Decretum Gratiani (page 4)

Gratien · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Concordia discordantium canonum (Gratianus), J. P. Migne · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Nosse tuam fraternitatem volumus, ad nostras aures fore perventum, Imolensem episcopum ab hac luce migrasse; in cujus successoris electione populi divisionem provenisse audivimus.

Quod quia saepe contingere solet, quaerentibus singulis quae sua sunt, non quae Jesu Christi, non adeo miramur.

Verumtamen in hoc tuam plurimum oportet adhiberi sollicitudinem, ut convocato clero et populo talis ibi eligatur per Dei misericordiam, cui sacri non obvient canones.

Sacerdotum quippe est electio, et fidelis populi consensus adhibendus est; quia docendus est populus, non sequendus.

C. XIII. De eodem.

Item Nicolaus Papa Joanni Ravennati Archiepisc..

Episcopos per Aemiliam non consecres, nisi post electionem cleri et populi.

C. XIV. De eodem.

Item Pelagius Papa Juliano Episcopo Grumentino.

Literas caritatis tuae suscepimus, quibus significas, Latinum diaconum tuum ad episcopatum ecclesiae Marcellianensis a clero et omnibus, qui illic conveniunt, postulari.

Et infra: Sed nunc et hoc dicimus, ut si eum omnes eligunt, et vis eum concedere, gratum nobis esse cognosce; et si potest, ante diem sanctum festinet occurrere, ut vel sabbato ipso noctis magnae post baptismum cum Dei gratia valeat

ordinari.

C. XV. Ex sacra principis quis ordinatur *.

Idem Laurentio Episcopo Centumcellensi.

Principali devotissimorum militum, qui illic in civitate Centumcellensi consistunt, relatione ad nos directa, sacram insinuant se clementissimi principis impetrasse, quae eis presbyterum, diaconum et

subdiaconum fieri debere praecepit.

Ideo hortamur dilectionem tuam, ut personas ipsas videas, et diligenter inquiras, ne aliquid contra canones commisissent; et si eos inculpabiles repereris, et vitae ipsorum laudabile testimonium videris, veniente mediana septimana paschae (si Dominus voluerit, et vixerimus), unumquemque per officia quae praediximus, non differas promovere.

C. XVI. Papa rogat Augustos, ut Reatinam ecclesiam cuidam electo dignentur concedere.

Item Leo IV.

Lothario et Ludovico Augustis.

Reatina ecclesia, quae per tot temporum spatia pastoralibus curis destituta consistit, dignum est, ut brachio amplitudinis vestrae sublevetur, ac gubernationis tegmine protegatur.

Unde salutationis

alloquio praemisso vestram mansuetudinem deprecamur, quatenus Colono humili diacono eamdem ecclesiam ad regendum concedere dignemini, ut, vestra licentia accepta, ibidem eum Deo adjuvante consecrare valeamus episcopum.

Sin autem in praedicta ecclesia nolueritis ut praeficiatur episcopus, Tusculanam ecclesiam, quae viduata existit, illi vestra serenitas dignetur concedere, ut consecratus a nostro praesulatu Deo omnipotenti vestroque imperio grates peragere valeat.

C. XVII. Regis praecepto ab Apostolico Colonus Reatinae ecclesiae ordinatur Episcopus.

Item Ritae Comitissae.

Nobis dominus imperator et imperatrix per suas epistolas dixerunt, ut Colonum in Reatina ecclesia,

quae pastoris officio per longa jam tempora destituta videbatur, episcopum facere deberemus sicut et fecimus.

C. XVIII. Imperatoris epistola in electionis confirmatione desideratur.

Item Stephanus Guidoni Comiti.

Lectis sagacitatis vestrae apicibus, qui defuncto ecclesiae Reatinae antistite clerum et plebem ejusdem ecclesiae elegisse sibi futurum antistitem, nobisque consecrandum vestro studio directum esse, ne ipsa ecclesia diu sine proprio constet pastore, fatebantur; nos, de obitu prioris dolentes, nunc ipsum electum unanimitate et canonica ipsius ecclesiae electione, ut mandastis, tam citissime ordinare omisimus, eo quod imperialem nobis, ut mos est,

absolutionis minime detulit epistolam.

Pro qua scilicet re ambiguum est nobis, ideo voluntati vestrae in hoc parere distulimus, ne augustalis animus

durissime hoc quocunque modo perciperet.

Sed scientes, ecclesiam Dei sine proprio diu pastore non debere consistere, gloriae vestrae mandamus, quoniam aliter nos agere non debuimus, ut vestra solertia imperiali (ut prisca consuetudo dictat) percepta licentia, et nobis, quemadmodum vos scire credimus, imperatoria directa epistola, tunc voluntati vestrae de hoc parebimus, eumdemque electum Domino adjuvante consecrabimus; quod, carissime fili, moleste nullo modo suscipias.

C. XIX. Clericorum et civium voluntate metropolitanus est ordinandus.

Item Leo Papa I ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum, epist. LXXXII, al.

LXXXIV, c. 6.

Metropolitano defuncto, quum in loco ejus alius fuerit subrogandus, provinciales episcopi ad civitatem

metropolim convenire debebunt, ut omnium clericorum atque civium voluntate discussa ex presbyteris ejusdem ecclesiae vel diaconis optimus ordinetur .

C. XX. Cum clero et populo archipresbyteri fiat electio.

Item Isidorus in libro Officiorum.

Si in plebibus archipresbyteri obierint aut pro aliquo reatu exinde ejecti fuerint, archidiaconus quanto ocius proficiscatur illuc, et cum clericis et populis ipsius plebis electionem faciat, quatenus dignus pastor domui Dei constituatur, et, dum ordinatur, ejus providentia ipsa plebs custodiatur.

C. XXI. Electus in Romanum Pontificem non ordinetur, nisi ejus decretum imperatori primum praesentetur.

Item ex gestis Romanorum Pontificum.

Agatho natione Siculus, cujus legatione fungens Joannes episcopus Portuensis dominico die octavarum paschae in ecclesia S. Sophiae publicas missas coram principe et patriarcha latine celebravit, hic suscepit ab illo divalem secundum suam postulationem, per quam relevata + est quantitas, quae solita erat dari pro ordinatione pontificis facienda, sic tamen, ut, si contigerit post ejus transitum electionem fieri, non debeat ordinari qui electus fuerit, nisi prius decretum generale introducatur in regiam urbem secundum antiquam consuetudinem, ut cum ejus scientia et jussione debeat ordinatio provenire.

§ 1. Item Vitalianus natione Signiensis

direxit responsales suos cum synodica epistola juxta consuetudinem in regiam urbem ad piissimos principes, significans de ordinatione sua.

C. XXII. Imperator jus habet eligendi Pontificem.

Item in Historia ecclesiastica.

Hadrianus Papa Romam venire Carolum regem ad defendendas res ecclesiae postulavit.

Carolus vero Romam veniens Papiam obsedit, ibique relicto exercitu in sancta resurrectione ab Hadriano Papa Romae honorifice susceptus est.

Post sanctam *vero* resurrectionem reversus Papiam, cepit Desiderium regem; deinde Romam reversus, constituit ibi synodum cum Hadriano Papa in patriarchio Lateranensi in ecclesia S. Salvatoris, quae synodus celebrata est a CLIII episcopis religiosis et abbatibus.

Hadrianus autem Papa cum universa synodo tradiderunt Carolo jus et potestatem eligendi Pontificem, et ordinandi apostolicam sedem.

Dignitatem quoque patriciatus

ei concesserunt.

Insuper archiepiscopos et episcopos per singulas provincias ab eo investituram accipere diffinivit, et ut, nisi a rege laudetur et investiatur episcopus, a nemine consecretur, et quicunque contra hoc decretum ageret, anathematis vinculo eum innodavit, et nisi resipisceret, bona ejus publicari praecepit.

C. XXIII. Electio Romani Pontificis ad jus pertinet imperatoris.

Item Leo Papa.

In synodo congregata Romae in ecclesia S. Salvatoris. Ad exemplum B. Hadriani apostolicae sedis antistitis, qui domino Carolo, victoriosissimo regi Francorum et Longobardorum, patriciatus dignitatem, ac ordinationem apostolicae sedis, et investituram

episcoporum concessit, ego quoque Leo episcopus servus servorum Dei, cum toto clero ac Romano populo constituimus et confirmamus et corroboramus, et per nostram apostolicam auctoritatem concedimus atque largimur domino Othoni primo, regi Teutonicorum, ejusque successoribus hujus regni Italiae, in perpetuum facultatem eligendi successorem, atque summae sedis apostolicae Pontificem ordinandi, ac per hoc archiepiscopos seu episcopos, ut ipsi ab eo investituram accipiant et consecrationem, unde debent, exceptis his, quos imperator pontificibus et archiepiscopis concessit; et ut nemo deinceps cujusque dignitatis vel religiositatis eligendi

vel patricium vel Pontificem summae sedis apostolicae, aut quemcunque episcopum ordinandi habeat facultatem absque consensu ipsius imperatoris (quod tamen fiat absque omni pecunia), et ut ipse sit patricius et rex.

Quod si a clero et populo quis eligatur episcopus, nisi a supradicto rege laudetur et investiatur, non consecretur.

Si quis contra hanc *regulam et* apostolicam auctoritatem aliquid molietur, hunc excommunicationi subjacere decernimus, et, nisi resipuerit, irrevocabili exsilio puniri, vel ultimis suppliciis affici.

C. XXIV. Praecepto principum Maximo remittitur, quod absque auctoritate apostolica ordinatur.

Item Gregorius lib.

IV Reg. epist. 34, ad Constantiam Augustam.

Salonitanae civitatis episcopus me ac responsabili meo nesciente ordinatus est, et facta res est, quae sub nullis anterioribus principibus evenit.

Quod ego audiens, ad eumdem praevaricatorem, qui inordinate ordinatus est, protinus misi, ut omnino missarum solennia celebrare nullo modo praesumeret, nisi prius a serenissimis dominis cognoscerem, si hoc fieri ipsi jussissent; quod ei sub excommunicationis interpositione mandavi.

Qui contempto me atque despecto, in audaciam quorumdam saecularium hominum, quibus denudata sua ecclesia praemia multa praebere dicitur, nunc usque missas facere praesumit, atque ad me venire secundum jussionem dominorum noluit.

Ego autem praeceptioni pietatis eorum obediens, eidem Maximo, qui me nesciente ordinatus

est, hoc, quod in ordinatione sua me vel responsalem meum praetermittere praesumpsit, ita ex corde laxavi, ac si me auctore fuisset ordinatus.

Alia vero perversa illius, scilicet mala corporalia, quae cognovi, vel quia cum pecuniis est electus, vel quia excommunicatus missas facere praesumpsit, propter Deum irrequisita relinquere non possum.

Et infra: Et si ad me diu venire distulerit, in eo exercere districtionem canonicam nullo modo cessabo.

C. XXV. In electione episcoporum principis desideratur assensus.

Item ex Consilio Toletano XII, c. 6.

Quum longe lateque diffuso tractu terrarum

commeantium impeditur celeritas nunciorum, quo aut non queat regis auribus decedentis praesulis transitus innotesci, aut de successore morientis episcopi libera principis electio praestolari, nascitur saepe et nostro ordini de relatione talium difficultas, et regiae potestati, dum consultum nostrum pro subrogandis pontificibus sustinet, innumerosa necessitas.

Unde placuit omnibus pontificibus Hispaniae atque Galliciae, ut, salvo privilegio uniuscujusque provinciae, licitum maneat deinceps Toletano pontifici, quoscunque regalis potestas elegerit, et jam dicti Toletani episcopi judicium dignos esse probaverit, in quibuslibet provinciis et in praecedentium sedibus praeficere praesules, et decedentibus episcopis eligere successores, sic tamen, ut,

quisquis ille fuerit ordinatus, post ordinationis suae tempus infra trium mensium spatium proprii metropolitani praesentiam visurus accedat.

Gratian. Electiones quoque summorum Pontificum atque aliorum infra praesulum quondam imperatoribus repraesentabantur, sicut de electione B. Ambrosii et B. Gregorii legitur.

Quibus exemplis et praemissis auctoritatibus liquido colligitur, laicos non esse excludendos ab electione, neque principes rejiciendos ab ordinatione ecclesiarum.

Sed quod populus jubetur electioni interesse, non praecipitur advocari ad electionem faciendam, sed ad consensum electioni adhibendum.

Sacerdotum enim (ut in fine superioris capituli Stephani Papae legitur) est electio, et fidelis populi est humiliter consentire.

Desiderium ergo plebis

requiritur ut clericorum electioni concordet.

Tunc enim in ecclesia Dei rite praeficietur antistes, quum populus pariter in eum acclamaverit, quem clerus communi toto elegerit.

Unde Coelestinus Papa ait ad Episcopos Galliae, epist, II, c. 5.): C. XXVI. Plebis non est eligere, sed electioni consentire.

Cleri, plebis *et ordinis* consensus et desiderium requiratur.

C. XXVII. De eodem.

Item Leo I, ad Episcopos Viennensis provinciae epist. LXXXVII, al.

LXXXIX.

Vota civium, testimonia populorum, honoratorum arbitrium, electio clericorum in ordinationibus sacerdotum

exspectantur.

Et infra: Per pacem et quietem sacerdotes, qui praefuturi sunt, postulentur, teneatur subscriptio clericorum, honoratorum testimonium, ordinis consensus et plebis.

III. Pars. Gratian. Principibus vero atque imperatoribus electiones Romanorum Pontificum atque aliorum episcoporum referendas usus et constitutio tradidit pro schismaticorum atque haereticorum dissensionibus, quibus nonnunquam ecclesia Dei concussa periclitabatur, contra quos legibus fidelissimorum imperatorum frequenter ecclesia munita legitur.

Repraesentabatur ergo electio Pontificum catholicorum principibus, ut eorum auctoritate roborata nullus haereticorum vel schismaticorum auderet contraire, et ut ipsi principes tanquam devotissimi filii in eum consentirent, quem sibi in patrem eligi viderent, ut ei in omnibus suffragatores exsisterent, sicut Valentinianus B. Ambrosio supra legitur dixisse: Noli timere, quia et Deus, qui te elegit, semper te adjuvabit, et ego

adjutor et defensor tuus, ut meum ordinem decet, semper exsistam.

Unde Stephanus Papa statuit dicens: C. XXVIII. Praesentibus legatis imperatoris ordinetur Pontifex Romanus.

Quia sancta Romana ecclesia, cui auctore Deo praesidemus, a pluribus patitur violentias Pontifice obeunte, quae ob hoc inferuntur, quia absque imperiali notitia Pontificis fit consecratio, nec canonico ritu et consuetudine ab imperatore directi intersunt nuncii, qui scandala fieri vetent: volumus, ut, quum instituendus est Pontifex, convenientibus episcopis et universo clero eligatur praesente senatu et populo qui ordinandus est, et sic ab omnibus electus praesentibus legatis imperialibus

consecretur, nullusque sine periculo sui juramenta vel promissiones aliquas nova adinventione audeat extorquere, nisi quae antiqua exigit consuetudo, ne vel ecclesia scandalizetur, et imperialis honorificentia minuatur.

IV. Pars. Gratian. Verum, quia imperatores quandoque modum suum ignorantes non in numero consentientium, sed primi distribuentium, imo exterminantium esse voluerunt, frequenter etiam in haereticorum perfidiam prolapsi catholicae matris ecclesiae unitatem impugnare conati sunt, ideo sanctorum Patrum statuta adversus eos prodierunt, ut semet electioni non insererent, et quisquis eorum suffragio ecclesiam obtineret anathematis vinculo innodaretur, sicut scriptura quoque divina dicit, quod Ezechias

dissipavit excelsa, et contrivit statuas, et succidit lucos, et fregit serpentem aeneum, quem fecit Moyses; videlicet, quia illum serpentem Deus fieri jusserat, ne serpentina morte populus interiret, ideo ipse populus

colere et venerari eum coeperat, et idcirco destruxit iste, quem jubente Deo fecerat ille.

Ac per hoc magna auctoritas ista est habenda in ecclesia, ut, si nonnulli ex praedecessoribus et majoribus nostris fecerunt aliqua, quae illo tempore potuerunt esse sine culpa, et postea vertuntur in errorem et superstitionem, sine tarditate aliqua et cum magna auctoritate a posteris destruantur.

Postremo praesentibus legatis imperatorum et inconsultis electiones Romanorum Pontificum leguntur celebratae, et tandem iidem imperatores religioso mentis affectu praefatis privilegiis renunciaverunt, multa insuper donaria ecclesiae conferentes.

Unde Gregorius scribit: C. XXIX. Inconsultis legatis imperatoris Hadrianus II, ad Pontificatum eligitur.

Quum Hadrianus secundus ad Romanum Pontificatum ab ecclesia Dei genitricis dominae nostrae, quae dicitur Ad praesepe, traheretur ad Lateranense patriarchium, certatim a clero et proceribus et plebe deportatus est.

Quod audientes missi Ludovici imperatoris moleste tulerunt, indignati scilicet, quod, dum praesentes essent, non fuerunt invitati, nec optatae a se futuri praesulis electioni interesse meruerunt.

Qui accepta ratione, quod non causa contemptus Augusti, sed futuri temporis prospectu omissum hoc fuerit (ne videlicet legatos principum in electione Romanorum praesulum exspectandi mos per hujusmodi fomitem inolesceret), omnem indignationem medullitus sedaverunt, et ad salutandum electum etiam ipsi humiliter accesserunt.

C. XXX. Electio Romanorum Pontificum a Ludovico conceditur Romanis.

Item pactum constitutionis Imperatoris primi Ludovici cum Romanis Pontificibus.

Ego Ludovicus imperator Augustus statuo et concedo per hoc pactum confirmationis nostrae tibi B. Petro principi apostolorum, et per te vicario tuo domino Paschali summo Pontifici *et universali Papae* et successoribus ejus in perpetuum, sicut

a praedecessoribus nostris usque nunc in vestra potestate et ditione tenuistis et disposuistis, Romanam civitatem cum ducatu suo, et suburbanis atque viculis omnibus, et territoriis ejus montanis, et maritimis litoribus, et portubus, seu cunctis civitatibus, castellis, oppidis, ac villis in Tusciae partibus.

Item infra: § 1. Quando divina vocatione hujus sacratissimae sedis Pontifex de hoc mundo migraverit, nullus ex regno nostro aut Francus, aut Longobardus, aut de qualibet gente homo sub nostra potestate constitutus, licentiam habeat contra Romanos aut publice, aut privatim veniendi, aut electionem faciendi, nullusque in civitatibus aut in territoriis ad ecclesiae B. Petri apostoli potestatem pertinentibus aliquod malum propter hoc facere praesumat; sed

liceat Romanis cum omni veneratione et sine qualibet perturbatione honorificam suo Pontifici exhibere sepulturam, et eum, quem divina inspiratione et B. Petri intercessione omnes Romani uno consilio atque concordia sine qualibet promissione ad Pontificatus ordinem elegerint, sine aliqua ambiguitate vel contradictione more canonico consecrare, et, dum consecratus fuerit, legati ad nos, vel ad nostros successores reges Francorum dirigantur, qui inter nos et illum amicitiam et caritatem ac pacem socient.

C. XXXI. Electio et consecratio Romani Pontificis non nisi juste et canonice fiat.

[Item Leo IV.

Lothario et Ludovico Augustis.

] PALEA.

« Inter nos et vos pacti serie statutum est et

confirmatum, quod electio et consecratio futuri Romani Pontificis non nisi juste et canonice fieri debeat.

»

C. XXXII. Ab imperatore vel nunciis ejus electioni Romani Pontificis nullum obstaculum generetur.

[Item Constitutio primi Henrici et primi Othonis cum Romanis Pontificibus.

] PALEA.

« Constitutio primi Henrici et primi Othonis cum

Romanis Pontificibus.

Ut nullus missorum nostrorum cujuscunque impeditionis argumentum in electione Romani Pontificis componere audeat, omnino prohibemus.

Item: § 1. In electione Romanorum Pontificum neque liber, neque servus ad hoc venire praesumat, ut illis Romanis, quos ad hanc electionem per constitutionem sanctorum Patrum antiqua admisit consuetudo, faciat aliquod impedimentum.

Quod si quis contra hanc nostram constitutionem facere praesumpserit, exsilio tradatur.

»

C. XXXIII. Juramentum Othonis, quod fecit domino Papae Joanni.

Item Constitutio Othonis.

Tibi domino Joanni Papae ego rex Otho promittere et jurare facio per Patrem et Filium et Spiritum

sanctum, et per lignum hoc vivificae crucis, et per has reliquias Sanctorum, quod si (permittente Domino) Romam venero, sanctam Romanam ecclesiam et te rectorem ipsius exaltabo secundum posse meum, et nunquam vitam, aut membra, et ipsum honorem quem habes, mea voluntate, aut meo consilio, aut meo consensu, aut mea exhortatione perdes, et in Romana urbe nullum placitum aut ordinationem faciam de omnibus, quae ad Te aut ad Romanos pertinent, sine tuo consilio, et quicquid de terra S. Petri ad nostram potestatem pervenerit, tibi reddam, et cuicunque Italicum regnum commisero, jurare faciam illum, ut adjutor tui sit ad defendendam terram S. Petri secundum suum posse.

*Sic me Deus adjuvet et haec sancta

Dei evangelia.

*

C. XXXIV. Liberum sit clero et populo de propria dioecesi episcopum eligere.

Item ex primo libro Capitulorum Caroli et Ludovici Imperatorum c. 84.

Sacrorum canonum non ignari, ut in Dei nomine sancta ecclesia suo liberius potiretur honore, assensum ordini ecclesiastico praebuimus, ut scilicet episcopi per electionem cleri et populi secundum statuta canonum de propria dioecesi, remota personarum et munerum acceptione, ob vitae meritum

et sapientiae donum eligantur, ut exemplo et verbis sibi subjectis usquequaque prodesse valeant.

Gratian. Ex constitutionibus his et pacto Ludovici imperatoris deprehenditur, imperatores illis renunciasse privilegiis, quae de electione summi Pontificis Hadrianus Papa Carolo imperatori, et ad imitationem ejus Leo Papa Othoni I regi Teutonicorum fecerat.

Quum ergo praemissis auctoritatibus cunctis liqueat electionem clericorum tantummodo esse, quaeritur, quorum sit ipsa electio, an clericorum majoris ecclesiae tantum, an etiam aliorum religiosorum, qui in eadem civitate fuerint?

Sed (sicut in breviatione canonum Fulgentii, Carthaginensis ecclesiae diaconi, invenitur) in septimo capitulo Nicaeni concilii et in

Gangrensi statutum est, ut ad eligendum episcopum sufficiat ecclesiae matricis arbitrium.

Nunc autem sicut electio summi Pontificis non a Cardinalibus tantum, verum etiam ab aliis religiosis clericis auctoritate Nicolai Papae est facienda, ita et episcoporum electio non a canonicis tantum, sed etiam ab aliis religiosissimis clericis, sicut in generali synodo Innocentii Papae Romae habita constitutum est.

Ait enim:

C. XXXV. Absque religiosorum virorum consilio canonici majoris ecclesiae episcopum non eligant.

Obeuntibus sane episcopis, quoniam ultra tres menses vacare ecclesiam sanctorum Patrum prohibent sanctiones, sub anathematis vinculo interdicimus, ne canonici de sede episcopali ab electione

episcoporum excludant religiosissimos viros, sed eorum consilio honesta et idonea persona in episcopum eligatur.

Quod si exclusis *eisdem* religiosis electio fuerit celebrata, quod absque assensu eorum et conniventia factum fuerit, irritum habeatur et vacuum.

Gratian. Nunc ergo quaeritur, si vota eligentium in duas se diviserint partes, quis eorum alteri sit praeferendus?

De his ita scribit Leo Episcopus ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum, epist. LXXXII, al.

LXXXIV, cap. 5.

C. XXXVI. Quum vota eligentium in duas se diviserunt partes, quis sit praeferendus alteri.

Si forte [quod nec reprehensibile, nec irreligiosum judicamus] vota eligentium in duas se diviserint partes metropolitani judicio is alteri praeferatur,

qui majoribus *et* studiis juvatur et meritis; tantum ut nullus invitis et non petentibus ordinetur, ne civitas episcopum non optatum *aut* contemnat, aut oderit.

DISTINCTIO LXIV.

GRATIANUS.

I. Pars. Hinc considerandum est, a quibus vel quo tempore sacri ordines sunt tribuendi, vel quibus in locis patriarchae, primates, archiepiscopi, episcopi, chorepiscopi et reliqui sacerdotes sint ordinandi.

A quibus ordinentur episcopi, in Nicaeno primo Concilio definitum est, in quo sic legitur, c. 4.:

C. I. Ab omnibus comprovincialibus episcopi ordinentur.

Episcopi ab omnibus, qui sunt in provincia sua, debent ordinari.

Si vero hoc difficile fuerit, vel *aliqua urgente necessitate, vel itineris longitudine, *certe* tres episcopi debent in unum congregari, ita ut *etiam* ceterorum, qui absentes sunt, concessum in literis teneant, *et ita faciant ordinationem.

* Potestas sane vel confirmatio pertinebit per singulas provincias ad metropolitanum episcopum.

C. II. De eodem.

Item Anacletus ad episcopos Italiae, epist. II.

Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus, qui in eadem fuerint provincia, episcopis sunt celebrandae.

Et infra: § 1. Quod si simul omnes convenire minime poterunt, assensum tamen

suis apicibus praebeant, ut ab ipsa ordinatione animo non desint.

C. III. PALEA. [Ex Concilio Arausicano I. c, 21.

« De abjectione ejus, quem duo praesumpserint ordinare episcopi in nostris provinciis, placuit de

praesumptoribus, ut sicubi contigerit duos episcopos tertium ordinare, et ipse, et auctores damnabuntur, quo cautius ea, quae sunt antiquitus instituta, serventur.

»

C. IV. Ceteris assentientibus cum tribus provincialibus ordinetur episcopus.

Item Anicetus in epistola ad episcopos Galliae.

Comprovinciales episcopi, si necesse fuerit, ceteris

consentientibus a tribus jussu archiepiscopi consecrari possunt episcopis.

C. V. Non ordinetur episcopus extra conscientiam metropolitani.

Item Innocentius Papa ad Victricium Episcopum Rothomagensem epist. II, c. 1.

Extra conscientiam metropolitani *episcopi* nullus audeat ordinare episcopum.

Integrum enim est judicium, quod plurimorum sententiis confirmatur.

Nec unus episcopus ordinare praesumat episcopum, ne furtivum praestitum beneficium videatur.

Hoc enim et synodus Nicaena constituit atque definivit.

C. VI Episcopi a suo metropolitano, et ipse ab eisdem consecretur.

Item Gelasius universis per Dardaniam constitutis .

II. Pars. Quia per ambitiones illicitas non pudet quosdam ecclesiarum jura turbare, ac privilegia, quae metropolitanis vel provincialibus episcopis decrevit antiquitas, temeraria praesumptione pervadere, propter quod etiam communionis apostolicae

fratres, sive per Dardaniam, sive per quamque condesiderant dissidium tenere, quo scilicet ab ejus auctoritate divisi vel impune proprias usurpationes exerceant, non respicientes, quia aeterno judici rationem tam de catholicae sinceritatis injuria, quam de traditionum praejudiciis paternarum non sine perpetuae sint damnationis interitu reddituri, si hac obstinatione permanserint, caritatem vestram duximus instruendam, ut vos omnes in commune fratres, sive per Dardaniam, sive per quamque contiguam provinciam constituti, qui vos sub metropolitanis vestris esse meministis, et ab eisdem substitui decernentes, sicut vetus consuetudo deposcit, unanimiter statuatis antistites, et vicissim, si metropolitanus humanae conditionis sorte decesserit, a

comprovincialibus episcopis, sicut forma transmisit, sacrari modis omnibus censeatis, nec quemquam sibi quod vobis antiqua dispositione concessum est patiamini vindicare; quatenus et inter ipsas adversantium voluntatum procellas veterum regulas

nullatenus custodire cessetis, sicut persecutionum tempore diversarum Patres nostros constanter fecisse non dubium est.

C. VII. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae.

III. Pars. Episcopum oportet maxime quidem ab omni concilio constitui.

Sed si hoc pro necessitate, aut pro longinquitate itineris difficile fuerit, ex omnibus tres eligantur, et omnium praesentium vel absentium subscriptiones teneantur, et sic postea ordinatio fiat.

§ 1. Hujus autem rei potestas in omni provincia ad metropolitanum pertineat episcopum.

C. VIII. Non erit episcopus, qui praeter metropolitani sententiam fuerit ordinatus.

Item ex Concilio Nicaeno I, cap. 6.

Illud generaliter est clarum, quod, si quis praeter sententiam metropolitani fuerit factus episcopus, hunc magna synodus diffinivit episcopum esse non oportere.

DISTINCTIO LXV.

GRATIANUS.

I. Pars. Comprovincialium episcoporum universaliter desideratur consensus in ordinatione episcopi.

Quod si aliqui animositate ducti contradicere voluerint, obtineat sententia plurimorum.

Unde in Nicaeno Concilio, c. 7.: C. I. Si ceteris consentientibus ordinationi episcoporum duo vel tres contradicant, obtineat sententia plurimorum.

Sane, si communi omnium consensu rationabiliter probato secundum ecclesiasticam regulam, duo vel tres animositate ducti per contentionem contradicant, obtineat plurimorum sententia sacerdotum.

C. II. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae.

Non debet ordinari episcopus absque consilio et praesentia metropolitani episcopi.

Adesse autem oportet omnes, qui sunt in provincia sacerdotes, quos per suam debet epistolam metropolitanus convocare

Et quidem si omnes occurrerint, bene; si

autem hoc difficile fuerit, plures oportet occurrere.

Qui autem non convenerint, praesentiam sui per epistolas faciant, et sic omnium facto consensu ordinationem episcopi fieri oportet.

Si autem aliter, praeter quod terminatum est a nobis, fuerit

factum, talem ordinationem nihil valere decernimus.

II. Pars. § 1. Si autem secundum canones ordinatio episcopi fuerit facta, et aliquis cum malitia in aliquo contradixerit, plurimorum consensus obtineat.

C. III. De eodem.

Item ex Concilio Antiocheno, c. 19 .

Episcopus non est ordinandus sine consilio et praesentia metropolitani episcopi, cui melius erit, si ex omni provincia congregentur episcopi.

Quod si fieri non potest, hi, qui adesse non possunt, propriis literis consensum suum de ipso designent, et tunc demum post plurimorum sive per praesentiam

sive per literas consensum sententia consona ordinetur.

Quod si aliter, quam statutum est, fiat, nihil valere hujusmodi ordinationem.

§ 1. Si vero etiam secundum definitas regulas ordinatio celebretur, contradicant autem aliqui propter proprias et domesticas simultates, his contemptis sententia de eo obtineat plurimorum.

Gratian. Si autem provinciam primatem habere constiterit, nec etiam *a* metropolitano absque ejus conscientia episcopum consecrare licebit.

Unde Leo Papa Anastasio episcopo, epist. LXXXII. al. LXXXIV. c. 6. C. IV. Absque primatis consensu metropolitanus episcopum non ordinet.

De persona autem consecrandi episcopi, et de cleri plebisque consensu metropolitanus episcopus ad fraternitatem tuam referat, quodque in provincia

bene placuit scire te faciat, ut ordinationem rite celebrandam tua quoque confirmat auctoritas.

Quae rectis dispositionibus nihil morae aut difficultatis debet afferre, ne gregibus Domini desit cura pastorum.

C. V. de eodem.

Item ex Concilio Carthaginensi II. c. 12,

Placet omnibus, ut inconsulto primate cujuslibet provinciae tam facile nemo praesumat, licet cum multis *episcopis*, in quocunque loco sine ejus ut dictum est praecepto episcopum ordinare.

§ 1. Si autem necessitas fuerit, tres episcopi, in quocunque loco sint, cum primatis praecepto ordinare debeant episcopum.

C. VI. Unicuique ecclesiae proprius honor servetur.

Item ex Concilio Nicaeno, c. 6.

Mos antiquus perdurat in Aegypto, vel Libya, et Pentapoli, ut Alexandrinus episcopus horum omnium habeat potestatem, quandoquidem episcopo Romano parilis mos est, § 1. Similiter autem et apud Antiochiam ceterasque provincias honor suus unicuique servetur ecclesiae.

C. VII. De eodem.

Item ex eodem, cap. 7.

Quoniam mox antiquus obtinuit et vetusta traditio, ut Aeliae, id est Hierosolymorum episcopo honor deferatur, habeat consequenter honorem, manente tamen metropolitanae civitati propria dignitate.

Gratian. Qui vero a comprovincialibus suis cum metropolitani licentia fuerit ordinatus, infra constituta tempora ejus se repraesentet aspectibus.

Unde in Tarraconensi Concilio, c. 5. legitur. C. VIII. Metropolitano se repraesentet nuper factus episcopus.

Si quis in metropolitana civitate non fuerit episcopus ordinatus, postquam suscepta benedictione

per metropolitani literas honorem fuerit episcopi adeptus, id optimum esse decrevimus, ut postmodum statuto tempore, id est impletis duobus mensibus, se metropolitani sui repraesentet aspectibus, ut ab illo monitis ecclesiasticis instructus plenius quid observare debeat recognoscat.

Quod si forte hoc implere neglexerit, in synodo increpatus a fratribus corrigatur.

Et si forte infirmitate aliqua ne hoc impleat fuerit praepeditus, hoc suis literis metropolitano indicare procuret.

III. Pars. Gratian. His auctoritatibus datur intelligi, quod episcopi a comprovincialibus suis debeant ordinari.

Sed quaeritur, si in provincia plurimi episcopi fuerint, et contigerit forte unum remanere episcopum, quid fieri debeat?

Ille, quia solus est, ordinare

non potest episcopum; comprovinciales enim non habet cum quibus episcopum consecrare valeat.

Quum ergo talis necessitas fuerit, quid faciendum sit, in Sardicensi Concilio definitur, in quo cap. 6, sic statutum legitur.

C. IX. Si forte unus tantum in provincia remanserit episcopus, ad consecrationem episcopi de vicina provincia convocentur.

Si forte in provincia unum tantum contigerit

remanere episcopum, superstes episcopus convocet episcopos vicinae provinciae, et cum eis ordinet comprovinciales sibi episcopos.

Quod si facere neglexerit, populi conveniant episcopos provinciae vicinae, et illi prius commoneant episcopum, qui in eadem provincia commoratur, et ostendant, quod

populi petant sibi episcopum rectorem, et doceant justum esse, ut veniat ipse, et cum eis ordinet episcopum.

Quod si litteris conventus tacuerit et dissimulaverit, nihilque recripserit, tunc satisfaciendum est populis, ut conveniant ex vicina provincia *episcopi,* et ordinent episcopum.

DISTINCTIO LXVI.

GRATIANUS.

I. Pars. Archiepiscopus autem ab omnibus suae provinciae episcopis debet ordinari.

Unde Anicetus Papa in epist. ad Episcopos Galliae: C. I. Ab omnibus suffraganeis suis archiepiscopus ordinetur.

Archiepiscopus ab omnibus suae provinciae episcopis ordinetur.

Et infra: § 1. Illud tamen, quod de archiepiscopi consecratione * praedictum est atque * praeceptum, *id est* ut omnes suffraganei eum ordinent, nullatenus immutari licet, quia qui illis praeest ab omnibus episcopis, quibus praeest debet constitui.

Sin aliter praesumptum fuerit, viribus

carere non dubium est, quia irrita erit ejus secus acta ordinatio.

II. Pars. Gratian. De episcopis autem non ordinandis a paucioribus quam tribus episcopis, Anacletus ep. II, ad episcopos Italiae scribit, dicens:

C. II. Episcopus non minus quam a tribus episcopis ordinetur.

Porro et Hierosolymitarum primus archiepiscopus B. Jacobus, qui Justus dicebatur, et secundum carnem Domini nuncupatus est frater, a Petro, Jacobo et Joanne apostolis est ordinatus, successoribus videlicet suis dantibus formam, ut non minus quam a tribus episcopis, reliquisque omnibus assensum praebentibus, ullatenus episcopus ordinetur, et communi voto ordinatio celebretur.

DISTINCTIO LXVII.

GRATIANUS.

I. Pars. Presbyteri vero et chorepiscopi ab uno episcopo ordinari possunt.

Unde Anacletus epist. II ad Episcopos Italiae: C. I. Sacerdotes ab uno episcopo possunt ordinari.

Reliqui sacerdotes a proprio ordinentur episcopo, ita ut cives et alii sacerdotes assensum praebeant,

et jejunantes ordinationem celebrent.

Similiter et diaconi ordinentur.

Ceterorum autem graduum distributioni trium veracium testimonium cum episcopi scilicet approbatione sufficere potest.

Item in Hispalensi Concilio II, c. 6, legitur: C. II. De eodem.

II. Pars. Episcopus sacerdotibus ac ministris solus honorem dare potest, solus auferre non potest.

DISTINCTIO LXVIII.

GRATIANUS.

I. Pars. Quaeritur de illis, qui ordinantur ab his, quos non constat fuisse episcopos, an sint iterum consecrandi,

an non?

Quod vero consecrandi non sint, probatur auctoritate Gregorii, qui scribens Joanni Ravennati Episcopo, lib.

II, epist. 32, ait:

C. I. Semel consecratus iterum consecrari non debet.

Sicut semel baptizatus iterum baptizari non debet, ita qui consecratus est semel, *in eodem* iterum *ordine *non debet consecrari.

Sed si quis *forsitan* cum levi culpa ad sacerdotium venit, pro culpa poenitentia indici debet, et tamen ordo servari.

Contra Gregorius III, ad Bonifacium Episcopum, epist. II, scribens testatur: C. II. De presbyteris, qui ordinantur ab eis, quos constat episcopos non fuisse.

Presbyteri, quos *ibidem* reperisti, si incogniti fuerint illi, qui ordinant, et dubium est, eos episcopos fuisse, an non, qui eos ordinaverunt, si bonae actionis et catholici viri sunt ipsi presbyteri, et in ministerio Christi omnique lege sancta edocti, ab episcopo suo benedictionem presbyteratus suscipiant et consecrentur, et sic ministerio sacro fungantur.

Gratian. Quod ergo consecratus in eodem ordine iterum consecrari prohibetur, de eo intelligendum est, qui consecratus est ab illo, quem certum erat consecrandi jus habere.

Qui autem ab illo consecratur, quem non constat jus consecrandi habuisse, iterum consecrandus est, quia si ille consecrandi jus non

habuit, iste ex olei effusione nil consecrationis accepit.

Et quia in ipso ordine consecratus non erat, nunc quasi

primum ad consecrationem veniens ab episcopo sacerdotalem benedictionem et consecrationem consequitur.

Si autem jus consecrandi habuit, in prima unctione consecutus

est consecrationem; in secunda vero non reiteratur consecratio, sed sola unctio, sicut de quo dubium est, an sit baptizatus, vel non, debet baptizari; qui si prius baptizatus non fuerat, consequitur gratiam baptismi, si autem baptizatus erat, nihil accipit in secunda unctione, nec pertinet hoc ad reiterationem baptismi, sed ad cautelam salutis.

Hoc et de ecclesiis consecrandis similiter observandum est.

Unde in Nicaeno Concilo legitur: C. III. Non debit iterum consecrari ecclesia semel consecrata.

Ecclesiis semel consecratis Deo non iterum debet consecratio adhiberi, nisi aut ab igne exustae, aut

sanguinis effusione, aut cujuscunque semine fuerint pollutae: quia sicut infans a qualicunque sacerdote in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti semel baptizatus, non debet iterum baptizari, ita nec locus Deo dicatus est iterum consecrandus, nisi propter eas causas, quas superius nominavimus, si tamen fidem sanctae Trinitatis tenuerunt, qui eum consecraverunt.

II. Pars. Gratian. Inter episcopos et chorepiscopos autem haec est differentia, quod episcopi non nisi in civitatibus, chorepiscopi etiam in vicis ordinari possunt.

Episcopi formatas tribuunt, chorepiscopi non nisi commendatitias et pacificas dare valent.

Episcopi jus consecrandi habent, chorepiscopi tantum minores

ordines tribuunt, Leviticam autem et sacerdotalem benedictionem non valent praestare.

De his ita scribit Leo I, ad Episcopos Germaniae et Galliae, epist. LXXXVI, al.

LXXXVIII. C. IV. In quibus chorepiscopi ab episcopis differant.

Quamvis chorepiscopis et presbyteris plurima cum episcopis ministeriorum communis sit dispensatio, quaedam tamen *auctoritate veteris legis, quaedam novellis et ecclesiasticis regulis* sibi prohibita noverint, sicut est presbyterorum et diaconorum, aut virginum consecratio, *sicut* constitutio altaris, ac benedictio vel unctio.

Siquidem nec erigere eis altaria, nec ecclesias *vel altaria* consecrare licet nec per impositionem manuum fidelibus baptizatis vel conversis haereticis paracletum Spiritum sanctum tradere, nec chrisma conficere, nec chrismate baptizatorum frontes signare,

nec publice quidem in missa quemquam poenitentem reconciliare, nec formatas cuilibet epistolas mittere.

[PALEA.]

« Haec enim omnia illicita sunt chorepiscopis, qui ad exemplum et formam LXXII discipulorum esse noscuntur, vel presbyteris, qui eandem gestant figuram, quoniam, quanquam consecrationem habeant, pontificatus tamen apicem non habent.

»

III. Pars. Gratian. Hi vero propter insolentiam suam, qua officia episcoporum sibi usurpabant, ab ecclesia hodie prohibiti sunt.

Unde Damasus Papa ait ad Episc.

Africae, epist. V. C. V. Ordo chorepiscoporum a sacra sede reprobatur.

Chorepiscopi tam ab hac sacra sede, quam a totius orbis fuerant episcopis prohibiti.

Nimis ergo

eorum institutio improba, nimis est prava, quia, ut hi de summo sacerdotis ministerio aliquid praesumant, omni auctoritate caret.

Et infra: § 1. Nam non amplius, quam duos ordines inter discipulos Domini esse cognovimus, id est duodecim apostolorum, et LXX discipulorum.

Unde iste tertius processerit, *funditus* ignoramus.

Et quod ratione caret exstirpari necesse est.

IV. Pars. § 2. Quod autem episcopi non sint, qui minus quam a tribus sunt ordinati episcopis, omnibus patet, *quoniam, ut bene nostis,* prohibitum a sanctis est Patribus, ut qui ab uno vel a duobus sunt ordinati episcopis nec nominentur episcopi.

Si nomen non habent, qualiter officium habebunt?

Unde Urbanus Papa II: C. VI. Apostolorum in ecclesia locum episcopi teneant.

Quorum vices in ecclesia habeant episcopi, et quis eis hanc dignitatem dare debeat, S. Augustinus ostendit, inquiens: Pro patribus tuis nati sunt tibi filii.

*Quid est, pro patribus tuis nati sunt tibi filii?

* *Patres missi sunt apostoli: pro apostolis filii nati sunt *tibi,* constituti sunt episcopi.

Hodie enim episcopi, qui sunt per totum mundum, unde nati sunt?

Ipsa ecclesia patres illos appellat, ipsa illos genuit, et ipsa illos constituit in sedibus patrum.

Non ergo te putes desertam, quia non vides Petrum, quia non vides Paulum, quia non vides illos, per quos nata es: de prole tua tibi crevit paternitas.

Pro patribus tuis nati sunt tibi filii: constitues eos principes super omnem

terram.

Et infra: Filios genuit ecclesia, constituit eos pro patribus suis principes super omnem terram.

DISTINCTIO LXIX.

GRATIANUS.

I. Pars. Tonsura vero clerici de manu abbatis suscipi potest, si eidem abbati manus impositio ab episcopo facta noscatur.

Unde in Septima Synodo c. 14 legitur: C. I. Abbates, quibus ab episcopo manus imponitur, aliquos tonsurare possunt.

Quoniam videmus sine manus impositione a parvula aetate tonsuram cleri quosdam accipientes, nondumque ab episcopo manus impositione percepta

super ambonem irregulariter in collecta legentes,

praecipimus amodo id minime fieri.

Idipsum quoque observandum est etiam inter monachos.

II. Pars. § 1. Lectoris autem manus impositione licentia est abbati solummodo in proprio monasterio faciendi, si duntaxat eidem abbati manus impositio facta noscatur ab episcopo [secundum morem praeficiendorum abbatum], dum constet illum esse presbyterum.

§ 2. Simili *etiam* modo secundum antiquam consuetudinem chorepiscopos praeceptione oportet episcopi promovere lectores.

C. II. Non exorcizent qui ab episcopo provecti non sunt.

Item ex Concilio Laodicensi, c. 26.

Non oportet exorcizare eos, qui necdum ab episcopis

sunt promoti, neque in ecclesiis, neque in domibus

DISTINCTIO LXX.

GRATIANUS.

Ab episcopis alterius civitatis clericus ordinari non poterit, nec etiam a proprio absolute ordinandus est: absoluta enim ordinatio Chalcedonensi Concilio prohibetur, et vacuam habere manus impositionem praecipitur;

in quo sic statutum est, can.

6:

C. I. Nemo ordinandus est absolute.

Neminem absolute ordinari presbyterum, vel diaconum, vel quemlibet in ecclesiastica ordinatione constitutum, nisi manifeste in ecclesia civitatis, sive possessionis, aut in martyrio, aut in monasterio, qui ordinatur, mereatur ordinationis publicatae vocabulum.

Eos autem, qui absolute ordinantur, decrevit sancta synodus vacuam habere manus impositionem, et nullum tale factum valere ad injuriam ipsius, qui eum ordinavit.

C. II. Irrita sit ordinatio sine titulo facta.

Item ex Concilio Urbani II habito Placentiae [c. 15].

Sanctorum canonum statutis consona sanctione

decernimus, ut sine titulo facta ordinatio irrita habeatur, et in qua ecclesia quilibet titulatus est, in

ea perpetuo perseveret.

§ 1. Omnino autem in duabus aliquem titulari non liceat, sed unusquisque, in qua titulatus est, in ea tantum canonicus habeatur.

Licet enim episcopi dispositione unus diversis

praeesse possit ecclesiis, canonicus tamen praehendarius, nisi unius ecclesiae, in qua conscriptus est, esse non debet.

§ 2. Si quae tamen capellae sunt, quae suis reditibus clericos sustentare non possunt, ea cura ac dispositio praeposito majoris ecclesiae, cui capellae subditae esse videntur, immineat, et tam de possessionibus quam de ecclesiasticis capellarum officiis ipse provideat.

Gratian. In eodem etiam concilio antiquis novem praefationibus decima addita est, quae ita se habet: Aequum et salutare, et te in veneratione vel assumptione B. Mariae collaudare, benedicere et praedicare, quae et Unigenitum tuum S. Spiritus obumbratione concepit, et virginitatis gloria permanente lumen aeternum mundo effudit, Jesum Christum

Dominum nostrum.

DISTINCTIO LXXI.

GRATIANUS.

De clericis vero non ordinandis ab episcopo alterius civitatis, in Sardicensi Concilio, c. 18 et 19 statutum est, in quo Januarius Episcopus dixisse legitur:

C. I. Clerici ab episcopo alterius civitatis non ordinentur

Illud quoque sanctitas vestra statuat, ut nulli

episcopo liceat alterius civitatis ecclesiasticum hominem

sollicitare et in sua dioecesi clericum ordinare.

* Universi dixerunt: Placet, * quia ex his contentionibus solent nasci discordiae, et ideo prohibet omnium sententia, ne quis hoc facere audeat.

§ 1. Osius episcopus dixit: Et hoc universi constituimus, ut quicunque ex alia parochia voluerit alienum ministrum sine consensu episcopi ipsius et sine voluntate ordinare, non sit rata ordinatio

ejus.

C. II. De eodem.

Item Innocentius ad Victricium Rothomagensem Episcopum, epist. II, c. 7.

De aliena ecclesia ordinare clericum nullus praesumat, nisi ejus episcopus precibus exoratus concedere voluerit.

C. III. Qui sine episcopi consensu ordinatur, irrita sit ejus ordinatio.

Item ex Nicaeno Concilio, c. 16, in fin..

Si quis ausus fuerit aliquem, qui ad alterum pertinet, in *sua* ecclesia ordinare, quum non habeat consensum illius episcopi, a quo recessit clericus, irrita sit hujusmodi ordinatio.

C. IV. Clericus unius ecclesiae in alia non ordinetur.

Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 20.

Clericos in suis ecclesiis constitutos, sicut jam diffinivimus, non liceat in alterius civitatis ecclesiis ordinari; sed quiescant in ea, in qua ab initio ministrare meruerunt, exceptis illis, qui proprias civitates perdiderunt, et ex necessitate ad alias ecclesias migraverunt.

Si vero quicunque episcopus post definitionem istam ad alium episcopum pertinentem clericum susceperit, placuit sanctae synodo, et eum, qui suscepit, et eum, qui susceptus est, tamdiu excommunicatos manere, quamdiu ipse clericus revertatur ad propriam ecclesiam.

C. V. Apostolica permissione unius ecclesiae clericus in altera valeat ordinari.

Item Gregorius Fortunato Episcopo Neapolitano lib.

V, epist. 11.

Fraternitatem tuam a nobis petiisse recolimus, ut Gratianum ecclesiae Benafranae diaconum tuae concederemus ecclesiae cardinandum.

Et quoniam nec episcopum, cui obsecundare, nec propriam habet ecclesiam, hoste scilicet prohibente, quo suum debeat ministerium exhibere, petitionem tuam

non praevidimus differendam.

Idcirco scriptis tibi praesentibus eum necessario duximus concedendum, habituro licentiam diaconum illum nostra interveniente auctoritate ecclesiae tuae, Deo propitio, constituere cardinalem.

C. VI. Sine litteris episcopi sui in aliqua ecclesia clericus non suscipiatur.

Item ex Concilio Carthaginensi I, c. 5.

Primatus episcopus Vegeselitanus dixit: Suggero sanctitati vestrae, ut statuatis, non licere clericum alienum ab aliquo suscipi sine litteris episcopi sui, neque apud se retinere, nec laicum usurpare sibi de plebe aliena, ut eum obtineat sine conscientia ejus episcopi, de cujus plebe est.

Gratus episcopus dixit: Haec observantia pacem custodit;

nam et memini in sanctissimo concilio Sardicensi statutum, ut nemo alterius plebis hominem usurpet ; sed si forte erit necessarius, petat a collega suo, et per consensum habeat.

C. VII. Sine litteris commendatitiis clericus extra suam ecclesiam non ministret.

Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 13.

Extraneo clerico et lectori extra civitatem suam sine commendatitiis litteris proprii episcopi nusquam penitus liceat ministrare.

C. VIII. De eodem.

Item ex sermone S. Augustini ad populum.

Hortamur Christianitatem vestram juxta sanctorum canonum instituta, ut in ecclesiis a vobis fundatis aliunde veniens presbyter non suscipiatur, nisi

a vestrae fuerit ecclesiae consecratus episcopo, aut ab eo per commendatitias litteras suscipiatur.

C. IX. Absque formata clerici peregrini non suscipiantur.

Item ex Concilio Antiocheno, c. 7.

Nullum absque formata, quam Graeci epistolam dicunt, peregrinorum clericorum suscipi oportet.

DISTINCTIO LXXII.

GRATIANUS.

Dimissorias vero litteras episcopus nisi rogatus non tribuat, sicut statutum est in Synodo habita Romae.

Unde Leo Papa ait: C. I. Nisi eodem petente, nulli dimissoriae litterae praestentur.

Episcopus subjecto sibi sacerdoti, vel alii clerico, nisi ab ipso postulatus, dimissorias non faciat, ne ovis quasi perdita aut errans inveniatur.

C. II. De eodem.

Item ex Concilio Carthaginensi III, c. 21.

Clericum alienum, nisi concedente ejus episcopo,

nemo audeat vel retinere, vel promovere in ecclesia sibi credita.

Clericorum autem nomen etiam lectores et psalmistae et ostiarii retinent.

C. III. In una ecclesia ordinatus in alia non suscipiatur.

Item ex Concilio Milevitano II, c. 15.

Placuit, ut quicunque in una ecclesia *vel* semel eligitur, ab alia ecclesia ad clericatum non teneatur.

DISTINCTIO LXXIII.

GRATIANUS.

Qualiter vero commendatitia, vel dimissoria seu formata epistola facienda sit, videndum est.

Debent namque litterae Graecae interponi in ea epistola, et non sine causa.

Graeca enim elementa litterarum numeros etiam exprimere, nullus, qui vel tenuiter graeci sermonis notitiam habet, ignorat.

Ne igitur in faciendis epistolis canonicis, quas mos latinus Formatas vocat, aliqua fraus falsitatis temere praesumeretur, hoc a Patribus CC CXVIII Nicaeae congregatis saluberrime inventum est et constitutum, ut formatae epistolae hanc calculationis seu supputationis habeant rationem, id est, ut assumantur in supputationem prima graeca elementa Patris, et Filii, et Spiritus sancti, hoc est, Π.

Υ. Α. quae elementa octogenarium et

quadringentesimum et primum significant numerum.

Petri quoque apostoli prima littera, id est Π.

, quae numerum octoginta significat; ejus quoque, qui scribit, episcopi prima littera: cui scribitur, secunda littera; accipientis, tertia littera; civitatis quoque, de qua scribitur, quarta, et indictionis, quaecunque est illius temporis, numerus assumatur.

Atque ita his omnibus graecis litteris, quae, ut diximus, numeros exprimunt, in unum ductis, unam, quaecunque fuerit collecta, summam epistola teneat; hanc qui suscipit, omni cum cautela requirat expresse.

Addat praeterea separatim in epistola etiam nonagenarium et nonum numerum, qui secundum graeca elementa significat Ἀμήν .

C. I. Exemplar formatae espistolae, quae in Nicaena Synodo a CCCXVIII Patribus facta est.

In nomine Patris Π., et Filii Υ., et Spiritus sancti A. * Π*. Walterio Spirensi episcopo ego Burchardus sanctae Wormaciensis ecclesiae devotus gregis Christi famulus, in Deo *vero* summae felicitatis beatitudinem.

Quum sancta catholica ecclesia prompta sit sequi documenta evangelica, quae dicunt: Qui recepit prophetam in nomine prophetae, accipiet mercedem prophetae, et qui recipit justum in nomine justi, mercedem justi accipiet, etc, et Apostolus jubeat hospitalitatem sectari, et necessitatibus sanctorum virorum communicare; tamen propter eos qui cauteriatam habent suam conscientiam, dicentes se esse simplices, quum sint astutia diabolica repleti, et pro opere pietatis dicunt se de loco ad locum transire, quum sint sua malitia faciente fugitivi,

et dicunt se esse ministerio sacro insertos, quum non sint: statutum est a sanctis Patribus, neminem clericum alienum et ignotum recipi ab aliquo episcopo, et inthronizari in sua ecclesia, nisi habeat a proprio episcopo epistolam, quae in canonibus nominatur Formata.

Ideo notum facimus fraternitati vestrae, quod praesens frater noster, harum litterarum portitor, nomine Hermannus, non pro sua nequitia expulsus est a nobis, sed postulantibus fratribus, eo quod ex familia nostra fuit et noster baptizatus, fecimus ei libertatem receptam in cornu altaris canonice, et ordinavimus eum ad gradum presbyterii.

Cui etiam has dimissorias sive commendatitias litteras facimus, et eum ad vestram dilectam

fraternitatem dirigimus, ut in vestra parochia sub vestro sacro regimine et defensione consistere

valeat.

Ego, inquam, Burchardus humilis episcopus, in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, et in unitate sanctae ecclesiae, in qua Petro datum est jus ligandi atque solvendi, absolvo Hermannum presbyterum de civitate Wormaciensi indictione X, et licentiam do vobis inthronizandi eum in quacunque ecclesia vultis vestrae parochiae.

Hanc ergo epistolam graecis litteris hinc inde munire decrevimus, et annulo nostrae ecclesiae firmare censuimus.

Fraternitatem vestram Christus nobis incolumem conservet.

Π. Υ. Α. Π. Β. Ε. Ζ. Ξ. ἀμήν. Data Wormaciae Idibus Martii, anno Dominicae incarnationis MXII.

Indictione X.

C. II. Incipit epistola formata a CCCXVIII Episcopis et ab Attico Constantinopolitanae urbis Episcopo edita:

Sanctissimo in Christo fratri summa dulcedine caritatis amplectendo A., illius civitatis episcopo, Y., illius ecclesiae praesul, perpetuae beatitudinis optat in Christo salutem.

Ω Y. A. Ω. De cetero noverit sancta fraternitas vestra, quod iste clericus, Hermannus nomine, nostra in parochia instructus

ac detonsus, parvitatem nostram rogavit, quatenus illi commendatitias literas conscriberemus, quibus vestrae celsitudini commendatus sub tuitione vestri regiminis degere posset; cujus voluntati consentientes secundum canonicam auctoritatem literas ei dimissorias dedimus, per quas et ipsi concedimus, ut sub vestro magisterio divinae servituti insistens suae deserviat utilitati, et vobis licentiam tribuimus, ut, si dignum eum judicaveritis, ad sacros ordines promoveatis.

Commendatum ergo eum curae vestrae suscipite, et nostris ex partibus absolutum in vestrarum ovium numero custodite.

Quas literas, ut vigore veritatis firmatae indubitanter a vobis suscipiantur, literis graecis, ut canonica docet auctoritas, confirmare satagimus.

Sancta Trinitas vestram

beatitudinem ad regimen sanctae suae ecclesiae perpetualiter bene valere concedat, Ἀμήν.

[ vel sic: Et.

Θ. ( quae eandem summam exprimunt) indictione X. Continet haec formata epistola summam numeri MCCCXV.

Y. graecam in nomine illius primam poninus, quia Graeci eam in quibusdam locis pro Y. consonante ponunt, sicut est Δαυίδ el εὐαγγέλιον.

]

DISTINCTIO LXXIV.

GRATIANUS.

I. Pars. Quaeritur de his qui ab episcopis suis

promoveri contemnunt, an inviti sint sublimandi, an non?

De his ita statutum invenitur in Concilio Aurelianensi III, cap. 7: C. I. Annuae suspensioni subjaceat episcopus, qui invitum ordinare praesumit.

Episcopus, qui invitum aut reclamantem praesumserit ordinare, annuali poenitentiae subditus missas facere non praesumat.

C. II. Nullus promoveatur invitus.

Item Gregorius Natali Episcopo Salonitano, in lib.

I. Reg. epist. 19.

Gesta, quae nobis in concilii vestri confecta secretario direxistis, in quibus archidiaconus Honoratus addicitur, plena esse cognovimus semine jurgiorum, quum uno eodemque tempore una persona nolens ad sacerdotii ordinem provehitur, quae tanquam immerita a diaconatus officio removetur.

Et sicut justum est, ut nemo crescere compellatur invitus, ita censendum puto *similiter,* ne quisquam insons ab ordinis sui ministerio dejiciatur injuste.

Contra invenitur in Concilio Carthaginensi c. 31.: C. III. Qui ab episcopis suis promoveri contemnunt, a locis suis dejiciantur.

Si qui clerici ab episcopis suis promoveri contemserint, nec illic maneant, unde recedere noluerunt.

C. IV. De eodem.

Placuit, ut quicunque clerici vel diaconi pro necessitatibus ecclesiasticarum rerum non obtemperaverint episcopis suis, volentibus eos ad honorem ampliorem in ecclesia sua promovere, nec illic ministrent in suo gradu, unde noluerunt recedere.

C. V. Posteriores prioribus episcopi non praeponant.

Item ex Concilio Agathensi, c. 23.

Episcoporum etiam, quorum vita non reprehenditur, posteriorem priori nullus praeponat, nisi forte superbia elatus quod pro necessitate ecclesiae episcopus jusserit implere contemnat.

II. Pars. § 1. Sane si officium archidiaconatus propter simpliciorem naturam implere aut expedire nequiverit, ille loci sui nomen teneat et ordinationem ecclesiae, quem elegerit episcopus praeponendum.

C. VI. In quo loco quisque ordinatus est invitus teneri non debet.

Item Gregorius Joanni Episcopo Syracusano, lib.

XI, epist. 34.

Quorundam ad nos relatione pervenit, Cosmam, qui ex monacho monasterii S. Luciae a decessore vestro memorandae memoriae Maximiano in

ecclesia Syracusana factus subdiaconus, atque a vobis postea in possessione, quae Juliana dicitur, presbyter est ordinatus, ita nimia tristitia et loci qualitate vehementer afflictum, ut vitam sibi poenam existimet, et contritionis suae fugam quaerat auxilium.

Et ideo, quia tales erga subjectos nostros debemus exsistere, quales nobis, si subjecti fuissemus, nostros volueramus esse praepositos, magnae benignitatis est, si eum in ecclesiam, ubi subdiaconi est functus officio, sanctitas vestra reducere atque illic *presbyterum* voluerit constituere cardinalem.

Quod et facere, quantum arbitramur, debebitis, si tamen nihil est, quod juste contra ipsum animos vestros exasperet.

Si vero aliqua culpa est, suis nobis hoc epistolis vestra fraternitas, ut scire possimus, insinuet.

III. Pars. Gratian. Verum illud Gregorii de his intelligendum est, qui non causa necessitatis, sed causa ingratitudinis callide ab episcopis suis promoveri queruntur.

Illud autem Carthaginensis concilii de his intelligitur, qui nolunt obtemperare episcopis suis propter necessitatem ecclesiae volentibus eos ad altiora promovere.

Hanc distinctionem ex decreto Simplicii Papae quilibet corroborare valet, qui scribens Joanni Episc.

Ravennati, epist. II, ait inter cetera:

C. VII. Non est aliquis invitus ad episcopatum pertrahendus

Ubi ista didicisti, quae in fratrem et coepiscopum nostrum Gregorium non dilectione, sed invidia perpetrasti?

quem inexcusabili violentia pertrahi ad te passus es atque vexari, ut ei honorem tantum non per animi tranquillitatem, sed per amentiam, sicut dicendum est, irrogares?

Neque enim talia potuissent fieri sanitate consilii.

Nolumus exaggerare quod gestum est, ne cogamur judicare quod dignum est; nam privilegium meretur amittere, qui permissa sibi abutitur potestate.

Et infra: Denunciamus autem, quod, si posthac quicquam tale praesumseris, et aliquem seu episcopum, seu presbyterum, seu diaconum invitum facere

forte credideris, ordinationes tibi Ravennatis ecclesiae vel Aemiliensis noveris auferendas.

C. VIII. De eodem Item Gregorius Antonino Subdiacono, lib.

II, epist. 16. Indict. 10.

Honoratus, archidiaconus ecclesiae Salonitanae a sanctae memoriae decessore meo missa supplicatione poposcerat, ut ab antistite suo invitus provehi ad fortioris gradus ordinem contra morem nullatenus cogeretur.

Hoc enim fieri sibi non provehendi gratia, sed causa ingratitudinis perhibebat.

Pro qua

re tunc jam sanctae memoriae decessor noster scriptis suis Natali fratri coepiscopoque nostro interdixerat, ne praedictum Honoratum archidiaconum invitum proveheret, neve dolorem conceptae ingratitudinis *diutius* in corde retineret.

Quumque et a nobis haec eidem summopere fuerint interdicta, non solum mandata Dei negligens, sed et scripta nostra contemnens, praefatum archidiaconum quasi ad fortiorem honorem provehens conatus est arte callida degradare.

Unde actum est, ut, eo de archidiaconatus loco summoto, alium adscisceret, qui ejus obtemperare moribus potuisset.

Quem Honoratum archidiaconum arbitramur antistiti suo aliunde displicere non potuisse, nisi quod eum vasa sacra suis dare parentibus prohibebat.

Quam

causam subtili voluimus et tunc sanctae memoriae decessor meus, et nunc ego indagatione discutere, sed ipse suorum sibi actuum conscius personam ad judicium postposuit destinare.

Proinde experientiam tuam praesentis praecepti auctoritate duximus fulciendam, quatenus, conveniens in Salona, Natalem fratrem coepiscopumque nostrum saltem tot scriptis admonitum studeat adhortari, ut supra memoratum archidiaconum in suo statim loco suscipiat.

Quod si facere hoc contumaciter, ut consuevit, forte distulerit, usum ei pallii, qui ab hac sede concessus est, ex auctoritate sedis apostolicae contradices.

Quem si etiam amisso pallio adhuc

in eadem pertinacia perseverare perspexeris, dominici *quoque* corporis et sanguinis eumdem antistitem participatione privabis.

Gratian. Adhibenda est etiam disciplina, qua nolentes promoveri ad sacros ordines ad obediendum episcopis suis provocentur.

In minoribus siquidem ordinibus constituti paulatim per singulos gradus sunt provehendi, ut contemnentes suis obedire episcopis doleant sibi illos esse praelatos, quos prius habebant subjectos

Unde Gelasius scribit Victori Episcopo: C. IX. Quum majores ordinari contemserint, de minoribus promoveantur ordinibus.

Consuluit dilectio tua de suorum promotione clericorum, perhibens, quod diaconi ad presbyterii

gradum (quo ecclesiam tuam memoras indigere) venire detrectant.

Quapropter, quia invitos fieri ecclesiastica moderatio gravitasque non patitur, ut ex nolentibus fiant volentes ordinatio illa potest perficere, si quos habes *vel* in acolythis, vel subdiaconis maturiores aetate, et quorum sit vita probabilis, hos in presbyteratum studeas promovere, ut, qui in suis ordinibus proficere noluerint, reddantur suis inferioribus post minores, ipsaque commoda presbyteri propensius quam diaconi consequantur, ut hac saltem ratione constricti et honorem, quem refugerant, appetere nitantur, et quaestum.

DISTINCTIO LXXV.

GRATIANUS.

I. Pars. Tempus autem consecrationis, sicut in Ordine Romano habetur, ad episcopi benedictionem non eligitur.

Omni enim tempore benedicantur, dummodo jejuni et hora tertia benedictionem accipiant.

Unde Anacletus Papa scribit ad Episcopos Italiae, epist. II, in princ.

C. I. Ordinationes episcoporum qua hora fieri debeant.

Ordinationes episcoporum auctoritate apostolica ab omnibus, qui in eadem fuerint provincia, episcopis sunt celebrandae.

Qui simul convenientes scrutinium *diligenter agant, jejuniumque cum omnibus* celebrent precibus, et manus in sanctis

evangeliis, *quae praedicaturi sunt,* imponente, dominica die, hora tertia orantes, sacraque unctione,

exemplo prophetarum et regum, capita eorum more apostolorum et Moysis ungentes; quia omnis sanctificatio constat in Spiritu sancto, cujus virtus invisibilis sancto chrismati est permixta, et hoc ritu solemnem celebrent ordinationem.

II. Pars. Gratian. Tempus autem consecrationis trium mensium spatio clauditur, ultra quod, nisi necessitate cogente, episcoporum consecrationes post electionem differri non licet.

Unde in Chalcedonensi Concilio, c. 25, legitur: C. II. Ultra tres menses non differatur episcoporum ordinatio.

Quoniam quidam metropolitanorum, sicut ad nos perlatum est, negligunt creditos sibi greges, et differunt

ordinationes facere episcoporum, placuit sanctae synodo, intra tres menses fieri ordinationes

episcoporum, nisi forte inexcusabilis necessitas coegerit tempus ordinationis amplius protelari.

Si autem quis episcoporum haec non observaverit, ipsum debere ecclesiasticae condemnationi subjacere, reditus vero ejusdem viduatae ecclesiae integros reservari apud oeconomum ejusdem ecclesiae placuit .

III. Pars. Gratian. Ceterorum vero ordinationes non nisi in temporibus certis et diebus, maxime sacerdotum et Levitarum, fieri debent, vespera videlicet sabbati, vel mane diei dominicae continuato jejunio.

Unde Zephyrinus Papa scribit ad Episcopos Aegypti, epist. II. C. III. Ordinationes presbyterorum vel Levitarum qua hora fieri debeant.

Ordinationes presbyterorum Levitarumque tempore congruo, multis coram adstantibus, solenniter agite, et probabiles ac doctos viros ad hoc opus provehite, ut de eorum societate et adjumento plurimum gaudeatis.

C. IV. Presbyteri et Levitae qua hora ordinandi sunt.

Item Leo Episcopus Dioscoro Alexandrino Episcopo, epist. LXXIX, cap. 1.

Quod a Patribus nostris propensiore cura novimus esse servatum, a vobis quoque volumus custodiri, ut non passim diebus omnibus sacerdotalis vel levitica ordinatio celebretur, sed post diem sabbati ejus noctis, quae lucescit in prima sabbati, exordia consecrandi eligantur, in quibus his, qui

consecrandi sunt, jejunis et a jejunantibus sacra benedictio conferatur.

Quod ejusdem observantiae erit, si mane ipso dominico die, continuato jejunio sabbati, celebretur, a quo tempore praecedentis noctis initia non recedunt, quod ad diem resurrectionis (sicut etiam in pascha Domini declaratur) pertinere non dubium est.

C. V. Quare die dominico sacerdotum ordinationes celebrentur.

Idem eodem cap.

IV. Pars. Quod die dominico ordinationes

sacerdotum celebrentur, non tantum ex consuetudine, sed etiam ex apostolica novimus venire doctrina, scriptura manifestante, quod, quum apostoli Paulum et Barnabam ex praecepto Spiritus sancti ad evangelium gentibus mitterent praedicandum, jejunantes et orantes imposuerunt eis manus, ut intelligamus, quanta et dantium et accipientium devotione curandum sit, ne tantae benedictionis sacramentum negligenter videatur impletum.

Et ideo pie et laudabiliter apostolicis morem gesseris institutis, si hanc ordinandorum sacerdotum formam per ecclesias, quibus Dominus praeesse te voluit, etiam ipse servaveris, ut his, qui consecrandi sunt, nunquam benedictio, nisi in die dominicae resurrectionis tribuatur, cui a vespera sabbati initium

constat adscribi, et tantis divinarum dispensationum mysteriis est consecrata, ut, quicquid est a Domino insignius constitutum, in hujus diei dignitate sit gestum.

In hac mundus sumsit exordium; in hac per resurrectionem *Christi* et mors interitum, et vita accepit initium.

In hac, etc.

C. VI. De eodem.

PALEA. Item in Ordine Romano, cap. de gradibus ecclesiae.

« Quando et ubi libitum fuerit usque ad subdiaconatus officium ordinantur clerici, diaconi vero atque presbyteri nunquam, nisi in publica ordinatione.

»

C. VII. De temporibus ordinationis.

Item Gelasius ad Episcopos per Lucaniam, epist. I. cap. 13.

V. Pars. Ordinationes presbyterorum et diaconorum nisi certis temporibus et diebus exerceri non debent, id est quarti mensis jejunio, septimi et decimi; sed et etiam quadragesimalis initii, ac medianae hebdomadae, et sabbati jejunio circa vesperam noverint celebrandas, nec cujuslibet utilitatis causa seu presbyterum, seu diaconum his praeferre, qui ante ipsos fuerint ordinati

DISTINCTIO LXXVI.

GRATIANUS.

I. Pars. Quibus temporibus jejunia celebranda sint, Calixtus Papa determinat, scribens Benedicto Episcopo epist. I..

C. I. Quibus temporibus jejunia celebrentur.

Jejunium, quod ter in anno apud nos celebrare didicisti, convenientius nunc per quatuor tempora fieri decernimus, ut, sicut annus per quatuor volvitur tempora, sic et nos quaternum solenne agamus jejunium per anni quatuor tempora.

C. II. De eodem.

Item ex Concilio Moguntino I. cap. 34.

Constituimus, ut quatuor tempora anni ab omnibus communi jejunio observentur, id est in mense Martio, hebdomada prima; in Junio, secunda; in

Septembri, tertia; in Decembri, quarta.

C. III. De eodem.

Item ex Concilio Salegunstae habito, cap. 2.

De jejunio autem *incerto* quatuor temporum hanc certitudinem statuimus, ut si calendae Martiae in quarta feria sive antea evenerint, eadem hebdomada jejunium celebretur.

§ 1. Si autem calendae Martiae in quintam feriam aut sextam, aut sabbatum distenduntur, in sequentem hebdomadam jejunium differatur.

Simili quoque modo, si calendae Junii in quarta feria aut antea evenerint, in subsequenti hebdomada jejunium celebretur; et si in quinta, aut sexta feria, aut sabbato contigerint, jejunium in tertiam hebdomadam reservetur.

§ 2. Et hoc sciendum est quod, si quando jejunium mensis Junii in

vigilia pentecostes secundum praedictam regulam evenerit, non ibi celebrandum erit, sed in ipsa hebdomada solenni pentecostes, [quia vigilia simul et jejunium celebrari non debent,] et tunc propter solemnitatem Spiritus sancti diaconi dalmaticis induantur, et Alleluia cantetur, et Flectamus genua

non dicatur.

§ 3. Eodem modo de septembris jejunio constitutum est, ut, si calendae septembris in quarta feria evenerint aut antea, jejunium in tertia hebdomada celebretur, et si in quinta, aut sexta, aut sabbato contigerint, in quarta hebdomada jejunandum erit.

§ 4. In decembri vero illud observandum erit, ut in proximo sabbato ante vigiliam natalis Domini celebretur jejunium, quia, si vigilia in sabbato evenerit, simul vigiliam et jejunium celebrare non convenit.

Contra Urbanus II. in Concilio Placentino, c. 14.: C. IV. De eodem.

Statuimus etiam, in jejunia quatuor temporum hoc ordine celebrentur: primum in initio quadragesimae, secundum in hebdomada pentecostes, tertium

vero in septembri, quartum in decembri more solito fiat.

C. V. De eodem.

Item Leo Papa I, sermone I, de jejunio pentecostes .

Igitur post sanctae laetitiae dies, quos in honorem Domini a mortuis resurgentis ac deinde in coelos ascendentis exegimus, postque acceptum sancti Spiritus donum, salubriter et necessario consuetudo est ordinata jejunii, ut, si quid forte inter ipsa festivitatum gaudia negligens libertas et licentia inordinata praesumsit, hoc religiosae abstinentiae censura castiget.

C. VI. De eodem.

Idem sermone VIII. de jejunio decimi mensis.

Hujus observantiae utilitas, dilectissimi, in ecclesiasticis praecipue est constituta jejuniis, quae ex doctrina sancti Spiritus ita per totius anni circulum distributa sunt, ut lex abstinentiae omnibus sit adscripta temporibus.

Siquidem jejunium vernum in quadragesima, aestivum in pentecoste, autumnale in

mense septimo, hiemale *autem* in hoc, qui est decimus, celebramus, intelligentes divinis nihil vacuum esse praeceptis, et verbo Dei ad eruditionem nostram omnia elementa servire, dum per ipsius mundi cardines quasi per quatuor evangelia incessabili tuba discimus quod et praedicemus, et agamus.

II. Pars. Gratian. Primum vero mensem, quartum, septimum et decimum, non Hebraeorum ratione, sed nostra debemus accipere.

Primus enim mensis apud illos est Aprilis, quartus Julius, septimus October, decimus Januarius.

In quibus, et praeterea in quinto mense, qui est Augustus, quae fuerit eis causa jejunii, Hieronymus in commentariis ad cap. 8. Zachariae exponit, dicens:

C. VII. Quare in supradictis mensibus jejunia lex imperavit.

Jejunium quarti, et jejunium quinti, et jejunium septimi, et jejunium decimi (* ἀπὸ κοινοῦ enim* subauditur mensis) domui Judae et Hierusalem in dies festos vertetur et gaudium: *veritatem tantum Deus quaerit et pacem.

* In hoc loco nostrorum multi multa dixerunt, et inter se dissonantia.

Et paucis interjectis: § 1. Cogimur igitur ad Hebraeos recurrere, et scientiae veritatem de fonte magis quam de rivulis quaerere.

Et paulo post: § 2. Jejunium quarti mensis, qui apud Latinos vocatur Julius, die septima et decima ejusdem mensis illud arbitrantur, quando descendens Moyses de monte Sina tabulas legis abjecit atque confregit, et juxta Hieremiam

muri primum rupti sunt civitatis.

In quinto mense, qui apud Latinos appellatur Augustus, quum propter exploratores terrae sanctae seditio orta esset in populo, jussi sunt montem non ascendere, sed per quadraginta annos longis a terra sancta circumire dispendiis, ut exceptis duobus, Chaleb et Josue, omnes in solitudine caderent.

In hoc mense et a Nabuchodonosor, et multa post saecula a Tito et Vespasiano templum Hierosolymis incensum est atque destructum; capta urbs Bethel, ad quam multa millia confugerant Judaeorum;

aratum templum in ignominiam gentis oppressae a Tito Annio Rufo.

In septimo vero, qui apud nos appellatur october, *sicut supra diximus,* occisus est Godolias; et Judae tribus, ac Hierusalem reliquiae dissipatae.

*Legamus Hieremiam*.

Mense decimo (qui apud nos Januarius dicitur, eo quod janua anni sit atque principium), Ezechiel in captivitate positus audivit et cunctus populus captivorum, quinto mense templum esse subversum, quod plenissime in eodem propheta cognoscimus.

Hoc est igitur omne, quod dicitur, dies planctus et jejuniorum, quos hactenus habuistis in luctum, sciatis vobis (quia cogitavi, ut benefaciam Hierusalem et domui Juda) in laetitiam et gaudium et solennitates esse vertendos; ita duntaxat, si veritatem

diligatis et pacem.

Juxta anagogem, quia tunc jejunamus, quando sponsus aufertur a nobis, et non meremur ejus habere praesentiam, quum reversus fuerit Dominus ad nos, et cogitaverit, ut benefaciat nobis, omnis tristitia vertetur in gaudium, et fames pristina sermonis Dei praesentia doctrinarum ejus et coelestis panis saturitate pensabitur.

III. Pars. Gratian. Non autem videntur jejunia quarti mensis posse celebrari ante diem pentecostes.

A die enim dominicae resurrectionis usque in diem pentecostes non inducuntur observanda jejunia.

Unde Ambrosius in ejusdem diei sermone LXI, qui sic incipit: C. VIII. De eodem.

Scire debet sanctitas vestra.

Per hos quinquaginta

dies nobis est jugis et continuata festivitas, ita ut hoc omni tempore neque ad observandum indicamus jejunia, neque ad exorandum Deum genibus succedamus.

Et infra: § 1. Instar ergo dominicae tota quinquaginta dierum curricula celebrantur, et omnes isti dies velut dominici deputantur.

Resurrectio enim dominica est.

Nam in dominica resurgens salvator reversus ad homines est, et post resurrectionem tota quinquagesima cum hominibus commoratus est.

Aequalis ergo eorum necessarium ut esset festivitas, quorum aequalis

esset et sanctitas.

*Sic enim disposuit Dominus, ut, sicut ejus passione in quadragesimae jejuniis contristaremur, ita ejus resurrectione in quinquagesimae feriis laetaremur.

* Non igitur jejunamus in quinquagesima, quia in his diebus nobiscum Dominus commoratur.

Item in Apologia David: Hunc numerum (quinquagesimum videlicet) laeti celebramus post Domini passionem, remisso culpae totius debito, chirographo quoque evacuato, ab omni nexu liberi, et suscipimus advenientem in nos gratiam Spiritus sancti; die pentecostes vacante jejunio laus dicitur Deo, Alleluia cantatur.

Gratian. Necessario ergo ecclesia constituit, ut post diem pentecostes jejunia celebrentur.

Sed quod in illis quinquaginta diebus jejunandum esse negatur,

ex observantiae necessitate intelligitur.

Unde idem Ambrosius in ejusdem diei sermone LX, qui sic incipit: C. IX. De eodem.

Nosse credo vos fratres.

Non minore laetitia celebramus diem pentecostes, quam sanctum pascha curavimus.

Tunc enim, sicut modo fecimus, jejunavimus sabbato, vigilias celebravimus, orationibus pernoctantes institimus: unde necesse est, similem observantiam similis laetitia subsequatur.

Gratian. Observantia vero similis dicitur quoad factum, non quoad necessitatem.

Unde Isidorus lib.

I. de ecclesiasticis officiis, cap. 42: C. X. De eodem.

Post pascha usque ad pentecosten, licet traditio

ecclesiarum abstinentiae rigorem prandiis relaxaverit, tamen si qui monachorum vel clericorum jejunare cupiunt, non sunt prohibendi, quia Antonius et Paulus et ceteri Patres antiqui etiam his diebus in eremo leguntur abstinuisse, neque solvisse abstinentiam, nisi tantum die dominico.

C. XI. De eodem.

Item Hieronymus ad Lucinium, ep. XXVIII. Utinam omni tempore jejunare possemus, quod in Actibus apostolorum diebus pentecostes et die dominico apostolum Paulum et cum eo credentes fecisse legimus.

Et infra: Nec hoc dico, quod dominicis diebus jejunandum putem, et contextas quinquaginta diebus ferias auferam; sed unaquaeque provincia abundet in suo sensu, et praecepta

majorum leges apostolicas arbitretur.

C. XII. Sabbato magno post horam baptismi episcopus valet ordinari.

Item Pelagius Papa Petro Episcopo Potentino.

Dilectionis tuae scripta suscepimus, quibus significas Latinum ecclesiae Grumentinae diaconum ad episcopatum Marcellionensis ecclesiae sive Clusitanae ab omnibus fuisse electum, quod jam ante hoc tempus retulisti; et jussimus, ut veniret, credentes eos de persona ejusdem ab episcopo suo dimissorias accepisse.

Quod si modo fecerunt, facite eum velociter ad urbem Romam occurrere, ut si Deus jusserit, in sabbato magno post horam baptismi ordinetur.

Quod si ante memoratum diem non occurrerit, cogetur usque ad quarti mensis jejunia substinere.

DISTINCTIO LXXVII.

GRATIANUS.

His temporibus secundum Anacletum, Zephyrinum, Gelasium et Pelagium episcopi, presbyteri et diaconi sunt ordinandi, Metropolitanus autem juxta Leonem ex presbyteris ejusdem ecclesiae vel ex diaconis optimus ordinetur.

Ex monachis autem vel laicis nullus nisi per gradus ecclesiae debet ad summum sacerdotium pervenire.

Unde Caius Papa Felici episcopo, ep. un. in. extr.:

C. I. Non nisi per distinctos gradus quisquam ad sacerdotium aspiret.

Illud nos statuentes vobis et omnibus servare mandamus, ut ad ordines ecclesiasticos sic ascendant in ecclesia, qui ordinari merentur: id est, si quis episcopus esse meretur, sit primum ostiarius, deinde lector, postea exorcista: inde sacretur acolythus, demum vero subdiaconus,

deinde diaconus, et postea presbyter, et exinde, si meretur, episcopus ordinetur.

Unde Zosimus Episc. urbis Romae ait ad Hesychium, epist. I. cap. 3.

C. II. Quae intervalla temporis in singulis gradibus servanda sint.

In singulis gradibus haec tempora sunt observanda, si ab infantia ecclesiasticis ministeriis nomen dederit, ut inter lectores et exorcistas quinquennio teneatur, exinde acolythus vel subdiaconus quatuordecim annis fiat, et sic ad benedictionem diaconatus, si meretur, accedat, in quo ordine quinque annis, si inculpate se gesserit, haerere debebit.

Exinde suffragantibus stipendiis, per tot gradus datis propriae fidei documentis, *presbyterii* sacerdotium poterit promereri, de quo loco, si eum

exactior ad bonos mores vita perduxerit, summum pontificatum sperare debebit.

Et infra: § 1. Defensores etiam ecclesiae, qui ex laicis fiunt, supradicta observatione teneantur, si meruerunt esse in ordine clericatus.

C. III. De eodem.

Item Siricius Papa ad Himerium Tarraconensem, epist. I. cap. 9.

Quicunque itaque se ecclesiae voverit obsequiis a sua infantia, ante pubertatis annos baptizari et lectorum debet ministerio sociari, qui ab accessu adolescentiae usque ad vigesimum aetatis annum si probabiliter vixerit, una tantum, et ea, quam virginem communi per sacerdotem benedictione percepit,

uxore contentus acolythus et subdiaconus esse debebit, posteaque ad diaconii gradum (si se ipsum primitus, continentia praeeunte, dignum probaverit) accedat.

Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministraverit, congrue presbyterium consequatur.

Exinde post decennium episcopalem cathedram poterit adipisci, si tamen per haec tempora integritas vitae ac fidei ejus fuerit approbata.

Qui vero jam

aetate grandaevus, melioris propositi conversatione provocatus, ex laico ad sacram militiam pervenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore statim lectorum aut exorcistarum numero societur, si tamen eum unum habuisse vel habere, et hanc virginem accepisse constet uxorem.

Qui, dum initiatus fuerit expleto biennio, per quinquennium aliud acolythus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconatum, si per haec tempora dignus indicatus fuerit, provehatur.

Exinde jam accessu temporum presbyterio vel episcopatui, si eum cleri ac plebis evocaverit electio, non immerito societur.

C. IV. De eodem.

Item ex Sexta Synodo, c. 15.

Subdiaconus non minor viginti annorum ordinetur.

§ 1. Si quis vero in aliquo ordine sacerdotali praeter constituta tempora ordinatus fuerit, deponatur.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Carthaginensi III. c. 4.

Placuit, ut ante viginti quinque annos aetatis nec diaconi ordinentur, nec virgines consecrentur, et ut lectores populum non salutent.

C. VI. Minoribus XXV, annis levitica non praestetur benedictio.

Item ex Concilio Agathensi, c. 16 et 17.

Episcopus benedictionem diaconatus minoribus quam viginti quinque annorum penitus non committat.

§ 1. Sane si conjugati juvenes consenserint ordinari, etiam uxorum voluntas ita requirenda est, ut sequestrato mansionis cubiculo, religione promissa, posteaquam pariter conversi fuerint, ordinentur.

§ 2. Presbyterum vero vel episcopum ante triginta annos, id est antequam ad viri perfecti aetatem perveniat, * et diaconos ante viginti quinque, * nullus metropolitanorum ordinare

praesumat, ne per aetatem (quod aliquoties evenit) aliquo errore culpentur.

C. VII. De eodem.

Item ex Concilio Toletano IV. c. 20.

In veteri legi ab anno vigesimo quinto Levitae in tabernaculo servire mandantur, cujus auctoritatem in canonibus et sancti Patres secuti sunt.

Nos et divinae legis, et conciliorum praecepti immemores, infantes et pueros Levitas facimus ante legitimam aetatem, ante experientiam vitae; ideoque ne ulterius fiat a nobis, et divina lege, et canonicis admonemur sententiis, ut a viginti quinque annis aetatis Levitae consecrentur, et ea triginta praesbyteri ordinentur.

C. VIII. Per quae intervalla temporum ordinetur qui de monachis in clericatum eligitur.

Item Gelasius Papa ad Episcopos per Lucaniam, epist. I. cap. 3.

Si quis de religioso proposito et disciplinis monasterialibus eruditus ad clericale munus accedat, imprimis ejus vita *praeteritis* acta 35 temporibus inquiratur, si nullo gravi facinore probatur infectus; si secundam non habuit fortassis uxorem, nec a marito relictam sortitus ostenditur; * si poenitentiam publicam fortassis non gessit, nec ulla corporis parte vitiatus apparet; si servili aut originariae non est conditioni obnoxius; si curiae jam probatur nexibus absolutus; si assecutus est literas, sine quibus vix fortassis ostiarii possit implere ministerium.

C. IX. De eodem.

Item eodem capite et sequenti.

Monachus vero novitius morum honestate fulcitur

, continuo lector, vel notarius, aut certe defensor effectus, post tres menses exsistat acolythus, maxime si huic aetas *etiam* suffragatur, sexto mense subdiaconi nomen accipiat, ac si modestae conversationis honestaeque voluntatis exsistit, nono mense diaconus, completoque anno sit presbyter; cui tamen, quod annorum interstitia fuerant collatura, sancti propositi sponte suscepta doceatur praestitisse devotio.

§ 1. Si vero laicus quispiam ecclesiasticis est aggregandus officiis, tanto solicitius in singulis, quae superius comprehensa sunt hujusmodi decet examinari personam, quantum inter mundanam religiosamque vitam constat esse discriminis, quia utique convenientia ecclesiae ministeria reparanda sunt, non inconvenientibus

meritis ingerenda, tantoque magis quod sacris aptum possit esse servitiis in eorum quaerendum est institutis, quantum de tempore, quo fuerant haec assequenda, decerpitur, ut morum habere doceatur hoc probitas, quod prolixior consuetudo non contulit, ne per occasionem supplendae penuriae clericalis vitia potius divinis cultibus intulisse non legitimae familiae Domini computemur procurasse compendia.

Quorum promotionibus super anni metas sex menses nihilominus subrogamus, quoniam, sicut dictum est, distare convenit inter personam divino cultui deditam, et de laicorum conversatione venientem.

Quae tamen eatenus indulgenda credidimus, ut ecclesiis ab hac occasione cessantibus

canonum paternorum vetus forma servetur.

DISTINCTIO LXXVIII.

GRATIANUS. Qua vero aetate sacerdotes ordinari debeant, Bonifacius Papa diffinivit, dicens: C. I. Ante annos XXX. presbyter non ordinetur.

Si quis triginta aetatis suae annos non impleverit,

nullo modo presbyter ordinetur, etiamsi valde sit dignus.

C. II. De eodem.

PALEA. Item in Novellis in Authentica de sanctiss. episcopis § Clericos. apud Julian.

Antec. constit. CXV. c. 19.

« Nemo presbyter consecretur, qui minor triginta

annis sit; nemo diaconus vel subdiaconus fiat, qui minor viginti quinque annis sit, nemo lectoribus connumeretur, qui minor decem et octo annis fuerit; nemo inter diaconissas consecretur sacrosanctae ecclesiae, quae minor sit quadraginta annis vel ad secundum matrimonium pervenerit.

»

C. III. Non est ordinandus sacerdos nisi longo sit probatus examine.

Item Leo Papa ad Episcopos Africanos, epist. LXXXV. cap. 1.

Quid est manus cito imponere, nisi ante aetatem maturitatis, ante tempus examinis, ante meritum obedientiae, ante experientiam disciplinae sacerdotalem honorem tribuere non probatis?

Et quid est communicare peccatis alienis, nisi talem effici

ordinantem, qualis ille est, qui non meruit ordinari,

C. IV. Ante XXX. annorum aetatem presbyter non ordinetur.

Item ex Concilio Neocaesariensi, c. 11.

Presbyter ante triginta annorum aetatem non ordinetur, quamvis sit probabilis vitae; sed observet usque ad praefinitum tempus.

Dominus enim * noster

Jesus Christus * trigesimo anno baptizatus est, et tunc praedicavit.

Gratian. Hoc regulare est, unde et Christus, et Joannes Baptista, et Ezechiel, et nonnulli prophetarum non leguntur ante hoc tempus prophetasse vel praedicasse.

Verum, quia Hieremias et Daniel ante juvenilem aetatem spiritum prophetiae accepisse leguntur, David et Salomon in adolescentia uncti inveniuntur, Joannes etiam Evangelista, quum adhuc esset adolescens, a Domino in apostolum electus et cum aliis ad praedicandum missus invenitur; Paulus quoque apostolus in adolescentia a Domino electus, et ad praedicandum missus asseritur: ecclesia similiter necessitate exigente nonnullos ante triginta annos ordinare consuevit.

Unde Zacharias Papa Bonifacio Episcopo, epist. VI, cujus initium: « Benedictus Deus: » C. V. Necessitate exigente XXV, annorum presbyteri ordinentur.

Si triginta annorum non reperiuntur, et necessitas exposcit, a viginti quinque annis *et supra Levitae et* sacerdotes ordinentur.

DISTINCTIO LXXIX.

GRATIANUS.

I Pars.

Apostolicus autem non nisi a Cardinalibus et religiosis clericis est inthronizandus.

Unde Nicolaus Papa II ait in epistola, qua synodum a se Romae habitam refert, cap. 1.: C. l. De eo, qui sine concordi Cardinalium electione inthronizatur.

Si quis apostolicae sedi sine concordi et canonica electione Cardinalium ejusdem ecclesiae ac deinde sequentium religiosorum clericorum inthronizatur, non Papa vel Apostolicus, sed apostaticus habeatur.

C. II. Papa superstite, eo inconsulto de electione futuri Pontificis nemo audeat loqui.

Item Symmachus Papa, in Synodo Romana I, cap. 3 et 5.

Si quis Papa superstite pro Romano Pontificatu.

cuiquam quolibet modo favorem praestare convincitur, loci sui honore *vel communione* privetur.

Si quis presbyter, aut diaconus, aut clericus, Papa incolumi et eo inconsulto, aut subscriptionem pro Romano Pontificatu commodare, aut pyctacia promittere, aut sacramentum praebere tentaverit, aut aliquod certe suffragium polliceri, vel de hac causa privatis conventiculis factis deliberare atque decernere, loci sui dignitate, atque communione

privetur.

Et infra: Propter occultas fraudes et conjurationum secretas insidias, quas hujus sententia districtionis consequitur, si quis ad ecclesiasticam pertulerit notitiam consilia eorum, qui contra hanc synodum de pontificali egerint ambitu, et rationabili probatione convicerit, particeps actionis hujusmodi non solum purgatus ab omni culpa sit, sed etiam remuneratione, quae non indigna sit, sublevetur.

* Universa synodus, etc. »

C. III. In apostolatus culmen nullus nisi ex Cardinalibus promoveatur.

Item ex Concilio Stephani Papae III.

Oportebat ut haec sacrosancta domina nostra Romana ecclesia (juxta quod a B. Petro et ejus successoribus

institutum est) rite ordinaretur, et in apostolatus culmen unus de cardinalibus presbyteris aut diaconis consecraretur.

C. IV. De eodem.

Item ex eodem .

Nullus unquam laicorum neque ex alio ordine praesumat, nisi per distinctos gradus ascendens diaconus aut presbyter cardinalis factus fuerit, ad sacri Pontificatus honorem promoveri.

C. V. Anathematizetur episcopus, monachus, vel laicus Romanam ecclesiam invadens, et in gradum filiorum ejus prorumpens.

Item ex eodem .

Si quis ex episcopis, *vel presbyteris,* vel monachis,

vel laicis contra canonum et sanctorum Patrum statuta prorumpens in gradum filiorum sanctae Romanae ecclesiae, id est presbyterorum cardinalium et diaconorum ire praesumserit, et hanc apostolicam sedem invadere quilibet ex supradictis tentaverit, et ad summum pontificalem honorem ascendere voluerit, ipsi et sibi faventibus fiat perpetuum anathema.

Et infra: § 1. Si quis resistere praesumserit sacerdotibus atque primatibus ecclesiae, vel cuncto clero ad eligendum sibi Romanum Pontificem secundum canonicam traditionem, anathema sit.

C. VI. Anathema sit, qui canonicae electioni Romani Pontificis contradicere praesumserit.

Item ex Concilio Leonis Papae IV.

Si quis ex sacerdotibus, seu primatibus nobilibus, seu cuncto clero sanctae Romanae ecclesiae, electioni Romani Pontificis contradicere praesumserit, sicut in concilio Bonifacii et Stephani Papae legitur statutum, anathema sit.

C. VII. Nullius episcopi fiat electio, nisi post diem tertium depositionis alterius.

Item ex Concilio Bonifacii Papae III.

II. Pars. Nullus Pontifice Romano vivente aut episcopo civitatis suae praesumat loqui, aut partes sibi facere, nisi tertio die depositionis ejus, adunato clero et filiis ecclesiae, et tunc electio fiat.

III. Pars. Gratian. Sed quaeritur, si duo concertantium temeritate electi fuerint, quis eorum alteri praeferendus sit?

De his ita scribit Honorius Augustus ad Bonifacium Papam.

C. VIII. Si temeritate concertantium duo fuerint ordinati.

Si duo forte contra fas temeritate concertantium fuerint ordinati, nullum ex his futurum penitus sacerdotem, sed illum solum in sede apostolica permansurum, quem ex numero clericorum nova ordinatione divinum judicium et universitatis consensus elegerit.

IV. Pars. Gratian. Hoc autem capitulum non de eo intelligendum est, qui uno per apostasiam ordinato a Cardinalibus et religiosis clericis apostolicae sedi inthronizatur,

etiamsi ille apostaticus ita cathedram B. Petri violenter tenuerit, ut canonica electio intra Urbem fieri non valeat.

Unde Nicolaus Papa II in Concilio Romano statuit, dicens: C. IX. De eo, qui per pecuniam vel populari tumultu, non canonica electione ordinatur.

Si quis pecunia vel gratia humana, vel populari seu militari tumultu, sine concordi et canonica electione ac benedictione cardinalium *episcoporum *, ac *deinde * sequentium ordinum religiosorum clericorum fuerit apostolicae sedi inthronizatus, non Apostolicus, sed apostaticus habeatur, liceatque

cardinalibus *episcopis * cum religiosis et Deum timentibus clericis et laicis invasorem etiam cum anathemate et humano auxilio et studio a sede apostolica repellere, *et quem dignum judicaverint praeponere*.

Quod si hoc intra Urbem perficere nequiverint, nostra auctoritate apostolica congregati in loco, qui eis placuerit, eligant *quem digniorem et utiliorem apostolicae sedi perspexerint*, concessa ei auctoritate regendi et disponendi res et utilitatem sanctae Romanae ecclesiae, *secundum quod ei melius videbitur*, juxta qualitatem temporis, quasi *jam omnino* inthronizatus sit.

V Pars.

Gratian. Electio vero Romani Pontificis cum deliberatione praedecessoris fieri debet.

Unde Symmachus Papa ait in Synodo Romana. cap. 4. C. X. Si Papa de electione sui successoris ante decernere non potuerit.

Si transitus Papae *quod absit*!

inopinatus evenerit,

ut de sui electione successoris, ut supra placuit, non possit ante decernere, siquidem in unum totius inclinaverit ecclesiastici ordinis electio, consecretur electus episcopus.

Si autem, ut fieri solet, studia coeperint esse diversa eorum, de quibus certamen emerserit, vincat sententia plurimorum: sic tamen, ut sacerdotio careat, qui captus promissione non recto judicio de electione decreverit.

Synodus dixit: Placet, etc. *.

VI. Pars. Gratian. Sicut supra monstratum est, electio summorum sacerdotum a Cardinalibus et religiosis clericis fieri debet: electio vero eorum judicio divino reservata est.

Unde Anacletus Papa ait ad Episcopos Italiae, epist. 2: C. XI. Summorum Pontificum ejectionem sibi Dominus reservavit.

Ejectionem vero summorum sacerdotum sibi Dominus reservavit, licet electionem eorum bonis sacerdotibus et spiritualibus populis concessisset.

DISTINCTIO LXXX.

GRATIANUS.

I. Pars. Loca vero, in quibus primates, patriarchae, archiepiscopi, episcopi, presbyteri sunt ordinandi, haec sunt secundum Lucium Papam, et Clementem, atque Anacletum.

Ait enim Lucius Papa: C. I. In quibus locis primates vel patriarchae debeant ordinari.

Urbes et loca, quibus primates praesidere debent, non a modernis, sed *etiam* multis ante adventum Christi sunt statutae temporibus, quarum primates etiam gentiles pro majoribus *etiam* negotiis appellabant.

§ 1. In ipsis vero urbibus post Christi adventum apostoli et successores eorum patriarchas vel primates posuerunt, ad quos episcoporum negotia, salva in omnibus apostolica auctoritate, et majores causae post apostolicam sedem sunt referendae.

C. II. De eodem.

Item Clemens Papa ad Jacobum epist. I.

In illis vero civitatibus, in quibus olim apud

ethnicos primi flamines eorum atque primi legis doctores erant, episcoporum primates poni vel patriarchas B. Petrus praecepit, qui reliquorum episcoporum causas et majora, *quoties necesse foret,* negotia in fide agitarent.

Et paulo post: § 1. In illis autem *civitatibus,* in quibus dudum apud

praedictos erant archiflamines, quos tamen minores tenebant quam memoratos primates, archiepiscopos institui praecepit.

Et infra: § 2. In singulis vero reliquis civitatibus singulos, et non *binos, vel ternos aut* plures episcopos constitui praecepit, qui *non primatum, aut archiepiscoporum, aut metropolitanorum nomine, quia matres civitatum non tenent, sed* episcoporum tantum vocabulo potirentur; quoniam, nec inter ipsos apostolos par institutio fuit, sed unus omnibus praefuit.

C. III. De eodem.

Item Anacletus epist. III, cap. 2.

Episcopi non in castellis aut modicis civitatibus debent constitui, sed presbyteri per castella et modicas

civitates atque villas debent ab episcopis ordinari et poni, singuli tamen per singulos titulos suos.

Et episcopus non ab uno, sed a pluribus debet episcopis ordinari, et, ut dictum est, non ad modicam civitatem, ne vilescat nomen episcopi, sed ad honorabilem *urbem* titulandus et denominandus est.

Presbyter vero ad qualemcunque locum vel ecclesiam in eo constitutam est praeficiendus.

C. IV. De eodem.

Item Leo Papa ad Episc.

Africae, epist. LXXXV, c. 2.

Illud sane, quod ad sacerdotalem pertinet dignitatem, inter omnia volumus canonum statuta servari, ut non in quibuslibet locis, neque quibuslibet castellis, et ubi ante non fuerunt, episcopi consecrentur,

quum, ubi minores sunt plebes minoresque conventus, presbyterorum cura sufficiat; episcopalia autem gubernacula non nisi majoribus populis et frequentioribus civitatibus oporteat praesidere, ne, quod sanctorum Patrum divinitus inspirati decreta vetuerunt, viculis et possessionibus, vel obscuris et solitariis municipiis tribuatur sacerdotale fastigium.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Laodicensi, c. 57.

Non debere in vicis et villis episcopos ordinari, sed visitatores, id est qui circumeant, constitui; hos autem, qui antehac ordinati sunt, nihil agere censemus sine conscientia episcopi civitatis.

Similiter etiam presbyteri nihil sine praecepto et consilio episcopi agant.

II. Pars. Gratian. Sedes autem episcoporum non longo intervallo debent disjungi, ut ad consecrationem sui comprovincialis sine difficultate possint occurrere.

Unde Gregorius Augustino Anglorum Episcopo, resp.

8.: C. VI. Episcopales sedes non longo intervallo a se debent disjungi.

Fraternitatem tuam ita volumus *in Anglia* episcopos ordinare, ut ipsi sibi episcopi longo intervallo minime disjungantur, quatenus nulla sit necessitas, ut in ordinatione *alicujus* episcopi convenire non possint.

Nam episcoporum ordinatio sine aggregatis tribus vel quatuor episcopis fieri non debet.

DISTINCTIO LXXXI

GRATIANUS.

I. Pars. Haec de ordinandis et ordinatoribus atque de singulorum graduum distinctionibus et officiis dixisse nos sufficiat.

Verum quia aliquantulum diffusius in his immorati sumus, quaedam praecedentibus

cohaerentia sub epilogo ad memoriam subjiciamus.

Debet ordinandus in episcopum (ut Apostolus scribit) esse sine crimine, id est sine peccato mortali, quod non solum de episcopo, sed etiam de quolibet electo ad aliquam praeposituram ecclesiae oportet intelligi.

Unde Augustinus scribit tractatu XLI. ad cap. 8. Joannis: C. I. Sine crimine et gravi peccato debet esse qui ordinatur episcopus.

Apostolus Paulus, quando elegit ordinandos vel presbyteros, vel diaconos, et quicunque ordinandus est ad praeposituram ecclesiae, non ait: Si quis sine peccato est (hoc enim si diceret, omnis homo reprobaretur, nullus ordinaretur), sed ait: Si quis sine crimine est: sicut est homicidium, adulterium,

aliqua immunditia fornicationis, furtum, fraus, sacrilegium et cetera hujusmodi.

Item: § 1. Crimen

autem est peccatum grave, accusatione et damnatione dignissimum.

II. Pars. Gratian. Quolibet itaque horum implicatus ordinari non debet; vel si jam ordinatus ante tempus

vel post tempus suae ordinationis aliquid eorum admisisse convincitur, suscepti gradus officio privabitur.

Unde Symmachus Papa ait: C. II. Monitoris personam non recte suscipit, qui verbis, non operibus docet.

Nemo recte monitoris personam suscipit, nisi qui actibus suis errata condemnat, et amorem innocentiae conversatione demonstrat.

C. III. Careat ordine, quem praestat, qui indignum sublimare non metuit.

Item Coelestinus ad Episcopos Galliae, epist. II. c. 3.

Tantis Daniel gravatus testimoniis, tanta facinorum accusatione pulsatus, sacrarum, ut dicitur, virginum pollutus incestu, episcopus asseritur ordinatus.

Et, ut in nostri libellis scrinii continetur, quorum ad vos quoque exemplaria direximus, in

pontificii dignitatem hoc tempore, quo ad causam dicendam missis a nobis literis vocabatur, obrepsit.

Sacro nomini absit injuria!

Facilius est, ut hanc dignitatem tali dando *ipse* amiserit ordinator, quam eam obtineat ordinatus; cui convicto sociabitur, qui sibi eum credidit largiendo pontificium sociandum.

Qualis enim ipse sit, quisquis tales ordinaverit, ostendit.

C. IV. Non recipit ordo ecclesiasticus eum, qui sine examinatione, vel postea confessus ordinatur.

Item ex Concilio Nicaeno, cap. 9.

Si qui sine examinatione promoti presbyteri sunt, et postea examinati confessi sunt peccata sua, et, quum confessi fuissent, contra regulam venientes homines eis manus imposuerunt, hos ecclesiasticus ordo non recipit.

In omnibus quod irreprehensibile est sancta defendit ecclesia.

C. V. Lapsi, per ignorantiam aut contemtu ordinantium ordinati, dejiciantur.

Item ejusdem Concilii cap. 10.

Quicunque ex his, qui lapsi sunt, per ignorantiam sunt ordinati, vel contemtu eorum, qui eos ordinaverunt, hoc non praejudicat regulae ecclesiasticae.

Quum enim compertum fuerit, deponuntur .

C. VI. Alienus fiat a ministerio, qui illud vivendo illicite polluit.

Item Innocentius ad Maximum et Severum, epist. V.

Maximianus filius noster, *agens in rebus hujusmodi,* qualem querelam detulerit, libelli ejus series annexa declarat.

Qui zelo fidei et disciplinae ductus, non patitur ecclesiam pollui ab indignis

presbyteris, quos in presbyterio filios asserit procreasse, *quod non licere exponerem, nisi nossem vestram prudentiam legis totius habere notitiam.

* Et ideo, fratres *carissimi,* libelli, qui subjectus est, tenore perspecto, eos, qui talia perpetrasse dicuntur, jubebitis in medio collocari, discussisque objectionibus, quae ipsis presbyteris impinguntur, si convicti fuerint, a sacerdotali removeantur officio (quia qui sancti non sunt sancta tractare non possunt), atque alieni efficiantur a ministerio, quod vivendo illicite polluerunt.

C. VII. Cuilibet ab ordine deposito episcopi providentia locus poenitentiae deputetur.

Item Eugenius Papa [II.

].

Sacerdos, aut quivis alius in ordine ecclesiastico provectus, si in eo scelere invenitur, quo abjiciendus comprobatur, depositus providentia episcopi bene proviso loco constituatur, ubi peccata lugeat et ulterius non committat.

C. VIII. Retrudantur in monasterium presbyteri, qui poenitentiam agere contemnunt.

Item ex Concilio Moguntino.

Dictum est nobis presbyteros propter suam negligentiam canonice degradatos et saeculariter gradu amisso vivere, et poenitentiae agendae bonum negligere.

Unde statuimus, ut gradu amisso agendae

poenitentiae gratia in monasterium aut in canoniam regularem mittantur.

Si vero hoc fieri causa quaelibet prohibuerit, ubicunque sint, poenitentiam agere non desistant.

Si autem amisso gradu saeculariter vivere voluerint, et poenitentiam agere neglexerint, ab ecclesiae communione separentur.

C. IX. Mutatio loci aliquando valet conversis ad poenitentiam.

Item Isidorus Sententiarum, de summo bono, lib.

II. c. 10.

Valet interdum conversis pro animae salute mutatio loci; plerumque enim, dum mutatur locus, mutatur et mentis affectus.

Congruum est enim, inde etiam corporaliter avelli, ubi quisque illecebris deservivit.

Nam locus, ubi quisque prave vixit, *hoc* in aspectu mentis apponit, quod saepe

ibi *vel* cogitavit, vel gessit

C. X. Clericus adulterasse convictus vel confessus in monasterio detrudatur.

Item ex III.

Synodo Aurelianensi, c. 7.

Si quis clericus adulterasse aut confessus, aut convictus fuerit, depositus ab officio communione concessa in monasterio toto vitae suae tempore detrudatur .

C. XI. De eodem.

Item Pelagius Papa Constantino Defensori.

Romanus ecclesiae Thaeanensis clericus pro crimine

adulterii, quod admisisse perhibetur, a clericatus ordine depositus in monasterio hic in urbe Romana ad agendam poenitentiam ex nostra jussione detrusus est.

C. XII. In crimine captus presbyter vel diaconus deponatur, non tamen communione privetur.

Item ex canone Apostolorum 25.

Presbyter aut diaconus, qui in fornicatione, aut perjurio, aut furto, aut homicidio captus est, deponatur, non tamen communione privetur: dicit enim Scriptura: Non vindicabit Dominus bis in id ipsum.

C. XIII. De eodem.

Item .

Si quis episcopus, aut presbyter, aut diaconus

post diaconii gradum acceptum fuerit fornicatus aut moechatus, deponatur, et ab ecclesia projectus inter laicos agat poenitentiam.

C. XIV. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi I. c. 9 et 12.

Si diaconus aut presbyter crimen capitale commiserit, simul et ab officio, et a communione pellatur.

Si vero pro reatu suo se ab altaris communione sub poenitentis professione submoverit his quoque, si alii defuerint, et causa certa necessitatis exoritur, poscentem baptisma liceat baptizare.

C. XV. Non ingrediantur ecclesiam presbyteri, diaconi, subdiaconi, qui in fornicationis crimine jacent.

Item Gregorius VII. omnibus per regnum Italicum et Teutonicorum *debitam S. Petro obedientiam exhibentibus * .

Si qui sunt presbyteri, diaconi, vel subdiaconi, qui in crimine fornicationis jaceant, interdicimus eis ex parte Dei omnipotentis et S. Petri auctoritate ecclesiae introitum, usque dum poeniteant et emendent.

Si qui vero in suo peccato perseverare maluerint, nullus vestrum officium eorum audire praesumat, quia benedictio eorum vertitur in maledictionem, et oratio in peccatum, testante Domino per Prophetam: Maledicam, inquit, benedictionibus vestris.

Qui vero huic saluberrimo praecepto

obedire noluerit, idololatriae peccatum incurrit, Samuele testante, et B. Gregorio adstruente: Peccatum ariolandi est non obedire, et quasi scelus idololatriae non acquiescere.

Peccatum igitur paganitatis incurrit, quisquis, dum Christianum se asserit, sedi apostolicae obedire comtemnit.

C. XVI. Officio et beneficio privetur episcopus, presbyter, vel diaconus feminam accipiens, vel acceptam retinens.

Item Alexander II.

Episcopis et Regi Dalmatiarum.

Si quis amodo episcopus, presbyter, aut diaconus feminam acceperit vel acceptam retinuerit, proprio

gradu decidat, usque dum ad satisfactionem veniat, nec in choro psallentium maneat, nec aliquam portionem de rebus ecclesiasticis habeat.

C. XVII. De eodem.

Idem Clero Mediolanensi.

Si quis sacerdotum, vel diaconorum, vel subdiaconorum officium contumaciter deserens feminam sibi potius eligit, sicut sponte ob fornicationem dimittit officium, ita ob praevaricationem dimittere cogatur etiam invitus beneficium.

C. XVIII. De eodem.

Idem populo Mediolanensi.

Eos etiam, qui, ut fornicari eis liceat, divinum officium derelinquunt, et a Deo recedentes diabolo et operibus ejus serviunt, sicut se justissime ab officio

alienos faciunt, ita beneficio ecclesiarum privatos esse audiamus.

C. XIX. De eodem.

Item Lucius Papa.

Ministri altaris presbyteris sive diaconi ad dominica tales eligantur officia, qui continentiam servent.

§ 1. Si vero post ordinationem suam ministros contigerit propriae uxoris invadere cubile, sacrarii non intrent limina, neque sacrarii portitores fiant, neque altaria contingant, neque ab offerentibus holocausti oblationem suscipiant, neque ad dominici corporis portionem accedant, neque propinenti, neque sine majoris natu auctoritate minora gerant officia; urceum sane ad altare vel calicem ne suggerant.

C. XX. Clericus matronarum domicilia frequentans deponatur.

Idem.

III. Pars. Clericus solus ad feminae tabernaculum

non accedat, nec properet sine majoris natu sacerdotis jussione; nec solus presbyter cum sola femina fabulas misceat, nec archidiaconus sub praetextu humilitatis aut officii frequenter intret domicilia matronarum, aut forte per clericos aut domesticos matronae mandet aliquid secrete.

Si agnitum fuerit, et ille deponatur, et illa a liminibus arceatur ecclesiae.

C. XXI. De eodem.

PALEA. Idem .

« Sed si forte aliqua intercessio fuerit, episcopo suggeratur.

Et si talis est, ad quam debeat ire pio interventu, ipse pergat: sin autem, de latere suo dirigat cum duobus aut tribus testibus.

Nemo tamen cum extranea habitet femina, nisi proxima

aut soror fuerit.

Et *hoc* cum magna solicitudine fiat.

Non enim ignoramus malitias satanae.

»

C. XXII. De eodem.

PALEA. [ Ex decreto Eugenii Papae].

« Si quispiam sacerdotum, id est presbyter, vel diaconus, vel subdiaconus, de quacunque femina crimine fornicationis suspectus post primam, secundam et tertiam admonitionem inveniatur fabulari cum ea vel aliquo modo conversari, excommunicetur, femina *vero* canonice judicetur.

»

C. XXIII. Simul cum mulieribus sacerdotes habitare non licet.

Item Gregorius.

IV. Pars. Oportet sacerdotes, quibus Domini populus

commissus est, cum magna *animi* constantia vigilare super dominicas oves, ne lupinis morsibus, id est diaboli stimulis lanientur.

§ 1. Neque enim hoc silere debeo, quod cum gravi animi tristitia

dico: sacerdotes cum feminis habitare conspicio; quod nefarium est dicere vel audire, et contra sanctorum canonum sancita.

Ubi enim talis fuerit commorantium cohabitatio, antiqui hostis stimuli non desunt.

Ideoque admonendi sunt, ut non antiqui hostis decipiantur fraude, quatenus juxta Apostoli vocem non vituperetur ministerium nostrum.

Cavere enim nos oportet, fratres ab illicitis, ut mundas valeamus ad Dominum levare manus.

Scriptum est enim: Sancti estote, quoniam sanctus ego sum Dominus Deus vester.

Si quis vero praesumpserit aliter agere, sacerdotii sui honore privetur.

Unde omnimodo cavendum est fratres, ne fallamus populum, et illud Prophetae dictum impleatur in nobis: Sacerdotes mei contaminant sancta et reprobant legem,

quos et alius propheta increpat dicens: O vos sacerdotes, qui fallitis nomen meum, et dixistis, in qua re fallimus nomen tuum?

quibus responsum est: offerentes ad altare meum panes pollutos.

Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, et sacrificium non accipiam de manibus vestris, quia polluti estis.

C. XXIV. De eodem.

Idem Symmacho Defensori, lib.

I. Reg. Indict. IX. epist. 50.

Volumus, ut sacerdotes prohiberi debeant, ne cum mulieribus conversentur: excepta duntaxat matre, sorore, vel uxore, quae caste regenda est.

C. XXV. De eodem.

Idem lib.

VII. epist 39.

Legitur, quod B. Augustinus nec cum sorore habitare consenserit, dicens: Quae cum sorore mea sunt sorores meae non sunt.

Docti ergo viri cautela magna nobis debet esse instructio.

C. XXVI. De eodem.

Item ex VII.

Synodo .

In omnibus observare convenit, ut certius quis, et certo tempore, et certo loco, et certis personis vel apparere clericus, vel loqui debeat mulieribus, ut excludatur omnis nefanda suspicio.

Certe solum *et* ad solam accedere nulla religionis ratio permittit.

Melius est enim duos esse simul, quam unum.

Simul enim et fidelius, et tutius res geritur.

Vae enim uni, quia si ceciderit, non est qui erigat eum.

C. XXVII. De eodem Item ex concilio Carthaginensi III. c. 17.

Cum omnibus omnino clericis extraneae feminae non cohabitent, sed solae matres, aviae et materterae, amitae, sorores et filiae fratrum aut sororum, et quaecunque ex familia domestica necessitate, etiam antequam ordinarentur, jam cum eis habitabant, vel si filii eorum jam ordinatis parentibus uxores acceperunt, aut servis, non habentibus in domo quas ducant, aliunde ducere necessitas fuerit.

C. XXVIII. De eodem.

Item ex Concilio Laodicensi, c. 30.

Non oportet ministros altaris, vel etiam clericos quoslibet, aut continentes se, aut *omnem * omnino Christianum cum mulieribus lavacra habere communia.

Haec est enim apud gentiles prima reprehensio.

C. XXIX. De eodem.

Item Gregorius ad Januariam episcopum Caralitanum, lib.

III, epist. 26.

Archidiaconum tuum, ut audio, habitare cum mulieribus prohibuisti et nunc usque in ea prohibitione despiceris; qui nisi jussioni tuae paruerit, eum sacro ordine volumus esse privatum.

C. XXX. Venundentur ab episcopo quae appetunt consortia clericorum illicita.

Item ex Concilio Toletano IV, c. 42.

Quidam clerici, legitimum non habentes conjugium, extranearum mulierum vel ancillarum suarum interdicta sibi consortia appetunt.

Ideo, quae conjunctae taliter *cum* clericis sunt, ab episcopo auferantur, et venundentur illis pro tempore relegatis ad poenitentiam, quos sua libidine infecerunt.

C. XXXI. Non habitent feminae cum clericis, nisi quas necessitudo excusat.

Item Siricius Papa Himerio episcopo, ep. I, c. 12.

Feminas non alias esse patimur in domibus clericorum,

nisi eas tantum, quas propter solas necessitudinum causas habitare cum iisdem synodus Nicaena permisit.

C. XXXII. Nisi majorum jussione ad feminarum domicilia clerici non accedant.

Item ex Concilio Africano, c. 5.

Clerici vel continentes ad viduas vel virgines nisi ex jussu vel permissu episcoporum aut presbyterorum non accedant.

Et hoc non soli faciant, sed cum conclericis, vel cum quibus episcopus aut presbyter jusserit.

Nec ipsi episcopi et presbyteri soli habeant accessum ad hujusmodi feminas sed ubi aut clerici praesentes sunt, aut graves aliqui Christiani.

C. XXXIII. Episcopi provideant ne occasione temporalium clericorum familiaritatibus viraines socientur.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 102

Ad reatum episcopi pertinet vel presbyteri, qui parochiae praeest, si sustentandae vitae praesentis causa adolescentiores viduae vel sanctimoniales clericorum familiaritatibus subjiciantur.

C. XXXIV. De eodem.

Item ex eodem, c. 103.

Viduae, quae stipendio ecclesiae sustentantur, tam assiduae in Dei opere esse debent, ut et meritis, et orationibus suis ecclesiam adjuvent.

DISTINCTIO LXXXII.

GRATIANUS.

I. Pars. Generaliter etiam pauperibus et iis, qui suis manibus laborare non possunt, episcopus necessaria provideat.

Unde in Concilio Aurelianensi l. c. 18, legitur : C. I. De eodem.

Episcopus pauperibus vel infirmis, qui debilitate faciente non possunt suis manibus laborare, victum et vestitum (in quantum sibi possibile fuerit) largiatur.

C. II. Qui voluptatem officio praeposuerit, modis omnibus submoveatur.

Item Innocentius Exsuperio Tolosano, epist. III. c. 1.

II. Pars. Proposuisti, quis de his observare debeat,

quos in diaconii ministerio aut in officio presbyterii positos incontinentes esse aut fuisse generati filii prodiderunt.

De his et divinarum legum manifesta est disciplina, et beatae recordationis *viri* Siricii episcopi monita evidentia commearunt ut incontinentes in officiis talibus positi omni ecclesiastico honore privarentur, nec admittantur ad tale ministerium, quod sola continentia oportet impleri.

Est enim vetus admodum sacrae legis auctoritas jam

inde ab initio custodita, quod in templo anno vicis suae habitare praecepti sunt sacerdotes, ut servientes sacris oblationibus puros et ab omni labe purgatos sibi vindicent divina ministeria, neque eos ad sacra officia fas sit admitti, qui exercent vel cum uxore carnale consortium qui scriptum est: Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester.

Quibus utique propter sobolis successionem uxoris usus fuerat relaxatus quia ex alia tribu, *et praeterquam ex semine Aaron,* ad sacerdotium nullus fuerat praeceptus accedere.

Quo magis hi sacerdotes vel Levitae pudicitiam ex die ordinationis suae servare debent, quibus vel sacerdotium, vel ministerium sine successione est, nec praeterit dies, qua vel a sacrificiis divinis, vel

baptismatis officio vacent?

Nam si *B.* Paulus *apostolus* ad Corinthios scribit, dicens: Abstinete vos ad tempus, ut vacetis orationi, et hoc utique laicis praecepit, multo magis sacerdotes, quibus et orandi et sacrificandi juge officium est, semper debebunt ab hujusmodi consortio abstinere, qui, si contaminatus fuerit carnali concupiscentia, quo ipudore vel sacrificare usurpabit, aut qua conscientia quove* merito exaudiri se credit, quum dictum

sit: Omnia munda mundis coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum?

Sed fortasse hoc licere credit, quia scriptum est: Unius uxoris virum.

Non dixit hoc, ut permaneret in concupiscentia generandi, sed propter incontinentiam futuram.

*Neque enim integros corpore non admisit, qui ait: Vellem autem omnes sic esse, sicut et ego *.

Quod *et* apertius declarat, dicens: Qui autem in carne sunt, Deo placere non possunt.

Vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu.

*Et habentem filios, non generantem dixit.

* Sed ea plane dispar et diversa sententia est.

Nam si ad aliquos forma *illa* ecclesiasticae vitae pariter et disciplinae, quae ab episcopo Siricio ad provincias commeavit, non probatur pervenisse, his ignorantibus

venia non negabitur, ita ut de cetero penitus incipiant abstinere et ita gradus suos, in quibus inventi fuerint, retentent, ut eis non liceat ad potiora conscendere, quibus in beneficio esse debet, quod hunc ipsum locum, quem retinent, non amittunt.

§ 1. Si qui antem scisse formam vivendi missam a Siricio deteguntur, neque statim cupiditates libidinis abjecisse, illi sunt modis omnibus submovendi, quia post admonitionem cognitam praeponendam arbitrati sunt voluntatem.

C. III. De eodem.

Item Siricius Papa ad Himerium Tarraconensem Episcopum, epist. I, cap. 7.

Plurimos sacerdotes Christi atque Levitas post longa consecrationis suae tempora tam de conjugibus

propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse, et crimen suum hac praescriptione defendere, quia in veteri testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa.

Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum praeceptorque vitiorum, si aestimat, quod in lege Moysis passim sacris ordinibus a Deo nostro laxata sunt frena luxuriae, cur eos, quibus committebantur sancta sanctorum, praemonet, dicens:

Sancti estote, quia et ego sanctus sum Dominus Deus vester?

Cur etiam procul a suis domibus anno vicis suae in templo habitare jussi sunt sacerdotes?

Hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possint carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes acceptabile Deo munus offerrent.

Quibus *etiam* expleto deservitionis suae tempore uxorius usus solius successionis causa fuerat relaxatus, quia non ex alia, nisi ex tribu Levi, quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti.

C. IV. De eodem.

Idem paulo inferius.

Quia aliquanti, de quibus loquimur, (ut tua sanctitas retulit), ignorantia se lapsos esse deflent, his hac conditione misericordiam dicimus non negandam,

ut sine ullo honoris augmento, in hoc, quo dejecti sunt, quamdiu vixerint, officio perseverent; si tamen posthac continentes se studuerint exhibere.

Hi vero, qui illiciti privilegii excusatione nituntur, et sibi asserunt veteri hoc lege consessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate dejectos, nec unquam posse veneranda attrectare mysteria, quibus se ipsi, dum obscoenis cupiditatibus inhiant, privaverunt.

Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum, si quilibet episcopus, presbyter atque diaconus (quod non optamus) * deinceps * fuerit talis inventus, jam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum, quia ferro necesse est ut abscindantur vulnera, quae

fomentorum non senserint medicinam.

III. Pars. Gratian. Qui autem propter peccata jubentur deponi, post condignam poenitentiam in suo ordine poterunt reparari.

Unde in Concilio Hibernensi : C. V. Quae poenitentia sit imponenda sacerdoti, qui de fornicatione convictus fuerit.

Presbyter, si fornicationem fecerit, quanquam secundum canones Apostolorum debeat deponi, tamen

juxta auctoritatem B. Papae Silvestri, si in vitio non perduraverit, sed sua sponte confessus adjecit, ut resurgat, decem annis in hunc modum poeniteat: tribus quidem mensibus * privato loco* a ceteris remotus pane et aqua a vespera in vesperam utatur, tantum autem diebus dominicis et praecipuis festis modico vino et pisciculis atque leguminibus recreetur, sine carne, et sagimine ovis, et caseo; sacco indutus humi adhaereat, die ac nocte jugiter misericordiam Dei omnipotentis imploret.

Finitis tribus mensibus continuis exeat: tamen in publicum non procedat, ne grex fidelis in eo scandalum patiatur; nec enim debet sacerdos publice poenitere, sicut laicus.

Postea aliquantisper resumptis viribus, unum annum et dimidium in pane et aqua expleat, exceptis

dominicis et praecipuis festis, in quibus vino, et sagimine ovis, et caseo juxta canonicam mensuram uti poterit.

Finito primo anno et dimidio, corporis et sanguinis Domini, ne indurescat, particeps fiat, et ad pacem veniat, psalmos cum fratribus

in choro ultimus canat, ad cornu altaris non accedat, juxta B. Clementis vocem minora gerat officia.

Deinde vero usque ad impletionem septimi anni, omni quidem tempore, exceptis paschalibus diebus, tres legitimas ferias in unaquaque hebdomada in pane et aqua jejunet.

Expleto septimo anni circulo, si *sui* confratres, apud quos poenituit ejus condignam poenitentiam collaudaverint, episcopus in pristinum honorem juxta B. Calixti Papae auctoritatem eum revocare poterit.

Sane sciendum *est*, quod secundam feriam unum psalterium canendo, aut unum denarium pauperibus dando, si opus est: redimere poterit.

Finitis autem septem annis, deinde usque ad finem decimi anni sextam feriam (nulla interveniente redemptione) observet in pane et aqua.

§ 1. Eadem quoque poenitentia erit sacerdoti de omnibus aliis peccatis et criminibus, quae eum in depositionem inducunt.

Neque hoc cuilibet videatur onerosum, si sacerdos post lapsum digne, ut supra dictum est, poenitens ad pristinos redeat honores.

DISTINCTIO LXXXIII.

GRATIANUS.

1. Pars. Providendum quoque est, ne is, qui ad ordinandum eligitur, etsi a proprio vitio videatur alienus, consentiendo alienis inquinetur.

Ut enim Symmachus Papa ait: Non est grandis differentia, an lethum inferas, an admittas.

Mortem enim languentibus probatur infligere, qui hanc, quum possit, non

excludit.

Hinc Gregorius VII, ait in Reg. lib. VI, c. 12. Romanae Synodi, celebratae Anno Domini 1080, al 1078.

C. I. Suspendatur episcopus ab officio, clericorum suorum fornicationi consentiens.

Si quis episcopus fornicationem presbyterorum,

diaconorum *, subdiaconorum *, vel crimen incestus in sua parochia pretio interveniente vel precibus consenserit, vel commissum * sibique compertum * auctoritate officii sui non impugnaverit, ab officio suspendatur.

C. II. Maxime ecclesiam laedit, qui sub nomine sanctitatis delinquit.

Item Gregorius prima parte Pastoralis, c. 2.

Nemo quippe in ecclesia nocet amplius, quam qui perverse agens nomen vel ordinem sanctitatis habet.

Delinquentem namque hunc nemo redarguere praesumit, et in exemplum culpa vehementer extenditur, quando pro reverentia ordinis peccator honoratur.

Episcopus itaque, qui talium crimina non

corrigit, magis dicendus est canis impudicus quam episcopus.

C. III. Qui non resistit erroribus consentit.

Item Innocentius.

Error, cui non resistitur, approbatur, et veritas, quum minime defensatur, opprimitur.

Negligere quippe, quum possis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere.

Nec caret scrupulo societatis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare.

C. IV. Non prodest suo errore non pollui, qui alieno consentit.

Item Pius, epist. I, ad omnes Christi fideles.

Quid enim prodest illi suo errore non pollui, qui consensum praestat erranti?

C. V. Qui non occurrit, consentit erranti Item Gregorius .

Consentire videtur erranti, qui ad resecanda, quae corrigi debent, non occurrit.

Gratian. Sicut autem aliorum vitia palpare non debet, ita nec malorum laudibus delectari.

Unde Anacletus Papa, epist. 1, Episcopis omnibus: C. VI. Miserrimus est episcopus, qui malorum laudibus gloriatur.

Nihil illo *est* pastore miserius, qui luporum laudibus gloriatur.

Quibus si placere voluerit, atque ab his amari delegerit, erit hinc ovibus magna pernicies.

Nullus ergo pastorum placere lupis et gregibus ovium potest.

Perdit enim labiorum memoriam mens terrenis obligata carceribus.

Sicut artium in suo quoque opere invenitur mater instantia, ita noverca eruditionis est negligentia.

II. Pars. Gratian. Quanquam sacerdotem tam a suis, quam ab alienis criminibus oportet, esse immunem, tamen si aliorsum sese habuerit, non ideo verba

suae praedicationis debent contemni.

Sicut enim Hieronymus ait: ut lixivium per cinerem humidum fluens lavat, et non lavatur, ita bona doctrina per malum doctorem animas credentium lavat a sordibus peccatorum.

DISTINCTIO LXXXIV.

GRATIANUS.

I. Pars. Solicitum quoque et vigilantem oportet esse episcopum circa defensionem pauperum, relevationem oppressorum, tuitionem monasteriorum.

Quod si facere neglexerit, aspere corripiendus est.

Unde Gregorius Anthemio Subdiacono Campaniae, lib.

XI, epist. 29: C. I. Corripiatur episcopus, qui circa officium suum negligens exstiterit.

Pervenit ad nos, fratrem et coepiscopum nostrum Paschasium ita desidem negligentemque in cunctis existere, ut in nullo quia est episcopus agnoscatur, adeo ut neque ecclesia ipsius, neque monasteria, sive filii ecclesiae vel oppressi pauperes ejus erga se dilectionis studium sentiant, nec aliquam supplicantibus sibi iniquibus justum est opem defensionis accommodet, et (quod adhuc dici est gravius) consilia sapientum et recta suadentium nulla patiatur ratione

suscipere, ut quod per se nequit attendere ab

altero saltem possit addiscere.

Et infra: Quod si ita est, non sine culpa tua esse cognoscas, qui eum objurgare atque coercere, ut dignum est, distulisti *Quia ergo hoc totum non solum ipsum reprobat, sed etiam ad sacerdotalis officii pertinere probatur

opprobrium *, volumus, ut eum coram aliis sacerdotibus et quibusdam de filiis suis nobilibus contestari pro hac re debeas et hortari.

Si vero (quod non credimus) post hanc adhortationem nostram solito adhuc more negligens esse tentaverit, ad nos est modis omnibus transmittendus, ut hic positus discere possit, quid vel qualiter secundum Dei timorem agere conveniat sacerdotem.

C. II. De eodem.

Idem ad eumdem eod. lib. epist. 33.

Nunciatum est nobis, Campaniae episcopos ita negligentes exsistere, ut immemores honoris sui neque erga ecclesias, neque erga filios *suos* paternae

vigilantiae curam exhibeant, vel monasteriorum solicitudinem

gerant, seu in oppressorum et pauperum se tuitionem impendant.

Ideo hac tibi auctoritate praecipimus, ut, eis a te convocatis, ex nostro illos mandato districte commoneas, quatenus * desides ulterius esse non debeant, sed sacerdotalem se habere zelum et sollicitudinem opere doceant, atque * ita in his, quae eos juste secundum Deum agere convenit, vigilantes exsistant, ut nullum nos de eis denuo murmur exasperet.

Si quem vero eorum post haec negligentem esse cognoveris, ad nos eum sine aliqua excusatione transmitte, ut quam sit grave nolle ab his, quae reprehensibilia et valde vituperanda sunt, corrigi, regulari in se valeat districtione sentire.

II Pars.

Gratian. Quod autem de munditia castitatis

sacerdotibus imperatur, hoc etiam de quibuslibet altari servientibus intelligendum est.

Unde in Carthaginensi Concilio II cap. 2. Aurelius Episcopus dixisse legitur: C. III. Qui sacramentis divinis inserviunt, continentiam in omnibus servent.

Quum in praeterito concilio de continentiae et castitatis moderamine tractaretur, gradus isti tres conscriptione quadam castitati per consecrationes annexi sunt; episcopos, inquam, presbyteros et diaconos ita placuit, ut condecet sacrosanctos antistites et Dei sacerdotes, nec non et Levitas, vel qui sacramentis divinis inserviunt, continentes esse in omnibus, quo possint simpliciter quod a Deo postulant impetrare, ut quod apostoli docuerunt et

ipsa servavit antiquitas nos quoque custodiamus.

Ab universis episcopis dictum est: Omnibus placet, ut episcopi, presbyteri et diaconi, vel qui sacramenta contrectant, pudicitiae custodes etiam ab uxoribus abstineant.

Ab omnibus dictum est: Placet, ut in omnibus et ab omnibus pudicitia custodiatur, qui altario deserviunt.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Carthaginensi V. cap. 3.

Quum de quorundam clericorum, quamvis erga uxores proprias, incontinentia referretur placuit episcopos et presbyteros et diaconos secundum priora statuta etiam ab uxoribus continere: quod nisi fecerint, ab ecclesiastico removeantur officio: ceteros autem clericos ad hoc non cogi, sed secundum uniuscujusque ecclesiae consuetudinem observari debere.

III Pars Gratian.

Similiter, quod monogamus episcopus esse jubetur, etiam ad reliquos ordines ecclesiasticos derivari oportet.

Unde Siricius Papa Himerio Tarraconensi Episcopo, epist. l, c. 11: C. V. Laica sit tantum communione contentus clericus, viduam aut secundam ducens uxorem.

Quisquis clericus aut viduam, aut certe secundam conjugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis privilegio mox nudetur, laica sibi tantum communione concessa.

Quam ita demum poterit possidere, si nihil postea, propter quod hanc perdat, admittat.

IV Pars.

Gratian. Presbyterorum vero nomen quanquam a senectute sit sumptum, magis tamen maturitatem indicat sapientiae, quam caniciem corporis.

Unde Anacletus ad Episcopos Italiae, epist. II: C. VI. Presbyteri seniores dicuntur, non tam aetate, quam sapientia.

Porro Moysi praecipitur, ut eligat presbyteros [id est seniores].

Unde et in Proverbiis dicitur: Gloria senum canicies.

Haec vero canicies sapientiam designat, de qua scriptum est Canicies hominum prudentia est.

Quumque nongentos et amplius annos ab Adam usque ad Abraham vixisse homines legerimus, nullus alius prius appellatus

est presbyter, id est senior, nisi Abraham, qui multo paucioribus vixisse annis convincitur.

Non ergo propter

decrepitam senectutem, sed propter sapientiam presbyteri nominantur.

DISTINCTIO LXXXV.

GRATIANUS.

Hospitalitas vero usque adeo episcopis est necessaria, ut, si ab ea inveniantur alieni, jure prohibeantur ordinari.

Unde Gregorius scribit Joanni Episcopo, lib.

XII epist. 6: C. I. Hospitalitatem nesciens non fiat episcopus.

Archidiaconum Florentinum ecclesiae Anconitanae, qui ad episcopatum fuerat electus, Scripturae

quidem sacrae scientiam habere, sed ita aetatis senio jam confectum accepimus, ut ad regiminis officium non possit assurgere; adjicientes etiam, ita illum tenacem exsistere, ut in domo ejus amicus ad caritatem nunquam introeat.

Rusticus autem diaconus ejusdem ecclesiae, qui similiter electus fuerat, vigi lans quidem homo dicitur, sed, quantum asseritur, psalmos ignorat.

Florentium vero diaconum ecclesiae Ravennatis, qui ab omnibus electus dicitur, sollicitum esse novimus, sed qualis sit interius omnino non scimus.

Ideoque fraternitas tua una cum fratre

et coepiscopo nostro Armenio, suprascriptae ecclesiae Anconitanae visitatore, illuc festinet accedere, et diligenter de moribus singulorum requirere, si *de* nullo *sibi* sunt crimine conscii, quod eos ad hoc officium vetet accedere.

Pariter etiam requirendum est, si hoc, quod de praefato archidiacono dictum est, quia nunquam amicus domum ejus ingressus est, si ita se veritas habeat, et utrum ex necessitate, an ex tenacia talis sit; aut si ita senex

est, ut ad regendum non possit assurgere, vel si tactis sacrosanctis evangeliis (sicut nobis nunciatum est) jusjurandum praebuerit, nunquam se ad episcopatum accedere.

Sed et de Rustico diacono quantos psalmos minus teneat perscrutandum est.

Florentio autem diacono Ravennati, si nullum, sicut diximus, crimen est, quod obsistat, apud episcopum ejus agi necesse est, ut ei debeat cessionem concedere; non tamen ex nostro mandato vel dicto, ne contra suam voluntatem eum cedere videatur.

DISTINCTIO LXXXVI.

GRATIANUS.

I Pars.

Doctorem autem episcopum oportet esse, ne inferiorum culpae in eum refundantur, qui docendi officium accepit, quod exsequi nescit vel negligit.

Unde Leo Episcopus scribit Aquilegiensi Episcopo, epist. III et LXXXIV seu LXXXVI: C. I. Negligentiae rectorum imputantur culpae inferiorum.

Inferiorum culpae ordinum ad nullos magis referendae sunt, quam ad desides negligentesque rectores, qui multam saepe nutriunt pestilentiam, dum austeriorem dissimulant adhibere medicinam.

C. II. Homines sunt diligendi, peccato odio habenda.

Item Leo Episcopus Rustico Narbonensi Episcopo, epist. XC seu XCII in princip.

:

Odio habeantur peccata, non homines; corripiantur

tumidi, tolerentur infirmi; et quod *in peccatis*

severius castigari necesse est non saevientis plectatur animo, sed medentis.

C. III. Qui negligit emendare quod valet, facientis culpam habet.

Item Joannes VIII .

Facientis culpam proculdubio habet, qui quod potest corrigere negligit emendare.

Scriptum quippe est: Non solum qui faciunt, sed etiam qui consentiunt facientibus, participes judicantur.

§ 1. Et libat Domino prospera, qui ab afflictis pellit adversa.

Et negligere, quum possis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere.

Nec caret scrupulo consensionis occultae, qui manifesto facinori desinit obviare.

Et probat odisse se vitia, qui condemnat errantes.

Nec relinquit sibi locum deviandi, qui non pepercerit excedenti.

Et primus innocentiae gradus

est odisse nefanda.

Et latum pandit delinquentibus

aditum, qui jungit cum pravitate consensum.

Et nihil prodest alicui non puniri proprio, qui puniendus est alieno peccato.

II Pars.

Gratian. Si autem in corripiendo quis modum excesserit, non a subditis, sed a Domino veniam petat.

Unde Augustinus de vita clericorum.

C. IV. Veniam a subditis non petat qui in corripiendo modum excesserit.

Quando necessitas disciplinae minoribus coercendis dicere vos verbo dura compellit, si etiam ipsi modum vos excessisse sentitis, non a vobis exigitur, ut ab eis veniam postuletis, ne apud eos, quos oportet esse subjectos, dum nimia servatur humilitas, regendi frangatur auctoritas.

Sed tamen petenda est venia ab omnium Domino, qui novit *etiam* eos, quos plus justo forte corripitis, quanta benevolentia diligatis.

III. Pars. Gratian. In doctrina vero sacrae Scripturae auctoritatem debet episcopus praeferre, non saecularium literarum peritiam ostentare.

Non enim episcopalis officii est grammaticam exponere, ne laudes Jovis personent ore pontificis.

Unde Gregorius scribit Desiderio Episcopo, lib.

IX epist. 48: C. V. Sacram Scripturam, non grammaticam debet episcopus exponere.

Quum multa nobis *bona* de vestris fuissent studiis nunciata, ita cordi nostro nata est laetitia, ut negare ea, quae sibi fraternitas vestra concedenda

poposcit, minime valeremus.

Sed post hoc pervenit ad nos (quod sine verecundia memorare non possumus), fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere.

Quam rem ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea, quae prius dicta fuerint, in gemitum et tristitiam verteremus, quia in uno se ore cum Jovis laudibus Christi laudes non capiunt.

Et quam grave nefandumque sit episcopis canere, quod nec *laico* religioso conveniat, ipse considera.

IV Pars.

Gratian. Liberalem quoque necessitatem patientibus sacerdotem esse oportet; alias autem vacuum portabit nomen episcopi.

Unde Gregorius scribit lib.

V epist. 29. Secundino servo Dei inter cetera: C. VI. Sine liberalitate inane portatur nomen episcopi.

Fratrem nostrum Marinianum episcopum verbis, quibus vales, excita, quia obdormisse eum suspicor.

Et infra: Dic ergo ei, cum loco mutet et mentem.

Non sibi credat solam lectionem et orationem sufficere, ut remotus studeat sedere, et de manu minime fructificare: sed largam manum habeat, necessitatem patientibus concurrat, alienam inopiam suam credat, quia, si haec non habet, vacuum episcopi nomen tenet.

V. Pars. Gratian. In ipsa autem liberalitate modus adhibendus est rerum et personarum: rerum, ut non

omnia uni, sed singulis quaedam praestentur, ut pluribus prodesse possimus, juxta illud Prophetae: Dispersit, dedit pauperibus; personarum, ut primum justis, deinde peccatoribus: quibus tamen dare prohibemur, non quia homines sunt, sed quia peccatores.

Unde Augustinus tract.

C. ad c. 16 Joannis: C. VII. Immane peccatum est res suas donare histrionibus.

Donare res suas histrionibus vitium est immane, non virtus.

Et scitis de talibus, quam sit frequens fama cum laude, quia, *sicut scriptum est,* laudatur peccator in desideriis animae suae, et qui iniqua gerit, benedicitur.

C. VIII. Graviter delinquunt qui venatori aliquid donant.

Idem in Psalmo CII ad vers.

Faciens misericordias .

Qui venatoribus donant, quare donant?

dicant mihi, quare donant venatori?

Hoc in illo amant, in quo nequissimus est, hoc in illo pascunt, hoc in illo vestiunt, ipsam nequitiam publicam spectaculis omnium.

Qui donant histrionibus, qui donant aurigis, qui donant meretricibus, quare donant?

numquid non et ipsi hominibus donant: Non tamen ibi attendunt naturam operis Dei, sed nequitiam operis humani.

C. IX. De eodem.

Idem ibidem paulo inferius.

Qui venatoribus donant, non homini donant, sed arti nequissimae.

Nam si homo tantum esset, et venatur non esset, non donares: honoras in eo vitium, non naturam.

C. X. De eodem.

Idem in Psalm.

CXLVI

Vident homines venatorem, et delectantur: vae miseris, si non se correxerint.

Qui enim vident venatorem et delectantur, videbunt Salvatorem et contristabuntur.

C. XI. De eodem.

Item Hieronymus in Psalm.

XC, ad vers.

Sperabo in Domino.

Esau venator erat, quoniam peccator erat.

Et penitus non invenimus in Scripturis sanctis sanctum aliquem venatorem: piscatores invenimus sanctos.

C. XII. De eodem.

Item Ambrosius in homilia XXXIII, de Quadragesima .

Quid prodest jejunare visceribus, et luxuriare venatibus?

abstinere cibis, errare peccatis?

C. XIII. De eodem.

Idem ibidem paulo inferius.

An putatis illum jejunare, fratres, qui primo diluculo non ad ecclesiam vigilat, non beatorum martyrum loca sancta perquirit, sed surgens congregat servulos, disponit retia, canes producit, saltus silvasque perlustrat?

Servulos, inquam, secum pertrahit,

fortasse magis ad ecclesiam festinantes, et voluptatibus suis peccata accumulat aliena, nesciens reum se futurum tam de suo delicto, quam de perditione servorum.

C. XIV. Quae sint in liberalitate servanda Item Ambrosius lib.

I, de officiis, c. 30.

Non satis est bene velle, sed etiam bene facere.

Nec satis est iterum bene facere, nisi id ex bono fonte, hoc est ex bona voluntate proficiscatur.

Et infra: § 1. Perfecta liberalitas fide, causa, loco, tempore commendatur, ut primum opereris circa domesticos fidei.

Grandis culpa, si sciente te fidelis egeat, si scias eum sine sumptu esse, fame laborare,

aerumnam perpeti, qui praesertim egere erubescat, si in causam ceciderit aut captivitatis suorum, aut calumniae, et non adjuves, si sit in carcere, et poenis et suppliciis propter debitum aliquod justus excrucietur (nam etsi omnibus debetur misericordia, *tamen* justo amplius), si tempore afflictionis suae nihil a te impetret, si tempore periculi, quo rapitur ad mortem, plus apud te pecunia tua valeat quam vita morituri, non est leve peccatum .

C. XV. De eodem.

Idem ibidem paulo inferius.

Dominus non vult simul effundi opes, sed dispensari, nisi forte, ut Helisaeus, qui boves suos occidit, et pavit pauperes ex eo, quod habuit, ut

nulla cura teneretur domestica, sed relictis omnibus in disciplinam se propheticam daret.

C. XVI. De eodem.

Idem ibidem continenter.

Est probanda illa etiam liberalitas, ut proximos seminis tui non despicias, si egere cognoscas.

Melius est enim, ut ipse subvenias tuis, quibus pudor est ab aliis sumptum deposcere, aut alicui postulare subsidium necessitati; non tamen ut illi ditiores eo fieri velint, quod tu posses conferre inopibus: causam enim natura praestat, non gratia.

Neque enim propterea te Domino dicasti, ut tuos divites facias, sed ut vitam tibi perpetuam fructu boni operis acquiras, et pretio miserationis

peccata redimas tua.

Putant se parum poscere?

pretium tuum quaerunt, vitae tuae fructum adimere contendunt, et accusant, quod eos divites non feceris, quum te illi velint aeternae vitae fraudare mercede?

C. XVII. De eodem.

Idem ibidem paulo inferius.

Consideranda est *etiam* in largiendo aetas atque debilitas, nonnunquam etiam verecundia, quae ingenuos prodit natales, ut senibus plus largiaris, qui sibi *labore* jam non queunt victum quaerere.

Similiter et debilitas corporis, *et haec* juvanda promptius; tum si quis ex divitiis cecidit in egestatem,

et maxime, si non vitio suo, sed aut latrociniis, aut proscriptione, aut calumniis quae habebat amisit.

C. XVIII. De eodem.

Idem libro II officiorum, cap. 21.

Pulchra etiam liberalitas est, in ipso quoque pauperis dato mensuram tenere, ut abundes pluribus, non conciliandi favoris gratia ultra modum fluere.

Quicquid ex affectu puro et sincero promitur, hoc est decorum: non superfluas aedificationes aggredi, nec praetermittere necessarias.

Et maxime sacerdoti hoc convenit, ornare Dei templum honore congruo, ut etiam *hoc* cultu aula Domini resplendeat, impensas misericordiae *convenientes* frequentare, quantum oporteat largiri

peregrinis, non superflua, sed competentia, etc. Idem: § 1. Compatiamur alienis calamitatibus, necessitates aliorum quantum possumus juvemus, et plus interdum quam possumus.

Melius est enim pro misericordia causas praestare vel invidiam perpeti, quam praetendere inclementiam; ut nos aliquando in invidiam incidimus; qui confregerimus vasa mystica, ut captivos redimeremus.

C. XIX. De eodem.

Idem ad c. 3. Lucae, in vers.

Generatio viperarum.

In singulis quoque generibus hominum conveniens tribuit S. Baptista Joannes responsum unum omnibus ita: publicanis, ne ultra praescriptum exigant, militibus, ne calumniam faciant, ne praedam requirant; docens idcirco stipendia constituta militiae,

ne, dum sumptus quaeritur, praedo grassetur.

Sed haec et alia officiorum praecepta propria singulorum, misericordia communis est usus.

Ideo commune praeceptum omnibus officiis, omnibus aetatibus necessaria, et ab omnibus deferenda.

Non publicanus, non miles excipitur, non agricola, vel urbanus, dives et pauper, omnes in commune admonentur, ut conferant non habenti.

Misericordia enim plenitudo virtutum est, et ideo omnibus est proposita perfectae forma virtutis, ne vestimentis alimentisque suis parcant.

Misericordiae tamen ipsius pro possibilitate conditionis humanae mensura servetur, ut non sibi unusquisque totum eripiat, sed quod habet cum

paupere partiatur.

C. XX. De eodem.

Idem ad cap. 18. Lucae.

Ceterum Dei traditio est, ut prius pascas parentes.

Nam si juxta divinum oraculum contumelia parentis morte luitur, quanto magis fames, quae morte gravior est?

Quo loco insolentem Dominus infrenat jactantiam, etc.

C. XXI. De eodem.

Idem in libro de officiis .

Pasce fame morientem.

Quisquis enim pascendo hominem servare poteras, si non pavisti, occidisti .

C. XXII. De eodem.

Item Hieronymus in commentariis ad Galatas, c. 6, in vers.

Alter alterius.

Qui clementiam non habet nec indutus est viscera misericordiae et lacrimarum, quamvis spiritalis sit, non adimplet legem Christi.

VI. Pars. Gratian. Similiter etiam oportet episcopum non esse percussorem, id est non ad vindictam facilem.

Unde Gregorius scribit Joanni Episcopo Panormitano libro XI, epist. 49: C. XXIII. Ad vindictam episcopus facilis esse non debet.

Si quid vero de quocunque clerico ad aures tuas pervenerit, quod te juste possit offendere, facile non credas, nec ad vindictam te res accendat incognita; sed praesentibus senioribus ecclesiae tuae diligenter est veritas perscrutanda, et tunc, si qualitas rei

poposcerit, canonica districtio culpam feriat delinquentis.

C. XXIV. De quodam episcopo, qui antequam missarum solemnia celebraret, die dominico ad exarandam messem cujusdam profectus est.

Idem Januario Episcopo, lib.

VII. Indict. 2, epist. 1.

Tanta nequitia ad aures meas de tua senectute pervenit, ut eam, nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa jam maledictione feriremus.

Dictum quippe mihi est, quod dominico die, priusquam missarum solennia celebrares, ad exarandam messem latoris praesentium perrexisti, et post exarationem ejus missarum solemnia celebrasti; post missarum solennia

etiam terminos possessionis illius eradicare minime

timuisti.

Quod factum quae poena debeat insequi, omnes, qui audiunt, sciunt.

Dubii autem de tanta hac perversitate fueramus, sed filius noster Cyriacus abbas a nobis requisitus, * dum esset Caralis *, ita se cognovisse perhibuit.

Et quia adhuc canis tuis parcimus, hortamur, ut aliquando resipiscas miser senex, atque a tanta te levitate morum et operum perversitate compescas.

Quanto morti vicinior efficeris, tanto fieri solicitior atque timidior debes.

Et quidem poenae sententia in te fuerat jaculanda; sed quia simplicitatem tuam cum senectute novimus, interim tacemus.

Eos vero, quorum consilio haec egisti, in duobus mensibus excommunicatos esse decernimus: ita * tamen, * ut, si quid eis intra duorum mensium spatium humanitus advenerit,

benedictione viatici non priventur.

Deinceps autem ab eorum consiliis cautus existe; te quoque solicite custodi, ne, si eis in malo discipulus fueris, quibus in bono magister esse debuisti, nec simplicitati tuae ulterius, nec senectuti parcamus.

VII. Pars. Gratian. Vel percussor esse prohibetur, ne videlicet propriis manibus aliquem caedat.

Unde in Agathensi Concilio legitur: C. XXV. Non licet episcopo propriis manibus aliquem caedere.

Non licet episcopo manibus suis aliquem caedere.

Hoc enim alienum a sacerdote esse debet.

VIII. Pars. Gratian. Prohibetur etiam episcopus turpis lucri esse cupidus, ne aliquo inhonesto negotio victum vel cetera sibi necessaria quaerat.

Quod generaliter de omnibus divino cultui mancipatis, id est clericis et monachis, intelligi oportet.

Unde in Chalcedonensi Concilio, cap. 3, legitur: C. XXVI. Qui connumerantur in clero, turpibus lucris non inserviant.

Pervenit ad sanctam synodum, quia de iis, qui in clero connumerantur, quidam propter turpis lucri gratiam alienarum possessionum conductiones, et causas saeculares suscipiunt, et a sacris *quidem* officiis se per desidiam separant, ad domos autem saecularium concurrunt, et substantiarum eorum gubernationes avaritiae causa suscipiunt.

Decrevit

ergo sancta et magna synodus, neminem horum deinceps, hoc est episcopum, sive clericum, aut monachum, conducere possessiones, aut misceri saecularibus procurationibus, nisi forte, qui legibus ad minorum aetatum tutelas sive curationes inexcusabiles attrahuntur, aut cui civitatis ipsius episcopus ecclesiasticarum rerum commiserit gubernacula, vel orphanorum ac viduarum, quae indefensae sunt, et earum personarum, quae maxime ecclesiastico indigent adminiculo propter timorem Dei.

Si quis vero transgressus fuerit haec praecepta, correctioni ecclesiasticae subjaceat.

DISTINCTIO LXXXVII.

GRATIANUS.

I. Pars. Viduis autem et orphanis ecclesiae praesidium implorantibus episcopi debent adesse, et contra improborum violentias protectionis patrocinium eis negare non debent.

Unde Gelasius Gerontio et Petro Episcopis: C. I. Implorantibus patrocinium episcopi debent adesse.

Licet omnibus de nobis sperantibus non debeamus

in quantum possumus nos negare, plus tamen viduarum et orphanorum causas et impensius ducimus exsequendas, quas tueri a nobis vel ab omnibus divina manifestat assertio.

C. II. De eodem.

Idem Anastasio Episcopo.

Defensionis propriae desolatis auxilio, et qui suis actibus adesse pro aetatis infirmitate non possunt, exoratum pontificem decet subvenire, quia pupillis

tuitionem etiam divinitas jussit impendi.

Et ideo Maximo et Januario clericalis officii (qui se solatio parentum vel propinquorum asserunt destitutos) auxilium ex nostra delegatione praestabis, ut adversus improbitates adversariorum suorum protecti tuae exsecutionis annisu noxia commenta non sentiant.

C. III. De eodem.

Idem Leontio et Petro Episcopis.

Quisquis in negotiis suis nostri nominis intercessione sperat sibi remedia posse conferri, prona nos convenit animositate praestare.

C. IV. De eodem.

Idem Honorio Episcopo.

Divinae retributionis memor ad pontificalem conscientiam non ambigas pertinere, egentium commodis piam sollicitudinem non negare.

C. V. Tueatur ecclesia, quos in sui defensione suscepit.

Idem Fortunato Episcopo.

Irreligiosum prorsus et exsecrabile judicamus, si quisquam vel extraneos in sua tuitione susceptos non omni fide et tota animi sui educaverit sanctitate.

Ac quum Olympius diaconus dilectionis tuae Felicis et Olympii suggeratur avunculus, eosque parvulos tutelae vice susceperit nutriendos, ultra latrocinium esse judicamus, quod eos bonisculis parentum (sicut asserunt) reliquit extorres, alia retinendo, alia contra leges et jura vendendo.

C. VI. Confugientes ad ecclesiam extrahere non licet.

Item ex Concilio Arausicano I. c. 5, et seqq.

Eos, qui ad ecclesiam confugerint, tradi non oportere, sed loci sancti reverentia et intercessione

defendi.

§ 1. Si quis autem mancipia clericorum pro suis mancipiis ad ecclesiam confugientibus crediderit occupanda, per omnes ecclesias districtissima damnatione feriatur.

§ 2. In ecclesia quoque manumissos, et per testamentum ecclesiae commendatos si quis in servitutem vel obsequium, vel ad colonariam conditionem revocare tentaverit, animadversione ecclesiastica coerceatur.

C. VII. In libertate ecclesia tueatur libertos.

Item ex Concilio Agathensi, c. 29.

II. Pars. Libertos legitime a dominis suis factos, ecclesia, si necessitas exegerit, tueatur; quos si quis ante audientiam aut pervadere, aut exspoliare praesumserit, ab ecclesia repellatur.

C. VIII. A sacerdotibus defendantur liberti, ne in servitutem revocentur.

Item ex Concilio Toletano IV. c. 72.

Liberti, qui a quibuscunque manumissi sunt, et ecclesiae patrocinio commendati exsistunt, sicut regulae antiquorum Patrum constituerunt, sacerdotali defensione a cujuslibet insolentia protegantur, sive in statu libertatis eorum, sive in peculio, quod habere noscuntur.

C. IX. Expositos defendat ecclesia, si quis eorum calumniator exstiterit.

Item ex Concilio Arelatensi II. c. 32.

III. Pars. Si expositus ante ecclesiam cujuscunque fuerit miseratione collectus, contestationis ponat epistolam, ut si is, qui collectus est, intra decem dies quaesitus agnitusque non fuerit, securus habeat qui collegit.

Sane, qui post praedictum

tempus calumniator exstiterit, ut homicida ecclesiastica districtione damnabitur, sicut Patrum sanxit auctoritas.

DISTINCTIO LXXXVIII.

GRATIANUS.

I. Pars. Prohibentur ergo clerici cupiditatis negotia suscipere, non pietatis curam viduis et orphanis impendere.

Unde Melchiades Papa: C. I. De eodem.

Decrevit sancta synodus, nullum deinceps clericum aut possessiones conducere, aut negotiis saecularibus

se miscere, nisi propter curam pupillorum [et orphanorum] ac viduarum, aut si forte episcopus civitatis ecclesiasticarum rerum sollicitudinem habere praecipiat.

Ubi *liquido* patet, quia alia sunt negotia saecularia, alia ecclesiastica.

Nonne Moyses in saeculo erat, quum crebro tabernaculum intraret, et exiret, qui intus contemplatione raptus, foris infirmantium negotiis urgebatur?

Et infra: Sic et Jacob ascendentes et descendentes angelos vidit, quia *videlicet* rectores ecclesiae non solum *Deo* contemplando superna appetunt, sed deorsum quoque ad membra illius miserando descendunt.

Et Domini sacerdotes horum facta imitantur, et se custodiunt, et subditorum onera portant.

C. II. De eodem.

Item Gelasius Papa ad Episcopos per Lucaniam, cap. 17.

Consequens est, ut illa quoque, quae de Piceni partibus nuper ad nos missa relatio nunciavit, non praetereunda putaremus, id est, plurimos clericorum negotiationibus inhonestis et lucris turpibus imminere, nullo pudore cernentes evangelicam lectionem, qua ipse Dominus negotiatores e templo verberatos *flagellis* asseritur expulisse, nec Apostoli verba recolentes, quibus ait: Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus; psalmistam quoque David surda dissimulantes aure, cantantem: Quoniam non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini.

Proinde hujusmodi aut ab indignis posthac quaestibus noverint abstinendum,

et ab omni cujuslibet negotiationis ingenio vel cupiditate cessandum, aut, in quocunque gradu sint positi, mox a clericalibus officiis abstinere cogantur, quoniam domus Dei domus orationis et esse debet et dici, ne per officia negotiationis potius sit latronum spelunca.

C. III. In sacris ordinibus constitutus, saeculares curas assumere non debet.

Item ex Septimo canone Apostolorum.

Episcopus, aut presbyter, aut diaconus nequaquam saeculares curas assumat; sin aliter, dejiciatur.

C. IV. Episcopus saecularibus causis occupari non debet.

Item Gregorius Romano Defensori, l. VIII. ep. 11.

Perlatum est ad nos, reverendissimum fratrem

nostrum Basilium episcopum velut unum de laicis in causis saecularibus occupari, et praetoriis inutiliter deservire.

Quae res quoniam et ipsum vilem reddit, et reverentiam sacerdotalem annihilat, statim ut experientia tua hoc praeceptum susceperit, eum *ita* ad revertendum districta exsecutione compellat, quatenus ei illic te insistente quinque diebus sub qualibet excusatione immorari non liceat, ne, si quolibet modo eum ibidem amplius moram habere permiseris, cum ipso apud nos graviter incipias esse culpabilis.

C. V. Testamentorum tuitionem et curam rei familiaris episcopus non suscipiat.

Item ex Concilio Carthaginensi IV. c. 18.

Episcopus tuitionem testamentorum non suscipiat.

C. VI. De eodem.

Item ex eodem, c. 20.

Episcopus nullam rei familiaris curam ad se revocet, sed lectioni et orationi, verbi Dei praedicationi tantummodo vacet

C. VII. De eodem.

Item ex eodem, c. 17.

Episcopus gubernationem viduarum et pupillorum ac peregrinorum non per se ipsum, sed per archipresbyterum aut per archidiaconum agat.

C. VIII. Ratiociniorum causas clericus suscipere non debet.

Item Gregorius Quertino expraefecto, epist. 30. lib. X.

Inutile et valde laboriosum est, hominem literatum ratiociniorum causas assumere, et in eis se, quod non expedit, obligare.

C. IX. Fugiendus est clericus negotiator.

Item Hieronymus ad Nepotianum de vita clericorum.

Negotiatorem clericum, et ex inope divitem, ex ignobili gloriosum, quasi quandam pestem fuge.

C. X. Clerico negotiari non licet.

Item Augustinus in libro quaestionum veteris et novi testamenti, cap. 127.

Fornicari omnibus semper non licet, negotiari vero aliquando licet, aliquando non licet; antequam

enim ecclesiasticus quis sit, licet ei negotiari; facto jam non licet.

C. XI. De eodem.

PALEA. Item Joannes Chrysostomus super Matthaeum, [id est auctor operis imperfecti, hom.

XXXVIII. ad c. 21. Matth. .

« Ejiciens Dominus vendentes et ementes de templo, significavit, quia *homo* mercator *vix aut* nunquam potest Deo placere.

Et ideo nullus Christianus debet esse mercator, aut, si voluerit esse, projiciatur de ecclesia Dei, dicente Propheta: Quia non cognovi negotiationes, introibo in potentias Domini.

Quemadmodum enim qui ambulat inter duos inimicos, ambobus placere volens *et se commendare*, sine maliloquio esse non potest (necesse est enim, ut isti male loquatur de illo, et illi male de isto), sic qui emit et vendit

sine mendacio et perjurio esse non potest.

Et paucis interjectis: § 1. Sed est nec stabilis substantia eorum, neque ad bonum proficit, quod de malo congregatur.

Quemadmodum enim, si triticum aut aliud tale cernas in cribro, dum huc et illuc jactatur, grana omnia paulatim deorsum cadunt, et tandem in cribro nihil remanet, nisi stercus *solum*: sic de substantia negotiatorum novissime nil remanet, nisi solum peccatum.

§ 2. Sed omnes *homines* videntur esse mercatores; ostendam ergo, quis non est negotiator, ut qui talis non fuerit, eum intelligas esse negotiatorem.

Quicunque rem comparat, non ut ipsam rem integram et immutatam vendat, sed ut materia sibi sit inde

aliquid operandi, ille non est negotiator; qui autem comparat rem, ut illam ipsam integram et immutatam dando lucretur, ille est mercator, qui de templo Dei ejicitur.

§ 3. Unde super omnes mercatores plus maledictus est usurarius; ipse namque rem datam a Deo vendit, non comparatam, ut mercator et post foenus rem suam repetit, tollens aliena cum suis, mercator autem non repetit rem venditam.

§ 4. *Adhuc* dicit aliquis: Qui agrum locat, ut agrariam recipiat, aut domum, ut pensiones recipiat, nonne est similis ei, qui pecuniam dat ad usuram?

Absit. Primum quidem, quoniam pecunia non *ad aliquem usum* disposita est, nisi ad emendum; secundo, quoniam agrum

habens, arando accipit ex eo fructum, habens domum,

usum mansionis capit ex ea.

Ideo qui locat agrum vel domum, suum usum dare videtur, *et pecuniam accipere, et quodammodo quasi commutare videtur cum lucro lucrum: ex pecunia reposita nullum usum capis.

Tertio ager vel domus *utendo* veterascit.

*Pecunia autem quum fuerit mutuata, nec minuitur, nec veterascit.

§ 5. Et mensas nummulariorum subvertit.

* Pecunia spiritualiter homines intelliguntur, quia sicut nummus habet charagma Caesaris, sic homo *habet* charagma Dei.

Et quemadmodum solidus, qui non habet charagma Caesaris, reprobus est, ita *et* homo, qui non ostendit *in se* imaginem Dei, *reprobus aestimatur* Unde Esaias dicebat ad Hierusalem: * Pecunia tua reproba est,* caupones tui miscent vinum cum

aqua, etc. Ideo ergo mensas nummulariorum evertit, significans, quia in templo Dei non debent esse nummi, nisi spirituales, id est, qui Dei imaginem, non diaboli, portant.

Aut certe mensas nummulariorum sacerdotum dicit scripturas.

Novo enim testamento succedente priori, eversae sunt scripturae illorum.

»

C. XII. De eodem.

PALEA. Item ex verbis Augustini [ hinc inde collectis, et in summam redactis ad Psal. LXX. vers. Quoniam non cognovi].

« Quoniam non cognovi literaturam: Aliqui codices habent negotiationes: in quo diversitas interpretum sensum ostendit, non errorem inducit.

Ergo

si propterea iste tota die laudem Dei dicit, quia non cognovit negotiationes, * corrigant se * Christiani, non negotientur.

Sed ait mihi negotiator: Affero ex longinquo merces, mercedem laboris mei, unde vivam, peto: dignus est operarius mercede sua.

De mendacio, de perjurio agitur, non de negotio.

Ego enim mentior, non negotium.

Possem enim dicere, tanto emi, tanto vendam: si placet, eme.

Quomodo ergo revocas a negotiatione?

omnes artifices mentiuntur, sutores, agricolae.

Vis, ut optem carum tempus, ut possim vendere annonam, quam servavi?

sed non hoc faciunt, inquis, agricolae boni, nec illa negotiatores boni.

Quid enim?

etiam et filios habere malum est, quia, quando eis caput dolet, *malae et*

infideles matres ligaturas sacrilegas et incantationes

quaerunt?

Omnia ista hominum, non rerum peccata sunt.

Quaere ergo, *episcope,* (dicit mihi negotiator) quomodo, Psalmistam intelligas, et noli me prohibere a negotiatione: negotiatio enim me non facit malum, sed iniquitas mea et mendacium meum.

Quaeramus ergo negotiatores, qui praesumunt gloriari ex suis operibus, si sunt contra illam gratiam, quam hic Psalmista commendat, ut nemo de suis operibus glorietur.

Et sicut contra medicos superbos salutis pollicitatores vigilat hoc, quod dictum est: Tota die salutem tuam, sic contra negotiatores *de* operibus suis gloriantes vigilat hoc, quod dictum est: Os meum annunciabit justitiam tuam.

Unde et Dominus expulit illos de templo, volentes suam justitiam statuere et ignorantes justitiam

Dei.

Merito dictum negotium, quia negat otium, quod malum est, neque quaerit veram quietem, quae est Deus.

»

C. XIII. De eodem.

[PALEA.] Item Cassiodorus in eumdem psalmum LXX, in eundem versiculum.

« Quid est aliud negotium, nisi quae possint vilius

comparari carius velle distrahere?

Et infra: Negotiatores ergo illi abominabiles existimantur, qui justitiam Dei minime considerantes per immoderatum pecuniae ambitum polluuntur, merces suas plus perjuriis onerando quam pretiis.

Tales ejecit Dominus de templo dicens: Nolite facere domum patris mei domum negotiationis.

»

C. XIV. Nomine sacerdotis careat, qui Dei ministros a suis avocat officiis Item Cyprianus ad clerum et plebem Furnitanorum, lib.

I, epist. 9.

II. Pars. Neque apud altare Dei meretur nominari in sacerdotum prece qui ab altari sacerdotes et ministros voluit avocare.

Et ideo Victor quum

contra formam nuper in concilio a sacerdotibus datam Geminium Faustinum presbyterum ausus sit tutorem constituere, non est, quod pro dormitione ejus apud vos fiat oblatio, aut deprecatio aliqua nomine ejus in ecclesia frequentetur, ut sacerdotum decretum religiose et necessarie factum servetur a nobis.

DISTINCTIO LXXIX.

GRATIANUS.

I. Pars. Domus quoque suae oportet episcopum bene esse praepositum, ut quaedam inde quodammodo futurae dispensationis argumenta sumantur.

In dispensatione vero ecclesiae hanc regulam observandam noverit, ut nulli quantumlibet exercitatae personae duo simul officia committat, neque saecularibus viris res ecclesiasticas gubernandas committat.

Unde Gregorius scribit omnibus episcopis.

C. I. Uni personae duo non committantur officia.

Singula ecclesiastici juris officia singulis quibusque personis singulatim committi jubemus.

Sicut enim in uno corpore multa membra habemus, omnia autem membra non eundem actum habent, ita in ecclesiae corpore secundum veridicam Pauli sententiam

in uno eodemque spiritu alii conferendum est hoc officium, alii committendum est illud, neque uni quantumlibet exercitatae personae uno tempore duarum rerum officia committenda sunt: quia si totum corpus est oculus, ubi auditus?

Sicut

enim varietas membrorum per diversa officia et robur corporis servat, et pulchritudinem repraesentat, ita varietas personarum per diversa nihilominus officia distributa et fortitudinem et venustatem sanctae Dei Ecclesiae manifestat.

Et sicut indecorum est, in corpore humano alterum membrum alterius fungatur officio, ita nimirum noxium simulque turpissimum, si singula rerum ministeria personis totidem non fuerint distributa.

C. II. Quilibet episcopus vicedominum et oeconomum habeat.

Item Gregorius Anthemio Subdiacono, lib.

IX, ep. 66.

II. Pars. Volumus, ut frater noster Paschasius et vicedominum sibi ordinet et majorem domus, quatenus

possit vel hospitibus supervenientibus, vel causis, quae eveniunt, idoneus et paratus existere.

Si vero *et* negligentem eum prospicis, et ea, quae diximus, implere differentem, omnis clerus adhiberi debet, ut communi consilio ipsi eligant, quorum

personae ad ea, quae praediximus, valeant ordinari.

Gratian. Hinc colligi potest archidiaconi electionem a cuncto clero, si episcopus negligens differens fuerit, canonice fieri posse.

Officium vicedomini est episcopatum disponere.

Unde Gregorius Clementinae Patricinae, lib.

I, epist. 11, post alia.

C. III. Quod sit officium vicedomini.

Diaconum vero Anatolium, quem ad vos dirigi poposcistis, hoc nos facere non posse, causae magis modus quam rigoris austeritas facit Vicedominum enim eum constituimus, cujus arbitrio episcopium commisimus disponendum.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 26.

Quia in quibusdam ecclesiis, sicut ad nos pervenit, sine oeconomo episcopi res ecclesiasticas tractant, placuit, omnes ecclesias habentes episcopos etiam oeconomum habere de proprio clero, qui gubernet ecclesiae res cum arbitrio sui episcopi, ut non sine testimonio sit gubernatio ipsarum rerum ecclesiasticarum, et ex hoc eveniat res ejusdem ecclesiae dispergi, et et sacerdotali dignitati obtrectatio generetur.

Si vero quis hoc non observaverit, divinis subjaceat regulis.

C. V. Saecularibus viris res ecclesiasticae non committantur.

Item Gregorius Januario Caralitano Episcopo, lib.

VII epist. 66.

Indicatum est nobis, quod laicis quibusdam curam vestri patrimonii commiseritis, qui postmodum in rusticorum vestrorum depredationibus atque fatigationibus fuerint deprehensi, *et reddere res, quas indecenter retinent habitas quasi suae ditionis, quippe vestrae non suppositi curationi, postponant, vobisque despiciant actuum suorum reddere rationem*.

Quod si ita est, districte a vobis discuti

convenit, atque inter eos ecclesiaeque vestrae rusticos causam examinare subtilius.

Et quicquid in eis* fuerit fraudis inventum, cum poena legibus statuta reddere compellantur.

De cetero vero cavendum a fraternitate vestra est, ne saecularibus viris atque non sub regula nostra degentibus res ecclesiasticae committantur, sed probatis de vestro officio clericis, in quibus, si quid reperiri poterit pravitatis*, ut in subditis emendare quod illicite gestum fuerit valeatis: quo videlicet apud vos habitus sui officium magis convenienter administrent, quam accusent.

III. Pars. Gratian. Propinquis etiam, vel favore sibi conjunctis ecclesiastica officia episcopus committere non audeat.

Unde in Concilio Toletano X, c. 3, legitur.

C. VI. Ecclesiastica officia non committat episcopus propinquis vel favore conjunctis.

Decenter omnibus placet, *et* in praesenti tale rescindere factum, et non esse de cetero faciendum.

Quicunque igitur pontificum deinceps aut sanguine propinquis aut favore personis quibuscunque sibi conjunctis talia lucra commendare tentaverit, ad suum nefandae praesumptionis excidium et quod jussum fuerit devocetur in irritum, et qui ordinaverit annuae excommunicationi subjaceat.

Quae vero ablata fortasse fuerint, ab eo, qui tulerit, reddantur in duplum.

Gratian. Porro ipsa officia quare ita sint distinguenda, et non uni personae omnia committenda ex

auctoritate Gregorii et Bonifacii Papae datur intelligi, qui sic aiunt:

C. VII. Graduum et ordinum distributio ecclesiasticam unitatem conservat.

Ad hoc dispensationis *divinae* provisio gradus diversos et ordines constituit esse distinctos, ut, dum reverentiam minores potioribus exhiberent et potiores minoribus dilectionem impenderent, vera concordia

diversitate contextio, et recte officiorum generetur administratio singulorum.

Neque enim universitas alia poterat ratione subsistere, nisi hujusmodi magnus eam differentiae ordo servaret.

Quia vero quaeque creatura in una eademque qualitate gubernari

vel vivere non potest, coelestium militiarum exemplar nos instruit, quia dum sunt angeli, et sunt archangeli, liquet, quia non sunt aequales, sed in potestate et ordine (sicut nostis) differt alter ab altero.

DISTINCTIO XC.

GRATIANUS.

I Pars.

Litigiosus quoque prohibetur ordinari, quia qui sua potestate discordantes ad concordiam debet attrahere, qui oblationes dissidentium prohibetur recipere, nequaquam litigandi facilitate alios ad dissidium debet provocare.

Unde in Concilio Carthaginensi IV, c. 59, legitur, C. I. Clerici discordes dejiciantur vel revocentur ad concordiam.

Discordantes clericos episcopus vel ratione, vel potestate ad concordiam trahat; inobedientes synodus

per audientiam damnet.

C. II. Dissidentium fratrum in ecclesia oblationum dona non recipiantur.

Item ex eodem, c. 93 et 94.

Oblationes dissidentium fratrum neque in sacrario, neque in gazophylacio recipiantur.

Similiter: § 1. Dona eorum, qui pauperes opprimunt, a sacerdotibus refutanda sunt.

C. III. Extra ecclesiam esse probatur, qui pacem cum proximo non habet.

Item Cyprianus de unitate ecclesiae

Neque ad Cain munera respexit Deus; neque

enim pacatum habere Deum poterat, qui cum fratre pacem per zeli discordiam non habebat.

Quam sibi igitur pacem promittunt inimici fratrum?

quae sacrificia celebrare se credunt aemuli sacerdotum?

*An* secum esse Christum, quum collecti fuerint, opinantur, qui extra Christi ecclesiam colliguntur?

Tales etiamsi occisi in confessione nominis fuerint, macula ista nec sanguine abluitur.

Inexpiabilis, et gravis culpa discordiae nec passione purgatur.

C. IV. Murmurantes a fratrum unitate alieni efficiantur.

Item ex Octava Synodo .

Alienus sit a fratrum unitate, qui murmurat, et opus ejus abjiciatur, qui murmurans exstiterit, ne

poenam murmurantium incurrat de qua Apostolus dicit: Neque murmuraveritis, sicut quidam murmuraverunt, et perierunt ab exterminatore.

Juxta mensuram itaque operis peccator (quod in hac sententia apostoli plenius declaratur) sacerdotis judicio poeniteat.

C. V. Corripiantur, qui rixas et contentiones amant.

Item ex eodem.

Si quis monachus contentiones vel rixas amaverit, vel manifestum convicium fratri intulerit, juxta arbitrium rectoris modumque peccati diuturna

expietur poenitentia.

Item: § 1. Qui contentiosus aut murmurans exstiterit, secundum arbitrium prioris tamdiu poeniteat, quamdiu culpae qualitas exstat.

C. VI. Dissidentes episcopos ad concordiam redire cogantur.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 25.

Dissidentes episcopos, si non timor Dei, synodus reconciliet.

C. VII. De eodem.

Item ex eodem, c. 26.

Studendum est episcopis, ut dissidentes fratres, sive clericos, sive laicos, ad pacem magis quam ad judicium coerceant.

C. VIII. Non recipiantur dona eorum, qui pauperes opprimunt.

Item ex eodem, c. 94.

Eorum, qui pauperes opprimunt, dona a sacerdotibus sunt refutanda.

C. IX. A coetu alienentur fidelium, qui ad concordiam redire contemnunt.

Item ex Concilio Agathensi, c. 31.

Placuit etiam, ut (sicut plerumque fit) quicunque odio aut longinqua inter se lite dissenserint, et ad pacem revocari diuturna obstinatione nequiverint, a sacerdotibus civitatis primitus arguantur.

Qui si inimicitias deponere perniciosa intentione noluerint, de ecclesiae coetu justissima excommunicatione pellantur.

C. X. Inediis maceretur acerrimis, qui fratri suo reconciliari noluerit.

Item Fabianus Papa.

Si quis contristatus noluerit reconciliari fratri

suo, satisfaciente eo qui contristavit, acerrimis maceretur inediis, usque dum gratanti animo satisfactionem recipiat.

C. XI. Episcopi ad pacem firmiter tenendam vicissim sibi consilium et auxilium praestent.

Item Innocentius II.

II Pars.

Praecipimus, ut episcopi, ad solum Deum et salutem populi habentes respectum, omni tepiditate semota, ad pacem firmiter tenendam mutuum sibi consilium et auxilium praebeant, neque hoc alicujus amore vel odio praetermittant.

Quod si quis in hoc Dei opere tepidus inventus fuerit, damnum propriae dignitatis incurrat.

C. XII. Expellendi sunt a communione fidelium, qui sibi invicem reconciliari noluerint.

Item Victor Papa ad Afros, epist. II.

Perlatum est ad sedem apostolicam, aliquos vestrum nocere fratribus velle, et ut cadant decertare, similiter in sacramentis discrepare, et ob id contentiones et aemulationes fieri inter vos, a quibus dissensionibus vos avertere, et in his omnibus concordare, et opem ferre vicissim mandamus.

Nam si hoc agere cito neglexeritis, et vicissim reconciliari non studueritis, ab apostolicae sedis et totius ecclesiae communione vos pelli non dubitetis.

DISTINCTIO XCI.

GRATIANUS.

I Pars.

Qui autem turpi lucro vel inhonesto negotio victum sibi quaerere prohibentur, de oblationibus ecclesiae stipendia consequantur.

Quod si ecclesia ei sufficere non potuerit, proprio artificiolo vel agricultura (exemplo Apostoli, qui de labore manuum vivebat) sibi necessaria inveniat, ita tamen, ut occasione sui operis vigiliis ecclesiae non desit, quod absque inaequalitate sui corporis nulli impune conceditur.

Unde Pelagius Papa: C. I. Corripiantur clerici, qui officiis matutinis vel vespertinis se subtrahunt.

Eleutherius frater et coepiscopus noster queritur, clericos suos sibi contra canones superbire, et id, quod nobis jubentibus facta in scrinio cautione promisit, ut quotidanis diebus vigiliae in ejus celebrarentur

ecclesia, illis contemnentibus implere non posse, sed magis unumquemque suis (postposito ecclesiae servitio) vacare negotiis.

Et ideo experientia tua eos, quos tibi esse ostenderit contumaces, debita objurgatione compesce, et modis omnibus vigiliis vacare compelle

C. II. De eodem.

PALEA. Item ex Concilio Nannetensi.

« Presbyter mane, matutinali officio expleto, pensum servitutis suae canendo primam, tertiam, sextam nonamque persolvat, ita tamen, ut postea horis competentibus et signis designantibus juxta possibilitatem aut a se, aut a scholaribus publice compleantur.

Deinde peractis horis, infirmis visitatis, si voluerit, ad opus rurale exeat jejunus, ut iterum necessitatibus peregrinorum et hospitum sive

diversorum commeantium, infirmorum quoque atque defunctorum succurrere possit usque ad statutam horam pro qualitate temporis et opportunitate.

Item ex dictis S. Benedicti: § 1. Propheta dicente: Septies in die laudem dixi tibi, qui septenarius sacratus numerus a nobis sic implebitur, si matutinae, primae, tertiae, sextae, nonae, vesperae completoriique tempore nostrae servitutis officia persolvamus, quia de his dixit Propheta: Septies in die laudem dixi tibi.

Nam de nocturnis vigiliis idem ipse Propheta ait: Media nocte surgebam ad confitendum tibi.

Ergo his temporibus referamus laudes creatori nostro super judicia justitiae suae.

»

C. III. Sine officii detrimento artificiolo sibi clericus necessaria quaerat.

Item in Concilio Carthaginensi [IV], c. 52 et 49.

Clericus victum et vestimentum sibi artificiolo vel agricultura, absque officii sui duntaxat detrimento,

paret.

Item: § 1. Clericus, qui absque corpusculi sui inaequalitate vigiliis deest, stipendio privatus excommunicetur.

C. IV. De eodem.

Item ex eodem, c. 51 53 et 48, et 50.

Clericus quantumlibet verbo Dei eruditus artificiolo victum quaerat.

Item: § 1. Omnes clerici, qui ad operandum validi sunt, et artificiola, et literas discant.

Qui vero non pro emendo aliquid in nundinis vel *in* foro deambulant, ab officio suo degradentur.

Interemtores autem ab officio declinantes vel negligentius agentes ab officio suo removeantur.

C. V. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi I, c. 28.

Clerici vero, qui ad opus sanctum adesse contemserint, secundum arbitrium episcopi ecclesiasticam suscipiant disciplinam.

DISTINCTIO XCII.

GRATIANUS.

I Pars.

Quum autem ad ecclesiam venerint, corde magis quam voce Deo cantandum meminerint.

Unde Hieronymus lib.

III comment. ad cap. 5 epistolae ad Ephesios [v. 19]: C. I. Corde, non voce tantum Deum laudare debemus.

Cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.

Audiant haec adolescentuli, audiant ii, quibus psallendi

in ecclesia officium est: Deo non voce, sed corde cantandum, nec in tragoedorum modum guttur et fauces *dulci* medicamine liniendae sunt, ut in ecclesia theatrales moduli audiantur et cantica; *sed in timore, in opere, in scientia scripturarum*.

Gratian. Ab officio autem cantandi et psallendi diaconi inveniuntur exemti, ne, dum vocis modulationi student, altaris ministeria negligant.

Unde Gregorius ( lib.

IV, epist. 44, et l. XII post finem epistolarum, in Concilio ab ipso habito: C. II. Cantandi officium diaconi sibi non usurpent.

In sancta Romana ecclesia dudum consuetudo est valde reprehensibilis exorta, ut quidam ad sacri altaris ministerium cantores eligantur, et in diaconatus ordine constituti modulationi vocis inserviant, quos ad praedicationis officium et eleemosynarum

studium vacare congruebat.

Unde fit plerumque, ut ad sacrum ministerium, dum blanda vox quaeritur, *quaeri* congrua vita negligatur, et cantor minister Deum moribus stimulet, quum populum vocibus delectat.

Qua in re praesenti decreto constituo, ut in hac sede sacri altaris ministri cantare non debeant, solumque evangelicae lectionis officium inter missarum solennia exsolvant; psalmos vero ac

reliquas lectiones censeo per subdiaconos vel, si necessitas exigit, per minores ordines exhiberi.

Si quis autem contra hoc decretum meum venire tentaverit, anathema sit.

II Pars.

Gratian. A quibus ordinandos oporteat esse immunes, breviter monstratum est.

De quorum vero manibus ordines suscipere debeant, facile patet.

Sacerdos enim et cuncti infra ipsum constituti ab episcopis suis debent ordinari.

Unde in Concilio Martini Papae legitur: C. III. Qui non sunt ordinati ab episcopo, in pulpito non psallant neque legant.

Non liceat in pulpito psallere aut legere, nisi qui ab episcopo lectores sunt ordinati.

Gratian. De episcopis autem, a quibus vel in quibus

locis ordinari debeant, supra definitum est.

III Pars.

§ 1. Nunc autem quaeritur de his, qui ordinati a parochiis suis non recipiuntur, vel pro aliqua causa eas adire noluerint, an in alterius parochia episcopale possint officium celebrare?

De his in Concilio Martini Papae sic statutum est:

C. IV. Sacerdotis tantum officium gerat episcopus, quem sua parochia non recipit.

Si quis ordinatus episcopus pro contentione populi aut pro aliqua ratione, non pro sua culpa, in parochiam, quae ei fuerit data, non ierit, hunc oportet honorem sacerdotii tantummodo contingere, ita ut de rebus ecclesiae, in quam venit, nihil *sibi* praesumat, sustineat autem, quod de eo sanctum concilium judicare voluerit.

C. V. De episcopo ordinato, quem sua parochia non recipit Item ex Concilio Antiocheno, c. 18

Si quis episcopus ordinatus ad parochiam, cujus est electus, minime accesserit, non suo vitio, sed quod eum aut populus vetet, aut propter aliam causam, non tamen ejus vitio perpetratam, hic et honoris sit

et ministerii particeps, dummodo rebus ecclesiae, ubi ministrare cognoscitur, in nullo molestus exsistat.

Quem etiam observare convenit, quidquid synodus perfecta provinciae judicando decreverit.

C. VI. A sua parochia non recepti aliis molestiam non inferant.

Item ex Concilio Ancyrano, c. 28.

Si qui episcopi ordinati sunt, nec recepti ab illa parochia, in qua fuerant denominati, voluerintque alias occupare parochias, et vim praesulibus earum inferre, seditiones adversus eos excitando, hos abjici placuit.

Quod si voluerint in presbyterii ordine, ubi prius fuerant, ut presbyteri residere, non abjiciantur a propria dignitate.

Si autem seditiones

commovent ibidem constitutis episcopis, presbyterii quoque honor talibus auferatur, fiantque damnatione notabiles.

C. VII. Communione privetur episcopus, qui sibi commissam ecclesiam adire neglexerit.

Item ex Concilio Antiocheno, c. 17.

Si quis episcopus per manus impositionem episcopatum acceperit, et sibi commissum ministerium subire neglexerit, nec acquieverit ire ad ecclesiam sibi commissam, hunc oportet communione privari, donec susceperit coactus officium, aut certe de eo aliquid integra decreverit ejusdem provinciae synodus sacerdotum.

C. VIII. Sine concilio integri ordinis vacantem episcopus vacans ecclesiam non adeat.

Item ex eodem, c. 16 .

Si quis episcopus vacans in ecclesiam non habentem episcopum, surripiens populos, sine concilio integri ordinis irruerit, etiamsi populus, quem seduxit, desideret illum, alienum eum ab ecclesia esse oportet.

Integrum autem et perfectum concilium dicimus illud, cui metropolitanus episcopus interfuit.

Tous les livres