Decretum Gratiani (page 6)
effectu.
Sed, sicut supra dictum est, illa sacramenta sunt necessitatis, haec dignitatis, et ideo privilegia illorum non possunt generare communem legem istorum.
Habent ergo simoniaci vulneratum caput per simoniacae manus pravam impositionem.
Hoc autem de illis intelligitur, quos nec excusat ignorantia, nec attractionis violentia, qui ab illis ordinantur, quos indubitanter sciunt esse simoniacos, sive simoniace sive non simoniace ordinantur ab eis.
Ut enim distinguit Nicolaus Papa, alii simoniace ordinantur a simoniacis, alii simoniace a non simoniacis, alii non simoniace a simoniacis.
Hanc distinctionem innuit Nicolaus Papa II, scribens omnibus Episcopis.
C. CVII. De triplici genere simoniacorum.
Statuimus decretum *de simoniacis tripartita haeresi, id est* de simoniacis simoniace ordinatoribus vel ordinatis, et de simoniacis simoniace a non simoniacis, et de simoniacis non simoniace a simoniacis.
§ 1. Simoniaci simoniace ordinati vel ordinatores secundum ecclesiasticos canones a proprio gradu decidant.
Simoniaci quoque simoniace a non simoniacis ordinati similiter ab officio male accepto removeantur.
§ 2. Simoniacos autem non simoniace a simoniacis ordinatos misericorditer per manus impositionem pro temporis necessitate in officio concedimus permanere.
Gratian. Sed hoc intelligendum est de iis, qui ordinantur a simoniacis, quos ignorabant esse simoniacos.
Hos facit simoniacos non reatus criminis, sed ordinatio
simoniaci.
De quibus Urbanus Papa II, in Concilio Placentino, c. 3. et 4., ait: C. CVIII. De iis, qui non simoniace a simoniacis ordinantur.
Si qui a simoniacis non simoniace ordinati sunt, siquidem probare potuerint se, quum ordinarentur, nescisse eos simoniacos esse, et si tunc pro catholicis habebantur in ecclesia, talium ordinationes misericorditer sustinemus, si tamen eos laudabilis vita commendat.
Qui vero scienter se a simoniacis consecrari (imo exsecrari) permiserint, eorum consecrationem omnino irritam esse decernimus.
C. CIX. De eo, qui ordinatur ab illo, quem scit simoniacum esse.
Idem Nicolaus junior.
Hoc idem Alexander II. .
De cetero statuimus ut, si quis in posterum ab eo, quem simoniacum esse non dubitat, se consecrari permiserit, et consecrator, et consecratus non disparem damnationis sententiam subeant; sed uterque depositus poenitentiam agat, et privatus propria dignitate persistat.
C. CX. Simoniacis in dignitate servanda nulla est impendenda misericordia.
Idem paulo inferius.
Erga simoniacos nullam misericordiam in dignitate servanda habendum esse decernimus, sed juxta canonum sanctiones et decreta sanctorum Patrum eos omnino damnamus ac deponendos *esse* apostolica auctoritate sancimus.
Gratian. Subaudiendum est, nisi violenter attracti
fuerint.
De his enim et a quibuslibet haereticis violenter ordinatis ait Innocentius ad Episcopos Macedoniae, epist. XXII, c. 5.:
C. CXI. De iis, qui inviti ad haereticorum ordinationem trahuntur.
Constat multos vim passos, atque invitos attractos, repugnantesque ab haereticis ordinatos; sed hujusmodi aliquis, si post ordinationem talem non interfuit, quum illi conficerent sacramenta, si communioni eorum participatus non est, si statim discedentibus illis pessimo conciliabulo eorum abrenunciavit et ad ecclesiam rediit, iste talis potest habere colorem aliquem excusationis.
Ceterum, qui post mensem aut amplius redierunt, quum se considerarent
ab haereticis ordinatos, quamvis nihil ab eis acceperunt, rei sunt usurpatae dignitatis.
Gratian. Tales plerumque ex intuitu pietatis reformat catholicae manus impositio cum satisfactione et medicina poenitentiae: sed damnationem simoniacorum et eorum, qui eis consenserunt, legimus, medicinam vero authenticam ex hac haeresi nominatim non legimus, nisi quod, sicut usurpatum est in Novatianis vel Donatistis, minoribus utique haereticis, non canonice, sed ex intuitu pietatis, ita etiam ex his posse fieri colligimus, ideo etiam, quia aliorsum per omnia orthodoxam habent fidem, nisi quod Spiritum sanctum credunt esse venalem.
Et, ut ait B. Augustinus, haeretici quum redierint, qua parte se absciderint ab ecclesia, curentur, qua vero parte adhaeserint, cognoscantur.
Hinc et Leo Januario Aquilegiensi, epist. III.: C. CXII. Qui ab haeresi ad ecclesiam redeunt, in quo inveniuntur ordine ex beneficio perseverent.
Omnis cujuslibet ordinis clericus, qui catholicam deserens unitatem, haereticae vel schismaticae conjunctionis contagione se maculaverit, si ad ecclesiam redierit cum legitima satisfactione et erroris sui damnatione, hoc in magno beneficio habeat, si, ademta sibi omni spe promotionis, in quo invenitur ordine permaneat.
Gratian. De his autem, qui ordinantur simoniace a non simoniacis (utpote illi, qui data pecunia archidiacono vel consiliariis episcopi, episcopo ignorante, hoc efficiunt, ut de manu ejus sacros ordines accipiant)
ita scribit Gregorius VII.
[ lib.
6. Reg. in Synodo Romae habita, A. D. 1078. die 19. Nov., cap. 5.]:
C. CXIII. Ordinationes, quae simoniace fiunt, falsae judicantur.
Ordinationes, quae interveniente pretio vel precibus, vel obsequio alicui personae ea intentione impenso, vel quae non communi consensu cleri et populi secundum canonicas sanctiones fiunt, et ab iis, ad quos consecratio pertinet, non comprobantur, falsas esse dijudicamus, quoniam qui taliter ordinantur non per ostium, id est per Christum, intrant, sed, ut ipsa veritas testatur, fures sunt et latrones.
XIV. Pars. Gratian. Quia ergo simonia tripliciter in capitulo notatur, videndum est, quot modis, pretium in hac haeresi detur.
Hoc B. Gregorius in evangeliorum tractatu hom.
4. in fine exponit, dicens: C. CXIV. De multiplici genere simoniacorum.
Sunt nonnulli, qui quidem nummorum praemia ex ordinatione non accipiunt, et tamen sacros ordines pro humana gratia largiuntur, atque de largitate eadem laudis solummodo retributionem quaerunt.
Hi nimirum quod gratis acceptum est gratis non tribuunt, quia de impenso officio sanctitatis nummum expetunt favoris.
Unde bene, quum justum virum describeret Propheta, ait: Qui excutit manus suas ab omni munere.
Neque enim dicit, *qui
excutit manus suas* a munere, sed *adjunxit*: ab omni, quia aliud est munus ab obsequio, aliud *munus* a manu, aliud *manus* a lingua.
Munus *quippe* ab obsequio est subjectio indebite impensa.
Munus a manu pecunia est; munus a lingua favor.
Qui ergo sacros ordines tribuit, tunc ab omni munere manus excutit, quando in divinis rebus non solum nullam pecuniam, sed etiam humanam gratiam non requirit.
C. CXV. Aeternam damnationem inveniet qui quolibet munere ad sacros ordines accedit.
Idem in Regesto.
Si quis neque sanctis pollens moribus, vel neque a clero populoque vocatus vel pulsatione coactus, impudenter Christi sacerdotium, jam quolibet facinore
pollutus, injusto cordis amore, vel sordidis precibus oris, sive comitatu, sive manuali servitio, sive fraudulento munusculo episcopalem seu sacerdotalem, non lucro animarum, sed inanis gloriae avaritia fultus, dignitatem acceperit, et in vita sua non sponte reliquerit, eumque insperata mors poenitentem non invenerit, procul dubio in aeternum peribit.
Hinc idem Gregorius Joanni Corinthiorum Episcopo, lib.
IV. ep. 55. scribit: CXVI.
Pro ordinationibus nihil omnino accipiatur.
De ordinationibus aliquid accipere sub districta interdictione vetuimus.
Oportet ergo ut neque
per commodum, neque per gratiam aut quorundam
supplicationem aliquos ad sacros ordines consentiatis vel permittatis adduci.
C. CXVII. Nec pretio, nec prece, nec gratia, nec supplicatione aliqui ad sacros ordines accedant.
Idem universis Episcopis per Helladem provinciam constitutis, eod. lib. epist. 56.
Quibusdam narrantibus agnovi, quod in illis partibus nullus ad sacrum ordinem sine commodi datione perveniat.
Quod si ita est, flens dico, gemens denuncio, quia, quum sacerdotalis ordo intus cecidit, foris quoque diu stare non poterit.
Scimus quippe ex evangelio, quid redemtor noster per semetipsum fecerit, quia ingressus *in* templum cathedras vendentium columbas evertit.
Columbas quippe vendere est de sancto Spiritu (quem sibi consubstantialem
Deus omnipotens per impositionem manuum hominibus tribuit) commodum temporale percipere.
Ex quo, ut praedixi, innuitur quid sequatur, quia, qui in templo Dei columbas vendere praesumserunt, eorum, Deo judice, cathedrae ceciderunt.
§ 1. Qui videlicet error in subditis cum augmento propagatur.
Nam ipse quoque, qui ad sacrum ordinem perducitur, jam in ipsa provectus sui radice vitiatus, paratior est aliis vendere quod emit.
Et ubi est quod scriptum est: Gratis accepistis, gratis date?
Et quum primo contra sanctam ecclesiam simoniaca haeresis sit exorta, cur non perpenditur, cur non videtur, quia eum, quem quis cum pretio ordinat, provehendo agit, ut haereticus fiat?
Ideoque hortamur ut nullus vestrum denuo hoc
fieri patiatur, sed neque gratia alicujus neque supplicatione aliquos ad sacros ordines audeat promovere, nisi eum, quem vitae et actionis qualitas ad hoc dignum esse monstraverit.
Nam si aliter factum denuo senserimus, districta ac canonica illud noveritis ultione compesci.
C. CXVIII. Ad episcopalem honorem nullus per ambitum accedat.
Item Symmachus ad Caesarium, epist. I. c. 5.
Nullus itaque per ambitum ad episcopalem honorem permittatur accedere.
Nan quum hic excessus in laica conversatione culpetur, quis dubitat, quin religiosis et Deo servientibus incutiat opprobrium?
C. CXIX. De eodem.
Item Gregorius Adeodato Episcopo, lib.
II. Indic. XI. epist. 48. .
Estote ergo praecipue in ordinatione soliciti, et ad sacros ordines nisi provectiores aetate et mundos opere nullatenus admittatis, *ne forte semper esse desinant quod immature esse festinant.
* Eorum enim, qui in sacro sunt ordine collocandi, prius vitam moresque discutite, et ut dignos huic officio adhibere possitis, non vobis potentia, aut supplicatio quarumlibet subrepat personarum.
*Ante omnia autem cautos vos esse oportet, et nulla proveniat in ordinatione venalitas, ne (quod absit!
) et ordinatis, et ordinantibus periculum majus immineat.
Si* quando igitur de his tractari necesse est, graves expertosque viros consiliis vestris adhibete
participes, et cum eis communi de hoc deliberatione pensate.
C. CXX. Neque favore, neque venalitate ad sacros ordines quisquam promoveatur.
Idem Columbo Episcopo, lib.
II. Indict. XI. ep. 47.
Pueri ad sacros ordines nullatenus admittantur ne tanto periculosius cadant, quanto citius conscendere ad altiora festinant.
Nulla sit in ordinatione venalitas; potentia vel supplicatio personarum nihil adversus haec, quae prohibemus, obtineat.
Nam procul dubio Deus offenditur, si ad sacros ordines quisquam non ex merito, sed ex favore (quod absit!
) aut ex venalitate provehitur.
Gratian. Econtra idem Gregorius quibusdam supplicantibus
unum acolythum, et alterum diaconum legitur ordinasse, sicut ipse scribit lib.
VII. Indict. l. ep. 2. Petro Episcopo Corsicae inter cetera:
C. CXXI. Episcopo interveniente Papa quendam acolythum ordinavit.
Latorem praesentium per intercessionem sanctitatis vestrae acolythum fecimus, quem ad obsequia vestra transmisimus, ut, si lucrandis animabus amplius servierit, proficere amplius possit.
C. CXXII. Quisquis in Romana ecclesia sacrum ordinem acceperit, ab ea ulterius egredi non poterit.
Idem Heliae Presbytero et Abbati, lib.
IV. epist. 30.
Filium vestrum Epiphanium mandastis ut ad sacrum
ordinem provehere deberemus vobis transmittere.
Sed in uno vos audivimus, in alio *autem* minime audire potuimus.
Diaconus quidem factus est; sed quisquis semel in hac ecclesia ordinem acceperit, egrediendi ex ea ulterius licentiam non habet.
Si ergo vos videre non potui, hac ex re consolationem habeo, quia in filio vestro requiesco.
Gratian. Non itaque quorumlibet precibus ordinationes falsae dijudicantur, sed hae demum, quae precibus ordinandi vel ejus amici, non spirituali, sed carnali affectu porrectis fiunt, quum alias futurae non essent; quas non caritas interveniens, sed ambitio supplicans extorquet.
Non solum autem clericos cujuslibet episcopi summus Pontifex in ecclesia Romana valet ordinare, verum etiam opportunitate exigente monachos et quoslibet clericos convocare potest et
invitare.
Unde Nicolaus Papa Michaeli Imperatori in epist., quae incipit: « Proposueramus » : C. CXXIII. De eodem.
Per principalem beatorum apostolorum Petri et Pauli potestatem jus habemus non solum monachos, verum etiam quoslibet clericos de quacunque dioecesi, quum necesse fuerit, ad nos convocare atque ecclesiasticis exigentibus opportunitatibus invitare.
XV. Pars. Gratian. Quolibet ergo munere interveniente falsa dijudicatur ordinatio.
Sicut autem pretio interveniente sacri ordines non sunt tribuendi, ita nec restituendi.
Ut enim ait B. Ambrosius, sacri ordines
nec pretio sunt emendi, nec redimendi.
Hinc etiam Gregorius VII. ait [lib.
VI. Reg. in Concilio habito A. D. 1078. Pontificatus sui VI. c. 9: C. CXXIV. Pretio interveniente sacerdotale officium non restituatur.
Nullus episcopus gravamen seu servile servitium ex usu contra ecclesiasticam normam abbatibus seu clericis suis imponat, vel interdictum sacerdotale officium pretio interveniente restituat.
Quod si fecerit, officii sui periculum subeat.
Gratian. Qui autem pecuniam accipiunt, ut ordinandis sacros ordines non tribuant, vel canonicae electioni assensum non praebeant, aut ecclesiis aedificandis
vel consecrandis lapidem benedictum vel consecrationem subtrahant, multis argumentis acceptae pecuniae rei et infames esse probantur.
Ait enim Paschalis II.
: C. CXXV. Sacrilegi sunt judicandi qui ecclesiam Dei non permittunt regulariter ordinari.
Sunt quidam, qui vel violentia, vel favore non permittunt ecclesias regulariter ordinari.
Hoc etiam decrevimus ut sacrilegos judicandos.
C. CXXVI. De eodem.
Codicis lib.
IX. ad legem Juliam repetundarum, Impp.
Gratianus, Valentinianus et Theodosius:
Jubemus et hortamur, ut, si quis forte honoratorum, decurionum, possessorum, postremo etiam colonorum, a cujuslibet ordinis judice fuerit aliqua
ratione concussus, si quis scit de jure venalem fuisse sententiam, si quis poenam vel pretio remissam vel vitio cupiditatis ingestam, si quis postremo quacunque de causa improbum judicem potuerit approbare, is vel administrante eo, vel post administrationem depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum approbet; quum probaverit *et* victoriam reportaturus, et gloriam.
C. CXXVII. De eodem.
Idem in Digestis lib.
III. titulo de calumniatoribus, l. 1. [Ulpianus lib.
X. ad edictum.
]
In eum, qui, ut calumniae causa negotium faceret vel non faceret, pecuniam dicetur accepisse, intra annum utilem in quadruplum ejus pecuniae, quam accepisse dicetur, post annum simpli in
factum actio competit.
C. CXXVIII. Ibidem lib.
XLVII. tit. 13. l. 2. de concussione.
[Macer. lib. I. publicorum judic.
]
Concussionis judicium publicum non est.
Sed si ideo pecuniam quis accepit quod crimen minatus sit, potest judicium publicum esse ex senatus consultis, quibus poena legis Corneliae teneri jubentur qui in accusationem innocentium coierint, quive ob accusandum, vel non accusandum denunciandum vel non denunciandum testimonium pecuniam acceperint.
C. CXXIX. Ibidem lib.
XLVIII. tit. 11 ad legem Juliam repetundarum, l. 3. [Macer. lib. I. publ. jud.]
Lege Julia repetundarum tenetur, qui, quum aliquam potestatem haberet, pecuniam ob judicandum vel non judicandum decernendumve acceperit, [Venuleius Saturninus l. Vel quo. eod. tit. ] vel quo magis aut minus quid ex officio suo faceret.
C. CXXX. De eod.
Idem eod. tit. l. 6.
Eadem lege tenetur, qui ob denunciandum vel non denunciandum testimonium pecuniam acceperit.
Et post pauca: § 1. Lege Julia repetundarum cavetur, ne quis ob militem legendum mittendumve aes accipiat, neve quis ob sententiam in senatu consiliove publico dicendam pecuniam accipiat, vel ob accusandum vel non accusandum.
§ 2. Macer
lib.
I. public. judic. l. 7. Lex Julia de repetundis praecipit, ne quis ob judicem arbitrumve dandum, mutandum, jubendumve ut judicet, neve ob non dandum, non mutandum, non jubendum, *etc.*, neve ob litem aestimandam, judiciumve capitis pecuniaeve faciendum vel non faciendum aliquid accipiat.
Et infra: § 3. Hodie ex lege Julia repetundarum extra ordinem puniuntur, et plerumque vel exsilio puniuntur, vel etiam durius, prout admiserint.
§ 4. *Venuleius eod. tit. l. 6.* Hac lege damnatus testimonium publice dicere, aut judex esse postulareve prohibetur.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
I. Pars. Sequitur secunda quaestio, qua quaeritur, an pro ingressu monasterii pecunia sit exigenda, vel exacta persolvenda?
Hoc utrumque licite fieri, utriusque testamenti serie comprobatur.
Legitur enim in primo libro Regum, quod Anna detulit secum Samuelem, postquam ablactatus fuerat, in tribus vitulis, et tribus modiis farinae, et amphora vini ad domum Domini in Silo.
§ 1. In Actibus vero apostolorum legitur quod multitudinis credentium erat cor unum et anima una, nec aliquid eorum, quae possidebant, quisquam proprium esse dicebat; sed erant illis omnia communia, et singuli vendebant praedia sua, et ponebant pretia eorum ante pedes apostolorum, quorum
unus, Ananias nomine, dum partem sibi reservaret, cum uxore sua Sapphira, sententia maledictionis accepta, ante pedes apostoli cecidit mortuus.
§ 2. Hinc liquido apparet quod ingressuri monasterium sua debent offerre rectoribus, nec aliter sunt recipiendi, nisi sua obtulerint.
Sed aliud est sua sponte offerre, aliud exacta persolvere.
Anna mater Samuelis non exacta neque petita, sed sponte munera sacerdotibus obtulit.
Credentes etiam sua sponte offerebant apostolis, ut indigentium necessitatibus deservirent, quae instante persecutione infidelium eis possidere non licebat.
Ananias quoque non ideo damnatus est, quia sua nollet offerre, sed quia, Spiritui sancto mentitus, pretia eorum, quae apostolis obtulerat, ex parte fraudabat.
Non ergo his auctoritatibus permittitur
rectoribus ab ingressuris aliquid exigere, sed sponte oblata suscipere, quia illud damnabile est, hoc vero minime.
Unde in Concilio Bracarensi II. cap. 5. legitur: C. I. Pro dedicandis ecclesiis nihil exigatur.
Placuit ut, quoties ab aliquo fidelium ad consecrandas ecclesias episcopi invitantur, non quasi ex debito munus aliquod a fundatore requirant; sed si ipse quidem aliquid ex suo voto obtulerit, non respuatur, si vero aut paupertas illum, aut necessitas retinet, nihil exigatur ab illo.
Hoc tamen unusquisque episcoporum meminerit, ut non prius dedicet ecclesiam, nisi antea dotem basilicae et obsequium ipsius per donationem chartulae confirmatum accipiat.
Nam non levis culpa est ista
temeritas, si sine luminariis vel sine substantiali sustentatione eorum, qui ibidem servituri sunt, tanquam domus privata consecretur ecclesia.
Item Bonifacius urbis Romae Episcopus scribit omnibus Caralitanae ecclesiae Coenobitis: C. II. Ab iis, qui ad conversionem accedunt, nihil est exigendum, nec pretio aliquis ad conversionem est invitandus.
Quam pio mentis affectu, fratres carissimi, vestrae destitutioni Romana compatiatur ecclesia, vobis fortassis est incognitum, sed cognitori omnium non incognitum habetur.
Dubitationi autem vestrae quod idoneum demus responsum, Deum
testificor, ipsa quoque me dubitatio reddit anxium et ineptum.
Nusquam enim legimus Domini discipulos vel eorum ministerio conversos quempiam ad Dei cultum aliquo muneris interventu provocasse, nisi forte de pauperum alimento quis inconcinne proponat, quorum nulli, cujuscunque professionis esset, victualia negabantur.
Scimus equidem, quod omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est descendens a patre luminum, a quo bonae voluntatis donum accipit qui sancto deliberationis arbitrio gratis Deo servire disponit.
Restat ergo ut qui pro aliqua ecclesiastica susceptione munus accipit, donum Dei, quod a patre luminum descendere debuit, vendat; munus autem largiens importunus emat.
Quid autem de divini
doni venditoribus vel emtoribus consequatur, concludi necesse non est.
§ 1. Cavete ergo, fratres, quam sit ambiguum quod petistis consilium, quod quidem secundum vestrae voluntatis propositum nulla invenimus ratione confirmatum.
Veruntamen, si vestrae necessitati adeo est opportunus quem reperistis, dum tamen omnis absit pactio, omnis cesset conventio, nullaque vestrae ecclesiae fiat distractio, accedat, gratis Deo servire incipiat, suique regiminis devote gestet obsequium, et postmodum vos, quasi subsidii gratia, aliqua suae ecclesiae munera largiri fratrum solatio Romana permittit ecclesia.
Unde Urbanus Papa in concilio apud Melfiam, c. 12.]: C. III. De eodem PALEA.
« Nullus abbas pretium sumere vel exigere ab eis, qui ad conversionem veniunt, aliqua pacti occasione praesumat.
Regulam antiquam sequens, nulli unquam de ordinationibus aliquid omnino accipiendum esse constituo, neque ex datione pallii, neque ex traditione chartarum, neque ex ea, quam nova per ambitionem simulatio invenit, appellatione pastelli.
Quia enim ordinando episcopo Pontifex manum imponit, evangelicam lectionem minister legit, confirmationis autem ejus epistolam notarius scribit.
C. IV. Ab ordinando non debet aliquid exigi, sed nec voluntarie oblata respui oportet.
Item Gregorius in Regesti lib.
IV. epist. 44. sive cap. 88. in Synodo Romae habita.
Sicut episcopum non decet manum, quam imponit, vendere; ita minister vel notarius non debet in ordinatione ejus vocem suam vel calamum venundare.
Et paulo post: § 1. Is autem, qui ordinatus fuerit, si non ex placito, neque exactus neque petitus, post acceptas chartas et pallium aliquid cuilibet ex clero gratiae tantummodo causa dare voluerit, hoc accipi nullo modo prohibemus, quia ejus oblatio nullam culpae maculam ingerit, quae non ex ambientis petitione processit.
Gratian. Auctoritate Bonifacii patenter ostenditur, quod, sicut nullus pretio est invitandus ad conversionem,
ita nulli pecuniae interventu ecclesiae largiri oportet ingressum.
Auctoritate vero Gregorii datur intelligi, quod pro ingressu ecclesiae non licet pecuniam exigere, sed spontanee oblatam licet suscipere.
II. Pars. Item opponitur illud Apostoli 1. ad Timotheum, cap. 5. [v. 2.]
C. V. .
Viduas honora, quae vere viduae sunt.
Quae autem non sunt vere viduae, id est quae suis vel parentum opibus sustentari possunt, non recipiantur, ut ecclesia sufficiat iis quae vere viduae sunt.
C. VI. Qui sumtibus propriis sustentari potest ab ecclesia stipendia non accipiat.
Item Hieronymus ad Damasum Papam .
Clericos autem illos convenit ecclesiae stipendiis
sustentari, quibus parentum et propinquorum nulla suffragantur bona.
Qui autem bonis parentum et opibus suis sustentari possunt, si quod pauperum est accipiunt, sacrilegium profecto committunt, et per abusionem talium judicium sibi manducant et bibunt.
C. VII. Quibus sua sufficiunt ecclesiae alimentis non sustententur.
Item Prosper de contemplativa vita, lib.
II. cap., 9. et 10.
Pastor ecclesiae iis, quibus sua sufficiunt, non debet aliquid erogare, quando nihil aliud sit habentibus dare quam perdere.
Nec illi, qui sua possidentes dari sibi aliquid volunt, sine grandi peccato
suo unde pauper victurus erat accipiunt.
De clericis quidem dicit *per Prophetam* Spiritus sanctus: Peccata populi mei comedunt.
Sed sicut nihil habentes proprium, non peccata, sed alimenta, quibus indigere videntur, accipiunt, ita possessores non alimenta, quibus abundant, sed aliena peccata suscipiunt.
Gratian. Verum his auctoritatibus prohibentur ab ecclesia suscipi non illi, qui quondam fuerunt divites, postea vero omnia reliquerunt, ut Petrus et Matthaeus et Paulus, aut pauperibus distribuerunt, ut Zachaeus, aut ecclesiae rebus adjunxerunt, sicut illi, qui praedia sua vendentes ponebant pretia ante pedes apostolorum, ut essent illis omnia communia: sed illi, qui in domibus parentum residentes vel sua relinquere
nolentes ecclesiasticis facultatibus pasci desiderant.
De quibus in eodem libro Prosperi, c. 10. subinfertur : C. VIII. Qui sua relinquere non vult non debet sumtibus ecclesiae sustentari.
Si quis propter hoc non vult sua relinquere, ut habeat unde vivat, ut quid accipit, unde rationem reddat?
ut quid peccatis alienis sua multiplicat?
Idem ibidem paulo superius: § 1. Non est meum dicere, quali peccato cibos pauperum praesumendo suscipiunt, qui ecclesiam, quam juvare de propriis facultatibus debuerant, suis expensis insuper gravant, propter hoc fortassis in congregatione viventes, ne aliquos pauperes pascant, ne advenientes
excipiant, aut ne suum censum expensis quotidianis imminuant.
§ 2. Quod si aliquid de fructibus suis ecclesiae velut pro ipsa expensa sua contulerint, non se praeferant inani jactantia illis, quos nihil habentes pascit et vestit ecclesia, quia perfectior est ille, qui se mundi rebus exspoliat, aut qui, quum nihil habuerit, nec habere desiderat, quam ille, qui ex multis, quae possidet, ecclesiae aliquid praestat, ac se de eo, quod praestiterit, forsitan jactat.
Gratian. Ecce, qui prohibentur ab ecclesia suscipi.
Illi vero, qui omnia sua relinquunt, vel pauperibus distribuunt, vel ecclesiae rebus adjungunt, et ab ecclesia laudabiliter suscipiendi sunt, et ejus opibus sustentandi.
Unde in eodem libro, cap. 11. legitur: C. IX. Qui sua relinquunt, vel pauperibus distribuunt. vel ecclesiae rebus adjungunt, laudabiliter ecclesiastica dispensant.
Sacerdos, cui dispensationis cura commissa est, non solum sine cupiditate, sed etiam cum laude pietatis accipit a populo dispensanda, et fideliter dispensat accepta, quia omnia sua aut parentibus reliquit, aut pauperibus distribuit, aut ecclesiae rebus adjunxit, et se in numero pauperum paupertatis amore constituit, *ita* ut unde pauperibus subministrat, inde et ipse tanquam pauper voluntarius vivat.
Clerici quoque, quos pauperes *aut voluntas, aut* nativitas fecit, cum perfectione virtutis vitae necessaria sive in domibus suis, sive in congregatione
viventes accipiant, quia ad ea accipienda non eos *habendi* ducit cupiditas, sed cogit vivendi necessitas.
Et infra cap. 14: § 1. De talibus dicere videtur Apostolus: Qui in sacrario operantur quae de sacrario sunt edunt, et qui *in* altario deserviunt cum altario participant.
Qui, nisi hoc de contemtoribus facultatum suarum vellet intelligi, nunquam secutus adjungeret: Ita et Deus ordinavit his, qui evangelium annuntiant, de evangelio vivere.
De evangelio vivunt qui nihil proprium habere volunt; qui nec habent, nec habere aliquid concupiscunt, non suorum, sed communium possessores.
Quid est aliud de evangelio vivere, nisi laborantem inde, ubi laborat, necessaria vitae percipere?
Apostolus tamen, qui sic evangelium praedicavit, ut *nec
de evangelio viveret, sed* necessaria sibi suis manibus ministraret, de se confidenter eloquitur: Ego autem nullo horum usus sum.
Et quare *hoc* dixerit, secutus aperuit, dicens: Expedit mihi mori magis quam ut gloriam meam quis evacuet.
Evacuari dicit gloriam suam, si ab eis, quibus praedicabat, voluisset accipere vitae temporalis expensam.
Nolebat quippe in *re* praesenti laboris sui fructum, sed in futuro recipere.
C. X. Juxta meritum laboris ecclesiastica stipendia sacerdotes distribuant.
Item ex concilio Agathensi, c. 36.
Clerici omnes, cui ecclesiae fideliter vigilanterque deserviunt, stipendia sanctis laboribus debita secundum
servitii sui meritum per ordinationem canonum a sacerdotibus consequantur.
Gratian. Multorum auctoritatibus luce clarius constat, quod ab ingressuris monasterium non licet pecuniam exigere, ne et ille, qui exigit, et ille, qui solvit, simoniae crimen incurrat.
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
Sed adhuc objicitur, quod qui ingressuri monasterium pecunias tribuunt, non propositum religionis, sed participationem stipendiorum ecclesiae emunt.
Temporalia ergo, non spiritualia ementes, nequaquam simoniaci habendi sunt.
§ 1. His itaque respondetur: Non solum qui spiritualia, sed etiam qui temporalia
eis annexa pretio accipiunt vel tribuunt, simoniaci judicantur.
Unde Malachias loquens ex persona Domini: Quis est, inquit, in vobis, qui claudat ostia et incendat altare meum gratuito?
Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum, et munus non suscipiam de manu vestra.
Ostia claudere non est sacri muneris officium, sed tantum sibi adjunctum.
Item Gregorius scribit universis Episcopis Hispanis:: C. I. De iis, qui sacros ordines munerum acceptione dispensant.
Audivimus, dilectissimi, quod nos audisse oportuit, sed audisse profecto non libuit, quosdam scilicet esse sacrorum ordinum professores, qui sub munerum datione vel acceptione Dei ecclesias vel
earum sibi beneficia usurpant.
Quod quidem scelus vos non jamdudum acriter correxisse vehementer admiramur; juste enim uterque corripiendus est et a sanctae liminibus ecclesiae submovendus, et qui pro ecclesiae ambitu munera largitur, et qui ut ecclesiam adeat quicquam praesumit accipere.
Iste quippe donum Dei emere, hic autem praesumit vendere.
A sacrilegio quoque hoc facinus non dispar dixerim, quum id, quod sponte et sacro deliberationis arbitrio gratis fieri debuit, sub pecuniae pactione causatur.
Quare, fratres carissimi, quae taliter facta sunt curiose refellite, infecta prohibete, vestrisque jussionibus resistentes digno anathematis vinculo percutere non dubitate.
C. II. De iis, qui ecclesias vel ecclesiastica beneficia vendunt.
Idem Rothomagensi episcopo et Gallicis omnibus.
Si quis dator vel acceptor Dei ecclesias vel ecclesiastica beneficia (quae quidam) praebendas vocant) sub pecuniae interventu susceperit, sive dando emerit, sive accipiendo vendiderit, a Simonis non excluditur perditione.
Sed si perseverans fuerit, perpetua mulctetur damnatione.
Nam qui sub religionis obtentu Deo famulari voluerit, si quid accipit, et meritum perdit, et beneficio accepto frustratur.
Rationis ergo vigore cogitur quod injuste receperit restituere, et quicquid turpis lucri gratia receperat non tenere.
C. III. Ab officio suspendatur episcopus beneficia vel ecclesiastica officia vendens.
Item Gregorius VII.
Papa, lib.
VI. Reg. in Synodo, cap. 4.
Si quis episcopus praebendas, archidiaconatus, praeposituras vel aliqua ecclesiastica officia vendiderit, vel aliter, quam statuta sanctorum Patrum praecipiunt, ordinaverit, ab ecclesiae officio suspendatur.
Dignum est enim ut, sicut gratis episcopatum accepit, ita membra ejusdem episcopatus gratis distribuat.
C. IV. Nec altaria, nec praebendas episcopis vendere licet.
Item ex concilio Urbani Papae II habito Alverniae .
Quaesitum est de episcopis, qui altaria monasteriis data frequenter redimi compellebant pecunia, quia
quidam simoniacae pravitatis usus in Galliarum partibus jam diutius inolevit, ut ecclesiae vel decimae (quae vulgari vocabulo apud eos altaria nuncupantur) monasteriis datae saepius ab episcopis sub palliata avaritia vendantur, mortuis nimirum seu mutatis clericis, quos personas vocant.
Nos auctore Deo venalitatem omnem tam ex rebus quam ex ministeriis ecclesiasticis propellentes hoc ulterius fieri auctoritate apostolica prohibemus, sicut etiam
praebendas omnes venundandas interdicimus.
Porro quaecunque altaria vel decimas ab annis triginta et supra sub hujuscemodi redemtione possedisse monasteria noscuntur, quiete deinceps et sine molestia qualibet eis possidenda firmamus.
§. 1. Salvo utique episcoporum censu annuo, quem ex eisdem altaribus habere soliti sunt.
C. V. Quicquid data vel promissa pecunia in sacris ordinibus acquiritur irritum habeatur.
Item in Concilio Placentino, c. 1. et 2.
Ea quae a sanctis Patribus de simoniacis statuta sunt, nos quoque et judicio *sancti Spiritus*, et apostolica auctoritate firmamus.
Quicquid ergo *vel* in sacris ordinibus, vel in ecclesiasticis rebus vel data vel promissa pecunia acquisitum est, nos irritum
esse et nullas unquam vires habere censemus.
C. VI. Quicquid possidetur nomine pecuniae intelligitur.
Item Augustinus de disciplina Christiana, vel de dono disciplinae, cap. 1.
Totum, quicquid homines possident in terra, omnia, quorum domini sunt, pecunia vocatur, servus *sit*, vas, ager, arbor, pecus; quicquid horum est pecunia dicitur.
Et infra: § 1. Ideo autem pecunia vocata est, quia antiqui *totum* quod habebant, in pecoribus habebant.
C. VII. Qui ecclesiastica beneficia emerit ecclesias quoque emere probatur.
Item Paschalis Papa.
Si quis objecerit, non consecrationes emi, sed res *ipsas*, quae ex consecratione proveniunt, penitus desipere probatur.
Nam quum corporalis ecclesia, aut episcopus, aut abbas, aut tale aliquid sine rebus corporalibus in nullo proficiat, sicut nec anima sine corpore corporaliter vivit, quisquis horum alterum vendit, sine quo nec alterum provenit, neutrum invenditum derelinquit.
Nullus igitur emat ecclesiam vel praebendam, vel aliquid ecclesiasticum,
nec pastellum, nec pastum antea vel postea pro hujusmodi solvat.
C. VIII. De eodem.
Item Urbanus II.
Episcopus, servus servorum Dei, dilecto filio L. Praeposito ecclesiae sancti Juventii apud Ticinum, salutem et apostolicam benedictionem .
Salvator praedicit in evangelio, circa finem saeculi pseudochristos et pseudoprophetas surgere et multos seducere, et fideles suos in mundo multas habituros pressuras, sed tamen portas inferi *adversus ecclesiam* non praevalituras.
Proinde, *quia*, ut ait Apostolus, oportet haereses esse, ut qui probati sunt manifesti fiant, oportet nos cum Propheta ex adverso consurgere, et murum opponere domo Israel, et cum *eodem* Apostolo per multas
tribulationes intrare in regnum Dei, quoniam non sunt condignae passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis.
§ 1. Igitur, quia innotuisti nobis, quod tibi objicitur, utrum vendere ecclesiasticam rem simoniacum sit, hoc simoniacum esse patenter colligitur ex hoc, quod B. apostolus Petrus ait Simoni: Pecunia tua tecum sit in perditionem, quia existimasti donum Dei pecunia possideri.
Donum quippe Dei est Spiritus sanctus, et donum Dei est res ipsi ecclesiae oblata.
Et, si bene animadvertis, Simon magus, qui ad fidem ficte accessit, non Spiritum sanctum *propter Spiritum sanctum* quo ipse erat indignus (quoniam, ut scriptum est, Spiritus sanctus disciplinae effugiet
fictum), sed ideo, quantum in ipso erat, emere voluit, ut ex venditione signorum, quae per eundem fierent, multiplicatam pecuniam lucraretur.
Nec Apostolus emtionem Spiritus sancti (quam bene fieri non posse noverat), sed ambitionem quaestus talis et avaritiam, quae est idolorum servitus, in eodem Simone exhorruit et maledictionis jaculo perculit.
Quisquis igitur res ecclesiasticas (quae dona Dei
sunt, quoniam a Deo fidelibus, et a fidelibus Deo donantur, quae ab eodem gratis accipiuntur, et ideo gratis dari debent) propter sua lucra vendit vel emit, cum eodem Simone donum Dei possideri pecunia existimat.
Ideo, qui easdem res non ad hoc, ad quod institutae sunt, sed ad propria lucra munere linguae, vel indebiti obsequii, vel pecuniae largitur vel adipiscitur, simoniacus est, quum principalis intentio Simonis fuerit sola pecuniae avaritia, id est idololatria, ut ait apostolus Paulus.
Alioquin cur sancta synodus Chalcedonensis DCXXX, episcoporum procuratorem vel defensorem ecclesiae, vel quenquam regulae subjectum adeo per pecuniam ordinari prohibet, ut interventores quoque tanti sceleris anathematizet, nisi quod eosdem Simoniacos
judicet?
Quod si praefati milites ecclesiae ob hujusmodi scelus taliter percelluntur, nemo sapiens negabit, non militantes ecclesiae multo damnabilius ob hanc causam, id est emtionis vel venditionis debere, percelli.
Sed *et* beatus praedecessor noster Paschalis de consecratione affirmat, quod quisquis eorum alterum vendiderit, sine quo alterum non provenit, neutrum invenditum derelinquit, ac per hoc eum, qui rem ecclesiae vendit vel emit, simoniacum esse intelligitur.
§ 2. Nomine vero procuratoris intelligit praefata synodus quemlibet ecclesiasticarum rerum administratorem, ut, verbi gratia, praepositum, oeconomum, vicedominum; defensoris nomine advocatum sive castaldum, et judicem;
in subjecto vero regulae archipresbyterum, archidiaconum, canonicum, monachum vel quemlibet ecclesiastico mancipatum officio.
§ 3. Quod vero Spiritum sanctum, quantum in se est, vendat vel emat qui praeposituram vel aliquid hujusmodi vendit vel emit, audi Augustinum super Joannem: O quot praeposituras fecerunt!
Alterum praepositum habet Carthagine Primianus, * alterum habet
Maximianus*, alterum *habet* in Mauritania Rogatus, alterum habent in Numidia illi et illi, quos jam nec nominare sufficimus.
Circuit ergo aliquis emere columbam; unusquisque laudat praepositum suum, quod vendit, etc. Ecce venerabilis Augustinus, de praepositurae distractione agens, nomine columbae sancti Spiritus venditionem vel emtionem accipit, sicut et omnes hujus evangelici capituli tractatores.
§ 4. Pensandum vero est, qua poena mulctentur qui jam Deo et ecclesiae suae oblata vendunt vel emunt, si cum flagellis a Dei templo ejecti sunt qui quae Deo erant offerenda vendebant vel emebant.
Si de offerendorum venditoribus vel emtoribus dictum est: Vos fecistis domum patris mei domum negotiationis et speluncam latronum: quid dicetur
de ecclesiae jam oblatorum venditoribus vel emtoribus?
§ 5. Et ne quis insanus objiciat, merito hoc Dominum tam acerbe vindicasse, quia tunc illa in Dei templo vendebantur, ecclesiasticae vero res modo extra templum distrahuntur, attende superius Augustinum non determinantem locum venditionis vel emtionis praepositorum, sed tantum indefinite dicentem: Circuit aliquis emere columbam; unusquisque praepositum suum laudat, quod vendit; non adjiciens, in templo, vel extra templum.
Haec circa venditores vel emtores rerum sacrarum sufficiant .
C. IX. Ministri et servitores ecclesiae absque ulla venalitate ab episcopis ordinentur.
Item Alexander II.
Episcopus, servus servorum Dei, Lucensis ecclesiae clero et populo salutem perpetuam .
Ex multis temporibus hoc detestabile malum intra vestram ecclesiam inolevisse cognovimus, ut nulli unquam clerico, quamvis religioso, quamvis scientia et moribus praedito, ecclesiasticum beneficium concederetur, nisi ei, qui profano pecuniae munere illud emere studuisset, fiebatque ecclesia et res ejus ita venalis, veluti quaedam terrena et vilis merx a negotiatoribus ad vendendum exposita.
Quod malum quam detestabile, quantum Deo sanctisque sit contrarium, et sacri canones docent, et fere omnibus manifestum existit.
§ 1. Chalcedonense namque concilium, unum ex principalibus, simili poena condemnat eos, qui ecclesiae beneficium interventu pecuniae
acquirunt, et eos, qui sacram manus impositionem (per quam Spiritus sanctus confertur) mercari dignoscuntur.
Utrosque enim auctoritate inexpugnabili, illos a beneficio, istos a sacro ordine jubet expelli.
Unde humani generis redemtor omnes ementes et vendentes de templo ejiciens cathedras vendentium columbas evertit, nummulariorum effudit aes, praecepti sui auctoritate denuncians et dicens: Nolite facere domum patris mei domum negotiationis.
§ 2. Illud quoque in eodem facto solicite considerate, quod per totum textum sancti evangelii nusquam reperitur, Dominum tanta severitate, tam districta censura justitiae peccantes corripuisse, quum non solum eloquio increpans, verum etiam facto flagello de funiculis verberans omnes eliminavit
de templo, aperte demonstrans, quod tales negotiatores non sicut ceteri peccatores sunt corripiendi, sed a templo Dei, id est a sancta ecclesia, longius sunt projiciendi.
Nam sicut per columbarum venditores illi denotantur, qui sacram manus impositionem vendere conantur, sic per nummularios ecclesiastici beneficii venditores designantur, qui domum Dei teste evangelio speluncam latronum efficiunt.
§ 3. Quapropter ego Alexander, sanctae Romanae ecclesiae et apostolicae sedis episcopus, imo minister indignus, tot et tanta mala in multis ecclesiis et maxime in Lucensi ecclesia ex iniqua concupiscentia fieri conspiciens, ne sanguis iniquorum a districto judice de manu nostra requiratur, illa exstirpare et penitus eradicare decrevimus.
Constituimus
itaque et praesenti decreto firmamus (sicut olim nostri decessores fecisse noscuntur), ut nullus deinceps episcoporum beneficium ecclesiae (quod quidam canonicam, vel praebendas, seu etiam ordines vocant) pro aliquo pretio vel munere clericis audeat unquam conferre, sed omnes ministros et servitores ecclesiae gratis et absque ulla venalitate in sancta ecclesia studeant ordinare.
Nec eligant in domo Domini qui majores sacculos pecuniae conferant, sed eos, qui moribus et disciplina atque scientia divites pro officio suo ipsam valeant sustentare ecclesiam.
Constituimus et eodem modo firmamus, ut nullus cujuscunque gradus clericus pro ecclesiae beneficio aliquid audeat conferre aut fabricae ecclesiarum vel donariis ecclesiarum, seu
etiam quod pauperibus sit tribuendum, quia (teste Scriptura) qui aliquid male accipit, ut *quasi* bene dispenset, potius gravatur quam juvatur.
Quod si aliquis, divinorum praeceptorum et animarum salutis immemor, praefatum beneficium ecclesiae iniqua cupiditate ductus vendere vel emere temerario ausu praesumserit, sicut in Chalcedonensi concilio definitum est, gradus sui periculo eum subjacere decernimus, nec ministrare possit ecclesiae, quam pecunia venalem fieri concupivit, et insuper terribili anathematis mucrone perfossus, nisi resipuerit, ab ecclesia Dei, quam laesit, modis omnibus abscindatur.
C. X. Qui dona Dei vendunt vel emunt, pariter a Deo damnantur.
Item Gregorius homilia XXXIX.
Vendentes et ementes e templo eliminat Christus, quia vel eos qui pro munere impositionem manuum tribuunt, vel eos qui donum Spiritus emere nituntur, damnat.
Item infra: § 1. Vendentes in templo sunt, qui hoc, quod quibusdam jure competit, ad praemium largiuntur.
Justitiam enim vendere est hanc pro praemii accepiatione servare.
Ementes vero templo sunt, qui, dum hoc persolvere proximo, quod justum est, nolunt, dumque rem jure debitam facere contemnunt, dato patronis pretio emunt peccatum.
C. XI. Qui gratiam, quam a Deo accipiunt, non gratis exercent, venditores columbarum sunt.
Item Beda ad cap. 2 Joannis.
Non solum venditores sunt columbarum, et domum Dei faciunt domum negotiationis, qui sacros ordines, largiendo pretium pecuniae, vel laudis, vel etiam honoris inquirunt; verum ii quoque, qui gradum vel gratiam in ecclesia spiritualem, quam Domino largiente perceperunt, non simplici intentione, sed cujuslibet humanae causa retributionis exercent contra illud Petri apostoli: Qui loquitur, quasi
sermones Dei; qui ministrat, tanquam ex virtute quam administrat Deus, ut in omnibus honorificetur Deus * per Jesum Christum.
Quicunque ergo tales sunt, si nolunt veniente Domino de ecclesia auferri, auferant ista de actibus suis, ne faciant domum Dei domum negotiationis.
C. XII. Quae ex consecratione proveniunt, in suum jus vi vel munere nemo convertat.
Item ex epistola Urbani Papae.
Res ecclesiae, quae ex consecratione proveniunt, in suum jus vel vi, vel aliquo munere aliquem convertere non debere, docens sanctus Urbanus ait: Quisquis res ecclesiasticas (quae dona Dei sunt, quoniam a Deo fidelibus, et a fidelibus Deo donantur, quaeque ab eodem gratis accipiuntur, et
ideo gratis dari debent) propter sua lucra vendit vel emit, cum eodem Simone donum Dei pecunia possideri existimat
C. XIII. Simoniacus est episcopus, qui decimas et oblationes laicis, non clericis distribuit.
Item Gregorius VII .
Pervenit ad nos fama sinistra, quod quidam episcoporum non sacerdotibus propriae dioecesis decimas atque Christianorum oblationes conferant, sed potius laicalibus personis, militum videlicet sive servitorum, vel (quod gravius est) consanguineis.
Unde si quis amodo episcopus inventus fuerit hujus divini praecepti transgressor, inter maximos haereticos et inter antichristos non minimus habeatur, et, sicut Nicaena synodus de simoniacis censuit, et qui
dat episcopus, et qui recipiunt ab eo laici, sive pretio, sive beneficio, aeterni incendii ignibus deputentur.
C. XIV. Spiritum sanctum vendit, qui decimas pro pecunia tribuit.
Item Paschalis II .
A tare et decimas per pecuniam dare, et Spiritum sanctum vendere, simoniacam haeresim esse nullus fidelium ignorat.
C. XV. Careat honore male acquisito, qui ecclesiastica beneficia pro pecunia invenire tentaverit.
Item Innocentius II. in Synodo Romana, cap. 2.
Si quis praebendas, vel prioratum, seu decanatum, aut honorem, vel promotionem aliquam ecclesiasticam, seu quodlibet sacramentum ecclesiasticum, utpote chrisma, vel oleum sanctum, et consecrationes altarium vel ecclesiarum, interveniente exsecrabili ardore avaritiae per pecuniam comparaverit, honore male acquisito careat, et emtor atque venditor, et interventor nota infamiae percellantur, et nec pro pastu, nec sub obtentu alicujus consuetudinis ante vel post *a quoquam* aliquid exigatur, vel ipse dare praesumat, quoniam simoniacum est; sed libere *et* absque diminutione aliqua collata
sibi dignitate atque beneficio perfruatur.
Gratian. De secunda et tertia quaestione quid sacri canones diffiniant, auctoritatibus hinc inde in medium deductis patefactum est.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. Nunc ergo de quarta quaestione est pertractandum, an paternum crimen huic imputetur, quod eo ignorante constat admissum?
Quod ignorantia hunc excuset, multorum auctoritatibus probatur.
Ait enim Augustinus, ep. XLVIII. ad Vincentium: C. I. Alienum crimen nescientem non maculat.
Nullius crimen maculat nescientem.
II. De eodem.
Idem in eadem epistola .
Quis locus innocentiae relinquitur, si alienum crimen maculat nescientem?
C. III. De infantibus, qui ab haereticis baptizantur.
Item in Africano Concilio, c. 14. legitur.:
Placuit de infantibus, qui ab haereticis baptizantur, ne, quod non suo fecerunt judicio, quum ad ecclesiam Dei salubri proposito fuerint conversi, parentum illos error impediat, quo minus promoveantur sacri altaris ministri.
C. IV. De eodem.
Item in eodem, c. 24.
Qui apud Donatistas parvuli baptizati sunt, nondum scire valentes erroris eorum interitum, et postea, quam ad aetatem rationis capacem pervenerunt, agnita veritate falsitatem eorum abhorrentes, ad ecclesiam *Dei catholicam per universum mundum diffusam* ordine antiquo per manus impositionem recepti sunt, tales ad suscipiendum munus clericatus non debet impedire nomen erroris.
C. V. Consanguineorum maleficia in nullo clericis obsunt, nisi conscii fuerint.
Item Leo IV.
Ebrunio et Adelfredo Episcopis.
Quia praesulatus nostri (quod bene nostis) magisterium
non solum de sacerdotum, verum etiam de saecularium utilitatibus debet esse solicitum, propterea fraternitatem vestram scire volumus, hunc praesentem presbyterum ad sedem apostolicam venisse, nobisque violentiam et excommunicationem suam per ordinem retulisse; quod etiam sine justo legis tramite illi sua fuisset ablata ecclesia, similiter indicavit, quam alius dato munere sacerdos zelo ductus invidiae usurpare praesumsit.
Inde parentes ejus magno dolore compulsi presbyterum illum, qui suam tenebat ecclesiam, mox comprehenderunt, et ei oculos eruerunt.
Tamen ipse saepe dictus sacerdos dicit, quod absque sua voluntate et sine ejus consilio hoc sit peractum.
Quod si ita est, ut ipse nobis suo ore testatus est, vobis magnopere providendum
est, ut, si canonice ipse excommunicatus non est, canonica super eum fiat remissio.
C. VI. PALEA. Digestis tit. de poenis, l. crimen.
Crimen vel poena paterna nullam maculam filio infligere potest.
Namque unusquisque ex suo admisso sorti subjicitur, nec alieni criminis successor constituitur.
Idque divi fratres Hierapolitanis rescripserunt.
C. VII. Perfidia parentum filiis obesse non debet.
Item ex Concilio Toletano IV. c. 60.
Judaei baptizati, si postea praevaricantes in
Christum qualibet poena damnati exstiterint, a rebus eorum fideles filios excludi non oportebit, quia scriptum est: Filius non portabit iniquitatem patris.
C. VIII. Non imputantur peccata parentum iis, qui ab eis personaliter divisi probantur.
Item Augustinus ad Bonifacium, epist. XXIII.
Jam itaque, quum homo in se ipso est, ab eo, qui genuit eum, alter effectus, peccato alterius sine sua consensione non tenetur obnoxius.
Traxit ergo reatum, quia unus erat cum illo et in illo, a quo traxit, quando quod traxit admissum est.
Non autem trahit alter ab altero, quando sua unoquoque propria vita vivente jam est, unde dicatur: Anima, quae peccaverit, ipsa morietur.
Ut autem possit regenerari per officium voluntatis alienae, quum offertur consecrandus,
facit hoc unus spiritus, ex quo regeneratur oblatus.
Hinc etiam Gregorius in lib.
XXVI. Moralium c. 8, in cap. 35. Job.: C. IX. Ei, qui imitatur, impietas alterius nocet.
Homini, qui similis tui est, nocebit impietas tua, et filium hominis adjuvabit justitia tua.
Humana impietas ei nocet, quem pervertendo inquinat, et rursus eum adjuvat nostra justitia, quem a pravis actionibus mutat.
Nocere enim vel juvare nesciunt ea, quae vel a bono corrumpere, vel a malo permutare non possunt.
Gratian. Econtra Dominus ad Moysen: Ego sum Deus zelotes, qui visito peccata patrum in filios
usque in tertiam et quartam generationem, licet non inaequalitate judicii, sed magnitudine clementiae Augustinus asserit hoc dictum, ita decens: In tertia et quarta generatione peccatum patrum se Dominus comminatur in lege filiis redditurum, non inaequalitate judicii, ut alii peccent et alii puniantur, sed magnitudine clementiae, dum semper exspectat ad poenitentiam, et quod in prima generatione delinquitur non prius corrigit et emendat, nisi et tertia et quarta generatio venerit.
Quum ergo de baptizatis ab haereticis Innocentius scribat: Lex est ecclesiae iis, qui ab haereticis baptizati sunt, per manus impositionem laicam tantum communionem praebere, nec ex his aliquem in clericatus honorem vel
exiguum subrogare: patet, quod infantes, qui ab
haereticis baptizati sunt, sola excusat ignorantia, ut juxta illud Africani concilii ad suscipiendum clericatus officium non eos impediat nomen erroris.
Item sicut Augustinus scribit ad Auxilium Episcopum, epist. 75: C. X. De eodem.
Non imputantur filiis peccata parentum, quae post eorum nativitatem a parentibus committuntur; nec pro peccatis parentum spirituali poena filii sunt plectendi.
Gratian. Officio autem vel beneficio ecclesiae privari, spiritualis poena est: non igitur hanc ex peccato patris promeretur filius.
Item si excusatur, qui ignoranter a simoniaco ordinatur, ut sup. in cap. Urbani legitur, et iste excusandus est, qui per ignorantiam
simoniace ordinatur.
II Pars.
Sed objicitur illud Gregorii : C. XI. De ecclesia, quae pactione consecratur.
Ecclesia, quae pactione consecrata fuerit, potius exsecrata quam consecrata dici debet.
Gratian. Item peccato civium thesauri Hiericho anathematizati leguntur.
Unde Achan, qui regulam auream et quaedam alia pretiosa furatus est, de anathemate dicitur tulisse.
§ 1. Item peccato Amalechitarum animalia eorum jussa sunt interfici, quibus quia Saul pepercit, audivit a Samuele: Nescis, quia peccatum ariolandi est repugnare, et quasi scelus idololatriae nolle acquiescere?
§ 2. Item peccato Aegyptiorum possessiones eorum grandini traditae, jumenta et primogenita eorum morte consumta sunt.
§ 3. Item peccato Israelitarum arca Domini Philisthaeis tradita est.
Si ergo quae sensu carent, ut ecclesia, altare, arca Domini, lapides Hiericho, vel exsecrantur, vel peccatoribus traduntur, vel anathematizantur, vel grandine devastantur; si ea, quae vim intelligendi non habent, ut animalia Aegyptiorum et Amalechitarum, peccatis hominum perduntur morte: patet, quod nullum excusat ignorantia criminis, maxime quum ex eo utilitas deferatur ignoranti; veluti si quispiam de latrocinio et rapina filio suo ignoranti divitias congreget, non excusat filium ignorantia, quin post mortem patris cogatur reddere male acquisita.
§ 4. Item peccato Achan plebs Israelitica in manibus hostium tradita est.
§ 5. Item peccato filiorum
Heli populus in manu Philistinorum corruit.
§ 6.
Peccato quoque plebis electi eorum saepe sunt impediti, et tandem cum eis prophetae ducti sunt captivi.
III Pars.
§ 7. His ita respondetur.
Insensibilia et irrationabilia peccato hominum vel exsecrantur, vel anathematizantur, vel morte perduntur, non participatione peccati, sed causa sacramenti, vel detestatione peccati, vel flagello delinquentium.
Causa sacramenti, ut thesauri Hiericho et animalia Amalechitarum.
Hiericho enim luna interpretatur, et significat mundum istum.
Amalechitae interpretantur lingentes sanguinem, et significant cupidos et avaros et daemones.
Israelitae interpretantur viri videntes Deum, et significant multitudinem sanctorum.
Lapides ergo et thesauri Hiericho anathematizantur, animalia
Amalochitarum interfici jubentur ad examinandam cupiditatem Israeliticae plebis, et ut significaretur, quod muri vitiorum, et hujus mundi thesauri, qui per lapides et thesauros Hiericho designantur, irrationabiles quoque vitiorum motus, qui per animalia Amalechitarum intelliguntur, non debent transire in sortem sanctorum.
Animalia vero Aegyptiorum, et possessiones eorum, et primogenita, grandine et morte consumta sunt, ut in illis punirentur, quorum felicitate laetabantur, et ut daretur intelligi, quod mundus peribit et concupiscentia ejus.
Sed et terra Israelitarum in salsuginem versa est, et segelibus eorum imbres adversi sunt, animalia eorum sterilitate et morbo confecta sunt, ut auctorem suum, quem per beneficia cognoscere noluerunt, saltem inter supplicia
sentirent.
In detestationem vero peccati pecunia Simonis damnata est, cui dictum est: Pecunia tua tecum sit in perditionem, qui existimasti donum Dei pecunia possideri.
In detestationem quoque ejusdem criminis altare et ecclesia, quae per simoniam consecrantur, non tam consecrari quam exsecrari dicuntur, quia qui interventu pecuniae oleum consecrationis effundit non consecrare, sed exsecrare dicendus est.
Hinc est, quod B. Gregorius ecclesia ab Arianis consecratas iterum consecrari praecepit, quia sanctificationem consecrationis, quae non nisi in fide Trinitatis perficitur, praestare non poterant qui fide carebant.
Arca vero et prophetae peccato suorum civium hostibus traditi sunt.
Electi quoque, qui murmure eorum impediti sunt, non in poenam criminis, sed in
experimentum et exemplum patientioe haec passi sunt.
§ 8. Item populus, qui peccato Achan et filiorum Heli in manibus hostium traditus est, significat, subditos corporaliter flagellari, ut inter ipsa flagella peccata praelatorum feriantur, sicut Achan sorte deprehensus lapidibus obrutus est.
§ 9. Sic et navicula
Jonae periclitatur, ut fugitivus sorte deprehensus, fluctibus immergeretur.
Aliquando pro meritis praelatorum depravatur vita subditorum, ut praelatis suis subditi faventes ad malum cum eis simul corruant sicut filii Israel, diu portantes peccata sacerdotum, tandem cum eis ceciderunt in manibus hostium.
Item David populum numeravit, quo peccato gladius Domini desaevit in populum.
Sed in lata gente gloria regis est, in diminutione plebis contritio principis.
Qui ergo de numerositate suae gentis superbivit, jure in ejus diminutione punitus est.
§ 10.
Item parvulos Sodomitarum non excusavit ignorantia, quin pro paterno scelere coelesti igne consumerentur; sed igne hoc paena illis diminuta est, quibus successio paterni sceleris est ademta.
Pariter etiam demonstratum
est, peccatis parentum parvulos aliquando corporaliter flagellari.
Illud idem intelligendum est de parvulis, qui peccato Dathan et Abiron vivi descenderunt ad inferos.
§ 11.
Item Cham peccante Chanaam filius ejus maledicitur; Giezi delinquente lepra transmittitur ad posteros.
Judaeis clamantitibus: Sanguis ejus super nos et super filios nostros, etiam reliquiae eorum poenae mortis Christi addictae sunt.
Achab quoque peccante posteri ejus regni solium amiserunt, et qui de ejus semine in regno Judae nati sunt, usque ad purgatam labem illius familiae a genealogia Domini sunt exclusi.
Odium quoque Esau (ut Malachias testatur) transivit ad Idumaeos.
Ex quibus omnibus colligitur, quod ignorantia peccati non excusat aliquem.
§ 12.
Sed his
exemplis non probantur teneri peccato aliorum nisi imitatores nequitiae eorum.
Quicunque enim de semine Esau et caeterorum ad Deum conversi paternam malitiam detestati sunt, non odium, sed Dei clementiam experti sunt.
Item ut Ambrosius ait sermone XI.
: C. XII.
Turbatur navicula Petri, in qua erat Judas, quia, qui suis meritis erat firmus, turbatus est alienis.
Gratian. Ignorabat autem Petrus peccatum Judae.
Non ergo ignorantia excusavit illum, sed turbatio haec non peccati coinquinatio, sed corporalis persecutio intelligitur, quia meritis malorum nonnunquam adeo premuntur boni, ut eorum turbetur firmitas.
Non itaque his auctoritatibus simoniaci probantur, pro quibus ignorantibus pecunia data est.
Non ergo potest probari iste reus criminis, cujus non habuit conscientiam.
IV Pars.
§. 1. Notandum quoque est, quod nos omnis ignorantia aliquem excusat.
Est enim ignorantia
alia facti, alia juris.
Facti alia est ejus facti, quod oportuit eum scire, alia, quod non oportuit eum scire.
Quod non oportuit eum scire, sicut Apostolus ait: Si quis infidelium vocaverit vos ad coenam, et vultis ire, quidquid vobis appositum fuerit, comedite, nihil interrogantes.
Si quis vobis dixerit, hoc idolis immolatum est, nolite comedere.
Ecce quod vocatum ad coenam non oportuit scire, carnes sibi appositas fuisse idolis immolatas.
Quod oportuit eum scire, sicut ignorantia Judaeorum et reliquorum infidelium, qui ea, quae a prophetis de Christo fuerunt praenunciata, adhuc ignorant esse completa, unde a Judaeis adhuc exspectatur venturus.
Haec neminem excusat.
§. 2. Item ignorantia juris alia naturalis, alia civilis.
Naturalis omnibus adultis
damnabilis est; jus vero civile aliis permittitur ignorare, aliis non.
Juris civilis ignorantia nemini obest in damno vitando, si negotium inde contigerit, ut, si minor pecuniam dederit filio familias, repetit; in majore vero quasi delictum est.
§. 3. Item si successionem etiam tibi majori delatam cum alio sine judice dividas, putans testamentum jure subnixum, quum non esset, solidam successionem obtinebis; vel si id, quod nullo jure debuisti, aut jure naturali non debuisti, sed civili, tanquam ex chirographo solvas aut promittas, repetis; non ita, si delictum.
Nam si putat rem suam sibi per legem licere rapere, incidit in constitutionem illam Codicis l. VIII. titulo: unde vi.
C. XIII. PALEA. [ Imperator Valentinianus Augustus.
]
« Si quis in tantam furoris audaciam pervenerit, ut possessionem rerum apud fiscum vel apud quoslibet homines constitutarum ante eventum judicialis arbitrii violenter invaserit, dominus quidem constitutus possessionem, quam abstulit, restituat possessori, et dominium ejus rei amittat.
Sin vero alienarum rerum possessionem invasit, non solum eam possidentibus reddat, verum etiam aestimationem earundem rerum restituere compellatur.
»
Gratian. In hoc autem non fuit ignorantia juris, sed facti, et illius, quod non oportuit eum scire.
A reatu ergo criminis eum ignorantia excusat paterni delicti, quod etsi oportuisset eum scire, infirmitate
tamen aetatis deprehendere non poterat.
QUAESTIO V.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod vero quinto loco quaeritur, an liceat ei esse in ecclesia, vel fungi ordinatione, quam paterna pecunia est assecutus, auctoritate Urbani definitur, qui scribens de simoniacis ait inter cetera in Concilio Placentino, c. 5. et sequentibus, itemque in Concilio Romano:
C. I. De parvulis, qui cupiditate parentum ecclesias emunt.
Quicunque sane cupiditate parentum, quum adhuc parvuli essent, ecclesias vel ecclesiarum partes per pecunias adepti sunt, postquam eas omnino dimiserint, si canonice in eis vivere voluerint, pro magna misericordia ibidem eos esse concedimus,
neque pro hoc facto a sacris ordinibus removemus, si alias digni inveniantur.
§. 1. Illi vero, qui per se ipsos, quum *jam* majoris essent aetatis, nefanda ducti cupiditate eas emerunt, si in aliis ecclesiis canonice vivere voluerint, servatis propriis ordinibus pro magna misericordia ibi eos ministrare permittimus.
Quod si ad alias fortassis transferri non potuerint, et in eis canonice vivere promiserint, minoribus ordinibus contenti ad sacros ordines non accedant, salva tamen in omnibus apostolicae sedis auctoritate.
§. 2. Si qui tamen ante emtionem catholice ordinati sunt, quum ea, quae emerunt, dimiserint, et vitam canonicam egerint, in suis gradibus permittantur, nisi forte ejusmodi ecclesia sit,
ut ibi primum locum debeant obtinere.
Primum enim, vel singularem, vel praepositurae locum in emtis ecclesiis eos habere non patimur.
II Pars.
Gratian. Hoc autem eum non in praejudicium canonum, sed ex misericordiae dispensatione dixisse, ex epistola ejusdem colligitur, missa Vitali Presbytero in haec verba:
C. II. In dignitate servanda simoniacis misericordia potest impendi, si eos vita commendat.
Eos, qui ecclesiam emerunt, si persona talis fuerit, quam vita commendet, videlicet ut in canoniis vel monasteriis regulariter vivat, in sui honoris officio misericorditer condescendendo ministrare concedimus, absque tamen sanctorum canonum praejudicio.
III. Pars. Gratian. Ex hac itaque auctoritate colligitur, quod ignorantia tales excusat a reatu criminis,
ut supra dictum est, non a fructu emtionis, quum in ecclesiis, quas parentum pecunia adepti sunt, non nisi postquam eas omnino dimiserint et ex misericordia ibidem eis esse conceditur.
In quo patet, quod etsi illis ignorantibus simoniae peccatum sit admissum, fructum tamen paternae emtionis reportare non possunt.
Quod vero a crimine excusentur, hinc patet, quia pro hoc facto a sacris ordinibus non removenillius criministur.
Si enim participes essent, ad sacros ordines conscendere non possent.
Illud idem intelligendum est de eo qui per pecuniam est adeptus sacerdotii dignitatem, non episcopo, sed cuidam ex principibus ejus datam; utroque tamen, ordinatore videlicet et ordinato, hoc ignorante.
Unde Urbanus II. scribit Alberto Metensi Episcopo:
C. III. De quodam, pro quo incuria parentum pecuniam dedit non episcopo, sed uni principum ejus.
Praesentium portitorem, quem parentum incuria, per pecuniam non episcopo, sed cuidam principum ejus datam, invitum sacerdotii dignitatem obtinuisse significasti, licet sancti canones deponendum esse testentur, tamen, quia culpam istam nesciens et coactus commisit, et quia ab eodem ordine ut deponeretur supplicavit ultroneus, ex consideratione discretionis (quae mater est omnium virtutum) magis quam ex rigore canonum, misericordiae viscera adhibendo, ipsum in eodem ordine esse fraternitati tuae consulimus; ita tamen, ut, si ecclesia illa, cui deservit, sacerdotum penuriam non patitur, suspensus a sacerdotali officio permaneat.
Quod is fortasse ecclesiae utilitas exegerit, ut curam regiminis assumat, liceat ei ex concessione sui episcopi fratrumque obedientia sacerdotali officio fungi.
QUAESTIO VI.
GRATIANUS.
Quid vero de his fieri debeat, qui ignoranter a simoniacis ordinati sunt (quod sexto loco quaesitum est), supra, in capitulo videlicet Urbani, quod sic incipit: Si qui a simoniacis etc. requiratur. Nunc autem de illis quaeritur, qui non pro ordinatione pecunias offerunt, sed pro electione, vel ut decretum electionis fiat, vel ut subscriptione firmetur, vel ut electioni non resistatur, aliquibus praemia largiuntur, an eorum
electio vitiosa sit judicanda?
Non enim videntur Spiritus
sancti donum emere qui non pro consecratione, sed pro electione munera largiuntur, quum nullius spiritualis gratiae aliquos faciat electio participes.
Sed sicut ecclesiasticarum rerum emtores simoniaci judicantur, quia ecclesiasticis officiis ita adjunctae sunt, ut alterum sine altero alicui non proveniat, ita, quia per electionem venitur ad consecrationem, perinde simoniacus habetur, qui pro electione praemia largitur, ac si pro consecratione munera dedisset.
Unde Symmachus scribit Caesario Episcopo, epist. l. c. 5.: C. I. De iis, qui muneribus ordinationem faciunt.
Si quis autem episcopatum desiderat, data pecunia potentes personas minime suffragatrices adhibeat, nec ad decretum sibi faciendum clericos, vel cives
ad subscribendum adhibito cujuslibet generis timore compellat, vel praemiis quibuslibet exhortetur.
C. II. Simoniacus est, qui ut eligatur praemia largitur.
Item Gregorius Salonae consistentibus, lib.
V. epist. 26.
Ego autem et vestrae dilectioni providens, et meae animae omnipotentis Dei judicium pertimescens, ejusdem Maximi causam subtiliter exquiri desidero, si nullis criminibus pressus, quae sacro ordini contradicunt, si non per simoniacam haeresim, id est praemia quibusdam se eligentibus praebendo, ad sacerdotale pertingere officium conatur.
Tunc enim liber pro vobis apud Dominum intercessor
erit, si non obligatus de suis ad locum intercessionis venerit.
C. III. Sicut ordinatio, sic electio vel consensus sine venalitate debet praeferri.
Item Gregorius Syagrio Episcopo Augustodunensi et aliis Episcopis, lib.
VII. epist. 110.
Sicut is, qui invitatus renuit, quaesitus refugit, sacris est altaribus admovendus, sic qui ultro ambit vel importune se ingerit est proculdubio repellendus.
Nam qui sic nititur ad altiora conscendere, quid agit, nisi ut crescendo decrescat, et ascendendo exterius interius ad profunda descendat?
Itaque, fratres carissimi, in sacerdotibus ordinandis sinceritas vigeat; sit simplex sine venalitate
consensus; pura praeferatur electio, ut ad summa
sacerdotii non suffragio venditorum provectus, sed Dei credatur esse judicio.
Gratian. Si autem pecunia promissa fuerit vel soluta, electo vel ordinato penitus ignorante, nec eo modo ad electionem vel ordinationem pervenerit, ei nullatenus obesse videtur, nec ad reatum criminis pertinet cujus conscientiam non habuit, nec ad electionis vel ordinationis cassationem, ad quam alias non per pravam illorum cupiditatem pervenisse docetur.
QUAESTIO VII.
GRATIANUS.
I. Pars. Nunc autem de septima quaestione tractandum
est, an renuncians suae haeresi sit recipiendus in episcopali dignitate?
De his ita scribit Cyprianus, lib.
II. epist. 1.:
C. I. Qui redeuntes ab haeresi in suis ordinibus recipiantur.
Si qui presbyteri aut diaconi, qui vel in ecclesia catholica prius ordinati fuerint, et postmodum perfidi ac rebelles contra ecclesiam steterint, vel apud haereticos a pseudoepiscopis et antichristis contra Christi dispositionem profana ordinatione promoti sint, et contra altare unum atque divinum sacrificia foris falsa ac sacrilega offerre conati sint, eos quoque hac conditione suscipi convenit, quum revertuntur, ut communicent laici, et satis habeant, quod admittuntur ad pacem, qui hostes
pacis exstiterint; nec debere eos revertentes ea apud nos ordinationis et honoris arma retinere, quibus contra nos rebellaverint.
C. II. De iis, qui pro muneribus ordinationem faciunt, et qui redeuntes ab haeresi in suis ordinibus recipiuntur.
Item ex Synodo VII.
Si quis omnem traditionem ecclesiasticam
scriptam vel non scriptam violat, anathema sit.
§. 1. Omnis episcopus, vel presbyter, aut diaconus, convictus quod pro muneribus ordinationem dederit vel acceperit, a sacerdotio cadat.
§. 2. Sed dicunt *fortasse* quidam, quia poenitentiam agimus pro peccato, et Deus indulget illud; ita et ego dico, quia omnem poenitentiam recipit Deus, et indulget per poenitentiam peccata, quae jam facta sunt.
Novi enim, quod David fornicatorem et homicidam per poenitentiam receperit Deus, et quod dixerit de eo: Inveni virum secundum cor meum, *qui faciet omnes voluntates meas *.
Novi rursus eumdem audientem a Deo: Non aedificabis mihi domum, quia vir sanguinum es.
Scio Manassem per confessionem dimissam impietatem suam.
Scio meretrices et telonarios
per poenitentiam receptos, nullum tamen eorum, qui ante baptismum peccavit, sacerdotibus connumeratum.
Scio quosdam, dum essent in mundo, in multa fornicatione mansisse, monachos vero factos quasi luminaria mundi resplenduisse; nullum tamen ad sacerdotium ascendisse.
Quod, etsi raro contigit, nulla tamen lex ecclesiae fuit.
Novimus peccatricem prius Mariam; post conversionem, quamvis sancta et casta, tamen inter diaconissas non est computata.
Sed quid hoc dico?
Sequens sanctos apostolos et venerabiles Patres cum omni fiducia clamo: Qui per simoniam ordinatus est, sive episcopus, sive presbyter, sive diaconus, alienus est a sacerdotio, neque enim venalis est
gratia Spiritus sancti; Caiphae traditio et adinventio Simonis a sancto sacerdotio est aliena.
§ 3. Et si in fornicationem lapsus est aliquis post baptismum, in sacerdotium non recipitur; canones * enim hoc prohibent.
Si quis vero cum hoc peccato ad sacerdotium provectus est, cognitus degradetur Item paulo post: § 4. Episcopum, qui per pecuniam ordinatus est, confiteor quia per poenitentiam recipitur
.
Deus enim bonus est in omnibus, et aperta viscera ejus omni homini poenitenti.
Sed quoniam juxta Apostolum oportet episcopum irreprehensibilem esse, quicunque per pecuniam vel ordinaverit aliquem vel ordinatus est, ab omni sacerdotio alienus sit.
§ 5. Tarasius patriarcha dixit: Quicunque per pecuniam vel ordinant, vel ordinaverunt, vel ordinati sunt episcopi, vel presbyteri, vel diaconi, vel quilibet de numero sacerdotali repellantur omnino a sacerdotali honore, sicut Simon magus a Petro.
Quicunque per pecuniam , dispensationem vel curam sortiti sunt monasteriorum vel ecclesiarum, vel religiosarum domorum, gerontocomiorum, xenodochiorum, orphanotrophiorum, cum depositione expellantur a dispensatione
illa et cura.
Qui post baptismum cadens in fornicationem ordinatus est, si postmodum confessus fuerit, cesset a ministerio; si vero convictus ab aliquo, deponatur omnino.
§ 6. Similiter percussor episcopus, aut presbyter, aut diaconus per se vel per aliquem alium, quasi per hoc timeri volens, deponatur.
Item: § 7. Qui per saeculares potestates ordinatus fuerit aut ecclesiam obtinuerit, deponatur; si vero religiosam domum, expellatur.
C. III. De eodem.
PALEA. [ Item ex Concilio Meldensi, c. 43].
« Cavendum est et summopere studendum, ac per virtutem Christi sanguinis interdicendum *et* episcopis et regibus, et omnibus sublimioribus potestatibus,
atque cunctis fautoribus et electoribus quorumcunque *atque* consensoribus, seu ordinatoribus in gradu ecclesiastico, ut nemo per simoniacam haeresim *regiminis* locum obtineat quacunque
factione, calliditate, promissione, seu commoditate aut datione per se aut per submissam personam.
»
C. IV. Qui redeuntes ab haereticis recipi possunt vel non.
Item in eadem Synodo VII, actione 1 .
II. Pars. Convenientibus apud Nicaeam Bithyniae, et considentibus Petro archipresbytero, et Petro presbytero et abbate monasterii sancti Sabae, locum tenentibus Hadriani Papae, et Tarasio archiepiscopo Constantinopolis, et Joanne et Thoma apocrisiariis apostolicarum sedium orientalium, et ceteris episcopis, episcopi Siciliae dixerunt: Dignum est, ut de futuris inquiramus.
§ 1. Item Basilius episcopus Ancyrae dixit: Constitutio ecclesiastica habet canonice
tradita ab antiquo a sanctis apostolis et successoribus eorum, sanctis Patribus nostris et magistris, et sanctis universalibus sex synodis, et localibus synodis orthodoxis, ut qui ab aliqua haeresi revertuntur ad orthodoxam fidem et traditionem catholicae ecclesiae, scripto negare debeant haeresim suam et confiteri catholicam fidem.
§ 2. Item Tarasius patriarcha dixit: Videtur vobis, ut sedes suas recipiant qui ab haeresi revertuntur?
§ 3. Religiosissimi monachi dixerunt: Sicut receperunt universales sex synodi ab haeresi revertentes, ita et nos recipimus.
§ 4. Sancta synodus dixit: Placet omnibus nobis.
Et jussi sunt Basilius episcopus Ancyrae, et Theodorus episcopus Myrorum civitatis, et Theodosius episcopus *Amorii* sedere in
gradibus et in sedibus suis.
§ 5. Item Constantinus episcopus Cypri dixit: Non oportet nos, qui episcopi sumus, indigere doctrina, sed aliorum esse doctores.
§ 6. Item Tarasius episcopus dixit: Malorum
doctorum mala est doctrina.
Ecclesia de malis doctoribus sacerdotes non recepit.
§ 7. Item Joannes apocrisiarius orientalium sedium dixit: Haeresis separat omnem hominem ab Ecclesia.
§ 8. Item Tarasius episcopus dixit: Ecce multi canonici libri, et synodici, et paterni lecti sunt, et ab haeresi revertentes docuerunt nos recipere, si aliqua alia causa non est in eis.
§ 9. Item Petrus apocrisiarius Papae dixit: Romae exsulatus est Macarius haereticus a sancta sexta synodo, et quadraginta dierum inducias dedit illi pater noster Benedictus Papa, et quotidie mittebat ad eum Bonifacium consiliarium suum, et instruebat eum commonitoriis verbis ex divina scriptura, et nullatenus voluit emendari.
Hoc autem faciebat, ut eum reciperet
in ordine suo.
§ 10.
Item Tarasius episcopus dixit: Quid dicitis de Anatolio?
Nonne etiam in quarta synodo factus est princeps?
et ecce ab ipso Dioscoro ordinatus est.
Et nos igitur ita recipiamus eos, qui ab haereticis ordinati sunt, sicut et Anatolius receptus est.
§ 11.
Item: Vere vox Dei est, quoniam non moriuntur filii pro patribus, sed unusquisque in peccato suo morietur; *addatur*, quoniam ex Deo est ordinatio.
§ 12.
Item Tarasius patriarcha dixit: Audivimus paterna mandata.
Quid igitur?
oportet recipere ab haereticis ordinatos?
§ 13.
Sancta synodus dixit: Audivimus, domine, et oportet nos recipere.
§ 14.
Tarasius patriarcha dixit: Plures eorum, qui in sexta synodo convenerunt, a Sergio, Pyrrho, Paulo et Petro ordinati
sunt, qui fuerunt principes haereseos Monothelitarum, quoniam isti continuatim in Constantinopolitana sede sederunt, et ab ultimo eorum, Petro scilicet, usque ad sextam synodum non fuerunt plures quam duodecim anni.
Thomas vero,
et Joannes, et Constantinus ab haereticis illis archiepiscopi facti sunt, et tamen propter hoc non sunt reprobati.
§ 15.
Sancta synodus dixit: Hoc manifestum est.
§ 16.
Constantinus episcopus Cypri dixit: Sufficienter ostensum est, quod ab haereticis venientes recipiendi sunt.
Si vero quis sponte ad haereticum vadit et accipit ordinationem, non recipiatur.
§ 17.
Item Tarasius patriarcha dixit: Et ego refuto eos, qui ob hujusmodi causam ad fidei subversionem ordinati sunt, et maxime, quum praesentes essent orthodoxi episcopi, a quibus poterant ordinari.
Sic est, *enim* paternus intellectus.
Si vero synodalis consonantia fuerit, et unitas ecclesiarum de orthodoxis, qui praesumserint ab immundis haereticis ordinari, depositioni subjaceant.
Sancta synodus
dixit: Hoc est justum judicium.
III. Pars. Gratian. Ex hac auctoritate datur intelligi, quod qui ab unitate catholicae fidei in haereticorum societatem transierit, ut de manibus eorum ecclesiasticae dignitatis sacramenta percipiat, vel qui contemtis orthodoxis ab haereticis ordinari desideraverit, etsi postea suae abrenuncians haeresi ad ecclesiam redierit, officio tamen accepto fungi non poterit.
Auctoritate vero Cypriani prohibentur ab administratione ecclesiastica, qui intra catholicam ecelesiam ordinati ad fidei impugnationem dilabuntur.
Porro simoniaci nec ab haereticis ordinantur ad fidei subversionem, nec intra ecclesiam catholicam ordinati adversus fidem armantur.
Quamvis enim nonnullos per pecuniam ordinent, non tamen fidem impugnant.
nec gratiam Spiritus sancti venalem praedicant.
Unde veraci poenitentia quum haeresim suam detestati fuerint, praemissis auctoritatibus non prohibentur recipi in suis gradibus.
Verumtamen capitulo illo Nicaenae synodi: Si quis per pecuniam etc. et illo alio septimae
synodi.
Si quis omnem traditionem etc. et Innocentii, et aliorum multorum auctoritatibus irreparabiliter damnari jubentur.
Hinc etiam Leo IV.
Episcopis Britanniae : C. V. In ordine male accepto simoniaci poenitentiam agere non possunt.
Requiritis de iis, qui turpissimo lucro columbas in templo Domini vendere non pertimescunt, et sua facta improba temeritate Simonis haeresi conjungunt, utrum possint in ordine poenitentiam agere, an tantummodo extra ordinem et sacerdotalem fieri gradum?
Quod nos quidem convictis et iis, qui tam detestabile nefas (quod jam multis est damnatum conciliis) peregisse noscuntur, nulla possumus poenitentia subvenire, et tot spiritualibus
Patribus obviare, sed in illorum Patrum me sententia convenire omnibus certum sit.
IV. Pars. Gratian. Nisi rigor disciplinae quandoque relaxetur ex dispensatione misericordiae.
Multorum enim crimina sunt damnabilia, quae tamen ecclesia tolerat pro tempore, pro persona, intuitu pietatis, vel necessitatis, sive utilitatis, et pro eventu rei.
Pro tempore: sicut Gelasius, qui, quum necessitate temporis videret Italicam ecclesiam propter belli famisque incursionem fere omnium clericorum officio destitutam, adeo ut plerisque populis subsidia regendarum deessent animarum, concessit de monachis vel de laicis clericos assumi, ita dicens Episcopis per Lucaniam, epist. I, c. 1.
C. VI. Pro temporum necessitate apostolicae sedis decreta temperantur.
Necessaria rerum dispensatione constringimur, et apostolicae sedis moderamine convenimur sic canonum paternorum decreta librare, et retro Praesulum decessorumque nostrorum praecepta metiri, ut quae praesentium necessitas temporum in restaurandis ecclesiis relaxanda deposcit, *adhibita* diligenti consideratione (quantum potest fieri) temperemus.
Gratian. Item: Priscis igitur, etc. [ Require supra in tractatu ordinandorum].
Item Innocentius Papa quum pro necessitate temporis, ne nimium scandalum esset in ecclesia ordinatos a Bonoso haeretico susciperet, ait in decretis suis. epist. XXII, ad Episcopos Macedoniae, c. 5,:
C. VII. Cessante necessitate, debet cessare, quod urgebat.
Quod pro remedio ac necessitate temporis statutum est constat primitus non fuisse.
Et infra: Quod ergo necessitas pro remedio reperit, cessante necessitate debet utique cessare pariter quod urgebat, quia aliud est ordo legitimus, aliud, quod usurpatio ad praesens fieri tempus impellit.
Gratian. Similiter ex dispensatione etiam in Nicaeno
Concilio, c. 8. de Novatianis statutum est, ut ad ecclesiam redeuntes ordinentur:
C. VIII. Iterum ordinentur, qui ex Novatianis ad ecclesiam redierint.
Si qui voluerint venire ad ecclesiam catholicam * et apostolicam * ex Novatianis, placuit sancto concilio, ut ordinentur et sic maneant in clero.
Ante omnia autem hanc ab eis confessionem per scripturam exigi oportet, ut fateantur se communi consensu ecclesiae catholicae *et apostolicae* statuta observaturos.
C. IX. Juramentum a schismate redeuntium.
Item Gregorius, lib.
X, Reg. ep. 31.
Quoties cordis oculus nube erroris obductus supernae illustrationis lumine fit serenus, magna
cautela nitendum est, ne latenter auctor schismatis irruat, et ab unitatis radice eos, qui ad eam reversi fuerant, telo iterum erroris abscindat.
Et ideo postquam ego ille civitatis illius episcopus, comperto divisionis laqueo, quo tenebar, diutina mecum cogitatione pertractans, prona et spontanea voluntate ad unitatem sedis apostolicae divina gratia duce reversus sum, et ne non pura mente, sed simulata reversus existimer, spondeo sub
ordinis mei casu et anathematis obligatione, atque promitto tibi et per te sancto Petro, apostolorum principi, atque ejus vicario beatissimo Gregorio vel successoribus ipsius, me nunquam quorumlibet suasionibus vel quocunque alio modo ad schisma de quo redemtoris nostri misericordia liberante ereptus sum, reversurum; sed semper me in unitate sanctae ecclesiae catholicae et communione Romani Pontificis per omnia permansurum.
Unde jurans dico per Deum omnipotentem, et haec sancta quatuor evangelia, quae in manibus meis teneo, et salutem dominorum nostrorum rempublicam gubernantium, me in unitate, sicut dixi, ecclesiae *catholicae* et communione Romani Pontificis semper et sine dubio permanere.
Quod si (quod absit) aliqua excusatione vel argumento ab hac me unitate divisero, perjurii reatum incurrens aeternae poenae obligatus inveniar, et cum auctore schismatis habeam in futuro saeculo portionem.
Hanc autem professionis promissionisque meae chartulam notario illi cum consensu presbyterorum et diaconorum atque clericorum, qui me in hac unitate obligantes in suprascriptis omnibus prona simul voluntate secuti atque propriis manibus subscripturi sunt, scribendam dictavi, et propria manu subscribens tibi tradidi.
Acta in loco illo, die illo, et consulibus suprascriptis.
Subscriptio episcopi illius.
Ego ille, episcopus civitatis illius, huic confessioni promissionique meae praestito de conservandis suprascriptis
omnibus sacramento subscripsi.
Cratian. Ceterum ex canonum rigore contra scribit Felix Papa III, omnibus Episcopis, epist. I, c. 5:
C. X. Qui extra ecclesiam baptizati fuerint vel rebaptizati, ad ecclesiasticam militiam non admittantur.
Qui in qualibet aetate alibi quam in ecclesia catholica aut baptizati, aut rebaptizati sunt, ad ecclesiasticam militiam prorsus non permittantur accedere.
Quibus satis esse debet, quod in catholicorum numero sunt recepti.
Quoniam de suo ordine et communione videbitur ferre judicium quisquis hoc violaverit institutum, vel qui non removerit eum, quem ex ejus coetu ad ministerium clericale
obrepsisse cognoverit.
Gratian. Pro persona: sicut B. Gregorius scribens Januario Episcopo, lib.
VII. Indict. 2, epist. 1. ait:
C. XI. Rigor canonum pro persona aliquando relaxatur.
Tanta nequitia ad aures meas de tua senectute pervenit, ut eam, nisi adhuc humanitus pensaremus, fixa jam maledictione feriremus.
Et infra: § 1. Et quidem poenae sententia in te fuerat jaculanda; sed quia simplicitatem tuam cum senectute novimus, interim tacemus.
Gratian. Pietatis intuitu: sicut de illiteratis et corpore vitiatis Gelasius ait episcopis per Lucaniam, epist. l, c. 18:
C. XII. Canonum decreta pietatis intuitu nonnunquam relaxantur.
Si qui vel temeritate propria vel incuria praesidentium tales *ante* suscepti sunt, *in his, in quibus constituti sunt, locis eatenus perseverent, ut* nihil unquam promotionis accipiant, satisque habeant, hoc *ipsum* sibi pro nimia miseratione concessum.
Gratian. Necessitatis intuitu: sicut Hilarius Papa, qui, quum de quodam episcopo praeter notitiam atque consensum metropolitani ordinato loqueretur, ne in utroque grave scandalum fieret, ait in epistola sua ad Ascanium et universos Episcopos Tarraconensis provinciae :
C. XIII. Necessitatis causa quaedam in ecclesia tolerantur.
Quoniam quicquid ab alterutra parte est indicatum omni videmus perversitate confusum, temporum necessitate perspecta hac ratione decernimus ad veniam pertinere quod gestum est, ut nullus deinceps praeter notitiam atque consensum metropolitani ordinetur antistes.
C. XIV. De eodem.
Item Innocentius Episc.
Macedoniae, ep. XXII, c. 6.
Quoties a populis aut a turba peccatur, quia in omnes propter multitudinem non potest vindicari, inultum solet transire.
Priora ergo dimittenda dico Dei judicio, et de reliquo maxima sollicitudine
praecavendum.
C. XV. Ex dispensatione quaedam tolerantur, quae canonum rigor condemnat.
Item ex epistola Cyrilli missa Maximo Diacono Antiocheno .
Didici a diligendo mihi Paulo monacho, qui recusat pietas tua usque hodie communionem reverendissimi episcopi Joannis amplecti, pro eo, quod quidam in Antiochena ecclesia male adhuc cum Nestorio vel sentiant, vel jam senserint quidem, sed forsitan resipuerint.
Probet igitur tua modestia utrum aliquando* hi, qui dicuntur* colligi, nude ac irreverenter cum Nestorio sentiant et invicem colloquantur; licet aliquando canteriatam habuerint conscientiam, colligantur autem nunc, acta poenitentia
super iis, in quibus subrepti sunt, quamvis confiteri fortassis revereantur excessum.
Et infra: § 1. Ut autem non aestimemur amare contentionem, amplectamur episcopi reverendissimi Joannis
communionem, indulgentes ei, et causa dispensationis ejus negotium non subtilius vel districtius sive vehementius erga se recognoscat agitari.
Dispensationis enim gratia, sicut dixi, eget negotium multum.
C. XVI. De eodem.
Idem ad Gennadium Presbyterum et Archimandritam.
Dispensationes rerum nonnunquam cogunt parum quidem a debito quosdam foras exire, ut majus aliquid lucri faciant.
Sicut enim ii, qui mare navigant, tempestate urgente navique periclitante anxiati quaedam exonerant, ut caetera salva permaneant, ita et nos, quum non habemus salvandorum omnium negotiorum penitus certitudinem, despicimus ex iis quaedam, ne cunctorum patiamur
dispendia.
Gratian. Utilitatis intuitu: sicut in Meldensi Concilio, c. 64, perhibetur de filiis virginum vi raptarum et sic ad conjugium raptorum applicatarum:
C. XVII. Utilitatis intuitu quaedam in ecclesia tolerantur.
Tali conjugio generati ecclesiasticis ordinibus non applicentur, nisi forte eos aut maxima ecclesiae utilitas vel necessitas postulet, vel evidens meritorum praerogativa commendet.
Gratian. Huic Petrus concordans ait: In veritate comperi, quia non est acceptor personarum Deus, etc., § 1. Pro eventu etiam rei quaedam in ecclesia tolerantur, sicut Leo in decretis suis de laicis subito contra decreta canonum ordinatis episcopis ait, ep. LXXXV, al.
LXXXVII, c. 1, Episcopis Africae:
C. XVIII. Laicis, qui contra decreta canonum ad episcopatum promoventur, ex misericordia susceptum officium relinquitur.
Exigunt causae, ut non solum in tales praesules, sed etiam in ordinatores eorum ultio competens proferatur.
Sed circumstant nos hinc mansuetudo clementiae, hinc censura justitiae, ut credamus quaedam delicta utcunque toleranda, quaedam vero penitus amputanda.
Illos ergo, quorum provectio hoc tantum reprehensionis incurrit, quod ex laicis ad officium episcopale delecti sunt, locum suum tenere permittimus, non praejudicantes apostolicae sedis statutis, nec beatorum Patrum regulas solventes, quia remissio peccati non dat licentiam delinquendi, nec quod potuit aliqua ratione concedi fas erit amplius impune committi,
ne quod ad tempus pia lenitate concessimus justa post haec ultione plectamus.
C. XIX. Donatistae et Novatiani, quamvis reprehensibiliter ordinati, tamen ex necessitate tolerantur.
Idem in eadem epist. c. 3.
Maximum quoque ex laico, licet reprehensibiliter ordinatum, tamen si Donatista jam non est et a spiritu schismaticae pravitatis alienus, ab episcopali, quam quoquo modo adeptus est, non repellamus *dignitate, ita ut* et ipse libello ad nos directo catholicum se esse manifestet.
C. XX. De eodem.
Idem ibidem initio c. 3.
Donatum autem Salicinensem ex Novatiano cum sua (ut comperimus) plebe conversum ita dominico volumus gregi praesidere, ut libellum fidei suae ad nos meminerit dirigendum, quo et Novatiani dogmatis damnet errorem, et plenissime confiteatur catholicam veritatem.
Quae enim nunc certarum remisimus consideratione causarum, antiquis deinceps custodienda sunt regulis, ne quod ad tempus pia lenitate concessimus justa post haec ultione plectamus.
C. XXI. Redeuntes ad haeresi post publicam professionem in suis ordinibus recipi possunt.
Idem Januario Episcopo Aquilegiensi, epist. III.
Saluberrimum enim et spiritualis medicinae utilitate plenissimum est, ut sive presbyteri, sive diaconi aut cujuslibet ordinis clerici, qui se correctos videri volunt atque ad catholicam fidem, quam *jam* pridem amiserant, rursum reverti ambiunt, prius errores suos et ipsos auctores errorum damnari a se sine ambiguitate fateantur, ut sensibus pravis etiam peremtis nulla sperandi supersit occasio, ne ullum membrum talium possit societate violari, quum per omnia illis professio propria coeperit obviare.
Circa quos etiam illam canonum constitutionem praecipimus custodiri, ut in magno habeant beneficio, si ademta sibi omni spe promotionis, in quo inveniuntur ordine stabilitate perpetua maneant, si tamen iterata tinctione
non fuerint maculati.
C. XXII. Ab haeresi redeuntes haeresim et ejus auctores publice detestentur.
Item ex Concilio Martini Papae, c. 36.
Si quis episcopus, sive alicujus episcopi presbyter aut diaconus in alicujus haeresis opinionem offenderit, et ob hanc causam fuerit excommunicatus, nullus episcopus eum in communionem recipiat. nisi prius in communi concilio porrecto fidei suae libello satisfaciat omnibus, et ita liberam suam teneat purgationem.
Hoc idem et de fidelibus laicis sit decretum,
si in aliqua haeresis opinione fuerint nominati.
V. Pars. Gratian. Ecce, quibus de causis quaedam in ecclesia tolerantur, quae eisdem cessantibus pia severitate vindicantur.
Quando autem toleranda sint, quando resecanda, Gelasius Papa distinguit, dicens Episcopis per Lucaniam, epist. I, c. 11.
C. XXIII. Quando in ecclesia aliqua sint toleranda.
Etsi illa nonnunquam sinenda sunt, quae, si ceterorum constet integritas, nocere sola non valeant, illa tamen sunt magnopere praecavenda, quae recipi nisi manifesta decoloratione non possunt.
Ac si ea ipsa, quae nullo detrimento aliquoties indulgenda creduntur, vel rerum temporumque cogit intuitus, vel acceleratae provisionis respectus excusat, quanto magis illa nullatenus mutilanda
sunt, quae nec ulla necessitas, nec ecclesiastica prorsus extorquet utilitas?
Gratian. Aliquando enim pro necessitate vel utilitate ecclesiae mutilantur et laxantur praecepta canonica.
VI Pars § 1. Breviter ostendimus, qui revertentes ab haeresi in suis ordinibus valeant recipi, vel qui non.
Nunc autem quaeritur de iis, qui ab haereticis ordinati sunt, si ad unitatem catholicae matris ecclesiae redierint, utrum in eodem ordine iterum valeant ordinari?
Semel enim consecratus * iterum consecrari non debet.
§ 2. Item sacramenta, quae ab haereticis in forma ecclesiae ministrantur (sicut Augustinus testatur, reiterari non debent, ne non homini, sed sacramento videatur
injuria fieri.
§ 3. Sed illud Gregorii de his intelligitur, qui consecrationem sacerdotalem vel episcopalem acceperunt, qui aut per manus impositionem, quum ad ecclesiam redeunt, effectum suae unctionis accipiunt, aut ab ejus administratione perpetuo cessare jubentur.
Similiter illud Augustini de eadem mystica unctione et de sacramento baptismatis intelligitur.
§ 4. Sunt autem in ecclesia alii ordines, qui sine sacramentali unctione, sola episcopi benedictione, cum quadam vasorum vel indumentorum distributione praestantur; ut sunt Levitae et caeteri infra eos constituti.
Hi quamvis ab haereticis ordinentur, tamen ad ecclesiam redeuntes in eodem ordine (si alias digni fuerint ab ecclesia ordinentur, nec fiet ineis reiteratio muneris,
quum ab haereticis nihil doceatur eis fuisse collatum.
Unde Urbanus II scribit Petro Pistoriensi Episcopo et Rustico Abbati Vallis umbrosae: C. XXIV. Redeuntes ab haereticis sunt ordinandi.
Daibertum a Nezelone, licet simoniaco, non simoniace ejusdem confessione reperimus in diaconum ordinatum; et B. Innocentii Papae sententia constat declaratum, quod Nezelon (quem constat ab haereticis ordinatum) quia nihil habuit, nihil dare potuit ei cui manus imposuit.
Nos igitur tanti Pontificis auctoritate firmati, et Damasi Papae testimonio roborati, qui ait: Reiterari oportet quod male actum est, Daibertum, ab haereticis corpore et spiritu digressum atque utilitatibus ecclesiae pro viribus insudantem, ex integro (ecclesiae necessitate
ingruente diaconum constituimus.
Quod non reiterationem existimari censemus, sed tantum integram diaconii dationem, quoniam, ut praediximus, qui nihil habuit nihil dare potuit.
C. XXV. De eodem.
Item Damasus Papa, epist. IV, de chorepiscopis.
Per illicitam manus impositionem vulneratum caput illi, qui videbantur aliquid accepisse, habebant, et ubi vulnus infixum est, necesse est medicinam adhibe re, qua infixa sanetur macula; id est, reiterari necesse est quod legitime actum aut collatum minime probatur.
Nam quomodo honorem possit retinere qui ab illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit, invenire non possum.
C. XXVI. Item lib.
9. Cod. tit. ad legem Juliam repetundarum.
Impp. Theodosius ac Valentinianus AA.
Florentino.
VII. Pars. Sancimus ejusmodi viros ad provincias regendas accedere, qui ad honoris insignia non ambitione vel pretio, sed probatae vitae et amplitudinis tuae solent testimonio promoveri, ita sane, ut quibus hi honores per sedis tuae vel *per* nostram fuerint electionem commissi, jurati inter gesta depromant, se pro administrationibus sortiendis neque dedisse quidpiam, neque daturos unquam postmodum fore, sive per se, sive per interpositam personam in fraudem legis sacramentique, aut donationis venditionisve titulo, aut *alio* velamento cujusque contractus, et ob hoc (exceptis salariis
nihil penitus tam in administratione positos quam post depositum officium pro aliquo praestito beneficio tempore administrationis, quam gratuito meruerint accepturos.
Et licet neminem divini timoris, contemnendo jusjurandum, arbitremur immemorem, ut saluti propriae ullum commodum anteponat, tamen ut ad salutis timorem etiam necessitas periculi subjungatur, si quis ausus fuerit praebita sacramenta negligere non modo adversus accipientem, sed etiam adversus dantem accusandi cunctis tanquam publicum crimen concedimus facultatem, quadruplici poena eo, qui convictus fuerit, modis omnibus feriendo.
C. XXVII. De eodem.
Item Paschalis Papa .
Patet simoniacos, veluti primos et praecipuos haereticos
ab omnibus fidelibus respuendos, et si commoniti non resipuerint, ab exteris potestatibus opprimendos.
Omnia enim crimina ad comparationem simoniacae haeresis quasi pro nihilo reputantur .
Gratian. His breviter praemissis ad ea veniamus, quae ecclesia severitate disciplinae parata est ulcisci, ostendentes quibus accusantibus vel testificantibus quilibet sint convincendi; quo judice quisque debeat condemnari vel absolvi; si causa vitiata fuit, quo remedio possit sublevari; si accusatores defecerint, an reus sit cogendus ad purgationem.
Et ut facilius pateat quod dicturi sumus, exemplum ponatur sub oculis, in quo auctoritates hinc inde controversantes distinguantur, et quid sanctorum Patrum
sentiat auctoritas liquido intimetur.
CAUSA II.
GRATIANUS.
Quidam episcopus de lapsu carnis a laico impetitur; duo monachi, unus subdiaconus, et duo Levitae adversus ipsum testimonium ferunt; a metropolitano suo sentit se praegravari; in ipsa ventilatione causae tres ex testibus deficiunt, sive promissione decepti, sive canonica examinatione reprobati; exspoliatur tamen episcopus, quia crimen ejus notorium erat.
* Hic primum quaeritur, an in manifestis judiciarius
ordo sit requirendus?
* Secundo, an exspoliatus ab aliquo sit judicandus?
* Tertio, qua poena sint feriendi qui in accusatione vel testificatione defecerint?
* Quarto, an duorum testimonio sit condemnandus?
* Quinto, si deficientibus accusatoribus sit cogendus ad purgationem?
* Sexto, si remedium sit dandum ei, qui causa dilationis vocem appellationis exhibuerit?
* Septimo, si laici, monachi vel quilibet inferiorum ordinum in accusatione majorum sint audiendi?
* Octavo, quomodo debeat fieri accusatio, an in scriptis, an sine scriptis?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod autem nullus sine judiciario ordine damnari valeat, auctoritatibus nullis probatur.
De eo namque ait Augustinus hom.
L. de utilitate poenitentiae: C. I. Damnari non valeat nisi aut convictus aut sponte confessus.
Nos in quenquam sententiam ferre non possumus,
nisi aut convictum, aut sponte confessum.
C. II. De eodem.
Item Constantinus Imperator .
Judex criminosum discutiens non ante sententiam proferat *capitalem* quam aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes testes convincatur.
Gratian. Hoc idem testatur Augustinus, et eisdem verbis.
C. III. De eodem.
Item Gregorius lib.
VIII, epist. 50.
Sicut sine judicio quenquam nolumus condemnari, ita quae juste diffinita fuerint nulla patimur excusatione differri.
C. IV. De eodem.
Item Eleutherius Episcopus ad Episcopos Galliae.
Nihil [contra quemlibet accusatum] absque legitimo et idoneo accusatore fiat.
Nam et Dominus noster Jesus Christus Judam furem esse sciebat; sed quia non est accusatus, ideo non est ejectus.
C. V. De eodem.
Item Felix Papa I. ad Paternum Episcopum.
Primates accusatum discutientes episcopum non ante sententiam proferant damnationis, quam *apostolica freti auctoritate*, aut reum se ipse confiteatur, aut per innocentes et canonice examinatos regulariter testes convincatur.
Aliter irritam esse censemus et injustam episcoporum damnationem, et idcirco a synodo retractandam, ita ut oppressis
ab omnibus in cunctis subveniatur causis.
Gratian. Idem decrevit Zephyrinus Papa.
C. VI. Multi per tolerantiam sustinendi sunt, quamvis sententia divini judicii sint condemnati.
Item Augustinus .
Unus ex vobis me traditurus est.
Bene dixit: ex vobis, et non: ex nobis: Ex vobis enim est, a quibus per judiciariam potestatem confessus aut convictus exclusus non est.
A me vero, qui nullis indigeo argumentis, et omnia certissime novi, separatus et divisus est.
Tale enim est, ac si diceret: Etsi ego eum per occulti judicii sententiam damnatum habeo, vos tamen adhuc illum per tolerantiam sustinete.
C. VII. Nullum servetur judicium, nisi rationabiliter habitum.
Item Gregorius Joanni Defensori, eunti in Hispaniam, lib.
XI, epist. 50.
Imprimis requirendum est de persona presbyteri, dilectissimi fratris et coepiscopi nostri Januarii, et si ita se veritas habet, sicut ejusdem episcopi petitio continet, in ecclesia atque *in* loco suo modis omnibus idem presbyter revocetur.
Si autem dictum fuerit, quia contra ipsum causa aliqua mota sive probata est, subtiliter ipso praesente et pro se rationem reddente quaerendum est et genus causae, et modus probationis, ut ex hoc colligere valeas, utrum adhuc in exsilio demorari, an certe in ecclesia
*sua* et officio suo debeat revocari.
§ 1. De episcopi *supradicti* persona hoc statuendum est, ut, si nulla contra eum criminalis causa, quae exsilio vel depositione digna est, mota sive probata est, is qui eo superstite episcopus perverse ac contra canones in ecclesia ejus ordinari praesumsit, sacerdotio privatus ab omni ecclesiastico ministerio repellatur.
Qui etiam eidem dilectissimo Januario fratri et coepiscopo nostro tradendus est, ut ab ipso in custodia habeatur, aut certe ab eo ad nos per omnia transmittatur.
Episcopi vero, qui eum ordinaverunt, vel ordinationi ejus consentientes interfuerunt, sex mensibus dominici corporis et sanguinis communione privati agere poenitentiam decernantur in monasterio, et suprascriptus Januarius loco et
ordini suo modis omnibus reformetur.
Si vero communione privatis mortis contigerit imminere periculum, benedictio eis viatici non negetur.
Si autem episcopi in praejudicium condemnationis vel depositionis memorati episcopi se metu judicis consensisse ac talia fecisse non sua sponte fassi fuerint, et tempus eis abbreviandum est, et modus poenitentiae temperandus.
Si vero ille, qui locum ejus invasit, de hac fortasse luce migravit et alter est ordinatus, quia levioris culpae videtur (quum non quasi isti superstiti, sed successisse defuncto videatur), episcopatus illi officium in illa ecclesia tantummodo interdicatur, ut in alia ecclesia, quae sacerdote vacaverit, si electus fuerit, possit esse episcopus, ad Malachitanam tamen ecclesiam nunquam
aliquo modo reversurus.
§ 2. Gloriosus autem comitiolus quidquid praedictus episcopus per violentiam atque insecutionem ipsius expendisse vel damnum pertulisse dato sacramento firmaverit, eidem episcopo restituere compellatur.
Si autem aliter, quam antefati episcopi petitio continet, actum esse forsitan perhibetur, subtiliter quaerendum est, et veritate cognita cum Dei timore quod justitiae ordo suaserit judicandum.
§ 3. Quia ergo Stephanus episcopus odio, sui quaedam ficta, et de falsis se capitulis accusatum, neque aliquid ordinabiliter factum, sed injuste se asserit condemnatum,
diligenter quaerendum est primo, si judicium ordinabiliter est habitum, id est, si alii accusatores atque alii testes fuerunt.
Deinde causarum qualitas est examinanda, si digna exsilio vel depositione fuit; si eo praesente, qui accusatus est, sub jurejurando contra eum testimonium dictum est; si scriptis actum est, *vel* si ipse licentiam respondendi et defendendi se habuit.
Sed et de personis accusantium ac testificantium subtiliter quaerendum est, cujus conditionis, cujusve opinionis, aut ne inopes sint, *aut* ne forte aliquas contra praedictum episcopum inimicitias habuissent, *et* utrum testimonium ex auditu dixerunt, aut certe se scire specialiter testati sunt; si scriptis judictatum est, et partibus praesentibus sententia recitata
est.
Quod si forte haec solenniter acta non sunt, nec causa probata est, quae exsilio vel depositione digna sit, in ecclesiam suam modis omnibus revocetur.
Hi vero, qui eum contra Dei timorem et canonum statuta condemnaverunt, excommunicati in monasterium ad agendam poenitentiam sex mensibus mittendi sunt, ita sane, ut, si cuiquam eorum mortis contigerit imminere periculum, viatici benedictio non negetur.
Ipse autem, qui eo vivente locum ejus temerarie ambivit, privatus sacerdotio ab omni ministerio ecclesiastico repellatur, atque eidem dilectissimo fratri et coepiscopo nostro tradatur, ut eum aut ipse ad nos transmittat, aut apud se in custodia habeat.
Episcopi vero, qui eum ordinare praesumserunt, vel perversae ipsius
ordinationi praebuere consensum, *iidem* communione privati sex mensibus ad agendam poenitentiam in monasterio deputentur.
*Si autem episcopi in praejudicium condemnationis vel depositionis memorati Stephani se metu judicis consensisse, ac talia fecisse non sua sponte professi fuerint, tempus eis abbreviandum est et modus poenitentiae temperandus.
Si igitur is, qui praedicti Stephani locum invasit, fortasse defunctus est, atque alius in ecclesia ejus episcopus ordinatus est, illud de eo statuendum est quod superius de causa fratris et coepiscopi nostri Januarii diximus.
* § 4. Quod si forte
aliqua de objectis contra memoratum Stephanum episcopum probata sunt, aliqua vero doceri minime potuerunt, cauta omnino consideratione pensandum est, utrum leviora capitula, an certe graviora probata sint, ut ex eis qualiter definitionem tuam formare debeas possis scire.
§ 5. Gloriosus vero comitiolus, si suprascriptus episcopus innocens esse claruerit, quidquid de rebus ejus vel ecclesiae ipsius tulit ei sine aliqua restituat dilatione.
*Sed et quaeque se in persecutionem ac violentiam ejus expendisse, vel damnum idem episcopus pertulisse juraverit, idem memoratus Gloriosus comitiolus reddat ac satisfaciat.
* Si autem episcopum *antedictum* talem culpam *commisisse constiterit* (quod absit!
) etc., ut infra [C. XVI, q. 6, c. 3] in causa monachorum.
De persona presbyteri, etc., ut infra [C. XI, q. 1, c. 38] in causa: Clericus adversus clericum.
Et infra in eadem epistola 54, undecimi libri.
§ 6. De persona Januarii episcopi sciendum est graviter omnino et contra leges esse actum, ut violenter de ecclesia traheretur; dum, si quamlibet *aliam* injuriam a quocunque episcopus passus fuerit in ecclesia, injuriantem lex capitali poena percutiat, et sicut majestatis reum omnibus det accusandi illum licentiam, ut hujus legis series loquitur codicis lib.
I, tit.
III, constitut.
10,: § 7. Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas irruens sacerdotibus et ministris, vel ipsi cultui locoque aliquid importet injuriae, etc. Et infra in eadem epistola.
§ 8. De persona Stephani episcopi *ad* hoc
attendendum est, quia nec invitus ad judicium trahi, nec ab episcopis alieni concilii debuit judicari.
Et infra: § 9. Contra haec si dictum fuerit quia nec metropolitanum habuit, nec patriarcham, dicendum est quia a sede apostolica (quae omnium ecclesiarum caput est) haec causa audienda ac dirimenda fuerat, sicut et praedictus episcopus petiisse dignoscitur, qui episcopos alieni concilii judices habuit omnino suspectos.
*Quia ergo* sententia non a suo judice dicta nihil firmitatis obtineat, *lectionis hujus tenor ostendit libro codicis VII, etc.* Et infra: § 10.
Quod autem dicitur a servis suis accusatus,
selendum est quia audiri minime debuerunt.
Et infra: § 11.
Si vero de crimine majestatis dicitur accusatus, nec ipsum de eo credendum fuit, si vita vel opinio ejus talis ante non exstitit.
Et infra: § 12.
Quod autem dicit idem episcopus, quia se absente aliqui sint vilissimi testes exhibiti, hoc si verum est, nullius *esse* momenti *lege noscendum* est.
Et infra: § 13.
Testes autem quales vel cujus opinionis ad testimonium admittendi sunt, plurimae leges ostendunt, quae pene nulli habentur incognitae, quae etiam sanciunt, ut vilissimis testibus sine corporali discussione credi non debeat.
§ 14.
Quod autem dicitur, quia nihil scriptis judicatum est, legendus est titulus XLIV, libri VII codicis, quia scriptis debuit judicari.
Nam ibi inter alia *dicitur
atque* praecipitur, ut sententia, quae sine scripto dicta fuerit, ne nomen *quidem* sententiae habere mereatur.
C. VIII. Ultima sententia debet de scripto proferri.
Item Codicis libro VII , titulo de sententiis ex breviculo recitandis, Imppp.
Valentinianus, Valens et Gratianus AAA.
[PALEA.]
« Statutis generalibus jussimus, ut universi judices, quibus reddendi juris in provinciis permisimus facultatem, cognitis causis, ultimas definitiones de scripti recitatione proferant.
Huic adjicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, quum scripta non esset, nec nomen quidem sententiae habere mereatur, nec ad rescissionem perperam decretorum
appellationis solennitas requiratur.
»
Item ex Concilio apud S. Medardum. Hincmarus Remorum Archiepiscopus dixit: C. IX. De eodem.
[PALEA.]
« Legum ecclesiasticarum *consuetudo et* auctoritas talis est, ut in causis gestorum semper scripturam requirant, adeo, ut qui ad sacrum fontem accedit, suum dare nomen praecipiatur.
Qui ad summum sacerdotium provehitur, decreto manibus omnium roborato eligitur.
Ordinatus autem a suis ordinatoribus litteras accipere jubetur.
Qui etiam ab
ecclesiastica societate quolibet excessu discinditur, libelli inscriptione aut recipitur, aut ejicitur.
Sed et qui accusatur aut excommunicatur, seu reconciliatur, per scripturam accusari vel reconciliari jubetur.
Et sic in ceteris hujusmodi in tantum scriptura deposcitur, ut sicut B. Gregorius in commonitorio ad Joannem defensorem ex Romanis legibus sumens scribit: Sententia, quae sine scripto profertur, nec nomen sententiae habere mereatur.
»
C. X. Restituendus est, quem neque convictum, neque confessum constat esse ejectum.
Item Nicolaus Papa Girardo Turonensi Archiepiscopo.
Notum sit tuae fraternae caritati, quod iste presbyter pauper, nomine Christophorus, de sua angustia
ad nostram clementiam lacrimabiliter sit conquestus, dicens se falsis criminibus impetitum, et ab ecclesia sua non convictum neque confessum irrationabiliter fuisse ejectum.
Nam, ut ipse refert, tua diligentia per tres vices inquisitione facta, nulla in se neque de fornicationis crimine, neque de homicidii consensione (de quibus impetebatur), reperiri potuit culpa, nisi quia suae paupertatis causa quae petebantur aut consentire noluit, aut implere non potuit.
Quae suus tamen aemulus ultroneus egit, qui injuste illius ecclesiam praeripuit.
Idcirco magnopere monemus reverentiam tuam, ut *etiam* quae, te forte ignorante, Gieziaca cupiditate peracta esse videntur, tuae fraternitatis censura celeri emendatione corrigantur, scilicet restituendo ecclesiae
propriae jam dictum sacerdotem, atque ei reddendo tua pietate pristinum, quem perdidit, honorem, et nullatenus canonica instituta alicujus temeritate contemni permittas, quia facientem et consentientem par poena constringit.
C. XI. Antequam causa probetur, aliquis excommunicari non debet.
Item de libro constitutionum.
Nemo episcopus, nemo presbyter excommunicet aliquem, antequam causa probetur, propter quam
ecclesiastici canones hoc fieri jubent.
Si quis autem adversus eam excommunicaverit aliquem, ille quidem *qui exommunicatus est, majoris sacerdotis auctoritate ad gratiam sanctae communionis redeat; is autem, qui non legitime excommunicavit, in tantum abstineat tempus* sacrosancta communione, quantum majori sacerdoti visum fuerit, ut quod injuste fecit ipse juste patiatur.
C. XII. Incerta et dubia judicari non possunt.
Item Augustinus in epistola CXXXVII, ad clerum et universam plebem Hipponensem.
Nomen presbyteri propterea non ausus sum de numero collegarum ejus vel supprimere, vel delere, ne divinae potestati, sub cujus examine causa adhuc pendet, facere viderer injuriam, si illius judicium
meo vellem judicio praevenire; quod nec in negotiis saecularibus judices faciunt, quando *causae* dubitatio ad majorem potestatem refertur, ut pendente relatione aliquid audeant commutare.
Et in episcoporum concilio constitutum est, nullum clericum, qui nondum convictus sit, suspendi a communione debere, nisi ad causam suam examinandam se non praesentaverit.
C. XIII. Nec suspicionis arbitrio, nec ante verum et justum judicium aliquis condemnetur.
Item Melchiades Papa Episcopis Hispaniae.
Primo semper ante omnia diligenter inquirite, ut cum justitia et veritate definiatis; neminem condemnetis ante verum et justum judicium; nullum suspicionis arbitrio judicetis; sed primum probate,
et postea caritativam proferte sententiam, et quod vobis non vultis fieri alteri nolite facere.
C. XIV. Qui ab accusatione prohibeantur, et qui recipiantur.
Item Dig. lib. XLVIII, tit. de accusationibus et inscriptionibus, l. qui accusare.
Prohibentur accusare alii propter sexum vel aetatem, ut mulier et pupillus.
Alii propter sacramentum, ut qui stipendium merent.
Alii propter magistratum potestatemve, in qua agentes sine fraude in jus vocari non possunt.
Alii propter delictum proprium, ut infames.
Alii propter turpem quaestum, ut qui duo judicia adversus duos reos subscripta habent, nummosve ob accusandum vel non
accusandum acceperint.
Alii propter conditionem suam, ut libertini contra patronos.
Alii propter suspicionem calumniae, ut illi qui falsum testimonium subornati dixerunt.
Nonnulli propter paupertatem, ut sunt qui minus quam quinquaginta aureos habent.
Hi tamen omnes, si suam injuriam exsequantur, mortemve propinquorum defendant, ab accusatione non excluduntur.
Liberi libertique non sunt prohibendi suarum rerum defendendarum gratia de facto parentum patronorumve queri, puta si dicant, vi se de possessione ab his expulsos, scilicet non ut crimen vis eis intendant, sed ut possessionem recipiant.
Nam et filius quidem non prohibitus est de facto matris queri, si dicat suppositum ab ea partum, quo magis
coheredem haberet; sed eam ream lege Cornelia facere permissum ei non est.
§ 1. Ab alio delatum alius deferre non potest: sed eum, qui abolitione publica vel privata interveniente, aut desistente accusatore de reis exemtus est, alius deferre non-prohibetur.
§ 2. Mulierem propter publicam utilitatem ad annonam pertinentem audiri a praefecto annonae deferentem divi Verus et Antoninus rescripserunt.
Famosi quoque accusantes sine ulla dubitatione admittuntur.
Milites quoque, *qui causas alienas deferre non possunt, qui pro pace excubant, vel magis* ad hanc accusationem admittendi sunt.
Servi quoque deferentes audiuntur.
II Pars.
Gratian. His omnibus auctoritatibus datur intelligi, quod nullus est condemnandus, nisi judicio
ordinabiliter habito aut convincatur, aut reum se ipse confiteatur.
Verum haec de illis intelligenda sunt, quorum crimina sunt occulta; ceterum quae manifesta sunt judiciarium ordinem non requirunt.
Unde Ambrosius : C. XV. Sine accusatione manifesta judicentur.
Manifesta accusatione non indigent.
C. XVI. De eodem.
Item Nicolaus Papa Ludovico Regi epistola, quae incipit: Syllabarum.
Quae Lotharius rex nepos vester facit accusatore non indigent.
Manifesta quippe sunt (teste Apostolo) opera carnis, fornicatio, immunditia, etc.
Gratian. In manifestis enim calliditate accusantium non opprimitur reus, nec tergiversatione proprium crimen celatur, quum culpa sua oculis omnium sponte se ingerat, atque ideo in talibus judiciarius ordo non requiritur, qui ideo institutus est, ut nec innocentia insidiis pateret adversantium, nec culpa delinquentium sententiam effugeret justi examinis.
Unde Stephanus Papa V Leoni Episcopo Theanensi : C. XVII. Ordinem judiciarium manifesta non desiderat causa.
De manifesta et nota pluribus causa non sunt quaerendi testes, ut S. Ambrosius in epistola ad Corinthios dixit, de fornicatione sententiam exponens Apostoli: Judicis, inquit, non est sine
accusatore damnare, quia *et* Dominus Judam, quum fur esset, * sciebat: sed* quia non est accusatus, minime abjecit.
* Ut tolleretur de medio vestrum qui hoc opus fecit*.
Cognito opere isto pellendum illum *fuisse* de coetu fraternitatis Apostolus censuit.
Omnes enim crimen ejus sciebant, et non arguebant.
Publice enim novercam suam loco uxoris habebat, in qua re neque testibus opus erat, neque tergiversatione aliqua poterat tegi crimen.
Et paulo post: Absens facie, praesens autem auctoritate Spiritus, qui nusquam abest, jam judicavi ut praesens eum, qui hoc admisit, tradi satanae in interitum carnis.
III Pars.
Gratian. Sed sciendum est quod eorum, quae manifesta sunt, alia sunt nota judici, et incognita aliis; alia sunt manifesta aliis, et occulta judici;
quaedam vero sunt nota judici, et aliis.
Quae judici tantum nota sunt, sine examinatione feriri non possunt, quia, dum accusatoris persona assumitur, judiciaria potestas amittitur.
In una enim eademque causa nullus simul potest esse accusator et judex.
Unde Augustinus in homilia de poenitentia (quae est L) c. 12: C. XVIII. Quando aliqui sunt corrigendi, quando tolerandi.
Multi corriguntur, ut Petrus; multi tolerantur, ut Judas; multi nesciuntur, donec veniat Dominus, qui illuminabit abscondita tenebrarum.
Et infra: § 1. Nos vero a communione prohibere quemquam non possumus (quamvis haec prohibitio nondum sit mortalis, sed medicinalis) nisi aut sponte confessum,
aut in aliquo sive saeculari, sive ecclesiastico judicio nominatum atque convictum.
Quis enim sibi utrumque audeat assumere, ut cuiquam ipse sit et accusator, et judex?
Cujusmodi regulam etiam Paulus apostolus in *eadem* ad Corinthios epistola breviter insinuasse intelligitur, quum quibusdam commemoratis criminibus ecclesiastici *judicii* formam ad omnia similia ex quibusdam daret.
Ait enim: Scripsi vobis in epistola non commisceri fornicariis.
Non utique fornicariis hujus mundi, aut avaris, aut raptoribus, ant idolis servientibus, alioquin debueratis de hoc mundo exisse.
Non enim possunt homines in hoc mundo viventes nisi cum talibus vivere, nec eos possunt lucrifacere Christo, si eorum colloquium convictumque
vitaverint.
Unde et Dominus cum publicanis et peccatoribus comedens: Non est opus, inquit, sanis medicus, sed male habentibus.
Non enim veni vocare justos, sed peccatores.
Et ideo sequitur Apostolus, et adjungit: Nunc scripsi vobis non commisceri.
Si quis frater nominatur *in vobis* aut fornicator, aut idolis serviens, aut avarus, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum hujusmodi nec *quidem* cibum *simul* sumere.
Quid enim mihi de his, qui foris sunt, judicare?
Nonne de his, qui intus sunt, vos judicatis?
De his autem, qui foris sunt, Deus judicabit.
Auferte malum a vobis ipsis.
Quibus verbis satis ostendit, non temere, aut quomodolibet, sed per judicium auferendos esse
malos ab ecclesiae communione, ut, si per judicium auferri non possunt, tolerentur potius, ne perverse malos *quisque* evitando ab ecclesia ipse discedens, eos, quos fugere videtur, vinciat ad gehennam.
Quia et ad hoc nobis sunt in scripturis *sanctis* exempla proposita, velut in messe, ut palea sufferatur usque ad ultimum ventilabrum, vel intra illa retia, ubi pisces boni cum malis usque ad segregationem, quae futura est in littore, id est in fine saeculi, aequo animo tolerentur.
§ 2. Non enim contrarium est huic loco id, quod *alio loco* dicit Apostolus: Tu, qui es, qui judicas alienum servum?
suo domino stat aut cadit.
Noluit enim hominem ab homine judicari ex arbitrio suspicionis vel etiam extraordinario usurpato judicio, sed potius
ex lege Dei secundum ordinem ecclesiae, sive ultro confessum, sive accusatum atque convictum.
Alioquin illud cur dixit: Si quis frater nominatur aut fornicator, aut idolis serviens, etc., nisi quia eam nominationem intelligi voluit, quae fit in quenquam, quum sententia ordine judiciario atque integritate profertur?
Nam si nominatio *sola* sufficit, multi damnandi sunt innocentes, quia saepe falso in quoquam crimina nominantur.
§ 3. Non ergo illi, quos monemus agere poenitentiam, quaerant sibi comites ad supplicium, nec gaudeant, quia plures invenerint.
Non enim propterea minus ardebunt, quia cum multis ardebunt.
C. XIX. Peccatum, quod tantum judici notum est, ab eo damnari non valet.
Idem sermone XVI, de verbis Domini.
Si peccaverit, *inquit*, in te frater tuus, corripe eum inter te et ipsum solum.
Quare?
quia peccavit in te.
Quid est: In te peccavit?
Tu scis, quia peccavit.
Quia enim secretum fuit, quando in te peccavit, secretum quaere, quum corrigis quod in te peccavit.
Nam si solus nosti, quia peccavit in te, et eum vis coram omnibus arguere, non es correptor, sed proditor.
Attende, quemadmodum vir justus Joseph tanto flagitio, quod de uxore fuerat suspicatus, tanta benignitate pepercit, antequam sciret unde illa conceperat, quam gravidam senserat, et se ad illam non accessisse noverat.
Restabat itaque certa adulterii suspicio, et tamen, quia ipse solus senserat, ipse solus sciebat, quid de illo
ait evangelium?
Joseph autem, quum esset vir justus, et nollet eam divulgare.
*Mariti dolor non vindictam quaesivit: voluit prodesse peccanti, non punire peccantem.
Quum, inquit, nollet eam divulgare*, voluit eam occulte dimittere.
Et infra: § 1. Ergo ipsa corripienda sunt coram omnibus quae peccantur coram omnibus.
Ipsa vero corripienda sunt secretius quae peccantur secretius.
Distribuite tempora, et concordat scriptura.
Sic agamus, et sic agendum est, non solum quando in nos peccatur, sed etiam quando peccatur ab aliquo, ut ab altero nesciatur, in secreto debemus corripere.
Et paulo post: § 2. Novit enim nescio quem homicidam
episcopus, et alius illum nemo novit.
Ego nolo illum publice corripere, et tu quaeris inscribere?
Prorsus nec prodo, nec negligo: corripio in secreto, pono ante oculos ejus Dei judicium, terreo cruentam (conscientiam, persuadeo poenitentiam.
Hac caritate praediti esse debemus.
Unde aliquando homines reprehendunt nos, quod quasi non corripiamus, aut putant nos scire quod nescimus, aut putant nos tacere quod scimus.
Sed forte quod scis et ego scio: sed non coram te corripio, quia curare volo, non accusare.
§ 3. Sunt homines adulteri in domibus suis, in secreto peccant, aliquando nobis produntur ab uxoribus suis, plerumque zelantibus, aliquando maritorum salutem quaerentibus.
Nos non prodimus palam
, sed in secreto arguimus.
Ubi contigit malum ibi moriatur *malum*.
Non tamen vulnus illud negligimus, ante omnia ostendentes, homini in tali peccato constituto, sauciamque gerenti conscientiam, illud vulnus esse mortiferum.
IV Pars.
Gratian. Quando vero crimen est notum aliis, et non judici, nec tunc sine examinatione feriendum est, quia in crimen sibi occultum judex sententiam ferre non debet.
Unde Evaristus Papa ait epist. II: C. XX. Sententia non praecipitanter ferenda est.
Deus omnipotens, ut nos a praecipitatae sententiae prolatione compesceret, quum omnia nuda et aperta sint oculis ejus, mala tamen Sodomae noluit audita judicare prius, quam manifeste agnosceret
quae dicebantur, unde ipse ait: Descendam, et videbo, utrum clamorem, qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam.
Deus omnipotens, cui nihil est absconditum, sed omnia ei manifesta sunt etiam antequam fiant, non ob aliud haec et alia multa (quae hic prolixitatem vitantes non inservimus) per se inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret, ne praecipites in discutiendis et judicandis negotiis essemus, et ne mala quorumque prius quisquam praesumat credere quam probare.
Cujus exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites simus, aut temere indiligenterque indiscussa
quaeque* quoquo modo judicemus, dicente veritatis voce: Nolite judicare, ut non judicemini: in quo enim judicio judicaveritis judicabimini, et reliqua.
Nam mala audita nullum moveant, nec passim dicta absque certa probatione quisquam unquam credat, sed ante audita diligenter inquirat, ne praecipitando quicquam aliquis agat.
Si enim Dominus omnium Sodomorum mala, quorum clamor ad coelum usque pervenerat, omnia sciens prius, nec credere, nec judicare voluit, quam ipse ea cum fidelibus testibus diligenter investigans, quae audierat, opere *veraciter* cognosceret, multo magis nos humani et peccatores homines, quibus incognita sunt occulta judicia Dei, et, haec praecavere et nullum ante veram justamque probationem judicare
aut damnare debemus, manifeste apostolo dicente Paulo: Tu, qui es, qui judicas servum alienum?
suo enim domino stat aut cadit.
V Pars.
Gratian. Quando autem crimen notum est judici et aliis, aliquando reus inficiatur factum, veluti si quis negaret interfecisse eum, quem sub oculis judicis in conspectu multorum interfecit.
Hic, quia se reum negat, sine examinatione feriri non potest.
Aliquando evidentia ipsa operis reum esse testatur, quando opere publico crimen suum confitetur, tunc post secundam et tertiam correctionem sine examinatione damnandus est vel puniendus, si incorrigibilis exstiterit.
In hoc itaque ultimo casu intelligenda est auctoritas illa Ambrosii et Nicolai: Manifesta accusatione non indigent.
Fornicator enim ille, in
quem sine examinatione sententia apostolica processerat, publice coram omnibus novercam suam pro uxore habebat.
Lotharius quoque, de quo Nicolaus scribit, similiter publice uxorem suam dimiserat, et aliam superduxerat.
Unde idem Nicolaus Papa scribit Archiepiscopis et Episcopis per Galliam, Italiam et Germaniam constitutis : C. XXI. Sine accusatione manifesta ferienda sunt.
Scelus, quod Lotharius rex (si tamen rex veraciter dici possit, qui nullo salubri regimine corporis appetitus refrenat, sed lubrica enervatione magis illicitis ejus motibus cedit) in duabus feminis, Thietberga scilicet et Gualdrada, commisit, omnibus
manifestum est.
Sed et dudum episcopos Thietgandum et Gunterium in tali facto eum habuisse tutores atque fautores, pene totus nobis orbis undique ad limina seu sedem confluens apostolicam referebat.
Et infra: Igitur decernente nobiscum sancta synodo, in praesentia depositi, et ab officio sacerdotali excommunicati, atque a regimine episcopatus alienati indubitanter existunt.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
Quod autem exspoliatus ante judicem stare non possit, multis auctoritatibus probatur.
Ait enim Joannes Papa I. ad Zachariam Archiepisc.
: C. I. Ante litem contestatam possessori cuncta sunt restituenda.
Antiquitus decretum est, ut omnes possessiones, et omnia sibi sublata, atque fructus cunctos ante litem contestatam perceptos episcopus vel primas possessori restituat.
C. II. De eodem.
Item Nicolaus Papa.
Omnes leges tam ecclesiasticae, quam vulgares et publicae praecipiunt, ut omnia sibi ablata restituantur ei, qui suis est rebus exspoliatus.
C. III. Nullus debet accusari, dum suis rebus fuerit spoliatus.
Item Stephanus Papa, epistola II .
Nullus episcoporum, dum suis fuerit rebus exspoliatus, *aut a sede propria qualibet occasione pulsus,*
debet accusari, * aut a quoquam potest ei crimen objici, *priusquam* integerrime restauretur, et * omnia, quae illi ablata quocunque ingenio fuerant, legibus redintegrentur, *et ipse propriae sedi et pristino statui regulariter reddatur*: ita ut omnes possessiones, *et cuncta sibi injuste ablata,* atque fructus omnes ante coeptam accusationem primates et synodus episcopo, de quo agitur, funditus restituant.
C. IV. Nec convocari ad synodum, nec in aliquo debet judicari spoliatus.
Item Eusebius fratribus constitutis per Alexandriam et Aegyptum, epist. II.
In scripturis vestris reperimus quosdam episcopos
vestris in partibus a propriis ovibus accusatos, aliquos videlicet ex suspicione, et aliquos ex certa ratione, et idcirco quosdam suis esse rebus exspoliatos, quosdam vero a propria sede pulsos.
Quos sciatis nec ad synodum comprovincialem, nec ad generalem posse vocari, nec in aliquo judicari, antequam cuncta, quae eis sublata sunt, legibus potestati eorum redintegrentur.
C. V. De eodem.
Item Julius Papa, in epistola ad Orientales, c. 35 et 8 .
Nullus potest convocari aut judicari, antequam omnia sibi ablata et omnia jura ei in integrum restituantur, quia non habet privilegium, quo possit exui jam nudatus.
C. VI. De eodem.
Item Zephyrinus Papa ad Episcopos Aegypti, ep. II.
Praeceptum ergo est in antiquis statutis, episcopos ejectos atque suis rebus exspoliatos ecclesias proprias recipere, et primo sua omnia eis reddi, et demum, si quis eos juste accusare voluerit, aequo periculo facere; judices esse decernentes episcopos recta sapientes, et in ecclesia convenientes, ubi testes essent singulorum, qui oppressi videbantur, nec prius eos respondere *debere*, quam omnia sua eis et ecclesiis eorum legibus integerrime restituantur.
QUAESTIO III.
GRATIANUS.
I Pars.
Qua autem poena feriendi sint qui in accusatione deficiunt, canonum censura definit.
Poenam
enim illati criminis cum dispendio existimationis accipient.
Unde Caius Papa: C. I. De iis, qui non probanda objiciunt.
Si quis circa hujusmodi personas non probanda detulerit, auctoritate hujus sanctionis intelligat se jacturam infamiae sustinere, ut damno pudoris et existimationis dispendio discat, sibi alienae verecundiae impune insidiari saltem de cetero non licere.
C. II. Si accusator in accusatione defecerit, talionem recipiat.
Item Damasus Papa ad Stephanum Archiepiscopum, epist. III .
Calumniator, si in accusatione defecerit, talionem recipiat.
C. III. De eodem.
Item ex decreto Hadriani Papae in capitulis ab ipso collectis, c. 52, in medio.
Qui non probaverit quod objecit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur.
C. IV. De his, qui falsis criminibus aliquem impetunt.
Item .
Si quis episcopum, aut presbyterum, aut diaconum falsis criminibus appetierit, et probare non potuerit, nec in fine dandam ei communionem censemus.
II Pars.
Gratian. Aliud est accusationem non implere, et aliud est convicium non probare.
Illud enim nulli sine abolitione, hoc omnibus licet.
Unde Fabianus Papa ad Hilarium Episcopum, epist. III: C. V. Convicium non est pro accusatione habendum.
Si quis iratus crimen *aliquod* cuilibet temere
objecerit, convicium non est pro accusatione habendum, sed permisso tractandi spatio id, quod iratus dixit, per scripturam se probaturum esse fateatur, ut, si fortasse resipiscens quae prae iracundia dixit iterare aut scribere noluerit, non ut reus criminis teneatur.
III Pars.
Gratian. Sed aliud est crimen illatum non posse probare, aliud aliqua promissione accusationem deserere.
Huic enim, qui promissione deceptus accusationem deserit, venia datur; illi vero, qui crimen illatum probare non valuerit, infamia irrogatur.
Unde B. Gregorius scribit Joanni Episcopo Corinthiorum, lib.
IV, epist. 50: C. VI. De eo, qui promissione illectus accusationem deserit.
Paulum itaque diaconum quamvis culpa sua vehementer confundat, quod deceptus promissione ab accusatione nuper depositi *quondam* episcopi sui destiterit, tamen hanc ei culpam ignoscimus.
[PALEA.]
« Omnis igitur, qui crimen objicit, scribat se probaturum.
Revera ibi semper causa agitur, ubi crimen admittitur; et qui non probaverit quod objecit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur.
»
C. VII. De iis, qui accusationem deserunt, ut ecclesiasticos ordines accipiant.
Item Gregorius eadem epistola.
Euphemium atque Thomam, qui pro deserenda accusatione episcopi sui sacros ordines acceperunt,
eisdem *sacris* privatos ordinibus esse, atque ita, sicuti sunt depositi, volumus permanere.
Gratian. Hinc colligitur clericorum infamiam per Romanum Pontificem aboleri posse, contra illud Gelasii: Quanquam animas per poenitentiam salvare possimus, infamiam tamen abolere non possumus, contra illud Stephani, qui, quum causas enumerasset, ex quibus infamia irrogatur; Hos omnes, inquit, sub
nota perpetuae infamiae ad poenitentiam suscipimus.
Vel non fiunt infames lege canonum omnes, quos leges saeculi infames pronunciant, quum Paulus diaconus, qui non impetrata abolitione ab accusatione destiterat, hac auctoritate dignitatem officii sui recuperavit, quem senatus-consultum Turpilianum infamem pronunciat.
Quod etiam de ea fateri cogimur, quae intra tempus luctus nubit, quum matrimonia hodie regantur jure poli, non jure fori, et jure poli mortuo viro mulier soluta est a lege viri: nubat cui vult.
§ 1. Sed idem Stephanus econtra scribit, dicens: Infames dicimus quoscunque leges saeculi infames pronunciant.
Sed illud Gelasii et Stephani: Quanquam animas, etc., et: Sub nota perpetuae infamiae, etc., de illis intelligitur, quibus per judicem civilem infamia
irrogatur, quorum sicut examinatio et castigatio, ita et in integrum restitutio non nisi ad civilem judicem spectat.
De ea vero, quae intra tempus luctus nubit, non est contrarium ei, quod Stephanus ait: Infames dicimus, etc. Quum enim leges saeculi praecipue in matrimonio sacros canones sequi non dedignentur, non videntur pronunciare infamem, quae apostolica et canonica auctoritate non illicite nubit.
IV Pars.
§ 2. Notandum est quoque, quod aliud est, quum aliquem poenituerit criminaliter accusasse et inscriptionem fecisse, si ab innocente fuerit absolutus: aliud, si pecuniam a nocente acceperit, ut a probatione ejus, quod objecerat, desistat.
Unde in Libro Capitularium, c. 175, legitur.
C. VIII. De eo, quem poenitet criminaliter accusasse.
Si quem poenituerit accusasse criminaliter, et inscriptionem fecisse de eo, quod probare non potuerit, si ei cum accusato innocente convenerit, invicem se absolvant.
Si vero judex eum, qui accusatus est, criminosum esse cognoverit, et inter reum
et accusatorem per obreptionem convenerit de colludio, poenam accipiat legibus constitutam.
V Pars.
Gratian. Notandum quoque est, quod, sicut Digest l. XLVIII, tit. de abolit. criminum, l. I, legitur: Accusatorum temeritas tribus modis detegitur, *et tribus poenis subjicitur.
* Aut enim calumniantur, aut praevaricantur, aut tergiversantur.
Calumniari est falsa crimina intendere; praevaricari vera crimina abscondere; tergiversari in universum ab accusatione desistere.
§ 1. Calumniatoribus poena legitime irrogatur.
Sed non utique qui non probat quod intendit protinus calumniari videtur.
Nam ejus rei inquisitio arbitrio cognoscentis committitur, qui, reo absoluto, de accusatoris incipit consilio quaerere, qua mente ductus ad accusationem
processerit, et si quidem justum ejus errorem reperit, absolvit eum: si vero in evidenti calumnia eum deprehendit, legitimam poenam ei irrogat.
Quorum alterutrum ipsis verbis pronunciationis manifestatur.
Nam si quidem ita pronunciaverit: Non probasti, pepercit ei: si autem pronunciaverit: Calumniatus es, condemnavit eum.
Et quamvis nihil de poena subjecerit, tamen legis potestas adversus eum exercebitur.
Nam *(ut Papinianus respondit)* facti quidem quaestio in arbitrio est judicantis: poenae vero persecutio non ejus voluntati mandatur, sed legis auctoritati reservatur.
Si autem interloquendo dixerit: Titius temere accusasse videtur, non calumniatorem pronunciavit.
Temeritas enim facilitatis veniam continet, et inconsultus calor calumniae
vitio caret, et ob hoc nullam poenam huic irrogari oportet.
Ulpian., lib.
XLVII, tit. de praevaricatorib. l. 1: § 2. Praevaricator est quasi varicator, qui diversam partem adjuvat prodita causa sua.
Quod nomen Labeo a varia certatione tractum ait.
Nam qui praevaricatur ex utraque parte constitit, quinimo ex altera.
Is autem praevaricator proprie dicitur, qui publico judicio accusaverit.
Ceterum advocatus non proprie praevaricator dicitur.
Quid igitur de eo fiet?
Sive privato judicio, sive publico praevaricatus est, hoc est prodiderit causam, hic extra ordinem solet puniri.
§ 3. Sciendum est quod hodie iis, qui praevaricati sunt, poena injungitur extraordinaria.
Et infra: § 4. Accusator de praevaricatione convictus, postea ex lege non accusat.
§ 5. In omnibus causis (praeterquam in sanguine) qui delatorem corrumpit, pro victo habetur.
Et infra lib.
XLVIII, tit. de abolitionibus criminum: § 6. Praevaricatorem esse eum ostendimus, qui colludit cum reo, *et translatitie munere accusandi defungitur,* eo quod proprias quidem probationes dissimularet, falsas vero rei excusationes admitteret.
§ 7. Si quis autem ab accusatione citra abolitionem destiterit, punitur.
Abolitio privatim a praesidibus postulari ac impetrari solet; item pro tribunali, non de plano, nec praeses hanc cognitionem alteri demandare potest.
Si plura crimina idem eidem intulerit, singulorum abolitionem debet petere, alioqui,
prout quid admiserit, ejus nomine senatusconsulti poenam patietur.
Et titulo eodem: Destitisse eum accipimus, qui in totum animum agendi deposuit, non qui distulit accusationem, sed qui permissu imperatoris ab accusatione destitit, impunitus est.
§ 8. Abolitio enim poenam remittit, infamiam non tollit.
Unde Imppp.
Valentinianus, Valens, et Gratianus AAA.
, lib.
IX, C. eod. titulo de generali abolitione dixisse leguntur: Indulgentia, patres conscripti, quos liberat notat, nec infamiam criminis tollit, sed poenae gratiam facit.
Si autem: restituo te in integrum, princeps dixerit, infamiam tollit.
Unde in eodem lib. tit. de sententiam passis et restitutis, cuidam deportato in insulam imperator Antoninus dixisse legitur: Restituo te in integrum provinciae tuae,
et adjecit: Ut autem scias quid sit in integrum restituere, restituo te honoribus et ordini tuo, et omnibus ceteris.
QUAESTIO V.
GRATIANUS.
I Pars.
Deficientibus vero accusatoribus reus non videtur esse cogendus ad purgationem.
Sicut enim rei possessor deficiente actore titulum suae possessionis probare non cogitur, ita qui impetitur ad innocentiam suam probandam cogendus esse non creditur.
Auctoritate quoque Papae Cornelii, et Triburiensis concilii sacerdotes jurare prohibentur, nisi pro recta fide.
Ait enim Cornelius, epist. II, ad Rufum, Episcopum orientalem : C. I. Juramentum a sacerdotibus non est exigendum.
Sacramentum hactenus a summis sacerdotibus vel Dei ministris exigi, nisi pro fide recta, minime cognovimus, nec sponte eos jurasse reperimus.
C. II. De eodem.
Idem paulo inferius.
Nos, sanctorum *exempla* sequentes, *sanctorum* apostolorum eorumque successorum jura firmamus, et sacramenta incauta fieri prohibemus.
C. III. De eodem.
Idem ibidem.
Nos sacramentum episcopis nescimus oblatum, nec unquam fieri debet.
C. IV. Si quis presbyter contra laicum, vel laicus contra presbyterum querimoniam habeat, episcopo praecipiente terminetur.
Item ex Concilio Triburiensi, c. 21.
Si quis presbyter contra laicum, vel laicus contra presbyterum aliquam habet querimoniae controversiam, episcopo praecipiente sine personarum acceptione finiatur, *et* laicus per juramentum (si necesse sit) se expurget; presbyter vero vice juramenti per sanctam consecrationem interrogetur, quia sacerdotes ex levi causa jurare non debent.
Manus enim, per quam corpus et sanguis Christi conficitur, juramento polluetur?
Absit, quum Dominus in evangelio discipulis suis (quorum vicem nos indigni in sancta gerimus ecclesia) dicat: Nolite omnino jurare; sit
autem sermo vester: Est, est; Non, non!
Quod autem his abundantibus est a malo est.
II Pars.
Gratian. Verum his auctoritatibus non omnimoda juramenta prohibentur fieri a sacerdotibus, sed tantum incauta et ea, quae pro qualibet causa temporali judicio offeruntur.
Quum autem populari infamia sacerdotes opprimuntur, tunc ad innocentiae suae assertionem juramenta debent offerri.
Unde Gregorius Papa III ad Bonifacium, ep. I. C. V. Sacerdos a populo accusatus juramento innocentiam suam asserat.
Presbyter vel quilibet sacerdos si a populo accusatus fuerit, et certi non fuerint testes, qui crimini illato approbent veritatem, jusjurandum in medio erit, et illum testem proferat de innocentiae suae puritate, cui nuda et aperta sunt omnia.
C. VI. De Leone episcopo, quem B. Gregorius purgationem praebere fecit.
Item ex Regesto Gregorii, lib.
II, Indict.
10, epist. 23, ad Justinum Praetorem .
Habet hoc proprium antiqui hostis invidia, ut quos in pravorum actuum perpetratione (Deo sibi resistente) dejicere non valet, opiniones eorum, falsa ad praesens simulando, dilaceret.
Quoniam igitur
quaedam contra sacerdotale propositum de Leone fratre et coepiscopo nostro sinister rumor aspersit, utrum vera essent districta, diutius fecimus inquisitione perquiri, et nullam in eo de his, quae dicta fuerant, culpam invenimus.
Sed ne quid videretur omissum, quod nostro potuisset dubium cordi remanere, ad B. Patri sacratissimum corpus districta eum ex abundanti fecimus sacramenta praebere.
Quibus praestitis magna sumus exsultatione gavisi, quod hujuscemodi experimento innocentia ejus evidenter enituit.
Pro qua re gloria vestra praedictum virum cum omni caritate suscipiat, et reverentiam ei, qualem sacerdoti decet, exhibeat, ne qua *in* cordibus remaneat de his quae sunt jam purgata,
dubietas.
Sed ita suprascripto vos episcopo devotissime oportet in omnibus adhaerere, ut congrue decenterque Deum in ejus persona cujus minister est, videamini honorare.
C. VII. Quomodo B. Gregorius Mennam episcopum juramento purgari fecit.
Item ex eodem ad Brunichildam Reginam Francorum, lib.
XI, epist. 8.
Mennam vero reverendissimum fratrem et coepiscopum
nostrum, postquam ea, quae de eo dicta fuerant, requirentes, in nullo invenimus culpabilem esse, qui insuper ad sacratissimum corpus B. Petri apostoli sub jurejurando satisfaciens, ab his, quae objecta ejus opinioni fuerant, se demonstravit alienum, reverti illuc purgatum absolutumque permisimus, quia, sicut dignum erat, ut, si in aliquo reus resisteret, culpam in eo canonice puniremus, ita dignum non fuit, ut eum adjuvante innocentia diutius retinere vel affligere in aliquo deberemus.
§ 1. Purgationem tamen ante te duobus sibi sacerdotibus junctis, ubi accusator cessaverit, eundem ex se praebere tuo committimus arbitrio.
Vulgarem denique, ac nulla canonica sanctione fultam legem, ferventis scilicet sive frigidae aquae,
ignitique ferri contactum, aut cujuslibet popularis inventionis (quia fabricante haec sunt omnino ficta invidia), nec ipsum exhibere, nec aliquo modo te volumus postulare, imo apostolica auctoritate prohibemus firmissime.
C. VIII. De Maximo Salonitano episcopo, qui sacramento se ipsum purgavit.
Item Gregorius Castorio Notario Ravennae lib.
VII, Indict.
2, epist. 80.
Quanto a nobis credi *tibi*, et necessarias vides causas injungi, tanto te strenuum debes et sollicitum exhibere.
Proinde, si Maximus Salonitanus praestito sacramento firmaverit se simoniaca haeresi non teneri, atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris tantummodo requisitus, innoxium se
esse responderit, et de inobedientia sua poenitentiam (sicut deputavimus) egerit, volumus, ut ad consolandum illum epistolam, quam ad eum scripsimus (ubi ei gratiam nostram, et communionem nos reddidisse signavimus), experientia tua dare debeat; quia sicut in contumacia persistentibus severos nos esse convenit, sic iterum humiliatis et poenitentibus negare locum veniae non debemus.
C. IX. De eodem.
Idem Mariniano Episcopo Ravennae, lib.
VII, ep. 79.
Quae de causa Maximi sint agenda, ex epistolis, quas ad vos *ante* transmisimus, agnovistis.
Sed quia, qualis de hac re fraternitatis vestrae voluntas sit *ac* magis *petitio*, a praesentium latore Castorio chartulario nostro renunciante cognovimus, ideo, si idem Maximus coram vobis et praedicto chartulario nostro de simoniaca haeresi *praestito* se sacramento purgaverit, atque de aliis ante corpus sancti Apollinaris (ut scripsimus) tantummodo requisitus, liberum se esse responderit, causam ipsius fraternitatis vestrae, de eo, quod excommunicatus missarum solennia agere praesumserit, judicio committimus,
qua debeat poenitentia talis culpa purgari.
Et ideo quidquid vobis secundum Deum placet securi disponite, nec aliquod de nobis dubium habeatis.
Nam quidquid a vobis de hac causa fuerit ordinatum nos et grate suscipimus, et libenter admittimus.
C. X. Qualiter Sixtus semetipsum purgavit.
Item Sixtus Papa III, epist. ad orientales Episc.
, c. 1.
Mandastis, ut scriberem vobis, qualiter instans jurgium contra me suscitatum sit, vel a quo, ut vestro adminiculo pelleretur, et causa mea firmaretur.
Scitote me criminari a quodam Basso, et injuste persequi.
Quod audiens Valentinianus Augustus nostra auctoritate synodum congregari jussit.
Et facto concilio, cum magna examinatione satisfaciens omnibus
(licet evadere satis aliter potuissem, suspicionem tamen fugiens), coram omnibus me purgavi, me scilicet a suspicione et aemulatione liberans; sed non aliis, qui noluerint aut sponte hoc non elegerint, faciendo formam *exemplumque* dans.
C. XI. De causa Guillandi presbyteri.
Item Alexander Raynaldo Cumano Episcopo.
Super causa Guillandi presbyteri tui de morte
episcopi sui praedecessoris tui, infamati, in medium consuluimus.
Itaque circumstantium fratrum unanimi assensu tuae dilectioni rescribimus, praefatum Guillandum presbyterum ante te praesentandum, ubi, si certi accusatores defuerint, tunc dictante justitia sine omni controversia presbyter quaecunque ob hoc injuste amisit ac sacerdotium accipiat et integra beneficia.
C. XII. De purgatione clericorum, si convinci non potuerint.
Item ex Concilio Agathensi.
Si legitimi accusatores crimina sacerdotis probare non potuerint, et ipse negaverit, *tunc ipse* cum septem sociis sui ordinis (si valet) a crimine semetipsum expurget.
Diaconus vero si eodem crimine
accusatus fuerit, cum tribus semetipsum excuset.
C. XIII. De eodem.
Item ex Concilio Ilerdensi.
Presbyter si a plebe sibi commissa mala opinione infamatus fuerit, et episcopus legitimis testibus approbare non potuerit suspendatur usque ad dignam satisfactionem, ne populus fidelium in eo scandalum patiatur.
Digna vero satisfactio est (sicut a majoribus constitutum esse docetur), quando sive secundum canones, sive ad arbitrium episcopi septem sibi collegas adjungit, et jurat in sacrosancto
evangelio coram posito, quod crimen sibi illatum
non perpetravit.
Et hac satisfactione purgatus secure deinceps suum exsequatur officium.
C. XIV. De eodem.
PALEA. [ Item Silvester Papa .
]
« Accusatum simoniacum necesse habuimus summopere per scripturam prohibere, ne missarum solennia celebrare debuisset, donec quid esset verius potuissemus cognoscere.
»
C. XV. PALEA. [ Item ex Concilio Triburiensi .
]
« Nobilis homo vel ingenuus si in synodo accusatur et negaverit, si eum constiterit fidelem esse, cum duodecim ingenuis se expurget; si antea deprehensus fuerit in furto, aut perjurio, aut falso testimonio, ad juramentum non admittatur, sed
(sicut qui ingenuus non est) ferventi aqua vel candenti ferro se expurget.
»
C. XVI. De eodem.
Item Hincmarus Remorum Episcopus .
Si mala fama de presbytero exierit, et accusatores ac testes legales defuerint, ne, contra Apostolum, infirmorum corda de mala fama presbyteri percutiantur, et ne vituperetur ministerium nostrum, neve securiores presbyteri existentes licentius in peccatum prolabantur, secundum decreta majorum cum denominatis sibi vicinis presbyteris, quos scimus se nolle pejerare, sacramento famam suam
purget.
C. XVII. De eodem.
[PALEA.] Item Innocentius Aquileiensi Patriarchae et Mantuano Episcopo .
« Quoties frater noster Tridentinus episcopus in nostra praesentia de simonia sit impetitus, prudentiam vestram latere non credimus, cujus causa tandem in nostra praesentia ventilata producti sunt adversus eum accusatores, viva voce et scripto asserentes, quod ecclesiam S. Petri de Pado presbytero Paulo dederit pro quatuor modiis frumenti, quos ab ejusdem ecclesiae laicis acceperit.
Verum quoniam nec accusatores, nec testes secundum formam canonum et sanctorum Patrum statuta in causa ipsa procedere potuerunt, communi fratrum nostrorum concilio judicamus, ut tertia manu sui
ordinis et quatuor abbatum et religiosorum sacerdotum de supradicta simonia in vestra praesentia se debeat expurgare.
Porro purgationis tenor erit hujusmodi.
Idem episcopus super sancta evangelia primum jurabit, quod pro ecclesia S. Petri de Pado, presbytero Paulo danda, neque ipse per se, neque per submissam personam, neque alius pro eo, se sciente, pretium receperit.
Deinde *vero* purgatores super sancta Dei evangelia jurabunt, quod sicut ipsi credunt, verum juravit.
Nos itaque causae hujus seriem committentes prudentiae vestrae, mandamus vobis ut congruo loco in unum convenire curetis, et ita causam ipsam juxta praesentiam
tenorem praestante Domino restauretis, quatenus et omnis de cetero hujus quaestionis scrupulus auferatur, et utrique parti sua justitia conservetur.
Si quis vero de vobis, certa praepediente causa, interesse non poterit, vos, qui adesse poteritis, idem judicium terminate.
Quod si praedictus frater noster
A. praedictam purgationem fecerit, vos ei auctoritate nostra praedictum officium et Tridentinam ecclesiam restituite.
Hanc autem purgationem ante proximam purificationem B. Mariae virginis adimplere jubemus.
»
Gratian. In praemissis auctoritatibus subintelligitur, si reus se purgare voluerit, ut sacri canones modum, non necessitatem purgandi accusato imponant, sicut apparet ex fine capituli Sixti Papae, et auctoritate Leonis, qui data purgatione ait de se ipso:
C. XVIII. De Leone, qualiter se purgavit.
Auditum est, fratres carissimi, qualiter mali homines in me gravia crimina confinxerunt.
Quamobrem ego Leo Pontifex sanctae Romanae ecclesiae purifico me in conspectu vestro coram Deo et angelis
ejus, quia istas criminosas et sceleratas res, quas illi mihi objiciunt, nec perpetravi, nec perpetrari jussi.
Hoc autem faciens non legem praescribo ceteris, qua id facere cogantur.
Gratian. Ecce qualiter summus Pontifex semetipsum purgat, nec tamen ceteris necessitatem purgandi praescribit.
Unde datur intelligi, quod satisfactio purgationis in voluntate consistit accusati, non in arbitrio judicis.
Sed quum in Ilerdensi concilio presbyter jubeatur suspendi usque ad dignam satisfactionem, quum etiam in decreto Leonis in arbitrio ponatur episcopi, quota manu sacerdos purgare se debeat, patet quod ad purgationem cogendus est, nec in sua
voluntate, sed in arbitrio judicis consistit.
Unde Leo papa scribens ad Carolum Regem ait : C. XIX. Qualiter sacerdotes se purgare debeant.
Omnibus vobis visu aut auditu notum esse non dubitamus, quod saepissime suadente antiquo hoste
sacerdotibus crimina diversa objiciantur.
Sed qualiter ex eis ab his rationabilis examinatio et satisfactio fiat, licet tempore bonae memoriae domni genitoris vestri Pipini, sive priscis temporibus a sanctis Patribus et reliquis bonae devotionis hominibus saepissime ventilatum fuerit, nos tamen pleniter et ad liquidum definitum reperire minime quivimus.
Nostris quippe temporibus id ipsum a sanctis episcopis, et reliquis sacerdotibus, et ceteris ecclesiasticae dignitatis ministris, vestris in regnis, seu in aliis Deo degentibus, nobisque una cum eis agentibus, saepissime propter multas et nimias reclamationes, quae ex hoc ad nos ex diversis partibus venerunt, ventilatum est.
Sed qualiter consultu domni et patris nostri Leonis Apostolici,
ceterorumque Romanae ecclesiae episcoporum, et reliquorum sacerdotum, sive orientalium et graecorum patriarcharum, et multorum sanctorum episcoporum et sacerdotum, nec non et nostrorum episcoporum, omniumque ceterorum sacerdotum ac Levitarum auctoritate et consensu, atque reliquorum fidelium et cunctorum consiliariorum nostrorum consultu definitum est, vos omnes utriusque ordinis ministros scire volumus.
Statutum est namque ratione et necessitate *ac* auctoritate praedicta consultu omnium, ut quotiescunque cuiquam sacerdoti crimen imponitur, si ipse accusator talis fuerit, ut recipi debeat (quia quales ad accusationem sacerdotum admitti debeant, in canonibus pleniter
expressum est); si autem, ut dictum est, ille accusator, qui canonice est recipiendus, eum cum legitimo numero verorum et bonorum testium approbare in conspectu episcoporum poterit, tunc canonice dijudicetur, et si culpabilis inventus fuerit, canonice damnetur.
Si vero eum suprascripto praetextu approbare ipse accusator minime poterit, et hoc canonice definiatur.
Ipse ergo sacerdos, si
suspiciosus aut incredibilis suo episcopo aut reliquis suis consacerdotibus, sive bonis et justis de suo populo vel de sua plebe hominibus fuerit, ne in crimine aut in praedicta suspicione remaneat, cum tribus, aut quinque, vel septem bonis ac vicinis sacerdotibus, exemplo Leonis Papae (qui duodecim episcopos in sua purgatione habuit) vel eo amplius, si suo episcopo visum fuerit, aut necesse propter tumultum populi inesse prospexerit, et cum aliis bonis et justis hominibus se sacramento coram populo super quatuor evangelia dato purgatum ecclesiae reddat.
Si quis autem scire desiderat, quales testes ad accusationem sacerdotum recipi debeant, et quicquid de accusatore faciendum sit, pleniter in canonibus reperire poterit.
III Pars.
Gratian. Juramento vero candentis ferri vel ferventis aquae purgatio non est adjicienda.
Unde Stephanus V Humberto Episc.
Moguntino: C. XX. Candentis ferri et ferventis aquae judicium in ecclesia fieri prohibetur.
Consuluisti de infantibus, qui in uno lecto dormientes cum parentibus mortui reperiuntur, utrum ferro candente, aut aqua fervente, seu alio quolibet examine parentes se purificare debeant eos non oppressisse.
Monendi sunt namque et protestandi parentes, ne tam tenellos secum in uno lecto collocent, ne negligentia qualibet proveniente suffocentur vel opprimantur, unde ipsi homicidii rei inveniantur.
Nam ferri candentis vel aquae ferventis examinatione
confessionem extorqueri a quolibet sacri non censent canones, et quod sanctorum Patrum documento sancitum non est superstitiosa adinventione non est praesumendum.
Spontanea enim confessione vel testium approbatione publicata delicta, habito prae oculis Dei timore, commissa sunt regimini nostro judicare.
Occulta vero et incognita illi
sunt relinquenda, qui solus novit corda filiorum hominum.
Hi autem, qui probantur, vel confitentur talis reatus se noxios, tua eos castiget moderatio, quia si ille, qui conceptum in utero per abortum deleverit, homicida est, quanto magis, qui unius saltem diei puerulum peremerit, homicidam se esse excusare nequibit?
Gratian. Hoc autem utrum ad omnia genera purgationis, an ad haec duo tantum, quae hic prohibita esse videntur, pertineat, non immerito dubitatur propter sacrificium zelotypiae, et illud Gregorii: Si vir, qui frigidae naturae esse dicitur, per verum judicium probare potuerit, uxorem suam nunquam se cognovisse, separetur ab ea.
C. XXI .
In libro namque Numerorum legitur, Dominum praecepisse Moysi, ut loqueretur filiis Israel et diceret eis: Vir cujus uxor erraverit, maritumque contemnens dormierit cum altero viro, et id maritus deprehendere nequiverit, sed latet adulterium, et testibus argui non potest, quia non est inventa in stupro, si spiritus zelotypiae concitaverit virum contra uxorem suam, quae vel polluta est, vel falsa suspicione appetitur, adducet eam ad sacerdotem, et offeret oblationem pro illa decimam partem sati farinae hordeaceae: non fundet super eam oleum, nec imponet thus, quia sacrificium zelotypiae est et oblatio investigans adulterium.
Offeret igitur eam sacerdos, et statuet coram Domino, assumetque aquam sanctam in vase fictili, et pauxillum terrae
de pavimento tabernaculi mittet in eam.
Quumque steterit mulier in conspectu Domini, discooperiet caput ejus, et ponet super manus illius sacrificium recordationis et oblationem zelotypiae.
Ipse autem tenebit aquas amarissimas, in quibus cum exsecratione maledicta congessit, adjurabitque eam, et dicet: Si non dormivit vir alienus tecum, et si non polluta es deserto mariti thoro, non nocebunt tibi
aquae istae amarissimae, in quas maledicta congessi.
Si autem declinasti a viro tuo, atque polluta es, et concubuisti cum altero viro, his maledictionibus subjacebis: det te Dominus in maledictionem et exemplum cunctorum in populo suo; putrescere faciat femur tuum, et tumens uterus tuus dirumpatur, ingrediantur aquae maledictae in ventrem tuum, et utero tumescente putrescat femur tuum.
Et respondebit mulier: Amen, amen.
Scribetque sacerdos ista maledicta in libello, et delebit ea aquis amarissimis, in quas maledicta congessit, et dabit ei bibere; quas quum exhauserit, tollet sacerdos de manu ejus sacrificium zelotypiae, et elevabit illud coram Domino, imponetque illud super altare, ita duntaxat, ut prius pugillum sacrificii tollat de eo, quod offertur
et incendat super altare, et sic potum det mulieri aquas amarissimas.
Quas quum biberit, si polluta est et contempto viro adulterii rea, pertransibunt eam aquae maledictionis, et inflato ventre computrescet femur, eritque mulier in maledictionem et in exemplum omni populo.
*Maritus vero* absque culpa erit, et illa recipiet iniquitatem suam.
* Quod si polluta non fuerit, innoxia erit et faciet liberos.
IV Pars.
Gratian. Sed quaelibet hujusmodi purgatio videtur esse inhibita, quum in praemissa auctoritate Stephani Papae dicatur: Spontanea confessione, etc.
C. XXII. In novo testamento monomachia non recipitur.
Item ex decretis Nicolai Papae .
Monomachiam vero in lege non assumimus, quam
praeceptum fuisse non reperimus, quia, licet quosdam iniisse legerimus, sicut sanctum David et Goliam sacra prodit historia, nusquam tamen ut pro lege teneatur alicubi divina sanxit auctoritas, quum hoc et hujusmodi sectantes Deum solummodo tentare videantur.
V Pars.
Gratian. Contra in Concilio Wormaciensi, c. 15:
C. XXIII. Si furta in monasterio fiunt, judicio monachi se expurgent.
Saepe contingit ut in monasteriis furta perpetrentur, * et qui haec committant ignorentur.
* Idcirco statuimus ut, quando ipsi fratres de talibus se expurgare debuerint, missa ab abbate celebretur vel ab aliquo, * cui ipse abbas praeceperit, * praesentibus fratribus, et sic expleta missa omnes communicent in haec verba: Corpus Domini sit mihi ad probationem hodie.
C. XXIV. Quicunque de adulterio accusatur, probabili judicio se expurget.
Item in Salegustadiensi Concilio, c. 7.
Interrogatum est, si duo de adulterio inculpati fuerint, et unus profitetur, et alter negat, quid
inde agendum sit.
Decretum est a sancto concilio, ut ille, qui negaverit, probabili se judicio expurget, et qui professus fuerit dignam poenitentiam agat.
C. XXV. Quum plures de adulterio accusantur, et unus ceteros purgare voluerit, omnes rei habeantur, si ipse in judicio ceciderit.
Item in eodem, c. 14.
Statuit quoque sancta synodus ut, si duo de adulterio accusati fuerint, et ambo negaverint, et orant sibi concedi, ut alter illorum utrosque divino purget judicio, si unus in hoc ceciderit, ambo rei habeantur.
C. XXVI. Pro singulis missa celebretur, qui de aliquo crimine accusantur.
Item in Concilio Wormaciensi, c. 10.
Si episcopo aut presbytero * causa criminalis, hoc est homicidium, adulterium, furtum, et * maleficium imputatum fuerit, pro singulis missam celebrare debet, et communicare, et de singulis sibi imputatis innocentem se ostendere.
Quod si non fecerit, quinquennio a liminibus ecclesiae extraneus habeatur.
Gratian. Illud vero, quod Sixtus et Leo in fine suae purgationis addiderunt, ex eorum exemplo intelligendum est; exemplo enim suae satisfactionis noluerunt ceteris praescribere legem purgandi.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod vero quarto loco quaerebatur: An duorum testimonio episcopus sit condemnandus?
multorum auctoritate probatur.
Sicut enim in evangelio Joannis legitur, ait Christus ad Judaeos: In lege vestra scriptum est, quoniam duorum hominum testimonium verum est.
Hinc consequenter contra eos argumentatur, dicens: Si duorum hominum testimonium verum est, quare testimonium meum et
Patris non accipitis?
Item Paulus in epistola ad Corinthios: In ore duorum vel trium stabit omne verbum.
Item in epistola ad Hebraeos.
Quis praevaricans legem Moysi, duobus vel tribus testibus convictus, sine miseratione lapidabitur.
C. I. Quot testibus quisque clericorum convinci debeat.
Item ex Concilio Bracarensi II, c. 8.
Placuit ut, si quis aliquem clericorum in accusatione fornicationis impetit, secundum praeceptum Pauli apostoli duo vel tria testimonia requirantur ab illo.
Quod si non potuerit datis testimoniis approbare quod dixit, excommunicationem accusati accusator accipiat.
II Pars.
Gratian. Ex praemissis itaque colligitur,
quod duorum vel trium testimonio episcopus convinci et damnari potest.
Porro Silvester Papa in generali synodo residens econtra dixit:
C. II. Quot testibus episcopus, vel presbyter, vel reliqui clerici sint convincendi.
Praesul non damnabitur nisi cum LXXII testibus, * nec praesul summus a quoquam judicabitur,
quoniam scriptum est: Non est discipulus super magistrum.
* Presbyter autem cardinalis nisi cum XLIV. testibus non damnabitur; diaconus vero cardinalis urbis Romae nisi cum XXVII testibus non condemnabitur.
Subdiaconus, acolythus, exorcista, lector, ostiarius non nisi septem testibus non condemnabitur.
Testes autem et accusatores sine aliqua sint infamia.
C. III. Episcopi non nisi LXXII testibus condemnandi sunt.
Item Leo IV, in epistola Episcopis Britanniae.
Nullam damnationem episcoporum unquam esse censemus, nisi aut ante legitimum numerum episcoporum (qui fit per duodecim episcopos), aut certe probata sententia per LXXII testes idoneos, qui tales
sint qui *et* accusare possint.
§ 1. Et prius ad sacra Christi quatuor evangelia sacramenta praestent, quod nihil falsum depromant, sicut nobis B. Silvester tradidit, et Romana sancta videtur tenere ecclesia.
Et si inter eos, quos damnandos esse dixerint homines, fuerit episcopus, qui suam causam in praesentia Romanae sedis episcopi petierit audiri, nullus super illum definitivam praesumat dare sententiam, sed omnino eum audire decernimus.
Gratian. Sed hoc vel speciali privilegio de clericis Romanae ecclesiae intelligitur, vel propter improbitatem quorumdam, qui, quum non sit spectatae vitae et scientiae, in accusationem ministrorum Dei repente prosiliunt.
Quorum vero vita adeo laudabilis est, ut omnibus imitanda appareat, de quorum assertione
nulla dubitatio nasci poterit, eorum testimonio duorum vel trium testium quilibet jure convinci et damnari poterit.
QUAESTIO VI.
GRATIANUS.
I. Pars Sequitur sexta quaestio, qua quaeritur: Quo remedio causa vitiata sublevetur, et si remedium illud sit dandum ei, qui causa dilationis vocem appellationis
exhibuerit?
Causa vero vitiata remedio appellationis sublevari poterit.
Unde Fabianus Papa ait ad Hilarium Episcopum, epist. III, c. 3: C. I. Causae vitiatae remedium appellationis subveniat.
Liceat appellatori vitiatam causam remedio appellationis sublevare.
C. II. De eodem, PALEA.
[Idem paulo ante.
]
« Appellantem non debet afflictio ulla, aut detentionis injuriare custodia.
»
C. III. De eodem.
Item Anacletus Papa, epist. I, in fine.
Omnis oppressus libere sacerdotum (si voluerit) appellet judicium, et a nullo prohibeatur, sed ab his
fulciatur et liberetur.
Si autem difficiles causae aut majora negotia orta fuerint, ad majorem sedem referantur.
Et si illic facile discerni non poterunt aut juste terminari, ubi fuerit summorum congregata congregatio (quae per singulos annos *bis* fieri solet et debet), juste et Deo placite coram patriarcha aut primate ecclesiastica negotia , et coram patricio saecularia judicentur negotia in commune.
Item Sixtus Papa epist. II, omnibus rectoribus ecclesiae scribit, dicens: C. IV. Quisquis pulsatus fuerit, apostolicam sedem appellet.
Si quis vestrum pulsatus fuerit in aliqua adversitate,
licenter hanc sanctam et apostolicam sedem appellet, et ad eam quasi ad caput suffugium habeat, ne ipse innocens damnetur, aut ecclesia sua detrimentum patiatur.
C. V. In gravioribus causis pulsati apostolicam sedem appellent.
Item Grato epistola I.
Omnes episcopi, qui in quibusdam gravioribus pulsantur vel criminantur causis, quoties necesse
fuerit, libere apostolicam appellent sedem, atque ad eam quasi ad matrem confugiant.
C. VI. Ab omnibus appelletur ad Romanam ecclesiam.
Item Marcellus Papa, epist. I, ad Episcopos Antiochenae provinciae.
Ad Romanam ecclesiam omnes episcopi, qui voluerint vel quibus necesse fuerit, quasi ad caput suffugere, eamque appellare debent, ut inde accipiant tuitionem atque consecrationem.
Quod omnibus minime convenit denegare episcopis; sed absque ulla custodia, aut excommunicatione, vel damnatione, vel exspoliatione libere ire concedatur.
C. VII. Qui a proprio metropolitano se gravari putaverit, majorem sedem appellet.
Item Victor ad Theophilum Alexandrinum, epist. I, c. 3.
Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud patriarcham vel primatem dioeceseos, aut penes universalis apostolicae ecclesiae judicetur sedem.
C. VIII. Ad Romanam ecclesiam quasi ad matrem appelletur ab omnibus.
Item Zephyrinus urbis Romae Episcopus, epist. I.
Ad Romanam ecclesiam ab omnibus, maxime tamen ab oppressis appellandum est, et concurrendum quasi ad matrem, ut ejus uberibus nutriantur, auctoritate defendantur, et a suis oppressionibus releventur, quia non potest nec debet mater oblivisci filium suum.
C. IX. Quoties aliquis appellaverit, audientia sibi non denegetur.
Item Julius Papa in decretis, sive in rescripto ad Orientales, c. 22.
Placuit, ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos (ubi est auctoritas major) fuerit provocatum, audientia non negetur.
C. X. Injuste damnati restitutionem, et oppressi auxilium a Romana ecclesia debent habere.
Item cap. 30.
Ideo huic sanctae sedi praefata privilegia specialiter sunt concessa, tam de congregandis conciliis et judiciis ac restitutionibus episcoporum, quam et de summis
ecclesiarum negotiis, ut ab ea omnes oppressi auxilium, et injuste damnati restitutionem sumant, et talia ab improbis ne praesumantur absque ultione, nec exerceantur absque damnatione.
II Pars.
Gratian. Quum ergo Zephyrinus dicat ab omnibus esse appellandum, maxime tamen ab oppressis, et Marcellus scribat: Omnes episcopi, qui voluerint vel quibus necesse fuerit, appellare debent: patet, quod accusato (sive gravetur, sive non) vox appellationis non est deneganda.
Quidam tamen ita distinguunt, ut volentes ad consecrandos, necessitatem patientes ad oppressos referant, ut sit sensus: Omnes, qui voluerint a Romana ecclesia consecrationem accipere, et ab aliquibus impediuntur, eam debent appellare; quibuscunque in suis oppressionibus necesse
fuerit ad eam suffugere, similiter vocem appellationis exhibeant, ut isti tuitionem, et illi consecrationem ab ea accipiant.
Similiter et illud Zephyrini distinguitur: Ab omnibus est appellandum ad Romanam ecclesiam: intelligendum est, qui ab ea consecrationem voluerint accipere, vel qui a praelatis suis aliquam injuriam passi fuerint, maxime tamen ab oppressis.
Secundum primam interpretationem oppressi intelliguntur aliqua injuria affecti; juxta secundam vero oppressi dicuntur a judice injuste condemnati.
Secundum hanc distinctionem qui in aliquibus negotiis non ad relevandum, sed ad differendum vocem appellationis exhibuerint, appellandi auctoritatem non habent.
Sed quum Gregorius scribat omnibus per diversas provincias:
C. XI. De causa appellationis cognoscere non licet nisi ei, ad quem appellatur.
Decreto nostro vestram rogantes caritatem mandamus, ut si aliquis (quod non optamus) suorum aemulorum Aldricum, Coenomanensis ecclesiae episcopum, accusare damnabiliter attentaverit, * ut honoretur B. Petri apostolorum principis memoria, ecclesiaeque Romanae, cui praesedit, privilegium, nostri nominis auctoritas*, liceat illi post auditionem primatum dioeceseos, si necesse fuerit, nos appellare, et nostra auctoritate aut ante nos, aut ante legatos
nostro ex latere missos juxta Patrum decreta suas exercere atque diffinire actiones, nullusque illum ante haec judicet aut judicare praesumat.
Sed si quid (quod absit!
) grave intolerandumque ei objectum fuerit, nostra erit exspectanda censura, ut nihil prius de eo, qui ad sinum sanctae ecclesiae Romanae confugit et ejus implorat auxilium, decernatur, quam ab ejusdem ecclesiae auctoritate fuerit praeceptum, quae vices suas ita aliis impertivit ecclesiis, ut in partem sint vocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.
Et infra: § 1. Si autem (quod non arbitramur) a quoquam secus praesumtum fuerit, ab officio cleri submotus auctoritatis apostolicae reus ab omnibus judicetur, ne lupi, qui sub specie ovium subintraverunt, bestiali saevitia quosque
audeant lacerare, et quod sibi fieri nolunt aliis inferre praesumant.
Item quum Vigilius Papa in epistola ad Eleutherium, c. ult. dicat : C. XII. Judicia appellantium ab eis sunt audienda, ad quos appellatur.
Qui se scit aliis esse praepositum, non moleste ferat aliquem esse sibi praelatum.
Ipsa namque ecclesia, quae prima est, ita reliquis ecclesiis vices suas credidit largiendas, ut in partem sint vocatae sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.
Unde omnium appellantium apostolicam sedem episcoporum judicia, et cunctarum majorum negotia causarum eidem sanctae sedi reservata esse liquet; praesertim quum in his omnibus ejus semper sit
exspectandum consultum, cujus tramiti si quis obviare tentaverit sacerdotum, causas se non sine honoris sui periculo apud eandem sanctam sedem noverit redditurum.
Gratian. Item quum Nicolaus papa in Hincmarum Remensem Archiepiscopum inveniatur, qui Rhotandum episcopum appellantem apostolicam sedem damnare ausus est, ita dicens:
C. XIII. De Remensi archiepiscopo, qui appellantem Romanam sedem judicare est ausus.
Arguta sapientia tua, utinam in bono accepta,
fomitem judicii et materiam depositionis adversus Rhotandum assumpsit, et ab itinere apostolicae sedis removit, et continuatim apostolicam sedem appellantem damnavit et carcerali custodiae mancipavit.
Et infra:: § 1. Privilegia tamen apostolicae sedis vos oblivioni tradere nullatenus debuistis, quibus venerandi canones judicia totius ecclesiae ad hanc deferri jubent.
Et infra: § 2. Haec quippe nos in Rhotando idcirco noveritis operatos, ut privilegia sedis apostolicae, quae male a vobis violata videbantur, * et a nobis tot impensis laboribus vestra resistente contumacia recuperari non poterant *, auctoritate apostolica et cana Patrum deliberatione pristino tandem genio et proprio decorarentur honore.
C. XIV. Quisque eam obedientiam majoribus exhibeat quam ab inferioribus desiderat.
Item Leo Papa ad Anastasium Thessalonicensem Episcopum, epist. LXXXII, al.
LXXXIV.
Qui scit se quibusdam esse praepositum, non moleste ferat aliquem sibi esse praelatum, sed obedientiam, quam exigit, etiam ipse dependat, et sicut non vult gravis oneris sarcinam ferre, ita non audeat alii importabile pondus imponere.
Discipuli enim sumus humilis et mitis magistri, dicentis: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Gratian. Patet ergo, quod nulli appellanti sunt induciae denegandae.
Ceterum, si causa frustratoriae dilationis appellaverit, a judice, ad quem provocatum
fuerit, condemnabitur.
Tempus vero appellationis est ante datam vel post datam sententiam.
Quoties enim quis se gravari senserit, libere potest appellare.
Unde Sixtus Papa II, epist. 1, ad Gratum Episc. ait: C. XV. Qui gravatur a proprio metropolitano, primatem aut universalis ecclesiae sedem appellet.
Si quis putaverit se a proprio metropolitano gravari, apud primatem dioeceseos aut penes universalis apostolicae ecclesiae Papam judicetur.
C. XVI. Romanam sedem appellet qui judicem suspectum habet.
Item Felix II, ad episcopos in Alexandrina synodo congregatos, cap. 19.
Quoties episcopi se a suis comprovincialibus vel a metropolitano putaverint praegravari, aut eos suspectos habuerint, mox Romanam appellent sedem, ad quam eos *absque ulla detentione aut suarum rerum ablatione* libere liceat ire; et dum praedictam Romanam matrem appellaverint ecclesiam, aut ab ea se audiri poposcerint, nullus eos aut excommunicare, aut eorum sedes surripere, aut res eorum auferre, aut aliquam eis vim inferre praesumat ante quam eorum causa Romani Pontificis auctoritate finiatur.
Quod si aliter a quoquam praesumtum fuerit, nihil erit, sed viribus carebit.
C. XVII. De eodem.
Item Julius Papa in rescripto ad Episcopos orientales, cap. 30 .
« Ideo huic sanctae sedi praefata privilegia specialiter concessa sunt, ut ab ea omnes auxilium oppressi et injuste damnati restitutionem sumant.
»
Gratian. Oppressi et se praegravari putantes intelliguntur ante datam sententiam, injuste vero damnati post datam sententiam.
Unde Eutychianus urbis Romanae Episcopus scribit Episcopis per Siciliam, epist. II, c. 1: C. XVIII. Ante exitum causae per appellationem recedere licet.
Non ita in ecclesiasticis agendum est negotiis, sicut in saecularibus.
Nam in saecularibus legibus, postquam vocatus quis venerit et in foro decertare
coeperit, non licet ei ante peractam causam recedere.
In ecclesiasticis vero dicta causa recedere licet, si necesse fuerit aut si se praegravari viderit.
III Pars.
Gratian. Qui vero ex contumacia judicibus obtemperare noluerit, communione privetur.
Unde in Concilio Milevitano, c. 24: C. XIX. Excommunicetur, qui judicibus suis obtemperare non vult.
Quisquis probatus fuerit per contumaciam nolle
obtemperare judicibus, quum hoc primae sedis episcopo fuerit probatum, det literas, ut nullus ei communicet episcoporum, donec obtemperet.
Gratian. Item quod post datam sententiam appellari possit, Fabianus Papa testatur, dicens Hilario Episcopo epist. III, c. 2:
C. XX. Non denegetur appellatio ei, quem in supplicium sententia destinavit.
Liceat etiam in criminalibus causis appellare, nec appellandi vox denegetur ei, quem supplicio sententia destinavit.
Gratian. Quod paulo ante idem affirmat eod. cap.:
C. XXI. Ante datam sententiam licet alicui appellare.
Si quis judicem adversum sibi senserit, vocem
appellationis exhibeat.
IV Pars.
Gratian. Post datam vero sententiam qui appellare voluerit, intra quinque dies appellet, et intra eosdem a quo provocavit literas dimissorias accipiat, et intra eosdem ad quem appellavit iter arripiat.
Unde in Theodosianis legibus sic statutum invenitur : C. XXII. Post latam sententiam intra quod tempus quisque appellare debeat.
Propter superfluam appellatorum licentiam, ne in retractandis vel revocandis sententiis liberum habere arbitrium videantur, et tempora appellationis, et poenae constitutae sunt, ut quicunque apud judicem, qui causam ejus audivit, appellare, et ad
alium judicem appellare voluerit, intra quinque dies appellet, et his ipsis quinque diebus ad judicem, ad quem provocaverit, sine aliqua dissimulatione perveniat, et ipse dies, quo accepit litteras, in his quinque diebus specialiter computetur.
Quod si longius iter sit, exceptis *his* quinque diebus spatium dierum, quo iter agi possit, computetur.
C. XXIII. [PALEA .
]
« Habita dinumeratione XX millium diurnorum per singulos dies computetur.
»
C. XXIV. A quo appellatur ad quem appellatum fuerit dimissoriae litterae dirigantur.
Item ibidem tit.
XXXIV.
Ab eo, quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogniturus est, dimissoriae litterae dirigantur, quae vulgo apostoli appellantur, quarum postulatio et acceptio intra quinque dies ex officio finienda est.
Ista jam saperius sub titulo de cautionibus et poenis appellationum interpretata sunt, § 1. Qui intra statuta tempora dimissorias non postulaverit, vel acceperit, * vel reddiderit, praescriptione ab agendo submovetur, et poenam appellationis ferre cogitur.
C. XXV. De his, qui causa dilationis appellant.
Item ibidem, tit.
XXXV, c. 2.
Quicunque non confidentia justae causae, sed causa afferendae morae, ne contra eum sententia proferatur, appellaverit, vel si de facto suo confessus, ne addicatur, appellare voluerit, hujusmodi appellationes non recipiuntur.
C. XXVI. Quum possessor appellat, dum eventus causae dubius est, possessionis fructus sequestrentur.
Item ibidem, tit.
XXXVI, c. 1.
Quoties post auditam causam judicii possessor appellat, fructus possessionis, de qua agitur, dum secundae audientiae eventus dubius est, merito sequestrantur.
Nam si petitor appellaverit, hoc ab eo postulari non potest, quia non potest sequestrari quod non habet, § 1. Si propter praedia urbana vel mancipia appelletur, pensiones eorum vel
mercedes. vecturae etiam, si de navi agatur, deponi solent.
C. XXVII. Injuste appellans omnino puniendus est.
Item ibidem, tit.
XXXVII, c. 1.
Omnino puniendus est, *ut*, quoties injusta appellatio pronunciatur, sumtus, quos, dum sequeretur, adversarius impendit, reddere cogatur non simplos, sed quadruplos.
Gratian. Praemissis auctoritatibus intra quinque dies post datam sententiam cuique appellare permittitur.
Quod postea Justinianus in constitutionibus
suis corrigens, intra decem dies appellationis remedium cuique dandum decrevit, dicens:
C. XXVIII. Intra decem dies remedium appellationis conceditur.
Imperator Justinianus Augustus.
Anteriorum legum acerbitati plurima remedia imponentes, et maxime haec circa appellationes facientes, et in praesenti ad hujusmodi beneficium pervenire duximus esse necessarium.
Antiquitate etenim cautum erat, ut si quis per se litem exercuerit et fuerit condemnatus, intra duos dies tantummodo licentiam appellationis haberet; sin autem per procuratorem causa ventilata sit, et in triduum proximum eam extendi.
Ex rerum autem experientia invenimus hoc satis esse damnosum;
plures enim homines ignaros legum subtilitatis, et putantes in triduum esse provocationes porrigendas, in promtum periculum incidisse, et biduo transacto causas perdidisse.
Unde necessarium duximus hujusmodi rei competenter mederi.
Et sancimus omnes appellationes, sive per se, sive per procuratores, seu per defensores, vel curatores et tutores ventilentur, posse intra decem dierum spatium a recitatione sententiae enumerandum judicibus ab his, quorum interest, offerri, sive magni sive minores sunt (excepta videlicet sublimissima praetoriana praefectura), ut liceat homini intra id spatium plenissime deliberare, sive appellandum ei sit, sive quiescendum; ne timore instante opus appellatorium frequentetur, sed sit omnibus inspectionis copia,
quae et indiscussos hominum calores potest refrenare.