jam non deletis, sed adhuc expiandis coinquinetur.

V. Pars. § 2. Quod autem per poenitentiam non

semel tantum, sed saepissime peccata remittantur, multorum auctoritate probatur.

Ait enim Hieronymus in epistola ad Rusticum de poenitentia: C. XXIII.

Septies cadit justus, et resurgit.

Si cadit, quomodo justus?

si justus, quomodo cadit?

sed justi vocabulum non amittit qui per poenitentiam semper resurgit.

Et non solum septies, sed septuagies septies delinquenti, si convertatur ad poenitentiam, peccata donantur.

Cui plus dimittitur, plus diligit.

Gratian. David quoque per poenitentiam adulterii simul et homicidii veniam impetravit.

De cujus poenitentia in eodem libro Hieronymus ait : C. XXIV.

Totam poenitentiam peccatoris ostendit Psalmus quinquagesimus, quando ingressus est David ad *Bethsabee* uxorem Uriae *Etheaei*, et a Nathan prophetante correptus, respondit dicens: Peccavi, statimque meruit audire. et Dominus abs te abstulit peccatum.

Adulterio enim junxerat homicidium, et tamen conversus ad lacrimas: Miserere, ait, mei Deus, secundum magnam misericordiam tuam, *et secundum multitudinem miserationum tuarum dele iniquitatem meam *.

Magnum enim peccatum magna indigebat misericordia.

Unde jungit et dicit: Multum lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me, quoniam iniquitatem meam ego agnosco, et delictum meum contra me

est semper.

Tibi soli peccavi (rex enim erat, alium non timebat), et malum coram te feci, ut justificeris in sermonibus tuis, et vincas, quum judicaris.

Conclusit enim Deus omnia sub peccato, ut omnibus misereatur.

Tantumque profecit, ut dudum peccator et poenitens transierit in magistrum, et dicat Docebo iniquos vias tuas, et impii ad te convertentur.

Confessio enim et pulchritudo coram eo, ut qui sua confessus fuerit peccata, et dixerit: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae * foeditatem vulnerum in sanitatis decorem commutet.

C. XXV. Item Ambrosius in Apologia David, c. 2.

Ille rex tantus ac potens ne exiguo quidem momento

manere penes se delicti passus est conscientiam, sed praematura confessione atque immenso dolore reddidit peccatum suum Domino.

Et infra: § 1. Denique Dominum dolor intimi movit affectus,

ut Nathan diceret: Quoniam poenituit te, et Dominus transtulit peccatum tuum.

Maturitas itaque veniae profundam regis fuisse poenitentiam declaravit, quae tanti erroris offensam transduxerit.

Et infra: § 2. Sancti, qui consuminare pium certamen gestiunt, et currere cursum salutis, sicubi forte ut homines corruunt, naturae magis fragilitate quam peccandi libidine, acriores ad currendum resurgunt, pudoris stimulo majora reparantes certamina, ut non solum nullum attulisse existimetur lapsus impedimentum, sed etiam velocitatis incentiva cumulasse.

Ergo si currentium non solvitur cursus, quum aliqui forte ceciderint, non luctantium contentio, sed inoffensa manent certamina, quin et plerique post unum aut alterum lapsum gratia majore

vicerunt: quanto magis agonem pietatis ingressi non debent unius prolapsionis offensione censeri, quum beatus sit qui se potuerit reparare post lapsum?

Et infra; c. 4. § 3. Quod peccavit, conditionis est; quod supplicavit, correptionis; lapsus communis, sed specialis confessio.

Culpam itaque incidisse naturae est, delesse virtutis.

Et infra: c. 13.: § 4. Peccatum aut donatur, aut detetur, aut tegitur.

Donatur per gratiam, deletur per sanguinem crucis, tegitur per caritatem; similiter et iniquitas, quae aestimatur habitudo mentis injustae, licet Joannes in epistola eum, qui fecerit peccatum; et iniquitatem fecisse dixerit; *sicut habemus scriptum: Omnis, qui facit peccatum, et

iniquitatem facit.

Peccatum est iniquitas, quia in peccato ipso iniquitas est.

Tamen ut nobis videtur, peccatum est opus iniquitatis, iniquitas autem operatrix culpae aut delicti.

Prius est ergo, ut ipsa iniquitas deleatur, excidatur radix, et seminarium peccatorum; *mala tollatur radix, ne malos fructus ferat; aboleatur erroris omnis affectus, universa iniquitatum genera tollantur*.

Itaque quemadmodum intrans in animam sapientis disciplina imprudentiam tollit, et scientia ignorantiam: sic perfecta virtus iniquitatem, et remissio peccatorum delet omne peccatum.

C. XXVI. Idem in eodem libro c. 7.

Illud vero quam mirabile est, quod angelo ferienti plebem se obtulit David, dicens:

Grex iste quid fecit?

fiat manus tua in me, et in domum patris mei.

Quo facto statim dignus sacrificio indicatus est qui absolutione existimabatur indignus.

Nec mirum, si tali sua oblatione pro populo peccati sui adeptus est veniam, quum Moyses, offerendo se Domino pro plebis errore, *etiam plebis* peccata deleverit.

Texit igitur peccata sua, an non?

Sed quis hoc neget, quum *hic* ipse docuerit Propheta, quod remittantur iniquitates, tegantur peccata, non imputentur a Domino?

Peccatum remissum sibi esse docuit, sicut scriptum est*: Delictum meum cognosco, et injustitiam meam non operui.

Dixi, pronunciabo adversum me injustitiam meam Domino, et tu remisisti impietatem cordis mei.

Dixit: pronunciabo,

et veniam meruit ante quam pronunciaret; quanto magis, ubi de se pronunciavit, dicens: iniquitatem ego agnosco, remissum est ei omne peccatum?

licet specialiter de hoc *et* Nathan propheta respondit: Et Dominus transtulit peccatum tuum.

Ergo remissionem meruit iniquitatis, et texit caritate atque operuit peccata sua, et texit operibus bonis, nec imputandum est ei peccatum, quia non fuit in eo dolus malitiae, sed lapsus erroris; deinde, quia non fuit improbitatis aestus, sed umbra mysterii, et tamen confessus est delictum suum, agnovit iniquitatem, vidit lavacrum et vidit et credidit; dilexit multum, ut nimia caritate tegere quemvis posset errorem.

VI. Pars. Gratian. Ecce, cujus poenitentia hic commendatur,

cui etiam venia per Prophetam data monstratur, quam graviter postea deliquerit populi multitudo prostrata ostendit.

Achab quoque (ut Hieronymus contra Jovinianum scribit) rex impiissimus, ut sententiam Dei subterfugeret, et eversio domus ejus differretur in posteros, jejunio impetravit et sacco.

De quo ad eundem Rusticum scribit idem Hieronymus, dicens: C. XXVII.

Achab rex impiissimus vineam Nabuthae cruore possedit, et, quum Jezabel, non tam conjugio sibi quam crudelitate conjuncta, Heliae increpatione corripitur, haec dicit Dominus: Occidisti et possedisti, et iterum: In loco, in quo linxerunt canes

sanguinem Nabuthae, ibi lingent sanguinem tuum.

Et Jezabel canes comedent ante muros Jezrahel.

Quod quum audisset Achab, scidit vestimenta sua, et posuit saccum super carnem suam, jejunavitque et dormivit in cilicio.

Factusque est sermo Domini ad Heliam, dicens: Quoniam reveritus est Achab faciem meam, non inducam malum in diebus ejus.

Unum scelus Achab et Jezabel; tamen converso ad poenitentiam Achab poena differtur in posteros, et Jezabel in scelere perseverans praesenti judicio condemnatur.

C. XXVIII. Item Joannes Chrysostomus de reparatione lapsi,

* .

Talis, mihi crede, talis est erga homines pietas Dei, nunquam spernit poenitentiam si ei sincere et

simpliciter offeratur.

Etiam si ad summum quis perveniat malorum, et inde tamen velit reverti ad virtutis viam, suscipit, et libenter amplectitur; facit omnia, quatenus ad priorem revocet statum, et, quod est adhuc praestantius et eminentius, etiamsi non potuerit quis explere omnem satisfaciendi ordinem, quantulamcunque tamen et quamlibet brevi tempore gestam non respuit poenitentiam; suscipit etiam ipsam, nec patitur quamvis exiguae conversionis perdere mercedem.

Hoc enim mihi indicat Esaias, ubi de populo Judaeorum talia quaedam dicit: Propter peccatum modice conturbavi eum, et percussi eum, et averti faciem meam ab eo; contristatus est, et ambulavit tristis, et sanavi eum, et consolatus sum eum.

Evidentius autem nobis testimonium

dabit etiam rex ille impius, qui cupiditatis suae quidem praedam uxoris nequitia quaesivit, sed perturbatus ipsius sceleris immanitate poenituit, et cilicio circumdatus facinus suum flevit, atque ita erga se Domini misericordiam provocavit, ut a cunctis eum absolveret peccatis.

Sic enim ait Deus ad Heliam: Vidisti quomodo compunctus est Achab a facie mea?

quia flevit in conspectu meo, non inducam mala in diebus ejus.

C. XXIX. Item Gregorius in hom.

X super Ezechielem, in extremo.

Sicut Achab rex iniquus a Propheta reprehensus, quum contra se divinam sententiam audisset, pertimuit, et magno moerore deprehensus est, ita ut Prophetae suo Dominus diceret: Nonne vidisti

Achab humiliatum coram me?

Quia igitur mei causa humiliatus est, non inducam malum in diebus ejus.

In quibus Domini verbis pensandum est, quomodo

ei in electis suis moeror amaritudinis placeat, qui amittere timent Deum, si sic ei et reprobi poenitentia placuit, qui timebat perdere praesens saeculum; aut quomodo ei grata sit spontanea afflictio pro culpis in eis, qui placent, si haec ad tempus placuit et in eis, qui displicebant.

Gratian. Ninivitae quoque, quos Dominus in evangelio commendat, poenitentiam egerunt in praedicatione Jonae, et ex misericordia Domini indulgentiam consecuti subversionis interitum subterfugere meruerunt.

Sed qualiter post acceptam veniam Achab vixerit, textus libri Regum declarat, de quo etiam scribit Ambrosius, quod Jezabel uxor ejus, cujus inflammabatur arbitrio, cor ejus convertit, et nimiis sacrilegiis exsecrabilem fecit, et hunc poenitentiae ejus revocavit

affectum.

De Ninivitis autem in prooemio Jonae scribit Hieronymus.

C. XXX.

Sicut ait Herodotus, Ninive a Rege Medorum subversa est, regnante apud Hebraeos Josia.

Unde patet, illam praedicante Jona ex poenitentia meruisse veniam, sed, quia postea ad vomitum rediit, ex ira Dei subversam fuisse.

C. XXXI. Idem in prologo Naum.

Naum prophetam ante adventum regis Assyriorum, qui populum Israel captivum in suam regionem transtulerat, fuisse, Hebraeorum traditio confirmat.

Siquidem in fine hujus lectionis praedicti

regis adventum idem Propheta annunciare monstratur.

Sed quum habitatores Ninivae, Jona interitum civitatis praedicante, ne divina ira denunciatum interitum sustinerent, peccatorum et impietatis poenitentiam egissent, accepta Dei misericordia gravioribus se criminibus implicuerunt.

Qua de causa memoratus Propheta, Spiritu sancto plenus, judicium Dei annuncians, ita est locutus: Deus zelans et ulciscens Dominus *est *.

VII. Pars. Gratian. Item, quod frequenter venia poenitenti praestetur, testatur Augustinus in libro de poenitentia scribens contra quosdam haereticos, qui peccantibus post baptismum semel tantum dicebant utilem esse poenitentiam.

C. XXXII.

Adhuc instant perfidi, qui sapiunt plus quam oporteat, non sobrii, sed excedentes mensuram.

Dicunt enim: etsi semel peccantibus post baptismum

valeat poenitentia, non tamen saepe peccantibus proderit iterata; alioqui remissio ad peccatum esset incitatio.

Dicunt enim: quis non semper peccaret, si redire semper posset?

Dicunt enim Dominum incitatorem mali, si semper poenitentibus subveniret, et etiam ei placere peccata, quibus semper praesto est gratia.

Errant autem, imo constat ei multum peccata displicere, qui semper praesto est ea destruere.

Si enim ea amaret, non ita semper destrueret, sed conservaret, atque ut sua munera foveret.

Semper destruit peccata, quae invenit, ne solvatur quod creavit, ne corrumpatur quod amavit.

Sumunt occasionem hypocritae isti ex factis Domini.

Quem enim caecum bis illuminavit?

quem leprosum bis mundavit?

quem mortuum bis

suscitavit?

non Lazarum, quem dilexit; non filium viduae, quem misertus matri reddidit; non filium dissipatorem legitur bis suscepisse; non filiam Abrahae bis a daemonio liberasse.

In nulla persona interavit factum, docens, ut aiunt, non saepe a Domino fieri remedium.

Dixit mulieri: Vade, et amplius noli peccare, ne deterius aliquid tibi contingat, promittens poenam, non amplius veniam.

§. 1. Quod autem multos caecos et diverso tempore illuminaverit, et multos debiles confortaverit, ostendit in diversis illis eadem saepe peccata dimitti, ut quem prius sanavit leprosum alio tempore illuminet caecum.

Ideo etiam tot sanavit febricitantes, tot languidos, tot claudos, caecos et aridos, ne desperet de se peccator;

ideo non scribitur aliquis nisi semel sanatus, ut quisque timeat mergi peccato.

Videmus adhuc quotidie in ecclesia saepe febricitantes, saepe languidos, saepe passionibus captos saepe liberari, ut appareat toties opus miserantis, quoties confessio fit poenitentis.

Quomodo enim corpus, quod vilius est et ab ipso dissimilius, saepe sanaret, et animam digniorem et redemtam non toties liberaret?

Medicum se vocat, et non sanis, sed male habentibus opportunum.

Sed qualis hic medicus, qui malum

iteratum nesciret curare?

Medicorum enim est centies infirmum *visitare, centies* curare.

Qui ceteris minor esset, si aliis possibilia ignoraret, memor est sui, qui dicit: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat.

Quem enim peccatorem exclusit?

Et quod omnibus promisit indulgentiam, aliis quoque promissionibus declarat.

Qui me confessus fuerit coram hominibus, id est omnis quantumcunque et quotiescunque peccator, cujuscunque ordinis, etiamsi fuerit sacerdos, confitebor et ego eum coram patre meo.

Nam qui invocaverit nomen Domini (id est secundum quod nominatur Dominus, id est qui invocaverit eum ad se serviendo, non contradicendo, ut forsitan saepe fecit), omnis (id est quicunque sit ille peccator),

salvus erit.

Omnem enim animam iste promissor saturavit bonis, etiam sedentem in tenebris et umbra mortis, nullam excipiens animam.

§ 2. Hunc magistrum intellexerat discipulus ille, qui Corinthios per epistolas suas voluit corrigere, et, ut ipse testatur, ter in literis *suis* eos correxit.

Oportebat enim, ut quoties videret eos cadere, toties juvaret eos resurgere.

Memor enim erat illius, qui dixerat: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis.

Scimus autem, et primos patres, et in omni tempore ecclesiam Dei semper usque septuagies septies (quod est semper) peccata remittere.

Quam potestatem isti ab ecclesia *Dei* conantur auferre.

Oportet enim sic ecclesiam credere, quae

confitetur se saepe peccare.

Negant enim veritatem seducti, qui se absque peccato audent jactare.

In multis enim offendimus omnes, nec infans unius diei absque peccato super terram esse potest.

Quapropter eliminandus est ab ecclesia *iste error*, qui unquam poenitentibus negat indulgentiam.

Non enim inquirit quid Apostolus senserit, qui dixit: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum.

Sciens enim, et justis peccata solere contingere, non se confirmabat absque peccato, qui se novit indissolubili

vinculo caritatis Christo conjunctum.

Nisi enim sciret, saepe justos ad veniam venire, quomodo dubitaret, se peccare, qui se sciebat spiritum Dei habere, et intentione mundissima ei servire?

Cur enim Dominus Petri pedes lavisset, et ecclesiam hoc idem docuisset, nisi quia (quoniam quotidiana est offensio) oportet, ut quotidiana sit remissio?

Cur docuisset orantes dicere: Dimitte nobis debita nostra, nisi ipse misericors perseveraret, qui nos ab hac petitione non vult deficere?

C. XXXIII. Item Augustinus ad Macedonium, epist. LIV .

In tantum hominum iniquitas aliquando progreditur, ut etiam post actam poenitentiam, post altaris reconciliationem, vel similia vel graviora committant.

Et tamen Deus facit etiam super tales oriri solem suum, nec minus tribuit, quam antea tribuerat, largissima munera vitae et salutis; et quamvis eis in ecclesia locus humillimae poenitentiae non concedatur, Deus tamen super eos patientiae suae non obliviscitur.

Ex quorum numero si quis nobis dicat: *Aut date mihi eundem iterum poenitendi locum, aut desperatum me permittite, ut faciam quicquid libuerit, quantum meis opibus adjuvor, et humanis legibus non prohibeor, in scortis, omnique luxuria, damnabili quidem apud Dominum, sed apud homines plerosque etiam laudabili; aut, si me ab hac nequitia revocatis*, dicite, utrum mihi aliquid prosit ad vitam futuram, si in ista vita illecebrosissimae voluptatis blandimenta contemsero,

*si libidinum incitamenta frenavero, si ad castigandum corpus meum multa mihi etiam licita et concessa subtraxero*, si me poenitendo vehementius quam prius excruciavero, si miserabilius ingemuero, si flevero uberius, si vixero melius, si pauperes sustentavero largius, si caritate, quae operit multitudinem peccatorum, flagravero ardentius: quis nostrum ita desipit, ut huic homini dicat: Nihil tibi ista proderunt in posterum; vade, saltem vitae hujus suavitate perfruere?

Avertat Deus tam immanem sacrilegii dementiam .

VIII. Pars. Gratian. Sive autem quis dicat, primam tantum poenitentiam post baptismum utilem esse, non sequentem; sive contendat quis, ultimae tantum veniam dari, non praecedenti, semper tamen auctoritati

adversatur, quae saepissime veniam poenitenti repromittit.

Quae autem sit vera poenitentia, cui venia nun quam negatur, et quae sit falsa, cui nunquam indulgentia promittitur, Adamantius et Isychius super Leviticum testantur.

C. XXXIV.

Inter haec hircum, qui oblatus fuerat, exustum, etc. Non peccare solius Dei est: emendare sapientis.

Sed raro invenias qui se corrigat.

Rara confessio peccati, rara poenitentia.

Repugnat, natura et verecundia, quia obnoxia est culpae omnis caro, et quisque erubescit peccatum confiteri, dum magis praesentia cogitat quam futura.

Vult Moyses peccati vacuam reperire animam, ut exuvias erroris

deponat, et culpae nuda sine sui pudore discedat.

Sed irrationabilis impetus praevenit, et flamma celerrimi motus animam depascitur, *et* exurit ejus innocentiam.

Praeponderant enim futuris praesentia, seriis jucunda, et laeta tristibus, et praepropera tardioribus.

Velox enim iniquitas, quae ad nocendum occasionem suggerit; lenta virtus et cunctatrix ante judicat, quam incipit, quid decorum, quid honestum; iniquitas omnia praecipitat.

Pigra vero et verecunda poenitentia, quae praesentium pudore premitur.

Solis enim intendit futuris, quorum spes sera, *et* tardus fructus.

Interim praecurrit impudentia, et spe praesentium poenitentia excluditur, et affectus ejus exuritur et aboletur.

Quaerit eam lex, et non invenit, exusta

est enim fervore et fumo iniquitatis.

Inde irascitur, et dicit, devorandam fuisse poenitentiam in sancta sanctorum; sacerdotes quasi segnes increpat.

§ 1. Respondet Aaron, providum debere esse sacerdotale judicium, nec male sanae conscientiae facile esse credendum id muneris, ne fiat *novissimus* error pejor priore.

Vase enim fetido vel oleum vel vinum facile corrumpitur.

Quomodo autem poterat, ubi ignis alienus erat, peccatum exuri in conspectu Domini, cui cuncta aperta sunt?

quasi dicat: non placet Deo qui injustitiam corde inclusam tenet, et se poenitentiam agere perhibet.

Ignis alienus libido, avaritia, et omnis prava cupiditas.

Hic ignis exurit, non mundat.

In quibus enim est, si offerant in conspectu Domini, ignis eos

coelestis absumit, sicut Nadab et Abiu cum his, quae pro peccato fuerant oblata.

§ 2. Qui ergo mundari vult ignem alienum removeat, et illi igni se offerat, qui culpam exurit, non hominem.

Hic ignis siccavit haemorrhoissae sanguinem perfluentem; hic siccavit culpam latronis.

Ignis enim consumens est; sanat *enim* simpliciter et pure confitentes.

Judas inquit: Peccavi, tradens sanguinem justum; sed in pectore habuit ignem alienum, quo inflammante cucurrit ad laqueum.

Indignus autem remedio fuit, quia non pura mente poenituit.

Culpam vero ejus non auferunt sacerdotes, qui dolose offert, nec in eo possunt epulari, quorum cibus est peccatorum remissio.

Unde verus sacerdos ait: Meus cibus est, ut faciam

voluntatem Patris, id est ut peccatores, conversi et poenitentes, salventur.

Non est enim acceptum Deo sacrificium, nisi verum et sincerum.

C. XXXV. Item Isychius, lib.

II, ad c. 10 Levitici .

Inter haec hircum, qui oblatus fuerat, etc. Quia omne peccatum per poenitentiam deletur, et qui praedictum peccatum alterius doctrinae et blasphemiae commiserunt salvati non sunt, causam mortis eorum Legislator exponit: Inter haec hircum, qui oblatus fuerat, etc. Quia scilicet non comederunt filii Aaron quod pro peccato erat in loco sancto, id est poenitentiam commissi peccati in ecclesia peragi non fecerunt, quibus hoc praeceptum

est, quos Christus in ecclesia vicarios *suos* constituit.

Ipse enim oblationis suae sanguinem, quae pro nostro sanguine oblata est, in sanctum, id est in coelum, in conspectu Patris obtulit.

Debet autem comedi hoc sacrificium in loco sancto, scilicet in ecclesia, in propitiationem peccatorum.

Unde addit: quemadmodum praeceptum est mihi, *id est quemadmodum* praecepi et mandavi.

Moyses enim gerit personam Christi.

Exustum reperit, quia in Spiritum sanctum peccaverant; ab intelligibili

igne Spiritus sancti oblatio pro poenitentia ablata est.

Voluntarie enim peccantibus non relinquitur hostia pro peccato.

Nam, sicut vera poenitentia veniam promeretur, ita simulata Deum irritat, quia Spiritus sanctus disciplinae effugiet fictum.

Hoc autem sancti Patres irremissibile peccatum et blasphemiam in Spiritum sanctum dixerunt, in sceleribus usque ad finem vitae perseverare, de salute sui desperare; et de potentia et misericordia redemtoris diffidere.

C. XXXVI. Item Joannes Os aureum, hom.

XXXI in c. 12 epistolae ad Hebraeos.

Judas poenituit, sed male; laqueo namque se suspendit; poenituit etiam Esau, sed male; magis *autem* iste neque poenituit.

Lacrimae quippe

*illae* non erant poenitentiae, sed animi violenti, et indignationis internae.

Quod *ex* ejus operibus aperitur.

Et infra: § 1. Non igitur negemus, *obsecro*, peccata nostra, neque nos impudentia duros efficiat.

Sponte nostra peccata puniamus, ne pendamus non sponte supplicia.

Audivit Cain a Deo: Ubi est Abel frater tuus?

et dixit: Nescio, numquid *nam* custos fratris mei sum ego?

Vides, quomodo ex hoc peccatum reddiderit gravius?

Verum non ita pater ejus audiens: Adam, ubi es?

dixit: Audivi vocem tuam, Domine, et timui, quoniam nudus sum, et abscondi me.

Magnum *bonum* est, ut quis peccata sua agnoscat, et memoriam eorum perseveranter retineat.

Nullum invenitur delictorum tale remedium, sicut eorum continuata memoria.

C. XXXVII. Item Ambrosius in lib.

II de poenitentia, c. 11.

In saucibus, inquit, in medio ejus suspendimus organa nostra.

Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena?

Si enim caro menti repugnat, nec subdita est animi gubernaculo et mentis imperio, aliena est terra, quae non domatur exercitio cultoris, et ideo non potest fructus caritatis poenitentiam pacis afferre.

Melius est ergo tunc quiescere, quum exercere non queas opera

poenitentiae, ne in ipsa poenitentia fiat quod postea indigeat poenitentia.

Quae si semel fuerit usurpata, nec jure celebrata, nec prioris fructum obtinet, et aufert usum posterioris.

Sane et quum caro repugnat, mens ad Dominum debet esse intenta, et, si opera non sequuntur, fides non deseratur; et, si impugnant *vel* carnis illecebrae vel potestates adversariae, maneat mens Deo dedita.

Tunc enim maxime urgemur, quum caro cedit, et sunt qui vehementer incumbant, miserae animae quaerentes omne auferre praesidium.

Unde illud est: Exinanite, exinanite usque ad fundamentum in ea.

Quam miseratus David ait: Filia Babylonis misera, misera utique, quia Babylonis filia est, quae Dei filia esse desivit, cui tamen medicum invitat, dicens:

Beatus, qui tenebit et allidet parvulos suos ad petram; hoc est qui infirmas et lubricas cogitationes allidat ad Christum, qui omnes irrationabiles motus sui reverentia et disceptatione comminuat.

C. XXXVIII. Item Hieronymus super Matthaeum, ad c. 27.

Nihil Judae profuit egisse poenitentiam, per quam scelus corrigere non potuit.

Si quando frater sic peccat in fratrem, ut emendare valeat quod peccavit, potest ei dimitti; sin autem permanent opera, frustra voce assumitur poenitentia.

Hoc est quod *in Psalmo* de eodem *infelicissimo Juda* dicitur: Et oratio ejus fiat in peccatum, ut non solum emendare nequiverit proditionis nefas, sed proprii homicidii scelus addiderit.

C. XXXIX. Item Leo Papa in sermone qui incipit: Inter omnia, id est tertio de passione Domini.

Sceleratior omnibus, o Juda, et infelicior exstitisti; quem non poenitentia revocavit ad Dominum, sed desperatio traxit ad laqueum.

Exspectasses consummationem criminis tui, et donec sanguis Christi pro *omnibus* funderetur peccatoribus, informis lethi suspendium distulisses.

IX Pars.

Gratian. His auctoritatibus, quae sit vera, quae falsa ostenditur poenitentia, et falsae nulla indulgentia dari probatur; in quo illorum sententia destruitur, qua eum, qui pluribus irretitus fuerit peccatis, asseritur unius delicti poenitentia ejusdem veniam consequi a Domino sine alterius criminis poenitentia.

Quod etiam multis auctoritatibus probare conantur.

Quarum prima est illa Naum propheta: Non judicabit Deus bis in idipsum.

Sed quem sacerdos judicat Deus judicat, cujus personam in ecclesia gerit.

Qui ergo a sacerdote semel pro peccato punitur, non iterum pro eodem peccato a Domino judicabitur.

C. XL. Item Gregorius super Ezechielem, hom.

X .

Pluit Dominus super unam civitatem, et super

alteram non pluit, et eamdem civitatem ex parte compluit, et ex parte aridam relinquit.

Quum ille, qui proximum odit, ab aliis vitiis se corrigit, una eademque civitas ex parte compluitur, et ex parte arida manet, quia sunt, qui, quum quaedam vitia resecant, in aliis graviter perdurant.

C. XLI. Item Ambrosius in XVIII, octonario Psal. 118.

Prima consolatio est, quia non obliviscitur misereri Deus; secunda per punitionem, ubi, etsi fides desit, poena satisfacit et relevat.

Gratian. Item opponitur de Hieronymo, qui super Naum sentire videtur, quod, si fidelis adulterando interficeretur, de adulterio non amplius a Deo puniretur.

Item, si illa satisfactio non fuit, quam in adulterio

vivens pro homicidio obtulit, quum adulterii eum poenituerit, utriusque ei poenitentia imponenda erit; quod a ratione alienum ecclesiastica probatur consuetudine, quae pro eodem peccato (nisi reiteratum fuerit) nulli bis poenitentiam imponit.

§ 1. Sed quod ei, qui crimen sibi reservat, de alio venia non praestetur, non solum praemissis probatur auctoritatibus Hesychii, Adamantii, Gregorii, Augustini, Smaragdi,

Isidori, verum etiam alia auctoritate ejusdem Augustini in libro De poenitentia.

Ait enim:

C. XLII.

Sunt plures, quos poenitet peccasse, sed non omnino, reservantes sibi quaedam, in quibus delectantur; non animadvertentes, Dominum simul surdum et mutum a daemonio liberasse, per hoc docens, nos nunquam nisi de omnibus sanari.

Si enim vellet ex parte peccata reservari, habenti septem daemonia *manente uno*, proficere potuerat sex expulsis.

Expulit autem septem, ut omnia crimina simul ejicienda doceret.

Legionem autem ab alio ejiciens, neminem reliquit ex omnibus, qui liberatum possideret, ostendens, quod, etiamsi peccata sint mille, oporteret de omnibus poenitere.

Laudatus est enim Dominus, quando ejecto daemonio locutus est mutus.

Nunquam aliquem sanavit, quem omnino non liberavit.

Totum enim hominem sanavit in sabbato, quia et corpus ab infirmitate, et animam ab omni contagione liberavit, indicans poenitentem oportere simul dolere de omni crimine orto in anima et corpore.

Scio enim Deum inimicum omni criminoso.

Quomodo ergo qui crimen reservat de alio recipiet veniam?

Sine amore Dei consequeretur veniam, sine quo nemo unquam invenit gratiam.

Hostis enim Dei est, dum offendit perseveranter.

Quaedam enim impietas infidelitatis est, ab illo, qui justus et justitia est, dimidiam sperare veniam.

Jam enim foret sine poenitentia

invenire gratiam.

Poenitentia enim vera ad baptismi puritatem confitentem conatur adducere.

Recte enim poenitens quidquid sordium post purificationem contraxit oportet ut abluat, saltem lacrimis mentis.

Sed satis durus est cujus mentis dolorem oculi carnis nequeunt declarare; sed sciat culpabiliter se durum, qui deflet damna temporis, vel mortem amici, et dolorem peccati lacrimis non ostendit.

Non itaque est, ut quis excuset se non habere fontem lacrimarum, qui nonnunquam lacrimis ostendit dolorem temporalium.

Quem ergo poenitet omnino poeniteat, etc.

X Pars.

Gratian. Auctoritas illa Naum prophetae: Non judicabit Deus bis, etc., non indistincte ostendit omnia, quae temporaliter puniuntur,

non ulterius a Deo punienda.

Quamvis enim Sodomitas, Aegyptios, Israelitas in eremo super eundem locum dicat Hieronymus temporaliter a Deo punitos,

ne in aeternum punirentur, non tamen de omnibus generaliter hoc intelligendum est; alioqui cuique sceleroso optandum esset, ut coelesti fulmine percussus, aut aquis submersus, aut a serpentibus vulneratus pro peccatis suis divinitus interiret, ut aeternos cruciatus brevis et momentanea poena terminaret.

Illud etiam Apostoli falsum esset, quod de prostratis in deserto in epistola ad Hebraeos scribens ait: Propter incredulitatem suam non intraverunt in terram promissionis.

Ubi probatur, quod sicut merito suae infidelitatis requiem illam amiserunt, ita propter eandem infidelitatem veram requiem aeternae beatitudinis nullo modo intraverunt.

§ 1. Intelligitur ergo illud Hieronymi de his tantum, qui inter ipsa flagella poenitentiam egerunt, quam, etsi brevem et momentaneam,

tamen non respuit Deus; sicut et illud Prophetae : Non judicabit Deus bis in idipsum, de his tantum intelligi oportet, quos praesentia supplicia in melius commutant, super quos non consurget duplex tribulatio.

Qui autem inter flagella duriores et deteriores fiunt, sicut Pharao, qui flagellatus a Domino durior factus est, praesentibus aeterna connectunt, ut temporale supplicium sit eis aeternae damnationis initium.

Unde Augustinus in Cantico Deuteronomii.

C. XLIII.

Ignis succensus est, etc. Hoc est, vindicta hic incipiet, et ardebit usque ad extremam damnationem.

Gratian. Hoc contra illos notandum est, qui dicunt

: Non judicabit Deus bis in idipsum, ad omnia pertinere flagella, quia quidam hic flagellis emendatur, alii et hic et in aeternum puniuntur, sicut Antiochus et Herodes.

§ 1. Quod autem super eundem locum de adultero fideli Hieronymus sentire videtur, ex ejusdem verbis falsum esse probatur.

Exemplo enim illius, qui Israelitas maledixerat, et qui ligna in sabbato collegerat, ostendit parva peccata brevibus et temporalibus suppliciis purgari, magna vero diuturnis et aeternis suppliciis reservari.

Ait enim in primum caput Naum: C. XLIV.

Quaerat hic aliquis, si fidelis deprehensus in adulterio decolletur, quid de eo postea fiat.

Aut enim punietur, et falsum est hoc, quod dicitur:

Non vindicabit Dominus bis in idipsum in tribulatione; aut non punietur, et optandum est adulteris, ut in praesentiarum brevi *et cita* poena frustrentur

cruciatus aeternos.

Ad quod respondebimus, Deum, ut omnium rerum, ita suppliciorum quoque scire mensuras, et non praeveniri sententia judicis, nec illi in peccatorem exercendae dehinc poenae auferri potestatem, et magnum peccatum magnis diuturnisque lui cruciatibus; si quis autem punitus sit, ut ille in lege, qui Israeliticis maledixerat, et qui in sabbato ligna collegerat, tales postea non puniri, quia culpa levis praesenti supplicio compensata sit.

Gratian. Illud autem Gregorii: Pluit Dominus super unam civitatem, etc., non ad criminis veniam, sed ad ejus referendum est detestationem, ut ideo pars civitatis dicatur esse compluta, quia crimen, quod dilexerat, detestari incipit, non quod ejus veniam

consequatur.

Criminis autem detestatio pluvia vocatur, quia ex fonte divinae gratiae cordi nostro instillatur, ut vel sic quisque ad veram poenitentiam perveniat, aut eo minus a Deo puniatur, quo diuturniore delectatione peccati majus sibi supplicium accumulasset.

Si vero ad indulgentiam criminis pluvia referatur, evangelicae sententiae contraire videbitur.

Si enim propter fraternum odium etiam quae dimissa sunt replicantur ad poenam: multo magis quae non sunt dimissa ad vindictam reservari probantur.

§ 1. Item, si secundum Augustinum arbiter suae voluntatis non potest inchoare novam vitam, nisi poeniteat eum veteris vitae, quomodo ad novitatem indulgentiae perveniet qui odii vetustatem non deposuit?

Ad detestationem

ergo criminis, ut dictum est, non ad ejus indulgentiam pluvia illa pertinere probatur.

§ 2. Item illud Ambrosii: Et si fides desit, poena satisfacit, non de ea fide intelligitur, de qua dicitur: Fides sine operibus mortua est, sed de ea, de qua Apostolus ait: Omne, quod non est ex fide, id est omne, quod fit contra conscientiam, peccatum est.

Deest ergo fides, quum non subest conscientia peccati.

Sed quia delicta omnia nullus intelligit, est aliquando peccatum in homine, cujus non habet conscientiam.

Unde Apostolus ait: Nihil mihi conscius sum, sed non in hoc justificatus sum.

Cujus ergo peccati deest conscientia, illius poena, si patienter feratur, satisfacit, et relevat gravatum.

Quod autem in fine objicitur: Si satisfactio illa fuit, veniam impetravit;

si autem veniam non impetravit, satisfactio non fuit; si autem satisfactio non fuit, adhuc sibi poena imponenda est, non procedit argumentatio;

satisfactio namque est, dum ipsius causa peccati exciditur, et ejus suggestionibus aditus non indulgetur, sed ejus fructus non percipitur, impeditus peccato, quod non deseritur.

Percipietur autem, quum ejus poenitentia fuerit subsecuta, sicut ad lavacrum ficte accedens regenerationis sacramentum accipit, non tamen in Christo renascitur; renascetur autem virtute sacramenti, quod perceperat, quum fictio illa de corde ejus recesserit veraci poenitentia.

Sicut etiam Augustinus scribit in libro de poenitentia : C. XLV.

Pium est credere, et nostra fides expostulat, ut, quum gratia Christi destruxerit mala priora in

homine, etiam remuneret bona, et, quum destruxerit quod suum non invenit, amet et diligat bonum, quod *etiam* in peccante plantavit.

Ex hoc seusu illud etiam Hieronymi dictum videtur, ad c. 1 Aggaei: C. XLVI.

Si quando videris inter multa mala opera peccatorum facere quempiam nonnulla, quae justa sunt, non est tam injustus Deus, ut propter mala multa paucorum obliviscatur bonorum.

XI Pars.

Gratian. Quanquam memoria bonorum ad praesentem remunerationem possit referri, sicut Gregorius in homilia de divite et Lazaro scribit:

C. XLVII.

Cavendum nobis est, ut, si forte aliquid boni

agimus, in praesenti saeculo remunerationem accipiamus ne forte dicatur nobis: Receperunt mercedem suam.

Nisi enim dives iste aliquid boni egisset, unde in praesenti saeculo remunerationem accepisset, nequaquam Abraham ei diceret: Recepisti bona in vita tua.

C. XLVIII. Item Joannes Chrysostomus hom.

LXVII, ad populum Antiochenum.

Quid ergo turbamur?

nemo, videns malignos prosperitatem habere, turbetur.

Non est hic retributio malignitatis, neque virtutis; ac, si aliquando contingat, ut aliqua sit retributio vel malitiae, vel virtutis, non tamen secundum quod dignum est sed simpliciter, veluti quidam gustus judicii, ut,

qui resurrectionem non credunt, talibus doceantur.

Quando itaque videmus malignum ditescere, non subruamur, et quando videmus bonum mala pati,

non turbemur.

Illic corona: illic supplicia.

Est et alia ratio, quia non potest malus in omnibus malus esse, sed habet aliqua bona, neque bonus in omnibus esse bonus, sed habet aliqua peccata.

Quum ergo prosperitatem malus habet, malo capitis sui est.

Quum enim pro illis paucis bonis retributionem hic accipit, illic jam plenius punietur.

Gratian. Potest etiam referri memoria bonorum ad mitiorem poenam habendam, ut bona, quae inter mala fiunt, non proficiant ad praesentis vitae vel futurae praemium obtinendum, sed ad tolerabilius extremi judicii supplicium subeundum, sicut de fide, et ceteris, quae sine caritate habentur Augustinus scribit in libro de patientia, c. 26:

C. XLIX.

Si quis autem non habens caritatem, quae pertinet ad unitatem spiritus et vinculum pacis, quo catholica ecclesia congregata connectitur, in aliquo schismate constitutus, ne Christum neget, patitur tribulationes, angustias, famem, sitim, nuditatem, persecutionem, pericula, carceres, vincula, tormenta, gladium, vel flammas, vel bestias, vel ipsam crucem timore gehennae et ignis aeterni, nullo modo ista culpanda sunt; imo vero haec laudanda patientia est, non enim dicere poterimus, melius ei fuisset, ut Christum negando nihil eorum pateretur, quae passus est confitendo, sed existimandum, fortasse tolerabilius ei futurum judicium, quam si Christum negando cuncta

illa vitaret.

Unde *et* illud, quod ait Apostolus: Si tradidero corpus meum, ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest, nihil prodesse intelligitur ad regnum coelorum obtinendum, non ad extremi judicii tolerabilius supplicium subeundum.

Et supra, c. 23: § 1. Haec propter caritatem dicta sint, sine qua in nobis non potest esse vera poenitentia, quia in bonis caritas Dei est, quae tolerat omnia.

XII Pars.

Gratian. Poenitentia ergo, ut ex praemissis apparet, nulli in peccato perseveranti utilis est, non tamen alicui deneganda est, quia sentiet fructum ejus, quum alterius criminis poenitentiam egerit.

Sic itaque poenitentiae definitio, et ceterae auctoritates sibi consonantes negant, eum agere poenitentiam, qui perseverat

in crimine, utilem videlicet sibi et fructuosam.

§ 1. Illud autem Ambrosii: Poenitentia semel usurpata, nec vere celebrata, et fructum prioris aufert, et usum sequentis amittit, de solenni intelligitur, quae,

quum non vere celebrata fuerit, et fructum prioris, id est sui ipsius secuturam praecedentis, amittit (quia veniam quam impetrare potuit, contemsit), et usum sequentis aufert, secundum consuetudinem quarundam ecclesiarum, apud quas poenitentiae solennitas non iteratur.

De hac eadem poenitentia illud etiam intelligitur: Non est secundus locus poenitentiae.

DISTINCTIO IV.

GRATIANUS.

I Pars.

Quia vero multorum auctoritatibus supra monstratum est, poenitentiam vere celebrari, et peccata vere dimitti ei, qui aliquando in crimen recasurus est: quaeritur, an peccata dimissa redeant?

Hujus

quaestionis diversorum varia est sententia, aliis asserentibus, aliis contra negantibus, peccata semel dimissa ulterius replicari ad poenam.

§ 1. Quod autem peccata semel dimissa redeant, multorum auctoritatibus probatur; quarum prima est illa prophetae: In memoriam redeat iniquitas patrum ejus, secunda illa evangelii: Serve nequam, omne debitum dimisi tibi.

Deinde in libro Psalmorum Augustinus ait ad Psalmum CVIII: C. I.

Si Judas teneret illud, ad quod vocatus est, nullo modo ad eum vel sua praeterita, vel parentum iniquitas pertineret.

Sed, quia non tenuit adoptionem in familia Dei, sed iniquitatem vetusti generis

potius elegit, rediit iniquitas patrum ejus in conspectu Domini, ut in eo etiam ipsa puniretur, *et peccatum matris ejus non deleretur*.

Item Rabanus: § 1. Tradidit eum tortoribus, etc. Considerandum est, quod dicit: universum debitum, quia non solum peccata, quae post baptismum homo egit, reputabuntur ei ad poenam, verum etiam peccata originalia, quae in baptismo ei dimissa sunt.

C. II. Item Gregorius lib.

IV Dialog. c. 60.

Constat *ex dictis Evangelii* quod, si *hoc*, quod in nos delinquitur, ex corde non dimittimus, et illud rursus exigitur, quod nobis jam per poenitentiam dimissum fuisse gaudebamus.

C. III. Item Augustinus in hom.

XV de verbis Domini.

Dixit Dominus: Dimitte et dimittuntur tibi: si ego prior dimisi, dimitte vel postea.

Nam, si non dimiseris, revocabo te, et quicquid *tibi dimiseram replicabo tibi.

C. IV. Item ibidem.

Qui divini beneficii oblitus suas vult vindicare injurias, non solum de futuris peccatis veniam non merebitur, sed etiam praeterita, quae jam sibi dimissa credebat, ad vindictam ei replicabuntur.

C. V. Item Beda super Lucam, lib.

IV, c. 48.

Revertar in domum meam, unde exivi.

Timendus est iste versiculus, non exponendus, ne culpa, quam in nobis exstinctam credebamus, per incuriam nos vacantes opprimat.

C. VI. Idem ibidem *.

Quaecunque enim post baptisma sive pravitas haeretica, seu mundana cupiditas arripuerit, mox omnium prosternet in ima vitiorum.

C. VII. Item Augustinus in libro quaestionum Deuteronomii, quaest.

XLII.

Peccatum, quod ex Adam contrahitur, temporaliter redditur, quia omnes propter hoc moriuntur, non autem in aeternum eis, qui fuerint per gratiam *spiritualiter* regenerati, in eaque permanserint usque in finem.

II Pars.

Gratian. Eorum vero, qui hanc sententiam sequuntur, alii dicunt, quod peccata reditura dimittuntur secundum justitiam, sed non secundum praescientiam, sicut nomina discipulorum, qui retro abierunt, erant scripta in libro vitae propter justitiam, cui deserviebant, non secundum praescientiam, quae in numero salvandorum eos non habebat.

Sic a latere Dei dicuntur mille casuri, et decem millia a dextris ejus, quos tamen divina praescientia nunquam

suis adnumeraverat.

Hinc etiam Dominus ait Moysi: Si quis peccaverit ante me, delebo eum de libro vitae, ut secundum justitiam judicis ille peccando dicatur deleri, qui secundum praescientiam nunquam fuerat adscriptus.

§ 1. Hinc Augustinus in epistola ad Corinthios : « Sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo, etsi in aliquibus.

Communia omnibus sunt omnia sacramenta, sed non communis gratia; ita et nunc baptismus est communis, sed non virtus baptismi.

»

III Pars.

§ 2. Verum hoc de ficte accedentibus, vel de his, qui extra ecclesiam baptizantur, intelligitur, qui sacramenti quidem integritatem accipiunt, virtutem vero ejus minime assequuntur.

Parvulis vero, vel adultis plena fide accedentibus omnia peccata remittuntur, etsi aliquando recessuri a bono in malum vitam sint finituri

Inde Augustinus in libro de correptione et gratia, c. 8 et 9:

C. VIII

Si ex bono in malum deficiente bona voluntate moriuntur, respondeant, si possunt, cur illos Deus, quum fideliter et pie viverent, non tunc de vitae hujus periculis rapuit, ne malitia mutaret intellectum eorum, aut ne fictio deciperet animas eorum?

Utrum hoc in potestate non habuit, an eorum mala futura nescivit?

Nempe nihil horum nisi perversissime atque insanissime dicitur.

Cur ergo non fecit?

Respondeant qui nos irrident, quando in talibus rebus exclamamus: Quam inscrutabilia sunt judicia ejus, et investigabiles viae ejus.

Neque enim

hoc non donat Deus quibus voluerit, aut vero scriptura illa mentitur, quae de morte velut immatura hominis justi ait: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam ejus.

Cur igitur hoc tam magnum beneficium aliis dat, aliis non dat Deus, apud quem non est iniquitas, neque acceptio personarum, et in cujus potestate est, quamdiu quisque in hac vita maneat, quae tentatio dicta est super terram?

Sicut ergo coguntur fateri, donum Dei esse ut finiat homo vitam istam ante quam ex bono mutetur in malum, cur autem aliis donetur, aliis non donetur, ignorant: ita donum Dei esse in bono perseverantiam secundum scripturas (de quibus testimonia multa jam posui), fateantur nobiscum, et cur aliis detur, aliis non detur,

sine murmure adversus Deum dignentur ignorare nobiscum.

§ 1. Nec nos moveat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseverantiam.

Absit enim, ut ita esset, si de illis praedestinatis essent, et secundum propositum vocatis, qui vere sunt filii promissionis.

Nam isti, quum pie vivunt, dicuntur filii Dei; sed, quoniam victuri sunt impie, et in eadem impietate morituri, non eos dicit filios Dei praescientia Dei.

Sunt enim filii Dei, qui nondum sunt nobis, et sunt jam Deo, de quibus ait evangelista Joannes: quia Jesus erat moriturus pro gente, et non tantum pro gente, sed etiam, ut filios Dei dispersos congregaret in unum, quod utique credendo futuri erant per evangelii praedicationem, et tamen, ante quam esset factum, jam filii Dei erant in memoriali patris sui inconcussa stabilitate

conscripti.

Et sunt rursus quidam, qui filii Dei propter susceptam vel temporaliter gratiam dicuntur a nobis, nec sunt tamen Deo, de quibus ait idem Joannes: Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum.

Non ait: ex nobis exierunt, sed quia non manserunt nobiscum, jam non sunt ex nobis; verum ait: ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis; hoc est: et quando videbantur ex nobis, non erant ex nobis.

Et tanquam ei diceretur, unde id ostendis?

Quod si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum.

Filiorum Dei vox est: Joannes loquitur in filiis Dei praecipuo loco constitutus.

Quum ergo filii Dei dicunt de his, qui perseverantiam non habuerunt: ex nobis exierunt, sed

non erant ex nobis; et addunt: quod si fuissent ex nobis, permansissent utique nobiscum; quid aliud dicunt, nisi non erant filii, etiam quando erant in professione et nomine filiorum?

non quia justitiam simulaverunt, sed quia in ea non permanserunt.

Neque enim ait: nam, si fuissent ex nobis, veram, non fictam, justitiam tenuissent utique nobiscum; sed: si fuissent, inquit, ex nobis, permansissent utique nobiscum.

In bono illos volebat procul dubio permanere, erant itaque in bono, sed, quia in eo non permanserunt, id est non usque in finem perseveraverunt, non erant, inquit, ex nobis, et quando erant nobiscum; hoc est: non erant ex numero filiorum, et quando erant in fide filiorum, quoniam qui vere filii sunt praesciti et praedestinati

sunt conformes imaginis filii ejus, et secundum propositum vocati sunt, ut electi essent.

Non enim perit filius promissionis, sed filius perditionis.

Fuerunt ergo isti ex multitudine vocatorum; ex electorum autem paucitate non fuerunt.

Non igitur filiis suis praedestinatis Deus perseverantiam non dedit.

Haberent enim eam, si in eo filiorum numero essent, et quid haberent, quod non accepissent secundum apostolicam veramque sententiam?

Ac per hoc tales filii filio Christo dati essent, quemadmodum ad patrem dicit ipse: Ut omne, quod dedisti mihi, non pereat, sed habeat vitam aeternam.

Hi ergo Christo intelliguntur dari, qui ordinati sunt in vitam aeternam.

Ipsi sunt illi praedestinati et secundum propositum

vocati, quorum nullus perit, ac per hoc nullus eorum ex bono in malum mutatus finit hanc vitam: quoniam sic est ordinatus, et ideo Christo datus, ut non pereat, sed habeat vitam

aeternam.

Et rursus, quos dicimus inimicos ejus, vel parvulos filios inimicorum ejus, quoscunque eorum sic regeneraturus est, ut in ea fide, quae per dilectionem operatur, hanc vitam finiant, jam et ante, quam hoc fiat, in illa praedestinatione sunt filii ejus, et dati sunt Christo filio ejus, ut non pereant, sed habeant vitam aeternam.

§ 2. Denique ipse Salvator: Si manseritis, inquit, in verbo meo, vere discipuli mei estis.

*Numquid in his computandus est Judas, qui non mansit in verbo ejus?

* Numquid in his computandi sunt illi, de quibus evangelium sic loquitur?

ubi Dominus, quum commendasset manducandam carnem suam, et bibendum sanguinem suum, ait Evangelista: Haec dixit in synagoga docens in Capharnaum.

Multi ergo audientes

ex discipulis ejus, dixerunt: Durus est hic sermo, quis potest eum audire?

Sciens autem Jesus apud semetipsum, quia murmurabant de hoc discipuli ejus, dixit eis: Hoc vos scandalizat?

Si ergo videritis Filium hominis ascendentem, ubi erat prius?

Spiritus est qui vivificat: caro autem non prodest quicquam.

Verba, quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

Sed sunt quidam ex vobis, qui non credunt.

Sciebat enim ab initio Jesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum, et dicebat: Propterea dixi vobis, quia nemo venit ad me, nisi fuerit ei datum a Patre meo.

Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant.

Numquid non et isti discipuli appellati sunt, loquente evangelio?

et tamen non erant vere discipuli, quia non manserunt

in verbo ejus, secundum id, quod ait: Si manseritis in verbo meo, vere discipuli mei estis.

Quia ergo non habuerunt perseverantiam, sicut non vere discipuli Christi, ita nec vere filii Dei fuerunt, etiam quando esse videbantur, et ita vocabantur.

Appellamus ergo nos et electos Christi discipulos, et Dei filios, quia sic appellandi sunt quos regeneratos pie vivere cernimus.

Sed tunc vere sunt quod appellantur, si manserint in eo, propter quod sic appellantur.

Si autem perseverantiam non habent, id est in eo, quod coeperunt esse, non manent, non vere appellantur quod appellantur, et non sunt.

Apud eum enim hoc non sunt, cui notum est quod futuri sunt, id est ex bonis mali.

IV Pars.

Gratian. Finis hujus auctoritatis eorum sententiae concordat, qui peccata dicunt remitti secundum justitiam, et non secundum praescientiam.

Alii vero, quamvis fateantur peccata redire, tamen seu per

baptisma, seu per poenitentiam asserunt omnino peccata remitti, et plena fide accedentem ad lavacrum renasci non aqua tantum, sed etiam Spiritu sancto; et, si postea peccaturus sit, demum poenitentem, etsi aliquando recasurus sit, tamen tempore suae poenitentiae ita perfecte expiatum affirmant, ut, si tunc moreretur, salutem inveniret aeternam.

Quorum sententiae ejusdem auctoritatis principium consentit.

Quum enim quaestionem proponat, quare praescitos ad mortem, quum fideliter ac pie viverent, non tunc de vitae hujus periculis Deus rapuit, ne malitia mutaret intellectum eorum, aut ne fictio deciperet animas eorum, quum de immatura morte praedestinati Scriptura dicat: Raptus est, ne malitia mutaret intellectum ejus, aut ne fictio deciperet animam ejus, evidenter ostendit,

illos tales fuisse, qui, si fatali necessitate hujus vitae subducti essent periculis, profecto vitam consecuti essent aeternam.

Ut ergo finis principio conveniat, et ne sibi ipsi contraire videatur, definiendum est, quid sit scribi in libro vitae, et de eo deleri secundum justitiam, quid secundum praescientiam.

Secundum praescientiam scribi est ad vitam praeordinari; quod ab aeterno factum est.

Unde Apostolus in epistola ad Ephesios, c. 1: C. IX.

Benedictus Deus et pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spirituali in coelestibus in Christo Jesu, sicut elegit nos in ipso ante constitutionem mundi, et essemus sancti

et immaculati in conspectu ejus in caritate; qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum *in ipsum*.

Gratian. Similiter secundum praescientiam deleri est ad mortem, non ad vitam praesciri, quod et ipsum ab aeterno factum est.

Unde Dominus in evangelio: Qui credit in me, habet vitam aeternam; qui autem non credit, jam judicatus est.

Hinc etiam Augustinus ait: C. X.

Novit Dominus qui sunt ejus.

Ex his nemo seducitur.

Nondum apparuit judicium, sed jam factum est.

Gratian. Porro secundum justitiam scribi est Deo auctore ea operari, quorum merito sit dignus aeterna

salute.

Hunc duplicem modum scribendi in evangelio Dominus assignavit, dicens discipulis: In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum; et si abiero, et paravero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad me ipsum, ut ubi ego sum et vos sitis.

Dicens: In domo Patris mei mansiones multae sunt; si quo minus, dixissem vobis, quia vado parare vobis locum, ostendit, eos, quibus loquebatur, scriptos in libro vitae praedestinatione.

Subjiciens: si abiero, et paravero vobis locum, etc., ostendit, eos adhuc esse scribendos operatione.

Hinc etiam Augustinus in ejusdem loci explanatione ait: C. XI.

In Domo Patris mei mansiones multae sunt.

Domus Dei, templum Dei, regnum Dei*, regnum coelorum sunt homines justi, in quibus sunt multae differentiae *inter se*, hae sunt mansiones ipsius domus.

Hae autem jam paratae sunt in praedestinatione, sicut ait apostolus: Qui elegit nos ante mundi constitutionem, praedestinando, parando autem in operatione.

Unde: Quos praedestinavit, hos et vocavit, *et justificavit, et magnificavit.

Et* secundum hoc dicitur: Fecit Deus quae futura sunt, id est quae facturus est.

Et infra: § 1. Si quo minus, confirmat esse, quia, si non essent, dixisset: ibo et parabo, id est praedestinabo.

Sed, quia *jam* ibi sunt, non est opus aliqua parare.

Quia vero nondum

sunt in operatione, addit: Et si abiero, et paravero.

Abiens, sed non relinquens, parat, quia subtrahit se et latet, ut sit fides, quae non est de re visa, et inde est meritum fidei.

§ 2. Ex hac vivit justus, et mundatur ei cor, dum peregrinatur, et in ea desideratur quod nondum habetur.

*Et* haec est praeparatio mansionis, quia sic parat nos sibi, et se nobis, ut maneat in nobis, et nos in eo, quantum quisque erit particeps ejus plus vel minus pro diversitate meritorum.

Et haec multitudo mansionum est.

Gratian. Secundum justitiam deletur qui gratia subtracta ea operari permittitur, quibus aeternam damnationem meretur.

Hinc Propheta loquens ex persona Christi ait: Deleantur de libro viventium,

hoc est: subtrahatur eis gratia, qua subtracta ii in profundum vitiorum, deinde in aeternam damnationem praecipitentur, et cum justis non scribantur, id est: non apponatur eis gratia, qua fiant digni aeterna salute.

Sic itaque peccata secundum praescientiam remittuntur, quum ab aeterno gratia praeparatur, qua vocatus justificetur, justificatus tandem aeternaliter glorificetur.

Secundum justitiam vero peccata remittuntur, quum vel baptisma plena fide accipitur, vel poenitentia toto corde celebratur, quae remissio et ipsa secundum praescientiam non inconvenienter fieri dicitur.

§ 1. Ut enim ex praemissa auctoritate Apostoli datur intelligi, duae sunt praeordinationes; una, qua quisque praeordinatur hic ad justitiam et remissionem peccatorum percipiendam; altera, qua aliquis praedestinatur

ad vitam aeternam in futuro obtinendam.

Harum effectus sunt praesens justificatio, et futura glorificatio, quae omnia in praemissa auctoritate convenienter distinguuntur.

Prima enim praedestinatio, qua praeordinantur ad praesentem justitiam, designatur, quum dicitur: Sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, etc., cujus effectus infra supponitur: in qua gratificavit nos in dilecto filio suo, etc. Secunda praeordinatio ibi ostenditur: qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum, etc. Ejus effectus praemittitur, dum dicitur: qui benedixit nos in omni benedictione, etc. § 2. Hae duae praeordinationes earum effectus ita se habent, ut prima et ejus effectus natura praecedant, et lege consequendi inferantur.

Si enim aliquis praeordinatus est ad vitam,

consequenter infertur, ergo praedestinatus est ad justitiam, et, si consequitur vitam aeternam, ergo consecutus est justitiam; sed non convertitur.

Unde multi participes sunt primae praeordinationis et ejus effectus, ad quos secunda vel ejus effectus minime pertinere probantur.

§ 3. Juxta hanc distinctionem intelligenda est auctoritas illa Joannis: Exierunt ex nobis; sed non erant ex nobis.

Nam, si fuissent ex nobis, mansissent utique nobiscum.

Ex nobis, inquit, exierunt, id est: a nostra societate recesserunt, qua primae praeordinationis et ejus effectus nobiscum participes erant; sed non erant ex nobis, id est secundae praeordinationis et ejus effectus societatem nobiscum non inierant.

Quod ex eo videri potest, quia, si fuissent ex nobis, id est, si illius praeordinationis nobiscum participes essent, mansissent utique nobiscum,

id est a societate effectus ejus praeordinatronis, quam nobiscum contraxerant, non recessissent.

Si enim ad secundam praeordinationem utrumque referretur, non convenienter illud inferretur: mansissent, imo coepissent utique nobiscum esse.

Si vero ad primam, falsa esset propositio: si fuissent ex nobis, etc. Multi enim praesentis justitiae et sanctitatis participes fiunt, qui tamen in ea non perseverant.

Unde Dominus ait in evangelio: Non qui coeperit, sed qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.

C. XII .

Hanc societatem si quis solo nomine et professione, non autem rei veritate a damnandis dicat contrahi, ejusdem auctoritatis testimonio convincitur.

De his enim, qui primae,

non secundae praeordinationis sunt participes, ait: Nec nos moveat, quod filiis suis quibusdam Deus non dat istam perseverantiam.

Absit enim, ut ita esset, si de *illis* praedestinatis essent, et cetera, quae in eadem auctoritate supra continentur.

Oves namque, de quibus in evangelio Dominus ait: Et alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili, et filii, de quibus Joannes ait: ut filios Dei, qui erant dispersi, congregaret in unum, ita praescientia erant oves et filii, ut qualitate praesentium, non specie tantum, sed etiam ante Dei oculos essent filii irae et perditionis aeternae.

Unde Apostolus non ait: videbamur esse, sed: eramus, inquit, et nos natura filii irae.

Nec ait: reputabimini ab hominibus, sed: fuistis aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino.

De se quoque scribens ad Timotheum non ait: videbar, sed: fui persecutor, et blasphemus, et contumeliosus, nunc autem sum misericordiam consecutus.

Omnes quoque, qui in Christo renascuntur, et qui ejus sanguine a diabolo redimuntur, prius ex Adam peccatores nascuntur, et diabolicae servituti obnoxii.

Sicut ergo isti quamvis sint futuri filii Dei, tamen prius sunt filii diaboli: sic hi, de quibus sermo habetur, quamvis recedendo a justitia sint futuri filii perditionis aeternae, quum tamen pie et fideliter vivunt, vere sunt filii Dei, et justi, et aeterna beatitudine digni.

Unde auctoritas non ait: quum viderentur pie et fideliter vivere, sed: quum pie et fideliter viverent.

Nec veraciter a bono in malum commutarentur qui nunquam veraciter boni fuerunt.

Dominus quoque non ait per Ezechielem: si averterit se

justus a justitia sua, quam videbatur habere, sed: sua, scilicet quam veraciter habet.

§ 1. Quod autem in eadem auctoritate sequitur: Non erant in numero filiorum, quando erant in professione filiorum, ita intelligendum est: Filii Dei duobus modis appellantur.

Dicuntur filii Dei participatione haereditatis aeternae, sicut Joannes ait in evangelio: Quotquot crediderunt in eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.

Et Apostolus in epistola ad Romanos: Exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat.

Et infra: Ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei.

Et infra: Ipsi intra nos gemimus, adoptionem filiorum Dei exspectantes.

Hinc etiam Augustinus, eadem verba Apostoli exponens, ait: Modo tantum creatura

, quum nondum filiorum forma perfecta.

Hoc ergo modo non sunt filii Dei, nisi participes aeternae beatitudinis.

§ 2. In praesenti etiam dicuntur filii tribus modis, vel praedestinatione tantum (sicut ii, de quibus Joannes ait: ut filios Dei, qui dispersi erant, etc.; vel praedestinatione, et spe aeternae beatitudinis (sicut illi, quibus Dominus ait: Filioli, adhuc modicum vobiscum sum), vel merito fidei et praesentia justitiae, non autem praedestinatione, claritatis aeternae * .

Hi ergo, de quibus in praesenti agitur, filii sunt merito fidei et praesentis justitiae, non sunt autem filii adoptionis aeternae.

Qui ergo peccata dimissa fatentur redire, secundum

justitiam, et non secundum praescientiam ea dimitti necesse est ut confiteantur, sicut salvandis peccata secundum justitiam ad aeternam damnationem imputantur, non secundum praescientiam, quia et illis a bono in malum deficientibus singula replicabuntur ad supplicium, et his usque in finem in bono perseverantibus nulla imputabuntur ad poenam aeternam.

V Pars.

Gratian. Qui autem dicunt, quod peccata dimissa non redeunt, auctoritate Gregorii et Prosperi sententiam suam confirmare conantur.

Ait enim Gregorius in Moralibus, lib.

XV, c. 22: C. XIII.

Quid est quod dicitur: Qui reddis iniquitatem *patrum* filiis ac nepotibus?

Peccatum originale a patribus trahimus, et nisi per gratiam baptismi salvamur, etiam parentum culpam portamus, quia unum *adhuc* cum illis sumus.

Reddit iniquitatem patrum filiis, dum pro culpa parentis ex originali peccato anima polluitur prolis.

Et rursum non reddit iniquitatem filiis, quia quum ab originali culpa per baptismum liberamur, non jam parentum culpas, sed quas ipsi committimus habemus.

Item in responsionibus Prosperi ad secundam objectionem Gallorum: C. XIV.

Qui recedit a Christo, et alienus a gratia finit hanc vitam, quid nisi in perditionem cadit?

sed non in id, quod remissum est, recidit, nec in originali peccato damnabitur: qui tamen *propter postrema crimina* ea morte afficietur, quae ei propter *illa, quae* dimissa *sunt*, debebatur.

Gratian. Finis hujus auctoritatis principio contraire videtur.

Neque enim aliud est dimissa peccata redire, vel in originali peccato damnari, quam poenam peccato debitam post ejusdem remissionem excipere.

Auctoritates vero sibi contrarias assertores hujus sententiae ita determinant: peccata dimissa redire dicuntur, quia quisquis post acceptam remissionem peccatorum ad vomitum redierit tanto gravius punietur,

quanto magis benignitate Dei abusus singulorum remissionis acceptae ingratus exstitit.

VI Pars.

§ 1. Verum illa sententia favorabilior videtur, quia pluribus roboratur auctoritatibus, et evidentiori ratione firmatur.

Ut enim Dominus ait per Ezechielem, c. 18:

C. XV.

Si averterit se justus a justitia sua, et fecerit iniquitatem secundum omnes abominationes, quas operari solet impius, numquid vivet?

omnes justitiae ejus, quas fecerat, non recordabuntur; in peccato

suo morietur, et non erunt in memoria justitiae ejus, quas fecit.

C. XVI. Item Gregorius in explanatione ejusdem loci.

Hoc nobis maxime considerandum est, quia, quum mala committimus, sine causa *ad memoriam* bona nostra transacta revocamus, quoniam in perpetratione malorum nulla debet esse fiducia bonorum praeteritorum.

C. XVII. Idem in homil.

IV, ad c. 1. Ezech.

De pertuso quippe sacculo aliunde exit quod aliunde immittitur, quia indiscretae mentes mercedem, quae ex bono opere acquiritur, non adspiciunt, quomodo ex malo opere perdatur.

C. XVIII. Item Petrus in epist. II, c. 2.

Si refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Jesu Christi, his rursus implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora prioribus.

Melius enim erat illis non cognoscere viam justitiae, quam post agnitionem retrorsum converti ab ea, quod illis traditum est sancto mandato.

Paulus quoque scribens ad Hebraeos ait, c. 6:

C. XIX.

Intermittentes inchoationis Christi sermonem ad perfectionem feramur, non rursus jacientes fundamentum poenitentiae ab operibus mortuis.

Gratian. Dicens opera mortua, priora bona significat Apostolus, quae per sequens peccatum erant mortua,

quia hi peccando priora bona irrita fecerunt.

Haec, sicut peccando fiunt irrita, ita per poenitentiam reviviscunt, et ad meritum aeternae beatitudinis singula prodesse incipiunt etiam illa, quae peccatis inveniuntur admixta.

Unde Augustinus: Pium est credere, etc., et Hieronymus: Non est injustus Deus, etc. Apostolus etiam scribens ad Hebraeos, quum fidem, et dilectionem, et bona opera eorum breviter commemorasset, horum omnium mercedem, quam amiserant peccando, post poenitentiam a Domino eos recepturos ostendit.

Porro, qui per Prophetam dixit: Si averterit se justus a justitia sua, ipse per eundem Prophetam promisit dicens: Si impius egerit poenitentiam ab omnibus peccatis suis, quae operatus est, et custodierit universa praecepta mea, et fecerit judicium

et justitiam, vita vivet, et non morietur; omnium iniquitatum ejus, quas operatus est, non recordabor; in justitia sua, quam operatus est, vivet.

Filiis quoque Israel per Assyrios captivandis veteris idololatriae peccatum Dominus per Osee improperat, et peccatum, quod Moyse supplicante patribus fuerat dimissum, hoc in filiis revixisse ostendit, dicens:

C. XX.

Vae eis, quoniam recesserunt a me; vastabuntur, quia praevaricati sunt in me.

Et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia, et non clamaverunt ad me in corde suo, sed ululabant in cubilibus suis; super triticum et vinum ruminabant, et recesserunt a me, et ego erudivi eos, et confortavi brachia eorum, et in me cogitaverunt malitiam; reversi sunt, ut essent absque jugo; facti sunt quasi arcus dolosus; cadent in gladio principes eorum a furore linguae suae.

VII Pars.

Gratian. Antiqua peccata parentum filiis improperat sermo divinus, et propterea principes eorum in gladio casuros praedicit.

Sed per eundem Prophetam contra Dominus se facere ostendit, dicens:

C. XXI.

Ne forte dicant in cordibus suis, omnem malitiam eorum me recordatum, nunc circumdederunt eos adinventiones suae; coram facie mea factae sunt.

C. XXII. Item Hieronymus ad c. 7. Oseae.

Quum ita puniantur, ne cogitent, quod pro veteribus peccatis patrum puniam eos, quia nunc, id est in praesenti, pro malitiis suis, quas invenerunt, circumdati sunt poena, et mala eorum sicut putant,

non possunt me latere; sed potius ipsae adinventiones apertae sunt coram facie mea, quae omnia clare videt.

C. XXIII. Idem ibidem.

Haeretici non possunt vetera peccata contra Deum causari, quum antiquis operibus addant novam impietatem, et suis ligentur peccatis, et, quum Deum celare se putant, oculos ejus vitare non possunt, quia vultus Domini super facientes mala.

C. XXIV. Item Gelasius Papa.

Divina clementia dimissa peccata in ultionem ulterius redire non patitur.

Gratian. Sed his auctoritatibus docentur filii, ab originali peccato expiati, non ideo puniendi, quia patres

peccaverunt, sed ideo peccata patrum in eos redire quia eorum culpam sequuntur.

Sic et bona, quae peccato moriuntur, non proficient ad praemium, quia

facta sunt, sed quia per poenitentiam reviviscunt.

Tale est et illud Augustini in libro Psalmorum: Si Judas teneret adoptionem, etc. Sic et illud Gregorii in Moralibus intelligitur: Quid est quod dicitur: « Reddis iniquitatem patrum in filios, etc. » Illis namque parentum iniquitas redditur, qui propterea puniuntur, quia in radice traxerunt amaritudinem peccati.

Illis autem non redditur, in quibus merito suae iniquitatis non reviviscunt peccata parentis.

Sicut ergo bona, quae peccato moriuntur, per poenitentiam reviviscunt ad praemium: sic et mala, quae per poenitentiam delentur, reviviscunt ad supplicium.

Unde Propheta ex persona poenitentis deplorat dicens: Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae, id est plagae per baptismum sanatae.

Hinc etiam idem Propheta, quamvis fide et sacramento circumcisionis ab originali peccato se mundatum cognosceret, tamen adulterio et homicidio, quod commiserat, illud revixisse intelligens, non sine causa inter cetera ipsum confitetur, et dicit; Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, etc.

DISTINCTIO V.

GRATIANUS.

I Pars.

In poenitentia autem, quae peccatorem considerare oportet, Augustinus in libro de poenitentia docet, dicens:

C. I.

Consideret qualitatem criminis in loco, in tempore, in perseverantia, in varietate personae, et quali hoc fecerit tentatione, et in ipsius vitii multiplici exsecutione.

Oportet enim poenitere fornicantem secundum excellentiam sui status aut officii, et secundum modum meretricis, et in modo operis sui, et qualiter turpitudinem suam peregit, si in loco sacro, aut cui debuit excellentiam fidei (ut sunt domus dominorum, et aliorum multorum), si in tempore orationi constituto, aut, in festivitate sanctorum et in tempore jejunii.

Consideret, quantum perseveraverit, et defleat quod perseveranter

peccaverit, et quanta virtus fuerit in pugnatione.

Sunt *enim* qui non solum non vincuntur, sed ultro se peccato offerunt, nec exspectant tentationem, sed praeveniunt voluptatem, et pertractant secum, quam multiplici actione vitii delectabiliter peccent.

Omnis ista varietas confitenda est et deflenda, ut, quum cognoverit quod peccatum est multum, cito inveniat Deum propitium.

§ 1. In cognoscendo augmentum peccati inveniat se, cujus aetatis fuerit, cujus sapientiae, et ordinis, et statum omnem alterius non peccantis.

Immoretur in singulis istis, et sentiat modum criminis, purgans lacrimis omnem qualitatem vitii.

§ 2. Defleat virtutem, qua interim caruit.

Dolendum est enim, et dolore purgandum, non solum quia peccavit, sed *etiam*, quod se virtute privavit.

Nam, licet speret se consecuturum veniam, dolere tamen potest, quia non promeruit unde remunerari confidat.

§ 3. Anxietur et doleat, quo modo effugiens de praeteritis poenam, miser non inde exspectet gloriam, cujus omne tempus, quoniam brevissimum est, debuit decertasse ad consequendum praemium.

§ 4. Defleat etiam, quoniam in uno offendens factus est omnium *per ingratitudinem* reus.

Ingratus enim exstitit qui plenus virtutibus Deum omnino non timuit.

In hoc enim quisque peccator fit culpabilior, quo est Deo acceptior.

Ideo enim Adam plus peccavit, quia omni bono abundavit.

Etiam alio modo offendens in uno reus est omnium, quia omnis virtus patitur detrimentum

ab uno vitio.

Nam, si quis cadit in avaritiam, largitatem destruit, et etiam castitatem minoravit.

Amore enim pecuniae vel violaret castitatem, vel saltem minus amaret.

Si enim propter Deum tanta adhuc castitas inest, ut nolit eam perdere, tamen saltem minori gaudio, minori affectu tuetur eam, ubi videt inde procedere damnum pecuniae, sicque et in aliis, quae, etiamsi non expellantur, tamen per conceptionem unius vitii vel satis vel parum minuuntur, vel intentione deteriorantur.

Unde omnis virtus cuicunque crimini est deflenda, et de omnibus indulgentia est petenda.

§ 5. Animadvertere etiam oportet, et animadvertendo

deflere animam proximi, quam fornicator Deo eripuit, vel ereptam in malo confirmavit; etiam quod exemplum exstitit mali in operatione sui criminis; cui magis profuisset, si aliis fuisset causa conversionis.

Gemat itaque aliorum vitam in sua corruptam, vel incorruptam non conservatam, et commodum proximi, quod dedisset exemplo boni.

Doleat de tristitia, quam peccando bonis intulit, et de laetitia, quam eis non adhibuit.

Et non solum cogitet quid et qualiter fecerit, sed quam injuste Deum, ut diximus, peccando offenderit.

Timeat illam veritatis sententiam: Non potestis duobus dominis servire.

Timeat ergo, ne omnia bona, quae fecit, dum in uno peccato perseveraverit, ex contaminatione mali perdiderit, ut

qui servivit diabolo per crimen, Dei, quam obtulit, amiserit servitutem.

Pium est tamen credere, ut recepta Dei gratia, quae in eo destruit mala priora, etiam remuneret bona, ut, quum destruxerit quod suum non invenit, amet et diligat bonum, quod etiam in peccante plantavit.

§ 6. In his omnibus dolens aut saeculum derelinquat, aut saltem illa, quae sine admixtione mali non sunt administrata, ut mercatura, et militia, et alia, quae utentibus sunt nociva, ut administrationes saecularium potestatum, nisi his utatur ex obedientiae licentia.

Ponat se omnino in potestate judicis, in judicio sacerdotis, nihil sibi reservans sui, ut omnia eo jubente paratus sit facere pro reparanda animae vita, quaecunque faceret pro vitanda corporis

morte, et hoc cum desiderio, quia vitam recuperat infinitam, ut Deus.

Cum gaudio enim debet facere immortalis futurus quae faceret pro differenda morte moriturus.

Semper deprecetur Deum, certus de venia, qui omnibus modis et sine taedio dubius rogaret potestatem terrenam.

Abstineat a multis licitis qui per libertatem arbitrii commisit illicita.

Semper offerat Deo mentem, et cordis contritionem, et deinde quod potest de possessione; tunc quod offert securus offerat.

Respexit enim Dominus ad Abel, et ad munera ejus.

Sed prius respexit ad Abel, quam ad munera.

Sumens enim mentem, quam cognovit humilem et puram,

remuneravit ejus largitatis munera.

Ad Cain vero non respexit, nec ad ejus munera.

Mentem enim ejus, quam viderat, quoniam non cognovit, ejus munera non recepit.

In judicio enim cordis consideranda est eleemosyna tribuentis, nec jam considerandum est quantum, sed qua mente, qua affectione dat quod potest.

Vidua enim duobus, quae habuit, larga minutis, plus omnibus misit.

Qui ergo vult sua peccata redimere temporalium oblatione, caveat *ut* offerat mentem prius.

§ 7. Cautus sit, ne verecundia ductus dividat apud se confessionem, ut diversa diversis velit sacerdotibus manifestare.

Quidam enim uni celant quae alii manifestanda reservant, quod est se laudare, et ad hypocrisim tendere, et semper venia carere, ad

quam per frusta putat totam pervenire.

§ 8. Caveat praeterita quem vera delectat poenitentia; non prius ad Domini corpus accedat, quam confortetur bona conscientia.

Sed in hac separatione tremendum *Dei* judicium cogitet, ubi et majus et terribilius impoenitentes separabit in ignem.

Gemat, quod nondum audet sumere, quem multum desiderat, cibum salutarem.

Isti sunt digni fructus poenitentiae, animam captivam elaqueantes et in libertate servantes.

§ 9. Cohibeat se praeterea a ludis *et* a spectaculis saeculi, qui perfectam vult consequi gratiam remissionis.

Nam Dina, si se cohibuisset, si inter suos remansisset, ab extraneo raptore corrupta non fuisset.

Tanto igitur magis sibi caveat et cohibeat se anima,

quae saepe vel semel corrupta est et rapta; timeat jam docta experimento, quod ignoravit virgo; eligat quem imitetur; non sequatur quem animus suus damnat.

Se enim judicat qui fructus poenitentiae non habentem a se non elongat.

Laudet enim et amet quos digne fructificare non ignorat; quaerat fructus dignos, etsi non dignos poenitentiae.

Sunt enim fructus digni virtutum fructus, qui non sufficiunt poenitentibus.

Poenitentia enim graviores expostulat, ut sic pacetur ecclesia, ut, pacata dolore et gemitibus, mortuis impetret veniam .

C. II. Poenitentes negotiationis lucra abjiciant.

Item Leo Papa epist. XC, al.

XCII ad Rusticum Episcopum, c. 9.

II Pars.

Qualitas lucri negotiantem aut excusat, aut arguit, quia est honestus quaestus, et turpis.

Verumtamen poenitenti utilius est *etiam* dispendia pati, quam periculis negotiationis obstringi, quia difficile est inter ementis vendentisque commercium non intervenire peccatum.

C. III. Post poenitentiam ad militiam saecularem redire non licet.

Idem ibidem, c. 10.

Contrarium est omnino ecclesiasticis regulis, post poenitentiae actionem redire ad militiam saecularem, quum Apostolus dicat: Nemo militans Deo

implicat se negotiis saecularibus.

Unde non est liber a laqueis diaboli qui se militiae mundanae voluerit implicare.

C. IV. Decennio poeniteant qui post poenitentiam ad saecularem militiam redeunt.

Item ex Nicaeno Concilio, c. 11 .

Si qui vero per Dei gratiam vocati primo quidem ostenderunt fidem suam deposito militiae cingulo, post haec autem ad proprium vomitum sunt reversi, ut et pecunias darent, et ambirent *redire* rursum ad militiam, isti decem annis sint inter poenitentes post primum triennium, quo fuerint inter audientes.

Ab omnibus vero praecipue illud observetur, ut animus eorum et fructus poenitentiae attendatur

.

Quicunque enim cum omni timore, et lacrimis perseverantibus, et operibus bonis conversionem suam non verbis solis, sed opere et veritate demonstrant, quum tempus statutum *etiam* a his fuerit impletum, et orationibus jam coeperint communicare, licebit episcopo humanius etiam circa eos aliquid cogitare.

Qui vero indifferenter habuerint lapsum, et sufficere sibi, quod *intra*

ecclesiam introierint, arbitrantur, isti omnimodo tempora statuta complebunt.

C. V. A communione suspendantur qui post poenitentiam ad saecularia redeunt.

Item ex Concilio Aurelianensi I, c. 13.

De his, qui suscepta poenitentia religionem suae professionis obliti ad saecularia relabuntur, placuit eos et a communione suspendi, et ab omnium catholicorum conviviis separari.

Quod si post interdictum cum eis quisquam praesumserit manducare, et ipse communione privetur.

C. VI. Quid sit falsa poenitentia.

Item Gregorius VII in Synodo Romana, celebrata anno 1078, c. 6.

III Pars.

Falsas poenitentias dicimus, quae non

secundum auctoritatem sanctorum Patrum pro qualitate criminum imponuntur.

Ideoque *quicunque* miles, vel negotiator, vel alicui officio deditus, quod sine peccato exerceri non possit, si culpis gravioribus irretitus ad poenitentiam venerit, vel qui bona alterius injuste detinet, vel qui odium in corde gerit, recognoscat, se veram poenitentiam non posse peragere, per quam ad aeternam vitam valeat pervenire, nisi negotium derelinquat, vel officium deserat, et odium ex corde dimittat, bona, quae injuste abstulit, restituat, arma deponat, ulteriusque non ferat, nisi consilio religiosorum episcoporum pro defendenda justitia.

Ne tamen desperet, interim quidquid boni facere poterit hortamur ut faciat, ut omnipotens Deus cor illius illustret

ad poenitentiam.

C. VII. Post conversionem ad negotium redire non licet, quod sine peccato agi non potest.

Item Gregorius in hom.

XXIV Evangel.

Negotium, quod ante conversionem sine peccato exstitit, hoc etiam post conversionem repetere culpa non fuit.

Et infra: Sunt enim pleraque negotia quae sine peccatis exhiberi aut vix, aut nullatenus

possunt.

Quae ergo ad peccatum implicant, ad haec necesse est ut post conversionem animus non recurrat.

C. VIII. De eodem.

Item Innocentius Papa II in Concilio Romano, c. 22.

IV Pars.

Fratres nostros episcopos et presbyteros admonemus, ne falsis poenitentiis laicorum animas decipi et in infernum pertrahi patiantur.

Falsam autem poenitentiam esse constat, quum spretis pluribus de uno solo poenitentia agitur, aut quum sic agitur de uno, ut non discedatur ab alio.

Unde scriptum est: Qui totam legem observaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus; scilicet quantum ad vitam aeternam; sicut

enim si peccatis esset omnibus involutus, ita si uno tantum maneat, aeternae vitae januam non intrabit.

Falsa etiam fit poenitentia, quum poenitens ab officio vel curiali vel negotiali non recedit, quod sine peccato agi nulla ratione praevalet; aut si odium in corde gestetur, aut si non offenso cuilibet satisfiat, aut si non indulgeat offendenti offensus, aut si arma quis contra justitiam gerat.

DISTINCTIO VI.

GRATIANUS.

I Pars.

Cui autem debeat fieri confessio, vel qualem illum oporteat esse, qui aliorum crimina judicat,

ex eodem libro de poenitentia c. 10 docetur, quum dicitur:

C. I.

Qui vult confiteri peccata, ut inveniat gratiam, quaerat sacerdotem scientem ligare et solvere, ne, quum negligens circa se exstiterit, negligatur ab illo, qui eum misericorditer monet et petit, ne ambo in foveam cadant, quam stultus evitare noluit.

Tanta itaque vis confessionis est, ut, si deest sacerdos, confiteatur proximo.

Saepe enim contingit, quod poenitens non potest confiteri coram sacerdote, quem desideranti nec locus, nec tempus offert, et, si ille, cui confitebitur, potestatem solvendi non habet, fit tamen dignus venia ex desiderio sacerdotis qui socio confitetur turpitudinem

criminis.

Mundati enim sunt leprosi, dum irent ostendere ora sacerdotibus, ante quam ad eos pervenirent.

Unde patet, Deum ad cor respicere, dum ex necessitate prohibetur ad sacerdotes pervenire.

Saepe quidem eos quaerunt sani et laeti; sed, dum quaerunt ante, quam perveniant ad eos, moriuntur.

Sed Dei misericordia est ubique, qui *et* justis novit parcere, etsi non tam cito, sicut *si* solverentur a sacerdote.

Qui igitur omnino confitetur, sacerdoti meliori, quam potest, confiteatur, et si peccatum occultum est, sufficiat referre in notitiam sacerdotis, ut grata sit oblatio muneris.

Et infra c. 12: § 1. Laboret itaque poenitens in ecclesia esse, et ad ecclesiae unitatem tendere; nisi enim unitas ecclesiae succurrat, nisi quod deest peccatori sua operatione

compleat, de manibus inimici non eripietur anima mortui.

Credendum est enim, et pietas fidei expostulat credere, quod omnes eleemosynae totius ecclesiae, et orationes, et opera justitiae, et misericordiae succurrant recognoscenti mortem suam ad conversionem *suam*.

Ideoque nemo digne poenitere potest, quem non sustineat unitas ecclesiae, ideoque non petat sacerdotes per aliquam culpam ab unitate ecclesiae divisos.

Judas enim poenitens ivit ad Pharisaeos, reliquit Apostolos, nihil invenit auxilii, sed augmentum desperationis.

Dixerunt enim: Quid ad nos?

tu videris; si peccasti, tibi sit; non tibi succurrimus, non peccata tua caritative suscipimus non comportanda promittimus, non qualiter

deponas onus docemus.

Quid enim nobis et misericordiae, qui nec opera sequimur justitiae?

Isset ad fratres, isset ad illos, qui oraverant pro socru Petri febricitante, qui Chananaeam improbam misericordiae obtulerant.

Interrogasset Petrum pro se lacrimas effundentem; non fugisset Mariam et Martham, quae vitam Lazaro impetraverant; non turbam plorantem, quae unicum filium acquisierat viduae.

Ivit ad divisos, et divisus periit.

Et infra c. 20: § 2. Sacerdos itaque, cui omnis offertur peccator, ante quem statuitur omnis languor, in nullo eorum sit judicandus, quae in alio judicare est promtus.

Judicans enim alium, qui est judicandus, condemnat se ipsum.

Cognoscat igitur se, et purget in se quod alios videt sibi offerre.

Caveat

*ergo*, ut a se abjecerit quidquid in alio damnosum reperit; animadvertat quod dicitur: Qui sine peccato est primus in eam lapidem mittat.

Ideo enim liberavit peccatricem, quia non erat qui juste projiceret lapidem.

Quomodo lapidaret qui se lapidandum cognosceret?

Nullus enim erat sine peccato: in quo intelligitur, omnes crimine fuisse reos.

Nam venialia semper remittebantur per ceremonias.

Si quod igitur in eis peccatum erat, criminale erat.

Deteriores itaque in hoc sunt sacerdotes, se prius non aedificantes, illis, qui Dominum observabant insidiis.

In hoc itaque patentissimum est crimen sacerdotum et ultra modum detestabile, qui non prius se judicant, et alios alligant.

Deberent enim in se timere crimen, quod in aliis timuerunt,

et detestabile senserunt.

Illi quidem adeo caeci erant, quod summam sapientiam sperabant capere suis insidiis.

Quod illis patuit, quod tunc quisque vitavit, vitet sacerdos, qui in hoc errore pejor illis Judaeis exstiterit.

§ 3. Caveat spiritualis judex, ut, sicut non commisit crimen nequitiae, ita non careat munere scientiae.

Oportet *enim*, ut sciat cognoscere quicquid debet judicare.

Judiciaria enim potestas hoc expostulat, ut quod debet judicare discernat.

Diligens igitur inquisitor et subtilis investigator sapienter et quasi astute interroget a peccatore quod forsitan ignorat, vel verecundia velit occultare.

Cognito itaque crimine varietates ejus non dubitet investigare, et locum, et tempus, et cetera, quae supra diximus in

exponendo eorum qualitates.

Quibus cognitis adsit benevolus, paratus exigere, et secum onus portare; habeat dulcedinem in affectione, pietatem in alterius crimine, discretionem in varietate; adjuvet confitentem orando, eleemosynas dando, et cetera bona pro eo faciendo; semper eum juvet leniendo, consolando, spem promittendo, et, quum opus fuerit, etiam increpando.

Doleat loquendo, instruat operando, sit particeps laboris qui particeps vult fieri gaudii; doceat perseverantiam; caveat, ne corruat, ne juste perdat potestatem judiciariam.

Licet enim poenitentia ei possit acquirere gratiam, non tamen mox restituit in potestatem primam.

Etsi enim Petrus post lapsum restitutus fuerit, et saepe lapsis sacerdotibus reddita sit dignitatis

potestas, non est tamen necesse ut hoc omnibus

concedatur quasi ex auctoritate.

Invenitur etiam auctoritas, quae concedit et quasi imperat; invenitur alia, quae minime concedit, sed vetat; quae Scripturae non repugnant, sed concordant, si locus, et tempus, et modus poenitentiae pacem adhibeant.

Quum enim tot sunt qui labuntur, ut pristinam dignitatem ex auctoritate defendant, et quasi ausum peccandi sibi faciant, rescindenda est spes ista.

Si vero locus est, ubi ista non concurrant, restitui possunt qui peccant.

Itaque pontifex justus atque discretus non cogitur sacerdotes suos semper abjicere, nec mox restituere, nisi statutum fuerit a Romano Pontifice.

II Pars.

Gratian. Caveat sacerdos, ne peccata poenitentium aliis manifestet.

Quod si fecerit, deponatur.

Unde Gregorius: C. II. Deponatur sacerdos, qui peccata poenitentis publicare praesumit.

Sacerdos ante omnia caveat, ne de his, qui ei confitentur peccata, alicui recitet, non propinquis, non extraneis, neque, quod absit, pro aliquo scandalo.

Nam, si hoc fecerit, deponatur, et omnibus diebus vitae suae ignominiosus peregrinando pergat.

III Pars.

Gratian. Quod autem dicitur ut poenitens eligat sacerdotem scientem ligare et solvere, videtur esse contrarium ei, quod in canonibus invenitur, ut nemo videlicet parochianum alterius judicare praesumat.

Sed aliud est favore vel odio proprium sacerdotem contemnere, quod sacris canonibus prohibetur; aliud caecum vitare, quod hac auctoritate quisque facere

monetur, ne, si caecus caeco ducatum praestet, ambo in foveam cadant.

Unde Urbanus Papa II: C. III. Cuilibet sacerdoti commissum, nisi pro ejus ignorantia, alter sacerdos ad poenitentiam non suscipiat.

Placuit ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti ad poenitentiam suscipere sine ejus consensu, cui prius se commisit, nisi pro ignorantia illius, cui poenitens prius confessus est.

Qui vero contra haec statuta facere tentaverit gradus sui periculo subjacebit.

DISTINCTIO VII.

GRATIANUS.

I Pars.

Tempus vero poenitentiae est usque ad ultitimum

articulum vitae.

Unde Leo Papa, XC, al.

XCII. ad Rusticum, cap. 5: C. I. De eodem.

Nemo desperandus est, dum in hoc corpore constitutus est, quia nonnunquam quod diffidentia aetatis differtur consilio maturiore perficitur.

II. Pars. Gratian. Quanquam de differentibus poenitentiam.

Augustinus scribat in lib.

L. Homil., hom.

41 .

C. II.

Si quis positus in ultima necessitate aegritudinis suae voluerit accipere poenitentiam, et accipit, et mox reconciliatur, hinc vadit: fateor vobis, non illi negamus quod petit, sed non praesumimus, quod bene hinc exit; si securus hinc exierit, ego nescio; poenitentiam dare possumus, securitatem autem

dare non possumus.

Numquid dico: damnabitur?

Sed non dico: liberabitur.

Vis ergo a dubio liberari?

vis quod incertum est evadere?

age poenitentiam, dum sanus es.

Si sic agis, dico tibi, quod securus es, quia poenitentiam egisti eo tempore, quo *et* peccare potuisti.

Si autem vis agere poenitentiam, quando jam peccare non potes, peccata te dimiserunt, non tu illa.

C. III. Idem in eadem homilia, paulo superius.

Qui egerit veraciter poenitentiam, et solutus fuerit a ligamento, quo erat adstrictus, et a Christi corpore separatus, et bene post poenitentiam vixerit, sicut ante poenitentiam vivere debuit, post reconciliationem quandocunque defunctus fuerit, ad Deum vadit, ad requiem vadit, regno Dei non privabitur,

a populo diaboli separabitur.

C. IV. Idem ibidem.

Si quis autem, etc. Et infra: Baptizatus ad horam securus hinc exit; fidelis bene vivens securus hinc exit; agens poenitentiam, et reconciliatus, quum sanus est et postea bene vivens, securus hinc exit.

Agens poenitentiam ad ultimum, et reconciliatus, si securus hinc exit, ego non sum securus.

Unde securus sum, dico, et securitatem do; unde non sum securus, poenitentiam dare possum, securitatem

dare non possum.

Et post pauca: § 1. Sed unde scis, inquis, ne forte Deus dimittat mihi?

verum dicis: unde?

*Nescio*; illud scio; hoc nescio.

Nam ideo do tibi poenitentiam, quia nescio; nam si scirem, tibi nihil prodesse, non tibi darem.

Item si scirem, tibi prodesse, non te admonerem, non te terrerem.

Duae res sunt: aut ignoscitur tibi, aut non ignoscitur.

Quod horum tibi futurum sit, nescio.

Ergo tene certum, dimitte incertum.

Gratian. Hoc autem quare Augustinus dixerit, Cyprianus ostendit, lib.

IV, epist. 2, ad Antonianum dicens:

C. V.

Idcirco, frater carissime, poenitentiam non

agentes, nec dolorem delictorum suorum toto corde et manifesta lamentationis suae professione testantes, prohibendos omnino censuimus a spe communicationis et pacis, si in infirmitate atque in periculo coeperint deprecari, quia rogare illos non delicti poenitentia, sed mortis urgentis admonitio compellit, nec dignus est in morte accipere solatium qui se non cogitavit *esse* moriturum.

C. VI. Item Augustinus in libro de poenitentia, cap. 17 et 18.

Nullus exspectet, quando jam non possit peccare.

Arbitrii enim quaerat libertatem, ut dolere possit commissa, non necessitatem.

Qui prius itaque a peccatis relinquitur, quam ipsa relinquat, ea non libere, sed quasi *ex* necessitate condemnat.

Licet enim latro veniam meruisset in fine de omni *suo* crimine, non tamen dedit baptizatis peccandi et perseverandi auctoritatem.

Tunc enim baptizatus est qui tunc primum in cruce Christum confessus est.

Poenitentia enim, si in extremo hiatu vitae advenerit, sanat et liberat in ablutione baptismi ita, quod nec purgatorium sentiunt qui in fine baptizantur; sed ipsi ditati bonis sanctae matris ecclesiae sunt recepturi multiplex bonum in vera beatitudine.

Illi autem, qui, quum potuerunt,

nunquam converti voluerunt, confitentes, quum jam peccare nequeunt, non sic facile acquirunt quod volunt.

Oportet enim, ut poenitentia fructificet *ad hoc*, ut mortuo vitam impetret.

Scriptum est enim, sine caritate neminem salvum esse.

Non itaque in solo timore vivit homo.

Quem ergo sero poenitet, oportet non solum timere Deum judicem, sed et justum diligere; non timeatur pro poena, sed ametur pro gloria.

Debet enim dolere de crimine, et de omni ejus praedicta varietate.

Quod quoniam vix licet, de ejus salute Augustinus potuit dubitare.

§ 1. Credo quidem illi, qui dixit: Quacunque hora peccator ingemuerit, et conversus fuerit, vita vivet.

Dixit conversum, non tantum versum vita vivere.

Versum quidem puto qui dolet de crimine; conversum, qui dolet de omni ejus, quam exposuimus, varietate.

Vertitur a peccato qui jam vult dimittere peccatum; convertitur qui jam totus et omnino vertitur, qui jam non tantum poenas non timet, sed ad bonum Domini contendere festinat.

Quae conversio si contigerit alicui etiam in fine, desperandum non est de ejus remissione.

Sed, quoniam vix vel raro est tam justa conversio, timendum est de poenitente sero.

Quem enim morbus urget et poena terret, ad veram vix veniet satisfactionem, maxime quum filii, quos illicite dilexerit, sint

praesentes, uxor et mundus ad se vocent.

Multos enim solet serotina poenitentia decipere.

Sed quoniam Deus semper potens est, semper etiam potest in morte juvare quibus placet.

Quum itaque opus sit non hominis, sed Dei fructifera poenitentia, inspirare eam potest, quandocunque vult, sua misericordia, et remunerare ex misericordia quos damnare potest ex justitia.

Sed, quoniam multa sunt, quae impediunt et languentem retrahunt,

periculosissimum est, et interitui vicinum, ad mortem protrahere poenitentiae remedium.

Sed magnum est, cui Deus tunc inspirat.

Si quis est igitur, qui veram tunc quaerat poenitentiam, exspectet Dei clementiam, majorem sentiens Dei bonitatem sua nequitia.

§ 2. Sed, si etiam sic conversus evadat, vita vivat et non moriatur, non tamen promittimus, quod evadat omnem poenam.

Nam prius purgandus est igne purgationis qui in aliud saeculum distulit fructum conversionis.

Hic autem ignis, etsi aeternus non sit, miro tamen modo est gravis.

Excellit enim omnem poenam, quam unquam passus est aliquis in hac vita.

Nunquam in carne tanta inventa

est poena, licet mirabilia passi sint martyres tormenta, et multi nequiter *iniqui* tanta sustinuerunt supplicia.

Studeat ergo quilibet sic delicta corrigere, ut post mortem non oporteat talem poenam tolerare.

§ 3. Quaedam enim peccata sunt, *quae sunt* mortalia, et in poenitentia fiunt vitalia, non tamen statim sanata.

Saepe enim quidem *aegri* morerentur, nisi medicarentur.

Non tamen statim sanantur; languet victurus qui prius erat moriturus.

Qui autem impoenitens moritur omnino moritur, et aeternaliter cruciabitur.

Qui enim impoenitens finitur, si semper viveret, semper peccaret.

At Dei est miserentis, quod

operatur finem peccantis; ob hoc etiam sine fine torquebitur, quia nunquam ditabitur virtute; semper plenus iniquitate, semper sine caritate, torquebitur sine fine.

QUAESTIO IV.

GRATIANUS.

I. Pars. Quod autem orationis tempore conjugali

operi vacare non liceat, B. Hieronymus in quodam sermone scribit, ita dicens.

C. I. Tempore, quo uxori debitum redditur, a carnibus agni abstinere oportet.

Sciatis, fratres carissimi, quoniam quicunque uxori debitum reddit vacare non potest orationi, nec de carnibus agni comedere debet.

Item paulo post: § 1. Si panes propositionis non poterant ab iis, qui uxores suas tetigerant, comedi, quanto magis panis ille, qui de coelo descendit, non potest ab his, qui conjugalibus paulo ante haesere complexibus, violari atque contingi?

non quo nuptias condemnemus *(hoc) enim non dicimus*, sed quod eo tempore, quo carnes agni manducaturi sumus, vacare operibus carnis non debeamus.

C. II. A conjugali concubitu in sanctorum solemnitatibus est abstinendum.

Item Augustinus serm.

II, de tempore, [id est, de 2 dominica Adventus ].

Quotiescunque aut dies natalis Domini, aut reliquae festivitates adveniunt, *sicut frequenter admonui, ante plures dies* non solum ab infidelium concubinarum consortio, sed etiam a propriis uxoribus abstinete.

C. III. Diebus jejuniorum a propriis uxoribus abstinere oportet.

Item Ambrosius in sermone de Adventu Domini.

Fratres, non solum debetis ab omni immunditia abstinere, sed etiam ab uxoribus propriis studiosissime contineatis.

Nullus omnino uxori suae jejuniorum

diebus conjungatur.

C. IV. Idem super epist. I. ad Corinth.

, in c. 7,.

Si causa procreandorum filiorum ducitur uxor, non multum tempus concessum videtur ad ipsum usum quia et dies festi, et dies processionis, et ipsa ratio conceptus et partus juxta legem cessari temporibus his debere demonstrant.

C. V. Uxoris usus certis diebus cessare jubetur.

Item Augustinus in libro quaestionum Veteris et Novi Testamenti, quaest.

CXXVII.

Christiano cum uxore sua convenire aliquando licet, aliquando *vero* non licet.

Propter dies enim processionis aliquando non licet convenire, quia etiam a licitis abstinendum est, ut facilius impetrari possit quod postulatur.

Unde Apostolus ex consensu ait abstinendum ad tempus, ut vacetur orationi.

Nam secundum legem in jejunio caedere et jurgari non licet, postea licet, *quia major reverentia debetur Dei causis*.

C. VI. Non vere poenitentiam agit qui continentiam non servat.

Item Joannes Chrysostomus.

Qui in castigatione victus se dicit agere poenitentiam, frustra hoc sermone promittit, nisi egrediatur de cubili suo, et jejunio continentiam addat.

C. VII. Ab ingressu ecclesiae temperare se debet vir cum propria uxore dormiens.

Item Gregorius in responsione X, ad interrogationes Augustini.

II. Pars. Vir cum propria conjuge dormiens, nisi lotus aqua, intrare ecclesiam non debet; *sed neque lotus intrare statim debet*.

Et infra: § 1. Quamvis *enim* de hac re diversae hominum nationes diversa sentiant, atque *alii* alia custodire videantur, Romanorum tamen semper ab antiquioribus usus fuit, post admixtionem propriae conjugis et

lavacri purificationem quaerere, et ab ingressu ecclesiae paululum *reverenter* abstinere.

Nec haec dicentes deputamus culpam esse conjugium; sed, quia ipsa licita admixtio conjugum sine voluptate carnis fieri non potest, a sacri loci ingressu abstinendum est, quia voluptas ipsa esse sine culpa nullatenus potest.

Non enim de adulterio vel fornicatione, sed de legitimo matrimonio susceptus

fuerat qui dicebat: Ecce enim in iniquitatibus conceptus sum, * et in delictis peperit me mater mea*.

(Et infra: ) § 2. Oportet itaque, legitima carnis copula ut causa prolis sit, non voluptatis, et carnis commixtio creandorum liberorum sit gratia, non satisfactio vitiorum.

Si quis ergo sua conjuge, non cupidine voluptatis captus, sed solummodo liberorum creandorum gratia utitur, ipse profecto de ingressu ecclesiae, seu de sumendo corporis dominici sanguinisque mysterio, suo est relinquendus judicio, quia a nobis prohiberi non debet accipere qui in igne positus nescit ardere.

Quum vero non amor procreandae sobolis, sed voluptas dominatur in opere commixtionis, habent conjuges etiam de sua commixtione quod defleant.

Et paulo post: §.

3. Tunc autem vir, qui post admixtionem conjugis aqua lotus fuerit, etiam sacrae communionis mysterium valet accipere, quum ei juxta praefinitam sententiam ecclesiam *etiam* licuerit intrare.

III. Pars. Gratian. Hinc etiam in diebus abstinentiae nuptiae celebrari prohibentur.

Unde in Laodicensi Concilio c. 52, legitur: C. VIII. In diebus Quadragesimae nuptiae celebrare non licet.

Non oportet in Quadragesima aut nuptias vel quaelibet natalitia celebrare.

C. IX. De eodem.

Item ex Concilio Martini Bracarensis, c. 48,.

Non licet in Quadragesima natalitia martyrum celebrare, sed tantum sabbato et dominica pro commemoratione eorum oblationes offerri.

Sed nec natalitia, nec nuptias liceat in Quadragesima celebrare.

C. X. De eodem.

Item ex Concilio Ilerdensi.

Non oportet a Septuagesima usque in octavas Paschae, et tribus hebdomadibus ante festivitatem

sancti Joannis Baptistae, et ab Adventu domini usque post Epiphaniam nuptias celebrare.

Quod si factum fuerit, separentur.

C. XI. De eodem.

Item Nicolaus Papa ad consulta Bulgarorum c. 48.

Nec uxorem ducere, nec convivia facere in quadragesimali tempore convenire posse, nullatenus arbitramur.

IV. Pars. Gratian. Haec autem servanda sunt, si uxor consensum adhibere voluerit; ceterum sine ejus consensu nec causa orationis continentia servari debet.

Unde Augustinus in lib.

I, de adulterinis conjugiis, c. 2.

C. XII. Nisi ex consensu communi orationi conjuges vacare non possunt.

Apostolus nec ad tempus, ut vacetur orationi, nisi ex consensu voluit conjuges carnali invicem fraudare debito.

Hinc etiam in II.

Concilio Arelatensi c. 22 legitur: C. XIII. Nisi ex consensu communi conjugatis poenitentia non detur.

Poenitentiam conjugatis non nisi ex consensu dandam.

QUAESTIO V.

GRATIANUS.

I. Pars. Quod autem sine consensu uxoris vir continentiam vovere non possit, multis auctoritatibus

probatur.

Ait enim Augustinus super Psalmum CXLIX, in extremo.

C. I. Non potest vir continentiam servare, nisi uxoris teneat consensum.

Si dicat vir: continere jam volo; nolo autem, uxor; non potest.

Quod enim tu vis non vult illa.

Numquid per continentiam tuam debes illam facere fornicariam?

si alii nupserit te vivo, adultera erit.

Non vult tali lucro Deus compensare tale

damnum.

Redde debitum, et, si non exigis, redde.

Pro satisfactione perfecta Deus tibi computabit, si non quod tibi debetur exigis, sed reddis quod debetur uxori.

C. II. Non debet extorqueri mulieris consensus ad continentiam Deo vovendam.

Item Alexander Papa II.

Landulpho in Corsica.

Notificasti, te morte tenus infirmatum, et peccatorum tuorum recordatione et terrore valde pavefactum anxie quaesiisse monachum fieri, et a tua uxore minis et terroribus eam occidendi ad hoc licentiam extorsisse, et sic te monasticam vestem sine abbate sumsisse, et monasterium petiisse, postea vero, quum sanus factus esses, tuae uxoris reclamationibus, ejulationibus et planctibus, tuaeque

familiae dispersionibus devictus, utpote poenitens, domum remeasse, et post multos dies quorumdam sapientum consilio ad jam dictae mulieris cubile rediisse.

Nunc autem, si *tibi* tua uxore uti liceat, nostrum requiris consilium.

Si ita denique est, ut tuus nuntius narrat, non videtur nobis rationabiliter neque sana mente *id factum, quoniam, quum omni homini ad monasticam tendenti vitam legaliter, sancte et juste sit peragendum, tu contra leges minaciter et violenter a tua uxore partim terrore mortis, partim tuae infirmitatis doloribus exinanitus, devia secutus, nulla, ut dicitur, licentia accepta recessisti, et monasterium petiisti.

Non enim violentia, sed ex pari voluntate et consensu (sicut sancti Patres dicunt) hoc fieri debet,

neque vir monasterium eligere, aut professa continentia habitum cum festinatione debet mutare.

C. III. Vir potest abnuere vota continentiae, quae sine ejus consensu Deo uxor obtulerit.

Item ex Concilio apud Compendium.

Mulier, si sine licentia viri sui velum in

caput miserit, si viro placuerit, recipiet eam iterum ad conjugium.

C. IV. Non potest vir continentiae vota rescindere, quae ejus assensu mulier Deo promisit.

Item Augustinus ad Ecditiam, ep. CXCIX:

Quod Deo pari consensu *ambo* voveratis perseveranter usque in finem reddere *ambo* debuistis.

A quo proposito si lapsus est ille, tu saltem instantissime persevera.

Quod te non exhortarer, nisi quia tibi ad hoc ipse consenserat.

Nam, si nunquam tenuisses ejus assensum, numerus te nullus defendisset annorum.

Et post pauca: § 1. Non quia pariter temperabatis a commixtione carnis, ideo tuus maritus esse destiterat, imo vero tanto sanctius inter vos conjuges manebatis, quanto sanctiora concorditer

placita servabatis.

Nihil ergo de tua veste, nihil de tuo auro, vel argento, vel quacunque pecunia, aut rebus ullis terrenis tuis sine arbitrio ejus facere debuisti.

Et infra: § 2. Est quidam pro modulo personae habitus matronalis a viduali veste distinctus, qui potest fidelibus conjugatis salva religionis observantia convenire.

Hunc te maritus si deponere noluit, ne te velut viduam illo vivente jactares, puto, qui non fuerat in hac re usque ad dissensionis scandalum perducendus, magis inobedientiae malo, quam illius abstinentiae bono.

Quid est enim absurdius, quam mulierem de humili veste *viro* superbire, cui te potius expediret obtemperare candidis moribus, quam in nigellis vestibus repugnare?

quia, etsi te

indumentum monachae delectabat, etiam hoc gratius posset marito observato exoratoque sumi, quam illo inconsulto contemtoque praesumi.

Quod si omnino non sineret, quid tuo proposito deperiret?

Absit, ut hinc displiceres Deo, quod conjuge tuo nondum defuncto non induereris sicut Anna, sed sicut Susanna.

C. V. Continentiae meritum habet qui pro incontinentia uxoris debitum sibi reddere cogitur.

Idem in eadem epistola .

Secundum verba apostolica, etiam si *se* vir continere voluisset, et tu noluisses, debitum tibi reddere cogeretur, et illi Deus imputaret ad continentiam, si non suae, sed tuae cederet infirmitati, ne in adulterium caderes.

§ 1. Quisquis igitur compatiens infirmitati uxoris reddit, non exigit debitum, aut si propter propriam infirmitatem ducit uxorem, plangens potius, quia sine uxore esse non potuit, quam gaudens, quia duxit, quisquis vendit quod novit, quia, etsi maneret, beatum non faceret; quisquis quod emit novit, quia transiet, et de his non praesumit, et facit ex eo,

*quod habet*, misericordiam cum non habentibus, securus exspectat diem novissimum.

C. VI. Vota continentiae sine uxoris consensu reddi non possunt.

Idem ad Armentarium, et Riparium, et Paulinam, epist. XLV.

Una sola causa esse posset, qua te ad id, quod vovisti, non solum non hortaremur, verum etiam prohiberemus implere, si forte tua conjux hoc tecum suscipere animi seu carnis infirmitate recusaret.

Nam et vovenda talia non sunt a conjugatis, nisi ex consensu et voluntate communi, et, si praepropere factum fuerit, magis est corrigenda temeritas, quam persolvenda promissio.

Neque enim Deus exigit, si quis ex alieno aliquid voverit, sed

potius usurpare vetat alienum.

C. VII. Absque ceteris operibus nec sola virginitas salvat, nec cetera absque virginitate proficiunt.

Item Hieronymus lib.

I, adversus Jovinianum.

II. Pars. Tunc salvabitur mulier, si illos genuerit filios, qui virgines permansuri sunt; si quod ipsa perdidit acquirat in liberis, et damnum radicis et cariem flore compenset et pomis.

C. VIII. Idem ibidem.

Hoc solum nunc dico, quod quomodo absque

ceteris operibus virginitas sola non salvat, sic omnia opera absque virginitate, puritate, continentia, castitate imperfecta sunt.

C. IX. Idem ibidem.

Qui sitit veniat et bibat; qui potest capere capiat.

Non dicit: velitis, nolitis, bibendum vobis est atque currendum; sed: qui voluerit, qui potuerit currere atque potare, ille vincet, ille satiabitur.

Et ideo plus amat virgines Christus, quia sponte tribuunt quod sibi non fuerat imperatum, majorisque gratiae est offerre quod non debeas, quam reddere quod exigaris.

Apostoli uxoris onera contemplati: Si talis est, inquiunt, causa hominis cum uxore, non expedit nubere.

Quorum Dominus sententiam probans:

recte quidem sentitis, ait, quod non expediat homini ad coelestia regna tendenti accipere uxorem; sed difficilis res est, et non omnes capiunt verbum istud, verum quibus datum est.

Alios eunuchos natura facit, alios vis hominum; mihi illi eunuchi placent, quos castravit non necessitas, sed voluntas; libenter illos in meos sinus recipio, qui se castraverunt propter regna coelorum, et ob mei cultum noluerunt esse quod nati sunt.

Simulque tractanda sententia: Qui se, inquit, castraverunt propter regna coelorum.

Si castrati mercedem habent regni coelorum, ergo qui se non castraverunt locum non possunt accipere castratorum.

Gratian. Finis hujus auctoritatis et duae praecedentes

de virginitatis affectu intelliguntur, qui non in voluntate solum, sed in necessitate est; principium vero de effectu intelligitur, qui non in necessitate et ante votum, sed in voluntate est, nec exigitur, nisi repromittatur.

C. X. Non licet illi ducere uxorem, qui suam velare permiserit.

Item ex Concilio Remensi.

III. Pars. Qui uxorem suam velare permiserit, aliam non accipiat, sed similiter convertatur.

C. XI. Vota abstinentiae, quae mulier permittente viro promiserit; illo prohibente servare non cogitur.

Item Augustinus in Quaestionibus Numerorum, qu.

LIX.

IV. Pars. Manifestum est, ita voluisse legem feminam esse sub viro, ut nulla vota ejus, quae abstinentiae causa voverit, reddantur ab ea, nisi auctor vir fuerit permittendo.

Nam quum ad peccatum ejusdem viri pertinere voluerit, si prius permiserit, et postea prohibuerit, etiam hic tamen non dixit, ut faciat mulier quod voverat, quia permissa jam prius a viro fuerat.

Viri dixit esse peccatum, quia abnuit quod prius concesserat; non tamen mulieri *vel* ex hoc permissum dedit, ut prius vir ei concesserat, postea si prohibuerit,

contemnatur.

Gratian. Ex praemissis auctoritatibus apparet, quod continentiae vota nec mulier sine consensu viri, nec vir sine consensu mulieris Deo reddere potest.

Si autem consensu alterius eorum ab altero promissa fuerit, et si postmodum in irritum deducere voluerit qui permisit, non tamen valet, quia in debito conjugii aeque mulier habet potestatem viri, sicut et vir mulieris; atque ideo, si quilibet eorum alterum a suo jure absolverit, ad praeteritam servitutem ipsum revocare non poterit.

Quia vero in ceteris vir est caput mulieris, et mulier corpus viri, ita vota abstinentiae viro permittente mulier potest promittere, ut tamen eodem prohibente repromissa non valeat adimplere, et hoc, ut diximus, propter conditionem servitutis, qua viro in

omnibus debet subesse.

Unde Augustinus in libro Quaestionum Genesis, qu.

CLIII: C. XII. Mulieres viris suis debent subesse.

Est ordo naturalis in hominibus, ut serviant feminae viris, filii parentibus, quia nulla justitia est, ut major serviat minori.

C. XIII. Vir est caput mulieris.

Idem in Quaestionibus Veteris et Novi Testamenti ex utroque mixtim, c. 106.

Haec imago Dei est in homine, ut unus factus sit quasi Dominus, ex quo ceteri orirentur, habens imperium Dei, quasi vicarius ejus, quia omnis rex Dei habet imaginem, ideoque mulier non est facta ad imaginem Dei.

Sic etenim dicit: Et fecit Deus hominem; ad imaginem Dei fecit illum.

Hinc est, unde Apostolus: Vir quidem, ait, non debet velare caput suum, quia imago et gloria Dei est; mulier *autem* ideo velet, quia non est gloria aut imago Dei

C. XIV. Idem libro V Quaestionum super Deuteronomium. qu. XXXIII .

Satis hinc apparet, quemadmodum subditas feminas viris, et poene famulas lex esse voluerit uxores, quod dicens adversus uxorem vir testimonium, unde lapidaretur illa, si hoc verum esse demonstraretur, ipse tamen non vicissim lapidaretur, si hoc falsum esse constiterit; sed tantummodo castigatur, et damnificatur, eique perpetuo jubetur adhaerere, qua carere voluerat.

In aliis autem causis eum, qui testimonio falso cuiquam nocuerit, quod si probaretur, jus sit occidi, eadem plecti jubetur poena, qua fuerit, si verum esset, iste plectendus.

C. XV. Item Hieronymus super epistolam ad Titum, in c. 2.

Quum caput mulieris vir sit, caput autem viri Christus, quaecunque uxor non subjicitur viro suo, hoc est capiti suo, ejusdem criminis rea est, cujus est vir, si non subjiciatur Christo capiti suo.

Verbum autem Domini blasphematur, vel dum contemnitur Dei prima sententia, et pro nihilo ducitur, vel quum Christi infamatur evangelium, dum contra

legem fidemque naturae ea, quae Christiana est, et ex Dei lege subjecta, viro imperare desiderat, quum etiam gentiles feminae viris suis serviant communi lege naturae.

C. XVI. Arbritrium viri mulierem sequi oportet in omnibus.

Item Augustinus in Quaestionibus Numerorum, qu.

LIX.

Noluit itaque lex mulierem aliquid vovere Deo adversus animam suam, ut non in aliqua rerum licitarum atque concessarum abstinentia in eisdem votis feminae valeat auctoritas, sed virilis.

Ita, et si adhuc innuptae *jam* concesserat pater persolvere, si ante, quam persolverit, nupserit, et viro ejus hoc cognitum non placuerit, non persolvat, et

sit omnino sine peccato, quia mundavit eam, sicut dicit, id est mundam judicavit.

Neque hoc contra Deum fieri putandum est, quum ipse Deus hoc praeceperit, hoc voluerit.

C. XVII. Nulla est mulieris potestas, sed in omnibus viri dominio subjecta est.

Item in libro Quaestionum Veteris Testamenti, qu.

XLV .

Mulierem constat subjectam dominio viri esse, et nullam auctoritatem habere; nec docere *enim* potest, nec testis esse, neque fidem dare, nec judicare; *quanto magis non potest imperare?

*

C. XVIII. Item Ambrosius in Hexaemeron in tractatu diei quartae.

Adam per Evam deceptus est, non Eva per Adam.

Quem vocavit ad culpam mulier, justum est, ut eum gubernatorem assumat, ne iterum feminea facilitate labatur.

C. XIX. Item super primam epistolam ad Corinthios in c. 2.

Mulier debet velare caput, quia non est imago Dei.

Sed ut ostendatur subjecta, et quia praevaricatio per illam inchoata est, hoc signi debet habere, *ut* in ecclesia propter reverentiam episcopalem non habeat caput liberum, sed velamine tectum, nec habeat potestatem loquendi, quia episcopus personam habet Christi.

Quasi ergo ante judicem, sic ante episcopum, quia vicarius Domini est, propter peccatum originale subjecta debet videri.

C. XX. Idem in libro de paradiso, c. 10.

V. Pars. Nec illud otiosum, quod non de eadem

terra, de qua plasmatus est Adam, sed de ipsius Adae costa facta sit mulier, ut sciremus, unam in viro et muliere corporis esse naturam, unum fontem generis humani.

Ideo non duo a principio facti vir et mulier, neque duo viri, neque duae mulieres; sed primum vir, deinde ex eo mulier.

Unam enim naturam volens hominum constituere Deus, ab uno principio creaturae hujus incipiens, multarum et disparium naturarum eripuit facultatem.

Gratian. Evidentissime itaque apparet, ita virum esse caput mulieris, ut nulla vota abstinentiae vel religiosae conversationis liceat sibi sine ejus licentia Deo offerre; etiamsi viro permittente repromissa fuerit, non licet ei votum opere complere, quum vir voluerit

revocare permissum.

Vota vero continentiae ita alterius permissu ab altero valent offerri, quod post permissionem non valent in irritum deduci.

CAUSA XXXIV.

GRATIANUS.

Quidam vir in captivitatem ductus est; postea uxor ejus, audiens illum mortuum, nupsit alii; demum ille, de captivitate rediens, repetit uxorem suam; illa, posterioris amore capta, aspernatur torum prioris viri.

* Nunc primum quaeritur, an sit ista rea adulterii, quae vivente viro alteri nupsit?

*

Secundo, an redeunte primo sit cogenda recedere a secundo, et redire ad primum?

QUAESTIO I et II.

GRATIANUS.

I. Pars. Utraque quaestio terminatur auctoritate Leonis Papae, quibus scribens Nicetae, Aquileiensi

Episcopo, epist. LXXVII, c. 1 et sequentibus ait.

C. I. Qui alii nupserit, putans virum suum mortuum esse, illo redeunte ad priorem redire cogitur.

Quum per bellicam cladem, et per gravissimos hostilitatis incursus ita quaedam dicatis divisa esse conjugia, ut, abductis in captivitatem viris, feminae eorum remanserint destitutae, quae viros proprios aut interemtos putarint, aut nunquam a dominatione crederent liberandos, et ad aliorum conjugium sollicitudine cogente transierint; quumque *nunc*, statu rerum auxiliante Domino in meliora converso, nonnulli eorum, qui putabantur periisse,

remeaverint: merito caritas tua videtur ambigere, quid de mulieribus, quae aliis conjunctae sunt viris, a nobis debeat ordinari.

Sed quia novimus scriptum, quod a Deo jungitur mulier viro, et iterum praeceptum agnovimus, ut quod Deus junxit homo non separet, necesse est, ut legitimarum foedera nuptiarum redintegranda credamus, et remotis malis, quae hostilitas intulit, unicuique hoc, quod legitime habuit, reformetur, omnique studio procurandum est, ut recipiat unusquisque quod proprium est.

§ 1. Nec tamen culpabilis judicetur et tanquam alieni juris pervasor, qui personam ejus mariti, qui jam non esse existimabatur, as

sumsit.

Sic enim multa, quae ad eos, qui in captivitatem ducti sunt, pertinebant, in jus alienum transire potuerunt, et tamen plenum justitiae est, ut eisdem reversis propria reformentur.

Quod si in mancipiis, vel in agris, aut etiam in domibus, ac possessionibus rite servatur, quanto magis in conjugiorum redintegratione faciendum est?

ut sic quod bellica necessitate turbatum est pacis remedio reformetur?

Et ideo, si viri post longam captivitatem reversi ita in dilectione suarum conjugum perseverant, ut eas cupiant in suum redire

consortium, omittendum est, et inculpabile judicandum est quod necessitas intulit, et restituendum quod fides poscit.

Et infra c. 4. § 2. Sin autem aliquae mulieres ita posteriorum virorum amore sunt captae, ut malint his cohaerere, quam in legitimum redire consortium, merito sunt notandae, ita ut *etiam* ecclesiastica communione priventur, quae de re excusabili contaminationem criminis elegerunt, ostendentes, sibimet pro sua incontinentia placuisse quod justa remissio poterat expiare.

Redeant ergo in suum statum voluntaria redintegratione conjugia, neque ullo modo

ad opprobrium malae voluntatis trahatur quod conditio necessitatis extorsit, quia, sicut hae mulieres, quae reverti ad viros suos nolunt, impiae habendae sunt: ita illae, quae in affectum initum ex Deo redeunt, merito sunt laudandae *judicio*.

C. II. Viro vel uxore de captivitate redeuntibus propria redintegrantur conjugia.

Item Innocentius Papa Probo, in ep. IX.

Quum in captivitate Ursa mulier teneretur, aliud conjugium cum Restituta Fontanum commisisse cognovimus.

Sed favore Domini reversa Ursa nos adiit, et nullo diffitente uxorem se memorati esse

perdocuit.

Qua de re, domine fili merito illustris, statuimus, fide catholica suffragante, illud esse conjugium, quod primitus erat gratia divina fundatum, conventumque secundae mulieris, priore superstite nec divortio ejecta, nullo pacto *posse* esse legitimum.

C. III. Quae primo viro relicto secundo adhaeserit, nisi secundum relinquens, primo reconciliari non potest.

Item. Hieronymus ad Amandum Presbyterum .

Non satis animadvertere potui, quid sit quod dicere

voluit: alio viro per vim accepto.

*Quid est: per vim accepto?

* congregrata videlicet multitudine nolentem rapuit.

Et quare postea raptorem rapta non dimisit?

legat libros Moysi, et inveniet desponsatam viro, si in civitate fuerit oppressa, et non clamaverit, puniri quasi adulteram; si autem in agro oppressa sit, innoxiam esse a scelere, et violentum legibus subjacere.

Ergo et ista soror, quae, ut dicit, vim passa est, ut alteri jungeretur, si vult corpus Christi accipere, et non adultera reputari, agat poenitentiam; ita duntaxat, ut secundo viro, qui non appellatur vir, sed adulter, a tempore poenitentiae non copuletur.

Quod si durum ei videtur, et semel dilectum non potest derelinquere, nec praeferre Dominum voluptati, audiat

Apostolum conclamantem: Non potestis calicem Domini bibere, et calicem daemoniorum.

Non potestis mensae Domini communicare, et mensae daemoniorum; et alio loco: Quae communicatio luci ac tenebris?

qui concensus Christo et Belial?

Rem novam loquor, imo non novam, sed veterem, quae veteris testamenti auctoritate firmatur.

Si reliquerit secundum virum, et reconciliari priori voluerit, non potest.

Scriptum est enim in Deuteronomio: Si acceperit homo uxorem, et habuerit eam, et non invenerit gratiam in conspectu ejus propter aliquam foeditatem, scribet libellum repudii, et dabit in manus ejus, et dimittet eam de domo sua.

Quumque egressa adultera maritum

duxerit, et ille quoque oderit eam, dederitque ei libellum repudii, et dimiserit de domo sua, aut certe mortuus fuerit, non poterit prior maritus recipere eam uxorem, quia polluta est, et abominabilis facta est coram Domino, ne peccare facias terram *tuam*, quam Dominus Deus tuus tradidit tibi possidendam.

III. Pars Gratian.

Si autem inevitabili necessitate cogente vir in aliam provinciam fugerit, et uxor ejus eum sequi noluerit, illo vivente illa innupta permaneat.

Unde in Concilio apud Vermerias: C. IV. Quae virum in captivitate ductum sequi noluerit, maneat innupta, quamdiu vir ejus vixerit.

Si quis necessitate inevitabili cogente in alium

ducatum seu provinciam fugerit, et ejus uxor, quum valet et potest, amore parentum et rerum suarum eum sequi noluerit, ipsa omni tempore, quamdiu vir ejus, quem secuta non fuit, vivit, semper innupta permaneat.

IV Pars.

Gratian. Quod autem de conjugatis auctoritate Leonis Papae dicitur, hoc etiam de virginibus intelligendum est, ut, si praeter conscientiam viro nupserint alieno, non teneantur.

Unde Augustinus in libro de fide et operibus, c. 7: C. V. Non est adultera virgo, quae nesciens viro nupsit alieno.

Si virgo nesciens viro nupserit alieno, hoc si semper nesciat, nunquam ex hoc erit adultera.

Si autem sciat, jam ex hoc esse incipiet, ex quo cum alieno *viro* sciens cubaverit, sicut in jure praediorum tamdiu quisque bonae fidei possessor rectissime dicitur, quamdiu se possidere ignorat alienum; quum vero scierit, nec ab aliena possessione recesserit, tunc malae fidei possessor perhihebitur, tunc juste injustus vocabitur.

V. Pars. Gratian. Hinc etiam ignorantia excusat eum, qui nesciens dormivit cum sorore uxoris suae.

Unde in Concilio Triburiensi: C. VI. Non cogatur legitimam dimittere uxorem qui nesciens dormivit cum ejus sorore.

In lectum mariti absente uxore soror ivit uxoris, quam ille uxorem putans suam esse, dormivit cum ea.

Super hoc visum est, si ipse per securitatem veram hoc probaverit, quod inscius fecerit hoc scelus, poenitentiam quidem, quae sibi indicta fuerit, agat, et legitimum suum conjugium habere permittatur.

Illa vero vindicta digna affligatur, et in aeternum conjugio privetur.

C. VII. PALEA. [ Item Hermes in libro Pastoris, mandato IV .

]

« Ego dixi pastori: Domine, si quis habuerit

uxorem fidelem in Domino, et invenerit hanc in adulterio, numquid peccat vir, si cum illa concumbit?

*Et dixit mihi:* Quamdiu nescit peccatum ejus, sine crimine est vir vivens cum illa.

Si autem scit vir uxorem *suam* deliquisse, et non egerit poenitentiam mulier, sed permanet in fornicatione sua, et coierit vir cum illa, reus erit peccati ejus, et participes moechationis illius.

Et dixi illi: Quid ergo, si permanserit in vitio suo mulier?

et dixit: Dimittat illam vir, et *vir* per se maneat.

Quod si dimiserit mulierem suam, et aliam duxerit, et ipse moechatur.

Et dixi illi:* Quid si mulier dimissa poenitentiam egerit, et voluerit ad virum suum reverti, nonne recipietur a viro suo?

Et dixit *mihi*: Imo, si non receperit

eam vir suus, peccat, *et magnum peccatum sibi admittit, sed debet recipere peccatricem, quae poenitentiam egit*.

Ergo non debet dimissa conjuge sua *vir* aliam ducere.

Hic actus similis est in viro et muliere.

»

VI. Pars. Gratian. De simpliciter vero fornicantibus, vel cum duabus sororibus, vel cum matre et filia, vel cum patre et filio, idem accipiendum, ut ignorantibus conjugia non negentur, scientibus perpetuo prohibeantur.

Unde in eodem Concilio Triburiensi legitur : C. VIII. Matrimonia non prohibentur contrahere quorum incestum ignorantia excusat.

Si quis cum duabus sororibus fornicatus fuerit, et sororem soror ab eodem antea stupratam nescierit, vel si ipse sororem ejus, quam antea stupraverat, non intellexerit, si digne poenituerint, et se continere non valuerint, post annos septem conjugia illis non negentur.

Si autem non ignoraverint, usque ad mortem a conjugio abstineant.

C. IX. De eodem.

Item ex eodem .

Si quis cum matre et filia fornicatus est, ignorante matre de filia, et filia de matre, ille nunquam accipiat uxorem; illae vero, si voluerint, accipiant

maritos.

Si autem hoc scierint ipsae feminae, absque maritis perpetuo maneant.

C. X. De eodem.

Item in eodem.

Quidam fornicatus est cum quadam muliere; postea filius nesciens factum patris, stupravit eamdem.

Quod quum pater resciret, de se filioque confessus est.

Statuerunt, melius esse, ut taliter ipsis cum digna poenitentia legitima permittantur conjugia, quam forte deterius delinquant.

Fornicaria autem sine spe conjugii maneat.

CAUSA XXXV.

GRATIANUS.

Quidam vir mortua uxore sua aliam sibi in matrimonio copulavit, quae uxori defunctae quarto gradu consanguinitatis, viro autem sexta linea adhaerebat.

Post triennium vero, liberis ex ea susceptis, accusatur apud ecclesiam; iste praetendit ignorantiam.

* Hic primum quaeritur, si liceat aliquam ex propria cognatione duci in uxorem?

* Secundo, si ex consanguinitate uxoris aliqua possit in conjugem duci?

* Tertio, usque ad quem gradum debeat quisque abstinere sive a propriis, sive ab uxoris suae consanguineis?

* Quarto, quare usque ad sextum gradum consanguinitas computatur, ita quod nec ultra protenditur, nec infra subsistit?

* Quinto, quomodo gradus consanguinitatis computandi

sunt?

* Sexto, qui jurejurando propinquitatem firmare debeant?

* Septimo, an illi, qui de incestuosis nati sunt, filii reputentur?

* Octavo, si ignoranter de consanguinitate vel affinitate aliqua in uxorem ducta est, an ex dispensatione possit viro suo adhaerere?

* Nono, si contigerit ecclesiam decipi, et causa consanguinitatis aliquam a viro suo separare, quae post quadriennium nuptiis hinc inde celebratis deprehenditur non fuisse consanguinea prioris, an secunda conjugia sint rescindenda, et priora sint redintegranda?

* Decimo, si relicta alicujus de propria cognatione ad secundas nuptias transierit, an proles ex eis suscepta possit pertingere ad consortium alicujus de cognatione prioris viri?

QUAESTIO I.

GRATIANUS.

Quod autem consanguineas nostras sive uxoris nostrae in conjugium nobis ducere liceat, exemplis et auctoritatibus probatur.

Abraham namque Sarai filiam fratris sui sororem videlicet Loth, in conjugem duxit.

Isaac Rebeccam in uxorem accepit, quae erat filia consebrini matris suae.

Jacob duas sorores, Liam videlicet et Rachel filias Laban avunculi sui, sibi matrimonio sociavit.

§ 1. In lege quoque praecepit Dominus Moysi, ut nullus duceret uxorem, nisi de propria tribu et familia.

Item, si aliquis absque liberis moreretur, praecepit Dominus, ut frater ejus uxorem defuncti sibi copularet, et ex ea semen fratri suo suscitaret.

Porro, ad quoscunque lex ipsa pervenit,

ejus praeceptis probantur obnoxii, nisi quae vel evangelicis mandatis vel apostolicis institutis evacuata monstrantur.

Nullo autem evangelii praecepto vel apostolico instituto consanguineorum conjunctiones prohibitae inveniuntur.

Unde sicut ab initio, ita et nunc licitae probantur.

§ 2. His ita respondetur: Consanguineorum conjunctiones alias causa necessitatis permissae, alias causa justae rationis inveniuntur imperatae.

Quum enim unus vir ab initio, atque una ex latere ejus mulier a Deo formaretur, necessario sorores fratribus copulabantur.

Quod autem cogente necessitate fit cessante necessitate pariter cessare oportet.

Tanto ergo nunc damnabilius usurpatur consanguineorum conjunctio, quanto minus necessaria probatur.

Unde hujusmodi copula postea lege prohibita invenitur, Domino dicente per Moysen: Turpitudinem sororis tuae non revelabis.

Hinc Augustinus ait in libro De civitate Dei XV. c. 16.: CAP.

UN. Quare constitutum sit, ne consanguineas ducamus uxores.

Quum igitur genus humanum post primam copulam viri facti ex pulvere, et conjugis ejus ex viri latere, marium feminarumque conjunctione opus haberet, ut gignendo multiplicaretur, nec essent ulli homines nisi qui ex illis duobus nati fuissent,

viri sorores suas conjuges acceperunt.

Quod profecto quanto est antiquius compellente necessitate, tanto postea factum est damnabilius religione prohibente.

Habita est enim ratio rectissima caritatis, ut homines, quibus esset utilis atque honestissima concordia, diversarum necessitudinum vinculis necterentur, nec unus in una multas haberet, sed singulae spargerentur in singulos, ac sic ad socialem vitam diligentius colligandam plurimae plurimos obtinerent.

Pater quippe et socer duarum sunt necessitudinum nomina.

Dum ergo habet quis alium patrem, alium socerum, numerosius se caritas porrigit.

Utrumque autem unus Adam esse cogebatur et filiis et filiabus suis, quando fratres sororesque connubio jungebatur.

Sic et Eva

uxor ejus utrique sexui filiorum fuit et socrus et mater; quae si duae feminae fuissent, mater altera *et* socrus altera, copiosius se socialis dilectio colligaret.

Et infra: § 1. Sed hoc unde fieret, tunc non erat, quando nisi fratres et sorores ex duobus illis primis nulli homines erant.

Fieri ergo debuit, quando potuit, ut existente copia inde ducerentur uxores, quae non erant jam sorores, *et* non solum istud ut fieret nulla necessitas esset, verum etiam, si fieret, nefas esset.

Et infra: § 2. Quod humano genere crescente *et multiplicato* etiam inter impios deorum multorum falsorumque cultores sic observari cernimus, ut etiamsi perversis legibus permittantur fraterna conjugia, melior

tamen consuetudo ipsam malit exhorrere licentiam, *et, quum sorores accipere in matrimonium primis humani generis temporibus omnino licuerit*, sic aversetur, quasi licere nunquam potuerit.

Et infra: § 3. Copulatio ergo maris et feminae, quantum attinet ad genus mortalium, quoddam seminarium est caritatis; coelestis vero civitas opus habet, ut noxam generationis evadat.

Gratian. Hac itaque consuetudine, quae ab ipso exordio humanae propagationis originem habuit, quam nulla lex contra jubendo evacuaverat, excusantur Abraham, Isaac, et Jacob, et ceteri, qui de propria

cognatione ducebant uxores.

Quamvis etiam alia causa rectissimae rationis, qua id factum sit, possit intelligi.

Ceteris idololatria foedatis, sola familia Heber in cultu unius Dei remansit.

Unde Abraham a Chaldaeis cum fratre suo Aram in ignem, quem adorare noluit, projectus est, ut numen suae divinitatis exurendo sentiret, quem venerando colere contemsit.

Ne ergo ex conjunctione infidelium fideles ad idololatriam prolaberentur, et ita Deum offenderent, sicut quondam ante diluvium filii Dei, commixti filiabus hominum, ipsum ad iracundiam provocaverant, rectissime cautum est, ut patriarchae viri sanctissimi nonnisi de propria cognatione, id est de familia fidelium, sibi uxores acciperent.

Hinc etiam, quum filii Israel intraturi terram promissionis a Domino audirent, ne filias Chananaeorum

sibi in uxores acciperent, nec suas eis nuptui traderent, statim subjunxit Dominus: Ne faciant vos recedere a Deo vestro, et fornicari cum diis alienis.

Hinc etiam Esdras Idumaeas atque aliarum nationum mulieres, per quas filii Israel ibant ad deos alienos, ab eis separari jussit.

§ 1. Est etiam alia causa, quare consanguineorum conjunctiones in populo Dei primum permissae, vel potius imperatae fuerunt.

Deus enim sic ab initio salutem humani generis dispensavit, ut primitivam ecclesiam in illo populo institueret, qui sibi carnis consanguinitate erat propinquus.

Unde de plebe Judaica primum apostolos elegit, quos quasi fundamentum ecclesiae instituit, quorum praedicatione de eadem plebe multi ad Deum conversi, in se ipsis originem ecclesiae praestiterunt.

Deinde in caecitate perfidiae suae Judaica plebe relicta ad gentes, quae tam fide quam cognatione carnis a Christo erant alienae, praedicatio evangelica translata est, et quasi cansanguineae copulam Christus aspernatus, de aliena cognatione sibi uxorem elegit, adimplens illud, quod per Prophetam promiserat: In peccatis vestris dimisi matrem vestram quasi adulteram et repudiatam.

Et item per alium Prophetam: Vocabo non plebem meam plebem meam.

In hujus ergo rei sacramentum consanguineorum conjunctiones primum in Dei populo permissae sunt, nunc autem prohibitae.

Et quia non in una familia tantum, sed in omni multitudine gentium populus fidelium invenitur, non de propria cognatione, sed de qualibet alia cuique uxorem ducere conceditur.

§ 2. Illud autem, quod praecepta

legis servanda dicuntur, quae nec evangelicis, nec apostolicis institutis evacuata probantur, verum quidem est; sed quum omnia figuralia Apostolus probet ad tempus esse data, atque ideo veniente veritate affirmet illa non ultra esse servanda, hoc autem, ut supra monstratum est, causa sacramenti a Deo institutum esse probetur: et hoc cum ceteris figuralibus evacuatum certissime constat; quanquam, sicut Apostolus quaedam consulendo addidit, quae evangelicis praeceptis non inveniebantur definita, nec tamen ideo tanquam temeraria vel superflua ab aliis Apostolis sunt repudiata: sic et eccles a post apostolica instituta quaedam consilia perfectionis addidit, utpote de continentia ministrorum, de confectione mysteriorum, de celebratione officiorum, quae nullatenus respuenda

sunt, sed diligenti veneratione suscipienda.

Consanguineorum ergo conjunctiones, quamvis evangelicis et apostolicis praeceptis non inveniantur prohibitae, sunt tamen fugiendae, quia ecclesiasticis institutionibus inveniuntur terminatae.

QUAESTIO II et III.

GRATIANUS.

Quia ergo a consanguineorum conjunctionibus, sicut probatum est, abstinere oportet, videndum est, usque ad quem gradum a consanguineis propriis abstinere oporteat, vel si ex cognatione propriae uxoris aliquam duci in uxorem liceat?

De his ita scribit Gregorius Papa in Concilio Meldensi : C. I. Usque ad septimam generationem nullus de sua cognatione ducat uxorem.

De affinitate consanguinitatis per gradus cognationis placuit usque ad septimam generationem observare.

Nam et hereditas rerum, per legales instrumentorum diffinitiones sancita, usque ad septimum gradum protendit heredum successionem.

Non enim succederent, nisi eis de propagine cognationis deberetur.

C. II. Infamia notentur qui consanguineas ducunt uxores.

Item Calixtus Papa, ep. II. ad episcopos Galliae.

Conjunctiones consanguineorum fieri prohibete, quando has et divinae et saeculi prohibent leges.

Leges ergo divinae hoc agentes, et eos, qui ex eis

prodeunt, non solum ejiciunt, sed et maledictos appellant.

Leges vero saeculi infames tales vocant, et ab hereditate repellunt.

Nos vero, sequentes patres nostros, *et eorum vestigiis inhaerentes,* infamia eos notamus, et infames esse censemus, quia infamiae maculis sunt aspersi, nec eos viros, nec accusationes eorum, quos leges saeculi rejiciunt, suscipere debemus.

Et infra: § 1. Eos autem consanguineos dicimus, quos divinae, et imperatorum, ac Romanorum, atque Graecorum leges consanguineos appellant, et in hereditate suscipiunt, nec repellere possunt.

C. III. Affines in quinta generatione copulari possunt; in quarta, si fuerint inventi, non separentur.

Item Fabianus Papa.

De propinquis, qui ad affinitatem per virum et uxorem veniunt, defuncta uxore vel viro, in quinta generatione conjungantur; in quarta, si inventi fuerint, non separentur.

In tertia vero propinquitate non licet uxorem alterius accipere post obitum ejus.

Aequaliter vir conjungatur in matrimonio eis, quae sibi consanguineae sunt, et uxoris suae consanguineis post mortem suae uxoris.

C. IV. Idem.

Qui propinquam sanguinis uxorem ducunt, et separantur, non licebit eis, quamdiu utrique vivunt, alias uxores sibi in conjugio sociare [ nisi ignorantia excusentur ].

Unde in Concilio apud Vermerias : C. V. Non prohibetur ducere uxorem qui ignoranter incestum committit.

Si quis cum matre et filia fornicatus est, ignorante

matre de filia, et filia de matre, ille nunquam accipiat uxorem; illae vero, si voluerint, accipiant maritos.

Si autem hoc scierint ipsae feminae, absque maritis perpetuo maneant.

C. VI. Item ex eodem .

Si homo fornicatus fuerit cum muliere, et frater ejus nesciens eamdem duxerit uxorem, frater, eo quod fratri crimen celaverit, septem annos poeniteat, et post poenitentiam nubat.

Mulier autem usque ad mortem poeniteat, et sine spe conjugii maneat.

Gratian. De his vero, qui ignoranter conjunguntur, ceterae auctoritates intelligendae sunt.

Unde Julius Papa : C. VII. Ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris usque in septimum gradum nullus ducat uxorem.

Nullum in utroque sexu permittimus ex propinquitate sui sanguinis vel uxoris usque ad septimum generis gradum uxorem ducere, vel incesti macula copulari.

Praeterea quoque illud adjecimus, quoniam, sicut non licet cuiquam Christiano de sua consanguinitate, sic etiam nec licet de consanguinitate uxoris suae conjugem ducere propter carnis unitatem.

C. VIII. Incestuosi nullo sunt digni nomine conjugii.

Item ex Concilio Agathensi, c. 61.

De incestis conjunctionibus nihil prorsus veniae reservamus, nisi quum adulterium separatione sanaverint.

Incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos, quos etiam designare funestum est.

§ 1. Hos enim censemus esse, si quis relictam fratris, (quae paene prius soror exstiterat) carnali conjunctione polluerit; si quis frater germanam uxorem acceperit; si quis novercam duxerit;

si quis consobrinae suae se sociaverit; si quis relictae vel filiae avunculi misceatur, aut patrui filiae, aut privignae suae; aut qui ex propria consanguinitate aliquam, aut quam consanguineus habuit concubitu polluerit aut duxerit uxorem.

Quos omnes et olim, et nunc sub hac constitutione incestos esse non dubitamus, et inter catechumenos usque ad legitimam satisfactionem manere et orare praecipimus.

Quod ita praesenti tempore prohibemus, ut ea, quae sunt hactenus constituta, non dissolvamus.

§ 2. Sane quibus conjunctio illicita interdicitur, habebunt ineundi melioris conjugii libertatem.

C. IX. Incestuosi usque ad satisfactionem excommunicentur.

Item ex Concilio Ilerdensi, c. 4.

De his, qui incesti pollutione se maculant, placuit, *ut* quousque in ipso detestando et illicito carnis contubernio perseverant, usque ad missam tantum catechumenorum in ecclesia admittantur; cum quibus etiam nec cibum sumere ulli Christianorum, sicut Apostolus jussit, licebit.

C. X. Nullus ducat in uxorem a consanguineo cognitam, vel aliqua pollutione maculatam.

Item Gregorius Papa ad Felicem, Messanae civitatis Episcopum, lib.

XII, epist. 31.

Nec eam, quam aliquis ex propria consanguinitate conjugem habuit, vel aliqua illicita pollutione maculavit, in conjugium ducere ulli *profecto* licet Christianorum aut licebit, quia incestuosus

est talis coitus, et abominabilis Deo et cunctis hominibus.

Incestuosos vero nullo conjugii nomine deputandos a sanctis Patribus *dudum* statutum esse legimus.

Gratian. Naturae videlicet ordine; si vero extraordinarie, non sic.

Ait enim Urbanus Papa II.

Hugoni, Gratianopolitano episcopo.

C. XI. Extraordinaria pollutio in naturalibus non impedit matrimonium.

Extraordinaria pollutio non nisi naturalibus admissa, vel saepius reiterata citra maritalem affectum, si praebitis sacramentis ita esse constiterit, quemadmodum nobis tuis significatum est litteris, non videtur matrimonium impedire, quamvis ipsa sit criminosa et damnabilis.

C. XII. Nullus ducat in conjugem relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam generationem.

Item Julius Papa.

Et hoc quoque statutum est, ut relictam patris uxoris suae, relictam fratris uxoris suae, relictam filii uxoris suae nemo sibi in matrimonium sumat; relictam consanguineorum uxoris suae usque in tertiam progeniem nemo in uxorem sumat; in quartam autem et in quintam, si inventi fuerint, non separentur.

C. XIII. A consanguineis propriis vel uxoris pariter cuique est abstinendum.

Idem.

Aequaliter vir conjungatur consanguineis propriis, et consanguineis uxoris suae.

C. XIV. In parentela propria et conjugis eadem consanguinitas est observanda.

Item Isidorus ex Concilio Maciensi .

Sane consanguinitas, quae in proprio viro observanda est, haec nimirum in uxoris parentela de lege nuptiarum custodienda est.

Quia *enim* constat eos duos esse in carne una, communis illis utraque

parentela censenda est, sicut scriptum est: Erunt duo in carne una.

C. XV. Nurus non est aliter deputanda quam filia.

Item Augustinus lib.

XXII, contra Faustum, c. 61.

Si vir et uxor non jam duo, sed una caro sunt, non aliter est nurus deputanda, quam filia.

C. XVI. Usque ad septimam generationem progeniem suam unumquemque servare oportet.

Item Gregorius Papa Episcopis Galliae .

Progeniem suam unumquemque usque ad septimam decernimus observare generationem, et, quamdiu se agnoscant affinitate propinquos, ad conjugalem copulam accedere denegamus.

Quod si fecerint, separentur.

C. XVII. De eodem.

Item Nicolaus Papa II.

Amalphitanae Ecclesiae Suffraganeis .

De consanguinitate sua uxorem nullus ducat usque post generationem septimam, vel quousque parentela cognosci poterit.

§ 1. Laicus vero uxorem simul et concubinam habens non communicet ecclesiae.

C. XVIII. Quousque inter aliquos generatio recordatur aut in memoria retinetur, sibi invicem non copulentur.

Item ex Concilio Wormaciensi, c. 32.

In copulatione fidelium generationis numerum non definimus, sed *id* statuimus, ut nulli Christiano liceat de propria consanguinitate seu cognatione uxorem accipere, usque dum generatio recordatur, cognoscitur aut memoria retinetur.

C. XIX. Ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum nullus ducat uxorem.

Item ex Concilio Lugdunensi .

Nulli ex propinquitate sui sanguinis usque ad septimum gradum uxores ducant, neque sine benedictione sacerdotis.

Qui autem nupturi erunt, a sacerdote benedicti nubere audeant, nec aliter praesumant.

Gratian. Praemissis auctoritatibus quisque prohibetur a conjunctione consanguineorum usque ad septimam

generationem.

Sed objicitur illud Gregorii ad Augustinum, Anglorum Episcopum, c. 6 .

C. XX. Anglis permittitur, ut in quarta vel in quinta generatione copulentur.

Quaedam lex *terrena in* Romana republica permittit, ut sive fratris et sororis, seu duorum fratrum germanorum, seu duarum sororum filius et filia misceantur.

Sed experimento didicimus, ex tali conjugio sobolem non posse succrescere, *et sacra lex prohibet cognationis turpitudinem revelare*.

Unde necesse est, ut in quarta vel quinta generatione fidelium licenter sibi conjungantur.

§ 1. Sed idem humillimus Pater Gregorius, post multum temporis a Felice Messanae Siciliae civitatis praesule requisitus, utrum Augustino scripserit, ut Anglorum in quarta generatione contracta matrimonia minime solverentur, inter cetera talem responsionem reddidit: Quod scripsi Augustino Anglorum gentis episcopo, alumno videlicet, ut recordaris, tuo, *de sanguinis conjunctione*, ipsi, et Anglorum genti, quae nuper ad fidem venerat, ne a bono, quod coeperat, metuendo austeriora recederet, specialiter, et non generaliter* ceteris* me certissime scripsisse cognoscas.

Unde et mihi omnis Romana civitas testis exsistit.

Nec ea intentione

haec illis scriptis mandavi, ut post, quam firma radice in fide fuerint solidati, si infra propriam consanguinitatem inventi fuerint, non separentur, aut infra affinitatis lineam, id est usque ad septimam generationem, jungantur.

Sed adhuc illos neophytos exsistentes, saepissime eos prius illicita docere, et verbis ac exemplis instruere, *et quae post de talibus egerint rationabiliter et fideliter excludere* oportet.

Nam juxta Apostolum, qui ait: Lac dedi vobis potum, non escam, *ista* illis modo, non posteris, ut praefixum est, temporibus tenenda indulsimus, ne bonum, quod infirma *adhuc* radice plantatum erat, erueretur, sed aliquantulum firmaretur, et usque ad perfectionem custodiretur.

C. XXI. In quinta vel sexta generatione nullus amplius copuletur conjugio.

Item objicitur illud Cabilonensis Concilii .

Contradicimus, ut in quarta, vel in quinta sextaque generatione nullus amplius conjugio copuletur.

Ubi autem post interdictum factum fuerit inventum, separetur.

Gratian. Hac auctoritate dum sexta generatione interdicitur conjugium, in septima permitti videtur.

Sed gradus cognationis secundum quosdam varie computantur.

Alii namque patrem in primo gradu, filios in secundo ponunt.

Alii primum gradum filios appellant, negantes, gradum cognationis inter patrem et filium esse, quum una caro probentur pater et filius.

Auctoritates ergo, quae consanguinitatis copulam usque in septimum gradum prohibent, patrem ponunt in primo gradu; illae vero, quae usque ad sextum gradum prohibent, primum gradum filios appellant, atque ita fit, ut eaedem personae secundum hanc diversitatem inveniantur in sexto vel septimo gradu.

§ 1. Item illud Fabiani, quo affines in quinta generatione copulari jubentur, videtur esse contrarium illi decreto Julii Papae: Sicut non licet ulli Christiano de sua consanguinitate uxorem ducere, sic etiam non licet de consanguinitate uxoris suae conjugem ducere

propter carnis unitatem.

Similiter etiam invenitur contrarium illi capiti Gregorii: Nec eam, quam ex propria consanguinitate conjugem habuit, etc. Sed illud Fabiani intelligendum est de duabus sororibus, vel personis inter se affinitate conjunctis, ut sunt uxores duorum fratrum; si contigerit unam, earum alicui matrimonio copulari, post mortem ejus vir non poterit affinem superstitem in conjugem ducere, nisi in quinto gradu affinitatis inveniantur.

Unde, qui novercam alicujus in uxorem duxerit, post mortem ejus uxorem privigni ducere non poterit.

Hinc etiam idem Julius Papa alibi ait: Relictam consanguineorum uxoris suae ( non ait consanguineam uxoris suae, sed relictam consanguineorum uxoris suae ) usque in quartam generationem nullus ducat in

uxorem.

Paschalis vero Papa II, scribens Regino Episcopo, tertium genus affinitatis assignat, cujus copula non ultra secundum gradum invenitur prohibita.

Ait enim:

C. XXII. Duorum consobrinorum conjuges uni eidemque nubere non possunt.

Porro duorum consobrinorum conjuges, quamvis diversis temporibus, viro uni alteram post alterius obitum nubere, ipsa praeter auctoritatem canonicam

publicae honestatis justitia contradicit.

Et novit prudentia tua, quia ita ab uxoris, sicut a viri consanguineis, abstinendum est.

Gratian. Illud autem Gregorii et Julii Papae intelligitur de consanguinitate viri vel uxoris, ut post mortem alicujus eorum nulli de cognatione defuncti superstes matrimonio copuletur.

Demonstratum est, usque ad quem gradum quisque a propria consanguinitate vel cognatione suae uxoris abstinere debeat.

QUAESTIO IV.

GRATIANUS.

Modo quaeritur, quare usque ad sextum gradum consanguinitatis, conjunctio prohibeatur?

De his ita scribit Isidorus Etymologiarum lib.

IX, c. 6 :

CAP. UN. Quare usque ad sextum gradum consanguinitas observetur.

Consanguinitas dum se paulatim propaginum ordinibus dirimens usque ad ultimum gradum subtraxerit, et propinquitas esse desierit, eam rursus lex matrimonii vinculo repetit, et quodammodo revocat fugientem.

Ideo autem usque ad sextum generationis gradum consanguinitas constituta est, ut sicut sex aetatibus mundi generatio, et hominis status finitur, ita propinquitas generis tot gradibus terminaretur.

QUAESTIO V.

GRATIANUS.

De gradibus vero consanguinitatis, quomodo computandi

sint, Isidorus sic loquitur :

C. I. Quomodo dirimuntur gradus consanguinitatis.

Series consanguinitatis sex gradibus hoc modo dirimitur: filius et filia, quod est frater et soror, sit ipse truncus; illis seorsum sejunctis ex radice illius trunci egrediuntur isti ramusculi: nepos, neptis: primus; pronepos, proneptis: secundus; abnepos, abneptis: tertius; atnepos, atneptis: quartus; trinepos,

trineptis: quintus; trinepotis filius et trinepotis filia: sextus *.

C. II. Quomodo sint computandi gradus consanguinitatis.

Item Alexander Papa II, omnibus Episcopis et Clericis, nec non Judicibus per Italiam constitutis .

Tous les livres