Decretum Gratiani (page 7)
§ 1. Ad haec sancimus, si quando lis speratur in nostrum inferri consistorium, si forte contigerit imperatoriam majestatem occupatam publicis causis ex mundanis provisionibus non posse convocare patres, quatenus causa agitetur, non ex hoc litem periclitari.
Quod enim vitium est litigantium, si culmen imperatorium occupetur?
vel quis tantae est auctoritatis, ut nolentem principem possit ad convocandos patres ceterosque proceres coarctare?
Sed si quid tale evenerit, causa intacta permaneat,
donec imperator sua sponte motus et convocari proceres jusserit, et litem inferri patiatur, et omnia secundum morem procedere.
§ 2. Illud etiam in tertio capitulo disponendum est, quod antiquitas bene statuit, novitas autem neglexit.
Quum enim veneranda vetustatis auctoritas ita magistratus digesserit, ut alii majores, alii medii, alii minores sint, et appellationes a minoribus judicibus non solum ad maximos judices remitterentur, sed ad spectabilium judicum tribunal, quatenus et ipsi sacro auditorio adhibito litem exercerent, novitas autem hoc dereliquerit, evenit, ut super minimis causis maximi nostri judices inquietentur, et homines propter minimas causas magnis fatigentur dispendiis, ut forsitan totius litis aestimatio ad
sumtus judiciales non sufficeret.
Ideoque sancimus, si quando ex Aegyptiaco tractu vel adjuncta ei utraque Lybia provocatio speratur usque ad decem librarum auri quantitatem, non in hanc regiam urbem eam venire, sed ad praefectum augustalem, qui audiat et causam dirimat vice sacri cognitoris, nulla ei penitus post diffinitivam sententiam appellatione porrigenda.
Similique modo quoties in Asiana dioecesi vel Pontica tale aliquid emerserit, usque ad praedictam quantitatem decem librarum auri appellationes ad viros spectabiles, comites forte, vel proconsules, vel praetores, vel moderatores, quibus specialiter easdem lites peragendas deputavimus, remittantur, quatenus et hi ad similitudinem praefecti augustalis vice sacri cognitoris intercedant, et causas
sine spe quidem appellationis, Dei tamen et legum timore perferant decidendas.
Orientalem autem tractum causas appellatione suspensas, et usque ad decem librarum auri quantitatem limitatas, ad virum spectabilem comitem orientis mittere, simili modo audientiam et finem eis impositurum.
Illo videlicet observando, ut viri, spectabiles duces vel alii spectabiles judices non ad alios eadem spectabilitate decoratos judices suas transmittant appellationes in litibus, quantaecunque sint quantitatis (quum non oporteat ad compares judices appellationes referri, sed a minori judicio in majus tribunal ascendere), sed ad illustrissimam praefecturam illorum appellationes, cujuscunque sint
quantitatis (ut dictum est), dirigantur, quae unat
cum viro excelso pro tempore quaestore eas dirimat, utroque officio subministrante, id est tam ex sacris scriniis more solito quam praefectorio.
Ita tamen haec sancimus, ut nec a ducibus vel aliis spectabilibus judicibus (quibus forte, et si privati sint, imperialis majestas causas injunxerit) appellatio ad memoratos spectabiles judices currat, ne causa non gradatim procedere, sed perperam videatur; sed a praesidibus quidem provinciarum, et judicibus a nobis datis, si non sint spectabiles judices, intra memoratam quantitatem referetur.
Si autem vel illustres sint dati a nobis judices (quibus apices dignitatum super spectabilitatem sunt) vel duces, qui omnimodo spectabilitate sunt decorati, vel hi, qui a principe delegati sunt, spectabilem
habeant dignitatem, eorum appellationes sub quacunque quantitate in hanc regiam urbem ad competentes antiquo more judices referuntur, omnibus aliis, quae in appellationibus statuta sunt vel ab antiqua prosapia, vel ab auctoritate anteriorum constitutionum, vel a nostra humanitate, intactis illibatisque custodiendis.
C. XXIX. Quando appellandum sit primo vel secundo.
Item lib.
XLIX Digest.
, tit. quando appellandum sit, lege I, § Biduum.
Biduum vel triduum appellationis ex die sententiae latae computandum erit.
§ 1. Quid ergo, si sententia fuerit sub conditione dicta, utrum ex die sententiae *latae* tempus computamus ad appellandum,
an vero ex die, quo conditio sententiae exstitit?
Sane quidem non est sub conditione sententia dicenda; sed si fuerit dicta, quid fiet?
Et est utile statim tempora ad appellandum computari debere.
§ 2. Quod in sententiis receptum est, ut vel altera die, vel tertia provocetur, hoc etiam in ceteris observandum est, ex quibus sententia quidem non profertur, appellari tamen oportere et posse *supra relatum est,* ut quum quis ad tutelam vel ad alia civilia munera nominatur, et ejus excusatio non admittitur, § 3. Dies autem istos, in quibus appellandum est, ad aliquid utiles esse, oraio divi Marci voluit, si forte ejus, a quo provocatur, copia non fuerit, ut *ei* libelli dentur.
Ait
enim: Is dies servabitur, quo primo facultas
adeundi erit.
Quare si forte post sententiam statim dictam copiam sui non fecerit is, qui pronunciavit (ut fieri assolet), dicendum est nihil nocere appellatori.
Nam ubi primum copiam ejus habuerit, poterit provocare.
Ergo si statim se subduxit, simili modo subveniendum est, § 5. Quid igitur, si conditio horae effecit, ut se reciperet?
Si forte dicta sit sententia jam suprema hora, utique non videbitur se subtraxisse, § 3. Adeundi autem facultatem semper accipimus, si in publico sui copiam fecit.
Caeterum, si non fecerit an imputetur alicui quod ad domum ejus non venerit, quodque in hortos non accesserit, et ulterius quod ad villam suburbanam?
Magisque est ut non debeat imputari.
Quare si in publico ejus adeundi facultas non fuit,
melius dicetur facultatem non fuisse adeundi, § 6. Si quis ipsius quidem, a quo appellavit, adeundi facultatem non habuerit, ut ei libellos daret, ejus autem, quem appellavit, habeat copiam, videndum est, ut ei praescribi possit quod eum non adierit.
Ex hoc jure utimur, ut, si alterutrius adeundi fuerit copia, praescriptio locum habeat, § 7. *In propria causa biduum accipitur.
Propriam causam ab aliena quemadmodum discernimus?
* Et palam est eam propriam esse causam, cujus emolumentum vel damnum ad aliquem suo nomine pertinet.
Et infra: § 8. Si adversus absentem fuerit pronunciatum, biduum vel triduum ex quo quis scit computandum est, non ex quo pronunciatum est.
Quod autem dicitur absentem posse provocare ex
quo scit, sic accipit, si non in causa per procuratorem defensus est, nam si ille non provocavit, difficile est, ut haec audiatur, § 9. Si quem in insulam deportandum adnotaverit praeses provinciae, et imperatori scripserit ut deportetur, videamus quando sit provocandum, utrum quum imperator rescripserit ut deportetur, an quum ei scribitur?
Et putem, tunc esse appellandum, quum recipi eum praeses jubet, * sententia prolata, imperatori scribendum ut deportetur.
* Ceterum verendum est, ne sero sit, ut tunc provocetur, quum imperator
insulam ei assignaverit; comprobata enim sententia praesidis tunc solet insulam assignare.
Rursus illud verendum est, si mendaciis apud principem oneravit eum, quem deportandum laborabat, intercludi illi viam provocandi.
Quid ergo est?
Recte dicetur humanitate suggerente ut et hoc, et illo tempore non frustra provocaretur, quia non adversus principem, sed adversus judicis calliditatem provocavit.
Et infra: § 10.
Illud quoque videamus, si, quum imperatori scriberetur, exemplum litterarum litigatori editum sit, neque is appellaverit, et postea contra eum rescriptum sit, an appellare a litteris pridem sibi editis possit?
quia qui tunc non appellavit vera esse quae scripta sunt consensisse videtur, nec est audiendus, si dicat
eventum * sacri rescripti se sustinuisse.
[C. XXX. Item Ulpianus lib.
XLIX, in tit.
De recipiendis appellationibus vel non, lege 1.
V Pars.
Non solent audiri appellantes, nisi hi, quorum interest, vel quibus mandatum est, vel qui negotium alienum gerunt, quod mox ratum habetur.
Sed etsi mater, *quum filii rem sententia versam animadvertereta*, provocaverit pietati dans, dicendum est et hanc audiri debere, et si litem praeparandam curare maluerit, intercedere non videtur, licet ab initio defendere non potest.
§ 1. Scaevola libro IV regularum.
Ante sententiam appellari potest, si quaestionem in civili negotio habendam
judex interlocutus sit, vel in criminali, si contra leges hoc faciat.
§ 2. Macer libro I de appellationibus, lege 4. Ejus, qui ideo causam agere frustratur, quod dicit se libellum principi dedisse, et sacrum rescriptum exspectare, audiri desiderium prohibetur, et si ob eam causam provocaverit, appellatio ejus recipi sacris constitutionibus vetatur.
C. XXXI. De dimissoriis libellis.
Item Marcianus l. 2, De appellationibus, tit.
De libellis dimissoriis, l. unica.
Post appellationem interpositam literae dandae sunt
ab eo, a quo appellatum est, ad eum, qui de appellatione cogniturus est sive principem, sive quem alium, quas literas dimissorias sive apostolos appellant.
Sensus autem literarum talis est: appellasse (puta) Lucium Titium a sententia illius, quae inter illos dicta est.
Sufficit autem petiisse intra tempus dimissorias instanter et saepius, *ut*, et si non accipiat, id ipsum contestetur.
Nam instantiam repetentis dimissorias constitutiones desiderant.
Aequum est igitur, si per eum steterit, qui debebat dare literas, quo minus det, ne hoc accipienti noceat.
§ 1. Ulpianus libro IV de appellationibus titulo: Nihil innovari appellatione interposita, lege unica.
Appellatione interposita, sive ea recepta fuerit sive non, medio tempore nihil novari
oportet.
Et infra: § 2. Si quis ex pluribus facinoribus condemnatus propter quaedam appellaverit, propter quaedam non, utrum differenda poena ejus sit, an non, quaeritur.
Et si quidem graviora sunt crimina, ob quae appellatio interposita est, levius autem id, propter quod non appellavit, recipienda est omnino appellatio, et differenda poena.
Si vero graviorem sententiam meruit ex ea specie, ex qua non est appellatum, omnimodo poena imponenda est.
Gratian. Forma apostolorum haec est: « Ego ille sanctae Bononiensis ecclesiae episcopus, te presbyterum Rolandum, capellanum S. Apollinaris, ad apostolicam sedem, quam appellasti, ab observatione mei judicii his apostolis dimitto.
» Forma vero appellantis
ante sententiam haec est: « Ego Adelinus S. Reginae ecclesiae minister licet indignus sentiens me praegravari a domino Gualterio S. Ravennatis ecclesiae archiepiscopo Romanam sedem appello, et apostolos peto.
» § 1. Si vero post datam sententiam appellare voluerit, hic erit ei modus appellandi: « Ego A. sanctae Reginae ecclesiae minister licet indignus contra sententiam domini G. sanctae Rav. ecclesiae archiepiscopi injuste in me latam pridie Kal. Maii, A. Domini incarnationis MCXLI , indictione quarta,
Romanam sedem appello, et apostolos peto.
» § 2. Si autem unus, vel duo pro pluribus appellare voluerint, sic appellabunt: « Ego P. et G. syndici canonicorum S. B. E. sentientes nos praegravari, vel contra sententiam, etc. Romanam sedem appellamus, et apostolos postulamus.
» Et hujuscemodi appellationes in scriptis fieri debent.
Ad judicium autem alterius fidei catholico appellare non licet.
Unde in Concilio Carthaginensi IV, c. 7: C. XXXII. Excommunicetur catholicus, qui committit causam suam judicio alterius fidei.
Catholicus, qui causam suam sive justam sive injustam, ad judicium alterius fidei judicis provocat, excommunicetur.
VI Pars.
Gratian. Notandum vero est, quod quidam judices sunt, a quibus appellari non oportet.
Unde in Concilio Milevitano, c. 24, legitur: C. XXXIII. A quibus judicibus provocari non licet.
A judicibus, quos communis consensus elegerit, non liceat provocare.
Gratian. Quod de arbitris intelligendum est.
Judicum enim alii sunt ordinarii, alii arbitrarii.
Ordinarii vero sunt, qui ab apostolico, ut ecclesiastici, vel ab imperatore, utpote saeculares, legitimam potestatem accipiunt.
Arbitrarii sunt, qui nullam potestatem habentes cum consensu litigantium in judices eliguntur, in quos compromittitur, ut eorum sententiae stetur.
Horum alii sunt ordinarii et arbitrarii, alii arbitrarii tantum.
Ordinarii et arbitrarii sunt, qui legitimam potestatem
habentes ab eis eliguntur ad arbitrandum, qui non sunt suae ditioni suppositi.
Ab his, etsi ut arbitrarii sedeant, et non ut ordinarii, privilegio tamen ordinariae dignitatis, gravatus aliquis appellare valebit.
Unde in Concilio Carthaginensi III, c. 10: C. XXXIV. A judicibus, qui eliguntur communi consensu, provocare licet.
Sane, si ex consensu partium judices electi fuerint, etiam a pauciore numero, quam constitutum est liceat provocari.
XXXV. Qui de episcoporum judiciis queruntur, a vicinis episcopis audiantur, vel ab aliis ex consensu eorum adhibitis.
Item ex Concilio Milevitano, c. 22.
Placuit, ut presbyteri, diaconi, vel ceteri inferiores clerici in causis, quas habuerint, si de judiciis episcoporum suorum questi fuerint, vicini episcopi eos audiant, et inter eos quidquid est finiant, adhibiti ab eis ex consensu episcoporum suorum.
Quod si *et* ab eis provocandum putaverint, non provocent, nisi ad Africana concilia vel ad primates provinciarum suarum.
Ad transmarina autem qui putaverit appellandum, a nullo intra Africam in communione suscipiatur.
Gratian. Nisi forte Romanam sedem appellaverint.
Is autem, qui appellaverit, ad eum, a quo appellavit,
remitti non debet.
Unde in Sardicensi Concilio, c. 7. C. XXXVI. De eodem.
Si quis episcopus accusatus fuerit, et judicaverint congregati episcopi regionis ipsius, et de gradu suo eum dejecerint, si appellaverit qui dejectus fuerit, et confugerit ad beatissimum Romanae ecclesiae episcopum, et voluerit se audiri, si justum putaverit ut revocetur vel renovetur examen, scribere episcopis dignetur his, qui in finitima et propinqua provincia sunt, ut ipsi diligenter omnia requirant et juxta fidem veritatis definiant.
Quod si is, qui rogat causam suam iterum audiri, deprecatione sua moverit
episcopum Romanum, ut de latere suo presbyteros mittat, erit in potestate ejus *et* quid velit, et quid aestimet.
Et si decreverit mittendos esse qui praesentes cum episcopis judicent, ut etiam habeant auctoritatem personae illius, a quo destinati
sunt, erit in ejus arbitrio.
Si vero crediderit sufficere episcopos, ut negotio terminum imponant, faciat quod sapientissimo consilio suo judicaverit.
Gratian. Arbitrarii tantum sunt qui nullam legitimam potestatem acceperunt, a quibus appellari non licet, quia eis imputandum est quod sibi tales elegerunt.
Si vero sententia eorum, a quibus appellatur, soluta fuerit, nihil eis oberit, nisi forte vel inimicitia vel pecunia depravati injustam probentur tulisse sententiam.
Unde in Concilio Carthaginensi III, c. 10, legitur : C. XXXVII. Quum per appellationem sententia solvitur, non debet obesse ei qui non iniquo animo judicavit.
VII Pars.
Hoc etiam placuit, ut a quibuscunque judicibus ecclesiasticis ad alios judices ecclesiasticos, ubi est major auctoritas, fuerit provocatum, non eis obsit, quorum fuerit soluta sententia, si convinci non potuerint vel iniquo animo judicasse, vel aliqua cupiditate aut gratia depravati.
Gratian. Quaeritur autem de eo a quo appellatur, an sit evocandus in testimonium apud eum, ad quem appellatur, super negotio, cujus cognitionem suscepit.
De hoc ita statutum est in Concilio Carthaginensi V, c. 1: C. XXXVIII. Clericus non devocetur in testimonium illius causae, cujus primum cognitionem suscepit.
Statutum est, ut qui *forte* in ecclesia quamlibet causam jure apostolico ecclesiis imposito agere voluerit, et fortasse decisio clericorum uni parti displicuerit, non liceat clericum in judicium ad testimonium devocari eum, qui praeses vel cognitor
fuit, et nulla ad testimonium dicendum ecclesiastici cujuslibet persona pulsetur.
Gratian. Ab eis quoque, ad quos provocatum fuerit * ulterius provocare non licet:
C. XXXIX. Non liceat provocare ab his, ad quos provocatum fuerit.
Si autem provocatum fuerit, eligat qui provocaverit judices, et cum eo * et * ille, contra quem provocaverit, ut ab ipsis deinceps nulli liceat provocare.
Gratian. Post secundum provocationem intelligendum est: tertio enim in una eademque causa super eisdem capitulis provocare non licet.
Unde in VII libro Codicis, titulo ne liceat in una eademque causa
tertio provocare, lege unica, imperator Justinianus scribit: Si quis in quacunque lite iterum provocaverit, non liceat ei tertio in eadem lite super eisdem capitulis provocatione uti, vel sententias excellentissimorum praefectorum praetorio retractare, licentia danda litigatoribus, arbitro dato, ipsius audientiam, qui eum dedit, ante litis contestationem invocare, et hujusmodi petitione minime provocationis vim obtinente.
§ 1. Quum autem in causa capitali vel status interpellatum fuerit, non per procuratores, sed per se ipsos appellantes causam suam agere oportet.
Unde Hadrianus Papa ait in capitulis a se collectis, c. 44: C. XL. Appellationem in causa capitali vel status interpositam per procuratorem exsequi non licet.
Si quando in causa capitali vel causa status interpellatum fuerit, non per exploratores, sed per ipsos est agendum.
Gratian. Tempus autem exsequendae appellationis annus est, vel, si justa causa intercesserit, biennium.
Unde in Authenticis constitut.
11, collat.
V, legitur:
C. XLI. De eodem.
Ei, qui appellat, impertitur annus, intra quem secundum se communiter *cum adversario* litem exsequatur, aut, si justa causa intercesserit, alius annus indulgeatur, quo transacto lite non completa rata manet sententia.
§ 1. Appellatore cessante, quum unus mensis superest ex biennio, licet victori ingredi ut reus quaeratur, quo sive invento
sive non, suas afferat allegationes, et vel
confirmetur vel rescindatur sententia, omni casu absente impensis condemnando *secundum tempora fatalium dierum*.
Neutro *vero* concurrente post secundum fatalem permaneat sententia *rata*.
Constitutione secunda, in collatione IV: § 2. Sed lis, quae speratur in consistorium principis inferri, absque damno morae manet intacta, donec ipse faciat eam introduci, et a proceribus secundum morem dirimi.
Gratian. Si vero is, qui appellavit, poenitentia ductus ab appellatione desistere voluerit, non prohibetur, sicut in 7 libr.
Codicis, tit. de appellationibus, l. 28 Impp.
Arcadius et Honorius statuisse leguntur: Si quis libellos appellatorios ingesserit, sciat se habere licentiam arbitrium commutandi et suos libellos
recuperandi, ne justae poenitudinis humanitas amputetur.
§ 1. Est autem quando appellationem interponi non est necesse.
In eodem namque libro, et eod. tit. l. 27, iidem Impp. decreverunt: Nominationes vero libellis vel edictis factae, citra concilium publicum non valent, de quibus nec appellare necesse est, si solennitas deest.
VIII Pars.
§ 2. Diffinitiva quoque sententia, quae condemnationem vel absolutionem non continet, pro nulla habetur.
§ 3. Item sententia citra solitum ordinem judiciorum a praeside prolata auctoritatem rei judicatae non obtinet.
§ 4. Item si sententia lata fuerit contra res prius judicatas, a quibus provocatum non est, sententiae auctoritatem non obtinebit, et ideo
appellare non est necesse.
§ 5. Item si sententia contra jus scriptum feratur, veluti dum defunctus et minor XIV annis fuisse, et testamentum jure fecisse dicitur, nullas vires obtinet, nec contra eam est necessarium auxilium provocationis.
§ 6. Si vero contra jus litigatoris sententia dicatur, veluti dum minor XIV annis, annum XIV implevisse, ac per hoc testamentum jure fecisse pronunciatur, ad provocationis remedium oportet confugere, §.
7. Item si plures judices dati sunt, et unus tantum ex eis pronunciasse proponitur, non videtur appellandi necessitas fuisse, quum sententia firmitatem jure non obtineat.
§ 8. Item quum certa ratione et fine judices mulctare possunt, si aliter contra statutum legis modum mulctam irrogaverint, quod contra jus gestum videtur firmitatem
non tenet, et sine appellatione potest rescindi.
§ 9. Venales quoque sententias, quae in mercedem a corruptis judicibus proferuntur, etiam citra interpositae provocationis auxilium infirmas esse decretum est.
§ 10.
Item si propter infirmitatem aetatis ad honorem, ad quem nominatus es, inhabilem te esse probaveris, praetermissa appellatione iniqua nominatio removebitur.
§ 11.
Sunt etiam, quorum appellationes non recipiuntur.
Non enim potest recipi ejus appellatio, qui per contumaciam absens, quum ad agendam causam vocatus esset, negotio prius summatim perscrutato condemnandus est.
§ 12.
Nullus etiam homicidarum, veneficorum, maleficorum, adulterorum, itemque eorum, qui manifestam violentiam commiserunt, argumentis convictus, testibus superatus, voce etiam propria vitium scelusque confessus audiatur appellans.
Et hoc in notoriis.
§ 13.
In occultis autem: Si, testibus productis, instrumentis prolatis, aliisque argumentis praestitis sententia contra eum lata sit, et ipse, qui condemnatus est, aut minime voce sua confessus sit, aut formidine tormentorum territus contra se aliquid dixerit, provocandi licentia ei non denegatur.
§ 14.
Nulli quoque officialium a sententia proprii judicis provocatio tribuatur, nisi in eo tantum negotio, quod civili ratione super patrimonio forte apud proprium judicem inchoaverit.
§ 15.
Quoties etiam fiscalis calculi satisfactio postulatur aut tributum exposcitur, aut publici, vel etiam privati debiti evidentis et convicti redhibitio flagitatur, appellatione exclusa necessario in contumacem vigor judiciarius exercetur.
§ 16.
Ab exsecutione sententiae appellari non potest,
nisi forte exsecutor sententiae modum judicationis excedat.
§ 17.
Si quis etiam ausus fuerit provocare, ne voluntas defuncti testamento scripta reseretur, vel ne ii, quos scriptos patuerit heredes, in possessionem mittantur, et is, cujus de ea re notio erit, appellationem receperit, et judex, qui tam ignavam conniventiam adhibuerit, et litigator, qui tam importune appellaverit, viginti libris argenti mulctentur.
§ 18.
De possessione etiam et ejus momento si causa dicatur, quae sententia interlocutoria appellatur, quamvis provocatio interposita fuerit, tamen lata sententia sortiatur effectum.
§ 19.
Quandoque unam et eamdem plures simul reportant condemnationem, nec diversitas factorum separationem accipit, quo
casu, si omnes appellaverint, et uno ex his agente eorum appellatio justa pronunciata fuerit, emolumentum victoriae etiam ad alios pertinebit.
Si autem unus tantum appellavit ejusque appellatio justa pronunciata est, ei quoque prodest, qui non appellavit.
§ 20.
Quod si aetatis auxilio unus contra sententiam restitutionem impetraverit, majori, qui suo jure non appellaverit, hoc rescriptum non prodest.
§ 21.
Judicibus autem non solum suscipiendae appellationis necessitas videtur imposita, verum etiam XXX dierum spatia ex die sententiae definita sunt, intra quae gesta una cum relatione litigatoribus convenit praestari.
§ 22.
Similiter arbiter appellationem suscipere et relationem dare compellitur, si delegatus fuerit.
§ 23.
Litigatoribus vero copia est etiam non scriptis libellis illico voce appellare, quum res judicata poposcerit, tam in civilibus quam in criminalibus causis.
§ 24.
Ab eo autem, qui de appellatione cognoscit, non potest fieri recursus ad judicem, a quo fuerit provocatum.
Quapropter remittendi litigatores ad provincias
remotam sibi occasionem atque exclusam penitus intelligant, quum super omni causa interpositam provocationem vel injustam tantum liceat pronunciare, vel justam.
§ 25.
Haec omnia in VII lib.
Codicis invenies, a tit. de appellationibus, usque ad tit. ne liceat in una eademque causa.
QUAESTIO VII.
GRATIANUS.
I Pars.
Quod vero laici in accusatione episcoporum non sint audiendi, Evaristus Papa testatur, dicens Episcopis per Aegyptum, epist. II:
C. I. Laici in episcoporum accusationem non sunt recipiendi.
Non est a plebe aut vulgaribus hominibus arguendus vel accusandus episcopus, licet sit inordinatus, quia pro meritis subditorum disponitur a Deo vita rectorum.
Et infra: Ideo ista dico, quia insidiator bona saepissime solet convertere in malum, et in electis ponit maculam.
C. II. Laicus clericum non accuset.
Item Silvester Pana in epilogo Concilii Romani.
Nullus laicus audeat clerico crimen inferre.
C. III. De eodem.
Item Marcellinus Papa ad Episcopos orientales, ep. II.
Laico non licet quemlibet clericum accusare.
C. IV. Anathematizatus sacerdotes accusare non potest.
Item Julius Papa in decretis, c. 36.
In sancta Nicaena synodo statutum est, ut nemo anathematizatus in nostra suscipiatur accusatione, nec illi, qui nos in sua nolunt recipere *querela vel* accusatione, quum nos super illos sciamus a Domino
constitutos, non illos super nos, et sicut major non potest a minore judicari, ita nec obligari, quia rarum est omne quod magnum est.
Portamus onera omnium, qui gravantur, quinimo haec portat in nobis B. apostolus Petrus, cujus vice fungimur legatione, et cujus regula informamur, quatenus ejus fulti auxilio ab omnibus nunc et in perpetuum tueamur adversis.
C. V. De eodem.
Item Eusebius ad Episcopos Galliae, epist. I.
Laicos non accusare episcopos hactenus observatum et constitutum est, quia ejusdem non sunt conversationis, et oppido eis quidam infesti exsistunt, quippe quum vita eorum et conversatio debeat esse secreta et a laicorum actibus remota, nec ab eis
impeti debeant; qui eorum castitatem et gravitatem nolunt imitari, maxime quum nec hi eos in suis volunt recipere accusationibus.
C. VI. Nec clerici in accusatione laicorum, nec laici in accusatione clericorum sunt suscipiendi.
Item Fabianus Papa ad Episcopos orientales, epist. II.
Sicut sacerdotes vel reliqui clerici a saecularium laicorum excluduntur accusatione, ita illi ab istorum sunt excludendi et alienandi criminatione, et sicut isti ab illis, ita illi ab istis non recipiantur, quoniam sicut Domini sacerdotum segregata debet esse conversatio ab eorum conversatione, ita litigatio, quia servum Domini non oportet litigare.
C. VII. De eodem.
[PALEA.] Item ex Concilio Maguntino .
« Decretum est, ut presbyteri suos plebeios et accusare et attestimoniare possint.
Si autem neglexerint, sui gradus periculo subjacebunt.
»
C. VIII. Laici clericos accusare non debent.
Item Clemens ad Jacobum, epist. I .
Sacerdotes et reliqui ecclesiae ministri omnesque plebes episcopos suos diligere debent, et eorum praeceptis
obedire, etiamsi ipsi aliter (quod absit!
) agant, nisi in fide erraverint.
C. IX. De eodem.
Item ad eumdem, epist. II.
Qualis condemnatio eis immineat, qui in patres peccant, scriptura divina ostendit.
Si enim Cham, quia non operuit pudenda patris, maledictus est, multo ampliori condemnatione digni sunt qui patribus legatione Dei fungentibus contumeliam inferunt.
Gratian. Personae inferiorum ordinum in superiorum accusationem recipiendae non sunt.
Unde Silvester Papa in epilogo Concilii Romani: C. X. Minores non debent accusare majores.
Clericus adversus exorcistam, exorcista adversus acolythum, acolythus adversus subdiaconum, subdiaconus
adversus diaconum, diaconus adversus presbyterum, presbyter adversus episcopum accusationem dare aut testimonium ferre non valet.
C. XI. De eodem.
Item Zephyrinus Papa ad Episcopos Siciliae, ep. I .
Majorum quispiam minorum accusationibus non impetatur.
C. XII. De eodem.
Item Anacletus Papa, epist. III.
Sententia Cham filii Noe damnantur qui suorum doctorum vel praepositorum culpam produnt, ceu Cham, qui patris pudenda non operuit, sed * magis* deridenda monstravit.
C. XIII. Oves pastorem suum, nisi a fide exorbitaverit, non possunt accusare.
Item Eusebius Papa ad Episcopos Alexandriae, ep. II.
Oves, quae pastori suo commissae sunt, eum nec reprehendere (nisi a recta fide exorbitaverit *) debent * nec ullatenus accusare possunt, quia facta pastorum oris gladio ferienda non sunt, quanquam recte reprehendenda videantur.
II. Pars. Gratian. His auctoritatibus probatur, quod subditi, sive sint laici sive clerici, praelatos suos accusare non possunt.
Verum de criminosis et de infamibus hoc intelligendum est, qui vitam suorum praelatorum parati sunt reprehendere, non imitari: quod ex verbis Anacleti datur intelligi, qui ait.
C. XIV. Quare laici in accusatione episcoporum non audiantur.
Laici in accusatione episcoporum audiendi non sunt, quia oppido eis quidam infesti sunt, et indignum est ut ab eis accusentur, qui eorum gravitatem nolunt imitari.
C. XV. Sacerdotes non nisi a viris idoneis et probatis accusari possunt.
Item Anacletus ad episcopos Italiae, epist. II.
Accusatio quoque eorum, super qua nos consulere
voluistis, non nisi ab idoneis et probatissimis viris, qui et suspicionibus et sceleribus carent, fieri debet, quia Dominus sacri sui corporis tractatores a vilibus et reprobis ac non idoneis personis infamari noluit, nec calumniari *permisit*, sed ipse proprio flagello peccantes sacerdotes a templo ejecit.
Unde liquet, quod summi sacerdotes, id est episcopi, a Deo sunt judicandi, non ab humanis, aut pravae vitae hominibus lacerandi, sed potius ab omnibus fidelibus portandi, ipso Domino exemplum dante, quando per se ipsum, et non per alium vendentes et ementes ejecit de templo.
Et paulo post: § 1. Nullus enim (ut reor) invenitur inter nos, qui velit suum servunt ab alio quam a se judicari.
Quod si praesumtum
fuerit, aut multa ipse indignatione irascitur, aut potius ultionem quaerit super eum.
Et infra: § 2. Unde et Dominus per Prophetam inquit: Qui vos tangit, tangit pupillam oculi mei.
Et paulo post: § 3. Si detractores quorumcunque graviter judicantur, et in perditionis laqueum cadunt, multo magis laceratores et detractores atque accusatores * memoratorum * Dei famulorum atque persecutores damnantur, et in barathrum (nisi se correxerint, et per eorum satisfactionem condignam egerint poenitentiam) indubitanter cadunt, et vindicibus flammis exuruntur.
Et infra: § 4. Haec et alia periculosa considerantes apostoli statuerunt, ne facile commoverentur, aut lacerarentur, vel accusarentur columnae sanctae Dei ecclesiae, quae apostoli
et successores eorum non immerito dicuntur.
Sed si quis adversus eos vel ecclesias eorum commotus fuerit aut causas habuerit, prius ad eos recurrat caritatis studio, ut familiari colloquio commoniti ea sanent quae sananda sunt, et caritative emendent quae juste emendanda agnoverint.
Si autem aliqui eos prius, quam hoc egerint, lacerare, accusare aut infestare praesumserint, excommunicentur et minime absolvantur, antequam per satisfactionem (ut jam dictum est) condignam egerint poenitentiam, quoniam injuria eorum ad Christum pertinet, cujus legatione funguntur.
C. XVI. Communione privetur, qui publice adversus episcopum conqueritur prius, quam familiariter eum convenerit.
Item Alexander, epist. I, c. 3.
Si quis erga episcopum vel actores ecclesiae quamlibet querelam justam se habere crediderit, non prius primates aut alios judices adeat, quam ipsos, a quibus se laesum aestimat, conveniat familiariter, et non semel, sed saepissime, ut ab eis aut suam justitiam accipiat, aut *justam* excusationem.
Et infra: Si autem secus egerit, ab ipsis et ab aliis communione privetur tanquam apostolorum Patrumque aliorum contemtor.
C. XVII. Nisi opinione discussa non audiantur accusatores episcoporum.
Item Evaristus Papa Episcopis per Aegyptum, ep. II.
Si qui sunt vituperatores aut accusatores episcoporum
vel reliquorum sacerdotum, non oportet eos a judicibus ecclesiae audiri, antequam eorum discutiatur aestimationis suspicio vel opinio, qua intentione, qua fide, qua temeritate, qua vita, qua conscientia, quove merito, si pro Deo, aut pro vana gloria, aut inimicitia, vel odio, aut cupiditate ista praesumserint *nec ne*.
C. XVIII. Majores natu non accusent nisi qui sint rectae fidei et conversationis.
Item Calixtus Papa ad Episcopos Galliae, ep. II.
Quaerendum est in judicio, cujus sit conversationis et fidei is qui accusat, et is, qui accusatur, quoniam hi, qui non sunt rectae conversationis ac fidei, et quorum vita est accusabilis, et quorum fides,
vita et libertas nescitur, non permittuntur majores natu accusare.
Neque viles personae in eorum recipiantur accusatione.
C. XIX. Absque duobus vel tribus testibus non recipiantur episcoporum accusationes.
Item Sixtus Papa II, ad Episcopos Hispaniae ep. II.
Accusatio episcoporum non est facile recipienda, dicente Domino non suscipies vocem mendacii.
Et Apostolus inquit, adversus presbyterum inscriptionem non recipiendam absque duobus vel tribus idoneis testibus.
Si haec de presbyteris vel ceteris fidelibus sunt praecavenda, quanto magis de episcopis?
C. XX. Pro sola conventione episcopi non submoveatur aliquis a communione.
Item ex concilio Aurelianensi I, c. 8.
Si quis ab episcopo *suo*, vel de ecclesia, vel de proprio jure aliquid crediderit repetendum, si nihil convicii aut criminationis objecerit, eum pro sola conventione a communione ecclesiae non liceat submoveri.
C. XXI. Quare subditi praelatos suos reprehendere non possunt.
Item Evaristus Papa, epist. II.
Sunt nonnulli, qui praepositos suos perverse reprehendunt, si vel parum ipsis molesti exstiterint.
Gratian. Ex his omnibus datur intelligi, quod illi ab accusatione removentur, qui non affectione caritatis sed pravitate suae actionis vitam eorum diffamare et reprehendere quaerunt.
§ 1. Quod vero praemissis
auctoritatibus criminosi prohibeantur ab accusatione praelatorum, testatur Augustinus in lib.
Soliloquiorum, ita dicens:
C. XXII. Non omnes subditi, sed criminosi tantum prohibentur accusare praelatos.
Praesumunt praelati non debere se reprehendi vel accusari, pro eo quod canones non eos passim constituunt accusandos.
Quod tamen negatur solis criminosis, quum de reprehendendo Veritas ipsa constituat: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo, etc.
Gratian. Opponitur huic distinctioni: Ipsi sacri canones distinguunt in quo casu pastores sint accusandi a subditis, dicentes: Oves pastores suos non
accusent nec reprehendant, nisi a fide exorbitaverint.
Ecce in quo casu sunt accusandi a subditis: in aliis autem minime.
III Pars.
§ 1. Huic oppositioni respondetur sic: Distinctio illa canonum de criminosis et infamibus intelligitur.
Oves enim criminosae et infames pastorem suum accusare vel reprehendere non possunt, nisi a fide exorbitaverit.
Ceterum si a fide exorbitaverit, tanta est labes illius criminis, quod ad ejus accusationem et servi adversus dominum et quilibet criminosi et infames adversus quemlibet admittuntur.
Unde Dionysius Papa ad Severum Episcopum, epist. II : C. XXIII. Infames et haeretici homines bonae famae accusare non possunt.
Alieni erroris socium, vel a sui voluntarie propositi tramite recedentem, aut sacris Patrum regulis et constitutionibus non obedientem suscipere non possumus, nec debemus, nec impetere recte credentes vel sanctorum Patrum sanctionibus obtemperantes permittimus, quia infames omnes esse censemus, qui suam aut Christianam praevaricantur legem, aut apostolicam vel regularem libenter postponunt auctoritatem.
C. XXIV. Christianos accusare vel in eos testificari non possunt qui fidem acceptam deseruerunt.
Item ex Concilio Toletano IV, c. 63.
Non potest erga homines esse fidelis qui Deo exstiterit infidus.
Judaei ergo, qui dudum Christiani effecti sunt, et nunc Christi fidem praevaricati
sunt, ad testimonium dicendum admitti non debent, quamvis esse se Christianos annuntient, quia, sicut in fide Christi suspecti sunt, ita et in testimonio humano dubii habentur. lufirmari *ergo* oportet eorum testimonium, qui in fide falsi docentur, nec eis est credendum, qui veritatis a se fidem abjecerunt.
C. XXV. Haeretici, Judaei vel pagani Christianos accusare non possunt.
Item Caius Papa Felici Episcopo.
Pagani, vel haeretici, sive Judaei non possunt Christianos accusare, aut vocem eis infamationis referre.
Gratian. In hoc capite decernitur, ut haeretici non
impetant recte credentes.
Unde econtra intelligitur, quod haeretici ab haereticis impeti possunt.
Item a tramite sui propositi voluntarie recedentes non possunt impetere servantes limitem suae professionis.
Ex hoc datur intelligi, quod recedentes a suo proposito similiter recedentes criminari possunt.
Item non obedientes sanctionibus sanctorum Patrum non possunt accusare obtemperantes sacris constitutionibus.
In quo similiter intelligitur, quod inobedientibus inobedientes accusare licet.
Unde generaliter colligitur, quod in accusatione aequalitas fidei et conversationis inter accusantem et accusatum semper consideranda est, ut is, qui accusat, vel par, vel superior inveniatur.
C. XXVI. Haereticus haereticum accusare et contra eum testificari potest.
Item Novellarum constit. novella 45, in fine.
Si haereticus contra haereticum litiget, liceat cuivis eorum haereticum testem adducere.
Sin autem orthodoxus contra haereticum litiget, pro orthodoxo quidem *etiam* haeretici testimonium valeat: contra orthodoxum autem solius orthodoxi testimonium valeat.
§ 1. Orthodoxis autem litigantibus ad testimonium nulli haeretico pateat aditus.
Gratian. Sed quaeritur, si flagitiosissimus catholicus possit convenire haereticum de alio crimine, quam de haeresi?
Huic quaestioni ita respondetur: In quo haereticus inferior est, videlicet in regula fidei, in eo a malo catholico accusari potest.
In quo autem superior fuerit, videlicet in conversatione vitae, in eo a flagitiosissimo
conveniri non potest.
§ 1. Item quod dicitur, pastores pro suis actibus magis sunt tolerandi quam corripiendi, dupliciter intelligitur, vel quia a criminosis tolerandi sunt et non corrigendi, unde ibi subinfertur quia saepe pro meritis subditorum depravatur vita rectorum.
Quorum ergo merito (Deo permittente) vita rectorum depravatur, ab eis potius sunt tolerandi, quam corrigendi.
Vel quia sunt quidam, qui saepe deseruntur publicis documentis, et crimen, quod intendunt, probare non valent.
De quibus in homilia de poenitentia c. 12, Augustinus ait : C. XXVII. Quae publicis documentis probari non possunt toleranda sunt.
Plerumque boni viri propterea sufferunt aliorum
peccata, et tacent, quia saepe deseruntur publicis documentis quibus ea, quae ipsi sciunt, judicibus probare non possunt,
IV Pars.
Gratian. De his etiam illud Anacleti intelligitur: Sententia Cham filii Noe damnantur,
qui suorum doctorum vel praepositorum culpam produnt ceu Cham, qui patris pudenda non operuit, sed magis deridenda monstravit.
Hac enim auctoritate subditi non prohibentur ab accusatione, sed a proditione.
Aliud est enim prodere, aliud accusare.
Prodit qui non probanda defert: accusat qui reo praesente crimen judici offert, probaturus quod intendit.
Cham solus vidit pudenda patris, et ideo per eum intelliguntur, qui, quum soli sint conscii criminum suorum praelatorum, atque ideo accusare non possunt, vitam tamen eorum infamando aliis ridendam offerunt.
§ 1. Item objicitur, quod subditi etiam religiosi praelatos suos accusare non possunt.
Legitur enim in Exodo, quod Maria soror Aaron, quae prima post transitum maris rubri sumto tympano
hymnum cantare meruit, postea murmurans in Moysen, eo quod Aethiopissam duxerat in uxorem, a Domino lepra percussa est.
§ 2. Item in lib.
Regum legitur, quod quum David fugeret a facie Saul, latuit in spelunca, in quam quum Saul divertisset ad purgandum ventrem, David praecidit oram chlamydis ejus quod se fecisse postea graviter doluit et vehementer poenituit.
Saul a Domino erat reprobatus, et ex invidia David persequebatur, ut eum morti traderet.
David erat vir humilis et mitis, Sauli a Domino substitutus, per Samuelem unctus in regem, sed tamen, quia praecidit oram chlamydis Sauli, graviter flevit, quum a Saule sola administratione unctionis superaretur.
Unde datur intelligi, quod subditi, quamvis religiosi sint, praelatos suos criminosos accusare non
possunt.
Nam per Saulem, qui ventrem purgabat, praelati intelliguntur, qui malitiam suam corde conceptam in opus producunt.
Item legitur in libro Regum, quod quum arca Domini reduceretur de Gabaa in Hierusalem, bobus recalcitrantibus arca inclinata est; cui dum Oza Levita manum adhiberet, ut eam erigeret, a Domino percussus interiit.
Per arcam praelati intelliguntur, per Ozam subditi, per inclinationem arcae casus intelligitur praelatorum, per illum qui manum adhibuit, intelliguntur reprehendentes vel accusantes vitam doctorum, qui a Domino percussi intereunt.
§ 3. His ita respondetur: Verum est per arcam significari praelatos, et per Ozam subditos.
Illud vero falsum est, quod per inclinationem arcae casus significetur praelatorum.
Aliud enim est inclinari vel
descendere, aliud cadere.
Legitur enim quod Salvator noster se inclinaverit, sicut quando digito scribebat in terra; et de montibus frequenter descenderit, in quos ascendebat, vel ut pernoctaret in oratione, vel ut discipulos in monte altiora doceret praecepta, vel ut
turbas fugiens ex altitudine montis eas respicere et libere posset docere.
Inclinatio vel descensio humilitatem significat, qua spirituales nonnunquam carnalibus condescendunt, et eorum infirmitati compatiuntur, juxta illud Apostoli: Quis infirmatur, et ego non infirmor?
Hos etiam significaverunt angeli, quos Jacob vidit in scala descendentes.
De his etiam per Prophetam dicitur: inclinavit coelos et descendit.
Per arcam ero inclinatam intelliguntur praelati, qui subditorum culpam misericorditer portant, et eorum infirmitati humiliter compatiuntur.
Unde bene dicitur, quod bobus recalcitrantibus arca inclinata est.
Boves quippe recalcitrantes subditos significant suis doctoribus non obedientes, quibus dum praelati compatiuntur, quasi bobus recalcitrantibus arca inclinatur.
Levita, qui
manum adhibuit, significat illos, qui misericordiae compassionem in praelatis suis reprehendunt, eosque in severitatis amaritudinem erigere volunt.
Unde bene levita iste Oza dicitur; Oza quippe robustus dicitur.
Illi enim robusti dicuntur, qui quum de sua justitia praesumunt, misericordiam peccantibus negandam putant, et impendentes reprehendunt.
Unde a Domino percussi intereunt, quia judicium sine misericordia erit illis qui nolunt facere misericordiam delinquentibus.
Cui per Salomonem dicitur: Noli esse nimis justus, quia est justus qui perit in justitia sua.
Sic et illud Moysis intelligitur.
Per Moysen enim praelati intelliguntur, per Aethiopissam peccatores designantur.
Moyses Aethiopissam uxorem duxit, quum quilibet praedicator peccatorem sibi copulat,
ut ex eo sobolem bonorum operum Deo gignere valeat.
Hanc copulam dum Maria, id est subditi, reprehendunt, lepra peccati inficiuntur.
Vel per Mariam synagoga intelligitur, quae in Moysen, id est in Christum, murmuravit, quia Aethiopissam, id est ecclesiam, de gentibus sibi copulavit, quos lepra perfidiae et erroris sordidos fecit.
Non ergo his auctoritatibus subditi prohibentur ab accusatione suorum praelatorum, sed monentur, ne reprehendant misericordem compassionem eorum.
§ 4. Item per Saulem praelati intelliguntur, et per David subditi.
Saul purgans ventrem eos significat, qui malitiam corde conceptam foras in opus producunt.
Sed in praecisione chlamydis non significatur nisi reprehensio peccati.
Per chlamydem
enim regni potestas intelligitur.
Hanc praecidit, qui praelatum sententia damnationis ferit quod nulli subditorum licet.
Facta enim pastoris oris gladio, id est sententia damnationis, a subditis ferienda non sunt.
Hinc est, quod Hieronymus ait super Marcum de pontifice, qui scidit vestimenta sua.
Scissio vestis scissionem significat sacerdotii, quod in proximo erat scindendum, et auferendum Judaeis.
Vel per David significantur, qui, nequitiam suorum praelatorum videntes, majora eorum peccata contemnunt, minima vero et levia, quasi extremam oram chlamydis praecidentes, reprehendere et lacerare satagunt.
Vel quia Saul solus divertit in speluncam, in qua David solus latebat.
§ 5. Item super hoc potest intelligi, quod de Cham dictum est, qui solus vidit pudenda patris,
quae non cooperuit, sed ridenda monstravit.
Hac itaque auctoritate non inhibetur subditis accusare praelatos, si accusabiles fuerint.
§ 6. Item probatur quod subditi praelatos suos accusare non possunt, etiamsi religiosi fuerint.
Infames enim sunt eo ipso quod suorum doctorum vitam reprehendere conantur.
Infames etiam fiunt (ut canonum tradit auctoritas) omnes, qui in patres armantur, et qui doctorum suorum vitam reprehendunt vel accusant.
Nullus autem infamis in accusatione praelatorum est audiendus, nisi forte a fide exorbitaverit, ut supra dictum est.
Quum ergo subditi eo ipso, quod in accusationem praelatorum prosiliunt, infames efficiantur, infamibus autem copia accusandi denegetur, patet, quod subditi praelatos suos accusare non possunt.
§ 7. His ita respondetur: Non
omnes praelati pro praelatis habentur; nomen enim non facit episcopum, sed vita.
Unde Gregorius Januario Episcopo scribit, lib.
VII, Indict.
2, epist. 1: C. XXVIII. Quem aetas, non vita seniorem facit, graviter est increpandus.
Paulus dicit: Seniorem ne increpaveris.
Sed haec ejus regula in eo servanda est, quum culpa senioris exemplo suo non trahit ad interitum corda juniorum.
Ubi autem senior juvenibus exemplum ad interitum praebet, ibi districta increpatione feriendus est.
Nam scriptum est: Laqueus juvenum omnes vos, et rursus *Propheta dicit*: Maledictus puer centum annorum.
C. XXIX. Dignitas non facit episcopum, sed vita.
Item Hieronymus ad Heliodorum, epist. I de laude vitae solitariae +.
Non omnes episcopi sunt episcopi.
Attendis Petrum, sed et Judam considera.
Stephanum suspicis, sed et Nicolaum respice.
Et infra: § 1. Non facit ecclesiastica dignitas Christianum.
Cornelius centurio adhuc ethnicus dono sancti Spiritus mundatur, presbyteros Daniel puer judicat, Et infra: § 2. Non est facile stare loco Pauli, tenere gradum Petri, jam cum Christo regnantium.
Et infra: § 3. Infatuatum sal ad nihilum prodest, nisi ut projiciatur foras et a porcis conculcetur.
C. XXX. Non episcopi nomen, sed vita reverentiam meretur.
Item Augustinus tractatu VI, in c. 1 Joannis.
Non omnis, qui dicit: Pax vobiscum, quasi columba est audiendus.
Et infra: Corvi de morte pascuntur.
Hoc columba non habet; de frugibus terrae vivit, innocens ejus victus est.
C. XXXI. Docti ab indoctis, clerici a laicis quandoque merito reprehenduntur.
Idem Beda ad c. 2 epistolae II Petri:
Secuti sunt viam Balaam et Bosor, qui mercedem iniquitatis amavit, correptionem vero habuit suae vesaniae.
Subjugale mutum *in* hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiam.
Plerumque haeretici tam stulta dogmata, tam exsecranda proferunt sacramenta, ut etiam hebetum sensus et paganorum
, et qui ratione divinae agnitionis omnimodis carent, illorum detestetur insaniam, et illorum distorta et Deo contraria itinera sanius sapiendo redarguat.
Et (quod pejus, *quia frequentius* est) nonnunquam multi catholicorum in tantum mercedem amant iniquitatis, ut etiam docti ab indoctis, a laicis clerici merito redarguantur, qui jure comparantur prophetae, qui verbis asinae contra naturam loquentis corripitur, nec tamen a proposito pravi itineris retardatur.
Quibus etiam aptissime nomen congruit civitatis, de qua Balaam venisse perhibetur.
Bosor namque carneus sive in tribulatione interpretatur.
Neque enim alia
major causa luxuriosis exsistit, verbum veritatis amore pecuniae vel desiderio rerum temporalium adulterare, quam quod carnis se concupiscentiae mancipaverunt.
Et infra: Sed et nomen ipsius Balaam, qui vanus populus, sive praecipitans eos, interpretatur, talibus convenit.
Qui enim agnitam veritatis viam sponte *ipsi* deserunt, quid nisi vanus sunt populus?
Quid, nisi in praecipitium suos mergunt auditores, quibus non salutaria, quae corrigant, sed quae illos delectent erronea praedicant?
De quibus bene subditur: Hi sunt fontes sine aqua, et nebulae turbinibus exagitatae, quibus caligo tenebrarum reservatur.
Gratian. Quia ergo non omnes episcopi sunt episcopi, presbyteri a Daniele puero judicantur, sal infatuatum
a porcis conculcatur, et qui dicit: Pax vobiscum, plerumque non columba, sed corvus reputatur: patet, quod non semper pro officio atque auctoritate personae ab accusatione est cessandum, imo contra pravos est agendum, quum omnis persona criminaliter peccans alteretur, et (ut ita dicam) legibus capite minor censeatur.
Qui enim facit peccatum servus est peccati tam in poena quam in culpa.
Unde Augustinus ait : C. XXXII. Qui susceptum officium non administrat, non est episcopus, sed canis impudicus.
Qui nec regiminis in se rationem habuit, nec sua delicta detersit, nec filiorum crimen correxit, canis impudicus dicendus est magis quam episcopus.
Gratian. Quibus ergo Hieronymus, Augustinus, Gregorius auferunt nomen columbae, episcopi, senioris, nonne et privilegium est auferendum dignitatis, ut possint a subditis reprehendi?
Unde Scriptura, dissimulans privilegium pravae senectutis, ait: Maledictus, non senior, sed puer centum annorum.
Apparet ergo, quod hi ex accusatione praelatorum infames fiunt, qui eorum vitam reprehendere et lacerare conantur, qui locum sui regiminis non nomine tantum, sed vita et moribus tenent.
Alii autem potius laudabiles fiunt ex accusatione praelatorum suorum, quam infames.
Item, quod dicitur: Majorum
quispiam minorum accusationibus non impetatur, minores intelligendi sunt non dignitate, sed vita.
Unde Hieronymus ait de Paulo super epistolam ad Galatas: C. XXXIII. Majores et minores non dignitate, sed vita intelligi oportet.
Paulus Petrum reprehendit, quod non auderet, nisi se non imparem sciret.
Gratian. Hoc non de officio ecclesiasticae dignitatis, sed de puritate vitae et sanctitate conversationis intelligitur.
Solus enim Petrus inter apostolos primatum gerebat.
Hinc Augustinus ait ad Hieronymum, epist. XIX, prope finem: C. XXXIV. Non episcopi nomen, sed vita majorem facit.
Quanquam secundum *honorum* vocabula, quae *jam ecclesiae* usus obtinuit, episcopatus major presbyterio sit, tamen Augustinus *in multis rebus* Hieronymo minor est.
C. XXXV. Episcopi licet pares sint meritis, gradu tamen differunt dignitatis.
Idem lib.
II de baptismo contra Donatistas, c. 1:
Puto, quod sine ulla sui contumelia Cyprianus episcopus Petro apostolo comparatur, quantum attinet ad martyrii coronam.
Caeterum magis vereri debeo, ne in Petrum contumeliosus exsistam.
Quis enim nescit illum apostolatus principatum cuilibet
episcopatui praeferendum?
Sed, etsi distat cathedrarum gratia, una tamen est martyrum gloria.
Item infra: Quum Petrus a Paulo posteriore corrigitur, et pacis atque unitatis vinculo custodito ad martyrium promovetur, quanto facilius et fortius quod per universae Ecclesiae statuta firmatum est vel unius episcopi auctoritati, vel unius provinciae concilio praeterendum est?
C. XXXVI. Non in honore, sed in veritate filius aequatur vel praeponitur patri.
Idem tractatu XXX in Joannem, in fine:
Queritur pater de malo filio, *aut* queritur filius de duro patre.
Servamus honorificentiam, quae debetur
patri a filio, *quae deficit a filio*.
Non aequamus filium patri in honore, sed praeponimus, *si bonam causam habet*: filium *aequamus* patri in veritate, et sic tribuimus honorem debitum, ut non perdat aequalitas meritum.
C. XXXVII. Aequales fuerunt meritis, licet gradu differentes, Petrus et Paulus.
Item Ambrosius sermone LXVI de natali Petri et Pauli :
Beati Petrus et Paulus eminent inter universos apostolos, et peculiari quadam praerogativa praecellunt; verum inter ipsos quis cui praeponatur incertum est.
Puto enim illos aequales esse meritis, quia aequales sunt passione, et simili eos fidei devotione
vixisse, quos simul videmus ad martyrii gloriam pervenisse.
§ 1. Non enim sine causa factum putemus, quod una die, uno *in* loco, unius tyranni toleravere sententiam.
Una die passi sunt, ut ad Christum pariter pervenirent; uno in loco, ne alteri Roma deesset; sub uno persecutore, ut aequalis crudelitas utrumque constringeret.
Dies ergo pro merito, locus pro gloria, persecutor decretus est pro virtute.
Et in quo tandem loco iidem martyrium pertulerunt?
In urbe Roma, quae principatum et caput obtinet nationum, scilicet ut ubi caput superstitionis erat, illic caput quiesceret sanctitatis, et ubi gentilium principes habitabant, illic ecclesiarum principes morarentur.
V. Pars. Gratian. Item poenitentes, bigami, sacerdotes
accusare non possunt.
Unde generaliter colligitur, quod quicunque sacerdotes non sunt vel esse sacerdotes non possunt, in sacerdotes accusationem vel testificationem proferre non possunt.
Unde Fabianus ait epist. II ad episcopos orientales: C. XXXVIII. Qui sacerdotes esse non possunt, sacerdotes accusare non valent.
Ipsi apostoli, et eorum successores *olim* statuerunt, ut sacerdotes Domini non accusent, nec in eos testificentur, qui sui ordinis non sunt nec esse possunt.
C. XXXIX. Sacerdotes accusare vel in eos testificari non valent, qui ad sacerdotium prohibentur eligi.
Item Damasus Papa ad Stephanum Archiepiscopum, epist. III, c. 3.
Testes absque ulla infamia, aut suspicione, vel manifesta macula, et verae fidei plenitudine instructi esse debent, et tales, quales ad sacerdotium eligere jubet divina auctoritas.
Quoniam sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari non possunt, nec in eos testificari, qui ad eumdem non debent, nec possunt provehi honorem.
Gratian. Sic et illud Silvestri intelligitur: Laicus non accuset clericum, etc. id est qui in inferiori gradu constituti ad superiorem ascendere non
possunt, in superioribus agentes accusare non debent.
§ 1. Ecce, ostensum est, quid respondeatur auctoritatibus et argumentis, quibus subditi ab accusatione praelatorum videbantur repellendi.
Nunc demonstrandum est, quibus rationibus probentur recipiendi, et quid contra respondeatur a praelatis, Christus, qui erat pastor pastorum, ovibus suis, de quibus ait: Non sum missus, nisi ad oves, quae perierunt, domus Israel, etc., inter opprobria et verbera, quae ab eis patiebatur, ait: Si male locutus sum, testimonium perhibe de malo, etc. Item: Quis ex vobis arguet me de peccato?
At quicunque ad testificandum in aliquem vel ad arguendum admittuntur, ad eumdem accusandum admitti possunt.
Quum ergo oves, ut adversus pastorem suum testimonium ferant, et ut ipsum (si
possunt) reprehendant, admittantur, patet, quod subditi possunt accusare praelatos suos.
§ 2. His ita respondetur: Christus, quamvis esset pastor suarum ovium, quas verbo et exemplo pascebat, tamen quantum ad officiorum distributionem (ex qua hodie in Ecclesia alii praesunt aliis, unde quidam praelati, quidam subditi vocantur) in populo suo pastorale officium non gerebat.
Mystica enim et visibili unctione nec in regem, nec in sacerdotem unctus erat, quae solae duae personae in populo illo praelaturae nomen sibi vendicabant.
Non ergo ex hac auctoritate subditi probantur admittendi in accusatione praelatorum, sed tantum ostenditur, quod auditores eos reprehendere possunt, et in eos testificari, qui, cum officia ecclesiastica non
habeant, verbo tamen et exemplo quoscunque valent lucrari Deo satagunt.
§ 3. Respondetur et aliter: Aliud est, quod de rigore cogimur servare disciplinae, aliud, quod admittitur ex perfectionis consideratione.
Christus ad se arguendum Judaeos admisit perfectione humilitatis, non severitate juris.
Si enim legis rigore essent admissi, hac auctoritate criminosi et infames in accusatione religiosorum essent recipiendi, quum essent sceleratissimi, qui, de Christi nece tractantes, innocentem condemnare volebant.
Hoc ergo exemplo praelati non coguntur recipere subditos in accusatione sui, sed permittuntur.
§ 4. Item Paulus Petrum reprehendit, qui princeps apostolorum erat.
Unde datur intelligi, quod subditi possunt reprehendere praelatos suos, si reprehensibiles fuerint.
Sed hoc facile refellitur,
si, unde sit reprehensus, advertitur.
Petrus cogebat gentes judaizare, et a veritate Evangelii recedere, cum Judaeis gregem faciens, et a cibis gentilium latenter se subtrahens.
Par autem in se est a fide exorbitare, et alios exemplo vel verbo a fide dejicere.
Ergo hoc exemplo non probantur praelati accusandi a subditis, nisi forte a fide exorbitaverint, vel alios exorbitare coegerint.
§ 5. Item quum Petrus intrasset ad Cornelium, conquesti fratres sunt, qui erant in Judaea, et reprehenderunt eum, quod ad gentilem divertisset.
Ecce, quod praelati jure possunt reprehendi a subditis.
Sed huic oppositioni B. Gregorius respondit, dicens Theoctistae Patriciae, lib.
IX, epist. 39 : C. XL. Petrus a fidelibus interrogatus, cur ad gentes intrasset non ex potestate respondit, sed humiliter rationem reddidit.
Petrus potestatem regni acceperat, et tamen idem apostolorum primus querimoniae contra eum a fidelibus factae, cur ad gentes intrasset, non ex potestate officii (qua posset dicere, oves pastorem suum non accusent nec reprehendant), sed ex ratione divinae virtutis, qua gentiles acceperant Spiritum sanctum, respondit:
Gratian. Quum ergo Petrus potuit ex officio repellere querelas, sed noluit, non hoc exemplo praelati coguntur suscipere reprehensionem subditorum.
Ex hac etiam humilitatis dispensatione intelligitur illud Leonis IV , Ludovico Augusto dictum:
C. XLI. Imperiali judicio Apostolicus se emendare promittit, si quid erga subditos injuste commisit.
Nos, si incompetenter aliquid egimus, et in subditis justae legis tramitem non conservavimus, vestro ac missorum vestrorum cuncta volumus emendare judicio, quoniam si nos, qui aliena debemus corrigere peccata, pejora committimus, certe non veritatis discipuli, sed (quod dolentes dicimus) erimus prae ceteris erroris magistri.
Inde magnitudinis vestrae magnopere clementiam imploramus, ut tales ad haec, quae diximus, perquirenda missos in his partibus dirigatis, qui Deum per omnia timeant, et cuncta (quemadmodum si vestra praesens fuisset imperialis gloria) diligenter exquirant, et non tantum haec sola, quae superius diximus, quaerimus ut examussim
exagitent, sed sive minora, sive etiam majora illis sint de nobis indicata negotia, ita eorum cuncta legitimo terminentur examine, quatenus in posterum nihil sit, quod ex eis indiscussum vel indiffinitum remaneat.
VI. Pars. Gratian. Item, quum Balaam ariolus iret ad maledicendum populum, angelus Domini asinae, cui insidebat, in via se opposuit, evaginatoque gladio eam ab itinere compescuit, quam dum ille verberibus affligeret, in vocem prorupit, et prophetae vesaniam redarguit.
Si ergo animal mutum angelica virtute prophetae insipientiam reprehendit, multo magis subditi possunt accusare praelatos suos.
§ 1. His ita respondetur: Verum est, quod per asinam subditi significantur, et per Balaam praelati; non tamen hoc
exemplo probantur praelati accusandi a subditis, sed subditis tantum forma datur humiliter renitendi praelatis, si forte eos ad malum cogere voluerint; Balaam namque asinam urgens, ut ad maledicendum populo Dei eum veheret, significat eos, qui verberibus et cruciatibus a subditis exigunt, ut eis in malo fautores et coadjutores existant.
Sed, quia angelus, quilibet videlicet praedicator, evaginato gladio, aperte scilicet praedicato timore et horrore futurae vindictae, a consensu alienae malitiae illos revocat, licet eis in hujusmodi vocem conquestionis prorumpere et praelatis suis dicere: Cur nos verberibus affligitis?
cur nobis injuste irascimini?
numquid vobis inobedientes aliquando fuimus, nisi nunc, quum ad malum cogimur?
Videte
illum, qui prohibet ab incepto.
Non ergo hinc praelati probantur accusandi a subditis.
§ 2. Item quum David adulterium et homicidium commisisset, missus est a Deo Nathan propheta, ut eum redargueret.
Ecce, quod praelati sunt arguendi et reprehendendi a subditis.
§ 3. Sed notandum est, quod duae sunt personae, quibus mundus iste regitur, regalis videlicet et sacerdotalis.
Sicut reges praesunt in causis saeculi, ita sacerdotes in causis Dei.
Regum est corporalem irrogare
poenam, sacerdotum spiritualem inferre vindictam.
David ergo, etsi ex regali unctione sacerdotibus et prophetis praeerat in causis saeculi, tamen suberat eis in causis Dei.
Unde reges a prophetis et sacerdotibus ungebantur et eorum oblatione peccata regum expiabantur.
§ 4. Sicut ergo Ozias a Domino lepra percussus est, quia sacerdotum officia usurpare voluit, sic sacerdotibus et prophetis regum usurpare officia non licuit.
Nathan ergo propheta, quum regem redarguit, suum est exsecutus officium, in quo erat rege superior, non usurpavit regis officium, in quo erat rege inferior; monuit eum, ut per poenitentiam peccata sua expiaret, non tulit in eum sententiam, qua tanquam adulter et homicida morti addiceretur.
§ 5. Sic et B. Ambrosius Theodosium, et B. Innocentius
imperatorem Arcadium excommunicavit, et ab ecclesiae ingressu prohibuit.
§ 6. Sicut enim non sine causa judex gladium portat, ita non sine causa claves ecclesiae sacerdotes accipiunt.
Ille portat gladium ad vindictam malefactorum, laudem vero bonorum; isti habent claves ad exclusionem excommunicandorum et reconciliationem poenitentium.
Hoc ergo exemplo subditi probantur reprehendendi a praelatis, non praelati a subditis.
§ 7. Item Daniel nulla legitima potestate functus judices a populo constitutos de falso testimonio convicit, et convictos damnavit.
Constat ergo, quod nullam potestatem habentes possunt redarguere dignitatibus sublimatos.
§ 8. His ita respondetur.
Miracula (et maxime Veteris Testamenti) sunt admiranda, non in exemplum nostrae actionis
trahenda.
Multa enim concedebantur tunc, quae nunc penitus prohibentur.
Tunc enim Samuel Agag pinguissimum regem Amalech in frusta dividendo conscidit; nunc nulli ecclesiasticorum judicium sanguinis agitare licet.
Tunc Phinees Judaeum coeuntem cum Madianita interfecit, et reputatum est ei ad justitiam; hodie sacerdotibus hujusmodi actus in perniciem sui officii verteretur.
Exemplo ergo Danielis non solum accusandi vel redarguendi, sed etiam judicandi potestatem subditi sibi in praelatos vendicarent, si illud in argumentum nostrae actionis liceret assumi, quod nulla unquam auctoritate permittitur.
Magis ergo ex hoc facto datur intelligi, quod in novissimis temporibus suscitaret Deus spiritum pueri
junioris, illius videlicet, de quo per Prophetam dicitur: Puer natus est nobis, et iterum: Ecce puer meus, qui judices iniquitatis, Scribas scilicet et Pharisaeos, falsis criminibus Susannam, id est Ecclesiam, accusantes et ream adulterii pronunciantes, eo quod Christum sequeretur, convinceret et condemnaret.
§ 9. Item Hieronymus refert in libro virorum illustrium, quod Damasus Papa a subditis de adulterio accusatus cum quadraginta duobus episcopis se purgavit.
§ 10.
Item Symmachus Papa, in Romana synodo dignitate sua exspoliatus, prius statui suo reddi decernitur, ut tunc veniret ad causam, et si ita recte videretur, accusantium propositionibus responderet.
Digna res visa est maximo numero sacerdotum quae mereretur effectum, et cum postmodum ordinaretur, quomodo esset accusandus, praefatus Papa, ut causam diceret, occurrebat; sed ab aemulis est impeditus.
Item Gregorius ait de se ipso : C. XLII. Redarguendi se licentiam B. Gregorius aliis praestat.
Si quis super his nos arguere voluerit, vel extra auctoritatem nos facere contenderit, veniat ad sedem apostolicam, *quo omnia ecclesiastica negotia, de quibus quaestio habetur, confluere jussa sunt,*
ut ibi ante confessionem S. Petri mecum juste decertet, quatenus inibi unus ex nobis sententiam suscipiat suam.
Gratian. Ex his omnibus colligitur, quod subditi possunt reprehendere et accusare praelatos suos.
Sed, sicut de Christo dictum est, quando Judaeis dixit: Si male locutus sum, etc., ita de istis intelligendum est, quod suo exemplo praelatis dederunt facultatem recipiendi subditos in accusationem sui, sed non coegerunt.
C. XLIII. De eodem.
Item.
Paulus Dyaclinae civitatis episcopus accusatur a subditis de lapsu carnis, convincitur, deponitur, alius loco ejus substituitur.
Hoc an ex dispensatione accusati, an ex rigore juris sit factum, ex
regesto Gregorii ad Joannem Episcopum primae Justinianeae, l. X, epist. 35, potest deprehendi, ubi ait :
C. XLIV. Paulus Dyaclinae civitatis episcopus subditorum accusatione convictus deponitur.
Lator Nemesion ad nos veniens indicavit, quod Paulus Dyaclinae civitatis episcopus, inter alia mala in corporali crimine lapsus, a suis clericis accusatus et convictus, episcopali sententia depositus est; postea, cum auxilio saecularium veniens, episcopatum more praedonis ingressus est, ablatisque rebus ecclesiae dilectissimum Nemesion latorem
praesentium sibi substitutum ab eo episcopatu projecit, et ad summam injuriam ac necem paene perduxit.
Fraternitas itaque vestra haec omnia curet addiscere, et quaecunque ecclesiae abstulit omni mora vel excusatione cessante reddere compellat.
Si vero nihil ecclesiae, sed proprium se dixerit abstulisse (quamvis grave et iniquum fuerit, ut non a vobis, vel a metropolitano ejus hoc petierit, sed temerario ausu agere praesumpserit), verumtamen, si quid proprium tulit, sub fraternitatis vestrae debet examine constare si verum est.
Sed et illud diligenter quaerendum est, si quid male de rebus dilapidavit ecclesiae, ut ex eo, quod nunc abstulit, illud reformare ac satisfacere modis omnibus compellatur.
Gratian. Hoc edicto non in accusatores vel depositores
ulciscitur, sed in depositum ulterius prosequitur, ut si ultra ad episcopatum aspirare tentaverit, modis omnibus repellatur, et ad agendam poenitentiam perennem in monasterium detrudatur.
Quem ergo Gregorius ad episcopatum aspirantem omnibus modis repellit, quem gravi poenitentiae subjicit, patet, non sua dispensatione, sed canonum censura a subditis esse accusatum et convictum.
Et, ut jam non exemplis, sed legibus agamus, videndum est, quid Gregorius scribat Innocentio et reliquis episcopis Sardiniae lib.
VII, indict.
2, epist. 8, ita dicens:
C. XLV. Quod subditi praelatos suos accusare possint.
Metropolitanum vestrum in aliquo postponere non praesumatis, excepto si (quod non optamus) contra eumdem habere vos aliquid causae contingat, ut ob
hoc sedis apostolicae judicium petere debeatis.
C. XLVI. Vitam praelatorum subditi nulla dissimulatione negligant.
Item idem universis episcopis concilii Bizacii, lib.
X, epist. 37:
Sicut (inquit) laudabile discretumque est reverentiam et honorem debitum exhibere prioribus, ita rectitudinis et Dei timoris est, si qua inter eos correctione indigent, nulla dissimulatione postponere, ne totum (quod absit) corpus incipiat morbus invadere, si languor non fuerit curatus in capite.
Quaedam enim ad nos de Clementio primate
vestro perlata sunt, quae, quoniam ita gravia sunt, ut transire indiscussa ullo modo non debeant, fraternitatem vestram hortamur, ut cum omni sollicitudine ac vivacitate mentis indagare multis modis debeatis illata, et si sunt ut audita sunt, ultione canonica resecentur.
§ 1. Admonemus autem, ut non cujusquam personae gratia, non favor, non quodlibet blandimentum quemquam vestrum * vel ad discutiendum * quae nobis nunciata sunt molliat, vel a veritate excutiat, sed sacerdotaliter ad investigandam vos propter Deum veritatem accingite.
Nam, si quis in hoc piger aut negligens esse praesumpserit, dictis criminibus apud Deum se noverit esse participem, cujus zelo ad perscrutandas subtiliter nefandi causas facinoris non movetur.
Gratian. Haec si quis specialia, et ex his generalem regulam colligi non oportere contendit, audiat, quid Gelasius, c. XXVIII dicat, omnibus clericis cujuscunque ordinis ita scribens:
C. LXVII. Clerici excessus sui episcopi auribus deferant Romani Pontificis.
Quapropter nec clericorum quisquam se apostolicae offensae futurum confidat immunem, si in his, quae salubriter sequenda apostolica deprompsit auctoritas, sive episcopum, sive presbyterum, sive diaconum viderit excedentem, non protinus ad aures Romani Pontificis deferre curaverit, probationibus duntaxat competenter exhibitis, ut transgressionis ultio fiat *et* caeteris interdictio
delinquendi.
Sin vero, modis omnibus erit unusquisque pontificum ordinis et honoris sui elisor, si cuiquam clericorum vel Ecclesiae totius auditui haec putaverit supprimenda.
C. XLVIII. De eodem.
Idem:
Si quid in ecclesia damni, aut in his, quae sunt praeceptionis nostrae auctoritate prohibita, pontificem vestrum videritis admittere, mox nostris auribus
relatione signate, ut quid fieri debeat censeamus.
C. XLIX. Clerici aut laici sine examinatione ad episcoporum accusationem non admittantur.
Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 21:
Clericos aut laicos accusantes episcopos aut clericos passim et sine probatione ad accusationem non recipiendos decernimus, nisi prius eorum discutiatur existimationis opinio.
C. L. Quaelibet persona episcopos aut alios accusans, monstranda documentis inferat.
Item ex Synodo Romana:
Si quis episcopus, *presbyter,* aut diaconus, vel quilibet clerici apud episcopos (quia alibi non oportet) a qualibet persona fuerint accusati, quicunque fuerit ille, sive sublimis vir honoris, sive
*ullius* alterius dignitatis, qui hoc genus illaudabilis intentionis arripuerit, noverit docenda probationibus, monstranda documentis se debere inferre.
C. LI. Sacerdotes non accusent qui ad eumdem ordinem provehi non possunt.
Item Damasus Papa Stephano Archiepiscopo, epist. III, cap. 3:
Sacerdotes (ut antiqua tradit auctoritas) criminari non possunt, nec in eos testificari, qui ad eumdem non debent nec possunt provehi honorem.
C. LII. Nisi irreprehensibiles in majorum accusatione non recipiantur.
Item Hyginus Papa, epist. I:
Criminationes majorum natu per alios non fiant,
nisi per ipsos, qui crimina intendunt, si tamen ipsi digni et irreprehensibiles apparuerint, et actis publicis docuerint omni se suspicione carere et inimicitia, atque irreprehensibilem fidem habere ac conversationem ducere.
Gratian. Colligitur itaque ex his omnibus, quod subditi in accusatione praelatorum sunt admittendi.
Nunc videndum est, an monachi in accusatione episcoporum sint audiendi?
Hadrianus Papa in capitulis c. 31, videtur eos ab accusatione removere, ita dicens:
C. LIII. Monachi sacerdotes accusare vel in eos testificari non possunt.
Placuit eorum accusandi sacerdotes et testificandi in eos vocem obstruere, quos non humanis, sed divinis vocibus mortuos esse scimus, quia vocem funestam interdici potius quam audiri oportet.
Gratian. Item Concilio Chalcedonensi, c. 4. praecipitur, ut ecclesiasticas actiones monachi attrectare non praesumant.
C. LIV. Monachi in accusatione non sunt audiendi.
Item Pelagius II Episcopis Italiae:
Nullus monachus talia unquam arripiat, nec saecularia aut ecclesiastica negotia perturbare praesumat, quia mortua in talibus vox est eorum.
Gratian. Sed aliud est, quod ex praesumptione assumitur temeritatis; aliud, quod ex necessitate geritur charitatis.
Monachi enim ex praesumptione episcopos accusare non possunt: ex charitate possunt.
Unde et in canonibus praecipitur, ut cubicularii episcopi sint vel religiosi clerici, vel electi monachi, ut de ejus vita testimonium dicere possint.
VII. Pars. § 1. Item illud Eleutherii Papae in epist. ad Galliae provincias omnibus generaliter dicitur: .
C. LV. Consentire convincitur, qui, quum possit, perversis negligit obviare.
Negligere, quum possis deturbare perversos, nihil aliud est quam fovere.
Nec caret scrupulo societatis occultae qui manifesto facinori desinit
obviare.
Item Hieronymus tam de se quam de aliis monachis in primo prologo Bibliae scribit, dicens: C. LVI. Quantum ex vitae merito quis ecclesiam aedificat, tantum nocet, si destruentibus non resistat.
Sancta quippe rusticitas solum sibi prodest, et quantum aedificat ex vitae merito Ecclesiam Christi, tantum nocet, si distribuentibus non resistat.
C. LVII. Subditi vitia praelatorum reprehendere studeant.
Item Gregorius .
Admonendi sunt subditi, ne plus quam expedit sint subjecti, ne, quum student plus quam necesse est hominibus subjici, compellantur vitia eorum venerari.
Item generali Synodo praesidens, dixit, c. 2.: C. LVIII. Clerici sive monachi sint cubicularii episcopi.
Quum pastoris vita esse discipulis *semper* debeat in exemplo, plerumque clerici qualis in secreto sit vita sui pontificis nesciunt, quam,, * ut dictum est * saeculares pueri sciunt.
De qua re praesenti decreto constituo, ut quidam ex clericis, vel etiam ex monachis electi, ministerio cubiculi
pontificalis obsequantur, ut is, qui in loco regiminis est, tales habeat testes, qui vitam ejus in secreta conversatione videant, qui ex visione sedula exemplum profectus sumant.
Item Virgilio episcopo Arelatensi, lib.
IX, ep. 49: C. LIX. Pravos in sua societate episcopus habere non debet.
Pervenit ad nos fratrem et coepiscopum nostrum Serenum Massiliensem pravos homines omnino in societate sua recipere, ita denique, ut presbyterum quemdam, qui post lapsum in suis adhuc dicitur iniquitatibus volutari, familiarem habeat.
Quod a vobis subtiliter requirendum est, et, si ita constiterit, curae vobis sit nostra hoc sic vice
corrigere, ut et qui talem recipit non familiaritate fovere, sed discat potius ultione comprimere, et qui receptus est *idem* discat *cum* lacrymis peccata diluere, non iniquitatem immunditiis maculare .
C. LX. Viros boni testimonii semper episcopi secum habeant.
Item Paschalis Papa.
Episcopi lectioni et orationi vacent, et semper
secum presbyteros et diaconos, aut alios boni testimonii clericos habeant, ut secundum Apostolum et sanctorum Patrum instituta possint irreprehensibiles inveniri.
Gratian. Item Joannes Baptista, quum duceret eremiticam vitam, Scribas et Pharisaeos, sacerdotes et Levitas Judaeorum ad se venientes aspera increpatione redarguit.
§ 1. Item ex canonibus definitur: Illi sacerdotes accusare possunt, qui ad eumdem gradum conscendere valent.
Quum ergo monachi ad sacerdotii gradum laudabiliter pertingere valeant, patet quod et ipsi sacerdotes libere accusare possunt.
QUAEST. VIII.
GRATIANUS.
I. Pars. De accusatione vero, qualiter fieri valeat, in canonibus aperte decernitur.
Ait enim Calixtus Papa ad episcopos Galliae, ep. II. . C. I. Accusatio semper fiat in scriptis.
Accusatorum personae nunquam recipiantur sine scripto nec absente eo, quem accusare voluerint, quibuslibet accusare permittatur.
C. II. De eodem.
Cod. lib. IV, tit.
De probationibus, l. fin.:
Sciant cuncti accusatores, eam se rem deferre in publicam notionem, quae munita sit idoneis testibus, vel instructa apertissimis documentis, vel indiciis ad probationem indubitatis et luce clarioribus
expedita.
C. III. Accusatio semper debet fieri in scriptis.
Item Eutychianus Papa episcopis Siciliae, ep. II:
Quisquis ille est, qui crimen intendit, in judicium veniat, nomen rei indicet, vinculum inscriptionis
arripiat, custodiae similitudinem (habita tamen dignitatis aestimatione) patiatur, nec impunitatem fore sibi noverit licentiam mentiendi, quum calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii.
Et infra: § 1. Qui vero ad sortilegos magosque concurrerint, nullatenus ad accusationem sunt admittendi.
C. IV. De eodem.
Item Sixtus III, in ep. ad episcopos orientales, c. 4:
Qui crimen objicit, scribat se probaturum.
* Revera ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur.
* Et qui non probaverit quod objecit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur.
Sed Stephanus Papa contra videtur scribere, dicens ep. II, c. 4: C. V. De eodem.
Per scripta nullius accusatio suscipiatur, sed propria voce (si legitima et condigna accusatoris persona fuerit) praesente videlicet eo, quem accusare desiderat, quia nullus absens aut accusari potest, aut accusare.
Gratian. Sed Calixtus Papa praecipit, ut accusator praesente eo, quem accusat, in scriptis judici accusationem offerat, et propria voce litteras suae accusationis legat.
Stephanus autem prohibet, ne absens aliquem per epistolam accusare audeat.
II. Pars. § 1. Quae vero sit forma accusationis, et quis modus concipiendorum libellorum, Paulus in Digestis, libro de publicis judiciis, titulo de accusationibus
et inscriptionibus, lege 3, ostendit dicens: § 2. Libellorum inscriptionis conceptio talis est: Consul et dies.
Apud illum praetorem vel proconsulem Lucius Titius professus est, se Maeviam lege Julia de adulteriis ream deferre, quod dicat eam cum Caio Seio in
civitate illa, domo illius, mense illo, consulibus illis, adulterium commisisse.
Utique enim et locus designandus est, in quo adulterium commissum est, et persona, cum qua admissum dicitur, et mensis.
Hoc enim lege Julia publicorum judiciorum cavetur, et generaliter praecipitur omnibus qui aliquem reum deferunt.
Neque autem diem, neque horam invitus comprehendet.
Quod si libelli inscriptionum legitime ordinati non fuerint, rei nomen aboletur, et ex integro repetendi reum potestas fiet.
§ 3. Item subscribere debebit is, qui dat libellum, se professum esse, vel alius pro eo, si litteras nesciat.
Sed *et*
si aliud crimen objiciat, veluti quod domum suam praebuit, ut stuprum materfamilias pateretur, quod adulterum deprehensum dimiserit, quod pretium pro comperto stupro acceperit, et si quid simile, id ipsum libello comprehendendum erit.
Si accusator decesserit, aliave * quae * causa eum impedierit, quo minus accusare possit, et si quid simile est, nomen rei aboletur postulante reo, idque et lege Julia de vi, et senatusconsultis cautum est, ita ut liceat alii ex integro repetere reum.
Sed intra quod tempus, videbimus, et utique XXX dies utiles observandi sunt.
CAUSA III.
GRATIANUS.
Quidam episcopus a propria sede dejectus est, petit restitui; post restitutionem ducitur in causam, inducias postulat, tandem ad ejus accusationem procedit quidam non legitime conjunctus, et duo infames, et tres religiosi; accusatores testes de domo sua producunt, et alios sibi inimicos extra suam provinciam; reus criminoso judici offertur ab uno tantum audiendus et judicandus.
Quidam de accusatoribus et testibus absentes per epistolam illum accusare, et in eum testificari contendunt; quum multa capitula ei objicerentur, in primo accusatores deficiunt; demum accusatio in accusatorem vertitur.
* Hic primum quaeritur, an restitutio danda sit quibuslibet exspoliatis?
* Secundo, de induciis, an post restitutionem tantum,
an etiam post vocationem ad causam quibuslibet concedendae sint?
* Tertio, quo spatio mensium utrique sint concedendae?
* Quarto, an infames et non legitime conjuncti ad accusationem sint admittenti * Quinto, an testes de domo accusatorum sint producendi; vel inimicorum vox sit audienda?
* Sexto, an extra provinciam reus sit producendus?
* Septimo, an sit audienda ejus sententia, quem cum reo par inficit malitia?
* Octavo, an ab uno tantum episcopus sit audiendus vel judicandus?
* Nono, an accusatores vel testes in absentem vocem accusationis vel testificationis exhibere valeant?
* Decimo an deficientes in primo capitulo sint admittendi ad sequentia?
* Undecimo, an accusato liceat accusationem in accusatorem vertere
QUAEST. I.
GRATIANUS.
Quod restitutio quibuslibet danda sit, multis auctoritatibus probatur.
Ait enim Caius Papa, epist. unica ad Felicem Episcopum, cap. 3: C. I. Expoliatis vel ejectis omnia sunt redintegranda.
Episcopis suis rebus exspoliatis vel a propriis sedibus ejectis omnia, quae eis ablata sunt, legibus sunt redintegranda, quia priusquam hoc fuerit factum, nullum crimen eis objici potest.
C. II. De eodem.
Item Fabianus Papa, ep. II Episcopis orientalibus :
Episcopi, si a propriis sedibus aut ecclesiis sine auctoritate Romani Pontificis expulsi fuerint, antequam ad synodum vocentur, proprius locus et sua omnia eis redintegranda sunt.
Nulla enim permittit ratio, dum ad tempus eorum bona, vel ecclesiae, atque res ab aemulis aut a quibuscunque detinentur, ut aliquid illis objici debeat.
Nec quidquam potest eis *quoquo modo* quilibet majorum vel minorum objicere, dum ecclesiis, rebus aut potestatibus carent suis.
Gratian. Sed notandum est, quod restitutionis sententia sola non sufficit, nisi praesentialiter omnia judicis officio restituantur, ut ejectus vel spoliatus etiam naturalem possessionem recipiat, sive animo suo et
corpore alieno, veluti per procuratorem, sive animo et corpore suo.
Cuncta quoque, quae sibi ablata fuerant
quacunque conditione, in eodem loco, unde surrepta fuerant, revocanda sunt.
Unde Joannes urbis Romae episcopus scribit Zachariae Archiepiscopo, epist. I: C. III. De eodem.
Redintegranda sunt omnia exspoliatis vel ejectis episcopis praesentialiter ordinatione pontificum, et in eo loco, unde abscesserant, funditus revocanda, quacunque conditione temporis, aut captivitate, aut dolo, aut violentia majorum, aut per quascunque injustas causas res ecclesiae, vel proprias, aut substantias suas perdidisse noscuntur * ante accusationem aut regularem ad synodum vocationem eorum, et reliqua *.
C. IV. De eodem.
Item Eusebius apostolicae sedis Episcopus, epist. II ad Aegyptios.
Redintegranda sunt omnia exspoliatis vel ejectis episcopis, etc., usque funditus revocanda, eodem modo, ut supra.
C. V Non est sacerdos, sed schismaticus, qui fratrum se subtrahit obsequiis.
Item Alexander Papa, epist. II. in princip.
:
Nulli dubium est, quia boni a malis semper persequuntur et tribulantur.
Propter quod humiliemur sub potenti manu Dei, ut liberet nos in tempore tribulationis.
Nam * sicut leo rugiens circuit, quaerens quem devoret, sic * diabolus non cessat circumire,
et quaerere quos ex fidelibus perdat, et maxime illos, quos ardentiores in servitio Salvatoris eique familiares invenerit.
Familiares dico eos, quos sibi sacrari, et in ordine apostolatus constitui voluit.
Ipsi enim pro populo interpellant, et populi peccata comedunt, quia precibus suis et oblationibus ea delent atque consumunt.
Et infra: Qui autem ex vestro collegio fuerit, et ab auxilio vestro se subtraxerit, magis schismaticus quam sacerdos esse probabitur.
Ecce, inquit Propheta, quam bonum et quam jucundum habitare fratres in unum.
Illi vero in unum non habitant, qui *a* fratrum solatio se subtrahunt, aut (quod deterius est) fratribus insidias *praeparant*, aut laqueos ponunt.
Et in fine epist. III: Dominum crucifigunt, qui eum in sacerdotibus suis persequuntur, quia crux a cruciatu dicitur.
Magnum vero cruciatum sustinet qui vim patitur.
C. VI. Excommunicentur qui opprobrium et calumniam inferunt sacerdotibus.
Item. Fabianus Papa ep. II ad episcopos orientales :
Deus ergo, fratres, ad hoc praeordinavit vos et omnes qui summo sacerdotio funguntur, ut injustitias removeatis, et praesumtiones abscindatis, et in sacerdotio laborantibus succurratis, opprobriis et calamitatibus eorum locum non praebeatis, sed ei, qui calumniam et opprobrium patitur, adjutorium
feratis; illum vero, qui calumniam vel opprobrium facit, abscindatis, et Domino et suis sacerdotibus opem feratis.
Gratian. Patet ergo, quod exspoliati prius sunt praesentialiter restituendi, antequam ad causam sint vocandi.
Sed objicitur, ubi non fuit legitima institutio, ibi non potest esse restitutio.
Non enim probatur destitutus qui prius non fuit institutus, ac per hoc nec restaurationem postulare potest.
Illi ergo, quorum electio vitiosa est, vel qui a clero non sunt electi, vel a populo expetiti, vel qui per simoniam irrepserunt, non sunt habendi inter episcopos, et ideo, si a sedibus quas tenere videbantur, expulsi fuerint, non possunt restitutionem petere antequam vocentur ad causam.
Unde supra in tractatu ordinandorum:
Si quis pecunia vel gratia humana, seu populari vel militari tumultu, etc. Sed hoc in eo tantum casu intelligitur, quo apostolica sedes per violentiam occupatur, quo casu judex non invenitur, cujus officio ille apostaticus possit excludi.
In aliis autem locum non habet, quum violenta possessio, nisi per judicis sententiam, violento detentori detrahi non possit.
Si autem verus dominus, bello non continuato, sed renovato, vi illum de possessione ejecerit, judicis auctoritate praedoni possessionem restituet.
Si ergo episcopi a sedibus, quas quoquomodo tenere videbantur, non per judicem, sed violenter ejecti fuerint, post ejectionem restituendi sunt ante regularem ad synodum vocationem.
QUAEST. II.
GRATIANUS.
I. Pars. De induciis autem post restitutionem praestandis, et quo spatio temporis concedendae sint, scribit Joannes Papa epist. I ad Zachariam archiepiscopum, dicens:
C. I. Secundum tempus exspoliationis conceduntur induciae restitutionis.
Quanto tempore exspoliati vel expulsi esse videbuntur ante quam ad synodum convocentur, sub eodem spatio temporis eis induciae indulgeantur.
C. II. Dum possessiones vel res episcopi detinentur, aliquid sibi objici non potest.
Item. Pelagius Papa II, Episcopis Italiae:
Quum ecclesiae alicujus episcopi, aut possessiones
vel res ab aemulis ejus vel a quibuscunque aliis non sua sponte detinentur, aliquid illi non debet aut potest a quoquam ante redintegrationem omnium rerum suarum objici.
Sed prius illi legibus redintegranda sunt omnia, et postea tempore a Patribus definito sunt negotia ventilanda.
C. III. Ante litem contestatam violenter ablata restituantur.
Item Stephanus Papa V, Girardo Leodiensi:
Oportet, ut primum vos tam de invasis civitatibus, et monasteriis, et mansis, quam de reliquis generaliter rebus redinvestiri faciatis, quia nec nudi contendere, nec inermes inimicis nos debemus opponere.
C. IV. Dejiciantur a clero et infames fiant, qui loca expulsorum adulterina foeditate invaserunt.
Item Evaristus Papa, epist. II.
Audivimus quosdam a vobis infamatos et dilaceratos episcopos *ac* e civitatibus propriis pulsos (quia alibi episcopi constitui non possunt, nisi in civitatibus non minimis), et alios *in eis* ipsis viventibus constitutos.
Ideo haec vobis scribimus, ut sciatis hoc fieri non licere, sed proprios revocari et integerrime restitui debere.
Illos vero, qui adulterina
foeditate sponsas suas (quas et uxores eorum praefixo tenore esse intelligimus) tenent, ejici ut adulteros, atque infames fieri, eosque ab ecclesiasticis honoribus arceri jubemus.
Si autem adversus eos aliquam querelam habueritis, his peractis inquirendum erit et auctoritate hujus sanctae sedis terminandum.
C. V. Induciae sex mensium ejectis vel exspoliatis praestentur.
Item Caius epist. I ad Felicem
Ejectis vel exspoliatis post integram restitutionem anniversariae induciae vel sex mensium indulgendae sunt.
C. VI. Post restitutionem induciae praestandae sunt.
Item Eusebius Papa, epist. II:
Prius ergo oportet omnia *illis * exspoliatis legibus redintegrari, et ecclesias, quae eis sublatae sunt, cum omni privilegio sibi restitui, et postmodum non sub angusti temporis spatio, sed tantum temporis spatium eis indulgeatur, quantum exspoliati vel expulsi *esse* videntur antequam ad synodum convocentur.
C. VII. De eodem.
Item Felix Papa II in rescripto ad episcopos Aegypti, cap. 8.
Tamdiu in sede propria pacifice et potestative cuncta disponens resideat, quandiu expulsus vel exspoliatus suis carere visus est rebus.
C. VIII. Ante restitutionem aliquis ad causam vocari non debet.
Item Felix Papa I, epist. II ad episcopos Galliae.
Si episcopus suis fuerit aut ecclesiae sibi commissae rebus exspoliatus, aut (quod absit, quod alienum ab omnibus esse debet fidelibus) a sede propria ejectus aut in detentione aliqua a suis ovibus fuerit sequestratus, tunc canonice ante in pristinum statum restituatur cum omni privilegio sui honoris, et
sua omnia, quae insidiis inimicorum suorum ei ablata fuerant, legibus redintegrentur.
Non enim convocari poterit vel praejudicari, nisi ipse pro sua necessitate (minime tamen judicandus) advenire sponte elegerit.
Nullatenus ergo a quoquam *respondere* cogatur ante quam integerrime omnia, quae per suggestiones inimicorum suorum amiserat, potestati ejus ab honorabili concilio legali ordine redintegrentur.
§ 1. Praesul vero cum omni honore statui pristino reddatur, et ipse dispositis ordinatisque libere ac secure diu suis rebus, tunc regulariter intra quatuor, vel quinque, vel sex, aut septem menses, juxta quod possibilitas ei fuerit, et non ante convocatus, ad tempus in concilio legitimo et canonico veniat ad causam, et, si ita juste
videtur, accusantium propositionibus respondeat.
II Pars.
Gratian. Quod si male vivendo facultates ecclesiae dispersit episcopus, ab ejus patrimonio, quousque de dilapidatione rerum ecclesiasticarum cognoscatur, submovendus est, exemplo tutorum et curatorum, qui, dum fuerint suspecti, a tutela, vel cura removentur, donec de suspecto cognoscatur.
Unde Pelagius Papa Petro presbytero: C. IX. Ab administratione removeantur qui res ecclesiae male vivendo dispergunt.
Quia ea, quae de fraudibus Maximiliani flebili ad aures nostras supplicum relatione venerunt, non facile secundum veritatem agnosci poterunt, nisi facultas ecclesiae, quam in usus suos male convertendo dispersit, ab ejus potestate, donec causa
cognoscatur, seponatur: idcirco nos eum a supradictae ecclesiae patrimonio volumus interim submoveri, et in vestro, discussionis ipsius tempore, moderamine detineri.
QUAEST. III.
GRATIANUS.
I. Pars. Quod vero post vocationem venienti ad judicium induciae negandae non sint, Felix Papa II, in epistola ad fratres Aegypti cap. 8. testatur, dicens .
C. I. Venienti ad judicium induciae non negentur.
Quum accusatus ad judicium venerit, si voluerit
et *necesse fuerit*, induciae ei petenti a Patribus constitutae absque impedimento concedantur, et judices a se electi sibi tribuantur.
C. II. Quod mensium induciae episcopis praestandae sint.
Item ex eadem epist. ad fratres Aegypti, c. 20:
De induciis vero episcoporum, super quibus consuluistis, diversas a Patribus regulas invenimus institutas.
Quidam enim ad repellenda impetitorum machinamenta, et suas praeparandas responsiones, et testes confirmandos, et consilia episcoporum atque amicorum quaerenda, annum et sex mandaverunt menses concedi.
Quidam autem annum, in quo plurimi concordant.
Minus vero quam sex menses non reperi, quia et laicis haec indulta sunt,
quanto magis Domini sacerdotibus?
Et infra: § 1. Induciae namque non sub angusto tempore, sed sub longo spatio concedendae sunt, ut accusati se praeparare, et universos communicatores in provinciis positos convenire, et testes praeparare, atque contra insidiatores se pleniter armare valeant.
C. III. De induciis praestandis.
Item Eleutherius Papa in epist. ad Galliae provincias :
Induciae non modicae ad inquirendum dandae sunt, ne aliquid praepropere agi a quacunque parte videatur, quia per subreptionem multa proveniunt.
C. IV. De eodem.
PALEA. Item Damasus Papa epist. III ad Stephanum Archiepiscopum :
« Induciae accusatis in criminalibus causis sex mensium, vel eo amplius, si necesse fuerit, concedendae sunt.
»
II. Pars. Gratian. Spatium vero dilationum, sicut in lib.
III Cod. tit. 11 de dilationibus invenitur, hac ratione moderandum est, ut, si ex ea provincia, ubi lis agitur, vel persona, vel instrumenta poscantur, non amplius quam tres menses indulgeantur.
Si vero ex continentibus provinciis, sex menses custodiri justitiae est.
In transmarina autem dilatione novem menses computari oportebit.
Judicantes autem hac ratione non sibi concessum intelligant dandae dilationis arbitrium, sed eamdem dilationem (si rerum urgentissima
ratio flagitaverit, et necessitas desideratae instructionis exegerit) non facile amplius quam semel, nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam.
§ 1. Ei autem dilatio penitus est deneganda, qui rescriptum ad extraordinarium judicem deportaverit.
Illi autem, qui in judicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia, vel proferenda aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit qui praeter spem ad alienum judicium trahitur.
§ 2. Quum vero ad appellationem consultationemve a principe rescriptum fuerit, sive sit primo judicio petita dilatio et ea tributa non sit, sive nec petita quidem, eam dari cuiquam non licebit eadem ratione, qua ne in judiciis quidem cognitionum imperialium dilatio tribui solet.
§ 3. A judice procedente dilationem
non convenit postulari, etiam si utraque parte praesente tribuatur, quum non alias, nisi causa cognita, indulgeri queat, et cognitio causae non interpellatione planaria, sed considerante magis judice legitime colligatur, ut si forte dilationis petitio fuerit improbata, suscepta quaestio per sententiam judicis dirimatur.
Constitutione septima, in collatione VII, § 4. Libellum vero non alias actor dirigat, nisi prius et in ipsum, quem dicit obnoxium, et in negotii exsecutorem exponat cautionem, se vel intra duos menses litem contestaturum, vel omne damnum ei, qui convenitur, contingens restituturum in duplum.
In coll.
V, const.
6.
III Pars.
§ 5. Offeratur ei, qui vocatur ad judicium, libellus, et exinde praebitis sportulis, data
fidejussione, XX dierum gaudeat induciis, quibus deliberet, cedatne, an contendat, atque judici ne alium sociari petat, an recuset eum, nisi ille sit is, quem ipse alio recusato jam petierit.
Denique praesens interrogetur, an hoc tempus *litis* transierit?
Quod non modo *ex* ipsius responsione, sed etiam *ex* libelli subscriptione manifestetur, quam in initio facere debet.
Litis ergo contestatio contra hoc indultum habita pro nihilo est.
Ibidem: § 6. Quod fieri non debet, nisi actor satis dederit, certam promittens quantitatem se daturum, si *litem* non exsequatur, aut exsequens non vincat causam.
Si igitur post tempus *a se* constitutum intra decem dies reo praesente non occurrat, dimittatur reus exacto eo, quod promissum
est, et si quid circa litem plus impendisse cum taxatione judicis juraverit.
[§ 7. Exceptio fori dilatoria est, atque ideo in initio litis debet opponi et probari.
Peremptorias autem exceptiones, ut sunt praescriptiones longi temporis, sufficit in initio litis contestari.
]
QUAEST. IV.
GRATIANUS.
Quod vero infames et non legitime conjuncti ad accusationem admitti non debeant, et qui generaliter ab accusatione removendi sint multorum auctoritatibus claret.
Ait enim Hyginus Papa, epist. II: C. I. Infames eos, qui sunt bonae famae accusare non possunt.
Alieni erroris societatem sectantem, vel a sui propositi tramite recedentem, aut apostolicae sedis jussionibus inobedientem suscipere non possumus, nec impetere recte credentes, vel sanctorum Patrum jussionibus obtemperantes permittimus, quia inter fideles et infideles magna debet esse discretio.
C. II. Qui legem suam sponte transgreditur, ante suam reversionem recte agentes accusare non potest.
Item Anacletus Papa in prima decretali:
Beatus praedecessor noster Clemens, vir apostolicus et spiritu Dei plenus, una cum reliquis sanctis collegis suis statuit dicens: Accusandi vel testificandi licentia denegetur his qui Christianae religionis
et nominis dignitatem, et suae legis vel sui propositi normam aut regulariter prohibita neglexerint.
Transgressores enim sponte legis suae, ejusque violatores, *et recedentes*, apostatae nominantur.
Omnis enim apostata refutandus est ante reversionem suam, non in accusatione recte agentium aut testimonio suscipiendus est.
C. III. A suo proposito discedentes sunt infames.
Item Pius Papa, epist. I:
Si quis vero a suo proposito retrorsum exorbitaverit, et jussum apostolicae sedis libenter transgressus fuerit, infamis efficitur.
Reprobari ergo oportet eorum redargutiones, qui in recta fide suspecti sunt.
Fides autem et conversatio primum
scrutanda est, et deinde qui irreprehensibiles apparuerint sunt recipiendi, et non prius.
C. IV. Incestuosi et non legitime conjuncti sacerdotes et legitime conjunctos accusare non possunt.
Item Calixtus Papa ad episcopos Galliae, epist. II, c. 4:
Consanguineorum conjunctiones nec legitimae sunt, nec manere possunt, sed sunt repellendae.
Et infra cap. 5: § 1. Quisquis ergo non legitime conjunctus, vel absque dotali titulo ac benedictione sacerdotis constat copulatus, sacerdotes vel legitime conjunctos criminari, vel in eos testificari minime potest, quoniam omnis incesti macula pollutus infamis est et accusare supradictos non permittitur.
Non solum ergo hi rejiciendi sunt et infames efficiuntur, sed etiam omnes eis consentientes.
§ 2. Similiter de raptoribus, vel eis qui seniores impetunt, fieri censemus.
Hos ergo leges saeculi interficiunt, sed nos misericordia praeeunte sub infamiae nota ad poenitentiam recipimus.
C. V. Qui non sunt recipiendi in accusatione.
Idem in eadem epistola:
Conspiratores in nullius accusatione sunt recipiendi, nec eorum vel anathematizatorum vox ullum nocere vel accusare potest.
C. VI. De eodem.
Item Stephanus Papa, epist. II:
Nullus anathematizatorum suscipiatur, nec a
quoquam credantur quae ab eis dicuntur vel conscribuntur.
Eos dico anathematizatos esse, quos episcopi suis scriptis anathematizaverunt, aut eorum statuta anathematizant.
C. VII. Anathematizati fideles accusare non possunt.
Item Fabianus Papa, ep. I ad Ecclesiae ministros:
Omnes, quos sanctorum Patrum statuta tam praeteritis quam futuris temporibus anathematizant, submovemus, et ab omni accusatione fidelium alienamus.
C. VIII. Clericus, qui episcopum accusaverit, infamis efficitur.
Item Stephanus Papa, epist. II, c. 8.
Clericus vero, qui episcopum suum accusaverit, aut ei insidiator exstiterit, non est recipiendus, quia infamis effectus est, et a gradu debet recedere, ac curiae tradi serviturus.
C. IX. Infames et exsules fiant qui episcopos persequuntur.
Item Alexander Papa, epist. I, c. 1
Hi qui episcopos suos persequuntur et amovere nituntur injuste contra apostolicam auctoritatem, etsi a morte prohibentur, dicente Domino: Nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat, perpetua tamen notantur infamia, et exsilio digni judicantur finitimo; de quibus a temporibus apostolorum
et infra *ista* tenemus, atque decreta habemus, *quibus* eorum accusandi episcopos vel testificandi in eos vocem obstruimus, quos non humanis, sed divinis actibus mortuos esse scimus.
C. X. Detractores et inimicorum auctores episcopos non accusent.
Item Zephyrinus Papa, epist. I ad episcopos Sicilienses :
Detractores, qui divina auctoritate eradicandi sunt, et auctores inimicorum ab episcopali submovemus accusatione vel testimonio.
C. XI. Infamis vel sacrilegus religiosum Christianum accusare non potest.
Item Eutychianus Papa, ep. II ad episc.
Siciliae.
Nulli unquam infami atque sacrilego de quocunque
negotio liceat adversus religiosum Christianum (quamvis humilis servilisque persona sit) testimonium dicere, nec de qualibet re actione vel inscriptione Christianum impetere.
Gratian. Notandum vero, quod aliud sit excommunicatio, et aliud anathematizatio.
Unde Joannes Papa VIII, scribit cuidam Episcopo : C. XII. Aliud est excommunicatio, aliud anathematizatio.
Engeltrudam uxorem Bosonis noveris non solum
excommunicatione, quae a fraterna societate separat, sed etiam anathemate, quod ab ipso Christi corpore (quod est Ecclesia) recidit, crebro percussam esse.
Gratian. Unde datur intelligi, quod anathematizati intelligendi sunt non simpliciter a fraterna societate, sed etiam a corpore Christi (quod est Ecclesia) omnino separati.
QUAEST. V.
GRATIANUS.
Quod vero testes de domo accusatorum producendi non sint, et quod vox inimicorum non sint audienda, multorum auctoritatibus probatur.
Ait enim Calixtus Papa, epist. II, ad episcopos Galliae : C. I. Consanguinei et familiares adversus extraneos testimonium non dicant.
Consanguinei accusatoris adversus extraneos testimonium non dicant, nec familiares, vel de domo prodeuntes, sed, si voluerint et invicem consenserint, inter se parentes * tantummodo * testificentur, et non in alios.
C. II. Nuper inimici accusatores vel testes esse non possunt.
Item Anacletus Papa, epist. III, c. 5.
Accusatores et testes esse non possunt, qui ante hesternum diem aut nudius tertius inimici fuerunt, ne irati nocere cupiant, vel laesi, se ulcisci velint.
Inoffensus igitur accusatorum et testium affectus quarendus est, et non suspectus.
C. III. De eodem.
Item Symmachus Papa, in V Synodo Romana, sub ipso habita:
Accusatoribus vero inimicis, vel de inimici domo prodeuntibus, vel qui cum inimicis immorantur, aut suspecti sunt, non credatur, ne irati nocere cupiant, ne laesi ulcisci se velint.
Et infra: § 1. Si quis haec, quae hodie in *hac* sancta synodo prohibita sunt, infringere praesumpserit, aut voluntarie transgredi tentaverit, si clericus est, gradu proprio penitus careat, si vero monachus aut laicus fuerit, communione privetur, et si non emendaverit vitium,
anathemate feriatur.
Secretas vero insidias vel manifestas pontificibus a quibuscunque illatas, vel ea, quae hujus sanctae synodi sententia complectitur, si quis ad ecclesiae pertulerit notitiam, potiatur honore, et hi, qui adversa eis moliuntur, sicut a sanctis Patribus dudum statutum est, et hodie synodali et apostolica auctoritate firmatur penitus abjiciantur, et exsilio suis omnibus sublatis perpetuo tradantur.
C. IV. Qui non possunt esse accusatores vel testes.
Item Pontianus sanctae et universalis ecclesiae Episcopus, epist. II, omnibus Christianis:
Suspectos, aut inimicos, aut facile litigantes, et eos, qui non sunt bonae conversationis, aut quorum vita est accusabilis, et qui rectam non tenent et
docent fidem, accusatores esse et testes et antecessores nostri apostoli prohibuerunt, et nos eorum auctoritate submovemus atque futuris temporibus excludimus.
C. V. Ab accusationibus clericorum repellantur, quos leges saeculi non admittunt.
Item Eusebius episcopis Galliarum, epist. I:
De accusationibus clericorum, super quibus mandastis, scitote, a tempore apostolorum in hac sancta Urbe servatum esse, accusatores et accusationes, quas exterarum consuetudinum leges non asciscunt, a clericorum accusatione submotas.
Et infra: Idcirco et nos sequentes Patrum vestigia pro salvatione servorum Dei quascunque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his impugnandi
alterum et nos licentiam submovemus, et nullae accusationes a judicibus audiantur ecclesiasticis, quae legibus saeculi prohibentur.
C. VI. Alienigenae, et quos divinae voces mortuos appellant, episcopos accusare non possunt.
Item Pelagius Papa II episcopis Italiae:
Canonica sanctorum Patrum statuta (ne columnae sanctae Ecclesiae vacillent) * sequentes ac roborantes, omnes infames, cunctosque suspectos, vel inimicos, et eos qui non sunt eorum gentis, vel quorum fides, vita et libertas nescitur, et qui non sunt bonae conversationis, vel quorum vita est accusabilis, ab omni accusatione episcoporum funditus submovemus.
Similiter et omnes, quos divinae leges mortuos appellant, submovendos esse ab eadem accusatione et publicae poenitentiae submittendos judicamus.
C. VII. A clericis repelluntur accusationes, quas leges saeculi non asciscunt.
Item ex Synodo Romana, habita sub Hadriano Papa :
Accusationes et accusatores, atque eorum negotia, quae saeculares non asciscunt leges, divina ac synodica funditus a clericis repelli auctoritate censemus, quia indignum est superiores pati ab inferioribus quae inferiores ab eis pati despiciunt.
C. VIII. Nec servus, nec libertus, nec infamis episcopos accusare praesumant.
Item Stephanus Romanae Ecclesiae Episcopus omnibus episcopis, ep. II, de accusationibus sacerdotum, c. 3.
Accusatores et accusationes, quas saeculi leges non recipiunt et antecessores nostri prohibuerunt, et nos submovemus.
Nullus *enim* alienigena aut accusator fiat eorum, aut judex.
Unde et de Loth scriptum est: Ingressus es ut advena, nunquid ut judices?
Accusator autem nostrorum nullus sit servus aut libertus, nullaque suspecta persona aut infamis.
C. IX. Infames, qui ad sortilegos et divinos concurrunt, nec accusatores, nec testes esse possunt.
Item Eusebius Papa, epist. III, ad episcopos Thusciae .
Constituimus *iterum, firmantes cana Patrum statuta*, cum omnibus, qui nobiscum sunt, episcopis,
*sicut dudum decretum reperimus*, ut homicidae, malefici, fures, sacrilegi, raptores, adulteri, incesti, venefici, suspecti, criminosi, domestici, perjuri, et qui raptum fecerunt, vel falsum testimonium dixerunt, seu qui ad sortilegos divinosque concurrerunt, similesque eorum, nullatenus ad accusationem vel ad testimonium sint admittendi, quia infames sunt et juste repellendi, quia funesta est vox eorum.
C. X. Suspecti aut gratiosi ad accusationem non admittantur.
Item Julius Papa in rescripto ad Orientales, c. 33.:
Similiter in *jam* praefixa synodo est decretum,
ne suspecti, aut infames, aut criminosi, aut gratiosi, vel calumniatores, vel affines, aut scelerati, aut facile litigantes suscipiantur accusatores, sed tales, qui omni careant suspicione.
C. XI. Qui inimicitiis studet vel facile litigat, nec accusator, nec testis esse potest.
Item Felix Papa II epist. I, c. 14:
Nullus servus, nullus libertus, nullus infidelis, nullus criminibus irretitus, nullus calumniator, nullus, qui inimicitiis studet, nullus, qui frequenter litigat, et ad accusandum vel detrahendum est facilis, nulla infamis persona, vel omnes, quos ad accusanda crimina publica leges publicae non admittunt, permittantur episcopos accusare.
C. XII. Familiares, suspecti, de domo prodeuntes, non recipiantur in accusatione.
Item Calixtus Papa, epist. II, ad episcopos Galliae.
Accusatores vel testes suspecti non recipiantur, nec familiares vel de domo prodeuntes, nec etiam consanguinei accusatoris adversus extraneos testimonium dicant, quia propinquitatis et familiaritatis ac dominationis affectio veritatem impedire solet.
Amor carnalis et timor atque avaritia plerumque sensus hebetant humanos, et pervertunt opiniones, ut quaestum pietatem putent, et pecuniam quasi mercedem prudentiae.
C. XII. Qui inimici vel suspecti sunt, et qui odio quoslibet insequuntur, ab accusatione removeantur.
Item Pelagius Papa II, epist. VIII, c. 4.:
Omnes, qui adversus Patres armantur, ut Patrum invasores *et mactatores* infames esse censemus.
Et infra: Horum ergo vitiorum auctores vel patratores non sunt in accusatione pontificum recipiendi, sed penitus repellendi, quoniam jubent canonica decreta Patrum, ut accusatio vel testimonium eorum, qui odio quoslibet persequuntur, vel qui inimici aut suspecti habentur, nullo modo recipiantur.
C. XIV. De eodem.
PALEA. Item Paschalis Papa .
« Nulli episcoporum ab accusatione sua repellere
liceat, quos ante, quam ab eis impetretur, a sua communi familiaritate neglexerit separare.
»
Gratian. Quod vero inimici accusatione prohibentur, inde est, quia eorum calliditate innocentia frequenter opprimi solet.
Sed, quum Athanasius suae cathedrae reddi praecipitur, quia de inimicitia sui patriarchae conquestus, est, patet quod, etsi manifesta crimina alicujus sunt, non tamen condemnandus est accusatione inimici.
Unde Nicolaus Papa scribit Michaeli Imperatori in epistola, quae incipit: « Proposueramus.
» : C. XV. Qui inimici sunt, judices esse non possunt.
Quod suspecti et inimici judices esse non debeant, et ipsa ratio dictat, et plurimis probatur exemplis.
§ 1. Nam quid gratius et amabilius dare quis
inimico potest, quam si ei ad impetendum commiserit, quem laedere forte voluerit?
Quod provide Constantinopolitana synodus canonum suorum sexto dignoscitur prohibere capitulo.
Et infra: § 2. Veniamus *ergo* et ad S. Chalcedonensem synodum, et quid nobis de Athanasio Paraenorum episcopo referat audiamus.
Is enim antistes tertio evocatus *ad synodum*, quia non occurrit, a patriarcha suo canonice condemnatus exstiterat, sed solum quia, quum vocaretur ad synodum, quod inimicus suus esset ipse, qui judicabat, clamavit, a S. Chalcedonensi synodo ad causas illatas sibi examinandas reservatur, et nisi denuo convincatur, recipere ecclesiam propriam judicatur.
*Quod* si Athanasius
a patriarcha suo depositus, quia de inimicitia ipsius
conquestus est, iterato ad judicium renovandum dirigitur, etsi manifesta sibi officiant crimina, tamen suae reddi ecclesiae praecipitur: quanto magis Ignatius, qui non a patriarcha, sed ipse potius exsistens patriarcha, minime debuit ecclesia propria inimicis et suspectis judicibus decernentibus expoliari?
Et paulo post: § 3. Veniat et fecundissimus noster Papa Gelasius, haereticorum expugnator fortissimus, et quod de Constantinopolitanis episcopis more solita tunc aegrotantibus dixit, etiam nunc nobis edisserat.
Quaero, inquit, * tamen* ab his, judicium, quod praetendunt, ubinam possit agitari?
an apud ipsos, ut iidem inimici sint et testes et judices?
Sed tali judicio nec humana debent committi negotia.
Quod si judicio, ubi iidem sunt inimici qui
judices, nec humana debent committi negotia, quanto minus divina, id est ecclesiastica?
Qui sapiens est intelligat.
§ 4. Et revera hinc Justinianus imperator pius legibus suis promulgasse dignoscitur, dicens: Liceat et, qui suspectum judicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium recurratur.
Nam quodammodo naturale est suspectorum judicum insidias declinare et inimicorum judicium *semper* velle refugere.
§ 5. *Hinc S. Athanasius inimicorum saepe declinavit insidias.
Hinc S. Joannes, os aureum, concilii contra se congregati renuit intrare collegium.
Gratian. Patet ergo, quod, etsi manifesta sint crimina alicujus, tamen accusatione inimici condemnandus
non est.
QUAESTIO VI.
GRATIANUS.
I. Pars. Extra provinciam autem reus nullatenus est producendus.
Unde Fabianus Papa scribit Hilario Episcopo, ep. III, cap. 4. C. I. Ubi crimen admittitur, ibi causa ventiletur.
Ibi semper causa agatur, ubi crimen admittitur, et qui non probaverit quod objecit, poenam, quam intulerit, ipse patiatur.
C. II. Accusatus nonnisi in foro suo audiatur.
Idem eadem epist. c. 2.
Si quis episcoporum super certis accusetur criminibus, ab omnibus audiatur, qui sunt in provincia sua, episcopis, quia non oportet accusatum alibi
quam in foro suo audiri.
Gratian. Exceptio fori dilatoria est, atque ideo in initio litis debet opponi et probari.
Peremtorias autem exceptiones (ut sunt praescriptiones longi temporis) sufficit in initio litis contestari.
C. III. De eodem.
Idem Fabianus ibidem.
Pulsatus ante suum judicem causam dicat, et ante non suum judicem pulsatus, si voluerit, taceat.
Pulsatis vero, quoties appellaverint, induciae dentur.
Gratian. Hoc autem, quod de loco dictum est, tunc intelligendum est, quum veritas causae nonnisi in loco admissi criminis deprehendi potest, aut nisi altera pars judicium majoris personae interpellaverit, sive declinando judicium, sive relevando sententiam.
Unde Stephanus, sanctae et apostolicae atque universalis Ecclesiae Romanae Episcopus, scribit omnibus Episcopis, epist. II. cap. 7.: C. IV. Intra provinciam, et a comprovincialibus tantum causa est audienda.
Ultra provinciarum terminos accusandi licentia non progrediatur, sed omnis accusatio intra provinciam audiatur, et a comprovincialibus terminetur, nisi tantum ad apostolicam sedem fuerit appellatum.
C. V. A comprovincialibus accusatus vel judicatus apostolicam sedem appellet.
Item Sixtus Papa II, ep. I ad Gratum Episcopum.
Accusatus vel judicatus a comprovincialiabus in aliqua causa episcopus licenter appellet, et adeat apostolicae sedis Pontificem, qui aut per se, aut per vicarios suos ejusdem retractari negotium procuret.
Et dum iterato judicio Pontifex causam suam agit, nullus alius in ejus loco ponatur aut ordinetur episcopus, quoniam, quanquam provincialibus episcopis accusati causam pontificis scrutari liceat, non tamen diffinire inconsulto Romano Pontifice permissum est.
C. VI. De eodem.
[PALEA.] Item Damasus Papa Stephano Archiepiscopo, epist. II, c. 2 .
Discutere episcopos et summas ecclesiasticorum negotiorum causas metropolitano una cum omnibus suis comprovincialibus, ita ut nemo ex eis desit, et omnes in singulorum concordent negotiis, licet; sed diffinire eorum atque ecclesiasticarum summas querelas causarum, vel damnare episcopos absque hujus *sanctae* sedis auctoritate minime licet, quam omnes appellare, si necesse fuerit, et ejus fulciri auxilio oportet.
»
C. VII. Comprovinciales et metropolitani episcoporum causam audire sed diffinire, non possunt.
Item Eleutherius Papa scribens ad Galliae provincias, cap. 2.
Quamvis liceat apud comprovinciales, et metropolitanos,
atque primates episcoporum ventilare accusationes et criminationes, non tamen licet diffinire sine hujus sanctae sedis auctoritate, sicut ab apostolis eorumque successoribus multorum consensu episcoporum jam diffinitum est.
Nec in eorum ecclesiis alii aut praeponantur, aut ordinentur antequam hic eorum juste terminentur negotia.
Reliquorum vero clericorum causas apud provinciales, et metropolitanos, ac primates et ventilare, et juste finire licet.
C. VIII. Ante apostolicam censuram in causis episcoporum, non est diffinitiva ferenda sententia.
Item Leo Episcopus urbis Romae Anastasio Episc.
Thessalonicensi, ep. LXXXII al LXXXIV, c. 1.
Multum stupeo, frater carissime, sed et plurimum doleo, quod in eum, de quo nihil amplius judicaveras, quam quod evocatus adesse differret et excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrociter et tam vehementer potueris commoveri, praesertim quum, etsi tale aliquid mereretur, exspectandum tibi fuerat quid ad tua consulta rescriberem.
Et infra: Sed etiam, si quid grave intolerandumque gessisset, nostra exspectanda erat censura, ut nihil prius ipse decerneres quam quid nobis placeret agnosceres.
Vices enim nostras ita tuae credidimus
caritati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis.
Unde sicut multum nos ea, quae a te pie sunt curata, laetificant, ita nimirum, ea, quae perperam sunt gesta, contristant.
C. IX. Praeter sententiam Romani Pontificis nec concilia celebrari, nec episcopum damnari oportet.
Item Julius Papa orientalibus Episcopis, ep. I.
Dudum a sanctis apostolis successoribusque eorum in antiquis decretum fuerat statutis, quae hactenus sancta et universalis apostolica tenet ecclesia, non oporteret praeter sententiam Romani Pontificis concilia celebrari nec episcopum damnari, quoniam sanctam Romanam ecclesiam primatem
omnium ecclesiarum esse voluerunt, et sicut B. Petrus apostolus primus fuit omnium apostolorum, ita et haec ecclesia suo nomine consecrata (Domino instituente) prima et caput sit ceterarum, et ad eam quasi ad matrem atque apicem omnes majores ecclesiae causae et judicia episcoporum recurrant, et juxta ejus sententiam terminum sumant, nec extra Romanum quicquam ex his debere decerni Pontificem.
II Pars.
Gratian. Aliquando inconsulto Romano Pontifice plerique episcoporum damnati inveniuntur, et alii in eorum locum subrogati, quorum damnationem et subrogationem pro bono pacis ex dispensatione tolerasse legitur ecclesia.
Unde Joannes Papa Salomoni tertio et ultimo Regi Britonum: C. X. Quorundam episcoporum depositionem, extra conscientiam Romani Pontificis factam, pro pace toleravit ecclesia.
Haec quippe est ordinatio Dei patris tui, et haec est lex ecclesiae matris tuae, videlicet ut omnes episcopos regni tui ad Turonensem archiepiscopum mittere non detrectes, ipsiusque judicium postulare non dedigneris.
Ipse enim est metropolitanus, et omnes episcopi tui regni suffraganei ejus sunt, sicut conscriptiones praedecessorum meorum evidenter ostendunt, qui praedecessores tuos, quia illos ob ipsius cura subtraxerant, forte invectione corripere studuerunt, quamvis nec nostra scripta super hac re missa deesse videantur.
Quumque
coram designato Turonicae ecclesiae praesule et integro numero collegarum, id est duodecim episcoporum, celebrato conventu fuerint ejecti episcopi regulariter examinati, apparueritque quod canonice fuerint ejecti, ipsis in sua dejectione manentibus, qui in locis eorum consecrati sunt potuerunt utique episcopatus honore potiri.
Quod si episcopi ejecti insontes fuerint declarati, his amotis, qui illis subrogati sunt, ecclesias suas ipsi recipiant.
Nam, quum antecessores mei praesules ejectionem eorum episcoporum, qui ab ecclesiis suis expulsi sunt, nec admiserunt, nec approbaverunt, nec ipsos, qui eis subrogati *post* sunt, viventibus illis legitimos episcopos dixerunt.
Sane, si ad Turonensem forte
archiepiscopum mittere praefatos episcopos dedignaris, stude duos episcopos de expulsis et duos de subrogatis una cum ecclesiae tuae legato ad apostolicam B. Petri sedem transmittere, ubi, digna examinatione praemissa, qui legitimi episcopi sunt appareant, et suas ecclesias irregulariter non amittant.
Nihil enim queo aliud in praesenti negotio diffinire.
Quia vero magna quis sit metropolitanus apud Britannos contentio est, licet nullius memoria teneat vos in vestra regione ullam habuisse metropolitanam ecclesiam, tamen si libet (postquam Deus omnipotens pacem inter vos et dilectum filium nostrum, Carolum regem gloriosum, constituerit) facile hoc poteritis advertere.
Quod si adeo contentiose creditis agere, ad nostrum apostolatum destinare
contendite, quatenus nostro libramine quae fuerit apud vos antiquitus archiepiscopalis ecclesia luce clarius innotescat, et deinceps omni ambiguitate recisa quam sequi episcopi vestri debeant incunctanter agnoscant.
Neque enim ecclesias Dei per discordias regum divisionis aliqua pati damna necesse est, quum (quantum ex se est), pacem, quam praedicant, servare studeant invicem et in omnes.
III Pars.
Gratian. Alias autem irrita erit episcoporum sententia et a synodo retractanda.
Unde Felix Papa I, epist. I, ad Paternum: C. XI. Damnatio injusta irrita est et a synodo retractanda.
Irritam esse censemus et injustam episcoporum
damnationem et idcirco a synodo retractandam, ita ut oppressis ab omnibus in cunctis subveniatur causis.
Gratian. Quod autem metropolitanum suum contemnere, et aliorum judicium alicui expetere non liceat, Sixtus Papa III, testatur in epist. ad orientales Episcopos, c. 3, dicens:
C. XII. Peregrina judicia sunt submovenda.
Peregrina judicia, salva in omnibus apostolica auctoritate, generali sanctione prohibemus, quia indignum est ut ab extraneis judicentur qui comprovinciales et a se electos debent habere judices nisi fuerit appellatum.
C. XIII. De eodem.
Item Anacletus Papa, epist. I, c. 3.
Leges ecclesiae apostolica firmamus auctoritate, et peregrina judicia submovemus.
Unde et Dominus, mentionem faciens Loth, per Moysen loquitur, dicens: Ingressus est quidem (inquiunt ) ut advena, numquid ut judices?
C. XIV. Nulli liceat aliarum provinciarum judicium expetere.
Item Innocentius Papa ad Victricium Rothomagensem Episcopum, epist. II, c. 3.
Non liceat cuiquam, sine praejudicio tamen Romanae ecclesiae, cui in omnibus causis reverentia et auctoritas debetur, relictis his sacerdotibus, qui in eadem provincia Dei ecclesias nutu divino gubernant, ad alias convolare provincias vel aliarum provinciarum episcoporum judicia expetere vel pati.
Quod si quis praesumserit, *et* ab officio cleri submotus et injuriarum reus ab omnibus judicetur.
Gratian. Reverentia autem, quae apostolicae debetur ecclesiae, et ejus auctoritas intelligenda est, quum vel ad ipsam appellatum fuerit, vel ab ea judices
electi conceduntur.
Unde Sixtus Papa, quum diceret: Comprovinciales et a se electos debent habere judices, statim subjungit: nisi fuerit appellatum.
C. XV. Absque apostolicae sedis decreto extraneos judices adire non possumus.
Item Anacletus Papa, epist. I, c. 3.
Unaquaeque provincia tam juxta ecclesiae quam juxta saeculi leges suos debet justos et non iniquos habere judices, et non extraneos, nisi apostolicae sedis hujus decreverit auctoritas.
C. XVI. Nisi per appellationem alterius provinciae judices adire non oportet.
Item ex Romana Synodo.
Neminem exhiberi de provincia ad provinciam vel ad comitatum oportet, nisi ad relationem judicis,
*ad quem fuerit appellatum*, ita ut actor rei forum sequatur: Et infra: § 1. Illa, quae sunt per unamquamque provinciam, ipsius provinciae synodus dispenset, sicut in Nicaeno constat decretum esse concilio.
§ 2. Ultra provinciae terminos accusandi
licentia non progrediatur.
Omnis accusatio intra provinciam audiatur et a comprovincialibus terminetur, nisi praelatus sit qui accusatur.
C. XVII. De eodem Item Sixtus .
Si quis clericus super quibuslibet criminibus accusatus fuerit, in provincia, in qua consistit ille, qui accusatur, suas exerceat actiones, nec existimet eum accusator suus alibi aut longius ad judicium pertrahendum.
C. XVIII. Ubi crimen admittitur, ibi causa ventiletur.
* Item ex decreto Hadriani Papae.
Qui crimen objicit sciat se probaturum.
Revera ibi causa agatur, ubi crimen admittitur.
QUAESTIO VII.
GRATIANUS
I Pars.
Quo judex esse non possit quem cum reo par aut major macula inficiat, multis auctoritatibus probatur.
Dicit enim sancta Romana Synodus : C. I. Infames judices esse non possunt.
Infamis persona nec procurator esse potest, nec cognitor.
Gratian. Tria sunt, quibus aliqui impediuntur ut judices non fiant: Natura, ut surdus et mutus, et qui perpetuo furiosus est, et impubes, quia judicio carent.
Lege, qui senatu amotus est.
Moribus, feminae et
servi, non quia non habeant judicium, sed quia receptum
est ut civilibus officiis non fungantur.
Veruntamen, si servus, dum putaretur liber, ex delegatione sententiam dixit, quamvis postea in servitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta rei judicatae firmitatem tenet.
C. II. In Digestis tit. de postulando
Infames non possunt esse procuratores vel patroni causarum.
Sunt autem tres ordines eorum, qui postulare prohibentur.
§ 1. Est autem postulare desiderium suum vel amici sui in jure apud eum, qui jurisdictioni praeest, exponere, vel alterius desiderio contradicere.
§ 2. Nam, ut praemisimus, non postulantium tres ordines sunt.
Quidam prohibentur omnino postulare vel propter aetatem, ut minores
decem et septem annis, vel propter casum, ut surdus, qui prorsus non audit.
Alii prohibentur ne pro aliis postulent vel propter sexum, ut feminae, vel propter casum, ut utroque lumine orbati, vel propter notam turpitudinis, ut ii qui corpore suo muliebria passi sunt, nisi forte vi praedonum vel hostium stuprati probentur.
Similiter qui capitali crimine vel calumniae causa publico judicio sunt damnati, vel qui operas suas locaverunt ut cum bestiis depugnarent in arena, pro aliis postulare prohibentur.
His personis pro se allegare permittitur, pro aliis postulare prohibetur, nisi forte tutelam impuberum vel curam adolescentium non affectatam, sed necessariam administrent.
Pro his enim, quorum curam
gerunt, eis postulare conceditur.
Alii enim
omnes, qui ut infames notantur, nisi pro se et pro certis personis postulare non possunt, nisi in integrum restitutionem acceperint.
§ 3. Permittitur autem eis postulare pro parente, pro patrono patronave, liberis parentibusque patroni patronaeque; pro liberis etiam suis, fratribus et sororibus, *uxore*, socero, socru, genero, nuru, vitrico, noverca privigno, privigna, pupillo, pupilla, furioso, furiosa, fatuo, fatua, muto, surdo, prodigo, et adolescente.
§ 4. Item pro iis, quibus propter infirmitatem curatores dari solent, et qui negotiis suis aliquo perpetuo morbo superesse non possunt.
§ 5. Omnes autem, qui non sponte, sed necessario funguntur officio, sine offensa *edicti* postulare possunt, etiamsi ii sunt, quibus non nisi pro se *ipsis* postulare
permittitur.
§ 6. Affinitates vero non eas accipere debemus, quae quondam fuerunt, sed praesentes § 7. Nurus et generi appellatione et soceri, et socrus, et ulteriores, quibus pro praepositio solet accedere, continentur.
II. Pars. § 8. Arcentur etiam a professione advocatorum ( sicut in secundo libro Codicis, titulo de postulando invenitur qui sub nomine honorariorum ex ipsis negotiis, quae tuenda susceperint, emolumentum sibi certae partis cum gravi damno litigatoris et depraedatione poscentes inveniuntur.
§ 9. Item, si quis adeo procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet esse certandum, opinionis suae imminutionem patiatur.
§ 10.
Praeterea
non licet advocato ullum contractum inire, ullam pactionem conferre cum eo litigatore, quem in propriam recipit fidem, nec ex industria jurgium protrahere.
§ 11.
Apud Urbem Romam etiam honoratis, qui hoc putaverint eligendum, eousque liceat orare, quousque maluerint, videlicet ut non ad turpe compendium stipemque deformem haec arripiatur occasio.
Nam, si lucro pecuniaque capiantur, veluti degeneres inter vilissimos numerabuntur.
§ 12.
Si vero in uno auditorio duo tantum prae ceteris fuerint vel plures, quorum fama sit hilarior, in judicantis officio sit ut par causidicorum distributio fiat, et exaequetur partibus auxilium singulorum.
§ 13.
Si quis vero monitus a judice ea excusatione, quae nequeat comprobari, cuicunque
parti patrocinium denegaverit, careat foro; sciat etiam nunquam sibi ad agendum copiam posse restitui.
§ 14.
Si quis autem ex litigatoribus detectus fuerit separatim tractasse cum plurimis, et adversario suo *tali fraude* subtraxisse paris defensionis copiam, ostendet proculdubio iniquam a se litem foveri, et auctoritatem judiciariam a se elusam experietur.
§ 15.
Item, quamvis illi, qui causam fisci egissent, prohibeantur adversus fiscum patrocinium praestare, tamen hodie etiam adversus fiscum patrocinium possunt exhibere privatis, dum eam causam declinent suscipere, quam tractaverant, dum fisci advocati fuerunt.
§ 16.
Item, si contra patrem pupilli causam egisti, tutor vel curator datus eandem causam defendere non prohiberis.
§ 17.
Cognitores
vero ex officio intelliguntur, non ex arbitrio.
Nihil enim refert, is, qui arbitrium suscipit, an sit integrae famae, an ignominiosus.
§ 18.
Filius etiam in re patris arbiter esse potest.
Nam et judicem eum esse posse plerisque placet.
§ 19.
Si quis vero judex sit, arbitrium recipere ejus rei, de qua judex est, et in se compromitti jubere prohibetur *lege Julia*, et si sententiam dixerit, non est danda poenae persecutio.
Servus arbiter esse non valet, libertinus potest.
§ 20.
Porro infamia multipliciter irrogatur.
Aliquando enim contrahitur genere delicti declarati per sententiam, veluti quum judex pronunciat: injuriam fecisti, hereditatem expilasti, calumniatus es.
Aliquando genere poenae, sicut illi, qui damnantur in opus publicum, qui
pristinum quidem statum obtinent, sed damno infamiae etiam post impletum tempus subjiciuntur.
Aliquando genere poenae, et delicti declarati per sententiam, veluti dum fustibus caeso per praeconem dicitur: ἐσυκοφάντησας, id est: calumniatus es.
Aliquando ipso genere facti, ut exercentes improbum foenus et illicite exigentes usuras usurarum, et mulier, quae intra tempus, quo moris est lugere maritum, contrahit matrimonium, et qui sciens eam uxorem duxerit.
Gratian. Idem testatur Felix Papa et eisdem verbis § 1. Item in evangelio qui trabem gestat in oculo probatur non posse educere festucam de oculo fratris sui.
§ 2. Item David in lib.
Psalmorum:
Peccatori autem dixit Deus: quare tu enarras justitias meas, et assumis testamentum meum?
etc. § 3. Item Gregorius: Cujus vita despicitur, restat, ut ejus praedicatio contemnatur.
C. III. Qui aliorum vitia puniunt sua prius corrigere studeant.
Idem in Moralibus lib.
XIV, in Job. cap. 15.
III. Pars. Qui sine peccato est vestrum, primus in illam lapidem mittat, Ad aliena quippe punienda peccata ibant, et sua reliquerant.
Revocantur itaque intus ad conscientiam, ut prius propria corrigant, et tunc aliena reprehendant.
Hinc est, quod quum tribus Benjamin in carnis scelere fuisset obruta, collectus omnis Israel ulcisci iniquitatem voluit, sed tamen semel et iterum in belli
certamine ipse prostratus est.
Consulto enim Domino, si ad ulciscendum ire debuisset, jussum est [ut iret], qui juxta divinae vocis imperium perrexit, et semel et secundo perdidit, et tunc demum peccatricem tribum valde feriens pene funditus exstinxit.
Quid est, quod in ultionem sceleris inflammatur, et tamen prius ipse prosternitur, nisi quod prius ipsi purgandi sunt, per quos aliorum culpae feriantur, ut ipsi jam mundi per ultionem veniant, qui aliorum vitia corrigere festinant?
C. IV. Ille de vita alterius judicet, qui non habet in se ipso quod puniat.
Item Ambrosius super: Beati immaculati, sermone XX. ad vers.
Miserationes tuae, Domine.
Judicet ille de alterius errore, qui non habet quod in se ipso condemnet.
Judicet ille, qui non agit
eadem, quae in alio putaverit punienda, ne, quum de alio judicat, in se ferat ipse sententiam.
Judicet ille, qui ad pronunciandum nullo odio, nulla offensione, nulla levitate ducatur.
Et post pauca: § 1. Bonus judex nihil ex arbitrio suo facit et domesticae proposito voluntatis, sed juxta leges et jura pronunciat, statutis juris obtemperat, non indulget propriae voluntati, nihil paratum et meditatum domo defert, sed, sicut audit, ita judicat, et sicut se habet *negotii* natura, decernit; obsequitur legibus, non adversatur, examinat causae merita, non mutat.
Discite judices saeculi, quem in judicando tenere debeatis affectum, quam sobrietatem,
quam sinceritatem.
Et paulo post: § 2. Qui
judicat, non voluntati suae obtemperare debet, sed tenere quod legum est.
Et post pauca: § 3. In judicando magis cordi sit veritatis custodia, quam obedientia voluntatis.
C. V. Gravatus criminibus judicare non valet.
Item Gregorius praefationis in Job. c. 3, al.
6.
In gravibus peccatis quis positus, dum suis premitur, aliena non diluit.
§ 1. Cuncti enim liquido novimus, quia, quum is displicet, qui ad intercedendum mittitur, irati animus proculdubio ad deteriora provocatur.
§ 2. Scriptum quippe est: Victimae impiorum abominabiles Deo sunt, vota justorum placabilia.
Neque enim in omnipotentis Dei judicio quid, sed a quo datur, inspicitur.
§ 3. Hinc est
enim quod scriptum est: Respexit Dominus ad Abel et ad munera ejus, ad Cain autem et ad munera ejus non respexit.
Dicturus quippe, quia Dominus respexit ad munera, praemisit sollicite, quia respexit ad Abel.
Ex qua re patenter ostenditur, quia non offerens a muneribus, sed munera ab offerente placuerunt.
§ 4. Dona quippe iniquorum non probat Altissimus, nec respicit in oblationes eorum, nec in multitudine sacrificium eorum propitiabitur peccatis.
§ 5. Item: Longe est Dominus ab impiis, et orationes justorum exaudiet.
C. VI. Primum nosmetipsos, deinde proximos debemus corrigere.
Item Beda in c. 8. Joannis de judicio adulterae.
Postulatus Dominus judicare de peccatrice non
statim dat judicium, sed prius inclinans se deorsum digito scribebat in terra, ac si demum quam obnixe rogatur judicat, nos videlicet typice instituens, ut, quum quaelibet proximorum errata conspicimus, non haec ante reprehendendo judicemus, quam ad conscientiam nostram humiliter reversi digito eam discretionis solerter exculpamus, et quid in ea conditori placeat, quidve displiceat, *sedula* examinatione dirimamus, juxta illud Apostoli: Fratres, si praeoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, etc. Et infra: § 1. Qui sine peccato est vestrum: id est, primo vos ipsi justitiam legis implete, et sic innocentes manibus *et mundo corde* ad lapidandam
ream concurrite.
C. VII. Sacerdos primum sua peccata, deinde aliena detergat.
Item Augustinus ad quemdam Comitem .
Sacerdos ut sapiens et perfectus medicus primum sciat curare peccata sua, et postea aliena vulnera detergere et sanare, et non publicare.
Gratian. Item, in evangelio sal infatuatum ad nihilum utile esse dicitur, nisi ut projiciatur foras et ab hominibus conculcetur.
Ex quibus omnibus datur intelligi, quod criminosus alterius criminis judex esse non potest, et se ipsum condemnat, dum in alterius crimen sententiam profert.
§ 1. Sed objicitur: Saul quum a Domino esset reprobatus, populum Dei judicabat, et ejus judicium universus populus expetebat.
Item, David, quum esset adulter et homicida interrogatus
a propheta, sententiam in divitem dedit, qui ovem pauperis rapuit, dicens: Judicium mortis est viro huic.
Item, Salomon, quum amore muliercularum deos gentium coleret, tamen universa plebs Israelitica ad ejus judicium confluebat.
Sic et Achab, quamvis coleret Baal, tamen decem tribus judicabat.
Multi etiam alii tam in veteri testamento quam in novo inveniuntur, quorum vita quum esset blasphemabilis, tamen eorum sententia, quia ex officio suo servata judiciarii ordinis integritate processit, invenitur servata.
Unde et Dominus ait in evangelio: Super cathedram Moysis sederunt Scribae et Pharisaei, etc. Hinc liquido constat, quod mali pastores, dum sententia justi examinis aliorum crimina feriunt, sibi ipsis nocent, dum sine exemplo suae emendationis
aliorum vitia corrigere curant; subditis vero prosunt, si, eorum increpatione correcti vel sententia coerciti, vitam suam in melius commutare didicerint.
Ac per hoc, dum ab ecclesia tolerati fuerint, eorum judicium subterfugere non licet.
QUAESTIO VIII.
GRATIANUS.
Quod autem episcopus ab uno tantum audiri vel
judicari non debeat, Zephyrinus Papa testatur, epistola I ad Episcopos Siciliae, dicens:
C. I. Episcopus non nisi a pluribus audiatur et judicetur.
Accusatores episcoporum omni careant suspicione, quia columnas suas Dominus firmiter stare voluit, non a quibuslibet agitari.
§ 1. Nullum namque eorum sententia a non suo judice dicta constringat, quia et leges saeculi idipsum fieri praecipiunt, [ ut Codice libro septimo, titulo de sententiis et interlocutionibus omnium judicum, lege penultima: § 2. Cujus in agendo quis observat arbitrium, eum habere etiam contra se judicem in eodem negotio non dedignetur.
] § 3. Judices duodecim quilibet episcopus accusatus (si necesse fuerit) eligat, a quibus
ejus causa juste judicetur.
Nec prius audiatur, aut excommunicetur vel judicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter vocato ad suorum primo conventum episcoporum, per eos ejus causa juste audiatur et rationabiliter discernatur.
Finis vero ejus causae ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur.
Nec antea finiatur *sicut ab apostolis vel successoribus eorum olim statutum est* quam ejus auctoritate fulciatur.
Et paulo superius: § 4. Absens vero nemo judicetur, nisi ex contumacia absens fuerit, quia et divinae et humanae hac prohibent leges.
Item Felix episcopus dixit in conc.
Carthaginensi II, c. 10: C. II. A quot episcopis audiatur episcopus, qui in reatum inciderit.
Suggero secundum statuta veterum conciliorum, ut, si quis episcopus (quod non optamus) in reatum aliquem incurrerit et nimia necessitas ei fuerit non posse plurimos congregare, ne in crimine remaneat, a duodecim audiatur episcopis.
QUAESTIO IX.
GRATIANUS.
I. Pars. De accusatoribus vero vel testibus, quod in
absentem vocem accusationis vel testificationis exhibere non valeant, multorum auctoritatibus liquet.
Ait enim Telesphorus papa, epistola unica: C. I. Nisi reo praesente accusator non audiatur.
Accusatori omnino non credi decernimus, qui absente adversario causam suggerit, ante utriusque partis justam discussionem.
C. II. Absente adversario sententiam ferre non licet.
Item Eleutherius papa in epistola ad Episcopos Galliae .
Caveant judices ecclesiae ne, absente eo, cujus causa ventilatur, sententiam proferant, quia irrita erit; imo etiam *et* causam in synodo pro facto dabunt.
Proditoris vero nec calumnia, nec vox audiatur.
C. III. Reo absente accusator non audiatur.
Item Calixtus papa, epist. II ad episcopos Galliae.
Absente eo, quem accusare voluerit quispiam, accusatori non credatur, quia sine scripto difficile, per scriptum autem nunquam recipiatur; quia per scripturam nullus *accusare vel* accusari potest, sed propria voce, et praesente eo quem accusare voluerit, suam quisque agat accusationem.
C. IV. Quae in absentes geruntur omnino evacuentur.
Item Cornelius papa ad Rufum, ep. II, c. 2.
Omnia quae adversus absentes in omni negotio aut loco aguntur aut judicantur, omnino evacuentur, quoniam absentem nullus addicit nec ulla lex damnat.
C. V. Non judicetur qui praesentialiter non accusatur vel convincitur.
Item Marcellus papa ad Maxentium, ep. II.
Non oportet quemquam judicari vel damnari priusquam legitimos habeat praesentes accusatores, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
C. VI. De eodem.
Item Damasus ad Stephanum archiepiscopum, ep. III, c. 8.
Habetur quoque in decretis sanctorum Patrum
sancitum, non fore canonicum quemquam sacerdotum judicare vel damnare antequam accusatores canonice examinatos praesentes habeat locumque defendendi accipiat, id est inducias ecclesiasticas ad abluenda crimina.
C. VII. PALEA [Idem Damasus ibidem continenter.
]
Nec extra propriam fiat provinciam primo discussionis accusatio, sine apostolica praeceptione, cui in omnibus causis debet reverentia custodiri, quoniam et antiqua docet hoc Patrum regula, in qua et imperialiter pariter statuta concinunt.
Criminum, inquiunt, discussio ibi agenda est, ubi crimen admissum est.
Nam alibi criminum reus prohibetur audiri.
*Et alibi in canonibus praecipitur*:
Quaecunque negotia in suis locis, ubi orta sunt, finienda sunt, *et reliqua talia, et his similia*, salva tamen in omnibus apostolica auctoritate, *ut nihil in his definiatur priusquam ei placere cognoscatur, qua omnes suffultos esse oportet*.
C. VIII. De eodem.
Item idem ad episcopos Italiae, epist. VI.
Qui accusare alium elegerit, praesens per se et non per alium accuset, inscriptione videlicet praemissa.
Neque ullus unquam judicetur antequam legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
C. IX. De eodem.
Item ex concilio Toletano VI, c. 11.
Dignum est ut innocentis vita nulla maculetur pernicie accusatorum; ideo si quis a quolibet criminatur, non ante accusatus supplicio detur, quam accusator praesentetur, atque legum et canonum sententia exquiratur.
Quod si indigna ad accusandum persona invenitur, ad ejus accusationem non judicetur, * nisi ubi pro capite regiae majestatis causa versatur.
C. X. Sententia feriatur qui causae suae negligit adesse.
Item Bonifacius Papa ad Gallos epist. II.
Decernimus vestram debere intra provinciam
esse judicium, et congregari synodum ante diem calendarum novembrium, ut, si adesse voluerit, praesens, si confidit, ad objecta respondeat: si vero adesse neglexerit, dilationem sententiae de absentia non lucretur.
Nam manifestum est confiteri eum de crimine, qui indulto et toties delegato judicio purgandi se occasione non utitur.
Nihil enim interest utrum in praesenti examine non omnia quae dicta sunt comprobentur, quum ipsa quoque pro confessione procurata toties constet absentia.
C. XI. Absentes nec accusari nec judicari possunt.
Item Felix Papa ad episcopos Galliae, ep. II.
Absente adversario non audiatur accusator, nec sententia absente alia parte judice dicta ullam obtineat firmitatem.
C. XII. Altera parte absente diffinitiva non feratur sententia.
Item Nicolaus Papa Gallioni archiepiscopo Senensi.
Revera justus mediator non est, qui uno litigante et altero absente amborum emergentes lites decidere non formidat.
His ita praemissis, volumus et apostolica auctoritate monemus ut, si presbyter, de quo agitur, post excommunicationem suam apostolicam sedem adire voluerit, nullus iter ejus impedire praesumat.
C. XIII. In absentem non est ferenda sententia.
Item Zephyrinus Papa ad episcopos Siciliae, epist. I.
Absens vero nemo judicetur; quia et divinae et humanae hoc prohibent leges.
Gratian. Nisi fuerit absens ex contumacia.
Pro
praesente namque eum contumacia haberi facit.
C. XIV. De eodem.
Item Nicolaus Papa Gallioni Senensi archiepiscopo.
Indicas Hermannum episcopum super quibusdam frequenter fuisse accusatum, pro quibus (quia ex parte ipsius persona deest) nos uni parti ad discrimen alterius credere procul dubio non possumus, quamvis nec usque adhuc qui fuerint illic excessus dixeris, nec utrum sanae mentis erat idem antistes, nec ne; quum ipsos excessus perpetrabat, evidenter ostenderis, satiusque arbitramur, quamlibet interim infirmitatem ad poenam peccati, quam ad ipsum pertinere peccatum, cui magis consulendum
sit et compatiendum, quam puniendum vel aliquo modo feriendum.
C. XV. Testes non dicant testimonium, nisi de liis quae praesentialiter et veraciter noverunt.
Item Calixtus Papa ad episcopos Galliae, ep. II.
Testes per quamcunque scripturam testimonium non proferant, sed praesentes de his quae noverunt et viderunt, veraciter testimonium dicant.
Nec de aliis causis vel negotiis dicant testimonium, nisi de his quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur .
II Pars.
Gratian. De his etiam qui audierunt, si ad hoc convocati sunt, in civili causa testimonium dicere possunt, ut in Authenticis coll.
VII tit. de testibus, legitur: § 1. « Si debitum scriptum sit, et probatio
solutionis proferatur a litigantibus per testes sine scriptura, tunc susceptibilem eam apud judicem esse volumus, dum ad hoc ipsum testes assumantur, ut perhibeant testimonium pro facienda solutione, aut pro memoria alicui jam factae solutionis, et pro confessione ejus qui pecunias accepit.
Haec autem inania et ex transitu perhibita testimonia (ut si propter aliud opus adveniens audivit aliquem dicentem se accepisse ab aliquo aurum, aut debere alicui) nulla ratione valere censemus.
»
III Pars.
§ 2. Simul autem necesse est ut videant.
Quod si alius uno, alius alio tempore viderit, diversitas temporum eorum testimonium non admittit.
Unde Leo papa: C. XVI. Non admittantur ad testimonium quos non
eodem tempore negotio interfuisse constiterit.
Nihilominus quoque puniendi sunt testes qui ad calumniam aliquid testificantur, nec eorum voces tanquam plurium admittuntur, quos temporum quidem diversitas simul interfuisse prohibuit.
C. XVII. Ad seriem gestorum testis ex suo nihil adjiciat.
Item Ambrosius in libro de Paradiso, c. 12.
Pura et simplex testimonii series intimanda est.
Plerumque testis, dum aliquid ad seriem gestorum ex suo adjicit, totam testimonii fidem partis mendacio decolorat.
Nihil igitur, *vel* quod bonum videtur, addendum est.
C. XVIII. Absens per alium nec accusare, nec accusari potest.
Item Felix papa ad Episcopos Galliae, epist. II.
Absens per alium accusari aut accusare non potest, nec affinis testis admittitur.
IV Pars.
Gratian. Nisi in crimine injuriarum, in quo illustris persona etiam per procuratorem intendere et excipere potest, servatis ceteris solemnitatibus, ut Cod. tit. de injuriis, l. ult.
C. XIX. Reo absente libellus accusationis frustra offertur.
Item Pelagius Papa Sindulae Magistro militum.
Chartae, quas dedit nobis Lucidius, si illo tempore adversarius ipsius illic praesens fuisset, validae erant.
Sed, quia adversario absente gesta, quae nobis recensuit,
facta leguntur, talia leges non recipiunt.
C. XX. Testes corporaliter praestito juramento testimonium dicant.
Idem Decorato Patricio.
Hortamur ut, sub timore Domini consuetam conscientiae vestrae sinceritatem in hoc quoque negotio conservantes, omnem personis, quae veritatem causae istius scire possunt, faciatis amputari formidinem, et vestris praesentari conspectibus, tactis sacrosanctis evangeliis, praebito etiam legaliter sacramento, quae in veritate rerum noverunt professione suae testificationis aperiant, ut, patefactis omnibus, quae secundum leges et justitiam censenda sunt, cognoscatis, et competentem legibus et veritati terminum detis.
C. XXI. Accusator et accusatus simul debent adesse.
Item Nicolaus Papa Hincmaro Remorum archiepiscopo.
Necesse est secundum sacrarum scripturarum documenta ac secundum justitiae tramitem, et accusasatum et accusatorem simul adesse, et unam partem, quantacunque et qualicunque praedita sit auctoritate, sic prorsus audiri, ut alteri parti nullum praejudicium irrogetur.
QUAESTIO X.
GRATIANUS.
Quod vero deficientes in primo capitulo non sint admittendi ad sequentia, ex Concilio Carthaginensi VII. confirmatur, in quo sic cap. 3, statutum legitur:
C. I. Qui in primo capitulo deficit ad cetera non admittatur.
Placuit, ut quotiescunque clericis ab accusatoribus multa crimina objiciuntur, et unum ex his, de quo prius egerint, probare non valuerint, ad caetera jam non admittantur.
Gratian. Probatur illud idem auctoritate Arelatensis Concilii II, in quo sic c. 24, definitum est:
C. II. Qui falsa fratribus objiciunt usque ad exitum non communicent.
Eos, qui falsa fratribus capitula objecisse convicti fuerint, placuit usque ad exitum non communicare (sicut magna synodus ante constituit), nisi digna satisfactione poenituerint.
C. III. Qui quod objicit probare non valet, de cetero ad arguendum non admittitur, nisi propriam causam civilem duntaxat asserere voluerit.
Item Felix Papa in secunda decretali, Episcopis Galliae.
Si accusatorum personae in judicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum episcopos de caetero non admittantur, nisi proprias causas asserere (non tamen criminales vel ecclesiasticas) voluerint.
Gratian. Quum ergo qui falsa fratribus objiciunt usque ad exitum vitae a communione prohibeantur;
quum illi, qui in episcoporum judicio culpabiles inveniuntur, ad arguendum de caetero admitti prohibeantur: apparet, quod in primo capitulo deficientes tanquam falsorum objectores ad sequentia procedere non valent.
QUAESTIO XI.
GRATIANUS.
I. Pars. Ab accusato vero accusationem in accusatorem verti, multorum auctoritatibus prohibetur.
Ait enim Stephanus Papa, epist. II, c. 7.: C. I. Accusati, nisi prius se purgaverint, alios accusare non possunt.
Neganda est accusatis licentia criminandi, priusquam se crimine, quo premuntur, exuerint, quia non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus implicati sunt, nisi se prius probaverint innocentes, quoniam periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcunque professio.
C. II. De eodem Lib.
IX. Cod., tit.
I, l. 19. Imppp. Valentinianus, Valens et Gratianus, AAA.
Neganda est accusatis (qui non suas suorumque injurias persequuntur) licentia criminandi in pari
vel minori crimine, priusquam se crimine, quo premuntur, exuerint secundum scita veterum juris conditorum: ita tamen, ut et ipsi inscriptiones contra eos etiam pendente accusatione deponere possint.
C. III. De eodem.
Item ex decreto Hadriani Papae, c. 33.
Non est credendum contra alios eorum confessioni, qui criminibus implicantur, nisi se prius probaverint innocentes, quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcunque professio.
Gratian. Hoc autem intelligendum est in pari vel minori crimine.
Caeterum, si de majori crimine eum accusare voluerit (veluti, si accusatus de fornicatione,
de perjurio, de homicidio, vel simonia, vel quolibet alio hujusmodi crimine accusatorem suum impetere voluerit), his auctoritatibus non prohibetur.
§ 1. Aliquando enim criminalis quaestio praejudicat civili, aliquando criminali.
Unde in lib.
III. Cod. tit. de ordine judiciorum, lege 4, legitur: Civili quaestione intermissa saepe fit, ut prius de crimine judicetur, quod, utpote majus, minori merito praefertur.
C. IV. Item lib.
IX. Cod. tit. de his, qui accus. non possunt. l. 1.
Prius est, ut criminibus, quae tibi ut graviora ab adversario tuo objiciuntur, caedis atque vulnerum respondeas, et tunc ex eventu causae judex aestimabit, an tibi permittendum sit eundem accusare, tametsi prior inscriptionem deposuisti.
II. Pars. Gratian. Aliquando civilis praejudicat civili, aliquando criminali.
Sicut enim in septimo lib.
Codicis, tit. de ordine cognitionum, l. Si de hereditate, legitur: Si de hereditate et libertate controversia est, prius agi causa libertatis debet.
Item lege sequenti: § 1. Si crimen aliquod inferatur ei, qui ingenuus esse dicitur, ante liberalis causa
suo ordine agi debet, cognitionem suam praeside praebente, quoniam necesse est ante sciri, si delictum probatum fuerit, utrum ut in liberum, an ut in servum constitui oporteat judicium.
III. Pars. Item: § 2. Qui confitetur se pati controversiam status, frustra postulat sibi dari potestatem accusandi eum, qui se suum dominum esse fatetur.
Causa vero liberali terminata, si servus pronunciatus fuerit, dominum suum accusare, non poterit.
Codicis lib.
IX, tit.
1, l. penultima: § 3. Si quis ex familiaribus vel ex servis cujuslibet domus cujuscunque criminis delator atque accusator emerserit, ejus existimationem, caput atque fortunas petiturus, cujus familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem testium atque examinationem
judicii in ipsa expositione criminum atque accusationis exordio ultore gladio feriatur.
Vocem enim funestam intercidi oportet potius quam audiri.
Majestatis autem crimen excipimus.
Similiter l. ultima: § 4. Si liberti accusatores manumissorum haeredumve esse praesumserint, eodem quo servi supplicio tenebuntur, luituri poenas ante prohibitae delationis exordium.
CAUSA IV.
GRATIANUS.
Quidam in excommunicatione constitutus episcopum
accusare disponit; adolescentem infra decimum et
quartum aetatis annum ad assertionem suae causae adducit; prohibitus ab accusatione adolescentem accusatorem
et se testem facit; adolescens personam accusatoris
et testis gerere cupit; die statuta ad judicium electorum judicum episcopus minime occurrit; a communione suspenditur; tandem revocato judicio accusator culpabilis in accusatione invenitur; demum ad assertionem propriae causae procedit.
* Hic primum quaeritur, an in excommunicatione constitutus alium accusare valeat?
* Secundo, an infra decimum quartum annum in criminali causa testari quis possit?
* Tertio, an ab accusatione prohibitus personam testificantis possit assumere?
* Quarto, an idem possit esse accusator et testis?
* Quinto, an die constituta non occurrens a communione sit removendus?
* Sexto, si in episcoporum judicio accusatoris persona culpabilis inventa fuerit, an ad assertionem propriae causae de caetero sit admittenda?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
De prima quaestione sic statutum legitur in primo et secundo capite Concilii Carthaginensis VII, cui interfuit Faustinus Romanae ecclesiae legatus:
C. I. Ad accusationem non admittatur qui in excommunicatione perseverat.
Diffinimus eum recte ad accusationem non admitti, qui, postquam excommunicatus fuerit, in ipsa adhuc excommunicatione constitutus, sive sit clericus sive laicus, accusare voluerit.
§ 1. Omnes
etiam infamiae maculis aspersi, id est histriones ac turpitudinibus subjectae personae, haeretici etiam, sive pagani sive Judaei, ab accusatione prohibentur.
C. II. Haeretici probantur qui schismate vel excommunicatione ab ecclesia sunt separati.
Item Nicolaus Papa in epistola ad Michaelem Imperatorem, ejus initium est: « Proposueramus.
»
Quod autem hi, qui a jam fato fratre et comministro nostro Ignatio depositi, excommunicati vel anathematizati fuerant, nullam adversus eum damnationem intorquere potuerint, ex prolato secundae universalis synodi capitulo declaratur, quum dicitur: Si vero ecclesiasticum fuerit crimen, quod episcopo illatum exstiterit, tunc probari oportet accusantium personas, ut primo quidem haereticis non liceat accusationes contra orthodoxos episcopos pro ecclesiasticis negotiis facere.
Sed ne hos haereticos
esse denegetis, audite sequentia: Haereticos autem (inquiunt) dicimus tam eos, qui olim ab ecclesia projecti sunt, quam qui post haec a nobis anathematizati sunt.
Porro, si adhuc nec sic creditis, audite quod subditur: Praeter hos autem (aiunt) et eos, qui fidem sanam simulant confiteri, schismaticos etiam , et eos, qui seorsum a communicantibus nobis episcopis collectas faciunt.
Deinde vero, et si quidam ab ecclesia super causis quibusdam reprehensi fuerunt, et projecti aut excommunicati, sive ex clero sive ex laicali ordine, nec his licere accusare episcopum ante quam proprio crimine primitus exuantur.
Similiter autem et eos, qui sub accusatione priori consistunt, non ante esse acceptabiles in accusatione episcopi aut aliorum clericorum, quam
innoxios semetipsos illatorum sibi ostenderint criminum.
Quid autem periculi regulae hujus immineat contemtoribus, non ignoratis.
QUAESTIO II et III
GRATIANUS.
I. Pars. Secunda autem et tertia quaestio eodem Concilio Carthaginensi VII, uno eodemque capitulo quarto terminantur.
Illud vero est hujusmodi:
C. I. Qui ab accusatione repelluntur, aut ad annum XIV nondum pervenerunt, testes esse non possunt.
Testes autem ad testimonium non admittendos esse censemus, qui nec ad accusationem admitti praecepti sunt, vel etiam quos ipse accusator de domo sua produxerit.
Ad testimonium autem infra annos quatuordecim aetatis suae non admittantur.
C. II. De eodem.
PALEA. [ Item ex Concilio Maticensi, c. 6.
« Placuit sancto conventui, ut testes ad testimonium
dicendum pretio non conducantur, et ut quique optimi et fideliores in testimonium assumantur, ut is, contra quem testimonium ferre debent, nullam eis possit afferre calumniam, et ut nullus testimonium dicat nisi jejunus.
»
II. Pars. Gratian. Item in criminali causa: Produci testis non potest, qui ante in eum reum testimonium dixit, sicut in 22 lib. ff. tit. de testibus, lege 23, invenitur.
Item tit. eod. l. Ob carnem, § Si testes:
C. III.
Si testes omnes ejusdem honestatis et existimationis sint, et negotii qualitas, ac judicis motus cum his concurrat, sequenda sunt omnino testimonia.
Si vero ex his quidam eorum aliud dixerunt, licet in pari numero, credendum *quidem* est, *sed* quod naturae negotii convenit, et quod inimicitiae aut gratiae suspicione caret, confirmabitque judex motum animi sui ex argumentis et testimoniis, quae rei aptiora et vero proximiora esse compererit.
Non enim ad multitudinem respici oportet, sed ad sinceram testimoniorum fidem, et testimonia, quibus potius lux veritatis assistit.
Item lege 2, ff. eod.: § 1. In testibus fides, dignitas, mores, gravitas examinanda, est, et ideo testes, qui adversus fidem testationis suae vacillant, audiendi non sunt.
Item lege 3.: § 2. Testium fides diligenter examinanda est,
ideoque in persona eorum exploranda erunt imprimis conditio cujusque, utrum quis decurio, an plebeius sit, et an honestae et inculpatae vitae, an vero quis notatus et reprehensibilis, an locuples, vel egens sit, ut lucri causa quid facile admittat, vel an ei inimicus sit, adversus quem testimonium fert, vel amicus ei, pro quo testimonium dat.
Nam, si careat suspicione testimonium, vel propter personam, a qua fertur, quod honesta sit, vel propter causam, quod neque lucri, neque gratiae, neque inimicitiae causa fiat admittendum est.
Item eadem lege paulo inferius:
III. Pars. § 3. Lege Julia de vi cavetur, ne hac lege in reum testimonium dicere liceat *ei*, qui se ab eo parenteve ejus liberaverit, quive impubes
erit, quive judicio publico damnatus erit, qui eorum in integrum restitutus non erit, quive in vinculis custodiave publica erit, quive ad bestias, ut depugnet, se locaverit, quaeve palam quaestum faciat feceritve, quive ob testimonium dicendum vel non dicendum pecuniam accepisse judicatus vel convictus erit.
Item l. 4.: § 4. Lege Julia publicorum judiciorum cavetur, ne invito denuncietur, ut testimonium *litis* dicat adversus socerum, generum, vitricum, privignum, sobrinum, sobrinam, sobrinove natum, eosve, qui priore gradu sint.
§ 5. Item, ne liberto ipsius, liberorumve ejus, parentum viri uxorisve.
§ 6. Item, ut nec patroni patronaeve adversus libertos, neque liberti adversus patronum cogantur testimonium dicere.
§ 7. Quum
autem excipitur, ne gener aut socer invitus testimonium dicere cogatur, generi appellatione sponsum filiae quoque contineri placet.
Item soceri sponsae patrem.
Item lege 6.: § 8. Idonei non videntur esse testes, quibus imperari potest ut testes fiant.
Item lege 7.: § 9. Servi responso tunc credendum est, quum alia probatio ad eruendam veritatem non est.
Item lege 8.: § 10.
Inviti testimonium dicere non coguntur senes, valetudinarii, vel milites, vel illi, qui cum magistratu reip. causa absunt, vel quibus venire non licet.
Item lege 19: § 11.
Publicani etiam testimonium non dicunt inviti.
§ 12.
Item is, qui non
detractandi testimonii causa aberit.
§ 13.
Item is, qui exercitui praebenda conduxerit.
Sed nec pupillis testimonium denunciari potest.
Item l. 20.: § 14.
In testimonium accusator citare non debet eum, qui in judicio publico reus erit, aut qui minor viginti annis erit.
Item l. 21.: § 15.
Ob carmen famosum damnatus intestabilis fit.
Item: § 16.
Si res exigat, non tantum privati, sed etiam magistratus, si in praesenti sint, testimonium dicant.
Praetor quoque testimonium dare debet in judicio adulteri causa.
§ 17.
Si autem ea rei conditio sit, ut arenarium testem vel similem personam admittere cogamur, sine tormentis testimonio ejus credendum non est.
Item l. 24.: § 18.
Testes *eos*, quos accusator de domo produxit; interrogari
non placuit.
Item l. 25.: § 19.
Patroni quoque in causa, cui patrocinium praestiterunt, testimonium non dicant, quod et in exsecutoribus negotiorum observandum est.
Item lege 16.
IV. Pars. § 20.
Qui falso vel varie testimonia dixerunt, vel utrique parti prodiderunt, a judicibus competenter puniantur.
Item l. 17.: § 21.
Pater et filius, qui in potestate ejus est, item duo fratres, qui in ejusdem patris potestate sunt, testes utrique in eodem testamento, vel eodem negotio fieri possunt, quoniam nihil nocet ex una domo plures testes alieno negotio adhiberi.
Item l. 15.: § 22.
Hermaphroditus an ad testimonium adhiberi possit, qualitas incalescentis sexus ostendit.
Item l. 9.:
§ 23.
Testis idoneus pater filio, aut filius patri non est.
Item l. 10.: § 24.
Nullus idoneus testis in re sua intelligitur.
Item l. 11.: § 25.
Ad fidem rei gestae faciendam etiam non rogatus testis intelligitur.
Item l. 12.: § 26.
Ubi numerus testium non adjicitur, etiam duo sufficient.
Pluralis enim locutio duorum numero contenta est.
Item l. 3.: § 27.
In testibus considerandum est, qui simpliciter visi sunt dicere, utrum unum, eundemque *et* praemeditatum sermonem attulerint, an ad ea, quae interrogantur, ex tempore verisimilia responderint.
Item paulo inferius: § 28.
Saepe sine publicis monumentis cujusque rei veritas deprehenditur; alias numerus testium, alias dignitas et auctoritas, alias
veluti consentiens fama confirmat rei, de qua quaeritur, fidem.
Non ergo ad unam probationis speciem cognitionem statim judex alligare debet, sed ex sententia animi sui existimare, quid aut credat, aut parum sibi probatum opinetur.
Item paulo inferius: § 29.
Alia est auctoritas praesentium testium, alia testimoniorum, quae recitari solent.
Item Codicis lib.
IX, tit. de testibus, l. 2.: § 30.
Soli testes ad ingenuitatis probationem non sufficiunt, nisi instrumentis et argumentis adjuventur.
Item l. 3: § 31.
Etiam jure civili domestici testimonii fides improbatur.
Item l. 4.: § 32.
Sola attestatione prolatam, nec aliis legitimis adminiculis causam approbatam nullius esse momenti certum est.
Item l. 5.: § 33.
Eos testes ad veritatem adjuvandam adhiberi oportet,
qui omni gratiae et potentatui fidem religioni judiciariae debitam possint praeponere.
Item l. 6.: § 34.
Parentes et liberi invicem adversus se nec volentes ad testimonium admittendi sunt.
Item l. 7.: § 35.
Qui intendit, suae intentionis proprias debet afferre probationes, non petere adversarium cogi ad exhibitionem eorum, per quos, sibi negotium fiat.
Item l. 8.: § 36.
Servi neque pro domino, neque adversus dominum, sed pro facto suo interrogari possunt.
Item l. 9.: § 37.
Jurisjurandi religione testes prius, quam perhibeant testimonium, coarctentur, et honestioribus potius testibus fides habeatur.
§ 38.
Unius vero testimonium nemo judicum in quacunque causa facile patiatur admitti; imo
unius testis responsio omnino non audiatur, etiamsi praeclarae curiae honore praefulgeat.
Item l. 10.: § 39.
Omnibus in re propria dicendi testimonii facultatem jura submoverunt.
Item l. 11. § 40: Liberi testes ad causas postulantur alienas, si socii et participes criminis non dicantur, sed fides ab iis notitiae postuletur.
Venturis autem ad judicium per accusatorem, vel ab iis, per quos fuerant postulati, sumtus competens ministretur, etiamsi in pecuniaria causa ab alterutra parte testes producendi sint.
Item l. 12.: § 41.
Liberti adversus patronos sponte prodire non audeant, sed ne vocati quidem in judicium venire cogantur.
Item l. 17.: § 42.
Si quis testibus usus fuerit, iidemque testes
adversus eum in alia lite producantur, non licebit ei personas eorum excipere, nisi ostenderit, inimicitias inter se et illos postea emersisse, ex quibus testes repelli leges praecipiunt, non adimenda scilicet ei licentia ex ipsis depositionibus testimonium eorum arguere.
§ 43.
Sed et si liquidis probationibus datione vel promissione pecuniarum eos corruptos esse ostenderit, etiam eam allegationem integram ei servari oportet.
Gratian. Sed objicitur illud beati Bricii, qui voce pueri triginta dies ab ortu habentis innocens probatus est.
Sed miracula divina sunt admiranda, non in exemplum humanae actionis trahenda.
QUAESTIO IV.
GRATIANUS.
I. Pars. De quarta vero quaestione Fabianus Papa epist. II, ad Episcopos orientales constituit, dicens:
C. I. Accusator et testis vel judex aliquis simul esse non potest.
Nullus unquam praesumat accusator simul esse et judex vel testis, quoniam in omni judicio quatuor personas necesse est semper adesse, id est judices electos, accusatores idoneos, defensores congruos atque testes legitimos.
Judices autem debent uti aequitate, testes veritate, accusatores intentione ad amplificandam causam, defensores extenuatione ad minuendam causam.
C. II. Quilibet in causa duas personas gerere non debet.
Item Damasus Papa, epist. IV, c. 7.
Nullus introducatur personaliter, sed accusatores et accusati aequa audiantur ratione, juxta quod *gestorum* ordo exigit.
Accusatores vero et judices non iidem sint, sed per se accusatores, per se judices, per se testes, per se accusati, unusquisque in suo *ordinabiliter* ordine.
II. Pars. § 1. *Nam* inscriptio *primo* semper fiat, ut talionem calumniator recipiat, quia ante
inscriptionem nemo debet judicari vel damnari, quum et saeculi leges haec eadem retineant.
Gratian. Ut codice libro IX, titulo de accusationibus et inscriptionibus, l. 6, et Codice, eodem libro, de adulteriis, l. 6, et titulo de abigeis, l. unica. § 1. Aliquando etiam sine inscriptione accusatio fieri potest.
Ea enim, quae per officiales praesidibus denunciantur, et citra solemnia accusationum posse perpendi incognitum non est.
§ 2. Item Codice de adulteriis, l. 6.: Si maritus jure mariti, hoc est intra sexaginta dies utiles, adulterium uxoris suae accusare voluerit, quam ex suspicione sola ream facere valet, non continetur vinculo inscriptionis.
§ 3. Item Cod. de abigeis, l. unica: Abacti animalis accusatio non solum cum inscriptionibus, sed etiam
sine observatione proponitur.
§ 4. Item Cod. de accusat. l. 8.: Si quis se injuriam ab aliquo passum putaverit, et querelam deferre voluerit, non ad stationarios decurrat, sed praesidalem adeat potestatem, aut libellos offerens, aut querelas suas apud acta deponens.
§ 5. In aliis autem criminalibus causis dignum est ut inscriptiones praeponantur, quae magnitudinem videlicet criminis tempusque designent, ut alterutram partem digna legum terrere possit auctoritas.
III. Pars. Gratian. De domo etiam judicis accusator vel testis produci non debet, ne in causam suspicionis incidat judex.
Unde Nicolaus Papa ad Michaelem Imp.
, epistola, cujus initium est: « Proposueramus.
» : C. III. Suspicionis incidet in crimen judex, de cujus domo vel accusator vel testis producitur.
Contra ritum ecclesiasticum, contraque venerandas leges producitur accusator de imperialibus aedibus, et cui imperari potest ad falsum dicendum testimonium adhibetur.
Fiunt suspecti judices et mercenarii, et lupi custodes, *qui videbantur esse pastores*.
QUAESTIO V.
GRATIANUS.
De quinta vero quaestione in Concilio Carthaginensi III, c. 7, sic invenitur definitum:
C. I. Non est a communione suspendendus, qui die statuta ad causam venire non potuit.
Quisquis episcoporum accusatur, ad primatem provinciae ipsius causam deferat accusator.
Nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam electorum judicum, die statuta, literis evocatus minime occurrerit, hoc est intra spatium mensis ex ea die qua eum literas accepisse constiterit.
Quod si aliquas veras necessitatis causas probaverit, quibus *eum* occurrere
non potuisse manifestum sit, causae suae dicendae intra alterum mensem integram habeat facultatem.
Verum tamdiu post mensem secundum non communicet, donec purgetur.
Sin autem nec ad concilium universale occurrere voluerit, ut vel ibi causa ejus terminetur, ipse in se damnationis *suae* sententiam dixisse judicetur.
Tempore sane, quo non communicat, nec in sua ecclesia vel parochia communicet.
Accusator autem ejus, si nunquam diebus causae dicendae defuerit, a communione non removeatur.
Si vero aliquando defuerit subtrahens se, restituto in communionem episcopo, removeatur a communione accusator, ita tamen ut nec ipsi adimatur facultas causae peragendae, si se
ad diem occurrere non noluisse, sed non potuisse probaverit.
QUAESTIO VI.
GRATIANUS.
Sexta vero quaestio eodem septimo capitulo Concilii Carthaginensis III terminatur, in quo sequitur:
C. I. In civili et proprio duntaxat negotio ad arguendum admittitur, qui in episcopi accusatione culpabilis invenitur.
Illud vero placuit, ut quum agere coeperit in episcoporum judicio, si fuerit accusatoris persona culpabilis, ad arguendum non admittatur, nisi proprias causas, non tamen ecclesiasticas vel criminales, asserere voluerit.
C. II. Propriam causam agere valet cui accusare non licet.
Item ex Concilio Carthaginensi VII, c. 2, prope finem:
Omnibus, quibus accusatio denegatur, in causis propriis accusandi licentia non est deneganda.
C. III. In accusatione episcoporum deficiens civiliter tantum experiri poterit.
Item Felix Papa omnibus Episcopis per Galliae provincias constitutis, epistola II.
Si accusatorum personae in judicio episcoporum culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas asserere, non tamen criminales vel ecclesiasticas, voluerint.
C. IV. De eodem.
Item Hadrianus Papa in capitulis, c. 5:
Quod si accusatorum personae in judicio episcoporum
culpabiles apparuerint, ad arguendum non admittantur, nisi proprias causas habuerint, non tamen criminales vel ecclesiasticas.
CAUSA V.
GRATIANUS.
In infamiam cujusdam episcopi chartula accusationis
occulte conscribitur; tandem accusator procedit in publicum.
Episcopus autem semel literis
evocatus, causae suae die statuta adesse non valens, per procuratorem judici se praesentavit; absque synodali audientia damnatur.
Demum judicio per appellationem renovato, de accusatoris inimicitia episcopus conqueritur; tandem in ipsa probatione deficit accusator.
* Primo quaeritur, qua poena sit feriendus, qui, famosum libellum clanculo scribens, probare negligit quae literis mandavit?
* Secundo, quoties sit vocandus ad causam antequam sententiam damnationis accipiat?
* Tertio, an per procuratorem causam suam agere valeat qui per se ipsum causae suae adesse non potest?
* Quarto, an absque synodali audientia sit damnandus?
* Quinto, an ideo aliquis habendus sit inimicus, quia crimen alterius judicat?
* Sexto,
qua poena sit plectendus, qui quod intulit probare non valet?
QUAESTIO I.
GRATIANUS.
De prima quaestione Hadrianus Papa scribit in capitulis, cap. 49, al.
50, dicens:
C. I. Flagelletur qui scripta in alterius famam neglexerit probare.
Qui in alterius famam publice scripturam aut verba contumeliosa confinxerit, et repertus scripta non probaverit, flagelletur, et qui ea prius invenerit rumpat, si non vult auctoris facti causam incurrere.
C. II. De eodem.
Item Gregorius l. V. epist. 30.
Quidam maligni spiritus consilio repletus, contra Castorium notarium ac responsalem nostrum nocturno silentio in publico civitatis loco contestationem posuit in ejus crimine loquentem, mihique etiam de facienda pace callide contradicentem * Et quia quisquis veraciter loquitur, semetipsum innotescere non debet formidare, oportet ut publice exeat, et quaecunque in contestatione sua loqui
praesumsit ostendat.
Quod si non exierit, neque publice confessus fuerit, quisquis ille sit, qui hoc agere praesumsit, vel consensum *in* tantae iniquitatis consilio praebuit, ex Dei et Domini nostri Jesu Christi spiritu definimus, ut sancti ejus corporis ac sanguinis participatione privatus sit.
Si vero, quia latet, et quoniam nescitur, teneri ad disciplinam non valet, si tanti mali conscius, etiam prohibitus, corpus ac sanguinem Domini percipere praesumit, anathematis ultione percussus sit, et ut fallax ac pestifer a sanctae Ecclesiae corpore sit divisus.
Et infra: Sin autem in eadem civitate egressus ad publicum potuerit docere quae dixit, vel certe sciens se non posse quae scripsit ostendere, errorem suum fuerit aperte confessus, dominici
corporis ac sanguinis participatione non sit privatus, neque corpore sanctae Ecclesiae alienus existat.
C. III. Anathematizentur qui famosos libellos in ecclesia ponunt.
Item in Concilio Eliberitano, c. 52:
Si qui inventi fuerint famosos libellos in ecclesia ponere, anathematizentur.
Gratian. Item Codice lib.
IX, tit. de famosis libellis, lege un.
Impp. Valentinianus et Valens, AA.
: Si quis famosum libellum domi, sive in publico, vel quocumque loco ignarus repererit, aut corrumpat prius, quam alter inveniat, aut nulli confiteatur inventum.
Sin vero non statim easdem chartulas vel corruperit, vel igne consumserit, sed vim earum manifestaverit, sciat, se quasi auctorem
hujusmodi delicti capitali sententiae subjugandum.
Et infra: Hujusmodi autem libellus alterius opinionem non laedat.
QUAESTIO II.
GRATIANUS.
Vocatio autem ejus, qui impetitur, non semel, sed bis et tertio per congruum spatium rationabilibus scriptis fieri debet.
Unde Damasus Papa Stephano Archiepiscopo epist. III, scribit, dicens: C. I. Vocatio ad synodum ejus, qui impetitur, et in scriptis, et per spatium fiat congruum.
Vocatio ad synodum juxta decreta Patrum canonica ejus, qui impetitur, rationalibus scriptis per spatium fieri debet congruum atque canonicum, quia, nisi canonice vocatus fuerit suo tempore et canonica ordinatione, licet venerit ad conventum quacunque necessitate, nisi sponte voluerit, nullatenus suis respondebit insidiatoribus.
C. II. Quibus temporum spatiis reus vocetur ad causam.
Item Silvester Papa:
Praesenti decreto censemus, ut imprimis paternaliter
vocentur, et per septem dies exspectentur, nullius ecclesiasticae rei interdicta licentia.
Huic vero exspectationi iterum addantur septem dies, interdicta ecclesiam intrandi licentia et omnia divina officia audiendi.
Post vero addantur duo dies, quibus a pace et communione sanctae Ecclesiae sint suspensi.
Deinde vero iterum aliis duobus diebus sub eadem exspectatione deportentur.
Quibus uno die superaddito, omni exspectatione veluti jam desperata, reus mox anathematis gladio feriatur.
C. III. Nullius accusatio per scripta suscipiatur.
Item Damasus Papa ad Episcopos Italiae, epist. VI.
Relatum est ad sedem apostolicam, vos accusationes fratrum per scripta suscipere absque legitimo accusatore.
Quod deinceps in omni terrarum orbe
fieri apostolica auctoritate prohibemus, et quod nuper factum est absque ulla retardatione corrigere curamus, nec unquam prius per scripta eorum, qui accusantur, causam discutere *liceat*, quam per querelantium institutionem vocati canonice ad synodum veniant, et praesens per praesentem agnoscat veraciter et intelligat quae ei objiciuntur.
Et infra, § 1: Leges enim saeculi accusatores praesentes exigunt, et non per scripta absentes.
Unde canonica Patrum constituta non semel, sed saepissime clamant, nec accusationes, nec testimonium ullum per scripta posse proferre, nec de aliis negotiis quicunque testimonium dicant, nisi de his,
quae sub praesentia eorum acta esse noscuntur.
Similiter et qui alium accusare elegerit praesens per se, et non per alium accuset, inscriptione videlicet praemissa.
Neque ullus unquam judicetur antequam legitimos accusatores praesentes habeat, locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina.
Curandum namque est, nec ira quenquam subripiat, faciatque citius omne quod non licet.
C. IV. Vi aut timore ejecti, aut suis rebus exspoliati, ad synodum non vocentur.
Item Felix Papa II, Athanasio, et omnibus orientalibus Episcopis, epist. I, c. 3:
Si primates accusatores episcoporum cum eis pacificare familiariter minime potuerint, tunc tempore legitimo eos ad synodum canonice convocatam
non intra angusta tempora canonice convocent, et non prius, quam eis per scripta significent quid eis opponitur, ut ad responsionem praeparati adveniant.
Nam si aut vi, aut timore ejecti, aut suis rebus expoliati fuerint, nec canonice vocari ad synodum possunt, nec respondere aemulis debent antequam canonice restituantur, et sua eis omnia legaliter reddantur.
Gratian. His auctoritatibus evidentissime datur intelligi, quod, nisi quis canonice vocatus fuerit, etiamsi aliqua occasione ad synodum veniat, suis nullatenus cogitur respondere insidiatoribus.
Canonica autem vocatio est quando servato dierum interstitio, secundum auctoritatem B. Sylvestri, causae suae literis adesse jubetur, quibus quid ei objiciatur auctoritate
Felicis Papae significari oportet.
QUAESTIO III
GRATIANUS.
Quod autem per procuratorem suum causam agere valeat qui impeditus causae suae adesse non valet, auctoritate Romanae synodi, quae tempore Hadriani Papae celebrata est, probari videtur, in qua, c. 5, sic statutum legitur:
C. I. Pro se legatum ad synodum mittat quem gravis necessitas premit.
Si aegrotans fuerit episcopus, aut aliqua eum
gravis necessitas detinuerit, pro se legatum ad synodum mittat, nec a communione suspendatur cui crimen intenditur, nisi ad causam suam dicendam, electorum judicum die statuta literis evocatus, minime occurrerit, hoc est (nisi aliena praeoccupaverit necessitas) infra duorum vel trium mensium spatium et eo amplius, prout causa dictaverit.
Gratian. Codicis lib.
IX, tit. de accusat. et inscript.
, l. 3: