Decretum Gratiani (page 5)
IV Pars.
Gratian. Quod autem supra clerici se vigiliis subtrahentes excommunicari jubentur, de his intelligendum est, qui ab episcopo frequenter admoniti, negligentiam suam corrigere contemnunt.
Unde in Concilio Martini Papae legitur: C. IX. Excommunicetur clericus, qui ab episcopo commonitus matutinis vel vespertinis horis adesse neglexerit.
Si quis presbyter aut diaconus vel quilibet clericus
ecclesiae deputatus, si intra civitatem fuerit aut in quolibet loco, in quo ecclesia est, et ad quotidianum psallendi officium matutinis vel vespertinis horis ad ecclesiam non convenerit, deponatur a clero, si tamen castigatus veniam ab episcopo per satisfactionem noluerit promereri.
DISTINCTIO XCIII.
GRATIANUS.
I Pars.
Obedientiam autem inferiores ordines superioribus debent.
Summo enim Pontifici ea debetur ab omnibus obedientia, ut nulli liceat ei communicare, cui pro actibus suis inimicus ipse exstiterit
nec in ecclesia esse poterit, qui ejus cathedram deserit.
Unde B. apostolorum princeps Petrus in ordinatione Clementis populum alloquens, inter cetera ait: C. I. Cui pro actibus suis Apostolicus inimicatur ei communicare non debemus.
Si inimicus est iste Clemens alicui pro actibus suis, vos nolite exspectare, ut ipse vobis dicat: cum illo notite amici esse, sed prudenter observare debetis, et voluntati ejus absque commonitione obsecundare, et avertere vos ab eo, cui ipsum sentitis adversum; sed nec loqui his, quibus ipse non loquitur, ut unusquisque, qui in culpa est, dum cupit omnium vestrum amicitias ferre, festinet citius reconciliari ei, qui omnibus praeest, et per
hoc redeat ad salutem, quum obedire coeperit monitis praesidentis.
Si vero quis amicus fuerit his, *quibus ipse amicus non est, et locutus fuerit his, *quibus ipse non loquitur, unus est et ipse ex illis, qui exterminare Dei ecclesiam volunt, et quum corpore vobiscum esse videatur, mente et animo contra vos est.
Et est multo nequior hostis hic, quam illi, qui foris sunt, et evidenter inimici sunt; hic enim per amicitiarum speciem quae sunt inimica gerit, et ecclesiam dispergit ac vastat.
Ideoque, *carissimi, * his apostolicis institutis vos monentes instruimus, ut effecta certior caritas vestra sollicitius
deinceps agere studeat et cautius, nec perversi et infideles homines laedendi fideles ac benevelos habeant facultatem.
C. II. A nullo debet suscipi, quem Romana depellit ecclesia.
Item Gregorius l. V, epist. 26.
Miratus valde sum, quia in tanto Salonitanae ecclesiae clero vel populo vix duo ex sacris ordinibus inventi sunt, frater scilicet et coepiscopus noster Paulinus, et dilectissimus filius meus Honoratus archidiaconus ejusdem ecclesiae, qui communicare Maximo sacerdotium rapienti minime consentirent, et se Christianos esse cognoscerent.
Debuistis enim, filii carissimi, pensare ordines vestros, et quem sedes apostolica repellebat repulsum cognoscere, ut prius, si posset, ab illatis criminibus mundaretur, et tunc ei vestra dilectio communicaret, ne particeps obligationis ejus exsisteret.
C. III. Non est in ecclesia, qui cathedram Petri non sequitur.
Item Cyprianus de unitate ecclesiae .
Qui cathedram Petri, super quam fundata est ecclesia, deserit, in ecclesia se esse non confidat.
Gratian. Episcopi vero, qui apostolicae ordinationi subjacent, etiam hanc reverentiam debent, ut sese singulis annis apostolorum liminibus repraesentent.
Unde Anacletus et Zacharias Papa: C. IV. Singulis annis apostolorum limina visitent episcopi, qui ordinationibus apostolicis subjacent .
Juxta sanctorum Patrum et canonum instituta omnes episcopi, qui hujus apostolicae sedis ordinationi
subjacent, qui propinqui sunt, annue circa idus maii sanctorum principum apostolorum Petri et Pauli liminibus praesententur omni occasione seposita.
Qui vero de longinquo, juxta chirographum suum impleant.
Qui autem hujus constitutionis contemtor exstiterit, praeterquam si aegritudine fuerit detentus, sciat se canonicis subjacere sententiis.
II Pars.
Gratian. Reliqui vero in ecclesia minores semper debent majoribus subesse, sicut in Synodo Romana S. Silvestri, c. VII, legitur:
C. V. Minores majoribus obedientiam exhibeant.
A subdiacono usque ad lectores omnes subditi sint diacono cardinali urbis Romae, in ecclesia repraesentantes ei honorem.
Porro Pontifici presbyter, presbytero diaconus, diacono subdiaconus, subdiacono
acolythus, acolytho exorcista, exorcistae lector, lectori ostiarius, ostiario abbas, abbati monachus in omni loco repraesentent obsequium, sive in publico, sive in gremio ecclesiae.
C. VI. Quod sit officium diaconorum.
Item ex epist. I Clementis ad Jacobum fratrem Domini:
Diaconi ecclesiae tanquam oculi sint episcopi, oberrantes et circumlustrantes cum verecundia actus totius ecclesiae, et perscrutantes diligentius, si quem videant vicinum fieri praecipitio et proximum esse peccato, ut referant haec ad episcopum.
Et infra : § 1. Sed et de peregrinis similiter episcopo suggerant refovendis, et caetera his similia.
quae ad cultum ecclesiae et disciplinam ejus pertinent, diaconis curae sint.
C. VII. De eodem.
Item ex eodem, eadem epistola.
Sacerdotes vero B. Petrus sal terrae et mundi lumen docens praecepit in splendore bonorum operum patrem glorificare Deum, de quibus Dominus ait:
Beati estis, quum maledixerint vobis homines, etc, et iterum: Vos estis sal terrae.
C. VIII. Hic non sunt habendi clerici, qui episcopali providentia non gubernantur.
Item ex Concilio Parisiensi.
Nulla ratione clerici aut sacerdotes habendi sunt, qui sub nullius episcopi disciplina et providentia gubernantur.
Tales enim acephalos, id est sine capite, prisca *ecclesiae* consuetudo nominavit
C. IX. De eodem.
Item ex epist. III Clementis.
Qui suis episcopis non obediunt, indubitanter rei et reprobi existunt.
Porro ipsi a Deo donum summi muneris consequuntur, qui * per justitiae et praeceptorum ejus semitas incedentes * doctoribus suis,
qui recte episcopi intelliguntur, libenter obediunt.
C. X. Illi in Deum scandalizantur, qui suo non obediunt episcopo.
Item Anacletus, epist. I.
Ille proculdubio scandalizatur in Deum, qui recte non docet, et qui ejus scandalizat episcopum vel sacerdotem.
C. XI. Septem debent esse diaconi in unaquaque civitate.
Item Evaristus ad Episcopos Africanos, epist. I.
Diaconi (qui quasi oculi videntur esse episcopi) in unaquaque civitate *juxta apostolorum constituta* septem debent esse, qui custodiant episcopum praedicantem, ne *aut* ipse episcopus ab insidiatoribus quoquo modo infestetur, aut laedatur a suis, aut verba
divina detrahendo aut insidiando polluantur vel despiciantur; sed veritas spirituali redoleat fervore, et pax praedicata labiis animi cum voluntate concordet.
C. XII. De eodem.
Item ex Concilio Neocaesariensi, c. 14.
Diaconi septem esse debent secundum regulam, quamvis magna sit civitas.
Regulae autem auctoritas
ista est, quod et liber actuum apostolorum idem insinuat.
III Pars.
Gratian. Ut igitur ex praemissis apparet, diaconi debent obedientiam presbyteris, sicut presbyteri episcopis.
Sed diaconi superbientes sacerdotibus aequari, vel potius praeferri quaerebant, contra quorum insolentiam multorum auctoritates manaverunt, eorum supercilium reprimentes, atque ut sacerdotibus condignam obedientiam exhibeant decernentes.
Unde Gelasius Papa, in epist. ad Episcopos per Lucaniam, c. 9 et 10, ait: C. XIII. Nihil eorum, quae sunt decreta primis ordinibus, vendicent diaconi.
Diacanos propriam constituimus servare mensuram, nec ultra tenorem paternis canonibus deputatum
quidpiam tentare permittimus, nihil eorum suo ministerio penitus applicare, quae primis ordinibus proprie decrevit antiquitas.
Absque episcopo vel presbytero baptizare non audeant, nisi praedictis fortassis ordinibus longius constitutis necessitas extrema compellat.
Quod et laicis Christianis facere plerumque conceditur.
Et infra.
§ 1. Sacri corporis praerogationem sub conspectu pontificis seu presbyteri (nisi his absentibus) jus non habeant exercendi.
C. XIV. Inferiores presbyteris se diaconi cognoscant.
Item ex Concilio Nicaeno, c. 14, seu 18 .
Pervenit ad sanctum concilium, quod in locis quibusdam et civitatibus presbyteris sacramenta
diaconi porrigant.
Hoc neque regula, neque consuetudo
tradidit, ut hi, qui offerendi sacrificii non habent potestatem, his, qui offerunt, corpus Christi porrigant.
Sed et illud innotuit, quod quidam diaconi etiam ante episcopos sacramenta sumunt.
Haec ergo omnia amputentur, et in sua diaconi mensura permaneant, scientes, quod episcoporum quidem ministri sunt, inferiores autem presbyteris habentur.
Per ordinem ergo post presbyteros gratiam sacrae communionis accipiant, aut episcopo, aut presbytero porrigente.
Sed nec sedere in medio presbyterorum diaconis liceat, quia si hoc fiat, praeter regulam *et ordinem* probatur exsistere.
Si quis autem *etiam* post has definitiones obedire noluerit, a ministerio cessare debebit.
C. XV. Diaconus honorem exhibeat presbytero, et ipse ab inferioribus honoretur.
Item ex Concilio Laodicensi, c. 20.
Non oportet diaconum coram presbytero sedere, sed jussione presbyteri sedeat.
Similiter autem diaconus honorem habeat a sequentibus, id est a subdiaconis et omnibus clericis.
C. XVI. Calicem benedicere et panem dare diaconis non licet.
Item ex eodem, c. 25
Non oportet diaconos panem dare, nec calicem benedicere.
C. XVII. Sicut episcopis, ita et presbyteris diaconi ministrent.
Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 37.
Diaconi ita se presbyteri, sicut episcopi ministros
esse cognoscant.
C. XVIII. De eodem.
Item ex eodem, c. 38.
Praesente presbytero diaconus eucharistiam corporis Christi populo, si necessitas cogat, jussus eroget.
C. XIX. De eodem.
Item ex eodem, c. 39, 40 et 41.
Diaconus sedeat quolibet loco jubente presbytero.
Item diaconus in conventu presbyterorum interrogatus loquatur.
Alba vero tempore oblationis tantum vel lectionis utatur.
C. XX. Diaconi presbyteris se superiores non cognoscant.
Item ex Concilio Toletano IV, c. 39.
Nonnulli diaconi in tantam erumpunt superbiam,
ut sese presbyteris anteponant, atque in primo choro ipsi priores stare praesumant, presbyteris in secundo choro constitutis.
Ergo, ut sublimiores se presbyteros agnoscant, tam hi quam illi in utroque consistant.
IV Pars.
Gratian. Compagis vero calceari absque apostolici licentia diaconis non permittitur, sicut nec mappulis uti absque ejusdem auctoritate quibuslibet clericis conceditur.
Unde Gregorius Joanni Episcopo Syracusano, lib.
VII, epist. 28, indict.
I: C. XXI. Absque apostolica licentra diaconi compagis uti non praesumant.
Pervenit ad nos, diaconos ecclesiae Catinensis calceatos compagis procedere praesumsisse, quod
quia nulli hactenus per totam Siciliam licuit, nisi solis tantummodo diaconis ecclesiae Messanensis, quibus olim a praedecessoribus nostris non dubitatur esse concessum, bene recolitis.
Quia ergo tantae temeritatis ausus non est leviter attendendus, cum omni hoc fraternitas vestra subtilitate perquirat, * et si ita sicut ad nos pervenit invenerit verum esse,* utrum vel a se, vel alicujus hoc auctoritate
praesumserint, nobis subtiliter innotescat, *ut cognita veritate quid fieri debeat disponamus.
* Nam si negligenter ea, quae male usurpantur, omittimus, excessus viam aliis aperimus.
C. XXII. Mappulis clerici sine apostolici licentia uti non debent.
Idem Joanni Ravennati Episcopo, lib.
II, epist. 54 circa finem.
Illud autem, quod pro utendis a clero vestro mappulis scripsistis, a nostris est clericis fortiter obviatum, dicentibus, nulli hoc unquam alii cuilibet ecclesiae concessum fuisse, nec Ravennates clericos illic, vel in Romana civitate tale aliquid cum sua conscientia preasumsisse, nec si tentatum esset, ex furtiva usurpatione sibi praejudicium generari, sed
etiam si in qualibet ecclesia hoc praesumtum fuerit, asserunt emendandum, quod non concessione Romani Pontificis, sed sola surreptione praesumitur.
C. XXIII. Sicut in ministerio, ita in dispensatione sine diacono episcopus non vivat.
Item Hieronymus de septem ordinibus ecclesiae, c. 5.
V Pars.
Diaconi sunt, quos in Apocalypsi legimus, septem angeli ecclesiarum, hi sunt septem candelabra aurea, hi voces tonitruorum.
Et infra.
§ 1. Virtutum operatione praeclari, humilitate praediti, quieti, humiles, evangelizantes pacem, annunciantes bona, dissensiones et rixas et scandala resecantes, docentes, soli Deo colloquentes, in templo
nihil de mundo penitus cogitantes, dicentes patri et matri: non novi vos, et filios suos non agnoscentes.
Et paulo post: § 2. Sine hoc sacerdos nomen non habet, ortum non habet, officium non habet.
Hic minister Dei dicitur, quia scriptum est: Quis* major est, qui ministrat, an cui ministratur?
Et sicut in sacerdotio ministratio, ita in ministro est sacramenti dispensatio.
Et paulo post: § 3. Sacerdotibus
etiam propter praesumtionem non licet de mensa Domini tollere calicem, nisi eis traditus fuerit a diacono.
Et paucis interjectis: § 4. Ita enim Deus noster omnipotens universa disposuit, ut qui majorem se esse crediderit minor sit, et qui videretur minor major exsisteret.
Denique quam hoc verum sit ipse perpende.
* Levitae inferunt oblationes in altari, * Levitae componunt mensam Domini, Levitae *cum* sacerdotibus, dum sacramenta benedicunt, assistunt, Levitae ante sacerdotes orant, ut si distinctio locorum creditur, etiam in altari Dei videant sibi episcopi, si superbi sunt, diaconos anteponi.
Si humilitatem diligunt, majores se esse in eo, quod sunt humiles, cognoscant.
Tunc demum, ut aures habeamus ad Dominum,
diaconus acclamat, ipse praedicat, ipse hortatur, ipse commonet adstantibus sacerdotibus, ne leviter hanc vocem, quae loquitur haec et pacem annunciat, aut negligenter aspicias, aut contemnendam putes.
Sufficit huic ordini tantum per Dominum fuisse concessum, ut non solus sacerdos in templo totum agere et implere videatur.
Et infra: § 5. Nunc autem ex quo in ecclesiis, sicut in Romano imperio, crevit avaritia, periit lex de sacerdote et visio de propheta; singuli quique per potentiam episcopalis nominis, quam sibi ipsi illicite absque ecclesia vendicarunt, totum, quod Levitarum est, in usus suos redigunt, nec hoc sibi, quod scriptum est, vendicant, sed cunctis auferunt universa.
Mendicat infelix clericus in plateis, et civili
operi mancipatus publicam a quolibet deposcit alimoniam.
Et quidem ex eo despicitur cunctis sacerdotale officium, dum misericordia desolatus juste putatur ad hanc ignominiam devenisse.
Et infra: § 6. Solus incubat bonis, solus ministerio utitur, solus universa sibi vendicat, solus partes invadit alienas, solus occidit universos.
Et paulo post: § 7. Hinc propter sacerdotum avaritiam odia consurgunt, hinc episcopi accusantur a clericis, hinc principum lites, hinc detractionis causa, hinc origo criminis.
Etenim si unusquisque in hoc mundo visibili aliquid possidere jubetur, ut sua tantum possessione contentus sit, ac res non invadat alienas, non agrum pauperi tollat, non
vineam, non subvectorum aliquod, non famulos, non fructus; quanto magis qui ecclesiae Dei praeest debet ita in omnibus servare justitiam, ut sibi hoc tantum vindicet, quod sui juris esse cognoscit, aliena non rapiat, aliena non contingat, aequalem se ceteris faciat, et sicut sine his in ministerio non vivit, ita in dispensatione non vivat?
§ 8. Certe, ut ipse nosti, qui visibiliter in hoc mundo jus invadit alienum, accusatur a paupere, damnatur a judice, ita et in ecclesia Dei, quum unusquisque stipendia sua perdit, clamat ad Deum, exauditur a Christo, nec differtur *in hac parte* ultionis sententia, si non redduntur universa.
Moderatio enim Dei ac pietas solum nostrum reditum quaerit, ac nos cupit sua longa bonitate salvari.
Sed si
non convertimur, si duri corde sumus, si in peccatis usque ad mortem illicite perduramus, assidue peccanti, *sicut scriptum est, * Deus non miseretur.
VI Pars.
Gratian. Hoc capitulo sacerdotum avaritia reprehenditur, diaconorum dignitas sive officium commendatur.
Sed quia (ut supra dictum est) diaconi insolescentes etiam presbyteris se praeferendos arbitrati sunt, contra eorum supercilium scribit Hieronymus ad Evagrium Episcopum, epist. LXXXV:
C. XXIV. Diaconi presbyteris debent subesse.
Legimus in Esaia: Fatuus fatua loquetur.
Audio quemdam in tantam erupisse vecordiam, ut diaconos presbyteris, id est episcopis, anteferret.
Nam quum Apostolus perspicue doceat, eosdem esse presbyteros, quos episcopos, quid patitur mensarum et viduarum minister, ut supra eos se tumidus efferat, ad quorum preces Christi corpus sanguisque conficitur?
Quaeris auctoritatem?
Audi testimonium: Paulus et Timotheus servi Christi Jesu omnibus sanctis *in Christo Jesu,* qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis.
Vis et aliud exemplum?
In Actibus apostolorum ad unius ecclesiae sacerdotes ita Paulus loquitur: Attendite vobis, et cuncto gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit episcopos, ut regeretis ecclesiam Domini, quam acquisivit sanguine suo.
Ac ne quis contentiose in una ecclesia plures episcopos fuisse contendat, audi et aliud
testimonium, in quo manifestissime comprobatur, eundem esse episcopum atque presbyterum: Propter hoc reliqui te in Creta, ut quae deerant corrigeres, et constitueres presbyteros per civitates, sicut *et* ego tibi mandavi: si quis est sine crimine, unius uxoris vir, filios habens fideles, non in accusatione luxuriae, aut non subditos.
Oportet enim episcopum sine crimine esse, quasi Dei dispensatorem.
Et ad Timotheum: Noli negligere gratiam, quae in te est, quae tibi data est per prophetiam, per impositionem manuum presbyterii.
Sed et Petrus in prima epistola: Presbyteros, inquit, in vobis precor compresbyter, et testis passionum Christi, et futurae gloriae, quae revelanda est, particeps, regite gregem Christi, et inspicite non
ex necessitate, sed voluntarie juxta Deum.
Quod quidem graece significantius dicitur ἐπισκοποῦντες, id est superintendentes, unde et nomen episcopi tractum est.
Parva tibi videntur tantorum virorum testimonia?
Clangat tuba evangelica, filius tonitrui, quem Jesus amavit plurimum, qui de pectore salvatoris doctrinarum fluenta potavit: Presbyter Electae dominae, et filiis ejus, quos ego in veritate diligo.
Et in alia epistola: Presbyter Caio carissimo, quem ego diligo in veritate.
§ 1. Quod autem postea unus electus est, qui ceteris praeponeretur, in schismatis remedium factum est, ne unusquisque ad se trahens Christi ecclesiam rumperet.
Nam et Alexandriae a Marco evangelista usque ad Heraclam
et Dionysium episcopos, presbyteri semper unum ex se electum, in excelsiori gradu collocatum, episcopatum nominabant, quomodo si exercitus imperatorem faciat, aut diaconi eligant de se quem industrium noverint, et archidiaconum vocent.
Quid enim facit excepta ordinatione episcopus, quod presbyter non faciat?
Nec altera Romanae urbis ecclesia, altera totius orbis existimanda est; et Galliae, et Britanniae, et Africa, et Persis, et oriens, et India, et omnes barbarae nationes unum Christum adorant, unam observant regulam veritatis.
Si
auctoritas quaeritur orbis, major est urbe.
Ubicunque fuerit episcopus, sive Romae, sive Eugubii, sive Constantinopoli, sive Rhegii, sive Alexandriae, sive Tanis, ejusdem meriti, ejusdem est et sacerdotii.
Potentia divitiarum et paupertatis humilitas vel sublimiorem, vel inferiorem episcopum non facit; ceterum omnes apostolorum successores sunt.
§ 2. Sed dicis, quomodo Romae ad testimonium diaconi presbyter ordinatur?
Quid mihi praefers unius urbis consuetudinem?
Quid paucitatem, de qua ortum est supercilium, in leges ecclesiae vendicas?
Omne quod rarum est plus appetitur.
Pulegium apud Indos pipere pretiosius est.
Diaconos paucitas honorabiles, presbyteros turba contemtibiles facit.
Ceterum etiam in ecclesia Romae presbyteri
sedent, et stant diaconi, licet paulatim increbrescentibus vitiis inter presbyteros absente episcopo sedere diaconum viderim, et in domesticis conviviis benedictiones presbyteris dare.
Discant, qui hoc faciunt, non se recte facere, et audiant Apostolos: Non est dignum, ut reliquentes verbum Dei ministremus mensis.
Sciant quare diaconi constituti sint.
Legant Acta apostolorum, recordentur conditionis suae.
Presbyter et episcopus aliud aetatis, aliud dignitatis est nomen.
Unde et ad Titum et ad Timotheum de ordinatione episcopi et diaconi dicitur; de presbyteris omnino reticetur, quia in episcopo et presbyter continetur.
Qui provehitur, de minori ad majus provehitur.
Aut igitur
ex presbytero ordinetur diaconus, ut presbyter minor diacono comprobetur, in quem crescit ex parvo, aut si ex diacono ordinetur presbyter, noverit se laicis majorem, sacerdotibus esse minorem.
C. XXV. De eodem.
Item Cyprianus, lib.
III, epist. 9.
Dominus noster *ipse* Jesus Christus, rex et judex et Deus noster, usque ad passionis diem servavit honorem pontificibus et sacerdotibus, quamvis illi nec timorem Dei, nec agnitionem Christi servassent.
Nam quum leprosum emundasset, dixit illi: Vade, et monstra te sacerdoti, et offer donum.
Humilitate ea, qua nos quoque esse humiles docuit, sacerdotem adhuc appellabat, quem sciebat esse sacrilegum.
Item sub ictu passionis quum alapam accepisset, et ei diceretur: Sic respondes pontifici?
nihil ille contumeliose locutus est in personam pontificis, sed magis innocentiam suam tutatus est, dicens: Si male locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me caedis?
Quae omnia ab eo ideo facta sunt humiliter atque patienter, ut nos humilitatis ac patientiae haberemus exemplum.
Docuit enim sacerdotes veros legitime et plene honorari, dum circa falsos sacerdotes ipse talis exstitit.
§ 1. Meminisse autem diaconi debent, quoniam
apostolos, id est episcopos et praepositos, Dominus elegit, diaconos autem post ascensum Domini in coelos apostoli sibi constituerunt episcopatus sui et
ecclesiae ministros.
Quod si nos aliquid audere contra Deum possumus, qui episcopos facit, possunt et contra nos audere diaconi, a quibus fiunt.
VII Pars.
Gratian. Hoc autem, quod de diaconorum minoritate dicitur, ubique servandum est, nisi quum locum diaconus habuerit aut proprii patriarchae, aut sui metropolitani.
Unde in VI Synodo, c. 7, legitur: C. XXVI. Diaconus sacerdotibus non praeferatur, nisi locum metropolitani sui obtineat.
Praecipimus, ne diaconus (quamvis etiam in dignitate, hoc est in officio quolibet ecclesiastico sit) ante presbyterum sedeat, nisi quum locum habuerit proprii patriarchae aut metropolitani sui pro aliquo capitulo; tunc enim sicut illius locum tenens
honorabitur.
Si quis vero praesumserit hoc tyrannice facere, a proprio gradu repulsus ultimus omnium fiat in ordine suo.
DISTINCTIO XCIV.
GRATIANUS.
I Pars.
Subdiacono etiam summus patriarcha vices suas committere valet.
Unde Gregorius ad Episc.
Siciliae libro I, ep. 1, ait: C. I. Etiam subdiaconis vices suas apostolica committit ecclesia.
Valde necessarium esse perspeximus, ut sicut praedecessorum nostrorum fuit judicium, ita uni eidemque personae omnia committamus, ut ubi nos praesentes esse non possumus, nostra per eum, cui praecipimus, repraesentetur auctoritas.
Quamobrem
Petro subdiacono sedis nostrae intra provinciam Siciliam vices nostras Deo auxiliante commisimus.
Nec enim de ejus actibus dubitare possumus, cui Deo auxiliante totum nostrae ecclesiae noscimur patrocinium commisisse.
II Pars.
Gratian. Legatum vero apostolicae sedis quicunque impedierit, usque ad satisfactionem excommunicetur.
Unde Alexander Papa I, epist. II omnibus Episcopis: C. II. Excommunicetur, qui legatum sedis apostolicae impedire tentaverit.
Si quis autem legationem impedit, non unius, sed multorum profectum avertit, et sicut multis
nocet, ita a multis arguendus est, et bonorum societate privandus.
Et quia Dei causam impedit, et statum conturbat ecclesiae, ideo ab ejus liminibus arceatur.
Ab omnibus itaque talis est cavendus, et non in communionem fidelium usque ad satisfactionem recipiendus.
III Pars.
Gratian. Archidiaconus vero, quamvis ex officio suo clericorum vitam diligenti examinatione debeat inquirere, et quae corrigenda invenit episcopo nunciare, tamen dominationem super eos exercere, et censum ab eis exigere prohibetur.
Unde in Cabilonensi Concilio, c. 15, legitur: C. III. Archidiaconi super presbyteros jurisdictionem non exerceant.
Dictum est, quod in plerisque locis archidiaconi super presbyteros parochianos quamdam exercent dominationem, et ab eis censum exigunt, quod magis ad tyrannidem, quam ad rectitudinis pertinet ordinem.
§ 1. Si enim juxta Apostoli sententiam episcopi non debent esse dominantes in clero, sed forma facti gregis ex animo, multo minus facere isti hoc debent, sed contenti sint regularibus disciplinis, et teneant propriam mensuram, et quod ab episcopis eis injungitur, hoc per parochias suas exercere studeant, nihil per cupiditatem et avaritiam praesumentes.
DISTINCTIO XCV.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod autem sacerdotes supra jubentur episcopis tanquam subditi obedire, non ita intelligendum est, quasi non liceat eis praesentibus episcopis sacra mysteria celebrare, (sicut episcopali supercilio quidam ab his volebant presbyteros prohibere), sed quia presbyteri pontificibus, tanquam filii parentibus, debent obedire.
Baptizatos etiam chrismate eis tangere conceditur.
Unde Gregorius scribit Januario Episcopo Caralitano, lib.
III, epist. 26, Indict.
XII: C. I. Ubi episcopi desunt, baptizatos in frontibus presbyteri chrismate tangant.
Pervenit quoque ad nos, quosdam scandalizatos fuisse, quod presbyteros chrismate tangere *in
fronte* eos, qui baptizati sunt, prohibuimus.
Et nos quidem secundum usum veterem ecclesiae nostrae fecimus.
Sed si omnino hac de re aliqui contristantur, ubi episcopi desunt, ut presbyteri etiam in frontibus baptizatos chrismate tangere debeant, concedimus.
Gratian. Supra Leo episcopus contra: Quamvis chorepiscopis, etc. [Dist. LXVIII.]
C. II. Ultra suum modum presbyteri tendere non praesumant.
Item Gelasius Papa episcopis per Lucaniam, etc. Epist. V, c. 8.
Presbyteros ultra suum modum tendere prohibemus, nec episcopali fastigio debita sibimet audacter assumere, non conficiendi chrismatis, non consignationis
pontificalis adhibendae sibimet arripere facultatem.
Gratian. Sed istud Gregorii pro scandalo sedando semel concessum legitur.
Illud autem Leonis Papae et Gelasii usu approbante praevaluit, nisi forte ubi aliquorum consuetudo hoc admisit, ut in absentia episcopi extrema necessitate cogente ex concessione Gregorii presbyteri baptizatos in fronte liniant.
Prohibitio vero Leonis et Gelasii in eo casu intelligatur, quum episcopi praesentes sunt, vel quum non cogit ultima necessitas.
Oleo vero sanctificato permittitur
eis ungere infirmos.
Unde Jacobus ait: Infirmatur quis in vobis?
inducat presbyteros ecclesiae, qui orent super eum ungentes eum oleo in nomine Domini, et oratio fidei salvabit infirmum.
II Pars.
§ 1. Sed quaeritur, an episcopis liceat eodem oleo ungere infirmos?
vel si impoenitentibus hujusmodi unctio sit concedenda?
De his vero ita scribit Innocentius Papa ad Decentium Eugubinum Episcopum; epist. I, c. ult.: C. III. Oleo sanctificato non prohibetur episcopus infirmos tangere.
Illud superfluum videmus adjectum, ut de episcopo ambigatur, quod presbyteris licere non dubium est.
Nam idcirco de presbyteris dictum est, quia episcopi occupationibus aliis impediti ad omnes
languidos ire non possunt.
Ceterum si episcopus aut potest, aut dignum ducit aliquem a se visitandum, et benedicere, et tangere chrismate sine cunctatione potest, cujus est ipsum chrisma conficere.
Nam non poenitentibus istud infundi non potest, quia genus est sacramenti.
Nam quibus reliqua sacramenta negantur, quomodo unum genus putatur posse concedi?
His ergo, frater carissime, omnibus, quae tua dilectio voluit a nobis exponi, prout potuimus respondere curavimus.
III Pars.
Gratian. Chrisma vero a suis episcopis ad baptismi sanctificationem presbyteri petant.
Unde in Concilio Carthaginensi IV, c. 36: C. IV. Chrisma singulis annis a proprio petatur episcopo .
Presbyteri, qui per dioeceses ecclesias regunt, non a quibuslibet episcopis, sed a suis, nec per juniorem clericum, sed omni anno aut per se ipsos, aut per illum, qui sacrarium tenet, ante paschae solennitatem chrisma petant.
C. V. Presbyter idem est qui episcopus, ac sola consuetudine praesunt episcopi presbyteris.
Item Hieronymus ad caput I epistolae ad Titum, ad ea verba: Et constituas.
Olim idem erat presbyter, qui et episcopus, et antequam diaboli instinctu studia in religione fierent,
et diceretur in populis: Ego sum Pauli, ego Apollo, ego autem Cephae, communi presbyterorum consilio ecclesiae gubernabantur.
Postquam vero unusquisque eos, quos baptizaverat, suos putabat esse, non Christi, in totum orbe decretum est, ut unus de presbyteris *electus* superponeretur ceteris, ad quem omnis ecclesiae cura pertineret, et schismatum semina tollerentur.
Et paulo post: § 1. Sicut ergo presbyteri sciunt, se ex ecclesiae consuetudine ei, qui sibi praepositus fuerit, esse subjectos, ita episcopi noverint, se magis consuetudine quam dispensationis dominicae veritate presbyteris esse majores, et in commune debere ecclesiam regere.
C. VI. Coram episcopis presbyteris docere licet.
Idem ad Rusticum Narbonensem episcopum, de septem gradibus ecclesiae.
Ecce ego dico, praesentibus episcopis suis atque adstantibus in altari presbyteros posse sacramenta conficere.
Et infra: § 1. Sed quia scriptum est: Presbyteri duplici honore honorentur, maxime qui laborant in verbo Domini, praedicare eos decet, utile est benedicere, congruum confirmare, convenit reddere communionem, necesse est visitare infirmos, orare pro invalidis, atque omnia Dei sacramenta complere.
Et infra: § 2. Nemo hinc episcoporum invidia diabolicae tentationis inflatus irascatur in templo, si presbyteri interdum exhortentur plebem, si in ecclesiis praedicent, si plebibus, ut scriptum est, benedicant.
Etenim abnuenti mihi ista sic dicam: qui non vult presbyteros facere quae
jubentur a Deo, dicat, quis major est Christo?
aut quid corpori ejus aut sanguini poterit anteponi?
Si presbyter Christum consecrat, quum in altario Dei sacramenta benedicit, benedicere populo non debet, qui Christum * etiam * meruit consecrare?
Et paulo post; § 3. Circa laicos ac mulieres jubentibus vobis, o injustissimi sacerdotes, presbyter Dei benedictionis perdit officium, amittit linguae opus, non habet confidentiam praedicandi, truncatus
est omni parte virtutum, solum presbyteri nomen habet, plenitudinem ac perfectionem, quae consecrationi ejus competit, non retentat.
§ 4. Quis hic, rogo, o sacerdotes, honor vester est ut damnum gibbi inferatis?
Quoniam quum pastoribus per potentiam vestram aufertur Deo digna diligentia, contagium quoddam et calamitas crescit in gregibus, ac dominici patrimonii damna conquiritis, dum soli vultis in ecclesia potentari.
Et paucis interjectis: § 5. Presbyteri ab initio, *ut legimus,* negotiorum judices esse mandati sunt, presbyteri interesse sacerdotum concilio quoniam et ipsi presbyteri, ut legimus, episcopi nuncupantur, secundum quod scriptum est ad episcopum : Noli negligere gratiam, quae data est tibi per impositionem
manuum presbyterii et alibi ad majores natu: Qui vos posuit episcopos regere ecclesiam Dei.
Et infra: § 6. Sed oderunt hoc sacerdotes superbi in presbyteris nomen, qui nolunt esse hoc, quod Christus, qui discipulorum pedes lavit, qui baptizatus est a Joanne, licet baptizandum se Joannes a Domino proclamaret.
Propterea haec scribo, ut, si praeteriti temporis error non potest jam revocari, vel ad praesens in ecclesiis servetur humilitas, ut presbyteri hoc in ecclesiis suis faciant, quod Romae, sive quod in oriente, quod in Italia, *quod in Creta, quod in Cypro,* quod in Africa, *quod in Illyrico,* quod in Hispania, quod in Britannia, quod *etiam ex parte* per Gallias, quod in omnibus locis ubi humilitas perseverat, quod in coelis fit
(quod majus est), ubi sedes angelorum legis esse dispositas.
C. VII. Episcopi et clerici invicem sibi honorem exhibeant.
Item ad Nepotianum, epist. II.
Esto subjectus pontifici tuo, et quasi animae parentem suscipe.
Et paulo post: § 1. Sed episcopi sacerdotes se esse noverint, non dominos, honorent clericos quasi clericos, ut *et* ipsis a clericis quasi episcopis honor deferatur.
§ 2. Scitum
est illud oratoris Domitii: Cur ego te, inquit, habeam ut principem, quum tu me non habeas ut senatorem?
§ 3. Quod Aaron et filios ejus hoc episcopum et presbyteros esse noverimus.
§ 4. Unus Dominus, unum templum, unum sit *etiam* ministerium.
§ 5. Recordemur semper, quid apostolus Petrus praecipiat sacerdotibus: Pascite eum, qui in vobis est, gregem Domini, providentes non coacti, sed spontanee, secundum Deum, neque *ut* turpis lucri gratia, sed voluntarie, neque ut dominantes in clerum, sed forma facti gregi ex animo, ut quum apparuerit princeps pastorum, percipiatis immarcescibilem gloriae coronam.
§ 6. Pessimae consuetudinis est in quibusdam ecclesiis, tacere presbyteros et praesentibus episcopis non loqui quasi
aut invideant, aut non dignentur audire.
Et si alii, inquit apostolus Paulus, fuerit revelatum sedenti, prior taceat.
Et paulo post: Gloria patris est filius sapiens.
Gaudeat episcopus judicio suo, quum tales Christo elegerit sacerdotes.
C. VIII. Presbyteri episcopos non praecedant, sed comitentur vel subsequantur.
Item ex Concilio Laodicensi, c. 56.
Non oportet presbyteros ante ingressum episcopi ingredi, et sedere in tribunalibus, sed cum episcopo ingredi, nisi forte aut aegrotet episcopus, aut
in peregrinationis commodo eum abesse constiterit.
C. IX. Episcopus non dominum, sed collegam se presbyterorum cognoscat.
Item ex Concilio Carthaginensi IV c. 34.
Episcopus in quolibet loco sedens stare presbyterum non patiatur.
C. X. De eodem Item ex eodem, c. 35.
Episcopus in ecclesia *et* in consessu presbyterorum sublimior sedeat.
Intra domum vero collegam se presbyterorum esse cognoscat.
C. XI. Sine praecepto episcopi presbyter non signet infantes.
Item ex Concilio Martini Papae.
Presbyter praesente episcopo non signet infantes, nisi ab episcopo fuerit illi praeceptum.
C. XII. De eodem.
PALEA. [ Item ex Concilio Neocaesariensi, c. 13.
« Presbyteri ruris in ecclesia civitatis, episcopo praesente vel presbyteris ipsius urbis, offerre non possunt, nec panem sacrificatum dare, calicemque porrigere.
Si vero absentes hi fuerint, et ad dandam orationem vocentur soli, dare debebunt.
»
DISTINCTIO XCVI.
GRATIANUS.
Illud autem Honorii Augusti, quod de electione summi Pontificis supra constituisse legitur, nullius esse momenti probatur, quum non solum de ordinibus, sed nec etiam de rebus ecclesiasticis legatur aliquando laicis attributa disponendi facultas.
Unde quaecunque a principibus in ordinibus vel ecclesiasticis rebus decreta inveniuntur, nullius auctoritatis esse monstrantur.
Unde Symmachus Episcopus catholicae ecclesiae urbis Romae Synodo praesidens dixit: C. I. De rebus ecclesiasticis disponendi laicis nulla facultas relinquitur.
Bene quidem fraternitas vestra ecclesiasticis legibus obsecuta, sub divini timore judicii quae erant statuenda definivit, et ad justitiae cumulum pervenit, dum sufficienter universa complectitur, nec adjectione indiget plenitudo, maxime de clericis, quos amor dominationis invasit, et jugum disciplinae
ecclesiasticae fecit respuere.
Et paulo post: § 1. Quorum excessus enarrare difficile est: unum tamen, quod occurrit, venerando ordini vestro intimare non differo.
Dixerunt inter alia, scripturam quamdam illustris memoriae Basilium quasi pro ecclesiasticae amore substantiae conscripsisse, in qua nullus Romanae ecclesiae *nec* interfuit, nec subscripsit antistes, per quem potuisset sortiri legitimam firmitatem.
Ne *vero* ego inde disputem, unde potest vestrum judicare concilium requiratur, et deferatur in medium, ut ex lectione cognoscatis, cujusmodi possit habere substantiam.
Sancta synodus respondit: « Deferatur in medium, ut cujusmodi sit possit agnosci.
» Et dum diceret, Hormisda diaconus recitavit: « Quum in Mausoleo,
quod est apud B. Petrum apostolum, resideret sublimis et eminentissimus vir praefectus praetorio atque patricius, agens etiam vices praecellentissimi regis Odoacris, Basilius, dixit: « Quanquam studii vestri et religionis intersit, ut in episcopatus electione concordia principaliter servetur ecclesiae, ne tamen per occasionem seditionis status civitatis vocetur in dubium, admonitione beatissimi viri Papae nostri Symmachi Simplicii, quam ante oculos semper habere debemus, hoc nobis meministis sub obtestatione fuisse mandatum, ut propter illum strepitum et venerabilis ecclesiae detrimentum, si eum de hac luce transire contigerit, non sine nostra consultatione cujuslibet celebretur electio.
» Haec quum legerentur, Cresconius episcopus
civitatis * Tudertinae ecclesiae surgens e consessu dixit: « Hic perpendat sancta synodus, uti praetermissis personis religiosis, quibus maxime curae est de tanto Pontifice, electionem laici in suam redegerint potestatem, quod contra canones esse manifestum est: » Item Hormisda diaconus legit: « Nam et quum quid confusionis atque dispendii venerabilis ecclesia sustineret, miramur, praetermissis nobis quicquam de rebus ecclesiae fuisse tentatum, quum *etiam* sacerdote nostro superstite nihil sine nobis debuisset assumi.
Quare
si amplitudini vestrae vel sanctitati placet, incolumia omnia, quae ad futuri antistitis electionem respiciunt, religiosa veneratione servemus, hanc legem specialiter praeferentes, quam nobis heredibusque nostris Christianae mentis devotione sancimus: ne unquam praedium, seu rusticum, seu urbanum, vel ornamenta, aut ministeria ecclesiarum, quae nunc sunt, vel quae ex quibuslibet titulis ad ecclesiarum jura pervenerint, ab eo, qui nunc antistes sub electione communi fuerit ordinandus, et illis, qui futuris saeculis sequentur, quocunque titulo atque commento alienari liceat.
Si quis vero aliquid eorum alienare voluerit, inefficax atque irritum judicetur, sitque facienti, vel consentienti accipientique anathema.
» § 2. Maximus episcopus
Bleranae ecclesiae dixit: « Modo sancta synodus dignetur edicere, si licuit laico homini anathema in ordinem ecclesiasticum dictare, aut si potuit laicus sacerdoti anathema dicere, et contra canones quod ei non competebat constituere?
Dicite, vobis quid videtur?
De me licuit laico legem dare?
» Sancta synodus dixit: « Non licuit, » et adjecit: « Lege sequentia.
» Hormisda diaconus legit: « Et is, qui praedium rusticum vel urbanum juris ecclesiastici fuerit consecutus, noverit se nulla lege vel praescriptione munitum; sed sive is, qui alienaverit, sive qui eum sequetur, voluntate contraria praedium hujusmodi alienatum revocare voluerit, id eum fructibus restituat, quos illic fuerit consecutus.
» § 3. Haec quum legeret, Stephanus episcopus Venusinae ecclesiae
surgens e consessu dixit: « Perlegatur.
» Hormisda diaconus legit: « Qua poena placuit accipientis etiam heredes afficere.
In qua re cuilibet clericorum contradicendi libera sit facultas.
Iniquum est enim et sacrilegii instar, ut quae vel pro salute, vel *pro* requie animarum suarum unusquisque venerabili ecclesiae pauperum causa contulerit aut certe reliquerit, ab his, quos haec maxime servare convenerat, in alterum transferantur.
Plane quaecunque in gemmis, vel auro atque argento, nec non et vestibus minus apta usibus vel ornatui videbuntur
ecclesiae, quae servari ac diu manere non possunt, sub justa aestimatione vendantur, et erogationi religiosae proficiant.
» § 4. Quumque lecta fuisset, Laurentius episcopus Mediolanensis ecclesiae dixit: « Ista scriptura nullum Romanae civitatis potuit obligare Pontificem, quia non licuit laicos statuendi in ecclesia praeter Romanum Pontificem habere aliquam potestatem: quos obsequendi manet necessitas, non auctoritas imperandi, maxime quum nec Papa Romanus subscripserit, nec alicujus secundum canones metropolitani legatur assensus.
» § 5. Petrus episcopus Ravennatis ecclesiae dixit: « Scripturam, quae in nostra congregatione vulgata est, nullis eam viribus subsistere manifestum est, quia nec canonibus convenit, et a laica persona concepta
videtur, maxime quia in ea nullus praesul sedis apostolicae interfuisse, vel propria subscriptione firmasse monstratur.
» § 6. Eulalius episcopus Syracusanae ecclesiae dixit: « Scripturam, quae in sacerdotali concilio recitata est, evidentissimis documentis constat esse invalidam: primum, quod contra Patrum regulas a laicis, quamvis religiosis (quibus nulla de ecclesiasticis facultatibus aliquid disponendi legitur unquam attributa facultas), facta videtur; deinde quod nullius praesulis apostolicae sedis subscriptione firmata docetur.
Quod si cujuslibet provinciae sacerdotes intra terminos suos concilio habito quidquid sine metropolitani sui auctoritate tentaverint, irritum esse debere sancti Patres sanxerunt, quanto magis quod in apostolica sede, non exsistente
praesule * a laicis (licet consentientibus aliquantis episcopis, qui tamen Pontifici, a quo consecrati probantur, praejudicium inferre non potuerunt) praesumtum fuisse cognoscitur, viribus carere non dubium est, nec posse inter ecclesiastica ullo modo statuta censeri?
» § 7. Sancta synodus dixit: « Licet secundum prosecutionem venerabilium fratrum nostrorum, Laurentii, Petri Eulalii, Cresconii, Maximi, vel Stephani, nec apud nos incertum habetur, hanc ipsam scripturam nullius esse momenti, veruntamen etiamsi aliqua posset
ratione subsistere modis omnibus in synodali conventu provida beatitudinis vestrae sententia enervari conveniebat et in irritum deduci, ne in exemplum remaneret praesumendi quibuslibet laicis, quamvis religiosis, vel potentibus, in quacunque civitate, quolibet modo aliquid decernere de ecclesiasticis facultatibus, quarum solis sacerdotibus disponendi indiscusse a Deo cura commissa docetur.
»
Unde in sexta actione Chalcedonensis Concilii Marcianus Imperator dixit inter cetera: C. II. Imperatores ad fidem confirmandam, non ad potentiam ostendendam synodo interesse debent.
Nos ad fidem confirmandam, non ad potentiam ostendendam exemplo religiosissimi principis Constantini synodo interesse voluimus, ut inventa veritate
non ultra multitudo pravis doctrinis attracta discordet.
C. III. De eodem.
Item ex eadem VI actione, in fine.
Quaedam capitula sunt, quae ad honorem vestrae reverentiae vobis servavimus, decorum esse indicantes, a vobis haec regulariter potius firmari per synodum, quam nostra lege sanciri.
C. IV. Synodali conventui imperatores interesse non convenit, nisi ubi de fide agitur.
Item Nicolaus Papa in epistola ad Michaelem Imp. quae incipit: « Proposueramus.
»
Ubinam legistis, imperatores antecessores vestros synodalibus conventibus interfuisse, nisi forsitan in quibus de fide tractatum est, quae universalis est,
quae omnium communis *est*, quae non solum ad clericos, verum etiam ad laicos et ad omnes omnino pertinet Christianos?
C. V. De praesulibus divinarum rerum, qui humanis rebus praesunt judicare non possunt.
Idem in eadem epistola.
Denique hi, quibus tantum humanis rebus, et non divinis praeesse permissum est, quomodo de his, per quos divina ministrantur judicare praesumant, penitus ignoramus.
C. VI. Nec etiam imperator jura Pontificis, nec Pontifex, jura regia usurpet.
Idem paulo inferius.
Quum ad verum ventum est ultra sibi nec
imperator jura Pontificatus arripuit, nec Pontifex nomen imperatorium usurpavit, quoniam idem mediator Dei et hominum, homo Christus Jesus, *sic* actibus propriis et dignitatibus distinctis officia potestatis utriusque discrevit, propria volens medicinali humilitate sursum efferri, non humana superbia rursus in infernum demergi, ut et Christiani imperatores pro aeterna vita Pontificibus indigerent, et Pontifices pro cursu temporalium tantummodo rerum imperialibus legibus uterentur, quatenus spiritualis actio carnalibus distaret incursibus, et *ideo* militans Deo minime se negotiis saecularibus implicaret, ac vicissim non ille rebus divinis praesidere videretur, qui esset negotiis saecularibus implicatus.
C. VII. A saeculari potestate Pontifex prorsus nec solvi nec ligari valet.
Idem in eadem, paucis interjectis.
Satis evidenter ostenditur, a saeculari potestate nec ligari prorsus, nec solvi *posse* Pontificem, quem constat a pio principe Constantino (quod longe superius memoravimus) Deum appellatum, nec posse Deum ab hominibus, judicari manifestum est.
Sed et Theodosius minor sanctae synodo scribens Ephesinae primae, dixit: Deputatus est igitur Candidianus, magnificentissimus comes strenuorum domesticorum, transire usque ad sanctissimam synodum vestram, et in nullo quidem *eis*, quae faciendae sunt de piis dogmatibus quaestiones seu potius expositiones, communicare.
Illicitum namque est eum, qui
non sit ex ordine sanctissimorum episcoporum, ecclesiasticis intermisceri tractatibus.
Et post pauca: § 1. His itaque manifeste repertis, apparet comministrum nostrum Ignatium per imperialem tantummodo sententiam nullo modo potuisse prorsus expelli.
In cujus damnatione quia praesulum quoque assensus est subsecutus, apparet id causa fuisse patratum adulationis, non legitimae sanctionis.
C. VIII. Facta Pontificum imperator judicare non debet.
Idem Ludovico Imperatori.
In scripturis narratur Constantinus imperator
dixisse: Vere si propriis oculis vidissem sacerdotem Dei, aut aliquem eorum, qui monachico habitu circumamicti sunt, peccantem, chlamydem meam exspoliarem et cooperirem eum, ne ab aliquo videretur.
In quibus desideratissime fili, necessario commonemini, ut quemadmodum fide et religione ac honoris parilitate ei adaequari videmini, ita quoque humilitate atque devotione aequiparari nihilominus anheletis, ita ut in nullo inferior eo, sed potior, inveniamini post illius exempla, qui talem se exhibuit ante alia prorsus exempla.
Sed hoc quidem diximus, cautos vos reddere cupientes, ut si de Domini sacerdotibus, qui jure patres dicuntur, aliquid contigerit vos audire, quod confusionem piis mentibus ingerat, non infrunitum, sed pudoratos filios
Noe imitantes, paternam de reliquo verecundiam contegatis, ut affluenti, quemadmodum et illi, benedictione repleri moderante Domino mereamini.
C. IX. Regum et principum patres et magistri sacerdotes esse censentur.
Item ex epistola Gregorii VII ad Hermannum Metensem episcopum, lib.
VIII, epist. 21.
Quis dubitet sacerdotes Christi regum et principum omniumque fidelium patres et magistros censeri?
Nonne miserabilis insaniae esse cognoscitur, si filius patrem, discipulus magistrum sibi conetur subjugare, et iniquis obligationibus illum suae potestati subjicere, a quo credit non solum in terra, sed etiam in coelis se ligari posse et solvi?
C. X. Auctoritas sacra Pontificum et regalis potestas hujus mundi gubernacula regunt.
Item Gelasius Papa Anastasio Imperatori.
Duo sunt quippe, imperator auguste, quibus principaliter hic mundus regitur: auctoritas sacra Pontificum, et regalis potestas.
In quibus tanto gravius pondus est sacerdotum, quanto etiam pro ipsis regibus hominum in divino sunt reddituri examine rationem.
Et post pauca: § 1. Nosti itaque inter haec ex illorum te pendere judicio, non illos ad tuam redigi possi voluntatem.
§ 2. Talibus igitur institutis. talibusque fulti auctoritatibus plerique
Pontificum, alii reges, alii imperatores excommunicaverunt.
Nam si speciale aliquod de personis prircipum requiratur exemplum, B. Innocentius Papa Arcadium imperatorem * , excommunicavit.
B. etiam Ambrosius, licet sanctus, non tamen universalis ecclesiae episcopus, pro culpa, quae aliis sacerdotibus non adeo gravis videbatur, Theodosium Magnum imperatorem excommunicans ab ecclesia exclusit; qui etiam in suis scriptis ostendit, quod aurum non tam pretiosius sit plumbo, quam regia potestate sit altior dignitas sacerdotalis, hoc modo circa principium sui pastoralis scribens: Honor, fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit comparationibus adaequari.
Si regum
fulgori compares et principum diademati, longe erit inferius, quam si plumbi metallum ad auri fulgorem compares, quippe quum videas regum colla et principum submitti genibus sacerdotum, et osculata eorum dextera, orationibus eorum credant se communiri.
C. XI. Imperatores debent Pontificibus subesse, non praeesse.
Item Joannes Papa.
Si imperator catholicus est (quod salva pace ipsius dixerimus) filius est, non praesul ecclesiae; quod ad religionem competit discere ei convenit, non docere; habet privilegia suae potestatis, quae administrandis legibus publicis divinitus consecutus est, ut ejus beneficiis non ingratus contra dispositionem coelestis ordinis nil usurpet.
Ad sacerdotes enim Deus voluit
quae ecclesiae disponenda sunt pertinere, non ad saeculi potestates, quas, si fideles sunt, ecclesiae suae sacerdotibus voluit esse subjectas.
Non sibi vendicet alienum jus, et ministerium, quod alteri deputatum
est, ne contra eum tendat abrumpi, a quo omnia constituta sunt, et contra illius beneficia pugnare videatur, a quo propriam consecutus est potestatem.
Non a legibus publicis, non a potestatibus saeculi, sed a pontificibus et sacerdotibus omnipotens Deus Christianae religionis clericos et sacerdotes voluit ordinari, et discuti recipique de errore remeantes.
Imperatores Christiani subdere debent exsecutiones suas ecclesiasticis praesulibus, non praeferre.
C. XII. De eodem.
[PALEA.] Item Gelasius ad Episcopos orientales.
« Nunquam de pontificibus nisi ecclesiam judicasse ; non esse humanarum legum de talibus ferre sententiam absque ecclesiae principaliter constitutis pontificibus; obsequi solere principes Christianos
decretis ecclesiae, non suam praeponere potestatem; episcopis caput subdere principem solitum, non de eorum capitibus judicare.
»
C. XIII. De eodem.
PALEA.
« Constantinus imperator coronam, et omnem regiam dignitatem in urbe Romana, et in Italia, et in partibus occidentalibus Apostolico concessit.
Nam in gestis B. Silvestri * ita legitur: »
C. XIV. De eodem.
PALEA .
« Constantinus imperator quarta die sui baptismi privilegium Romanae ecclesiae Pontifici contulit, ut in toto orbe Romano sacerdotes ita hunc
caput habeant, sicut judices regem.
In eo privilegio ita inter cetera legitur: « Utile judicavimus una cum omnibus satrapis nostris et universo senatu optimatibusque * meis, etiam et cuncto populo Romanae
gloriae imperio subjacenti, ut sicut B. Petrus in terris vicarius Filii Dei esse videtur constitutus, ita et Pontifices, *qui* ipsius principis apostolorum *gerunt vices*, principatus potestatem amplius quam terrena imperialis nostrae serenitatis mansuetudo habere videtur, concessam a nobis nostroque imperio obtineant, eligentes nobis ipsum principem apostolorum vel ejus vicarios firmos apud Deum esse patronos.
Et sicut nostram terrenam imperialem potentiam, sic ejus sacrosanctam Romanam ecclesiam decrevimus veneranter honorari, et amplius quam nostrum imperium et terrenum thronum sedem sacratissimam B. Petri gloriose exaltari, tribuentes ei potestatem, et gloriae dignitatem atque vigorem, et honorificentiam
imperialem.
Atque decernentes sancimus, ut principatum teneat tam super quatuor *praecipuas* sedes, Alexandrinam, Antiochenam, Hierosolymitanam, Constantinopolitanam, quam etiam super omnes in universo orbe terrarum ecclesias Dei, et Pontifex, qui pro tempore ipsius sacrosanctae Romanae ecclesiae exstiterit, celsior et princeps cunctis sacerdotibus totius mundi exsistat, et ejus judicio
quaeque ad cultum Dei vel fidei Christianorum stabilitatem procuranda fuerint disponantur.
Et infra: § 1. Ecclesiis beatorum apostolorum Petri et Pauli pro continuatione luminariorum possessionum praedia contulimus, et rebus diversis eas ditavimus, et per nostram imperialem jussionem sacram tam in oriente, quam in occidente, vel etiam septentrionali et meridiana plaga, videlicet in Judaea, Graecia, Asia, Thracia, Africa et Italia, vel diversis insulis, nostra largitate ei concessimus, ea prorsus ratione, ut per manus beatissimi patris nostri Silvestri summi Pontificis successorumque ejus omnia disponantur.
Et infra: § 2. Beato Silvestro * Patri nostro, summo Pontifici et universalis urbis Romae Papae,* et omnibus ejus successoribus *Pontificibus,
qui usque in finem mundi in sede B. Petri erunt sessuri, * de praesenti contradimus palatium imperii nostri Lateranense, deinde diadema, videlicet coronam capitis nostri, simulque phrygium, nec non et superhumerale, videlicet lorum, quod imperiale circumdare assolet collum; verum etiam *et* chlamydem purpuream, atque tunicam coccineam, et omnia imperialia indumenta; sed et dignitatem
imperialium praesidentium equitum, conferentes etiam et imperialia sceptra, simulque cuncta signa, atque banda et diversa ornamenta imperialia, et omnem processionem imperialis culminis et gloriam potestatis nostrae.
§ 3. Viris autem reverendissimis clericis in diversis ordinibus * eidem* sacrosanctae Romanae ecclesiae servientibus illud culmen singularitate, potentia et praecellentia habere sancimus, cujus amplissimus noster senatus videtur gloria adornari, id est patricios atque consules effici, nec non et ceteris dignitatibus imperialibus eos promulgamus decorari.
Et sicut imperialis militia ornatur, ita et clerum sanctae Romanae ecclesiae ornari decernimus.
Et quemadmodum imperialis potentia officiis diversis,
cubiculariorum nempe, et ostiariorum, atque omnium excubitorum ornatur, ita et sanctam Romanam ecclesiam decorari volumus.
Et ut amplissime pontificale decus praefulgeat, decernimus et hoc, clericorum ejusdem sanctae Romanae ecclesiae manipulis et linteaminibus, id est candidissimo colore, decorari equos, ita et equitare.
Et sicut noster senatus calceamentis utitur cum udonibus, id est candido linteamine illustratis, *sic utantur et clerici,* ut sicut coelestia, ita et terrena ad laudem Dei decorentur.
§ 4. Prae omnibus autem licentiam tribuimus * ipsi sanctissimo Patri nostro * Silvestro et successoribus ejus ex nostro indicto, ut quem placatus proprio consilio clericare voluerit, et in religiosorum numero clericorum
connumerare, nullus ex omnibus praesumat superbe agere.
§ 5. Decrevimus itaque et hoc, ut ipse et successores ejus diademate, videlicet corona, quam ex capite nostro illi concessimus, ex auro purissimo et gemmis pretiosis uti debeant, *et in
capite ad laudem Dei* pro honore B. Petri *gestare*.
Ipse vero beatissimus Papa, quia super coronam clericatus, quam gerit ad gloriam B. Petri, *omnino* ipsa ex auro non est passus uti corona, nos phrygium candido nitore splendidum, resurrectionem dominicam designans, ejus sacratissimo vertici manibus nostris imposuimus, et tenentes frenum equi ipsius pro reverentia B. Petri stratoris officium illi exhibuimus, statuentes eodem phrygio omnes ejus successores singulariter uti in processionibus ad imitationem imperii nostri.
§ 6. Unde ut pontificalis apex non vilescat, sed magis quam terreni imperii dignitas gloria et potentia decoretur, ecce tam palatium nostrum, *ut praedictum est, *quam Romanam urbem, et omnes Italiae seu occidentalium
regionum provincias, loca et civitates praefato beatissimo Pontifici *nostro* Silvestro universali Papae contradimus atque relinquimus, et ab eo et a successoribus ejus per *hanc divalem nostram et* pragmaticum constitutum decernimus disponenda, atque juri sanctae Romanae ecclesiae concedimus permansura.
§ 7. Unde congruum perspeximus nostrum imperium et regni potestatem in orientalibus transferri regionibus, et in Byzantiae provinciae optimo loco nomini nostro civitatem aedificari, et nostrum illic constitui imperium, quoniam ubi principatus sacerdotum et Christianae religionis caput ab imperatore coelesti constitutum est, justum non est, ut illic imperator terrenus habeat potestatem.
§ 8. Haec vero omnia, quae per hanc *nostram*
imperialem sacram, et per alia divalia decreta statuimus atque confirmavimus, usque in finem mundi illibata et inconcussa permanere decernimus.
Unde coram Deo vivo, qui nos regnare praecepit, et coram terribili ejus judicio obtestamur
*per hoc nostrum imperiale constitutum* omnes nostros successores imperatores, vel cunctos optimates, satrapas etiam, amplissimum senatum, et universum populum in toto orbe terrarum nunc et in posterum cunctis retro temporibus imperio nostro subjacentem, nulli eorum quoquo modo licere haec aut infringere, aut in quoquam convellere.
Si quis autem, quod non credimus, in hoc temerator aut contemtor exstiterit, aeternis condemnationibus subjaceat innodatus, et sanctos Dei, principes apostolorum Petrum et Paulum sibi in praesenti et in futura vita sentiat contrarios, atque in inferno inferiori concrematus cum diabolo et omnibus deficiat impiis.
Hujus vero imperialis decreti nostri paginam propriis manibus roborantes, super venerandum
corpus B. Petri principis apostolorum posuimus.
Datum Romae 3 Kalend.
Aprilis, *Domino nostro Flavio* Constantino Augusto quater, et Gallicano *V. C.* Coss.
»
C. XV. Imperialis auctoritas religiosae dispensationi mensuram non mutat.
Item Gelasius ad Episcopos Dardaniae.
Sicut quamvis parva civitas praerogativam praesentis
regni non minuit, sic imperialis praesentia mensuram dispensationis religiosae non mutat.
Et infra: § 1. Semper est effectum in sacerdotali concilio de sacerdotibus judicia provenire.
Nam qualescunque pontifices sint, etsi errore humanitus accidente, non tamen contra religionem ullatenus excedentes, nullatenus videantur a saeculari potestate posse percelli.
C. XVI. Ecclesias restaurare contritas, non pontifices persequi, boni principis est.
Item Marcellus Papa Maxentio .
Boni principis est ac religiosi ecclesias contritas atque conscissas restaurare, novas aedificare, et Dei sacerdotes honorare atque tueri.
Unde sanctos
apostolos eorumque successores sub divina contestatione constituisse legimus, non debere fieri persecutiones, nec inferri fluctuationes, nec invidere laborantibus in agro dominico, neque expellere aeterni regis dispensatores.
DISTINCTIO XCVII.
GRATIANUS.
I. Pars. Hoc capitulo patenter ostenditur, quod nec imperatori, nec cuilibet laico licet decernere vel de electione Pontificis, vel de rebus ecclesiasticis.
Quaecunque autem ab eis constituta fuerint, pro infectis
habenda sunt, nisi subscriptione Romani Pontificis fuerint roborata.
Unde illud Honorii Augusti, ut supra dictum est, vanum esse videtur, quod contra auctoritatem sacrorum canonum de electione summi Pontificis decernere tentaverit.
Sed sicut ex eodem capitulo habetur, ecclesiae precibus imperator in praesumtores valet decernere, sicut pro defensione fidei quondam decrevisse leguntur, ne haeretici aliquid nomine ecclesiae possiderent.
Ab ea autem non invitati de rebus ecclesiasticis aliquid disponendi non habent facultatem.
Honorius vero Augustus non sua auctoritate, sed B. Bonifacio supplicante, ecclesiasticae quieti consulere et concertantium ambitionem punire curavit.
Unde idem Bonifacius Episcopus supplicationis epistolam Honorio Augusto destinavit, dicens: C. I. Epistola Bonifacii ad Honorium Augustum.
Ecclesiae meae, cui Deus noster meum sacerdotium
vobis res humanas regentibus deputavit, nos cura constringit, ne causis ejus, quamvis adhuc corporis incommoditate detinear, propter conventus, qui a sacerdotibus universis et clericis et Christianae plebis perturbationibus agitantur, apud aures Christianissimi
principis desim.
Si enim secus quam oporteat eveniat, non vos id facere, qui cuncta aequa moderatione componitis, sed nos per nostram tacentem desidiam videbimur quod civitatis quietem et ecclesiae pacem pervertere valeat admisisse.
Quum enim humanis rebus divinae cultor religionis Domino favente provideas, nostra culpa erit, si non id sub vestra gloria, quam certum est divinis semper rebus animo promtiore favisse, firmo et stabili jure custodiatur, quod per tot annorum seriem et sub illis etiam principibus obtinuit, quos nulla nostrae religionis cura constrinxit, id est ut licita serventur, et sub vestrae imperio clementiae minime quae sunt illicita formidentur.
§ 1. Ipsa enim ecclesia devotionem tuam, Christianissime imperator,
meo quidem sermone, sed suo venerabili appellat affectu, quam Christus Deus noster, vestri fidus rector et gubernator imperii, uni desponsatam sibi
et intactam virginem servat, ne in eam aliquos patiamini insidiantium procellarum fluctus illidi, et quietam faciem tempestatis insolitae tumore turbari, gloriosissime et tranquillissime imperator auguste.
Ipsa ergo (quae uni desponsata, nostra tamen mater est) ecclesia *hac* pietatem vestram legatione, quam suis sacerdotibus commisit, appellat, praeterita praesentiaque repetit.
Vobis, inquit, religiose imperantibus crevit meus, qui modo tuus est, populus, tam fidus Deo quam tibi, qui es princeps Christianus.
Ecce enim inter *ipsa* mysteria, inter preces suas, quas pro vestri felicitate dependit imperii, teste, apud quem et de cujus sede agitur, sancto Petro, sollicitis pro religionis observantia vocibus clamat, cum sollicita
petitione miscetur oratio, ne humanas res solito tentatore occulte sollicitante semel evulsa discordia distrahat.
Augeretur pluribus, princeps Christianissime, mater ecclesia, nisi apud te suarum esset cura causarum, et nisi in oppressionibus idolorum, in haereticorum correctionibus, fide tua, divino cultu pariter cum imperio semper florente, vicisset.
§ 2. Habet refugium pium tuae mansuetudinis animum, cum suae religionis veneratione conjunctum, quum, quidquid huic proficiat, vos agatis, et conferatis fratribus et consacerdotibus meis, probatissimis viris, a me et ab omnibus (qui ecclesiam faciunt) legatis; quibus (precamur) sacrae causam religionis prosequentibus, in urbe vestrae mansuetudinis hoc animo, quo postulatis annuitis
, in perpetuum statui universalis ecclesiae consulatis.
C. II. Rescriptum Honorii ad Bonifacium Papam.
Victor Honorius, inclytus, triumphator, semper augustus, sancto et venerabili Bonifacio Papae urbis aeternae.
Scripta beatitudinis tuae debita reverentiae gratulatione suscepimus, quibus recensitis egimus omnipotenti Deo maximas gratias, quod
sanctimoniam tuam post longum incommodum optatae redditam didicimus sanitati.
Et ideo revertentibus venerabilibus viris gaudium nostrum sacrorum apicum attestatione signamus, ac petimus, uti quotidianis orationibus apostolatus tuus studium ac votum suum circa salutem atque imperium nostrum dignetur impendere.
Illud autem pietati nostrae satis placitum esse cognosce, quod sanctimonia tua de ecclesiarum aut populi perturbatione sollicita est.
Quae ne aliqua ratione possit evenire, satis clementia nostra credidit esse provisum.
Denique beatitudine tua praedicante id ad cunctorum clericorum notitiam volumus pervenire, ut, si quid forte religioni tuae (quod non optamus) humana sorte contigerit, sciant omnes ab ambitionibus
esse cessandum.
Ac si duo, ut supra.
--Et infra: § 1. Unde id observandum est, ut omnes tranquillam mentem et pacificos animos ex serenitatis nostrae admonitione custodiant, nec aliquid seditiosis conspirationibus tentare conentur, quum certum sit, nulli partium sua studia profutura.
II Pars.
Gratian. Sine signatis apicibus non est mos Romanae ecclesiae undecunque legationem suscipere.
Unde Nicolaus Papa: C. III. Romana non consuevit ecclesia sine signatis apicibus legationem undecunque suscipere.
Nobilissimus vir atque strenuus vestrae sublimitatis
legatus, licet nullam epistolam juxta consuetudinem a vobis nostro Pontificio detulisset, licet nunquam apostolicae sedis modus fuerit absque signatis apicibus undecunque legationem suscipere, nos tamen vos in illo honorantes, ejusque gravitatem et eloquiorum illius veridicas cognoscentes assertiones, nihilominus eum et sicut decuit suscepimus, et ei, sicut honestum fuit, credidimus.
DISTINCTIO XCVIII.
GRATIANUS.
Quae circa ordinandos sint observanda, quae in eorum electione diligenter sint consideranda, multorum auctoritatibus monstrata sunt.
Sed quia veritas rei nonnunquam obscuratur mutatione provinciae, decretum est sacris canonibus, ut peregrini, nisi quinque vel eo amplius suorum episcoporum fuerint commendati chirographis, non ordinentur.
Unde Silvester Papa generali Concilio praesidens dixit: C. I. Nisi quinque episcoporum litteris designatum, transmarinum hominem ad clericatum nullus suscipiat.
Nullus aliqua ratione transmarinum hominem penes vos in clericatus gradus suscipiat, nisi quinque [aut eo amplius] episcoporum designatus sit
chirographis.
C. II. De eodem.
Item Anastasius I urbis Romae Episcopus ad omnes Germaniae ac Burgundiae Episcopos ep. I, cap. 2.
Transmarinos homines in clericatus honorem
nemo suscipiat, nisi quinque aut eo amplius episcoporum chirographis sint designati, quia multa per subreptionem solent evenire
C. III. De eodem.
Item Gregorius Romanae Ecclesiae Praesul Squillatino Episcopo, lib.
II, epist. 25.
Afros passim, vel incognitos peregrinos, ad ecclesiasticos ordines tendentes, nulla ratione suscipias, quia Afri quidem aliqui Manichaei, aliqui rebaptizati; peregrini vero plurimi *etiam* in minoribus ordinibus constituti fortiores de se praetendisse honores saepe probati sunt.
C. IV. Non sunt promovendi ad clerum, qui peregre fuerint baptizati.
Item ex Concilio Eliberitano, c. 24.
Omnes, qui peregre fuerint baptizati, eo quod eorum minime sit cognita vita, placuit ad clerum non esse promovendos in alienis provinciis.
DISTINCTIO XCIX.
GRATIANUS.
I Pars.
De primatibus autem (quorum supra mentionem fecimus) quaritur, quem gradum in ecclesia
obtineant?
an in aliquo a patriarchis differant?
quam obedientiam archiepiscopi eis debeant?
Primates et patriarchae diversorum sunt nominum, sed ejusdem officii.
Ab archiepiscopis autem, quoties necesse fuerit, episcopi ad primates appellant, sed a primatibus ad archiepiscopos appellare non licet.
Debent ergo obedientiam primatibus archiepiscopi in omnibus, quae sibi ab eis juste fuerint imperata.
Unde Anacletus Papa ait ad Episcopos Italiae, ep. II : C. I. Quae obedientia sit exhibenda primatibus et patriarchis.
Provinciae multo ante Christi adventum tempore divisae sunt maxima ex parte, et postea ab apostolis et B. Clemente praedecessore nostro ipsa divisio est
renovata.
Et in capite provinciarum, ubi dudum primates legis saeculi erant ac prima judiciaria potestas, ad quos, qui per reliquas civitates commorabantur, quando eis necesse erat, qui ad aulam
imperatoris vel regum confugere non poterant vel quibus permissum non erat, confugiebant pro oppressionibus vel injustitiis suis, ipsosque appellabant quoties opus erat, sicut in lege eorum praeceptum erat, ipsis quoque in civitatibus vel locis nostros patriarchas vel primates, qui unam formam tenent, licet diversa sint nomina, leges divinae et ecclesiasticae poni et esse jusserunt, ad quos episcopi, si necesse fuerit, confugerent eosque appellarent, et ipsi primatum nomine fruerentur, *et non alii*.
Reliquae vero metropolitanae civitates, quae minores judices habebant (licet majores comitibus essent) haberent metropolitanos suos, qui praedictis juste obedirent primatibus, sicut et in legibus saeculi
olim ordinatum erat, qui non primatum, sed aut metropolitanorum, aut archiepiscoporum nomine fruerentur.
C. Non vocentur primates, nisi qui primas sedes tenent.
Item Anicetus ad Episcopos Galliae.
II Pars.
Nulli archiepiscopi primates vocentur, nisi illi, qui primas tenent civitates, quarum episcopos apostoli et successores apostolorum regulariter patriarchas et primates esse constituerunt, nisi aliqua gens deinceps ad fidem convertatur, cui necesse sit propter multitudinem *eorum* primatem constitui.
Reliqui vero, qui alias metropolitanas sedes adepti sunt, non primates, sed metropolitani nominentur.
C. III. Primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum vel summus sacerdos.
Item ex Concilio Africano, c. 6.
Primae sedis episcopus non appelletur princeps sacerdotum, vel summus sacerdos, aut aliquid hujusmodi, sed tantum primae sedis episcopus.
II Pars.
Universalis autem nec etiam Romanus Pontifex appelletur.
Unde Pelagius II epist. omnibus episcopus illicite a Joanne Constantinopolitano convocatis, etc.: C. IV. Nec etiam Romanus Pontifex universalis est appellandus.
Nullus patriarcharum universalitatis vocabulo unquam utatur, quia, si unus patriarcha universalis dicitur, patriarcharum nomen ceteris derogatur.
Sed absit hoc, absit a fidelis cujusquam mente, hoc sibi *vel* velle quempiam arripere, unde honorem fratrum suorum imminuere ex quantulacunque parte videatur.
Quapropter caritas vestra neminem unquam suis in epistolis universalem nominet, ne sibi debitum subtrahat, quum alteri honorem defert indebitum.
C. V. De eodem.
Item Gregorius Eulogio Patriarchae Alexandrino, lib.
VII, epist. 30, Indict.
1 .
Ecce in praefatione epistolae, quam ad me ipsum, qui prohibui, direxistis, superbae appellationis verbum, universalem me Papam dicentes, imprimere curastis.
Quod peto dulcissima mihi sanctitas vestra ultra non faciat, quia vobis subtrahitur, quod alteri plus quam ratio exigit praebetur.
Ego *enim*
non verbis quaero prosperari, sed moribus, nec honorem esse deputo, in quo fratres meos honorem suum perdere cognosco.
Meus namque honor est *honor* universalis ecclesiae, meus honor est fratrum meorum solidus vigor.
Tunc ego *vere* honoratus
sum, quum singulis quibusque honor debitus non negatur.
Si enim universalem me Papam vestra sanctitas dicit, negat se hoc esse, quod me fatetur universum.
Sed absit hoc, recedant verba, quae vanitatem inflant et caritatem vulneram
DISTINCTIO C.
GRATIANUS.
I Pars.
Episcopos autem ordinare ante pallium acceptum nec archiepiscopo, nec primati, nec patriarchae licet, quod ex auctoritate Pelagii Papae (licet minus evidenter) datur intelligi.
Ait enim Pelagius Papa : C. I. Intra tres menses fidem suam exponere et pallium postulare a Romana ecclesia quisque metropolitanus studeat.
Quoniam quidam metropolitanorum fidem suam secundum priscam consuetudinem sanctae sedi apostolicae exponere detrectantes usum pallii neque expetunt, neque percipiunt, ac per hoc episcoporum consecratio viduatis ecclesiis non sine periculo protelatur, placuit, ut quisquis metropolitanus ultra tres menses consecrationis suae ad fidem suam exponendam palliumque suscipiendum ad apostolicam sedem non miserit, commissa sibi careat dignitate, sitque metropolitanis aliis licentia, post secundam et tertiam commonitionem viduatis ecclesiis cum consilio Romani Pontificis ordinando episcopos subvenire.
§ 1. Si vero consecrandi episcopi negligentia provenerit, ut ultra tres menses ecclesia viduata
consistat, communione privetur, quousque aut loco cedat, aut se consecrandum offerre non differat.
Quod si ultra quinque menses per suam negligentiam retinuerit viduatam ecclesiam, neque ibi, neque alibi consecrationis donum percipiat, imo metropolitani sui judicio cedat.
C. II. Honor pallii non detur nisi meritis exigentitibus et fortiter postulanti.
Item Gregorius Papa Brunichildae Reginae, lib.
VII, epist. 5.
II Pars.
Prisca consuetudo obtinuit, ut honor
pallii nisi exigentibus causarum meritis et fortiter postulanti dari non debeat.
C. III. De eodem.
PALEA. Idem Joanni Corinthiorum Episcopo, lib.
IV, epist. 55.
« Novit sanctitas tua, quia prius pallium nisi dato commodo non dabatur.
Quod quoniam incongruum erat, facto concilio ante corpus B. Petri
apostolorum principis, tam de hoc quam de ordinationibus aliquid accipere sub districta interdictione vetuimus.
Oportet ergo, ut neque per commodum, neque per gratiam aut quorundam supplicationem aliquos ad sacros ordines consentiatis vel permittatis adduci.
»
III Pars.
Gratian. Causarum vero merita accipienda sunt, ut et is, qui postulat, mereatur accipere, et fidei suae professionem prius juramento confirmet, et apostolicis decretis atque synodalibus statutis se obediturum nihilominus caveat.
Pallio autem non nisi certis diebus et intra ecclesiam ad missarum solennia cuiquam metropolitano uti licebit.
Unde Joannes Episcopus Vuliberto Agrippinensi Episcopo: C. IV. Nisi post consuetam fidei professionem pallium dari non debet.
Optatum tibi pallium nunc conferre nequivimus quia fidei tuae paginam minus quam oporteat continere reperimus, quum videlicet in ea nullam sanctarum universalium synodorum, in quibus fidei nostrae symbolum continetur, nec decretalium Pontificum Romanorum constitutorum secundum morem feceris mentionem, sed nec illam propria subscriptione munieris, nec aliquem, qui hanc jurejurando firmaret, miseris.
C. V. Qui pallium desiderat accipere, prius a se removere illicita promittat.
Item Gregorius Aregio Episcopo Francorum, lib.
VII, epist. 111.
In ea synodo, quam contra simoniacam haeresim per fratrem et coepiscopum nostrum Syagrium decrevimus congregari, sanctitatem vestram volumus interesse, atque eidem fratri ita pallium, quod transmisimus, tribui, si prius se promiserit illicita, quae prohibuimus, per definitionem synodicam a sancta ecclesia removere.
De qua synodo omnem nobis subtiliter ordinem tuam fraternitatem volumus scriptis discurrentibus nuntiare, ut ipse, cujus nobis sanctitas valde experta est, nos reddas de omnibus certiores.
C. VI. Nonnisi ad missarum solennia archiepiscopo uti pallio licet.
Idem Virgilio Episc.
Arelatensi, lib.
IV, epist. 51.
IV Pars.
Pallium tibi transmisimus, quo fraternitas tua intra ecclesiam ad sola missarum solennia utatur.
C. VII. De eodem.
PALEA. [Idem Joanni Ravennati Episcopo, lib.
II, epist. 54, Indict.
11.]
« Non multum temporis intervallum est, quod quaedam nobis de tua fraternitate fuerunt nuntiata, de quibus vobis, veniente illuc Castorio, notario sanctae, cui Deo auctore praesidemus, ecclesiae, subtiliter nos indicasse meminimus.
Pervenerat
namque ad nos quaedam in ecclesia vestra contra consuetudinis atque humilitatis tramitem geri, quae sola (ut bene nostis) est officii sacerdotalis erectio.
Quae si sapientia vestra mansuete, vel cum episcopali suscepisset studio, non de illis accendi debuerat, sed oportuerat *te* haec eadem cum gratiarum actione corrigere.
»
C. VIII. De eodem.
Idem Joanni Episcopo Ravennati, in eadem epistola.
Contra morem quippe ecclesiasticum est, si non patientissime toleratur (quod a vobis absit) etiam injusta correctio.
Et infra: § 1. Illud, frater carissime, tibi non putamus ignotum, quod paene de
nullo metropolitano in quibuslibet mundi partibus
sit auditum, extra missarum tempus usum sibi pallii vendicasse.
Et quod bene hanc consuetudinem generalis ecclesiae noveritis, vestris nobis manifestissime significastis epistolis, quibus praeceptum beatae memoriae praedecessoris nostri Joannis Papae nobis in subditis transmisistis annexum, continens omnes consuetudines ex privilegio praedecessorum nostrorum concessas vobis ecclesiaeque vestrae debere servari.
Confitemini igitur aliam esse generalis ecclesiae consuetudinem, postquam ea, quae vos geritis, vobis ex privilegio vendicatis.
Nulla ergo vobis in hac re, ut arbitramur, poterit remanere dubietas.
Aut enim mos omnium metropolitanorum etiam a tua est fraternitate servandus, aut, si tuae ecclesiae aliquid specialiter dicis esse concessum
praeceptumve a prioribus Romanae urbis Pontificibus, quod haec Ravennati ecclesiae sunt concessa, a vobis oportet ostendi.
Quod si hoc non ostenditur, restat, postquam talia agere neque consuetudine generali neque privilegio vendicas, ut usurpasse te comprobes quod fecisti.
Et infra: § 2. Decorari pallio volumus forsan moribus indecori, dum nihil in episcopali cervice splendidius fulget quam humilitas.
Oportet igitur fraternitatem tuam, si honores suos sibi quibuslibet argumentis stabili proposuit mente defendere, aut generalitatis usum ex non scripto sequi, aut ex scriptis privilegiis se tueri.
Quod si postremo nihil horum est, aliis metropolitanis hujus te praebere nolumus praesumtionis exemplum.
V Pars.
Gratian. Privilegia quoque cum usu pallii semper debent concedi.
Unde idem Gregorius Syagrio Episcopo Augustodunensi, lib.
VII, epist. 112: C. IX. Cum usu pallii aliqua privilegia debent concedi.
Rationis ordo omnino nos admonet, et cum usu pallii aliqua *simul, sicut diximus*, largiri privilegia debeamus.
Sed quoniam cum honoris augmento cura quoque sollicitudinis debet accrescere, ut cultui vestium actionis quoque ornamenta conveniant, oportet, ut enixius in cunctis se studiis vestra fraternitas exerceat, et circa subjectorum actus sit cura vigilans, *ut vestrum illis exemplum
instructio, et vita magistra sit.
*
C. X. Usus pallii conceditur, et antiqua privilegia innovantur.
Idem Joanni Episcopo primae Justinianae Illyricae, lib.
IV, epist. 15.
Pallium vobis ex more transmisimus, et vices vos apostolicae sedis agere iterata innovatione decernimus .
C. XI. De eodem.
Idem Episcopis Epiri, lib.
IV, epist. 7. Indict. 14.
Scriptorum vestrorum insinuatio, fratres carissimi, patefecit, Andream *fratrem nostrum* Nicomedianae civitatis episcopum Deo propitio solenniter ordinatum.
Et infra: *Suprascripto igitur Andreae fratri et coepiscopo nostro* pallium nos direxisse agnoscite, atque privilegia *atque* cuncta concessisse, quae praedecessores nostri ejus praedecessoribus contulere.
DISTINCTIO CI.
GRATIANUS.
In una autem provincia duo metropolitani esse non debent, sicut in Chalcedonensi Concilio, cap. 12, statutum est.
C. I. Duo metropolitani in una et eadem provincia esse non debent.
Pervenit ad nos, quod quidam praeter ecclesiasticas ordinationes affectantes potentiam per pragmaticum sacrum unam provinciam in duas dividant, ita ut ex hoc inveniantur duo metropolitani episcopi in una eademque provincia esse.
Statuit ergo
sancta synodus deinceps nihil tale attentari a quolibet episcopo, eos vero, qui aliquid tale attentaverint, cadere de proprio gradu.
Gratian. Hactenus de electione et ordinatione clericorum tractavimus.
Nunc ad simoniacorum ordinationes
transeamus, et ut facile liqueat, quid super hac haeresi sanctorum Patrum decrevit auctoritas, causa deducatur in medium, cujus negotium et de scienter a simoniacis ordinatis, et de ignoranter a simoniacis consecratis, et de ordinationibus, quae per pecunias fiunt, contineat.
DECRETI PARS SECUNDA.
CAUSA I.
GRATIANUS.
Quidam habens filium obtulit eum ditissimo coenobio; exactus ab abbate et a fratribus decem libras solvit, ut filius susciperetur, ipso tamen beneficio aetatis hoc ignorante.
Crevit puer, et per incrementa temporum et officiorum ad virilem aetatem et sacerdotii gradum pervenit.
Exinde suffragantibus meritis in episcopum eligitur, interveniente obsequio et paternis precibus; data quoque pecunia cuidam ex consiliariis archiepiscopi, consecratur iste in antistitem, nescius paterni obsequii et oblatae pecuniae.
Procedente vero tempore nonnullos per pecuniam ordinavit, quibusdam vero gratis benedictionem sacerdotalem dedit; tandem apud metropolitanum suum accusatus et convictus
sententiam in se damnationis accepit.
*
Hic primum quaeritur, an sit peccatum emere spiritualia?
* Secundo, an pro ingressu ecclesiae sit exigenda pecunia, vel si exacta fuerit, an sit persolvenda?
* Tertio, an ingressum vel praebendas ecclesiae emere sit simoniacum?
* Quarto, an iste sit reus criminis, quod eo ignorante pater admisit!
* Quinto, an liceat ei esse in ecclesia, vel fungi ea ordinatione, quam paterna pecunia est assecutus?
* Sexto, an illi, qui ab eo jam simoniaco ignoranter ordinati sunt, abjiciendi sint, an non?
* Septimo, si renuncians suae haeresi sit recipiendus in epicopali dignitate, vel non?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod autem spiritualia emere peccatum sit, probatur multorum auctoritate.
Ait enim Leo Papa: C. I. Simoniaci gratiam non praestant, quam vendere quaerunt.
Gratia si non gratis datur vel accipitur, gratia non est.
Simoniaci autem non gratis accipiunt: igitur gratiam, quae maxime in ecclesiasticis ordinibus operatur, non accipiunt.
Si autem non accipiunt, non habent; si autem non habent, nec gratis, nec non gratis cuiquam dare possunt.
Quid ergo dant?
profecto quod habent; quid autem habent?
spiritum utique mendacii.
Quomodo hoc probamus?
quia si spiritus veritatis (testante ipsa veritate, de qua procedit) gratis accipitur, procul dubio spiritus mendacii esse convincitur, qui non gratis accipitur .
C. II. Inaniter sacerdos dicitur, quicunque simoniace ordinatur.
Item Gregorius Syagrio Episcopo Augustodunensi, lib.
VII, epist. 110 .
Quicunque studet pretii datione sacrum ordinem mercari, *dum non officium, sed nomen attendit,* sacerdos non esse, sed dici tantummodo inaniter concupiscit.
C. III. Spolietur honore, qui ecclesiam per pecuniam obtinet.
Item ex Regesto .
Presbyter si per pecuniam ecclesiam obtinuerit,
non solum ecclesia privetur, sed etiam sacerdotii honore spolietur, quia altare, et decimas, et Spiritum sanctum emere vel vendere, simoniacam haeresim esse, nullus fidelium ignorat.
C. IV. De eodem.
Item Gregorius I dicta epist. 110, lib.
VII .
Benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc, ut fiat haereticus, promovetur.
C. V. Partem habebit cum Simone, qui contra simoniacos vehementer non exarserit.
Idem in eodem .
Quisquis per pecuniam ordinatur, ad hoc, ut fiat haereticus, promovetur.
Quisquis ergo contra simoniacam et neophytorum haeresim pro officii sui loco vehementer non exarserit, cum eo se non dubitet
habiturum portionem, qui prius commisit hoc piaculare flagitium.
C. VI. Simonis damnatio dantem et accipientem pariter involvit.
Item Gelasius Papa ad Episcopos per Lucaniam constitutos, epist. I, cap. 26.
Quos constiterit indignos meritis, sacram mercatos esse pretio dignitatem, convictos oportet arceri, non sine periculo facinus tale perpetrantes, quia dantem pariter et accipientem damnatio Simonis, quam sacra lectio testatur involvit.
C. VII. Anathematis sententia damnatur, qui simoniace ordinatur.
Item Ambrosius in libro pastorali.
Reperiuntur quamplurimi, negotio muneris perituri,
mercari velle gratiam Spiritus sancti, dum
vile pretium donant, ut pontificalis ordinis sublime culmen accipiant, obliti verborum Petri, qui dixit ad Simonem: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quoniam donum Dei existimasti per pecuniam possideri.
Proinde quia et usitatum est tantum malum, et majorum frequenter constat mucrone succisum, nos quoque huic vulneri cancroso ignitum (quod superest adhuc) injicimus ferrum, decernentes omnino, ut, quicunque deinceps propter accipiendam sacerdotii dignitatem quodlibet praemium fuerit detectus obtulisse, ex eodem tempore se noverit anathematis opprobrio condemnatum, atque a participatione Christi corporis et sanguinis alienum, ex quo illum constat exsecrabile Christo perpetrasse flagitium.
Quod si aliquis exstiterit,
qui accuset, ille, qui hunc ordinem munerum fuerat datione lucratus, et suscepto honoris gradu privetur, et in monasterio sub perenni poenitentia retrudatur.
Illi vero, qui hac causa munerum acceptores exstiterint, si clerici fuerint, honoris amissione mulctentur, si vero laici, anathemate perpetuo condemnentur.
C. VIII. Damnatur episcopus, qui per pecuniam ordinationem facit.
Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 2.
Si quis episcopus per pecuniam ordinationem fecerit, et sub pretio redegerit gratiam, quae vendi non potest, ordinaveritque per pecuniam *episcopum, chorepiscopum,* presbyterum, aut diaconum, vel quemlibet de his, qui connumerantur
in clero, aut promoverit *per pecunias * dispensatorem, aut defensorem, *vel mansionarium*, vel quenquam *omnino*, qui subjectus est regulae, pro suo turpissimi lucri commodo, is, qui hoc attentasse probatus fuerit, proprii gradus periculo
subjacebit, et qui ordinatus est, nihil ex hac ordinatione vel promotione, quae est per negotiationem facta, proficiat, sed sit alienus a dignitate vel sollicitudine, quam pecuniis acquisivit.
Si quis vero mediator tam turpibus et nefandis datis vel acceptis exstiterit, *et ipse*, siquidem clericus fuerit, proprio gradu decidat, si vero laicus *aut monachus*, anathematizetur.
C. IX. A sacerdotio est alienus, qui per pecunias ordinat vel ordinatur.
Item ex VIII Synodo.
Qui per pecunias quenquam consecraverit, vel ab alio consecratus est, alienus a sacerdotio fiat
C. X. Nec ordinari, nec promoveri in ecclesia Dei per pecuniam aliquis valet.
Item Calixtus Papa II .
Sanctorum Patrum exempla sequentes et officii nostri debito innovantes, ordinari quenquam per pecuniam in ecclesia Dei vel promoveri, auctoritate sedis apostolicae modis omnibus prohibemus.
Si quis vero in ecclesia ordinationem vel promotionem taliter acquisierit, acquisita prorsus careat dignitate.
C. XI. De eodem.
Item Gregorius Nazianzenus .
Qui studet donum Dei pretio mercari, in sacro ordine nulla ratione de cetero permanere aut revocari posse dubium non est.
Talis a communione omnibus modis abscindatur.
Nam Spiritus sancti donum pretio comparari quid aliud est quam capitale
crimen et simoniaca haeresis?
quod quam detestabiliter in utroque testamento vindicatum sit, multorum exemplis facile apparet.
Giezi gratiam sanitatis Naaman Syro vendidit; eandem gratiam sanitatis Helisaeo vindicante leprosus factus amisit.
Judas omnium redemtorem vendidit, mox laqueo suspensus eandem redemtoris gratiam non obtinuit, et merito, quia nemo potest retinere quod vendidit.
Simon etiam magus quum eandem Spiritus sancti gratiam emere vellet, damnationis sententiam a Petro audivit: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia donum Dei existimasti pecunia possideri.
Dominus etiam, ut vendentes et ementes hujus gratiae expertes ostenderet, cunctos peccatores per gratiam in templo dimisit, singulariter vendentes et ementes increpans et flagellans de templo ejecit, in quo venditores et emtores suos gratia Spiritus sancti constat destitutos esse et vacuos.
Quos enim Christus ejecit de templo numquid Spiritus Christi faciet sibi templum?
C. XII. Simoniaci sacerdotes esse non possunt.
Item Gregorius .
Quicunque sacros ordines vendunt aut emunt, sacerdotes esse non possunt.
Unde scriptum est: « Anathema danti, anathema accipienti, hoc est simoniaca haeresis.
» Quomodo ergo, si anathema sunt et sancti non sunt, sanctificare alios possunt?
Et quum in Christi corpore non sint, quomodo Christi corpus tradere vel accipere possunt?
Qui maledictus est benedicere quomodo potest?
C. XIII. De eodem.
Item Gregorius Syagrio, et aliis episcopis, lib.
VII, epist. 110.
Quum liqueat hanc haeresim ante omnes radice pestifera surrepsisse, atque in ipsa origine sua apostolica esse detestatione damnatam, cur non cavetur?
cur non perpenditur, quia benedictio illi in maledictionem convertitur, qui ad hoc ut fiat haereticus, promovetur?
C. XIV. Qui pretio ordinat, lepram, non officium confert.
Item Ambrosius de ministeriis, seu de dignitate sacerdotali, cap. 5.
Quum ordinaretur episcopus, quod dedit aurum fuit, quod perdidit anima fuit; quum alium ordinaret, quod accepit pecunia fuit, quod dedit lepra fuit.
C. XV. De eodem.
Idem ibidem.
Gratiam, quum ordinareris, non suscepisti, quia gratuito eam non meruisti.
C. XVI. De eodem.
Idem lib.
IV, ad cap. 4, Lucae [v. 27].
Cito turpem sequitur lepra mercedem, et pecunia
corpus animumque male quaesita commaculat.
Et paulo post: § 1. Vides, quia facto auctoris successio damnatur heredis.
Inexpiabilis est enim venditi culpa mysterii, et gratiae vindicta coelestis transit ad posteros.
Denique Moabitae et ceteri non intrabunt ecclesiam usque ad tertiam et quartam generationem, tamdiu videlicet (ut simplicius interpretemur), donec culpam auctorum multiplicis successio generationis aboleret.
Sed quum illi, qui in Deum idololatriae errore deliquerunt, in quartam generationem videantur esse mulctati, profecto durior videtur esse sententia, qua Giezi semen usque in aeternum pro cupiditate habendi prophetica auctoritate damnatur, praesertim quum Dominus noster Jesus Christus per lavacri regenerationem omnibus
remissionem dederit peccatorum, nisi vitiorum magis quam generis semen intelligas.
Sicut enim qui filii promissionis sunt aestimantur in semen honum, ita etiam qui *filii* erroris sunt aestimantur in semen malum.
Nam et Judaei ex patre diabolo, non utique carnis successione, sed criminis.
Ergo omnes cupidi, omnes avari Giezi lepram cum divitiis suis possident, et male quaesita
mercede non tam patrimonium facultatum, quam thesaurum criminum congregarunt aeterno supplicio et brevi fructu.
II. Pars. Gratian. Quia ergo auctoritate Leonis Papae simoniaci non nisi spiritum mendacii accipiunt; secundum Gregorium apud simoniacos sacerdotium non subsistit, benedictio eorum in maledictionem convertitur, apud eos manet anathema danti et accipienti, quum sancti non sint nec in Christi corpore constituti, quum sint maledicti nec sanctificare alios possunt, nec corpus Christi tradere vel accipere, nec benedicere aliis valent; secundum Ambrosium vero anathematis opprobrio condemnantur, atque a participatione corporis et sanguinis Christi alienantur, quum accipiatur aurum et lepra detur, quum inexpiabilis
sit culpa venditi mysterii; secundum Chalcedonense concilium ex tali ordinatione nihil proficere judicantur; secundum Gelasium Simonis damnatione involvuntur; secundum Gregorium Nazianzenum in sacro ordine permanere aut renovari nulla ratione possunt, ab Helisaeo lepra perfunduntur, a Petro in perditionem damnantur, a Christo vero de templo ejiciuntur: quid aliud simoniacus simoniaco in sua ordinatione potest conferre, nisi quod Innocentius de ceteris haereticis testatur, dicens epist. XVIII, ad Alexandrum, cap. 3.
C. XVII. Qui Spiritus perfectionem non habent, ipsam dare non possunt.
Qui perfectionem Spiritus, quam acceperant, perdiderunt, non ejus dare plenitudinem possunt,
quae maxime operatur in ordinationibus, quam per suam perfidiam perdiderunt.
Et iterum: § 1. Qui honorem non habuit, honorem dare non potuit, nec aliquid ille accepit, quia nihil erat in dante, sed damnationem, quam habuit, per pravam manus impositionem dedit.
C. XVIII. Simoniacus per pravam manus impositionem non benedictionem, sed damnationem praestat.
Idem Rufo, et aliis episcopis, epist. XII, c. 3.
Ventum est ad tertiam quaestionem, quae pro sui
difficultate longiorem exigit disputationem.
Quum nos dicamus ab haereticis ordinatos vulneratum per illam manus impositionem habere captu, ubi vulnus infixum est, medicina est adhibenda, qua possit recipere sanitatem.
Quae sanitas post vulnus secuta sine cicatrice esse non poterit, atque ubi poenitentiae remedium necessarium est, illic ordinationis honorem locum habere non posse decernimus.
Nam si, ut legitur, quod tetigerit immundus immundum erit, quomodo ei tribuetur quod munditia ac puritas consuevit accipere?
§ 1. Sed econtrario asseritur, eum, qui honorem amisit, honorem dare non posse, nec illum aliquid accepisse, quia nihil in dante erat, quod ille posset accipere.
Acquiescimus, et verum est certe, quia quod
non habuit dare non potuit.
Damnationem utique, quum habuit, per pravam manus impositionem dedit, et qui particeps effectus est damnato, quomodo debeat honorem accipere invenire non possum.
§ 2. Sed dicitur vera ac justa legitimi sacerdotis benedictio auferre omne vitium, quod a vitioso fuerat injectum.
Ergo si ita est, applicentur ad ordinationem sacrilegi, *adulteri,* atque omnium criminum rei, quia benedictione ordinationis crimina vel vitia putantur auferri; nullus sit poenitentiae locus, quia id potest praestare ordinatio, quod longa satisfactio praestare consuevit.
Sed nostrae lex ecclesiae est venientibus ab haereticis, qui tamen illic baptizati sunt, per manus impositionem laicam tantum tribuere communionem, ne ex his aliquem
in clericatus honorem vel exiguum subrogare.
III. Pars. Gratian. Sed objicitur: alii haeretici a fide exorbitant, simoniaci autem, etsi gratiam Spiritus sancti venalem putant, tamen a fide alieni non sunt, atque ideo, quod ab Innocentio de ceteris haereticis decernitur, non valet de his consequenter intelligi.
His ita respondetur: Simoniaci etsi fidem tenere videantur, infidelitatis tamen perditioni subjiciuntur.
Unde B. Ambrosius in lib.
II, de poenit. cap. 4, adversus Novatianos scribit, dicens: C. XIX. Simoniaci fidei integritatem non habent.
Petrus Simoni, qui magicae artis consuetudine depravatus putasset, quod gratiam Christi per impositionem manus atque infusionem Spiritus sancti compararet pecunia, ait: Non est tibi pars, neque sors in hac fide, quia cor tuum non est rectum apud Deum, etc. Vides, quod hunc magica vanitate blasphemantem in Spiritum sanctum apostolica auctoritate condemnet, et eo magis, quia puram conscientiam fidei non habebat.
C. XX. Simoniacus infidelis esse probatur Item Gregorius l. IX, ep. 53, ad Theodoricum regem.
Quum omnis avaritia idolorum sit servitus, quisquis hanc et maxime in dandis ecclesiasticis honoribus vigilanter non praecavet, infidelitatis perditioni subjicitur, etiamsi tenere fidem quam negligit videatur.
C. XXI. Simoniacorum haeresis ceteris damnabilior esse probatur.
Item ex epist. Tarasii Constantinopolitani Episcopi, missa Papae Hadriano .
Eos, qui per pecunias manus imposuerunt vel imponunt
Petrus divinus Apostolus (cujus cathedram sortita est sanctitas vestra) tanquam Simonem magnum deponit.
Et infra: § 1. Tolerabilior est enim Macedonii et eorum, qui circa ipsum sunt, Spiritus sancti impugnatorum impia haeresis.
Illi enim creaturam et servum Dei Patris et Filii Spiritum sanctum delirando fatentur, isti vero eundem Spiritum efficiunt suum servum.
Omnis enim dominus quod habet, si vult, vendit, sive servum sive aliquid aliud eorum, quae possidet.
Similiter et qui emit, dominus ejus volens esse quod emerit, per pretium pecuniae illud acquirit.
Ita et qui hanc iniquam actionem operantur, detrahunt Spiritui sancto, aequaliter peccantes his, qui blasphemaverunt, dicentes, Christum in Beelzebub ejicere daemonia atque, ut verius dicamus, Judae comparantur proditori, qui
Judaeis Dei occisoribus Christum vendidit.
Quum ergo Spiritus sanctus consubstantialis sit Christo, ejusdem *omnino et* ipsi portionis erunt.
Et proculdubio in eis non est gratia Spiritus sancti, id est sacerdotii sanctitas.
Nam quod non acceperunt non habent.
Ait enim Petrus Simon: Non est tibi pars neque sors in sermone isto, quia existimasti donum Dei pecunia possideri.
Et supra: § 2. Nam et vicesimus nonus canon sanctorum apostolorum, et actus eorundem, et tertius et quartus liber regnorum, alienum omnino a sacerdotio pronuntiant eum, qui aliquando dederit vel acceperit pecuniam in aliquo tempore, sive ante manus impositionem, *sive in ipsa manus impositione*, sive post.
Accipere enim est quandocunque accipere.
C. XXII. Et qui dat et qui accipit, ut ordines sacri praestentur, anathema sit.
Item ex Concilio Bracarensi II, c. 3.
Placuit, ut de ordinatione clericorum episcopi munera nulla accipiant, sed, sicut scriptum est, quod gratis donante Deo accipiunt gratis dent.
Non aliquo pretio gratia Dei et impositio manuum venundetur, quia antiqua definitio Patrum ita de ecclesiasticis ordinationibus statuit, dicens: Anathema sit danti et accipienti.
Propterea, quia aliquanti multis sceleribus obruti sancto altario indigne ministrantes, non hoc testimonio bonorum actuum, sed profusione munerum obtinent, oportet non per gratiam munerum, sed per diligentem prius discussionem, deinde per multorum
testimonium clericos ordinare.
Gratian. Ex illa auctoritate B. Ambrosii et Gregorii patet, quod simoniaci (sicut et alii haeretici) a fide exorbitant, et ideo consequenter de illis intelligitur, quod de aliis decernitur.
IV Pars.
§ 1. Item opponitur, quod prophetia donum Spiritus sancti est, haec autem in veteri testamento a sanctis prophetis vendi consueverat.
Unde Saul ad Samuelem pro vaticinio expetendo non nisi cum munere ire praesumsit.
Uxor etiam Hieroboam ad hominem Dei non nisi cum munere accessit.
Item Christus a Juda venditus auriculam servi sanavit.
Exemplo itaque Saulis et uxoris Hieroboam patet, quod donum Spiritus sancti emere vel vendere non est peccatum.
Exemplo Christi liquet, quod Spiritus sanctus,
etsi injuste a simoniacis venalis putetur, virtutis tamen suae non obliviscitur, nec desinit effectum suae gratiae etiam venditus praestare.
Sed de prophetia B. Hieronymus in c. 3 Michaeae competenter solvit, malos tantum accepisse, non bonos denuncians:
C. XXIII. Mali prophetae, non boni prophetiam vendebant.
« Judices, » inquit, « ejus in muneribus judicabant, *et* sacerdotes ejus in mercede respondebant,
et prophetas ejus in pecunia divinabant, et super Dominum requiescebant, dicentes: Nonne Dominus in nobis est?
Non venient super nos mala.
Idcirco propter vos Sion quasi ager arabitur, et Hierusalem ut custodia pomarii erit.
» Nemo ambigit, Hierusalem propter scelera, quae in hoc capitulo describuntur, fuisse subversam.
Et infra: § 1. Poterat *utique* Petrus Simoni mago vendere quod petebat; imo poterat simulare vendentem (Spiritus enim sanctus nec venundari, nec emi potest); sed oblatam pecuniam cum offerente damnavit.
Et paulo post: § 2. Nec quenquam moveat illud quod in primo Regum libro legimus, Saulem volentem ire ad Samuelem dixisse puero suo, ad eum se ire non posse, quia pretium
, quod offerret pro vaticinio, non haberet, et puerum respondisse: Ecce inventa est in manu mea quarta pars sicli pecuniae, et dabo viro Dei, et annuntiabit nobis viam nostram.
Non enim scriptum est, quod Samuel acceperit, aut quod illi obtulerint, quin potius a propheta pascuntur, *et invitantur ad prandium.
* Sed fac eum accepisse: stipes magis aestimandae sunt tabernaculi quam munera prophetiae, siclus enim viginti obolos habet, et quarta pars sicli quinque sunt oboli.
Et nostri igitur sacerdotes, si volunt vendere prophetiam, et columbas in cathedris suis proponere, quas Dominus flagello subvertit, quinque tantum obolorum sint mercede contenti, qui utinam non pretia villarum, sed quinque obolos acciperent.
§ 3. Hoc ipsum
sonat et in tertio Regnorum libro, quod uxor Hieroboam infirmante filio pergit ad Achiam hominem Dei, et defert ei decem panes et crustulam et vas mellis, quia haec magis in sumtum prophetae, quam muneri prophetiae reputanda sunt, licet potuerint hi, qui ad ariolos ire consueverant *quia multi divini et arioli erant in Israel* mala consuetudine aestimasse id ipsum etiam de prophetis, et voluisse sanctis viris offerre quod divinis
offerre consueverant.
§ 4. Unde in quarto libro Regum legitur: quod Helisaeus venit Damascum, et Benadad rex Syriae aegrotabat, annunciaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc, *et* ait rex ad Azaelem: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens, si evadere de infirmitate hac potero.
Ivit ergo Azael in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona Damasci, onera quadraginta camelorum.
Sed non est credendum accepisse, sicut de eodem Helisaeo legitur, quod Naaman mundatus a lepra obtulit ei munera, dicens: Obsecro, ut accipias benedictionem a servo tuo.
At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam.
Quumque vim faceret, penitus non acquievit.
C. XXIV. Quod divinatio in bonum accipitur.
Idem in eodem capite.
Nunquam divinatio *in scripturis* in bonam partem accipitur.
* Non est augurium in Jacob, neque divinatio in Israel.
* Videbantur sibi quidem esse prophetae, sed quia pecuniam accipiebant, prophetia ipsorum facta est divinatio.
Gratian. Quum ergo secundum Hieronymum boni prophetae non munera prophetiae accipiebant, sed stipes tabernaculi, malis autem, qui accipiebant, prophetia, quae Dei erat donum in divinationem, quae diabolica est, convertebatur, quid aliud colligitur, nisi quod simoniacis (quod superius dictum est) nulla spiritualis gratia cooperatur?
Quum enim in sacramentis neque qui plantat, neque qui rigat, sit aliquid,
sed qui incrementum dat, Deus, quis operatur in eis, si Dominus, qui incrementum dat, in eis non lucet, sed est otiosus?
Item, quod dicitur de Christo, quod sicut Christus venditus auriculam restituit Malcho, et fecit miracula, sic et Spiritus sanctus possit vendi, et in ipsa venditione suam gratiam operari; non valet haec similitudo.
Non enim hoc operatur Spiritus sanctus spiritualiter in perfidis mercimoniis avaritiae, quod Christus gessit corporaliter certi mysterii causa ad exemplum patientiae.
Si enim omnifaria est similitudo, quum credatur posse vendi, sicut Christus, credatur etiam Spiritus sanctus posse crucifigi, quod impossibile est.
Potest etiam intelligi (ut a similitudine non recedamus), quod sicut Christus venditus non venditori vel ementi, sed eis, qui nescientes
aderant dona suae gratiae contulit, pro quibus
etiam in cruce supplicavit; sic et Spiritus sanctus non vendenti vel ementi, sed his, qui de manibus eorum ignorantia ducti sacramenta dominica accipiunt, suae gratiae effectum largiri probatur.
§ 1. Item objicitur, quod etsi malum sit ecclesiastica emere, tamen saepe sinistra principia ad felices perveniunt exitus.
Ut Jacob per supplantationem pervenit ad benedictionem, ut seges, quae leprosa manu seritur, munda tamen metitur, ut ex adulterino concubitu pulchra soboles nascitur: sic et pecunia, quae per Simoniam acquiritur felicem habet exitum, quum pauperibus profutura erogatur.
Sed nihil horum simoniacis patrocinatur.
Ait enim enim Leo Episcopus ad Mauros Episcopos, epist. LXXXV, al.
LXXXVII: C. XXV. Quae malo inchoantur principio, non peraguntur bono exitu.
Principatus, quem aut seditio extorsit, aut ambitus occupavit, etiamsi moribus atque actibus non offendit, ipsius tamen initii sui est perniciosus exemplo.
Et difficile est, ut bono peragantur exitu, quae malo sunt inchoata principio.
C. XXVI. Non superaedificatur bonum opus, ubi Christus fundamentum non est.
Item Gregorius [ Anastasio], Antiocheno episcopo, lib.
VII, epist. 47, Indict.
2 .
Quum Paulus dicat: Fundamentum aliud nemo potest ponere, praeter id, quod est Christus Jesus, consequenter probatur, quia ubi Christus non est fundamentum, nullum boni operis est superaedificium.
C. XXVII. Non potest fieri eleemosyna ex pecunia simoniace acquisita.
Idem Syagrio et aliis Episcopis, lib.
VII, epist. 110.
Non est putanda eleemosyna, si pauperibus dispensetur, quod ex illicitis rebus accipitur, quia qui hac intentione male accipit, ut *quasi* bene dispenset, gravatur potius quam juvatur .
Et paulo post: § 1. Unde etiam *illud* certum est, quia etsi monasteria aut xenodochia, vel quid aliud de pecunia, quae pro sacris ordinibus datur, construantur, mercedi non proficit.
Et paulo post: § 2. Ne ergo sub obtentu eleemosynae cum peccato aliquid studeamus accipere, *aperte* sacra scriptura *nos* prohibet, dicens: Hostiae impiorum abominabiles
quae offeruntur ex scelere.
Quicquid enim in
Dei sacrificio ex scelere offertur, omnipotentis Dei non placat iracundiam, sed irritat.
Hinc rursus scriptum est: Honora Dominum de tuis justis laboribus.
Qui ergo male tollit, ut quasi bene praebeat, constat sine dubio, quia Dominum non honorat.
Hinc quoque per Salomonem dicitur: Qui offert sacrificium de substantia pauperum, quasi victimat filium in conspectu patris.
*Quantus autem dolor patris sit, perpendamus, si in ejus conspectu filius victimetur,* et hinc facile cognoscimus, quantum apud Deum dolor exasperatur, quando ei sacrificium ex rapina tribuitur.
Nimis ergo declinandum est, *dilectissimi fratres,* sub obtentu eleemosynae peccata simoniacae haereseos perpetrare.
Nam aliud est propter peccata eleemosynas facere, aliud propter
eleemosynas peccata committere .
Et post pauca: § 3. Quisquis ergo sacerdotium non ad elationis pompam, sed ad utilitatem adipisci desiderat, prius vires suas cum hoc, quod est subiturus, onere metiatur, ut si impar est, abstineat, et ad id cum metu etiam, cui se sufficere existimat, accedat.
C. XXVIII. Pastor simoniacus nullam ovibus praebet medicinam.
Idem Theodorico et Theoberto Regibus Francorum, libro VII, epist. 114.
Fertur simoniaca haeresis quae prima contra Dei ecclesiam diabolica plantatione subrepsit, et in ipso ortu suo zelo apostolicae ultionis percussa atque damnata est in regni vestri finibus dominari, quum in sacerdotibus fides sit eligenda cum vita.
Si enim vita deest, fides meritum non habet, B. Jacobo attestante, qui ait: Fides sine operibus mortua est.
Quae enim opera esse valeant sacerdotis, qui honorem tanti sacramenti convincitur obtinere per praemium?
Et post pauca: § 1. Hinc igitur non solum in ordinatoris et ordinati animam lethale vulnus infligitur, verum, etiam excellentiae vestrae regnum episcoporum culpa (quorum magis intercessionibus juvari debuerat) praegravatur.
Si enim dignus is sacerdotio creditur, cui non actionis merita, sed praemiorum copia suffragatur, restat, ut nihil sibi in ecclesiasticis honoribus gravitas, nihil defendat industria, sed totum auri
profanus amor obtineat.
Et, dum vitia remunerantur honore, in locum ultoris is, qui fortasse fuerat ulciscendus, adducitur, atque hinc sacerdotes non proficere, sed perire potius judicantur.
Vulnerato namque pastore quis curandis ovibus adhibeat medicinam?
aut quomodo populum orationis clypeo tueatur, qui jaculis se hostilibus feriendum exponit?
aut qualem de se fructum producturus est, cujus gravi peste radix infecta est?
Major ergo metuenda est locis illis *fore* calamitas, ubi tales intercessores ad locum regiminis adducuntur, qui Dei in se magis iracundiam provocant, quam per semetipsos placare debuerant.
Gratian. Quum ergo secundum Leonem simonia non bono peragatur exitu, secundum Gregorium nullum
boni operis sequatur aedificium, nec sit putanda eleemosyna, quae ex pretio simoniae erogatur pauperibus, vulnerato pastore medicina non adhibeatur curandis ovibus, de infecta radice fructus non producatur, major etiam calamitas in futuro metuatur, de tam sinistro principio quis felix exitus speratur?
Hinc etiam Augustinus ait: C. XXIX. Simoniacorum sacramenta effectu gratiae carent.
Sicut eunuchus fuit, qui Joseph comparavit, ita qui gratiam mercatur, vivum semen non habet siccis genitalibus.
Sic quoque ignis sacrificii, qui per septuaginta annos Babylonicae captivitatis sub aqua vixerat, exstinctus est, Antiocho Jasoni vendente sacerdotium, quod significavit Spiritus
sancti ignem non lucere in simoniacis sacramentis.
Gratian. Quid in his similitudinibus B. Augustinus notare voluit, nisi quia sacramenta simoniacorum (sicut et ceterorum haereticorum) licet sint vera quantum ad formam, inania tamen et falsa sunt quantum ad effectum, quum non possint in cordibus hominum gignere vel accendere coelestem gratiam?
V Pars.
§ 1. Sed objicitur illud Augustini contra haereticos tractatu V super evangelium Joannis:
C. XXX. Sive bonus, sive malus sit minister, per utrumque effectus gratiae confertur.
Si justus fuerit minister, computo eum cum
Paulo, qui gloriam suam non quaerit, dicens · Ego plantavi, Apollo rigavit, Deus autem incrementum dedit.
Qui vero fuerit superbus minister, cum diabolo computatur; sed non contaminatur donum Christi, quia per illum purus fluvius transit, et venit ad fertilem terram.
Scio, quia lapis ex aqua fructum ferre non potest, et si per lapideos canales transit aqua ad areolas, in canali lapideo nihil generatur: sed *tamen* hortus plurimum fructum affert.
Spiritualis enim virtus sacramenti ut lux pura ab illuminandis excipitur; sed per immundos transiens non coinquinatur.
C. XXXI. De eodem.
Idem ad Vincentium Donatistam, ep. XLVIII.
Ex catholica ecclesia sunt omnia dominica sacramenta,
quae sic habetis et datis, quemadmodum habebantur et dabantur *etiam* prius, quam inde exiretis.
C. XXXII. De eodem.
Idem de baptismo contra Danatistas, lib.
V, c. 19.
Sic autem Deus adest sacramentis et verbis suis, per qualeslibet administrentur, et sacramenta Dei ubique recta sunt, sicut mali homines, quibus nihil prosunt, ubique perversi sunt.
C. XXXIII. De eodem.
Idem lib.
IV de bapt. contr. Donatistas, c. 12.
Nec foris ergo, sicut nec intus quisquam, qui ex parte diaboli est, potest vel in se, vel in quoquam maculare sacramentum, quod Christi est.
C. XXXIV. Sacramenta, quae non mutantur, catholicis et haereticis communia probantur.
Idem Augustinus ad Emeritum, epist. CLXIV.
Sacramenta, quae non mutastis, sicut habetis approbantur a nobis, ne forte, quum vestram pravitatem corrigere volumus, illis mysteriis *Christi*, quae in vestra pravitate depravata non sunt, sacrilegam faciamus injuriam.
Neque *enim et* Saul depravaverat unctionem, quam acceperat, cui unctioni
tantum honorem *rex* David, plus *Dei servus*, exhibuit.
C. XXXV. De eodem.
Idem ad Donatistas.
Sicut ficti veraciter non ficte recipiunt, nec eorum baptisma reprobatur, sic et illa, quae schismatici vel haeretici, *si* non aliter habent, nec aliter agunt quam vera ecclesia, quum ad nos veniunt, non emendamus, sed potius approbamus.
C. XXXVI. Non fugiantur sacramenta Dei, a quocunque ministrentur.
Idem contra literas Petiliani, lib.
III, c. 9 .
Neque in homine bono aliquis Dei sacramenta fugiat, neque in homine malo.
C. XXXVII. Hominum malitia sacramenta non profanat.
Idem de baptismo contra Donatistas, l. VI, c. 44.
Nonne Sodomitae ethnici erant, id est gentiles?
Pejores ergo *erant* Judaei, quibus Dominus dicit: Tolerabilius erit Sodomis in die judicii quam vobis, et quibus Propheta dicit: Justificastis Sodomam, id est *in* comparatione vestri justa facta est.
Numquid tamen ideo sacramenta divina, quae apud Judaeos erant, talia erant, quales ipsi erant?
quae Dominus ipse quoque praecepit, et ad ea celebranda leprosos, quos mundaverat, misit, et ea Zachariae ministranti angelus adstitit, eumque in templo sacrificantem exauditum esse nunciavit.
Haec eadem sacramenta et in bonis hominibus illius temporis erant, et in malis pejoribus
quam sint ethnici, quandoquidem Sodomitis in malitia praelati sunt, et tamen illa sacramenta erant in utrisque integra atque divina.
Nam et ipsi gentiles, si quid divinum et rectum in doctrinis suis habere potuerunt, non improbaverunt sancti nostri, quamvis illi per suas superstitiones, et idololatriam, et superbiam, caeterosque perditos mores detestandi essent, nisi corrigerentur divino judicio puniendi.
C. XXXVIII. Sacramenta mali habere possunt, licet virtutem Spiritus sancti habere non possint.
Idem lib.
III, cap. 16.
Multae autem operationes sunt Spiritus sancti, quas Apostolus quum quodam loco, *quantum sufficere arbitratus est* commemorasset, ita conclusit: Omnia autem haec operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult.
Quum ergo aliud sit sacramentum, quod habere etiam Simon magus potuit, aliud prophetia, quae in malis hominibus etiam fieri solet, ut in Saul, aliud operatio ejusdem Spiritus, quam nisi boni habere non possunt, sicut est * finis praecepti* caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta; quodlibet haeretici et schismatici accipiant, caritas
, quae cooperit multitudinem peccatorum, proprium donum est catholicae unitatis et pacis, nec est in omnibus, quia nec ejus sunt omnes.
C. XXXIX. Licet sacramenta mali ministrent, remissionem peccatorum non praestant.
Idem eodem libro, c. 18.
Remissionem peccatorum avari non dabant, quae per orationes *sanctorum*, id est per columbae gemitus, datur, quicunque baptizet, si ad ejus pacem illi pertinent, quibus datur.
Non enim raptoribus et foeneratoribus diceret Dominus: Si cui dimiseritis peccata, remittuntur illi; si cui tenueritis, tenebuntur.
Foris quidem nec ligari aliquid potest, nec solvi, ubi, non sit qui aut ligare possit, aut solvere, sed solvitur qui
cum columba fecerit pacem, et ligatur, qui cum columba non habet pacem, sive aperte foris sit, sive intus esse videatur.
Gratian. Si ergo sacramenta in modum lucis ab immundis coinquinari non possunt, si in modum puri fluvii per lapideos canales ad fertiles areolas perveniunt, patet quod simoniaci sacramentum unctionis sibi quidem inutiliter et perniciose habent, aliis autem utiliter et salubriter eamdem unctionem administrant.
Sicut ergo sunt vera sacramenta haereticorum quantum ad formam, ita sunt vera et non inania quantum ad effectum.
VI Pars.
Sed notandum est, quod sacramentorum alia sunt necessitatis, alia dignitatis.
Quia enim necessitas non habet legem, sed ipsa sibi facit legem, illa sacramenta, quae saluti sunt necessaria, quia iterari non possunt, quum sint vera, auferri vel amitti non debent, sed cum poenitentia rata esse permittuntur.
Illa vero sacramenta, quae sunt dignitatis, nisi digne fuerint administrata, ita ut digni digne a dignis provehantur, dignitates esse desinunt, non ut minuatur veritas sacramenti, sed ut cesset officium administrandi, vel loco, vel tempore, vel promotione.
Loco, ut ait Leo ad Rusticum, Narbonensem Episcopum, epistola XC al.
XCII, cap. 1 :
C. XL. De his, qui a pseudoepiscopis ordinantur.
Si qui *clerici* ab *istis* pseudoepiscopis in eis ecclesiis ordinati sunt, quae ad proprios episcopos pertinebant, et ordinatio eorum cum consensu et judicio praesidentium facta est, potest rata haberi, ita ut in ipsis ecclesiis perseverent.
Aliter *autem* vana est habenda ordinatio, quae nec loco fundata est, nec auctoritate munita.
Gratian. Ecce aliquis a pseudoepiscopis ordinatus, si locum suae ordinationis mutaverit, vana est et sine administratione erit talis ordinatio.
Tempore, ut ait Innocentius epist. XXII, c. 5, de ordinatis a Bonoso:
C. XLI. Quae pro necessitate conceduntur, eadem cessante cessabunt.
Quod pro necessitate temporis statutum est, cessante necessitate debet *utique* cessare pariter quod urgebat, quia alius est ordo legitimus, alia usurpatio, *quam ad praesens fieri tempus impellit*.
Gratian. Ergo aliquis alio tempore ab eo, qui Bonoso similis sit, ordinatus, cessabit ab administratione, quae pro necessitate illius temporis fuit permissa.
Item promotione, ut ait Leo epistola III, ad Julianum Aquilegiensem:
C. XLII. Qui ab haereticis redeunt, sine spe promotionis in suis ordinibus recipi possunt.
Si quis haereticae communionis contagione se macularit, hoc in magno habeat beneficio, si ademta *sibi* omni spe promotionis in quo invenitur ordine permaneat.
Gratian. Ecce si clericus vel ordinatione, vel quolibet sacramento haereticis communicat, cessans a promotione vix in suo ordine perseverat.
Non est enim de sacramento hoc ut de ceteris, cetera enim vel ad culpas abluendas dantur, ut baptismus et poenitentia, vel pro culpis non in aeternum, sed ad horam negantur, ut eucharistia, quae in articulo mortis poenitenti etiam de nefariis peccatis conceditur: hoc solum non solum pro culpa, sed etiam pro infamia
interdicitur, et pro immnuta munditiae suae, vel extrinsecae, vel intrinsecae perfectionis praerogativa, ut bigamis, vel viduae maritis, vel illiteratis, vel corporis qualibet parte vitiatis denegatur, quibus tamen baptismus vel eucharistia non negatur.
Potest etiam talis cetera sacramenta sacerdotaliter administrare, qui istud solum non valet conferre.
Unde Leo ait ad Episcopos Africae, epist. LXXXV, al.
LXXXVII, cap. 2: C. XLIII. De episcopis, qui talem consecrant, qualem consecrare non licet.
Si qui episcopi talem consecraverint sacerdotem, qualem non liceat, etiamsi aliquo modo damnum proprii honoris evaserint, ordinationis tamen jus ulterius non habebunt, nec illi unquam sacramento
intererunt, quod, *neglecto divino judicio,* immerito praestiterunt.
Gratian. Ecce quum honoris periculum evadant, ut cetera sacramenta sacerdotaliter administrare permittantur, ab hoc solo non modo pro haeresi vel pro qualibet majori culpa, sed etiam pro negligentia removentur.
In quibus omnibus sollicite notandum est, quod sacramentum sacerdotalis promotionis prae ceteris omnibus magis accurate et digne dandum vel accipiendum est, quia nisi ita collatum fuerit, eo desinet esse ratum, quo non fuerit rite perfectum.
Cetera enim sacramenta unicuique propter se dantur, et unicuique talia fiunt, quali corde vel conscientia accipiuntur.
Istud solum non propter se solum, sed
propter alios datur, et ideo necesse est, ut vero corde mundaque conscientia, quantum ad se, sumatur, quantum ad alios vero non solum sine omni culpa, sed etiam sine omni infamia, propter scandalunt
fratrum, ad quorum utilitatem, non solum ut praesint, sed etiam ut prosint, sacerdotium datur.
Unde Hieronymus ad c. 3 Michaeae: C. XLIV. Simoniaci rei sunt infidelitatis eorum, qui a se scandalizantur.
Hi, quoscunque de asseclis suis ordinant *clericos, * et vitam eorum in scandalum populis exponentes, rei sunt infidelitatis eorum, qui scandalizantur.
Gratian. Revera enim, qui ad hoc eliguntur, ut ceteris praesint, sicut praeordinantur dignitate, sic praeeminere debent sanctitate.
Alioquin cur ceteris praeferuntur, qui nulla meritorum gratia a ceteris assumuntur?
Hinc etiam Symmachus Laurentio
Mediolanensi Episcopo post sextam Synodum Romanam :
C. XLV. Sicut honore, ita et scientia quisque praecellere debet.
Vilissimus computandus est, nisi praecellat scientia et sanctitate, qui est honore praestantior.
VII Pars.
Gratian. Patet ergo illud Augustini (sacramenta videlicet Christi per haereticos ministrata suo non carere effectu) non de omnibus intelligi generaliter, sed de sacramento baptismi.
Unde idem Augustinus ait tract.
V in Joannem:
C. XLVI. Baptismus sive per bonum, sive per malum ministretur, reiterari non debet.
Dedit baptismum Judas, et non baptizatum est post Judam, dedit Joannes, et baptizatum est post
Joannem, quia qui datus est a Juda, baptismus Christi erat, qui *autem* a Joanne *datus*, Joannis erat.
Non Judam Joanni, sed baptismum Christi, etiam per Judae manus datum, baptismo Joannis, *etiam per manus Joannis dato,* recte praeponimus.
Et paulo post: § 1. Quos *baptizavit Joannes, Joannes baptizavit, quos autem baptizavit* Judas, Christus baptizavit, sic ergo quos baptizavit ebrius, *quos baptizavit* homicida, *quos baptizavit* adulter, *si baptisma Christi erat,* Christus baptizavit.
Item paucis interjectis: § 2. *Quod* sacramentum tam sanctum est, ut nec homicida ministrante polluatur.
C. XLVII. De eodem.
Idem de baptismo contra Donatistas, lib.
IV, c. 4.
Sicut urgeri videor, quum mihi dicitur: ergo haereticus dimittit peccata?
sic et ego urgeo, quum dico: ergo * qui coelestia mandata non servat*,
avarus, *raptor, foenerator, invidus, verbis non factis saeculo renuncians,* dimittit peccata?
Si per vim sacramenti Dei, sicut et ille, ita et ille; si per meritum suum, nec ille, nec ille.
Illud enim sacramentum et in malis hominibus Christi esse cognoscitur, in corpore autem unicae columbae, incorruptae, *sanctae, pudicae, non habentis maculam aut rugam,* nec ille, nec ille invenitur.
[Ut si cujus manus esset arida, verum quidem esset membrum, quamvis sine sanguine et inefficax esset, et mortuum, sic et fides, quum sit vera, tamen sine operibus mortua est.
] Item paulo post: § 1. Sic *ergo* in haeresi baptizatus in nomine sanctae Trinitatis tamen non fit templum Dei, si ab haeresi non recesserit, quomodo neque in avaritia in eodem nomine
baptizatus fit templum Dei, si ab avaritia non recedat quae est idolorum servitus.
VIII Pars.
Gratian. Ex his itaque verbis apparet, baptisma, quod ab haereticis tribuitur, virtute sua remissionem conferre peccatorum.
Sed idem Augustinus econtra testatur libro VI de baptismo contra Donatistas, c. 1, dicens:
C. XLVIII. Baptisma Christi, etsi nulla perversitate violetur, apud haereticos tamen caret effectu.
Etiam corde tardiores, *quantum existimo,* intelligunt baptismum Christi nulla perversitate *hominis, sive* dantis, sive accipientis posse violari.
Sed quia aliud est sacramentum ab effectu sacramenti, quum eos, qui in ipsa unitate ecclesiae perdite vivunt, constet remissionem peccatorum nec
dare, nec habere posse, quia non malignis, sed bonis filiis dictum est: Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur * ei, si* cui tenueritis, tenebuntur; patet ergo haereticos tantum dare vel accipere sacramentum baptismi, et non dare remissionem peccatorum.
C. XLIX. De eodem.
Idem in sermone XI de verbis Domini, de blasphemia in Spiritum sanctum .
Corporalia sacramenta, quae portant et celebrant etiam segregati ab unitate corporis Christi, formam possunt exhibere pietatis.
Virtus vero *pietatis*
invisibilis et spiritualis ita in eis non potest esse, quemadmodum sensus non sequitur *hominis* membrum, quando amputatur a corpore.
C. L. De eodem.
Item Ambrosius in libro de initiandis rudibus.
Non sanat baptismus perfidorum, non mundat, sed polluit, quia in diluvio aquarum multarum ad Dominum non approximatur, quia, ut per Apostolum dicitur, quicquid non est ex fide, peccatum est, et ipsis, qui faciunt, et quibus faciunt non solum non prodest, sed et ad judicium est.
C. LI. Per manus impositionem confirmentur qui ab haereticis baptisma accipiunt.
Item Leo ad Nicetam Aquilegiensem Episcopum, epist. LXXVII, al.
LXXIX, c. 7.
Hi, qui baptismum ab haereticis acceperunt, quum baptizati antea non fuissent, sola invocatione Spiritus sancti per impositionem manuum confirmandi sunt, quia formam tantum baptismi sine sanctificationis virtute sumpserunt.
Et hanc regulam, ut scitis, servandam omnibus ecclesiis praedicamus, ut lavacrum semel initum nulla iteratione violetur, dicente Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, cujus ablutio nulla iteratione temeranda est, sed, ut diximus, sola sanctificatio sancti Spiritus invocanda est, ut quod ab haereticis nemo accipit a catholicis sacerdotibus consequatur.
IX Pars.
Gratian. Sed notandum est, quod haeretici, ut Ariani et Sabelliani, quorum alii inaequalitatem,
alii indiscretionem personarum confitebantur, baptisma non in forma ecclesiae, sed suae perversitatis ministrabant.
§ 1. De his specialiter Ambrosius locutus est, dicens: Non sanat baptismus perfidorum, etc., sed etiam, ut rebaptizentur et reordinentur, in Concilio Nicaeno, c. 19 statutum est:
C. LII. Rebaptizentur et reordinentur qui de Paulianistis et Cataphrygis ad ecclesiam redeunt.
Si quis confugerit ad ecclesiam catholicam de Paulianistis et Cataphrygis, statutum est, rebaptizari eos omnino debere.
Si qui vero clerici erant
apud eos, siquidem inculpati fuerint et irreprehensibiles, rebaptizandi sunt, et rursus etiam ab episcopo ecclesiae catholicae ordinentur.
Si vero examinati minus fuerint apti deprehensi, deponi eos oportet.
Similiter autem et circa diaconos, et de omnibus, qui in eodem clero inveniuntur, eadem forma servabitur.
C. LIII. De eodem.
Item Innocentius ad Episcopos Macedoniae, epist. XXII, c. 5.
Paulianistae in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti minime baptizabant, et Novatiani iisdem tremendis *venerandisque* nominibus baptizabant, nec apud istos de unitate potestatis divinae, hoc est Patris, Filii et Spiritus sancti, quaestio aliquando
mota est.
Gratian. Alii formam ecclesiae in baptizando servant.
Sed dum ab eis baptizantur, qui in haeresi vel schismate eis communicant, sacramentum quidem baptismi ab eis accipiunt, virtutem vero non consequuntur, quam sine fide nullus consequi potest.
Unde de Domino dicitur, quod in patria sua non poterat facere signum propter incredulitatem eorum.
Unde Augustinus tract.
LXXX ad c. 15 Joannis, et sermone de cataclysmo, c. 3 initio: C. LIV. Dum verbum accedit ad elementum, fit sacramentum.
Detrahe verbum, et quid est *aqua* nisi aqua?
accedit verbum ad elementum, et fit sacramentum.
Et infra: § 1. Unde ista tanta virtus
aquae, ut corpus tangat et cor abluat, nisi faciente verbo?
non quia dicitur, sed quia creditur.
Nam et in ipso verbo aliud est sonus transiens, aliud virtus manens.
Gratian. De his etiam, qui in haeresi vel schismate baptizantur, scribit Augustinus libro de fide, ad Petrum Diaconum, c. 36 dicens:
C. LV. Extra ecclesiam baptizati perniciem sibi cumulant, si ad ecclesiam non redierint.
Firmissime tene et nullatenus dubites, extra ecclesiam baptizatis, si ad ecclesiam non redierint, baptismo cumulari perniciem.
Tantum enim valet ecclesiasticae societatis communio ad salutem, ut baptismo non salvetur cui non ibi datur, ubi oportet ut detur.
C. LVI. Infirma sunt dona, quae praeter unitatem ecclesiae habentur.
Idem tractatu XIII ad c. 3 Joannis.
Teneamus, fratres mei, unitatem.
Praeter unitatem et qui facit miracula nihil est; in unitate *enim * erat populus Israel, et non faciebat miracula; praeter unitatem erant magi Pharaonis, et faciebant similia Moysi.
Populus Israel, ut dixi, non faciebat miracula.
Qui erant salvi apud Deum, qui faciebant, an qui non faciebant?
Petrus apostolus resuscitavit mortuum.
Simon magus fecit multa.
Erant *ibi* multi Christiani, qui non poterant facere nec quod faciebat Petrus, nec quod faciebat Simon.
Sed unde gaudebant?
quia nomina eorum erant scripta in coelo.
C. LVII. Baptisma semel traditum non est reiterandum.
Item Leo ad Nicetam Episcopum, epist. LXXVII, al.
LXXIX, c. 7.
Hanc regulam, *ut scitis,* servandam omnibus ecclesiis praedicamus, ut lavacrum semel initum nulla iteratione violetur, dicente Apostolo: Unus Dominus, una fides, unum baptisma, cujus ablutio nulla iteratione temeranda est, sed, *ut diximus,* sola sanctificatio sancti Spiritus invocanda *est*, ut quod ab haereticis nemo accipit a catholicis sacerdotibus consequatur.
X Pars.
Gratian. Nemo in haeresi vel schismate constitutus intelligendus est.
Ceterum, si cum fidei integritate et animi puritate de manu haereticorum in
forma ecclesiae aliquis baptisma acceperit, tunc impletur illud Augustini: Per lapideum canalem aqua transit ad areolas.
Et iterum: Spiritualis virtus sacramenti, etc.
C. LVIII. Etiam per malos boni colliguntur.
Idem [Augustinus] sermone XI de verbis Domini, de blasphemia in Spiritum sanctum.
Spiritus sanctus in sancta ecclesia etiam isto tempore, quo velut granum cum palea trituratur, sic operatur, ut nullius veram confessionem aspernetur, nullius simulatione fallatur, atque ita reprobos fugiat, ut etiam per eorum ministerium probos colligat.
Gratian. Ecce quando ab haereticis baptisma cum sua virtute accipitur, cujus tam necessaria administratio
est, ut nec etiam a paganis datum possit reiterari.
Unde in ecclesiastica historia legitur, quod Alexander episcopus Alexandriae, quum Petri Martyris solennia celebraret, post expleta missarum sacramenta vidit super oram maris puerorum ludum, imitantium, ut fieri solet, episcopum, et gerentium ea, quae in ecclesia geri mos est.
Mox eos ad se perduci jubet, et quid egissent percunctatur.
Illi rei ordinem pandunt, baptizatos a se esse quosdam catechumenos confitentur per Athanasium puerum, qui illis fuerat episcopus simulatus.
Ubi ex responsis eorum vidit secundum religionis nostrae ritum cuncta constare, statuit illis, quibus integris interrogationibus et responsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptismum non debere, sed adimplere ea, quae sacerdotibus mos est.
Hinc etiam Isidorus ait : C. LIX. De his, qui per ignorantiam ordinantur antequam baptizentur.
Si quis per ignorantiam ordinatur antequam baptizetur, debent ab eo baptizati iterum baptizari, et ipse ulterius non ordinetur.
Sed Romanus Pontifex non hominem judicat, qui baptizat, sed Spiritum Dei subministrare gratiam baptismi, licet paganus sit, qui baptizat.
C. LX. PALEA .
[Ex Concilio apud Compendium.
]
« Si presbyter ordinatus deprehenderit se non esse baptizatum, baptizetur et ordinetur iterum.
»
Gratian. Quod autem cetera sacramenta ab haereticis ministrari non possint, testatur Hieronymus in Aggaeum Prophetam, cap. 2:
C. LXI. Non placent Deo quae ab haereticis offeruntur.
Sic populus iste haereticorum omnium est in conspectu meo, dicit Dominus, omne, quod fecerint, quod mihi obtulerint, vel vota, vel pro salute, vel pacifica, vel pro peccato, *vel pro dilecto*, vel in holocaustum, sive eleemosynas, sive jejunia, *sive victus continentiam* et corporis castitatem,
contaminata erunt in conspectu meo.
Quamvis enim sancta videantur specie sui quae offeruntur *a talibus*, tamen, quia tacta sunt ab eo, qui pollutus in anima est, omnia polluentur.
C. LXIII. De eodem.
Idem Hieronymus in Amos Prophetam, c. 5.
Odit Deus sacrificia haereticorum et a se projicit, et quotiescunque sub nomine Domini fuerint congregati, detestatur foetorem eorum et claudit nares suas.
C. LXII. De eodem.
Idem in Oseae cap. 6.
Illi offerunt panem sacrilegum, et dant eleemosynas et sectari videntur humilitatem.
Quae ego, si vere fiant, holocausta interpretor.
Quum autem scientiam Dei reliquerint, frustra truncato capite fidei cetera
membra habere se jactant.
C. LXIV. Sine fide et caritate nec evangelium habetur, nec prosunt aliqua bona.
Idem in epistol. ad Galat. c. 1 [v. 11].
Marcion et Basilides, et ceterae haereticorum pestes non habent Dei evangelium, quia non habent Spiritum sanctum, sine quo humanum fit evangelium quod docetur.
Nec putemus in verbis scripturarum esse evangelium, sed in sensu; non in superficie, sed in medulla; non in sermonum foliis, sed in radice rationis.
C. LXV. De eodem.
Idem ad cap. 5 ejusdem epistolae [v. 14].
Vide, quantum bonum sit caritatis.
Si ita martyrium
fecerimus, ut nostras velimus ab hominibus reliquias honorari, si opinionem vulgi sectantes intrepidi sanguinem fuderimus, et substantiam nostram usque ad mendicitatem propriam dederimus, huic operi non tam praemium quam poena debetur, et perfidiae magis tormenta sunt quam corona victoriae.
C. LXVI. Haereticorum benedictio maledictio est.
Item ex Concilio Laodicensi, c. 32.
Non oportet haereticorum benedictiones accipere, quoniam magis sunt maledictiones quam benedictiones.
C. LXVII. Neque cum haerteicis, neque cum schismaticis licet orare.
Item ex Concilio Martini Papae, c. 70.
Non liceat clericis vel laicis ab haereticis eulogias accipere, quia maledictiones sunt magis quam benedictiones, neque liceat aut cum haereticis, aut cum schismaticis orare.
C. LXVIII. Extra ecclesiam non sunt vera sacrificia.
Item Leo ad Anatolium Constantinopolitanum Episcopum, epist. XLVIII, cap. 2.
In ecclesia Dei, quae corpus Christi est, aliter nec rata sunt sacerdotia, nec vera sacrificia, nisi in nostrae proprietate naturae verus nos pontifex reconciliet, *verus immaculati agni sanguis emundet.
*
C. LXIX. Impiorum manibus divina sacramenta se subducunt.
Idem Leoni Augusto, epist. LXXIII.
Manifestum est, per crudelissimam insanissimamque saevitiam in Alexandrina sede omne coelestium sacramentorum lumen exstinctum.
Intercepta est sacrificii oblatio, defecit chrismatis sanctificatio, et parricidalibus manibus impiorum omnia se subtraxere mysteria.
C. LXX. Sacramenta extra ecclesiam ministrari possunt, salutem vero conferre non possunt.
Item B. Martyr Cyprianus in epistola contra haereticos .
Si quis, inquit de ecclesia haeretica praesumtione exierit, a semetipso damnatus est.
Cum hujusmodi secundum Apostolum, nec cibum quidem sumere debemus.
Declaratur hoc in libro Regnorum, ubi, quum homo Dei ad Hieroboam missus esset, qui *ei* peccata sua exprobraret atque ultionem futuram praediceret, panem *quoque* apud illum edere et aquam bibere vetaretur.
Quod
quum non custodisset, divina sententia inde rediens morsu leonis in itenere interiit.
§ 1. Et audet quisquam dicere, aquam baptismi salutarem, et gratiam coelestem communem cum haereticis esse posse, cum quibus nec terrestris cibus, nec saecularis potus debet esse communis?
Constat autem oleum, unde baptizati unguntur, sanctificari, et eucharistiam fieri apud illos omnino non posse, ubi spes nulla est et fides falsa, ubi omnia per mendacium geruntur.
Nam haereticus simiarum more, quae quum homines non sint, humana *tamen* imitantur, vult ecclesiae catholicae auctoritatem sibi et veritatem vendicare, quando ipse in ecclesia non sit.
Benedicit a Deo maledictus, vitam pollicetur mortuus, Deum invocat blasphemus, sacerdotium
administrat profanus, ponit altare sacrilegus.
Ad haec omnia accedit et illud malum, ut antistes diaboli audeat eucharistiam facere, quando nec sanctificari oblatio illic possit, ubi Spiritus sanctus non sit, nec cuiquam Dominus per ejus orationes et preces prosit, qui Dominum ipse violavit.
Si enim qui ecclesiam contemnunt *et* ethnici, et publicani habentur, multo magis *utique* rebelles et hostes, falsa altaria, et illicita sacerdotia, et sacrificia sacrilega, et nomina adulterata fingentes, inter ethnicos et publicanos necesse est computentur, quos omnes constat a caritate atque *ab* unitate ecclesiae recessisse.
Ergo omnia, quaecunque faciunt haeretici, carnalia sunt, et inania, et falsa, ita ut nihil eorum, quae illi gesserint,
a nobis probari debeat.
Non statim suscipienda sunt et assumenda quae jactantur in Christi nomine, sed quae geruntur in Christi veritate.
Quomodo enim perficere quae agunt aut impetrare aliquid illicitis conatibus de Deo possunt, qui contra Deum quod eis non licet moliuntur?
§ 2. Quare, qui haereticis et schismaticis patrocinantur, censura divina in eorum probantur facinore et poenis non solum duces et auctores, sed etiam participes destinari, nisi se a communione malorum separaverint, praecipiente per
Moysen Domino, *ac dicente*: Separamini a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et nolite tangere ab omnibus, quae sunt eis, ne simul pereatis in peccatis eorum.
Et quod comminatus per Moysen Dominus fuerat implevit, ut, quisque se a Chore, et Dathan, et Abiron non separasset, poenas statim pro impia communione persolveret.
Sicut etiam per Osee prophetam Spiritus sanctus contestatur et dicit: Sacrificia eorum tanquam panis luctus; omnes, qui manducant ea, contaminabuntur; docens scilicet et ostendens omnes omnino cum auctoribus supplicio conjungi, qui fuerint eorum peccato contaminati.
C. LXXI. Vera sacrificia non nisi in fide ecclesiae celebrantur.
Item Augustinus lib.
Sententiarum [per Prosperum Aquitanicum Episcopum Reg. collectarum] c. 15.
Extra catholicam ecclesiam non est locus veri sacrificii.
Item Gregorius in III lib.
Dialog. cap. 31 ait de Ermigildo Rege Leovigili filio: C. LXXII. De manu haereticorum communio non est recipienda.
Superveniente paschalis festivitatis die intempestae noctis silentio ad eum perfidus pater Arianum episcopum misit, ut ex ejus manu sacrilegae consecrationis communionem perciperet, atque per hoc ad patris gratiam redire mereretur.
Sed vir Deo deditus Ariano episcopo venienti exprobravit ut debuit, ejusque a se perfidiam dignis increpationibus
repulit.
C. LXXIII. Sacerdotes haereticorum Christi honoribus non habentur digni.
Item Innocentius ad Alexandrum Episcopum, epist. XVIII, c. 3.
Arianos praeterea ceterasque hujusmodi pestes, quia eorum laicos conversos ad Dominum sub imagine poenitentiae ac sancti Spiritus sanctificatione per manus impositionem suscipimus, non videtur clericos eorum cum sacerdotii aut ministerii cujuspiam suscipi debere dignitate.
Quoniam quibus solum baptismum ratum esse permittimus (quod utique in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti
perficitur), nec Spiritum sanctum eos habere ex illo baptismate illisque mysteriis arbitramur, quoniam, quum a catholica fide eorum auctores desciscerent, perfectionem Spiritus, quam acceperant, amiserunt, nec dare ejus plenitudinem possunt, quae maxime in ordinationibus operetur, quam per impietatis suae perfidiam *potius, quam per fidem *dixerim*, perdiderunt.
Propter quod fieri non potest, ut eorum profanos sacerdotes dignos Christi honoribus arbitremur, quorum laicos imperfectos, ut dixi, ad sancti Spiritus percipiendam gratiam cum poenitentiae imagine recipimus.
Item: § 1. *Si, ut* legitur: Qui tetigerit immundum immundus erit, quomodo ei tribuetur quod munditia ac puritas consuevit accipere?
Et infra: § 2,
Qui particeps effectus est damnati, quomodo debeat honorem accipere, invenire non possum.
Gratian. Ex eo autem, quod manus impositio iterari praecipitur, sacramentum non esse ostenditur.
Unde Augustinus lib.
III de baptismo contra Donatistas, c. 18: C. LXXIV. Manus impositio non est sacramenti iteratio.
Manus impositio non, sicut baptismus, repeti non potest.
Quid enim est aliud, nisi oratio super hominem?
Gratian. Quum ergo Innocentius solum baptisma haereticis ratum esse permittat: quum Gregorius sacrilegam vocet consecrationem Arianorum: quum Cyprianus quaecunque ab haereticis fiunt carnalia, et
inania, et falsa judicet: quum Hieronymus omnia, quae ab eis offeruntur contaminata in conspectu Dei asserat; quum Leo extra ecclesiam nec rata sacerdotia, nec vera sacrificia esse testetur: patet quod sacramenta ecclesiastica praeter baptisma (ut supra dictum est) ab haereticis ministrari non possunt.
Item objicitur illud Hieronymi adversus Luciferianos .
C. LXXV. Qui in baptismo sanctus est ad altare peccator non erit.
Sicut Christus est qui baptizat, ita Christus est qui sanctificat.
Unde oro te, ut aut sacrificandi licentiam ei tribuas, cujus baptisma probas, aut
reprobes ejus baptisma, quem non putas esse sacerdotem.
Neque enim potest fieri ut, qui in baptismo sanctus est sit ad altare peccator.
Gratian. Sed hoc de peccatore tantum catholico, non de haeretico intelligendum est.
Quicquid enim cum fide catholica pro officio suo facit licet indignus, tamen divina gratia cooperante ratum esse creditur.
Alioquin si haereticis dictum intelligeretur, ipse sibi contrarius esset, quum dicat ad c. 5 Amos: Sacrificia eorum odit Dominus.
Et alibi in persona Domini:
C LXXVI.
Benedictionibus haereticorum Deus maledicit.
Maledicam benedictionibus vestris: hoc est quicquid a vobis benedicetur a me erit maledictum.
XI Pars.
Gratian. Hoc ergo intelligendum de haeretico, illud autem adversus Luciferianos de ecclesiastico peccatore.
De quo Augustinus ait in libro de corpore Domini:
C. LXXVII. Boni et mali sacerdotes aeque corpus Christi conficiunt.
Intra catholicam ecclesiam in mysterio corporis et sanguinis Domini nihil a bono majus, nihil a malo minus perficitur sacerdote, quia non in merito consecrantis, sed in verbo perficitur creatoris et virtute Spiritus sancti.
Et infra: Si enim in merito esset sacerdotis, nequaquam ad Christum pertineret.
Nunc autem sicut ipse est qui baptizat, ita ipse est qui per Spiritum sanctum hanc suam, efficit carnem et transfundit in sanguinem.
Credendum
est enim, quod in verbis Christi sacramenta conficiantur.
Cujus prius creantur imperio, ejus utique verbo recreantur ad melius.
C. LXXVIII. De eodem.
Item Augustinus lib.
II contra epistolam Parmeniani, c. 10.
Omnia sacramenta quum obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus, sicut et verbum Dei.
Unde dictum est: Quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite.
C. LXXIX. De iis qui sanctis male utuntur.
Idem in psalmum CIII, vers.
Qui tegis.
Prophetavit *et* Saul malus rex, *et tunc prophetavit,* quum David sanctum persequeretur.
Et infra: Non ergo se jactent qui forte sine caritate
habuerint *hoc* munus Dei sanctum, sed videant, qualem rationem habituri sunt cum Deo, qui sanctis non sancte utuntur.
Ex his erunt. qui dicturi sunt*: In nomine tuo prophetabimus.
Non illis dicetur: Mentimini, sed dicetur: Non novi vos, etc.
Gratian Spiritum ergo prophetiae dicendi sunt habuisse, non meritum.
C. LXXX. Quisque non tam sanctificatur ex hostiis, quam pro peccato polluitur.
Item Hieronymus in cap. 2 Aggaei .
O propheta, qui in altari tantum exstructo et domo mea diruta hostias mihi offers in altari, et victimis ejus sanctificari te putas, scito, quoniam sanctum quidem est quod offertur in altari, sed non tam sanctificaris ex hostiis, quam ex mortuis operibus pollueris.
C. LXXXI. Contra spiritum sanctum verbum dicitur, quum ex dispersione nunquam reditur.
Item Augustinus in lib. de verbis Domini, serm.
XI, circa fin..
Ita fit verbum contra Spiritum sanctum, quum ex dispersione ad congregationem nunquam venitur, quae ad remittenda peccata accipit Spiritum sanctum.
Ad quam congregationem etiamsi per malum clericum, sed tamen catholicum ministrum, reprobum et fictum, aliquis accesserit corde non ficto, in ipso Spiritus sanctus operatur remissionem peccatorum, qui in sancta ecclesia ita operatur, ut reprobos fugiat, et tamen per eorum ministerium probos colligat.
C. LXXXII. Non meritis hominum, sed virtute Spiritus sancti peccata remittuntur.
Idem in sermone de remissione peccatorum.
Ut evidenter *hoc* ostenderet Dominus, a Spiritu sancto, quem donavit fidelibus suis, dimitti peccata, non meritis hominum, quodam loco sic ait, *resurgens a mortuis*: Accipite Spiritum sanctum; et continuo subjecit: Si cui dimiseritis peccata, dimittuntur ei: hoc est, Spiritus dimittit, non vos.
Proinde sicut is, quem sacerdos tolerat in ecclesia, est tamen extra ecclesiam, et extra corpus, cujus caput est Christus, si ei ostiarius non aperuerit , ita non ideo extra ecclesiam, est et non est de corpore, si quis pastoris praejudicio compellitur foris esse.
C. LXXXIII. Dominus non merita personarum, sed sacerdotum officia considerat.
Item Ambrosius de iis, qui initiantur mysteriis, c. 5.
Quum scriptura *tibi* testetur, quod ad Hieroboam preces ignis descenderet de coelo, et rursus precante Helia ignis est missus, qui sacrificia consumeret, datur intelligi, quod Deus non merita personarum considerat, sed officia sacerdotum.
Et paulo post: § 1. Ignis illis visibilis mittebatur, ut crederent: nobis invisibilis operatur, qui credimus.
Et paucis interjectis: § 2. Crede ergo,
adesse Dominum Jesum invocatum precibus sacerdotum, qui ait: Ubi fuerint duo vel tres, ibi et ego sum.
C. LXXXIV. Non merita sacerdotum, sed virtus divina sacramenta sanctificat.
Item Gregorius .
Multi saecularium hominum, quum plus sacerdotum vitam quam suam discutiunt, in magnum contemtionis divinorum sacramentorum crimen incurrunt.
Magna enim trabe vulneratos habentes oculos, eamque negligentes festucam tenuem in aliorum conspiciunt oculis, quam dum incaute festinant avellere, erroris in foveam delabuntur, minus quidem considerantes, quod non eos sacerdotum vita laederet, si ipsi humiliter bonis sacerdotum
admonitionibus aurem accommodarent.
Sed dum hypocritarum more plus illorum famam quam propriam vitam vel vitae negligentias dijudicant, spernunt sancta monita et spiritualia dona.
Unde fit, ut non solum ab eis dicta respuant, sed (quod est deterius) divina etiam mysteria contemnant, ut nec corporis communionem aut sanguinis domini nostri Jesu Christi eorum ministerio confectam assumant, putantes, hanc minus esse sanctificatam, si illorum fiat officio, quorum vita eorum oculis videtur ignobilis.
§ 1. Heu in quam magnum laqueum incidunt ut divina et occulta mysteria plus ab aliis sanctificata posse fieri credant, quum unus idemque Spiritus sanctus in ecclesia diffusa per totum orbem terrarum incomprehensibiliter ea mysteria et occulte
atque invisibiliter et operando sanctificet et benedicendo benedicat.
§ 2. Mysterium itaque , fratres, ob hoc dicitur, quod secretam et reconditam habet dispensationem; sacrificium autem, quasi sacrum factum, quia prece mystica consecratur pro nobis in memoriam dominicae passionis.
Et infra: § 3. Sacramentum vero est in aliqua celebratione, quum res gesta ita sit, ut aliquid significare intelligatur, quod sancte accipiendum est.
Sunt autem sacramenta: baptisma, chrisma, corpus et
sanguis Christi, quae ob id sacramenta dicuntur, quia sub tegumento corporalium rerum virtus divina secretius salutem eorumdem sacramentorum operatur.
Unde et a secretis virtutibus vel sacris sacramenta dicuntur.
Quae ideo fructuose penes ecclesiam fiunt, quia sanctus in ea manens Spiritus eorumdem sacramentorum latenter operatur effectum.
Cujus panis et calicis sacramentum graece eucharistia dicitur, latine bona gratia interpretatur.
Et quid melius corpore et sanguine Christi?
§ 4. Unde sive per bonos, sive per malos ministros intra *Dei* ecclesiam dispensetur, sacramentum tamen est, quia Spiritus sanctus mystice illud vivificat, qui quondam apostolico in tempore visibilibus apparebat operibus.
Nec bonorum meritis dispensatorum
amplificatur, nec malorum attenuatur, quia neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus.
Hoc de corpore et sanguine Domini nostri Jesu Christi, hoc etiam de baptismate et chrismate sentiendum est et tenendum quia virtus divina secretius operatur in eis, et divina solummodo haec est virtus sive potestas, non humanae efficaciae.
Polluimus itaque panem, id est corpus Christi, quando indigni accedimus ad altare et sordidi mundum sanguinem bibimus.
Et infra: § 5. Maledicam, inquit, benedictionibus vestris, hoc est, iis, quae nunc meis benedictionibus possidetis, seu quicquid a vobis benedicitur maledicam, vel quoniam non benedicunt sanctis ex vero corde, vel quia qui inique agunt
benedicuntur ab eis, adulanturque peccatoribus, dummodo divites sint.
C. LXXXV. Non sacerdotum vitam, sed quae docent et ministrant considerare debemus.
Item Fabianus Papa Episcopis orientalibus, epist. II.
Significastis insuper plerosque attendere, multos in ipsis honoribus ecclesiasticis non congruenter vivere sermonibus et sacramentis, quae per eos populis ministrantur.
O miseros homines, qui hos
intuendo Christum obliviscuntur!
qui et multo ante praedixit, ut legi Dei potius obtemperetur, quam imitandi videantur illi, qui ea, quae dicunt, non faciunt, et traditorem suum tolerans usque in finem etiam ad evangelizandum cum ceteris misit.
Nam apostoli talem consuetudinem non habuerunt, nec habendam docuerunt.
C. LXXXVI. De eodem.
Item Nicolaus Papa Michaeli Imperatori, in epist. quae incipit: « Proposueramus.
»
Non quales sacerdotes Domini sint, sed quid de Domino loquantur, est vobis magnopere praevidendum, nec in vicariis B. Petri apostoli vobis est attendendum qui sint, sed qui pro correctione ecclesiarum, quid pro salute vestra satagant.
Nec
enim illos inferiores dicetis scribis et pharisaeis sedentibus super cathedram Moysi, de quibus Dominus praecepit, dicens: Quaecunque dixerint vobis *observate et* facite, secundum opera *vero* eorum nolite facere.
Ergo, imperator, considera, si illos dixit audiendos, qui super cathedram Moysi sedebant, quanto potius *his*, qui super cathedram Petri resident, esse existimetis obaudiendum.
C. LXXXVII. Sacerdotum immunditia sacramenta non polluit.
Item Augustinus contra literas Petiliani, lib.
II, c. 22.
Dominus declaravit in uno coetu hominum eadem sacramenta sumentium, aliquorum immunditiam mundis obesse non posse.
Et infra: § 1. Petilianus
dixit: Aut si quisquam carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos est, quod ore sacrilego carnem publicat sacerdotis?
Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo quaeramus, quis sit verus sacerdos, et non quid sit verum baptisma.
Ut enim sit quisque verus sacerdos, oportet, ut non solo sacramento, sed justitia quoque induatur, sicut scriptum est: Sacerdotes tui induantur justitia.
Qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor
unius et verissimi sacerdotis, quamvis ipse non sit verax, quod dat tamen verum est, si non det suum, sed Dei.
Item paulo inferius: § 2. * Dixit quidam ex ipsis proprius eorum propheta *: Cretenses* semper mendaces*, malae bestiae, ventres pigri.
*Testimonium hoc verum est.
* Si ergo apostolus nescio cujus alienigenae testimonium, quia verum comperit, etiam ipse attestatus est, cur nos, apud quemlibet invenerimus quod Christi est et verum est, etiamsi ille, apud quem invenitur, perversus et fallax est, non discernimus vitium, quod homo habet, et veritatem, quam non suam, sed Dei habet, et dicimus, sacramentum hoc verum est, sicut ille ait: Testimonium hoc verum est?
Numquid ideo dicimus: etiam ipse homo verax est, quia dicimus:
sacramentum hoc verum est?
Et paulo post · § 3. Vos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu propter hominum vitia Dei sacramenta violatis, aut nos propter Dei sacramenta, quae in nobis violare nolumus, etiam vestri schismatis sacrilegium assumere putatis.
Item: § 4. Baptismi ergo puritas a puritate vel immunditia conscientiae sive dantis sive accipientis omnino distincta est.
Item: § 5. Memento *ergo* sacramentis Dei nihil obesse mores malorum hominum, quo illa vel *omnino* non sint, vel minus sancta sint.
Item: § 6. *Quaero,* si non habebat Saul sacramenti sanctitatem, quid in eo David venerabatur?
Si autem habebat innocentiam, quare innocentem persequebatur?
Nam eum propter sacrosanctam
unctionem et honoravit vivum, et vindicavit occisum.
Et quia vel panniculum ex ejus veste praescidit, percusso corde trepidavit.
Ecce Saul non habebat innocentiam, et tamen habebat sanctitatem, non vitae suae , (nam hoc sine innocentia nemo potest), sed sacramenti Dei, quod et in malis hominibus sanctum est.
Item: § 7. Nos dicimus tale cuique sacrificium fieri, qualis accedit ut offerat, et qualis accedit ut sumat, et eos de sacrificiis talium manducare, qui ad illa tales accedunt, quales et illi sunt.
Itaque si offerat Deo malus, et accipiat inde bonus, tale cuique esse, qualis quisque fuerit, quia et illud scriptum est: Omnia munda mundis.
Per hanc sententiam veridicam et
catholicam etiam vos Optati sacrificio non estis
polluti, si facta ejus displicebant vobis.
Nam utique panis illius panis luctus erat, sub cujus iniquitatibus Africa tota lugebat, sed panem luctus omnibus vobis communem esse omnium vestrum malum schismatis facit.
Item: § 8. Gratias Deo, quia tandem confessus es, posse valere invocatum nomen Christi ad aliorum salutem, etiam si a peccatoribus invocetur.
Hinc, ergo intellige, quum Christi nomen invocatur non obesse aliorum saluti aliena peccata.
C. LXXXVIII. Etiam per malum ministrum dona Dei ad eos perveniunt, qui cum fide accipiunt.
Idem in Psalm.
X, in vers.
Justus autem quid fecit ?
Christus quid fecit vobis, qui traditorem suum tanta patientia pertulit, ut ei primam eucharistiam
confectam manibus suis et ore suo commendatam, sicut ceteris apostolis, traderet?
Quid vobis fecit Christus, qui eundem traditorem suum, quem diabolum nominavit, qui ante traditionem Domini nec loculis dominicis fidem potuit exhibere, cum ceteris discipulis ad praedicandum regnum coelorum misit, ut demonstraret, dona Dei pervenire ad eos, qui cum fide accipiunt, etiam si talis sit, per quem accipiunt, qualis Judas fuit?
C. LXXXIX. Sacramentis episcopi malitia non nocet.
Item Gregorius.
Non nocet malitia episcopi, neque ad baptismum infantis, neque ad ecclesiae consecrationem, quia baptisma a Deo datur, non ab homine venit; sic
et eucharistia, et omnia, quaecunque, in altari ponuntur, non ab homine, sed a Deo sanctificationem accipiunt.
Gratian. Sed objicitur illud Hieronymi in Sophoniam, c. 3:
C. XC. Non verba, sed merita sacerdotum eucharistiam faciunt.
Sacerdotes, qui eucharistiae serviunt, et sanguinem Domini populis ejus dividunt, impie agunt in legem Christi, putantes eucharistiam imprecantis facere verba, non vitam, et necessariam esse tantum solennem orationem, et non sacerdotum merita, de quibus dicitur: * Et* sacerdos, in quo fuerit macula, non accedet offerre oblationes
Domino.
C. XCI. Tanto facilius sacerdotes exaudiuntur, quanto apud Deum sunt digniores.
Item Alexander, epist. II.
Ipsi sacerdotes pro populo interpellant et peccata populi comedunt, quia suis precibus* et oblationibus* ea delent atque consumunt; qui, quanto digniores fuerint, tanto facilius pro necessitatibus, pro quibus clamant, exaudiuntur.
C. XCII. Non adest sacramentis Spiritus sanctus, quae per criminosos ministrantur.
Item Gelasius Elpidio Episcopo.
Sacrosancta religio, quae catholicam continet disciplinam, tantam sibi reverentiam vindicat, ut ad eam quilibet nisi pura conscientia non audeat pervenire.
Nam quomodo ad divini mysterii consecrationem
coelestis Spiritus invocatus adveniet, si sacerdos, et qui eum adesse deprecatur, criminosis plenus actionibus reprobetur?
C. XCIII. Manus immunda tacta inquinat, non mundat.
Item Gregorius in Regesto, lib.
I. epist. 24.
Necesse est ut esse munda studeat manus, quae diluere sordes curat, ne tacta quaeque deterius inquinet, si sordida ipsa stercoris lutum tenet: scriptum namque est: Mundamini, qui fertis vasa Domini.
Domini etenim vasa ferunt, qui proximorum animas ad interiora perducendas in conversationis suae exemplo suscipiunt.
C. XCIV. Aeque servandum est verbum Christi et corpus Christi.
Item Augustinus lib.
L. homiliarum, homil.
26.
Interrogo vos, fratres vel sorores, dicite mihi, quid vobis plus esse videtur, verbum Dei, an corpus Christi?
Si verum vultis respondere, hoc *utique* dicere debetis, quod non sit minus verbum Dei quam corpus Christi.
Et ideo, quanta sollicitudine observamus, quando nobis corpus Christi ministratur, ut nihil ex ipso de nostris manibus in terram cadat, tanta sollicitudine observemus, ne verbum Dei, quod nobis erogatur, dum aliud aut cogitamus, aut loquimur, de corde nostro pereat, quia non minus reus
erit qui verbum Dei negligenter audierit, quam ille, qui corpus Christi in terram cadere negligentia sua permiserit.
C. XCV. De eodem.
Idem lib.
IV. de Trinitate, c. 14.
Neque potest id rite offerri nisi per sacerdotem justum et sanctum, nec nisi ab eis accipiatur quod offertur, pro quibus offertur, atque id sine vitio sit, ut pro vitiosis mundandis possit offerri.
Hoc certe omnes cupiunt, qui pro se offerri sacrificium Deo volunt.
Gratian. Quum vita sacerdotum eucharistiae necessaria esse dicitur, non consecrationi, sed effectui intelligendum est; non enim effectum salutis confert ei, quem merita faciunt indignum; potius completur in eo illud Apostoli: Qui manducat corpus Domini et ejus sanguinem bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit.
Ergo contra eos, qui crebra
oblatione sacrificii se putant posse mundari, non cessantes impie agere in legem Dei, intelligitur illud esse dictum Hieronymi.
Quod vero sacerdos, etiamsi malus sit, tamen pro officio suae dignitatis gratiam transfundat hominibus, testatur Augustinus in lib. quaestionum veteris test. c. 11.
C. XCVI. Sacerdotes nomen Domini invocant, Dominus autem benedictionem praestat.
Dictum est a Deo in Numeris ad *Moysen et* Aaron *sacerdotes*: Vos ponite nomen meum super filios Israel, ego Dominus benedicam eos, ut gratiam traditio per ministerium ordinantis transfundat hominibus, nec voluntas sacerdotis obesse aut prodesse possit, sed meritum benedictionem poscentis.
§ 1. Quanta autem sit dignitas ordinis
sacerdotalis, hinc advertamus.
Dictum est enim de nequissimo Caipha, interfectore Salvatoris, inter caetera: Hoc autem a semetipso non dixit, sed, quum esset princeps sacerdotum anni illius, prophetavit.
Per quod ostenditur Spiritum gratiarum non personam sequi *aut* digni, aut indigni, sed ordinationem traditionis, ut, quamvis aliquis boni meriti sit, non tamen possit benedicere, nisi fuerit ordinatus, ut officium ministerii exhibeat.
Dei autem est effectum tribuere benedictionis.
Gratian. Quod vero per haereticos sacramenta dignitatis ministrata dicuntur carere effectu, improbatur
auctoritate Anastasii Papae, qui ordinationem Acacii, quamvis haeretici, ita ratam approbat, ut etiam eis, quos post damnationem suam baptizavit vel ordinavit,
in nullo ream personam nocuisse asserat.
Sed hoc eum illicite, et non canonice, imo contra decreta suorum praedecessorum fecisse, probant Felix et Gelasius, qui Acacium ante Anastasium excommunicaverunt, et Hormisda, qui ab ipso Anastasio tertius eundem Acacium damnavit.
Unde etiam ab ecclesia Romana repudiatur, et a Deo fuisse percussus legitur in gestis Romanorum Pontificum hoc modo: Anastasius + secundus natione Romanus, etc. Require retro in tractatu decretalium epistolarum.
Item objicitur illud Augustini lib.
II. contra epist. Parmeniani, c. 13: C. XCVII. Qui recedit ab ecclesia, nec baptisma, nec jus dandi amittit.
Quod quidam dicunt, baptisma, quod accepit,
non amittit qui recedit ab ecclesia, *sed* jus tamen dandi, quod accepit, amittit, multis modis apparet frustra et inaniter dici.
§ 1. Primo, quia nulla ostenditur causa, cur ille, qui ipsum baptismum amittere non potest, jus dandi amittere possit.
Utrumque enim sacramentum est, et quadam consecratione utrumque homini datur, illud, quum baptizatur, istud, quum ordinatur, ideoque in catholica utrumque non licet iterari.
§ 2. Nam si quando ex ipsa parte venientes etiam praepositi pro bono pacis, correcto schismatis errore, suscepti sunt, etsi visum est opus esse, ut eadem officia gererent, quae gerebant, non sunt rursus ordinandi, sed sicut baptismus in eis, ita ordinatio mansit integra, quia in praecisione fuerat vitium
(quod unitate pacis est correctum), non in sacramentis quae ubicunque sunt ipsa vera sunt.
Et quum expedire hoc videatur ecclesiae, ut praepositi eorum, venientes ad catholicam societatem, honores suos ibi non administrent, non eis tamen ipsa ordinationis sacramenta detrahuntur, sed manent super eos.
Ideoque non eis in populo manus imponitur, ne non homini, sed ipsi sacramento fiat injuria.
Et infra: § 3. Sicut autem habent in baptismo quod per eos dari possit, sic in ordinatione jus dandi; utrumque quidem ad perniciem suam,
quamdiu caritatem non habent unitatis; sed tamen aliud est prorsus non habere, aliud perniciose habere, aliud salubriter habere.
Quicquid non habetur dandum est, quum opus est dari, quod vero perniciose habetur, per correctionem depulsa pernicie agendum est, ut salubriter habeatur.
Quanquam, etsi laicus aliqua pereuntis dederit necessitate compulsus, quod, quum ipse acciperet, dandum esse addidicit, nescio, an pie quisquam dixerit esse repetendum.
Nulla enim cogente necessitate si fiat, alieni muneris usurpatio est.
Si autem necessitas urgeat, aut nullum, aut veniale delictum est.
Sed et si nulla necessitate usurpetur, et a quolibet cuilibet detur, quod datum fuerit non potest dici non datum, quamvis recte dici possit
illicite datum.
Illicitam ergo usurpationem corrigit reminiscentis et poenitentis affectus.
Quod si non correxerit, manebit ad poenam usurpatoris quod datum est, vel ejus, qui illicite dedit vel ejus, qui illicite accepit: non tamen pro non dato habebitur.
*Neque ullo modo per devotum militem, quod a privatis usurpatum est, signum regale violabitur.
* § 4. Si enim aliqui furtim et extraordinarie, non in monetis publicis, aurum vel argentum percutiendo signaverint quum fuerit deprehensum, nonne illis punitis aut indulgentia liberatis cognitum regale signum thesauris regalibus cogetur inferri.
Et paulo post: § 5. Si forte *illum* militiae characterem in corpore suo non militans pavidus exhorruerit, et ad clementiam imperatoris confugerit,* ac
prece fusa* et impetrata jam venia militare coeperit, numquid homine liberato atque correcto character ille repetitur, ac non potius agnitus approbatur?
An forte minus haerent sacramenta Christiana quam corporalis haec nota, quum videamus, nec apostatas carere baptismate, quibus utique per poenitentiam redeuntibus non restituitur, et ideo amitti non posse judicatur?
Et paulo post: § 6. De iis, qui ab ecclesiae unitate separati sunt *, nulla jam quaestio est, quin *et* habeant, et dare possint et quin perniciose habeant pernicioseque tradant
extra vinculum pacis.
Et infra: § 7. Neutri sacramento injuria facienda est.
Et infra: § 8. Sicut non recte habent qui ab unitate discedunt, sed tamen habent, et ideo redeunti non redditur, sic etiam non recte dat qui ab unitate discedit, sed tamen dat, et ideo quod ab eo accepit venienti ad unitatem non iteratur.
Et infra: § 1. Sicut redeunti non redditur quod et foris habebat, sic venienti repetendum non est quod et foris habebat, sic venienti repetendum non est quod *etiam* foris accepit.
Unde consequenter intelligitur perversitatem hominum esse corrigendam, sanctitatem autem sacramentorum in nullo perverso esse violandam.
Constat enim eam in perversis et sceleratis hominibus, sive in eis, qui intus sunt, sive in eis, qui foris
sunt, impollutam atque inviolabilem permanere et quia dicuntur ea mali polluere, quantum in ipsis est dicuntur, quum illa impolluta permaneant; sed in bonis permanent ad praemium, in malis permanent ad judicium.
Et infra: § 10.
Quomodo catholici non clarificant Deum, * qui promissa ejus nullis hominum sceleribus quo minus implerentur impediri posse confidunt*, qui sacramenta ejus tam debita veneratione prosequuntur, ut *ea*, si etiam ab indignis tractata fuerint, illis sua perversitate damnatis, illa intemerata sanctitate permanere demonstrentur.
XII. Pars. Gratian. Ex his verbis Augustini constat, in omnibus tam apostatis quam haereticis vel damnatis permanere Christi sacramenta vera, quantum ad se, et sancta, et nisi poenitentia vel indulgentia
subventum fuerit, ad damnationem usurpatoris pervenient, vel habentis, vel dantis, vel accipientis.
Quid ergo prodest, quod vera et sancta sunt, quum usurpatores suos aeque perimant, ac si essent mala et noxia?
Crassus aurum sitivit et aurum bibit: aeque periit vero auro, sicut vero veneno.
§ 1. Item aurum aeque verum est in arca furis, sicut in thesauris regis.
Sed a fure, quia illicite habetur, illicite datur vel accipitur; a rege autem licite habetur, licite datur et accipitur; ideo ipse fur et communicator furti (nisi forte de conscientia furti se purgaverint), ut perhibet Gelasius ad Anastasium imperatorem, uterque juste et digne damnabitur.
§ 2. Opponitur autem huic sententiae Augustini: Potestas dandi baptismum, et jus
consecrandi dominicum corpus, et largiendi sacros ordines, plurimum inter se differunt.
Suspenso enim vel deposito sacerdote, nulla ei relinquitur potestas sacrificandi.
Sacramentum tamen baptismi non solum a sacerdote deposito vel laico catholico, verum etiam
ab haeretico vel pagano si ministratum fuerit, nulla reiteratione violabitur; nulla autem ratio sinit, ut inter sacerdotes habeantur, qui de manibus laici vel pagani oleum sacrae (imo exsecrandae) unctionis assumant.
Non ergo consequenter colligitur, ut, si recedentibus a fide jus baptizandi relinquitur, potestas etiam distribuendi sacros ordines eis relinquatur, quamvis utrumque a consecratione proveniat.
Degradatus enim episcopus potestatem largiendi sacros ordines non habet, facultatem tamen baptizandi non amisit.
§ 3. Sed ne Augustinum in hac sententia penitus reprobemus, intelligamus aliud esse potestatem distribuendi ordines sacros, aliud esse exsecutionem illius potestatis.
Qui enim intra unitatem catholicae ecclesiae constituti sacerdotalem vel episcopalem unctionem
accipiunt, officium et exsecutionem sui officii ex consecratione adipiscuntur.
Recedentes vero ab integritate fidei, potestatem acceptam sacramento tenus retinent, effectu suae potestatis penitus privantur, sicut conjugati ab invicem discedentes conjugium semel initum non dissolvunt, ab opere tamen conjugali inveniuntur alieni.
§ 4. De his ergo qui, accepta sacerdotali potestate, ab unitate catholicae ecclesiae recedunt, loquitur Augustinus, non de illis qui in schismate vel in haeresi positi sacerdotalem unctionem accipiunt; alioquin esset contrarius Chalcedonensi concilio, in quo ordinati a simoniacis in nullo proficere judicantur, et Innocentio, qui ordinatos a ceteris haereticis per pravam manus impositionem solam damnationem et capitis vulnus assecutos testatur.
§ 5. Quamvis possit
generaliter dici, sacramenta, quae apud haereticos non aliter quam in ecclesia Dei celebrantur, vera et rata esse quantum ad se, falsa vero et inania quantum ad effectum, et in iis, a quibus male tractantur, et in illis, a quibus male suscipiuntur.
Nec mirum, ipsa enim salus nostra bucellam Judae dedit; statim cum bucella non bonus; sed malignus spiritus intravit: quare?
non quia bonus non daret bonum, sed quia malus male accepit bonum; sicque bonum effectum bonum non habuit, quia ubi illud faceret non invenit.
§ 6. Item Dominus in patria sua praesens et verus affuit; non per malum ministrum, sed per se ipsum nihil potuit, quia fidem non invenit; pro perfidia aliorum non caruit sua veritate, sed effectus
boni virtute.
§ 7. Quod ut plane in omnibus sacramentis ostenderet, bis est transfiguratus, quum esset in carne.
In una transfiguratione sicut sol apparuit mirabilis, ut fides credentium augeretur ad contemplandam coelestem gloriam super se elevatam.
In
altera ut peregrinus et incognoscibilis de se dubitantibus ire longius se finxit, et, ne agnosceretur, oculos eorum tenuit: ad quid aliud, nisi ut, quia per fidem non erat in cordibus eorum, longius se ab iis recedere ostenderet, et quia ipsum non credebant esse quod erat, viderent et eum alium quam erat?
Ecce in utraque visione sua erat praesentia et veritas: sed in una exercebatur fides, ut magis crederent quam credebant, in altera tenebatur incredulitas, nec etiam agnoscerent quod videbant.
Sacramentum ergo corporis et sanguinis sui aliis est ad salutem, aliis ad judicium.
Fides etiam, quamvis sit vera, tamen sine operibus mortua est.
Sic et omnes decem virgines aequaliter erant virgines, sed ex his quinque erant fatuae et quinque prudentes.
Aequa erat virginitatis
veritas, sed pro ejusdem virginitatis intentione non omnibus aequa meriti identitas.
Sic etiam est aes sonans aut cymbalum tinniens martyrium vel eleemosyna, quam nescit caritas.
Si vero caecus caeco lucernae ministret veritatem, neuter tamen ideo magis suam illuminat caecitatem.
Sic et malus ministrat malo vera sacramenta, sed non ideo dona spiritualia, quia malis eorum meritis Spiritus sanctus impeditur, ne in eis quod suum est operetur.
Unde Innocentius, quum haereticorum baptisma concedat esse ratum, non tamen ex illo baptismate concedit haberi Spiritum sanctum.
Et Leo hos, qui formam baptismatis acceperunt, non sinit rebaptizari, sed jubet Spiritum sanctum, quem ab haereticis nemo accipit, per ejus invocationem et manus impositionem a catholicis
sacerdotibus consequi.
Sciendum vero est quod sacramenta haereticorum dicuntur irrita, vel etiam damnanda, falsa et inania, non quantum ad se, quum sint sancta et vera etiam ab haereticis celebrata, sed quia, quum illicite dantibus perfidis sint ad judicium, illicite ab eis accipientibus non conferunt Spiritum sanctum.
Irrita et non vera dicuntur, quia quod promittunt et conferre creduntur non tribuunt, et ideo damnanda, ut ea dari vel recipi ab haereticis non approbetur, sed interdicatur.
Non enim quantum ad se polluta sunt, quamvis ab haereticis pollui dicantur.
Unde Gregorius communionem Arii vocat
exsecrationem, et Innocentius vocat Bonosi ordinationem damnationem, non quod ita in se sint, sed quia male dantibus vel accipientibus id efficiunt.
Sic etiam Hieronymus in Osee sacrificia eorum panem luctus vocat, non quantum ad se, sed quantum ad effectum, quod ipsemet ostendit, subjungens: Quicunque comederit ex eo, contaminabitur, quia sibi ad judicium sumet.
Hinc etiam Augustinus lib.
II contra epist. Parmeniani, cap. 5. C. XCVIII. Sacramenta quamvis obsint indigne tractantibus, prosunt tamen digne sumentibus.
Per Esaiam Dominus dicit: Facinorosus, qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canem occidat, et qui coquit similaginem, quasi sanguinem porcinum,
et qui offert thus in memoriam, quasi blasphemus.
(Et paucis interjectis:) § 1. Quilibet ubilibet offert sacrificium tali corde vel factis, hoc ut mereatur audire, perniciem sibi infert, non illis bonis qui accipiunt ab eis sacramenta eadem, qui secundum prophetam Ezechielem gemunt et moerent peccata, quae fiunt in medio eorum, quamvis non se inde corporaliter separent.
Et infra: § 2. Sacrificia impiorum eis *ipsis* oberunt, qui offerunt impie.
Nam unum atque idem sacrificium propter nomen Domini, quod invocatur, et semper sanctum est, et tale cuique fit, quali corde ad accipiendum accesserit.
Qui enim manducat et bibit indigne, judicium sibi manducat et bibit; non *ait*, aliis, sed sibi.
Et infra: § 3. Hoc paene in
omnibus talibus quaestionibus intelligendum admonemus, scilicet quia omnia sacramenta, quum obsint indigne tractantibus, prosunt tamen per eos digne sumentibus.
Et infra: § 4. Spiritus sanctus in ecclesiae praeposito vel ministro sic inest, ut, si fictus non est, operetur per eum * Spiritus sanctus*, et *ad* ejus mercedem in salutem sempiternam et eorum generationem vel aedificationem, qui per eum sive consecrantur sive evangelizantur.
Si autem fictus est, quoniam verissime scriptum est: Spiritus *enim*sanctus disciplinae effugiet fictum, deest quidem saluti ejus, ut auferat se a cogitationibus,
quae sunt sine intellectu, ministerium tamen ejus non deserit, quo per eum salutem operatur aliorum.
Gratian. Constat ergo ut Innocentius ait, de ceteris haereticis, ordinatos a simoniacis per pravam manus simoniacae impositionem vulneratum habere caput.
§ 1. Sed objicitur, quod in ordinatione simoniacorum hoc solum reprehensibile inveniatur, quod gratia Spiritus sancti sub pretio redigi putetur, aliorsum autem in omnibus integra forma sacramentorum servetur.
Quum ergo illicita sacramenti usurpatio per poenitentiam correcta fuerit, ut gratia Spiritus sancti gratuita et non venalis existimetur, integer debet adesse unctionis effectus; imo etiam, si non sequatur poenitentia, licet simoniace, tamen revera consecratus
reputetur, sicut illi qui quondam nonnisi pretio dato, nec ad sacri baptismi regenerationem, nec ad sanctae communionis participationem admittebantur, licet simoniace, tamen non ideo minus baptizati, vel sacrae communionis participes reputati sunt.
Sed hoc tantum sacris canonibus constitutum est, ne de cetero sacramenta Christi simoniace distribuantur.
Unde Gelasius ad episcopos per Lucaniam, epist. I, c. 7. C. XCIX. A baptizandis vel consignandis pretia non exigantur.
Baptizandis consignandisque fidelibus sacerdotes pretia nulla praefigant, nec illationibus quibuslibet impositis exagitare cupiant renascentes, quoniam quod gratis accipimus gratis dare mandamur.
Et ideo nihil a praedictis prorsus exigere moliantur, quo vel paupertate cogente deterriti, vel indignatione revocati redemptionis suae causas adire despiciant, certum habentes, quod qui prohibita deprehensi fuerint admisisse, vel commissa non potius sua sponte correxerint, periculum subituri proprii sint honoris.
C. C. A percipiente gratiam communionis pretium exigi non debet.
Item ex sexta synodo, c. 23.
Nullus episcopus, aut presbyter, aut diaconus, qui sacram dispensat communionem, a percipiente gratiam communionis aliquod pretium exigat.
Neque enim venditur gratia, neque pro pretio gratiam Spiritus sancti damus, sed dignis munere sine defraudatione participare concedimus.
Si quis vero eorum qui commemorantur in clero, ab eo cui sacram communionem dispensat, aliquod pretium exegerit, deponatur, sicut imitator simoniacae fraudis.
C. CI. Munera invisibilis gratiae quaestibus non sunt comparanda.
Item ex concilio Toletano XI, c. 8.
Quicquid invisibilis gratiae consolatione tribuitur, nunquam quaestibus vel quibuslibet praemiis venundari penitus debet, dicente Domino: Quod gratis accepistis gratis date.
Et ideo quicunque deinceps in ecclesiastico ordine constitutus aut pro baptizandis consignandisque fidelibus, aut collatione chrismatis, vel promotionibus graduum pretia quaelibet vel praemia (nisi) voluntarie oblata pro hujusmodi ambitione susceperit, equidem, si sciente loci episcopo tale quicquam a subditis perpetratum fuerit, idem episcopus duobus mensibus excommunicationi subjaceat pro eo quod scita mala contexit et correptionem necessariam non adhibuit.
Sin autem suorum quispiam, eodem
nesciente, pro supradictis quodcunque capitulis accipiendum esse sibi crediderit, si presbyter est, quatuor mensium excommunicatione plectatur; si diaconus, trium; subdiaconus vero vel clericus his cupiditatibus serviens et competenti poena, et debita excommunicatione plectendus est.
C. CII. Nihil a sacerdotibus exigatur pro balsamo, quod in chrismate ponitur.
Item ex Concilio Bracarensi II. c. 4.
Placuit ut nullus episcoporum pro modico balsami, quod benedictum pro baptismi sacramento per ecclesias datur, quia singuli tremissem pro ipso exigere solent, nihil ulterius exigat, ne forte quod pro salute animarum per invocationem sancti Spiritus consecratur, sicut Simon magus donum Dei pecunia voluit emere, ita nos venundantes damnabiliter venundemur.
C. CIII. Non est aliquid exigendum ab iis, qui infantes suos ad baptizandum adducunt.
Item ex eodem, c. 7.
Placuit ut unusquisque episcopus per ecclesias
suas hoc praecipiat, ut hi, qui infantes suos ad baptismum offerunt, si quid voluntarie pro suo offerunt voto, suscipiatur ab eis.
Si vero per necessitatem paupertatis aliquid non habeant quod offerant, nullum eis pignus violenter tollatur a clericis.
Nam multi pauperes, hoc timentes, filios a baptismo retrahunt, qui si forte, dum differuntur, sine gratia baptismi de hac vita recesserint, necesse est, ut ab illis eorum perditio requiratur, quorum spolia pertimescentes a baptismi gratia se retraxerunt .
C. CIV. Qui baptizatur nullos nummos in concham mittat.
Item ex Concilio Eliberitano, c. 48.
Emendari placuit, ut qui baptizantur (ut fieri solebat)
nummos in concham non mittant, ne sacerdos quod gratis accepit pretio distrahere videatur.
Neque pedes eorum lavandi sunt a sacerdotibus vel clericis.
C. CV. Pro perceptione baptismi vel chrismatis aliquid exigi non debet.
Item ex Concilio Triburiensi.
Dictum est solere in quibusdam locis pro perceptione chrismatis nummos dari, similiter pro baptismo et communione.
Hoc simoniacae haeresis *semen* detestata est sancta synodus et anathematizavit, et ut de cetero nec pro ordinatione, nec pro chrismate, vel baptismo, vel pro balsamo, nec pro sepultura, vel communione quidquam exigatur, statuit; sed gratis dona Christi gratuita dispensatione
donentur.
C. CVI. Non pro dedicandis basilicis vel pro ceteris sacramentis ecclesiae conferendis aliquid exigi debet.
Item ex Concilio Cabilonensi, tempore Caroli M. c. 16.
Statuimus ut sicut pro dedicandis basilicis et dandis ordinibus nihil accipiendum est, ita etiam pro balsamo sive luminaribus emendis nihil presbyteri chrisma accepturi dent.
Episcopi itaque de facultatibus ecclesiae balsamum emant, et luminaria singuli in ecclesiis suis *concinnanda provideant.
*
XIII. Pars. Gratian. Sicut ergo haec sacramenta, licet simoniace ministrentur, tamen benedictionis effectum conferunt accipienti, sic et sacerdotis unctio, licet simoniace ministretur, suo tamen non debet carere