Decretum Gratiani (page 8)

Gratien · Vie de l'Église

Texte latin, domaine public · Source : Corpus Corporum (mlat.uzh.ch) — Concordia discordantium canonum (Gratianus), J. P. Migne · 19 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Imp. Alexander A.: Reos capitalium criminum absentes etiam per procuratorem defendi leges publicorum judiciorum permittunt.

§ 1: Ecce, quod episcopus impeditus, et causae suae adesse non valens, legatum pro se jubetur ad synodum mittere.

Sed legatus iste non ad causam agendam, sed ad necessitatem

synodo exponendam mittitur, qua impeditus episcopus synodo praesentiam suam exhibere non valuit.

Causam autem (maxime criminalem) nulli nisi per se agere licet.

Unde Hadrianus Papa in capitulis c. 38, ait: C. II. Criminaliter accusans vel accusatus per se experiatur:

In criminalibus causis nec accusator, nisi per se, aliquem accusare potest, nec accusatus per aliam personam se defendere permittitur.

C. III. In omnibus causis, praeterquam in criminalibus, episcopi et sacerdotes pro se advocatum habeant.

Item Anacletus Papa :

Quia episcopus universique sacerdotes ad solam

laudem Dei bonorumque operum actiones constituuntur, debet unusquisque eorum tam pro ecclesiasticis, quam etiam pro suis actionibus (excepto publico videlicet crimine) habere advocatum, non malae famae suspectum, sed bonae opinionis et laudabilis artis inventum, ne, dum humana lucra attendunt, aeterna praemia perdant.

QUAESTIO IV.

GRATIANUS.

Quod autem absque synodali audientia damnari non debeat, auctoritate Julii Papae probatur, qui epist. I ait:

C. I. Nisi in legitima synodo episcopus judicari vel audiri non debet.

Nullus episcopus, nisi in legitima synodo et suo

tempore apostolica auctoritate convocata, super quibusdam criminationibus pulsatus audiatur, vel judicetur vel damnetur.

Sin aliter praesumtum a quibusdam fuerit, in vanum deducatur quod egerint, nec inter statuta ecclesiastica ullo modo reputetur.

C. II. Episcopus accusatus a duodecim audiatur, causae vero finis ad sedem apostolicam deferatur.

Item Zephirinus Urbis Romae Archiepiscopus, epist. I, Episcopis Siciliae:

Duodecim judices quilibet episcopus accusatus, si necesse fuerit, eligat, a quibus ejus causa *juste* judicetur, nec prius audiatur, aut excommunicetur vel judicetur, quam ipsi per se eligantur, et regulariter vocatus ad suorum primo conventum episcoporum,

per eos ejus causa juste audiatur, et rationabiliter discernatur.

Finis vero ejus causae ad sedem apostolicam deferatur, ut ibidem terminetur, nec antea finiatur * (sicut ab apostolis, vel successoribus eorum olim statutum est) *, quam ejus auctoritate fulciatur.

Gratian. Quod vero absque synodali audientia episcopus damnari prohibetur, sine praejudicio Romanae sedis oportet intelligi, quae sua auctoritate quosque valet damnare vel damnatos absolvere.

Unde Gelasius papa; Ipsi sunt canones etc. Infra, causa nona: Sententia excommunicationis notatus.

§ 1. Item Hadrianus c. 8.: Salvo Romanae Ecclesiae in omnibus primatu, manifestum est quod illa, quae sunt per unamquamque provinciam ipsius provinciae, synodus

dispenset, sicut in Nicaeno constat decretum esse concilio: Quum vero accusatus ad concilium venerit, quidquid considentium consultationibus agitur, aut ab accusantium parte proponitur, non contentiosis vocibus, sed mitissima verborum relatione proferatur.

Unde in Toletano Concilio XI, c. 1, legitur: C. III. In cognitione causarum contentiosi locum non habeant.

In loco benedictionis considentes Domini sacerdotes nullis debent aut indiscretis vocibus perstrepere, aut quibuslibet tumultibus perturbari, nullis etiam vanis fabulis vel risibus agi, et (quod deterius est) obstinatis disceptationibus tumultuosas voces effundere.

Si quis enim (ut Apostolus ait, putat se religiosum esse, non refrenans linguam

suum, sed seducens cor suum, hujus vana est religio.

Cultum enim suum justitia perdit, quando silentia judicii obstrepentium turba confundit, dicente Propheta: Erit cultus justitiae silentium.

Debet ergo quidquid aut consultationibus considentium agitur, aut ab accusantium parte proponitur, sic mitissima verborum relatione proferri, ut nec contentiosis vocibus sensus audientium turbent, nec judicii vigorem de tumultu enervent.

Quicunque ergo in conventu concilii haec, quae praemissa sunt, violanda crediderit, et contra haec interdicta aut tumultu, aut contumeliis vel risibus concilium conturbaverit, juxta divinae legis edictum, quo praecipitur: Ejice derisorem, et exibit cum eo jurgium, *et* cum omni dedecore de consessione

abstractus a communi coetu secedat, et trium dierum excommunicationis sententiam perferat .

QUAESTIO V.

GRATIANUS.

Nunc autem quaeritur an sit aliquis judicandus malevolus, quia crimen alterius indicat.

De hoc scribit B. Augustinus ser.

III de communi vita clericorum, seu regula 3, dicens:

C. I. Magis nocet qui crimen celat quam qui amicabiliter indicat.

Non vos judicetis esse malevolos, quando crimen alterius indicatis.

Magis quippe innocentes non estis, si fratres vestros, quos indicando corrigere

potestis, tacendo perire permittitis.

Si enim frater tuus vulnus habet in corpore, quod velit occultari, dum timet secari, nonne crudeliter a te siletur ac misericorditer indicatur?

quanto ergo potius debes manifestare crimen, ne deterius putrescat in corde?

C. II. Nec qui parcit est amicus, nec qui verberat inimicus.

Idem ad Vincentium Donatistam et Rogatistam, epist. XLVIII:

Non omnis, qui parcit, amicus est, nec omnis, qui verberat, inimicus.

Meliora sunt vulnera amici

quam voluntaria oscula inimici.

Melius est cum severitate diligere quam cum lenitate decipere.

§ 1. Utilius esurienti panis tollitur, si de cibo securus justitiam negligebat, quam esurienti panis frangitur, ut injustitiae seductus acquiescat.

§ 2. Et qui phreneticum ligat, et qui lethargicum excitat, ambobus molestus ambos amat.

§ 3. Quis nos potest amplius amare quam Deus?

Et tamen nos non solum docere suaviter, verum etiam salubriter terrere non cessat.

Fomentis lenibus, quibus consolatur, saepe etiam mordacissimum medicamentum tribulationis adjungens, exercet fame patriarchas, etiam pios et religiosos; populum contumacem poenis gravioribus agitat; non aufert ab Apostolo stimulum carnis tertio rogatus, ut virtutem in infirmitate

perficiat.

Et infra, § 4. Noveris aliquando furem avertendis pecoribus pabulum spargere, et aliquando pastorem flagello ad gregem pecora errantia revocare.

C. III. Non odio habetur, sed diligitur, qui castigatur et corripitur.

Item ex sermone LXXXIV Ambrosii, qui sic incipit: « Amarior fortasse: »

Non osculatur semper pater filium, sed et aliquando castigat.

Ergo quando castigatur qui diligitur, tunc circa eum pietas exercetur.

Habet enim et amor plagas suas, quae dulciores sunt, quum amarissime inferuntur.

Dulcior enim est religiosa castigatio quam blanda remissio.

Unde ait Propheta

: Dulciora sunt vulnera amici quam voluntaria oscula inimici.

Gratian. Ex his verbis datur intelligi, quod magis confert utilitati fraternae, qui crimen accusando vel indicando persequitur, quam qui celando fovere nititur.

Eusebius autem Papa contra statuere videtur, dum aliorum crimina sponte confitentes in episcoporum accusatione recipi prohibet, dicens epist. I ad Episcopos Galliae:

C. IV. Ad accusationem non admittantur aliorum crimina sponte confitentes.

Illi qui aut in fide catholica, aut in inimicitia

suspecti sunt, ad pulsationem episcoporum non admittantur, * quia veritatem professionis infidelitas et inimicitia impedire solet *.

Nec illi * credendi sunt aut admittendi *, qui aliorum sponte crimina confitentur.

Et ideo replicanda est solicite veritas, quam sponte prolata in illis vox habere non potest.

Hanc diversis cruciatibus e latebris suis religiosus tortor exigere debet, ut dum poenis corpora subjiciuntur, quae gesta sunt fideliter et veraciter exquirantur.

C. V. De eodem.

Item in Proverbiis, c. 11.

Qui ambulat fraudulenter, revelat arcana; qui autem fidelis est, celat amici commissum.

Item infra c. 25, § 1: Quae viderunt oculi tui ne proferas

in jurgio cito, ne postea emendare non possis, quum dehonestaveris amicum tuum.

Gratian. Sed aliud est ex charitate aliorum crimina deferre, ut quos secreta admonitione corrigere non possumus convictos judicis sententia corripiat, atque aliud insidiando falsa objicere, vel insultando vera facile exprobrare.

Illud vero charitatis, hoc autem impietatis est officium.

§ 1. Unde in eisdem Proverbiis, cap. 12, dicitur: Verba impiorum insidiantur sanguini: os justorum liberabit eos.

Et infra: Qui quod novit loquitur, judex justitiae est: qui autem mentitur, testis est fraudulentus.

Item: Labium veritatis firmum erit in perpetuum: qui autem testis est repentinus, concinnat linguam mendacii.

Item

c. 13: Qui custodit os suum, custodit animam suam; qui autem inconsiderate loquitur, sentiet mala.

Et infra: Verbum mendax justus detestabitur: impius autem confundit et confundetur.

§ 2. Item Augustinus in Psal. 37: Si aliquando humana infirmitate pedes nostri in aliquod peccatum moventur, insurgunt linguae iniquissimorum inimicorum; quum fuisset miserendum, irrident impii, unde dolent pii.

QUAESTIO VI.

GRATIANUS.

I. Pars. Qui autem quod intendit probare non valet, puniendus est.

Unde Hadrianus Papa ait in capitulis, c. 41: C. I. Puniatur qui aliis falsa intulerit.

Omnis, qui aliis falsa intulerit, puniatur, et pro falsitate ferat infamiam.

C. II. De eodem.

Item Gregorius Papa:

Qui calumniam illatam non probat, poenam debet incurrere, quam, si probasset, reus utique sustineret.

C. III. Qua poena feriatur qui crimen illatum non probat.

Item in Regesto :

Quia juxta canonicas Patrum sententias qui calumniam illatam non probat poenam debet incurrere, *quam si probasset, reus utique sustineret*, ac per hoc, quia subdiaconus crimen diacono probare non potuit, quoniam impositionem manus (qua carere non potuisset) non habuit, non solum sacerdotio, sed officio caruit, tanquam revera infamis meruit verberibus castigari.

Nam cui cum tribus testibus veluti laico crimen quodlibet approbatur, non est mirum, quod objecit dum probare non sufficit, si corporali infamiae quemadmodum laicus ex juris similitudine subjugatur.

Quod enim esset diacono gradum amittere, hoc fuit subdiacono famae plenitudine caruisse.

Gratian. Codicis libro I, titulo de episcopis et clericis,

l. 8. Imperator Theodosius:

II Pars.

§ 1. Presbyteri citra injuriam quaestionis testimonium dicant, ita tamen ut falsa non simulent.

Ceteri vero clerici, qui eorum *deinde* gradum vel ordinem sequuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint, prout leges praecipiunt, audiantur, *ut* salva tamen sit litigatoribus falsi actio, si forte presbyteri, qui suo nomine superioris loci testimonium dicere citra aliquam corporalem

injuriam sunt praecepti, hoc ipso, quod nihil metuant, vera suppresserint.

Multo magis enim poena digni sunt, quibus quam plurimum honoris per nostram jussionem delatum est, si occulte inveniantur in crimine.

Item constitutione tertia, coll.

IX: § 2. Presbyteri seu diaconi, si falsum testimonium dixerint, si quidem in re pecuniaria, divino ministerio duntaxat per tres annos separati monasterio tradantur: si in criminali, clericatus honore nudati legitimis poenis subjiciantur.

Ceteri vero clerici communi jure ab officio ecclesiastico pulsi sine delectu causae legitime coerceantur.

C. IV. Ad sanctae communionis ministerium non accedat qui crimen illatum non probat.

Item Gregorius Januario Episcopo, lib.

III, ep. 24.

III Pars.

Epiphanium presbyterum quorundam sacerdotum literis criminaliter accusatum, cujus nos, ut valuimus, discutientes causam, nihilque in eo objectorum reperientes, ut ad locum suum reverteretur absolvimus.

Criminis ergo ejus auctores te volumus perscrutari, et nisi qui easdem transmisit epistolas paratus fuerit hoc, quod objecit, canonicis atque districtissimis probationibus edocere, nullatenus ad sanctae ministerium communionis accedat.

C. V. Qua poena delator sit feriendus.

Item ex decreto Hadriani Papae, cap. 49 :

Delatori autem lingua capuletur, aut convicto

caput amputetur.

§ 1. Delatores autem sunt qui invidia produnt alios.

C. VI. De eodem.

PALEA. [ Item ex Concilio Eliberitano.

« Delator si quis exstiterit fidelis, et per delationem ejus aliquis fuerit proscriptus vel interfectus, placuit non nisi in fine accipere communionem.

Si levior causa fuerit, infra quinquennium accipere poterit communionem.

Si catechumenus fuerit, post quinquennii tempora admittatur ad baptismum.

»

C. VII. Qui innocentem falso crimine maculaverit, sacerdotis arbitrio poena diuturna purgetur.

Item ex VIII synodo :

Si quis falsum dixerit, vel personam innocentis falso crimine maculaverit, juxta sacerdotis arbitrium diuturna poenitentia expurgetur.

C. VIII. A communione coerceatur vel saecularis, vel laicus, qui ecclesiam vel clericum per calumniam fatigaverit.

Item ex Concilio Agathensi, c. 32:

Si quis vero saecularium per calumniam ecclesiam aut clericum fatigare tentaverit, et convictus fuerit, ab ecclesiae liminibus et a catholicorum communione, nisi digne poenituerit, coerceatur.

CAUSA VI.

GRATIANUS.

Duo fornicatores et infamia notati quendam religiosum episcopum de simonia accusare nituntur;

reus alterius provinciae archiepiscopi judicium expetit, tandem in probatione deficit accusator; reus cogitur ad suae innocentiae assertionem.

* Hic primum

quaeritur, an crimine irretiti vel infamia notati ad hujusmodi accusationem sint admittendi?

* Secundo, si episcopus in eos accusationem vertere voluerit, an simplici assertioni suae sit fides habenda?

* Tertio, si liceat sibi expetere judicium archiepiscopi alterius provinciae?

* Quarto, cujus judicium sibi sit expetendum, si circa suam sententiam episcopos suae provinciae discordare contigerit?

* Quinto, si in probatione deficit accusator, an reus sit cogendus ad probationem suae innocentiae.

QUAESTIO I.

GRATIANUS.

I Pars.

Quod autem crimine irretiti alios accusare non possunt, Anacletus Papa testatur, epistola II, Episcopis Italiae dicens:

C. I. A criminosis accusari non permittitur.

Si sacerdos sine crimine eligi praecipitur, nullatenus ab hominibus criminibus irretitis accusari aut calumniari permittitur, nec ab aliis, quam ab iis, qui sine crimine sunt, et juxta electionem sacerdotes ordinari possunt, et tales per omnia inveniuntur, quales sacerdotes eligi jubentur.

C. II. Infames et qui culpis exigentibus ad sacerdotium provehi non possunt, sacerdotes non accusent.

Item Hadrianus Papa in capitulis, cap. 21:

Omnes vero infames esse dicimus, quos leges saeculi infames appellant, et omnes, qui culpis exigentibus

ad sacerdotium non possunt provehi.

Indignum est enim, ut illi eos accusent, qui esse non possunt quod ipsi sunt, quoniam sicut majores a minoribus non judicantur, ita nec criminari possunt.

C. III. Infames sunt qui regnum Dei consequi non valent.

Item Fabianus Papa, epist. II Episcopis orientalibus :

Illi, qui illa peccata perpetrant, de quibus Apostolus

ait: Quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequentur, valde cavendi sunt, et ad emendationem, si voluntarie noluerint, compellendi, quia infamiae maculis sunt aspersi, et in barathrum delabuntur, nisi eis sacerdotali auctoritate subventum fuerit.

§ 1. Similiter et illi, de quibus ipse ait: Cum hujuscemodi * hominibus * nec cibum sumere, quia infamia sunt notati, antequam sacerdotali auctoritate sanentur, et *in* gremio sanctae matris Ecclesiae redintegrentur, quia qui extra nos sunt nobiscum communicare non possunt.

C. IV. Ante satisfactionem excommunicati ad accusationem non admittantur.

Item Fabianus, epist. II

Omnes illi sunt ab accusatione repellendi, quos Apostolus commemorat, dicens: Cum eis nec cibum sumere, et ante satisfactionem ecclesiae non sunt suscipiendi.

C. V. Sacerdotes non nisi a coaequalibus accusari debent.

Item Clemens Papa Jacobo, Hierosolymorum.

Episcopo, epist. I :

Beatus Petrus homicidas et adulteros, et cunctos criminalibus nexibus alligatos, et qui eis coaequales non erant, ab episcoporum vexatione et accusatione, dicente Domino, prohibebat, et non nisi coaequalibus aliquid eis inferri debere docebat.

Et paulo post: § 1. Infames etiam omnes, et quos primates et leges saeculi non suscipiunt, sed et laicos ab

eorum accusatione et vexatione semper repelli debere rogabat, et cunctos illis subditos esse praecipiebat, cunctorum sacerdotum vitam superiorem sanctioremque, ac discretam a saecularibus et laicis hominibus esse, et spirituales *quosque* atque sacerdotes super carnales ac laicos semper constituendos docebat, quoniam pro minimo nobis esse debet, ut a talibus arguamur et judicemur vel ab humano die.

Majores vero a minoribus nec

accusari, nec judicari ullatenus posse dicebat, quoniam non solum hoc divinas, sed et leges saeculi inhibere docebat.

C. VI. Qui criminosus fuerit sacerdotes accusare non potest.

Item Hadrianus Papa in capitulis, c. 68:

Qui crimen intendit, agnoscendum est si ipse ante non fiat criminosus, quia periculosa est et admitti non debet rei adversus quemcunque professio.

Et infra c. 72: § 1. Testes autem sine aliqua sint infamia, uxores et filios habentes, *et* Christum omnino praedicantes.

Gratian. Non solum autem criminosi, sed etiam quilibet alii ab accusatione episcoporum repelluntur.

Unde Anacletus Papa, epist. I, ait: C. VII. Deo non placet qui servos suos accusat.

Si omnia in hoc saeculo vindicata essent, locum divina judicia non haberent.

Supervacuis * enim ad beneficia * laborat impendiis, qui solem certat facibus adjuvare.

Ideo si aliquis putat se Deo in hoc placere, quod servos suos accusat, et ut meliores fiant dicit se hoc agere, in vanum laborat, et plus invidiae stimulis agitatur quam charitatis, quoniam gratiae plenitudo adjectione non indiget, nec ulla requirit commendationis augmenta.

C. VIII. Populus sacerdotes arguere vel increpare non valet.

Item Telesphorus epistola unica, c. 3.

Sacerdotes, qui proprio ore corpus Domini conficiunt, ab omnibus sunt audiendi atque timendi, non dilacerandi aut detrahendi, quia a quibus se Domini populus benedici, salvari et instrui cupit, nullatenus debet eos arguere, nec vulgus in eorum accusatione suscipi.

Populus enim ab eis docendus est et corripiendus, non ipsi ab eo, quia non est discipulus super magistrum.

Et infra: § 1. Dei ergo accusat ordinationem, qui eos qui ab eo constituuntur sacerdotes, accusat vel damnari cupit.

Idem infra: § 2. Hi, qui non sunt idonei, non suscipiantur ad accusationem; omnes, qui adversus patres armantur, infames esse censemus.

Patres enim

omnes venerandi sunt, non respuendi aut insidiandi.

C. IX. De eodem.

Item Pius Papa epist. I:

Oves pastorem suum non reprehendant; plebs episcopum non accuset, nec vulgus eum arguat, quoniam non est discipulus super magistrum, * neque servus supra dominum *.

Episcopi autem a Deo sunt judicandi, qui eos sibi oculos elegit.

Nam a subditis aut pravae vitae hominibus non sunt arguendi vel accusandi aut lacerandi.

Et infra: § 1. Nemo bonum faciens alteri verbo aut facto nocere vult; quanto minus in suspicionem debet venire fidelis bomo, ut dicat aut faciat ea, quae pati non vult?

quia omnis suspicio potius repellenda est

quam approbanda vel recipienda.

Gratian. Ipsa autem detractio, licet ex vitio detrahentium, tamen justo Dei judicio nonnunquam adversus bonos excitatur, ut quos vel domestica praesumtio, vel aliorum favor in altum extulerat, detractio humiliet.

Unde Ambrosius ad c. 22. Lucae: C. X. Ne quis de se praesumat, linguae malorum ex Dei praecepto contra eum excitantur.

Imitare Petrum tertio *alibi* dicentem: Domine, tu scis quia diligo te.

Etenim, quia tertio negaverat, tertio confitetur; sed negavit in nocte, confitetur in die.

Haec autem ideo dicta sunt, ut sciatis neminem jactare se debere.

Nam si Petrus lapsus est, quia dixit: Et si alii scandalizati fuerint in te, sed non ego,

quis alius jure de se praesumat?

Denique et David, quia dixerat: Ego dixi in mea abundantia: Non movebor in aeternum, eam sibi jactantiam obfuisse profitetur, dicens: Avertisti faciem tuam a me, et factus sum conturbatus.

C. XI. Ut boni salubriter humilientur, linguae malorum contra eos insurgunt.

Item Gregorius lib.

IX, epist. 39, ad Theoctistam Patriciam:

Sunt plurimi, qui vitam honorum amplius quam debent laudant, et ne qua elatio de laude surrepat, permittit omnipotens Deus malos in obtrectationem et objurgationem prorumpere, ut si qua culpa ab ore laudantium in corde nascitur, ab ore vituperantium

suffocetur.

Hinc est ergo quod doctor gentium se in praedicatione currere testatur per infamiam et bonam famam, qui etiam dicit: Ut seductores et veraces.

Gratian. Verum hac auctoritate prohibentur spirituales a carnalibus accusari, non carnales a spiritualibus.

Quod ex verbis ejusdem datur intelligi, quibus in eodem capitulo subjunxit, dicens: Capite languescente facilius reliqua corporis membra inficiuntur, sicut scriptum est: Omne caput languidum, et omne cor moerens; a planta pedis usque ad verticem non est in eo sanitas.

Quapropter manifestum est, diabolum (qui sicut leo rugiens circuit, quaerens quem possit devorare) cordibus plebium suadere ut doctoribus atque pastoribus suis detractiones irrogent,

vel eos accusent, ut plebes languescentes (non tenentibus pastoribus frena eorum) lasciviant, atque in ima ruant, ut saltem sic periclitari possint.

Multum vero distant damna morum a damnis rerum temporalium, quum ista extra nos sint, illa vero in nobis.

Et infra: Pejus malum fore non existimo, quam Christianos suis invidere sacerdotibus.

Hinc etiam Felix II ait Episcopis in Alexandrina synodo congregatis: C. XII. Deo recte famulantes persequi non licet.

Quiescite, inquit sancta *et magna* Nicaena synodus, et nolite persequi eos qui recte Deo famulantur, et sincera voluntate superni Dei mandata custodiunt, et nostris legibus subjugantur;

quia nec decet, *nec ordo patitur*, ut *iniqui et* carnales spirituales persequantur.

C. XIII. Subditi praelatos suos accusare non debent.

Item Anterus Papa, epistola unica.

Ex merito plebis nonnunquam episcopi depravantur, quatenus proclivius cadant qui sequuntur.

Capite languescente caetera corporis membra inficiuntur.

Deteriores sunt, qui vitam moresque bonorum corrumpunt, his, qui substantias aliorum praediaque diripiunt.

Caveat unusquisque, ne aut linguam, aut aures habeat prurientes, id est, ne aut ipse aliis detrahat, aut alios audiat detrahentes.

Sedens, inquit, adversus fratrem tuum loquebaris detrahendo,

et adversus filium matris tuae ponebas scandalum, etc. Parcant singuli detractioni linguae, custodiantque sermones suos, et sciant, quia cuncta, quae de aliis loquuntur, sua sententia judicabuntur.

Nemo invito auditori libenter refert.

Officii singulorum sit, dilectissimi, non solum oculos castos servare, sed et linguam, nec quid in cujusquam domo agatur alia domus per eos unquam noverit.

Habeant omnes simplicitatem columbae, nec cuiquam machinentur dolos et serpentis astutiam, ne aliorum supplantentur insidiis.

Item Lucius Papa epist. unica, episcopis Galliae et Hispaniae scribens: C. XIV. Sapiens nocere non cupit.

Sapiens non est omnis qui nocet.

C. XV. Raptoribus deteriores sunt episcoporum detractores.

Item Anacletus Papa, epist III.

Deteriores sunt, qui doctorum vitam moresque corrumpunt, his qui substantias aliorum praediaque diripiunt.

Ipsi enim ea quae extra nos, licet nostra sint, auferunt, nostri autem detractores, et morum corruptores nostrorum, sive qui adversus nos armantur, proprie nos ipsos diripiunt , et ideo juste infames sunt, et merito ab ecclesia extorres fiunt.

Pro meritis ergo plebis saepe pastores depravantur Ecclesiae, ut proclivius corruunt qui sequuntur.

C. XVI. De eodem.

Item Alexander Papa, epist. III:

Summa iniquitas est fratres detrahere et accusare.

Unde scriptum est: Omnis qui detrahit fratri suo, homicida est; et omnis homicida non habet partem in regno Dei.

Gratian. Patet ergo, ut praemissum est, quod carnales prohibentur ab accusatione spiritualium; non spirituales ab accusatione carnalium.

II Pars.

§ 1. Quum itaque criminosi et infames ab accusationibus prohibeantur, videndum est quos canonum sacra auctoritas infames appellet.

De his Stephanus Romanae Ecclesiae episcopus scribit Hilario, ep. I, c. 1, dicens: C. XVII. Quae personae infames habeantur.

Infames esse eas personas dicimus, quae pro

aliqua culpa notantur infamia, id est omnes qui Christianae legis normam abjiciunt, et statuta ecclesiastica contemnunt; similiter fures, sacrilegos et omnes capitalibus criminibus irretitos; sepulcrorum quoque violatores, *et apostolorum atque successorum eorum reliquorumque Patrum statuta libenter violantes*, et omnes qui adversus patres armantur, qui in omni mundo infamia notantur; similiter et incestuosos, homicidas, perjuros, raptores, maleficos, veneficos, adulteros, de bellis publicis fugientes, et qui indigna sibi petunt loca tenere, aut facultates Ecclesiae abstrabunt injuste, et qui fratres calumniantur, aut accusant et non probant, vel qui contra innocentes principum animos ad iracundiam provocant, et omnes anathematizatos vel pro

suis sceleribus ab ecclesia pulsos, et omnes quos ecclesiasticae vel saeculi leges infames pronunciant.

Hi nimirum omnes, nec servi ante legitimam libertatem, nec poenitentes, nec bigami, nec illi qui curiae deserviunt, vel non sunt integri corpore, aut sanam non habent mentem vel intellectum, aut inobedientes sanctorum decretis exsistunt, aut furiosi manifestantur; hi omnes, inquam, nec ad sacros gradus debent provehi, nec isti, nec liberti neque suspecti, nec rectam fidem vel dignam conversationem non habentes, summos sacerdotes possunt accusare.

C. XVIII. Infamis efficitur qui sciens pejerare praesumit.

Item Fabianus Papa:

III Pars.

Quicunque sciens se pejeraverit, quadraginta dies in pane et aqua, et septem sequentes annos poeniteat, et nunquam sit sine poenitentia, et nunquam in testimonium recipiatur; communionem tamen post haec percipiat.

C. XIX. Accusatores et personas, quas leges saeculi non admittunt, ecclesiasticae quoque repellunt.

Item Eusebius Papa, epist. I ad episcopos Galliae:

Nos sequentes Patrum vestigia pro salvatione servorum Dei, quascunque ad accusationem personas leges publicae non admittunt, his impugnandi alterum

et nos licentiam submovemus, et nullae accusationes a judicibus audiantur ecclesiasticis, quae legibus saeculi prohibentur.

Gratian. Sed licet infames ab accusatione episcoporum prohibeantur, non tamen isti ab hujusmodi accusatione prohibendi sunt.

Haereticos namque accusare infamibus non prohibetur, ut supra patuit in ea causa, ubi de accusatione minorum adversus majores disputatum est.

C. XX. Item .

Quum majores scientia et moribus a minoribus accusari prohibeantur, non aequales ab aequalibus, vel minores a majoribus, ab hujus ergo accusatione non sunt hi probibendi, quum haereticus catholico minor

sit.

Sed hoc an generaliter accipiendum sit, Augustinus non definivit, lib.

IV de Baptismo contra Donatistas, c. 5, dicens:

C. XXI. Dubium est an sciens avarus, an nesciens haereticus gravius peccet.

Quaero ergo quis peccet gravius, an qui nesciens *in* haeresim incurrerit, an qui sciens ab avaritia, id est ab idololatria non recesserit?

Secundum *quidem* illam regulam, qua peccata scientium peccatis ignorantium praeponuntur, avarus cum scientia vincit in scelere.

Sed ne forte hoc *fiat*, facit in haeresi sceleris ipsius magnitudo, quod facit in avaritia scientis admissio, *ut* haereticus nesciens avaro scienti coaequetur.

Item c. 20 ejusdem

libri: § 1. Utrum *autem* catholicum pessimis moribus alicui haeretico, in cujus vita, praeter id quod haereticus est, non inveniunt homines quod reprehendant, praeponere debeamus, non audeo praecipitare sententiam.

IV Pars.

Gratian. Verum hoc Augustini, et illud ae iufamium accusatione, de his intelligendum est quos constat esse haereticos, non de his qui se negant in haeresim lapsos.

Hic autem in omnibus religiosus apparens, dum se negat haereticae communionis aliquando macula infectum, infames atque alios hujusmodi

a sua accusatione ipse repellit.

§ 1. Haec licet ratione niti videantur exemplo tamen laesae majestatis vana intelliguntur, ad cujus accusationem dum socius initae factionis admittitur, non quaeritur, an cogitare contra animam principis sit majestatem laedere, sed an aliquis de nece ejus tractaverit.

Unde Impp.

Arcadius et Honorius AA. in nono libro Codicis, titul. ad legem Juliam majestatis, leg.

5, scripsisse leguntur : C. XXII.

Si quis cum militibus vel privatis * vel **barbaris etiam, scelestam inierit factionem, aut factionis ipsius susceperit sacramentum vel dederit, de nece etiam virorum illustrium, qui consiliis et consistorio

nostro intersunt, senatorum etiam (nam et ipsi pars corporis nostri sunt) vel cujuslibet postremo, qui nobis militat, cogitaverit (eadem enim severitate voluntatem sceleris, qua effectum, puniri jura voluerunt), ipse quidem, utpote majestatis reus, gladio feriatur, bonis ejus omnibus fisco nostro addictis.

Filii vero ejus, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus (paterno enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est haereditarii, criminis exempla metuuntur), a materna vel avita, omnium etiam proximorum haereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper comitetur, ad nullos unquam honores, ad nulla sacramenta

perveniant; sint postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus sit et mors solatium et vita supplicium.

Denique jubemus etiam eos notabiles esse sine venia, qui pro talibus unquam apud nos intervenire tentaverint.

Et infra: § 1. Sane, si quis ex his in exordio initae factionis, studio verae laudis accensus, *initam* prodiderit factionem, praemio et honore a nobis donabitur.

Is vero qui usus fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum arcana patefecerit, absolutione tantum ac venia dignus habebitur.

Gratian. Porro simoniae accusatio ad instar criminis laesae majestatis praecedere debet, sicut Leo imperator

in lib.

1 Codicis decrevisse legitur, tit. de episcopis

et clericis, l. Si quenquam.

Quod de accusatione, non de poena intelligi oportet.

Unde Imppp.

Valentinianus, Valens et Gratianus AAA lib.

IX Cod. tit. ad l. Jul. majest. l. Nullus : C. XXIII.

Nullus omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis fidicularum tormenta inferuntur, militiae, vel generis aut dignitatis uti defensione prohibeatur, excepta tantum majestatis causa, in qua sola omnibus aequa conditio est.

Gratian. Sed quum omnes illi assumantur in hac accusatione simoniae, qui possunt accusare de crimine majestatis, constat quod, sicut ibi non dubitatur de crimine majestatis, sed an reus commiserit, sic et hic non negatur haeresis, sed impetitur accusatus, an

commiserit haeresim.

QUAESTIO II.

GRATIANUS.

Quod autem quaeritur si episcopus in accusatorem accusationem vertere voluerit, an suae simplici assertioni fides sit adhibenda?

facile solvitur, si sanctorum Patrum auctoritas diligenter inspiciatur.

Ut enim sancti Patres definiunt, nullius personae, quantumlibet exercitatae, confessioni fides est adhibenda, nisi competentes probationes adhibeat.

Unde in Carthaginensi Concilio IV, c. 29, legitur: C. I. Episcopus alicui crimen objiciens, in synodo probet quod objicit.

Episcopus, si clerico vel laico crimen impegerit,

deducatur ad probationem in synodum.

Gratian. Sed objicitur: Si se solum alieni sceleris conscium noverit, probare illud testibus non valet; quid ergo tunc sibi faciendum sit, ex Concilio Vasensi I, c. 8, sic diffinitur:

C. II. Episcopus non proferat quod probare non potest.

Si tantum episcopus alieni sceleris se conscium novit, quamdiu probare non potest, nihil proferat, sed cum ipso ad compunctionem ejus secretis correptionibus elaboret.

Quod si forte correptus pertinacior fuerit, et se communioni publicae ingesserit, etiam si episcopus in redarguendo illo, quem reum

judicat, probatione deficiat, indemnatus (licet

ab *iis qui nihil sciunt, secedere ad tempus propersonae majoris auctoritate jubeatur), ille tamen, quamdiu nihil probari potest, in communione omnium, praeterquam ejus qui eum reum judicat, permanebit.

C. III. De episcopo qui sibi soli dicit aliquem crimen suum fuisse confessum.

Item ex Concilio Africano, c. 99 et 100:

Placuit ut si quando episcopus dicit aliquem sibi soli proprium crimen fuisse confessum, atque ille neget, non putet ad injuriam suam episcopus pertinere, quod illi soli non creditur.

Et si scrupulo propriae conscientiae se dicit neganti nolle communicare, quamdiu excommunicato non communicaverit suus episcopus, eidem episcopo ab aliis non

communicetur episcopis, ut magis caveat episcopus, ne dicat in quenquam quod aliis documentis convincere non potest.

QUAESTIO III.

GRATIANUS.

Judicium vero archiepiscopi alterius provinciae alicui expetere non licet.

Unde Gregorius ait respons.

IX ad Augustinum Anglorum Episcopum: C. I. Alterius parochianum alicui judicare non licet.

Scriptum est in lege: Per alienam messem transiens falcem mittere non debet, sed manu spicas conierere et manducare.

Falcem ergo judicii mittere non potes in eam segetem, quae alteri videtur

esse commissa, sed per effectum boni operis frumenta dominica vitiorum suorum paleis exspolia, et in ecclesiae corpus monendo et persuadendo, converte.

C. II. Quot civitates unaquaeque provincia habet.

Item Pelagius Papa II ep. VIII omnibus Episcopis:

Scitote certam provinciam esse, quae habet X,

aut XI civitates, et unum regem, et totidem minores potestates sub se, et unum metropolitanum, aliosque suffraganeos X vel XI episcopos judices, ad quorum judicium omnes causae episcoporum, et reliquorum sacerdotum, ac civitatum referantur, ut ab his omnibus juste consona voce discernantur, nisi ad majorem auctoritatem fuerit ab iis, qui judicandi sunt, appellatum.

Unde non opportet, ut degradetur vel dehonoretur unaquaeque provincia; sed apud semetipsam habeat judices, sacerdotes et episcopos, singulos videlicet secundum ordines suos, et quicunque causam habuerit a suis judicibus judicetur, et non ab alienis, id est a suae justis judicibus provinciae, et non ab extraneis, nisi (ut jam est praelibatum) a judicandis fuerit appellatum.

C. III. Non aliorum, sed primatis judicio quisque se subjiciat episcopus.

Item Nicolaus Papa.

Denique Suffredus, si tale in se crimen noverat, quo recte posset episcopatu privari, vel infirmitate se sentiebat forsitan praegravari, qua impeditus nullis posset proximis sua praelatione prodesse, primatis sui debuerat et non aliorum dioeceseos antistitum praestolari judicium.

Quod si quaelibet ambiguitas, vel aliqua fortasse super ejus examinatione, vel episcopatus abrenunciatione oborta fuisset contentio, ex more ad apostolicam sedem referri convenerat, et nostra in his omnibus debuerant cuncti decreta penitus exspectare.

Quod quia

omissum hactenus dolemus, dilectissimam mihi gloriam vestram vehementer efflagito, ut jam dictus Suffredus episcopus proprio restituatur episcopio, et si quid reprehensione dignum gessit, postea correctione, vel digna animadversione definietur.

Gratian. Est tamen casus, in quo episcopus alterius parochianum excommunicare valet.

Unde in Concilio apud Compendium, c. 5: C. IV. Quando episcopus alterius parochianum excommunicare valet.

Placuit pro communi utilitate *et instante necessitate*, ut nullus episcoporum graviter ferat, si ejus parochianum pro depraedationis causa alter episcopus excommunicaverit.

C. V. De eodem.

PALEA. [ Item ex Concilio Meldensi, c. 2]:

« De illis autem, qui intra parochiam beneficium aut hereditatem habent, et alterius episcopi parochiani sunt, et de loco ad locum iter faciunt, et rapinam et depraedationes peragunt, placuit ut excommunicentur, nec ante ex paroecia exeant, quam quae perpetrarunt digne emendent.

Quorum

excommunicatio seniori eorum et proprio episcopo significanda est, ne eos recipiat antequam illuc redeant, ubi rapinam fecerunt, et ibi omnia pleniter emendent.

»

QUAESTIO IV.

GRATIANUS.

Porro cujus judicium sibi expetendum sit, si judices electi inter se discordare coeperint, in Concilio Antiocheno, cap. 14, sic invenitur diffinitum :

C. I. A quo sit ferenda sententia, quando comprovinciales episcopi discordant.

Si quis episcopus criminaliter in judicio episcoporum fuerit accusatus, contingat autem episcopus provinciae, qui convenerint, diversas habere

sententias, et alios quidem innocentem eum pronunciare, alios reum, propter hujusmodi controversiam amputandam placuit sanctae synodo metropolitanum episcopum alterius provinciae vicinae advocari, et aliquantos cum eo episcopos alios, qui

pariter residentes quaecunque fuerint dirimant quaestiones, propter hoc, ut firmum sit judicium, quod ab unius provinciae episcopis fuerit promulgatum.

C. II. Quando judices electi de sententia inter se discordes exstiterint, de vicina provincia archiepiscopus advocetur.

Item ex Concilio Martini Papae [ id est Episcopi Bracarensis], c. 13:

Si quis episcopus in aliquibus *causationibus* judicatur, et viderit ipsos episcopos, qui in provincia sua sunt, inter se judicio discrepare, ita ut alii videantur eum, qui judicatur, justificare, alii condemnare, pro definitione hujus dissensionis hoc placuit sancto concilio, ut de provincia vicina

alter metropolitanus convocetur episcopus, ut per eum confirmetur quod secundum rectum placuerit canonem.

Gratian. Nisi eadem provincia primatem habuerit, ad quem negotia, quae per metropolitanum terminari non valent, referenda sint.

Unde Bonifacius Papa, Episcopis Galliae: C. III. Primati deferuntur negotia, quae metropolitanus explicare non valet.

Si inter episcopos ejusdem concilii dubitatio emerserit de ecclesiastico jure vel de aliis negotiis, primum metropolitanus eorum cum aliis in concilio considerans rem dijudicet, et si non acquiescat utraque pars judicatis, tunc primas regionis inter ipsos audiat, et quod ecclesiasticis canonibus

et legibus vestris consentaneum sit, hoc definiat, et nulla pars calculo ejus valeat contradicere.

C. IV. De eodem.

PALEA. [ Item Alexander Papa]:

« Si metropolitanus a quocunque comprovinciali

episcopo in causa propria appellatus eum audire distulerit, in proxima synodo negotii sui habeat licentiam exercendi, et quicquid per justitiam a comprovincialibus suis fuerit statutum debet custodiri.

»

Gratian. Sed si omnium comprovincialium concordi sententia fuerit damnatus, manebit erga eum immobilis censura.

Unde in Antiocheno Concilio, cap. 15, legitur: C. V. Episcopus, qui ab episcopis suae provinciae consonam sententiam reportaverit, ab aliis judicari non poterit.

Si quis episcopus criminaliter accusatus ab omnibus, qui sunt intra provinciam, episcopis acceperit unam consonamque sententiam, ab aliis ulterius

judicari non poterit, sed manere circa eum oportet tanquam convenientem, quae ab omnibus prolata est, firmam ratamque sententiam.

Gratian. Subintelligendum vero est, nisi ad judicem majoris auctoritatis fuerit provocatum.

Tunc enim per appellationem soluta sententia firmitatem non obtinet

Unde Nicolaus Papa ait in epist. ad Carolum regem, cujus initium: « Nunquam dolorem generat: » C. VI. Semel definitum retractari non licet, nisi ubi major auctoritas fuerit.

Quod bene semel definitum est et interpositis juramentis deliberatum, nulla debet iteratione, nisi fortassis ubi fuerit major auctoritas, retractari.

C. VII. In renovatione judicii B. Petri memoria est habenda.

Item ex Concilio Sardicensi, c. 4.

Osius episcopus dixit: « Quod si aliquis episcopus adjudicatus fuerit in aliqua causa, et putat se bonam causam habere, ut iterum judicium renovetur, si vobis placet, S. Petri apostoli memoriam

honoremus, ut scribatur vel ab his, qui examinaverunt, vel etiam ab aliis episcopis, qui in provincia proxima morantur, Romano episcopo.

Et si judicaverit renovandum esse judicium, renovetur et det judices.

Si autem probaverit talem causam, ut ea non refricentur, quae acta sunt, quae decreverit Romanus episcopus confirmata erunt.

Si hoc ergo omnibus placet, statuatur.

» Synodus respondit: « Placet.

»

QUAESTIO V.

GRATIANUS.

Quod autem deficiente accusatore non sit reus cogendus ad probationem, auctoritate Gregorii probatur, qui lib.

V, epist. 25, scribens Maximo ait:

C. I. Onus probationis reo non incumbit.

Quod autem postulas, ut illuc personam dirigere debeamus, qua de his, quae dicuntur, possit esse probatio, esset utcunque excusabile, si unquam ratio ei, qui accusatur, necessitatem probationis imponeret.

At postquam non tibi, sed accusantibus hoc onus incumbit, ad nos, sicut praefati sumus, dilatione cessante venire non desinas.

Gratian. Item accusatus non negationem, sed exceptionem probare debet.

Codicis lib.

IV tit. de probationibus l. Actor;

C. II. De eodem.

Accurator, quod asseverat probare se non posse profitendo, reum necessitate monstrandi contrarium

non adstringit, quum per rerum naturam factum negantis probatio nulla sit.

Gratian. Hoc autem servandum est quando reum publica fama non vexat.

Tunc enim auctoritate ejusdem Gregorii propter scandalum removendum, famam suam reum purgare oportet.

CAUSA VII.

GRATIANUS.

Quidam episcopus longa aegritudine gravatus alium sibi substitui rogavit, cujus precibus summus Pontifex annuit, et quod rogaverat ei concessit.

Postea vero convaluit idem episcopus, et quod prius fecerat cupit rescindi; adversus eum, qui sibi successerat, quaestionem movet, suamque cathedram tanquam sibi debitam reposcit.

* Hic primum quaeritur.

utrum vivente episcopo alius possit in eadem ecclesia ordinari?

* Secundo, an iste valeat reposcere cathedram, quam sua intercessione alter accepit?

QUAESTIO I.

GRATIANUS.

I Pars.

Quod autem vivente episcopo superponi

aut superordinari non possit, ex concilio apud Arverniam celebrato definitum est, in quo legitur: ut nullus vivente episcopo alius superponatur aut superordinetur episcopus, nisi forsitan in ejus locum, quem capitalis culpa dejecerit.

C. I. Pro molestia corporis suo honore non privetur episcopus.

Item ex Regesto Gregorii Papae, lib.

IX epist. 41 ad Anatolium Constantinopolitanum Diaconum :

Scripsit mihi tua dilectio, *piissimum domnum nostrum* reverendissimo fratri meo Joanni primae Justinianae episcopo pro aegritudine capitis, quam patitur, praecipere succedi, ne forte, dum episcopi jura eadem civitas non habet, (quod absit!

) ab hostibus pereat.

Et quidem nusquam canones praecipiunt,

ut pro aegritudine episcopo succedatur, et omnino injustum est, ut, si molestia corporis irruit, honore suo privetur aegrotus.

*Atque ideo hoc per nos fieri nullatenus potest, ne peccatum in mea anima ex ejus depositione veniat*.

Sed suggerendum est, ut si is, qui est in regimine, aegrotat, dispensator illi requiratur talis, qui possit ejus curam omnem agere, et locum illius in regimine ecclesiae (ipso non deposito) *ac in custodia civitatis* implere, ut nec omnipotens Deus offendatur, neque civitas inveniatur esse neglecta.

C. II. Flagellatis a Domino afflictio addi non debet.

Item lib.

II, epist. 5, ad Candidum Episcopum :

Quum percussio corporalis imminet, utrum pro

purgatione, an pro vindicta contingat, Dei in hoc judicium ignoratur, et ideo non debet a nobis addi flagellatis afflictio, ne nos culpae (quod absit!

) offensa respiciat.

C. III. Infirmitatis causa loco suo quis privari non debet.

Idem Gregorius lib.

III, epist. 13, Maximiano Episcopo Syracusano :

Praesentium latoris Adeodati querelam, qui se *a* sui presbyteratus loco incongrue dicit expulsum, licet subditae tibi textus petitionis explanet, tamen paulo *latius* judicavimus apertiusque

retexendam.

Asserit namque a Quintiano fratre et coepiscopo nostro in loco suo *pro* quibusdam se suis ordinandis negotiis relaxatum, aegritudinisque causa per duorum mensium spatium suae se ecclesiae defuisse; cujus rei occasionem captantem praedictum fratrem nostrum alium loco ejus illic presbyterum ordinasse.

Hortamur itaque fraternitatem tuam, ut causam ejus solicite perquiras districteque *discutias*, et, si manifestae aegritudinis, sicut dicitur, causa ecclesiae suae eum defuisse repereris, nullum ei ex ordinatione alterius presbyteri permittas praejudicium generari, sed in locum suum sine aliqua eum fac dubietate restitui.

Et infra: § 1. Illud autem caritatem tuam specialiter admonemus, ut, si vera fuerit hujus suggestio, atque

in suum fuerit ordinem restitutus, de presbytero, qui in loco ejus ordinatus est, subtiliter districteque debeas esse solicitus.

Et si quidem sine datione aliqua ad eundem ordinem pervenerit, ut in simoniacam haeresim non potuisset incidere, in alia quacunque vacante ecclesia eum volumus ordinari.

Sin autem in eo quippiam (quod avertat Dominus!

) fuerit tale repertum, ipso etiam presbyteratus privetur ordine, quem non causa replendae necessitatis ecclesiae, sed sola comprobatur ambitione suscepisse.

C. IV. Pro infirmitate vel aegritudine pontifices non sunt abjiciendi, nec in eorum locum alii substituendi.

Item Nicolaus Papa Alvino Januensi Archiepiscopo:

Pontifices, qui aliqua occupantur infirmitate vel aegritudine, abjiciendi non sunt, nec alios in loco eorum consecrari oportet, nisi ex hac fuerint luce subtracti.

Quod si de ministerio sibi concesso conqueruntur, quae licita sunt sacerdotes expleant.

In his vero, quae his praesumere non licet, vicinorum usque ad recipiendam sanitatem episcoporum auxilia subrogentur, et hoc cum cautelae studio peragatur, ne per necessitatis occasionem praesumtionis pullulet ambitio.

Episcopos vero, qui dominici

gregis susceperunt curam atque solicitudinem, ab administratione eorum discedere non oportet, ut accepti talenti pulchritudo non deleatur, sed certamine eorum salubriter augeatur et triplicetur fructus.

C. V. Vivente episcopo alius sibi succedere non valet.

Item ex lib.

IV, epist. 2. Cypriani Episcopi et Martyris ad Antonianum.

Factus est Cornelius episcopus de Dei et Christi ejus judicio, de clericorum paene omnium testimonio, de plebis, quae tunc affuit, suffragio, et de sacerdotum antiquorum et bonorum virorum collegio , quum nemo ante se factus esset; quum Fabiani locus, id est quum locus Petri et gradus

cathedrae sacerdotalis vacaret, quo occupato de Dei voluntate, atque omnium nostrum consensione firmato, quisquis jam episcopus fieri voluerit, foris fiat necesse est, nec habeat ecclesiasticam ordinationem qui ecclesiae non tenet unitatem.

Quisquis ille fuerit, multum de se licet jactans et sibi plurimum vendicans, profanus est, alienus est, foris est.

Et quum post primum *secundus* esse non possit, quisquis post unum, qui solus esse debeat, factus est, non jam secundus ille, sed nullus est.

C. VI. Non est episcopus qui in locum viventis irrepserit.

Item in eadem epistola inferius.

Novatianus episcopus non est, qui Cornelio episcopo in ecclesia a sedecim coepiscopis facto,

adulter atque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et quum sit a Christo una ecclesia per totum mundum in multa membra divisa, item episcopatus unus, episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post connexam et ubique conjunctam catholicae Ecclesiae unitatem, humanam conatur ecclesiam facere, et per plurimas civitates novos apostolos suos mittit, ut quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat; quumque jampridem per omnes provincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos

creare alios pseudoepiscopos audet, quasi possit aut totum orbem novi conatus obstinatione peragrare, aut ecclesiastici corporis compaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens schismaticos semper inter initia fervere, incrementa vero habere non posse, nec augere quod illicite coeperint, sed statim cum prava sua aemulatione deficere.

Et infra: § 1. Qui ergo nec unitatem Spiritus, nec conjunctionem pacis observat, et se ab ecclesiae vinculo atque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potetatem potest habere, nec honorem, qui episcopatus nec unitatem voluit tenere, nec pacem.

C. VII. Non est in ecclesia qui cum episcopo pacem non habet.

Idem ad Florentium Puppianum, eodem lib.

IV, epist. 9.

Scire debes episcopum in ecclesia esse, et eeclesiam in episcopo, et si quis cum episcopo non sit, in ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos, qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt, et latentes apud quosdam communicare se credunt, quando ecclesia, quae catholica una est, scissa non sit neque divisa.

C. VIII. Suo jure quis cedere non debet.

Idem ad Jubaianum.

Quam periculosum sit in divinis rebus ut quis cedat jure suo et potestate, scriptura sancta declarat, quum *in Genesi* Esau primatus suos inde perdiderit, nec recipere *id* postmodum potuerit, quod semel cessit.

C. IX. Perditionem sibi acquirunt qui ab episcopis recedentes unitatem ecclesiae scindunt.

Idem lib.

I, epist. 6, ad Magnum.

Denique quam sit inseparabile unitatis sacramentum, et quam sine spe sint, et perditionem sibi maximam de indignatione Dei acquirant qui schisma faciunt et relicto episcopo alium sibi foris pseudoepiscopum constituunt, declarat in libris Regnorum scriptura divina, ubi a tribu Juda et Benjamin decem tribus scissae sunt, et relicto rege suo alterum sibi foris constituerunt.

Et indignatus est, inquit, Dominus in omne semen Israel, et dimovit eos, et dedit eos in direptionem, donec abjiceret eos a facie

sua, quia dissipatus est Israel a domo David, et constituerunt sibi regem Hieroboam, filium Nabath.

Indignatum esse Dominum dicit, et eos in perditionem dedisse, quod ab unitate dissipati *essent atque* alterum sibi regem constituissent.

Et tanta indignatio Domini exstitit adversus illos, qui schisma fecerant, ut etiam quum homo Dei ad Hieroboam missus erat, qui ei peccata sua exprobraret atque ultionem futuram praediceret, panem *quoque* apud illos edere et aquam bibere vetaretur.

Quod quum non custodisset et contra praeceptum Dei prandisset, statim divinae censurae *majestate* percussus est, ut inde regrediens impetu ac morsu leonis in itinere necaretur.

Et paucis interjectis: § 1. Satiat adhuc in evangelio suo Dominus, *et*

majorem intelligentiae lucem manifestat, quod iidem, qui se tunc a tribu Juda et Benjamin sciderant, et Hierosolymis derelictis Samariam secesserant, inter profanos et gentiles computarentur.

Nam, quum primum discipulos *suos* in ministerium salutis mitteret, mandavit et dixit: In viam nationum ne ieritis, et in civitatem Samaritanorum ne introieritis.

Ad Judaeos prius mittens gentiles adhuc praeteriri jubet.

Addendo autem et civitatem Samaritanorum debere omitti, ubi erant schismatici, ostendit schismaticos gentilibus adaequari.

Et post pauca: § 2. Quod vero eundem, quem *et* nos Deum Patrem, eundem Filium *Christum*, eundem Spiritum sanctum nosse dicuntur, nec hoc adjuvare tales potest.

Nam et Core, et Dathan et

Abyron cum sacerdote Aaron et Moyse eundem Deum noverant, pari lege et religione viventes unum et verum Deum, qui colendus atque invocandus fuerat, invocabant: tamen quia loci sui ministerium transgressi contra Aaron sacerdotem, qui sacerdotium legitimum dignatione Dei atque ordinatione perceperat, sacrificandi sibi licentiam vendicaverunt, divinitus percussi poenas statim pro illicitis conatibus rependerunt, nec potuerunt rata esse et proficere sacrificia irreligiose et illicite contra jus divinae dispositionis oblata.

Thuribula quoque ipsa in quibus incensum illicite fuerat oblatum, ne in usu de cetero essent sacerdotibus, sed potius

indignationis et ultionis divinae memoriam corrigendis posteris exhiberent, jussu Domini conflata atque igne purgata, in laminas ductiles producuntur, et affiguntur altari, secundum quod loquitur scriptura divina: Memoriale, inquit, filiis Israel, ut non accedat quisquam alienigena, qui non est ex semine Aaron, imponere incensum ante Dominum, ut non sit sicut Core.

Et tamen illi schisma non fecerant, nec foras egressi contra Dei sacerdotes impudenter atque hostiliter rebellaverant, quod nunc hi ecclesiam scindentes, et contra pacem atque unitatem Christi rebelles, cathedram sibi constituere, et primatum assumere, et baptizandi atque offerendi licentiam vendicare conantur.

C. X. Non est defendendus qui viventis locum invadit.

Item Leo IV.

Vernoni, Duci Britanniae.

Non furem, nec latronem, qualem Gillandum esse sentimus in Nannetica sede, qui viventis (quod non licuit) locum non timuit usurpare, pro cujuscunque muneris donis ultra debes defensare.

C. XI. Non licet episcopo ecclesiam suam dimittere.

Item Evaristus Papa, epist. II, omnibus Episcopis .

Sicut vir non debet adulterare uxorem suam, ita nec episcopus ecclesiam suam, id est ut illam dimittat, ad quam sacratus est, absque inevitabili necessitate, aut apostolica vel regulari mutatione, et alteri se ambitus causa conjungat.

Et sicut uxori non licet dimittere virum suum, ut alteri se

vivente eo matrimonio societ aut eum adulteret, licet fornicatus sit vir ejus, sed juxta Apostolum aut viro suo reconciliari debet, aut manere innupta, ita ecclesiae non licet dimittere episcopum suum, aut ab eo se segregare, ut alterum vivente eo accipiat; sed aut ipsum habeat, aut innupta maneat, id est alterum episcopum suo vivente non accipiat, ne fornicationis aut adulterii crimen incurrat.

Si vero adulterata fuerit, id est si se alteri *episcopo* junxerit, aut super se alterum episcopum adduxerit, aut esse fecerit vel desideraverit, per acerrimam poenitentiam aut suo reconcilietur episcopo, aut innupta permaneat.

Et paulo post: § 1. Episcopum vero oportet opportune et importune,

atque sine intermissione ecclesiam suam docere, eamque prudenter regere et amare, ut a vitiis se abstineat et salutem consequi possit aeternam.

Et illa cum tanta reverentia ejus doctrinam debet suscipere, eumque amare et diligere ut legatum Dei et praeconem veritatis.

Gratian. Ecce his auctoritatibus patenter ostenditur, quod episcopo vivente alius superordinari non potest, nec etiam pro ejus aegritudine.

Sed illud Gregorii intelligendum est, quando ille, qui aegrotat, alium sibi substitui non rogat.

Ceterum, quando aliquis vel senectute, vel infirmitate gravatus susceptum officium administrare non valet, si alium sibi substitui petierit, rationabiliter fieri potest.

Unde in eodem capitulo sequitur: Si vero idem Joannes fortasse

pro molestia sua petierit, ut ab episcopi honore debeat vacare, eo petitionem scripto dante, concedendum est; aliter autem facere *pro omnipotentis Dei timore omnimodo* non audemus.

Hinc etiam B. Augustinus episcopo suo nondum defuncto, sed senectute gravato, cathedram episcopalem suscepit.

Unde in. ep. Paulini unica ad Romanianum legitur: C. XII. Augustinus non tam successit quam accessit.

Non autem tantum hoc scribimus gratulandum, quod episcopatum Augustinus acceperit, sed quod hanc Dei gratia curam meruerint Africanae ecclesiae, ut verba coelestia Augustini ore perciperent, qui ad majorem dominici muneris gratiam novo more provectus ita consecratus est, ut non succederet in

cathedra episcopo, sed accederet.

Nam incolumi Valerio Hipponensis ecclesiae episcopo coepiscopus Augustinus est.

Gratian. Hoc idem probatur auctoritate B. Gregorii, qui Ariminensi episcopo, dolore capitis laboranti, alterum subrogavit, ita scribens in VII. libr. Regesti sui, Indict.

2., ep. 49. ad Marinianum, Episcopum Ravennae:

C. XIII. Episcopo gravato infirmitate alius subrogari potest.

Qualiter ordinati a nobis sacerdotis, corporis, qua nostis, impediente molestia, Ariminensis ecclesia pastorali hactenus sit regimine destituta,

dudum fraternitas vestra cognovit.

Quem dum

habitatorum loci illius precibus permoti saepius hortaremur, ut si de eadem capitis, qua detinebatur, molestia, melioratum se esse sentiret, ad suam auxiliante Domino reverteretur ecclesiam, datis induciis in hoc quadriennio exspectatus est.

Quem, dum *monitu* cleri, civiumque illinc venientium, nosque precibus urgentium instantius hortaremur, ut, si valeret, cum eis auxiliante Domino remearet, data in scriptis supplicatione nos petiit, ut quia ad ejusdem ecclesiae regimen vel susceptum officium pro eadem, qua detinetur, molestia assurgere nullatenus posset, ecclesiae ipsi ordinare episcopum deberemus.

Unde, quia cunctarum ecclesiarum injuncta nos solicitudinis cura constringit, ne diutius gregi fidelium desit custodia

pastoralis, illorum precibus, hujusque ex sui impossibilitate renunciatione compulsi, visum nobis est eidem Ariminensi ecclesiae debere episcopum ordinari et datis ex more praeceptis, clerum plebemque ejusdem ecclesiae non destitimus admonere, quatenus ad eligendum sibi antistitem concordi provisione concurrant.

Hortamur igitur ut fraternitas vestra eum, quem uno consensu omnes elegerint, sicut et ipsi a nobis poposcisse noscuntur, ad se faciat evocari, quem cauta ex omnibus examinatione discutite, et si *ea*, in eo, quae in textu Heptateuchi morte mulctata sunt, minime Domino fuerint opitulante reperta, atque fidelium personarum relatione ejus vobis quoque vita placuerit, ad

nos eum cum decreti pagina*, vestrae*quoque addita testificationis epistola destinate, quatenus ejusdem a nobis ecclesiae Domino disponent e consecretur antistes.

C. XIV. De eodem.

Item ex eodem Regesto, lib.

XI, epist. 7 ad Etherium Episcopum.

Quamvis triste nobis sit valde quod loquimur, atque fraterna nos compassio flere potius urgeat, quam aliquid de auditis definire permittat, suscepti tamen solicitudo regiminis cor nostrum instanti pulsat aculeo, magna nos ecclesiis cura prospicere*, et*, ne qua earum possit utilitas deperire*, quod fieri debeat Deo auctore disponere*.

Pervenit

igitur ad nos quibusdam referentibus, quendam

episcopum ita passionem capitis incurrisse, ut quod mente alienata agere soleat gemitus et fletus audire sit.

Ne ergo languente pastore grex (quod absit!

) insidiatoris laniandus dentibus exponatur, vel ecclesiae ipsius utilitates depereant, cauta nos necesse est provisione tractare.

Et ideo, quia viventem episcopum ab officio suo necessitas infirmitatis, non crimen abducit, alium loco ejus (nisi recusante eo) nulla sinit ratio ordinari; sed si intervalla aegritudinis habere est solitus, ipse data petitione non se ulterius ad hoc ministerium * intellectum habere, nec ad alia officia * subvertente infirmitate posse fateatur assurgere, et alium loco suo expetat ordinandum.

Quo facto omnium solenniter electione alter, qui dignus fuerit, episcopus *solenniter* ordinetur,

sic tamen, ut quousque eundem episcopum in hoc saeculo vita tenuerit, sumtus ei debiti de eadem ecclesia ministrentur.

Enimvero si nullo tempore ad sanae redit mentis officium, persona fidelis ac vitae probabilis est eligenda, quae ad regimen ecclesiae idonea possit existere, atque de animarum utilitate cogitare, inquietos sub disciplinae vinculo restringere, ecclesiasticarum rerum curam gerere, et maturum atque efficacem se in omnibus exhibere, qui etiam *si* episcopo, qui nunc aegrotat, superstes *exstiterit*, loco ejus debeat consecrari.

II. Pars. Gratian. Ne autem hujuscemodi passioribus sacerdotibus subito occupatis coeptum officium inexpletum remaneat, institutum est, ut sacerdos, sive

psallens sive sacrificans, alios secum habeat, qui, si hujusmodi casus interveniat, inchoata ministeria perficere valeant.

Unde in Concilio Toletano XI, c. 14: C. XV. Quisque sacrificans sacerdotem sibi vicinum habeat, qui coepta sacramenta expleat, si ei aliqua necessitas ingruerit.

Illud divini oraculi monentis singuli praecaventes, quo scribitur: Vae soli, quia, quum ceciderit, non habet sublevantem, summopere verendum nobis est et cavendum, ne horis illis atque temporibus, quibus Domino psallitur vel sacrificatur, unicuique divinis singulariter officiis insistenti perniciosa passio vel corporis quaelibet invaletudo occurrat quae aut corpus subito subrui faciat, aut mentem alienatione vel terrore confundat.

*Pro* hujusmodi ergo casibus praecaventes necessarium duximus instituere, ut ubi temporis, vel loci, sive cleri copia suffragatur, habeat quisquis illic canens Deo atque sacrificans post se

vicini solaminis adjutorem, ut si aliquo casu ille, qui officia impleturus accedit, turbatus fuerit vel ad terram elisus, a tergo semper habeat qui ejus vicem exsequatur intrepidus.

Sed si hoc sacrificanti frequens acciderit, tunc omnimodo ab oblatione prohibeatur.

C. XVI. Si sacerdos necessitate praeoccupatus fuerit, coepta sacramenta per alium expleantur.

Item ex Concilio Toletano VII, c. 2.

Nihil contra ordinis statutum temeritatis ausu praesumatur, neque illa, quae summa veneratione censentur, vel minimo praesumtionis actu solvantur, quum ad hoc tantum fieri jussa sunt, ne interrupta noscantur, vel languoris proventu robore salutis privetur natura.

Non ergo fragilitati

solum consulitur humanae, sed etiam sacro honori mysteriorum Dei provida cavetur solicitudine.

Censuimus ergo convenire, ut, quum a sacerdotibus missarum tempore sancta mysteria

consecrantur, si aegritudinis acciderit quilibet eventus, quo coeptum nequeat consecrationis expleri mysterium, sit liberum episcopo vel presbytero alteri consecrationem exsequi officii coepti.

Non enim aliud ad supplementum initiatis mysteriis competit, quam aut incipientis aut subsequentis completa benedictio sacerdotis, quia nec perfecta videri possunt, nisi perfectionis ordine compleantur.

Quum enim simus omnes unum in Christo, nihil contrarium personarum diversitas format, ubi efficaciam prosperitas unitas fidei repraesentat.

Quod etiam consultum cuncti ordinis clerici individuum sibi esse non ambigant, sed, ut praemissum est, praecedentibus libenter alii pro complemento succedant.

Ne tamen quod naturae languoris causa

consulitur in praesumtionis perniciem convertatur, nullus post cibum potumque quamlibet minimum sumtum missas facere, nullus absque proventu patentis molestiae minister vel sacerdos, quum coeperit, imperfecta officia praesumat omnino relinquere.

Si quis haec temerare praesumserit, excommunicationis sententiam sustinebit.

III. Pars. Gratian. Ecce, quod episcopo petente, precibus etiam populi, infirmitate gravato alius possit subrogari, patenter monstratur.

Senectute autem gravato non successor, sed coadjutor dari debet, qui ei decedenti in locum regiminis succedat.

Sic Augustinus dicitur accessisse, non successisse Hipponensium episcopo.

Hinc etiam Zacharias Papa scribit Bonifacio, Moguntino Archiepiscopo : C. XVII. Senectute gravato coadjutor est dandus, qui morienti succedat.

Petiisti, ut cum nostro consulto pro superveniente tibi senectute atque corporis imbecillitate, si poteris invenire alium in eadem sede, in qua praees, pro tui, persona debeas collocare.

Nos vero adjutore Deo consilium praebemus tuae sanctitati, ut pro salute animarum rationabilium fautore Christo sedem, quam obtines, Moguntinae ecclesiae nequaquam relinquas.

Sin vero Dominus dederit juxta petitionem tuam hominem perfectum, qui possit solicitudinem habere et curam pro salute animarum pro tui

persona illum ordinabis episcopum, eritque in evangelio tibi credito et ministerio Christi portando in omni loco requirens et confortans ecclesiam Dei.

Item ad eundem epist. ultima: § 1. Si eundem divina voluerit clementia post tui diem transitus superesse, si eum aptum cognoveris, et in tua voluntate fuerit diffinitum, ea hora, qua te de praesenti saeculo migraturum cognoveris, praesentibus cunctis tibi successorem designa, ut huc veniat ordinandus.

Hoc nulli concedi alii patimur, quod tibi charitate cogente largiri censuimus.

Item ibidem paulo superius: § 2. De eo autem, quod tibi successorem constituere dixisti, ut te vivente in tuo loco eligatur episcopus, hoc nulla ratione concedi patimur, quia contra omnem ecclesiasticam regulam vel instituta

Patrum esse monstratur sed volumus, ut tibi ministret, et sit in evangelium Christi adjutor.

Et infra: § 3. Nimis enim reprehensibile esse manifestum est, ut te vivente tibi alium substituamus; sed hoc commonemus, ut * quamdiu te divina jusserit clementia superesse, sine intermissione * orare non cesses, ut tibi Deus illum successorem concedat, qui ei possit esse placabilis, et populum irreprehensibiliter regere valeat.

C. XVIII. Non successor, sed coadjutor viventi episcopo datur.

Item Pelagius Papa, Clero Narniensi.

Quia frater et coepiscopus noster Joannes, ecclesiasticae utilitatis studio suadente, et naturae suae

simplicitate laudabili consideratione tractata, ob hoc, quod se in gerenda patrimonii gubernandi cura vel in disciplina ecclesiastica conservanda minime fatetur idoneum, Constituti presbyteri ad haec explenda sibi exposcit adhiberi personam, ut ea, quae sunt necessaria, competenti disponente solicitudine *fiant*, nihil indecens fieri vel inutile permittatur.

Ideoque praesenti vobis jussione praecipimus, ut servata primo *in* loco episcopo memorato reverentia, quam vos convenit inculpabiliter exhibere, in omnibus, quae ad divini cultus obsequium pertinent, vel quae ecclesiasticae utilitatis peragere cura suaserit, praebeatis obedientiam

Constitutum competentem, in nullo dispositionibus ejus spiritu contumaci resultantes, imo competenti vigilantiae vestrae studio, quae pro ecclesiastica utilitate gerenda Constitutus monuerit, adimplentes, ut his ita dispositis et consueta vobis stipendia ministrentur, et quaecunque in praefatae ecclesiae patrimonio vel de rebus ad eam pertinentibus repetendis sunt necessaria, compleantur.

Gratian. Illud vero Cypriani de haereticis intelligendum est, qui catholicorum ecclesias sibi usurpare contendunt.

§ 1. Illud vero Evaristi Papae tunc intelligendum est, quando nec inevitabilis necessitas (persecutorum videlicet) nec apostolica aut regularis mutatio, sed ambitio sola episcopum de ecclesia ad ecclesiam transire cogit §.

2. Unde quum in principio

sui capituli diceret: Episcopus non debet dimittere ecclesiam suam, subsequenter adjunxit: Absque inevitabili necessitate, aut apostolica vel regulari mutatione, et alteri se ambitus causa conjungere.

IV. Pars. § 3. Ambitionis enim causa quicunque ecclesiae suae mediocritate despecta ad majorem ecclesiam transire voluerit, debet revocari ad propriam.

Quod si redire contempserit, careat aliena et propria.

Unde in Nicaeno Concilio cap. 15. legitur : C. XIX. Episcopus vel quilibet clericus relicta sua ecclesia non debet ad aliam transire.

Non oportet episcopum vel reliquos ordines de civitate ad civitatem migrare; non episcopus, non presbyter, non diaconus transeat.

Si quis autem post definitionem sancti et magni concilii tale quid

agere tentaverit, et se hujusmodi negotio mancipaverit, hoc factum prorsus in irritum ducatur, et ecclesiae restituatur, cujus fuit episcopus, aut presbyter, aut diaconus ordinatus.

C. XX. In monasterio deputetur episcopus, qui in ecclesia sua residere contemnit.

Item Gregorius Anthemio Subdiacono, lib.

V, epist. 23.

Pervenit ad nos Pigmenium Amalphitanae civitatis episcopum in ecclesia *sua* residere non esse contentum, sed foris per diversa loca vagari.

Et infra: Idcirco hac tibi auctoritate praecipimus *ut supradicto episcopo interminari non desinas*, quatenus hoc de cetero facere non praesumat, sed in ecclesia sua sacerdotali more resideat.

Quem si forte

non emendari post tuam interminationem cognoveris, in monasterio deputare, et nobis curabis modis omnibus indicare, ut quid facere debeas nostra iterum praeceptione cognoscas.

C. XXI. Episcopo nulli conceditur principalem cathedram relinquere, et ad aliam ecclesiam se transferre.

Item ex Concilio Carthaginensi V, c. 5.

Placuit ut nemini sit facultas, relicta principali cathedra ad aliquam ecclesiam in dioecesi constitutam se conferre, vel in re propria diutius, quam oporteat, constitutum curam vel frequentationem propriae cathedrae negligere.

C. XXII. Intercessori cathedram, cui datus est, tenere non licet.

Item ex eodem Carthaginensi V, c. 8.

Constitutum est ut nulli intercessori licitum sit, cathedram, cui intercessor datus est, quibuslibet populorum studiis vel seditionibus retinere, sed dare operam, ut intra annum eisdem episcopum provideat.

Quod si neglexerit, anno expleto interventor alius tribuatur.

C. XXIII. Excommunicentur clerici, qui relicta sua ecclesia ad eam redire noluerint.

Item ex Concilio Nicaeno, c. 16.

Si qui vero sine respectu agentes, et timorem Dei ante oculos non habentes, neque ecclesiastica statuta custodientes, recesserint ab ecclesia sua, sive presbyter, sive diaconus, vel in quocunque ecclesiastico ordine positi fuerint, *hi* non debent suscipi in *alia* ecclesia, sed *cum* omni necessitate

cogantur, ut redeant ad ecclesiam suam.

Quod si permanserint, excommunicari eos oportet.

C. XXIV. De eodem.

Item ex Concilio Antiocheno, c. 3.

Si quis presbyter, vel diaconus, vel quilibet clericus, deserta sua ecclesia, ad aliam transeundum esse crediderit, et ibi paulatim tentet, quo migravit, perpetuo manere, ulterius ministrare non debet, praesertim si ab episcopo suo ad revertendum fuerit exhortatus.

Quod si post evocationem sui episcopi non obedierit, sed inobediens perseveraverit, omnimodo ab officio suo deponi debere, nec aliquando spem restitutionis habere.

Si vero propter hanc culpam depositum alius episcopus

susceperit, et ipse a communi synodo poenam merebitur increpationis tanquam ecclesiastica jura dissolvens.

C. XXV. Non licet episcopo ecclesiam suam relinquere et ad aliam transire.

Item ex eodem Antiocheno, c. 21.

Episcopum de dioecesi ad dioecesim alteram non debere transire, neque si se ipsum ingesserit, neque si a populis fuerit violenter attractus, neque si etiam hoc ei ab episcopis suadeatur; manere autem eum debere in ecclesia Dei, quam ab initio sortitus est, et non ab ea alibi demigrare, secundum regulam super hoc olim a Patribus constitutam.

C. XXVI. De eodem.

Item ex Concilio Chalcedonensi, c. 5.

Propter eos episcopos sive clericos, qui de civitate ad civitatem transeunt, placuit definitiones datas a sanctis Patribus habere propriam firmitatem.

C. XXVII. Alienae plebes ab episcopo non usurpentur.

Item ex Concilio Carthaginensi III. c. 20.

Placuit ut a nullo episcopo usurpentur plebes alienae, nec aliquis episcoporum supergrediatur in dioecesi collegam suum.

C. XXVIII. Alienos clericos ordinare et altaria consecrare episcopo non licet.

Item Anacletus.

Episcopus in dioecesim alienam ad alienos clericos ordinandos vel consecranda altaria irruere non debet.

Quod si fecerit, amotis his, quos ordinavit, altaris tamen consecratione manente, transgressor

canonum uno anno a missarum celebratione cessabit.

C. XXIX. Diebus solennibus clericus ecclesiae suae deesse non debet.

Item ex Concilio Agathensi, c. 64.

Si quis in clero constitutus ab ecclesia sua diebus solennibus defuerit, id est Nativitate Domini, Epiphania, Pascha, vel Pentecoste, dum potius saecularibus lucris studet quam servitio Dei parere, convenit, ut triennio a communione suspendatur.

§ 1. Similiter diaconus vel presbyter, si per tres hebdomadas ab ecclesia sua defuerit, huic damnationi succumbat.

C. XXX. Removendus est episcopus ab ecclesia, cui irrepserit, et ad suam cogendus est redire.

Item Hilarius Papa Episcopis Tarracon.

, c. 3.

Remoto ab ecclesia Barcinonensi atque ad suam remisso Irenaeo episcopo, sedatis per sacerdotalem modestiam voluntatibus, quae per ignorantiam ecclesiasticarum legum desiderant quod non licet obtinere, talis protinus de clero proprio Barcinonensibus ordinetur episcopus, qualem te praecipue, frater Ascani, oportet eligere et decet consecrare, ne si forte aliter factum sit, non sine objurgatione tui maxime nominis retundat nostra praeceptio, quod ad injuriam Dei (a quo specialiter sacerdotalium est gratia dignitatum) didicerimus admissum.

C. XXXI. Qui alienam cathedram appetit, ab ea expulsus etiam propria careat.

Item Leo Episcopis urbis Romae Anastasio, Thessalonicensi Episcopo, ep. LXXXII. al. LXXXIV. c. 8.

Si quis episcopus mediocritate civitatis suae despecta administrationem celebrioris loci ambierit, et ad majorem plebem se quacunque ratione transtulerit, non solum a cathedra quidem pellatur aliena, sed carebit et propria, ut nec illis praesideat, quos per avaritiam concupivit, nec illis, quos per superbiam sprevit.

Suis igitur terminis contentus sit quisque, nec supra mensuram juris sui affectet augeri.

C. XXXII. Utraque careat ecclesia qui contemtu minoris ecclesiae ad majorem aspirat.

Item ex Concilio Meldensi, c. 30.

Si quis de ordine sacerdotali contemtu minoris ecclesiae ambitiose et improbe ad potiorem aspiraverit, canonica erga eum definitio conservetur, hoc est ut utraque careat.

Gratian. Qui vero pretio ecclesiam vacantem ingressus fuerit, ab officio suo deponendus est, sicut in Rothomagensi Concilio legitur:

C. XXXIII. Dejiciatur a clero qui muneribus ecclesiam acquirere tentat.

Sancitum est, atque omnibus modis prohibitum ut, si quis presbyter inventus fuerit alicui clerico vel laico munera dare vel dedisse, aut aliam pecuniam

tribuere, ut alterius presbyteri ecclesiam * surripiat, aut * vacantem pretio redimat, pro hac cupiditate, seu rapina, seu praesumtione turpis lucri gratia, dejiciatur a clero et alienus exsistat a regula.

V. Pars. Gratian. Quod vero communi consilio atque aliorum utilitate mutationes episcoporum fieri possint, et in ecclesiis, a quibus recesserint, eis viventibus alii substitui valeant, Anterus Papa demonstrat, epistola VII.

, scribens Episcopis Baeticae et Toletanae provinciae.

C. XXXIV. Necessitatis vel utilitatis causa episcoporum mutationes fieri possunt.

Mutationes episcoporum scitote communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non propria cujusquam

voluntate aut dominatione.

Petrus sanctus magister noster et princeps apostolorum de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam, ut ibidem potius proficere posset.

Eusebius quoque de quadam parva civitate apostolica auctoritate mutatus est Alexandriam.

Similiter Felix de civitate, in qua ordinatus erat, electione civium propter doctrinam vitamque bonam, quam habebat, [auctoritate hujus sanctae sedis et] communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio translatus est Ephesum.

Non enim transit de civitate ad civitatem, nec transfertur de minori ad majorem, qui hoc non ambitu, nec propria voluntate facit, sed aut vi a propria sede pulsus aut necessitate coactus, aut utilitate loci aut populi, non superbe,

sed humiliter ab aliis translatus *et inthronizatus* est.

Et infra: § 1. Nam sicut episcopi habent potestatem ordinare regulariter episcopos et reliquos sacerdotes, sic quoties utilitas aut necessitas coegerit, supradicto modo et mutare et inthronizare potestatem habent, [non tamen sine sacrosanctae Romanae sedis auctoritate et licentia].

Et infra: § 2. Alia etenim est causa utilitatis *et necessitatis*, alia avaritiae ac praesumtionis aut propriae voluntatis.

C. XXXV. Causa necessitatis mutationes episcoporum fieri possunt.

Item Pelagius Papa II.

Benigno Archiepiscopo, epist. II.

Scias, frater dilectissime, aliud esse causam necessitatis

et utilitatis, aliud * causam praesumtionis ac propriae voluntatis.

Non ergo mutat sedem qui non mutat mentem, id est qui non causa avaritiae, aut dominationis, aut propriae voluntatis vel suae delectationis migrat de civitate ad civitatem, sed causa necessitatis aut utilitatis mutatur.

Nam plurimorum utilitas unius utilitati aut voluntati praeferenda est.

Aliud est enim mutare, et aliud mutari.

Et infra: § 1. Nam aliud est sponte transire, et aliud *est* coacte aut necessitate venire.

Unde non isti mutant civitates, sed mutantur, quia non sponte, sed coacte hoc agunt.

Et infra: § 2. Non ergo bene intelligunt ecclesiasticas regulas, qui hoc negant causa necessitatis vel utilitatis fieri posse, quoties communis utilitas aut necessitas persuaserit.

C. XXXVI. Christum negare convincitur qui necessitatem patientibus misericordiam non impendit.

Idem in eadem epistola, paulo inferius.

Omnis, qui gemebat et vexabatur a Saul, fugiebat et veniebat ad David.

Si ergo piissimus atque justissimus David sciret peccatum esse, persecutionem fugientes et transeuntes de loco ad locum et de civitate ad civitatem recipere, tales nequaquam reciperet, nec secum teneret, nec in aliis civitatibus eos collocaret.

Qui enim persequuntur Domini episcopos, eosque de civitatibus ad civitates transire compellunt, non eos tantum persequuntur, quantum Dominum nostrum Jesum Christum, cujus legatione funguntur.

Nec ipsi in hoc peccant episcopi, quoniam

non sponte, sed coacte hoc agunt, sed illi, qui eos persequuntur, nec ipsis episcopis hoc imputari potest, sed illis, qui eos hoc agere cogunt.

Et infra: § 1. Qui autem negant misericordiam faciendam fugientibus ac necessitatem patientibus, ipsum Christum negant, qui est misericordia et veritas.

Et infra: § 2. Negat misericordiam necessitatem patientibus, qui populis indigentibus divinis ministeriis, et non habentibus proprium episcopum, qui eos instruat, causa utilitatis atque necessitatis ex alia civitate, licet minor sit, in eam, quae non habet episcopum doctiorem vel utiliorem, meliori consilio, non sponte transeuntem, sed majorum exhortatione mutare, aut episcopum ejectum

et persecutionem patientem causa utilitatis aut necessitatis inthronizari non permittit.

C. XXXVII. Non ambitione, sed synodali auctoritate de ecclesia ad ecclesiam episcopus transeat.

Item ex Concilio Carthaginensi IV, c. 27.

Episcopus de loco ignobili ad nobilem per ambitionem non transeat, nec quisquam inferioris ordinis clericus.

Sane si utilitas ecclesiae *fiendum* poposcerit, decreto pro eo clericorum et laicorum episcopis porrecto, in praesentia synodi transferatur, nihilominus alio in locum ejus episcopo subrogato.

Inferioris vero gradus sacerdotes vel alii clerici concessione suorum episcoporum possunt ad alias ecclesias transmigrare.

C. XXXVIII. In proprio gradu episcopi vel presbyteri in aliena suscipiantur ecclesia.

Item ex eodem Carthaginensi IV, c. 33.

Episcopi vel presbyteri si causa visitandi ad ecclesiam alterius episcopi venerint, in gradu suo suscipiantur, et tam ad verbum faciendum quam ad oblationem consecrandam invitentur.

C. XXXIX. Ecclesia unius episcopi ab alio disponi non debet.

Item Calixtus Papa omnibus Galliarum Episcopis, epist. II, c. 3.

Sicut alterius uxor nec adulterari ab aliquo, vel judicari, aut disponi, nisi a proprio viro eo vivente permittitur, sic nec uxor episcopi, quae ejus ecclesia vel parochia indubitanter intelligitur, eo vivente absque ejus judicio et voluntate alteri judicari,

vel disponi, aut ejus concubitu frui, id est ordinatione, conceditur.

Unde ait Apostolus: Alligata est uxor legi, quamdiu vir ejus vivit, eo vero defuncto soluta est a lege viri.

Similiter et sponsa episcopi (quia sponsa uxorque ejus dicitur ecclesia) illo vivente ei est alligata, eo *vero* defuncto soluta est.

Et cui voluerit nubat, tantum in Domino, id est regulariter.

Si enim eo vivente alteri nupserit, adultera judicabitur.

Similiter et ille, si alteram sponte duxerit, adulter existimabitur et communione privabitur.

Si autem persecutus fuerit in sua ecclesia, fugiendum illi est ad alteram, eique est associandus, dicente Domino: Si vos persecuti

fuerint in una civitate, fugite in aliam.

Si autem utilitatis causa fuerit mutandus, non per se hoc agat, sed fratribus invitantibus, et auctoritate hujus sanctae sedis faciat, non ambitus causa, sed utilitatis aut necessitatis .

VI. Pars. Gratian. Hoc non solum de episcopis, verum etiam de quibuslibet ecclesiae ministris intelligitur, ne videlicet in locum viventis alter obrepat.

Unde B. Gregorius scribit Natali, Salonitano Episcopo, de eo, qui in archidiaconatum alterius se promoveri consenserat, lib.

II. Indict. 10, epist. XIV et XVI: C. XL. Deponatur qui locum alterius invadere non timet.

Eum, qui contra justitiae regulam in archidiaconatum

alterius se provebi consensit, ab ejusdem archidiaconatus honore deponimus.

Qui si ulterius in loco eodem ministrare praesumserit, se participatione communionis sacrae noverit esse privatum.

C. XLI. In una ecclesia duo praelati esse non debent.

Item Hieronymus ad Rusticum Monachum, epist. IV.

In apibus princeps unus est; grues unam sequuntur ordine litterario; imperator unus, judex unus provinciae.

Roma, ut condita est, duos fratres simul habere reges non potuit et parricidio dedicatur.

In Rebeccae utero Esau et Jacob bella gesserunt; singuli ecclesiarum episcopi, singuli archipresbyteri, singuli archidiaconi, et omnis ordo

ecclesiasticus suis rectoribus nititur.

VII. Pars. Gratian. Ecce in quibus casibus episcopo vivente alius potest ei substitui, quanquam secundum rei veritatem non vivente episcopo talis probetur succedere.

Translatus enim ab una civitate ad aliam desinit esse episcopus illius civitatis, a qua transfertur, atque ideo qui huic succedit non vivente, sed defuncto quodammodo episcopo probatur substitui.

Sed inter eum, qui hostilitatis necessitate, et eum, qui utilitatis causa transfertur, hoc interest, quod ille, qui metu hostilitatis ad aliam transit, si priorem contigerit aliquando ab hostibus liberam fieri, ad eandem illum redire oportet

Unde Gregorius Papa scribit Joanni, Episcopo Scyllatino, lib.

II. Indict. 10, epist. 25. C. XLII. Qui metu hostilitatis ad alium locum transierit, postea ad suam ecclesiam redire oportet.

Pastoralis officii cura nos admonet, destitutis ecclesiis proprios constituere sacerdotes, qui gregem dominicum debeant pastorali solicitudine gubernare.

Propterea te Joannem ab hostibus captivatae Lissitanae civitatis episcopum in Scyllatina ecclesia cardinalem necesse duximus constituere sacerdotem, ut susceptam semel animarum curam intuitu futurae retributionis impleas.

Et licet a tua ecclesia sis hoste imminente depulsus, aliam, quae pastore vacat, ecclesiam debes gubernare, ita tamen, ut si civitatem illam ab hostibus liberam effici et Domino protegente ad priorem

statum contigerit revocari, ad eam, in qua prius es ordinatus, ecclesiam revertaris; sin autem praedicta civitas continua captivitatis calamitate premitur, in hac, in qua a nobis incardinatus es, debeas ecclesia permanere.

Gratian. Qui vero utilitatis causa transfertur nequaquam ad priorem redire cogitur.

Est etiam alius casus, in quo episcopus viventi episcopo substituitur.

Quum enim aliquis relicta priori cathedra sua auctoritate ad aliam transierit, si alius ei substitutus fuerit, licet ille prioris ecclesiae episcopus esse non desierit, substitutus tamen episcopatum habebit.

Unde Damasus, urbis Romae Episcopus, scribit ad Paulinum Antiochenum, dicens: C. XLIII. De sacerdotibus, qui relictis suis ecclesiis ad alias migrarunt.

Eos sacerdotes, qui ab ecclesiis ad ecclesias migraverunt, tamdiu a *nostra* communione

habemus alienos, quamdiu ad eas redierint civitates, in quibus *primitus* sunt constituti.

Quod si *quis* alios alio transmigrante in locum viventis ordinatus est, tamdiu vacet sacerdotii dignitate qui suam deseruit civitatem, donec successor ejus quiescat in Domino.

Gratian. Episcopalium etiam sedium mutationes metu hostilitatis interveniente nonnunquam fieri solent.

Unde Gregorius scribit Joanni, Episcopo Vellitrano, lib.

II, epist. 11. C. XLIV. Necessitate temporis episcopalium sedium mutationes fieri possunt.

Temporis qualitas admonet episcoporum sedes, antiquitus certis civitatibus constitutas, ad alia, quae securiora putamus, ejusdem dioecesis loca

transponere, quo et habitatores nunc degere, et barbaricum possint periculum facilius declinare.

Propterea te Joannem fratrem, coepiscopum nostrum Vellitrensis civitatis, sedemque tuam in loco quondam Arenata ad S. Andream apostolum praecipimus *exinde* transmigrari, quatenus ab hostilitatis incursu liberior existere valeas, et illic consuetudinem solennium festive disponas.

VIII. Pars. Gratian. Item quum aliquis causa humilitatis apostolica concessione de episcopali sede ad monachalem descenderit subjectionem, alius loco ejus subrogari poterit; ille vero ad pontificatum resurgere nequaquam ulterius valebit.

Unde in quinta actione Constantinopolitanae Synodi,

CCCLXXXIII.

Patrum, sub Joanne Papa VIII, cui praefuit Petrus presbyter cardinalis, et Paulus Anconitanus episcopus, et Eugenius Ostiensis episcopus, apocrisarii Papae dixerunt :

C. XLV. Episcopus, qui causa humilitatis monachus efficitur, ad pontificatum redire non valet.

Hoc nequaquam apud nos habetur, ut quicunque de pontificali ordine ad monachorum, * id est poenitentium *, descenderit vitam, ulterius possit ad pontificatum reverti.

Item: § 1. Praecepit sancta synodus, ut quicunque de pontificali dignitate ad monachorum vitam et *ad* poenitentiae descenderit locum, nequaquam *jam* ad pontificatum resurgat.

Monachorum enim vita subjectionis habet verbum et discipulatus, non docendi, vel praesidendi, vel pascendi alios.

Gratian. Hoc ad poenitentiam agendam, non ad quietem servandam quibusdam conceditur.

Unde Liberius Papa scribit omnibus Episcopis, ep. II: C. XLVI. Pro infestationibus malorum non licet episcopo gregem relinquere.

Suggestum nobis est, quod pro praeteritis laboribus et infestationibus nonnulli vestrum assignatas sibimet et a Deo commissas relinquant plebes et in futuro plures relinquere velint eas, quas tueri debent, ecclesias, et pro ovibus sibi commissis laborare negligant, et monasteriorum se quieti contradere festinent, et vacationem ab episcopatus laboribus eligere, et silentio atque otio vitam degere magis appetant, quam in his quae sibi commissa sunt, permanere, dicente Domino: Beatus, qui perseveraverit

usque ad finem.

Unde namque est beata perseverantia, nisi de virtute patientiae?

quoniam secundum apostolicam praedicationem, omnes, qui volunt in Christo pie vivere, persecutionem patiuntur.

Ideo, fratres charissimi, non vos afflictionum amaritudo a pio mentis vestrae proposito coarctet recedere.

Considerate * namque *, quanta pro absolutione nostra et liberatione creator dominusque et redemtor noster pertulerit, quibusve se contumeliis afficiendum tradiderit, ut nos a vinculis potestatis diabolicae liberaret.

Attendite itaque vobis et omni gregi, in quo vos Spiritus sanctus constituit episcopos regere ecclesiam Dei, quam acquisivit proprio sanguine, ut non sit qui vos decipiat aut seducat *in* subtilitate sermonis, ut plebes vobis

commissas relinquatis, et alicui propter malorum opprobrium hominum quieti vos tradatis, *et* ut vos solummodo salvetis, et filios orphanos relinquatis.

C. XLVII. In persecutionibus episcopus ecclesiam suam non deserat.

Item Nicolaus Papa Humifrido Morinensis ecclesiae Episcopo.

Sciscitaris itaque per Guldagarium presbyterum, utrum, quum a Normannis de episcopio depellaris, debeas de cetero in monasterio conversari.

In quo scias, charissime frater, quod, si perniciosum est proretam in tranquillitate navim deserere, quanto magis in fluctibus?

Ubi non dicimus, quod persecutorum non fugiamus (maxime paganorum insidias, quum ad tempus saeviunt, et ob multitudinem delictorum

nostrorum nocendi facultatem divinitus assequuntur, praesertim quum eis prodire ultro non debeamus, et multos prophetas et apostolos, ipsumque Dominum hujusmodi fugisse insecutores luce clarius constet, sed quod praecipue nos, qui tanquam arietes ducatum gregibus praebemus, imo qui et horum pastores sumus, Deo auctore cum eis in periculis pro viribus persistere pro certo conveniat, et quum tranquillitas reddita divina fuerit pietate, sopitaque furentium infestatio, mox gregem requirere et in unum colligere, et ejus animos coelestis patriae pace ac potissimum securitate praedicata sursum erigere debemus.

Et tamdiu super eorum cautela oportet nos esse solicitos, ut, si Dei judicio praesentis temporis commoda fortassis amittunt,

futurae vitae se sperent gaudia absque ambiguitate percipere sempiterna.

C. XLVIII. Non est reprobatio, sed virtutis probatio bonorum adversitas.

Item Gregorius lib.

VII, epist. 126, ad Recaredum Regem.

Adversitas, quae bonis votis objicitur, probatio virtutis est, non judicium reprobationis.

Quis enim nesciat, quam prosperum fuit quod B. Paulus apostolus praedicaturus ad Italiam veniebat, et tamen veniens naufragium pertulit?

Sed navis cordis in maris fluctibus integra stetit.

IX. Pars. Gratian. Hoc etiam tunc servandum intelligitur, quando inter subditos aliqui inveniuntur, quibus praelatorum vita proficiat, quando nec specialiter

praelatus quaeritur, nec per alios tuta potest esse ecclesiae salus, ne, si deserere incipiat quibus prodesse potest, dicatur de eo: Mercenarius autem, et qui non est pastor, cujus non sunt oves propriae, videt lupum venientem, et deserit oves et fugit.

Quum vero specialiter quaeritur, fugiat exemplo Christi, qui a facie Herodis fugit in Aegyptum; fugiat exemplo Pauli, qui a fratribus per murum submissus est in sporta.

Unde Augustinus ait: Fugiat minister Christi, sicut ipse Christus in Aegyptum fugit; fugiat et qui specialiter quaeritur, dum per alios firma est ecclesiae salus.

Hinc etiam ait Dominus discipulis: Si vos persecuti fuerint in una civitate, fugite in aliam.

Hinc etiam idem abscondit se, et exivit de templo, quando Judaei lapides tulerunt, ut jacerent in

eum.

Hinc etiam Augustinus ait de eodem in Psal. 54: Ecce elongavi fugiens illud tangit, quod Christus vitabat persequentes, ut occasionem irae demeret, et manebat in desertis orans, in quo docebat nos in secreto conscientiae orare et quiescere, quum a malis premimur.

Quum vero non praelatorum tantum, sed totius ecclesiae salus quaeritur, fides impugnatur, necesse est ut ex adverso ascendant, et in die belli se ipsos murum opponant pro domo Domini, et animas suas ponant pro ovibus suis, ut exemplo suae passionis accendant quos sermone doctrinae diutius confirmare non valent.

Et hoc quidem de manifestis persecutionibus.

§ 1. Est et aliud genus persecutionis, in quo Apostolus laborabat, dicens: Quis infirmatur, et ego non infirmor?

quis scandalizatur,

et ego non uror?

etc. Hinc August. in Psal. 101: Ossa, id est fortes, quorum frixorium sunt qui scandalizantur; tantum enim frigitur bonus quantum amat.

Hinc idem in Psal. 30: Irascitur justus pro peccatis palearum, non tamen odit, in quo exstingueretur oculus; venter pro interioribus, quae turbantur, quando nec corripi possunt impii, quibus non clamat, quia defecit in dolore vita, videns non proficere quod praedicat.

§ 2. Hinc idem ait in Psal, 69, utrumque hoc genus persecutionis distinguens: Vox tribulatorum Christo, id est martyrum, inter passiones periclitantium, sed de capite praesumentium.

Cum illis vox omnis justi, cui ex charitate abundans iniquitas etiam Christianorum est passio, ut Loth corporalem persecutionem a nullo in

Sodomis sustinuit, sed a malis factis eorum, cum quibus habitabat.

Est ergo persecutio justi, vel a leone in impetu, vel a dracone in insidiis, unde omnes clament: Deus in adjutorium meum intende.

§ 3. Quum autem vitiis subditorum praelatus affligitur, aliquando omnium est una et insatiabilis obstinatio, aliquando mali inveniuntur bonis admixti.

Quando boni simul cum malis habitant, non sunt deserendi boni propter malos, ne perverse malos evitando vincamus quos fugimus ad gehennam, sed potius mali tolerentur propter bonos.

Unde Gregorius: Abel esse renuit quem Cain malitia non exercet; ferrum quippe nostrae mentis ad acumen non potest pervenire veritatis, nisi hoc alterius eraserit lima pravitatis.

Hinc etiam Augustinus: Tu bonus tolera malum,

etc., infra, de tolerandis malis, in prima causa haereticorum.

Idem ait: Majus malum in separatione bonorum committimus, quam in conjunctione malorum fugimus.

Et infra: § 4. Tali non imputat Deus sua peccata, quia non fecit; non aliena, quia non approbavit; non negligentiam, quia non tacuit; non superbiam, quia in unitate permansit.

Hinc idem in Psal. 54: « Quis dabit mihi pennas sicut columbae?

» non ait, sicut corvo.

Columba a molestiis quaerit avolare, sed dilectionem non amittit, et semper gemit.

Sic bonus vult separare se corpore, non amore, ab his, quibus non potest prodesse.

Et infra: § 5. Sed aliquando ligatur non visco cupiditatis, sed cura et officio, ut deserere non possit, nisi solvatur.

Quod si non solvitur, tunc dicat: « Cupio dissolvi,

et esse cum Christo: Sed manere in carne necesse est propter vos: » et sic est meritum ex desiderio.

§ 6. « Ecce elongavi fugiens, » non

loco, ne rumpatur charitas bonorum, ne perdatur exercitium malorum, quos Deus admiscet, ut Judam apostolis, quem quamvis sciret furem esse, tamen ad praedicandum misit, et ei eucharistiam dedit, docens, in ecclesia tolerari malos, nec obesse bonis malorum consortia.

Quando vero omnium subditorum est obstinata malitia, nec prodest eis praelatorum praesentia, tunc etiam corpore licet ab eis recedere, ne et illorum nequitia semper in deterius proficiat, et isti quidem fructum amittant, quem de aliorum profectu possent invenire.

Sic B. Benedictus deseruisse legitur quos in necem suam unanimiter viderat conspirasse.

Hinc etiam B. Gregorius Petro Diacono interroganti, an liceat praelato gregem semel susceptum deserere?

l. II. Dial. c. 3, respondit, dicens: C: XLIX.

Quando liceat praelatis subditos deserere, vel non.

Ibi adunati aequanimiter portandi sunt mali, ubi inveniuntur aliqui, qui adjuventur boni.

Nam ubi omnimodo de bonis fructus deest, fit aliquando de malis labor supervacuus, maxime si e vicino causae suppetant, quae fructum Deo ferre valeant meliorem.

Et paulo post: § 1. Saepe agitur in animo perfectorum quod silentio praetereundum non est, quia, quum laborem suum sine fructu esse considerent, in locum alium ad laborem cum fructu migrant.

Unde ille quoque egregius praedicator, qui dissolvi cupit et cum Christo esse, cui vivere Christus est et mori lucrum, qui passionum certamina non solum ipse appetiit, sed ad toleranda haec et

alios accendit, Damasci persecutionem passus, ut posset evadere, murum, funem sportamque quaesivit, seque latenter deponi voluit.

Numquid Paulum mortem dicimus timuisse, quam se ipse pro amore Jesu testatur appetere?

Sed quum in eodem loco minorem sibi fructum adesse conspiceret, ad gravem laborem se alibi cum fructu servavit; fortis enim praeliator Dei teneri intra claustra noluit, certaminis campum quaesivit.

Gratian. Multorum auctoritatibus apparet, quando viventibus episcopis alii possint substitui, et quando non.

QUAESTIO II.

GRATIANUS.

Quod autem iste valetudine recepta suam possit repetere cathedram, nulla auctoritate ratum habetur.

Celebrationem vero sacrificiorum, si infirmitatis causa

dimiserit, valetudine recuperata exsequi non prohibetur.

Unde Alexander II, scribit Gebonardo Vivariensi Archiepiscopo: C. I. De quodam presbytero, qui caduco morbo laborabat.

In tuis literis continebatur sic: Hic clericus ordinem habet presbyterii; sed quia caduco morbo laborat, et ipsi impraesentiarum hoc agnovimus, non ausi fuimus concedere sibi ut offerret vel missam celebraret.

Quia vero languor in culpa non est, super hac re auctoritatis nostrae decreto consulendo deliberavimus.

Consulimus itaque ut, si frequenter hoc morbo tangitur, ab oblatione et missarum celebratione modis omnibus prohibeatur.

Indecens enim

est et periculosum, ut in consecratione eucharistiae morbo victus epileptico cadat.

Si vero Dei misericordia convaluerit, quandoquidem non culpa, sed infirmitas est in causa, eum sacrificare jam non interdicimus.

C. II. A regimine suspendatur ecclesiae qui in terram frequenter eliditur.

Item Gelasius Papa Rustico et Fortunato Episc..

Nuper Foropopulensis ecclesiae clerici una cum Sabino episcopo, et Pelagio, et laicis, propria suggestione

reserarunt, praesulem suum gravi quadam necessitate vexari, cujus eum dicerent incursione frequenter elisum.

Quod ne scandalum fidelibus videretur ingerere, et ecclesiam Dei ubique positam hac offensione turbare, praecipue quum eodem ipso volente huc se perrexisse firmarent, ad dilectionem vestram scripta direximus, ut ecclesiae, cujus rector tali casu tenetur adstrictus, visitationem congruam reddatis.

Verum, quia nunc idem ipse venit huc pontifex, falsaque omnia de se jactata disseminat, sub divini contemplatione judicii, vestraeque conscientiae existimationisque respectu, rerum fide solertissime perquisita, si aliquando, scilicet vel in domo, vel in processione, vel in alio quocunque loco probatur repente collapsus, vocesque dedisse confusas,

et spumas ore jactasse, quanta fieri potest examinatione quaeratur.

Quod tamen sive non possit aliquorum factum testificatione firmari, sive nunquam contigisse dicatur, non putandum est posse sufficere, sed certum manifestumque documentum, quia de tanta re non segnius agendum est.

Faciat rem tua dilectio, frater Rustice, sui moris, et aptam magno pontifici, ut eum triginta diebus tecum esse constituas, eumque carnibus indifferenter uti necessaria probatione compellas.

CAUSA VIII.

GRATIANUS.

Quidam episcopus agens in extremis successorem sibi ex testamento instituit; inde suorum amicorum patrocinio in eundem episcopatum eligitur; post electionem pro indemnitate ecclesiae canonicis juramentum praebuit; accusatur de simonia, tanquam munus ab obsequio praestiterit; ante tempus sententiae a clericis suis derelinquitur; sine literis apostolicis ad ecclesiam suam revertitur episcopus.

* Hic primum quaeritur, an liceat episcopo sibi successorem instituere?

* Secundo, an amicorum patrocinia in electione debeant convalescere?

* Tertio, an sit habendus simoniacus qui post electionem hujusmodi juramentum canonicis praestat?

* Quarto, an liceat clericis ante sententiae tempus ab

episcopo suo discedere?

* Quinto, an sine literis

apostolicis debeat redire ad propriam ecclesiam?

QUAESTIO I.

GRATIANUS.

I. Pars. Quod autem episcopo successorem sibi instituere liceat, ex verbis Zachariae Papae conjicitur, quibus Maguntino archiepiscopo permisit adjutorem sibi statuere, qui ei defuncto in plenitudinem potestatis succederet.

§ 1. Item ex verbis Symmachi Papae dicentis: Si transitus Papae inopinatus evenerit, ut de sui electione successoris non possit ante decernere, etc., apparet, quod episcopi successores sibi instituere possunt.

§ 2. Item exemplo B. Petri illud idem probatur, qui B. Clementem sibi successorem

instituit.

Unde Joannes III. scribit Episcopis Germaniae et Galliae, epistola unica, c. 2: C. I. Quod Petrus Linum et Cletum adjutores sibi ascivit, sed Clementem successorem.

Si Petrus princeps apostolorum adjutores sibi ascivit Linum et Cletum, non tamen potestatem pontificii, aut solvendi aut ligandi eis normam tradidit, sed successori suo *sancto* Clementi, qui sedem apostolicam post eum et potestatem pontificalem tradente sibi B. Petro tenere promeruit.

Linus vero et Cletus ministrabant exteriora; princeps autem apostolorum Petrus verbo et orationi insistebat.

C. II. PALEA. « Unde ipse Clemens in epistola ad Jacobum Hierosolymitanum missa inter cetera scribit, quod Petrus adhuc vivens Clementem in episcopum elegit.

Simon Petrus in ipsis diebus, quibus vitae finem sibi praesensit, apprehensa manu mea *repente consurgens*, in auribus totius ecclesiae haec protulit verba: Clementem hunc episcopum vobis ordino, cui soli meae praedicationis et doctrinae cathedram trado, quem prae ceteris expertus sum Deum colentem, homines diligentem, *castum*, discendi studiis deditum, sobrium, benignum, justum, patientem, *et* scientem ferre nonnullorum etiam ex his, qui in verbo Dei instituuntur, injurias.

»

Gratian. Sed in Antiocheno Concilio hoc omnino fieri prohibetur, in quo c. 23 sic statutum legitur:

C. III. Episcopo successorem sibi constituere non licet.

Episcopo non licere pro se alterum successorem sibi constituere, licet ad exitum vitae perveniat.

Quod si tale aliquid factum fuerit, irritum sit hujusmodi constitutum.

Servetur autem jus ecclesiasticum, id continens, non oportere aliter fieri, nisi cum synodo et judicio episcoporum, qui post obitum quiescentis potestatem habent eum, qui dignus exstiterit, promovere.

C. IV. De eodem.

Item ex Concilio Martini Papae, c. 8.

Episcopo non liceat ante finem vitae alium in loco suo constituere successorem.

Si quis autem hoc

usurpare tentaverit, talis constitutio irrita erit.

Non ergo aliter fieri oportet, nisi cum consilio et judicatu episcoporum, qui post exitum praedecessoris potestatem habent dignum eligere.

C. V. De eodem.

Item Hilarius Papa in Synodo Romana, c. 5.

Plerique sacerdotes in mortis confinio constituti in locum suum feruntur alios designatis nominibus subrogare, ut scilicet non legitima exspectetur electio, sed defuncti gratificatio pro populi habeatur assensu.

Quod quam grave sit aestimate.

* Atque ideo, si placet, etiam hanc licentiam generaliter de ecclesiis auferamus, ne, quod turpe dictu est, homini quisquam putet deberi quod Dei est.

* Ab universis acclamatum est: Haec praesumtio nunquam

fiat.

Quae Dei sunt ab homine dari non possunt.

C. VI. De eodem.

Item Hieronymus ad Titum, c. 1. [ v. 5.]

Moyses amicus Dei, cui facie ad faciem Deus locutus est, potuit utique successores principatus filios suos facere, et posteris propriam relinquere dignitatem; sed extraneus de alia tribu eligitur Jesus, ut sciremus, principatum in populos non sanguini deferendum esse, sed vitae.

At nunc cernimus plures hanc rem beneficium facere, ut non quaerant eos in ecclesia erigere columnas, quos plus cognoscant ecclesiae prodesse, sed quos vel ipsi amant, vel quorum sunt obsequiis deliniti, vel pro quibus

majorum quispiam rogaverit, et (ut deteriora taceam) qui ut clerici fierent muneribus impetrarunt.

C. VII. De eodem.

Item Innocentius Papa II, in Concilio Romano, c. 16.

Apostolica auctoritate prohibemus, ne quis ecclesias et praebendas, praeposituras, capellanias, aut aliqua ecclesiastica officia hereditario jure valeat vendicare aut expostulare praesumat.

Quod si quis improbus aut ambitionis reus attentare praesumserit, debita poena mulctabitur et postulatis carebit.

Gratian. His omnibus auctoritatibus prohibentur

episcopi successores sibi instituere.

Sed aliud est de sui successoris electione cum fratribus deliberare, aliud est ex testamento tanquam suae dignitatis heredem sibi quaerere.

Illud fieri permittitur: hoc autem penitus prohibetur.

Illud autem B. Petri apostoli ab illis valet in argumentum assumi, qui tales sibi substituunt, qualem sibi successorem B. Petrus quaesivit.

Verum, quia officium non vitae, sed sanguini coepit deferri, atque ad episcopatum tales quisque sibi successores quaerere coepit, qui vel odiosi populis, vel a plebe docendi invenirentur, idcirco sacris canonibus statutum est, ne quisquam sibi sui officii quaerat successorem, sed populi electione quaeratur qui eorum utilitati digne deserviat, qui illorum utilitatem, non sua lucra quaerat, qui Christo semen velit suscitare, non sibi

divitias congregare.

Quod qui facere contemserit jure ab ecclesia repudiatur.

Unde Augustinus contra Faustum Manichaeum, lib.

XXXII, c. 10: C. VIII. Qui sibi et ecclesiae prodest utroque pede calceatus intelligitur.

II Pars.

Olim jussus est frater praemortui fratris uxorem ducere, ut non sibi, sed illi sobolem suscitaret, ejusque vocaret nomine quod inde nasceretur.

Quod si recusaret, discalceatus uno pede conspui solebat in faciem.

Nunc evangelii quisque praedicator ita debet in ecclesia laborare, ut defuncto fratri, id est Christo, suscitet semen, qui pro nobis mortuus est, et quod suscitatum fuerit ejus nomen accipiat.

At vero qui electus ab ecclesia ministerium

evangelizandi renuerit, ab ecclesia ipsa merito digneque contemnitur.

Qui enim et sibi prodest, et ecclesiae, bene intelligitur utroque pede calceatus.

Unde illud: Quam speciosi pedes evangelizantium pacem, evangelizantium bona.

Qui autem curam lucrandorum refugit aliorum, discalceati illius non figuratum significabit, sed in se impletum portabit opprobrium.

C. IX. Locus regiminis sicut desiderantibus est negandus, ita fugientibus est offerendus.

Item Gregorius Papa in Regesto, lib.

VI, epist. 5, Cyriaco Episcopo.

In scripturis vestris vos magnopere requiem quoesisse narratis, sed per hoc ad pastoralem solicitudinem vos congrue venisse ostenditis, quia, sicut

locus regiminis desiderantibus negandus est, ita fugientibus offerendus.

Et sicut scriptum est: Nec quisquam sibi sumit honorem, sed qui vocatur a Deo tanquam Aaron, et rursus idem praedicator egregius dicit: Si unus pro omnibus mortuus est, ergo omnes mortui sunt: et pro omnibus mortuus est Christus, ut * et* qui vivunt jam non sibi vivant, sed ei, qui pro ipsis mortuus est et resurrexit, et pastori sanctae ecclesiae dicitur: Simon Joannis, amas me?

Pasce oves meas.

Ex quibus verbis colligitur, quia si is, qui valet, omnipotentis Dei oves renuit pascere, ostendit se pastorem summum minime amare.

Si enim unigenitus Patris pro explenda utilitate omnium de secreto Patris egressus est ad publicum nostrum, nos quid dicturi sumus,

si secretum nostrum praeponimus utilitati proximorum?

§ 1. Quies itaque nobis ex corde appetenda est, et tamen pro multorum lucro aliquando postponenda.

Nam, sicut toto desiderio debemus occupationem fugere, ita si desit qui praedicet, occupationis onus libenti necesse est humero subire.

Quod ex duorum prophetarum opere docemur, quorum unus praedicationis officium vitare conatus est, et alter appetiit.

Nam mittenti se Domino Hieremias respondit, dicens: A, a, a, Domine Deus, nescio loqui, quia puer ego sum.

Et quum omnipotens Deus personam ad praedicandum quaereret, dicens: Quem mittam, et quis ibit nobis?

ultro se obtulit Esaias, dicens: Ecce ego, mitte me.

En ab utrisque exterius diversa vox prodiit, sed non a

diverso dilectionis fonte manavit.

Duo quippe sunt praecepta caritatis, Dei *videlicet* amor et proximi.

Per activam igitur vitam prodesse proximis cupiens Esaias officium praedicationis appetiit.

Per contemplativam vero Hieremias amori conditoris sui sedulo inhaerere desiderans, ne mitti ad praedicandum debeat, contradicit.

Quod ergo laudabiliter unus appetiit, hoc laudabiliter alter expavit; iste, ne tacitae contemplationis lucra loquendo perderet, ille, ne damna studiosi operis tacendo sentiret.

Sed hoc in utrisque est subtiliter intuendum, quia et is, qui recusavit, plene non restitit, et is, qui mitti voluit, ante se per altaris calculum purgatum vidit, ne aut non purgatus adire quisquam sacra ministeria audeat, aut quem superna

gratia elegit sub humilitatis specie superbe contradicat.

C. X. Locus dejectionis in voto, dignitatis semper fit in necessitate.

Idem in Moralibus lib.

XXXV, c. 13, ad c. 42. Job.

Sciendum summopere est, quod obedientia aliquando, si de suo aliquid habeat, nulla est; aliquando *autem* si de suo aliquid non habuerit minima.

Nam quum hujus mundi successus praecipitur, quum locus superior imperatur, is, qui ad percipienda haec obedit, obedientiae sibi virtutem evacuat, si ad haec *etiam* ex proprio *desiderio* anhelat.

Neque enim se sub obedientia dirigit qui ad accipienda hujus vitae prospera libidini propriae

ambitionis servit.

Rursus, quum mundi despectus praecipitur, quum probra adipisci et contumeliae jubentur, nisi ex seipso animus *haec* appetat, obedientia sibi meritum minuit, quia ad ea, quae in hac vita despecta sunt, invitus nolensque descendit.

Et paulo superius: § 1. Obedientia *quippe* victimis jure praeponitur, quia per victimas aliena caro, per obedientiam vero voluntas propria mactatur.

*Tanto igitur quisque Deum citius placat, quanto ante ejus oculos repressa arbitrii sui superbia gladio praecepti se immolat.

* Quo contra ariolandi peccatum inobedientia *dicitur, ut quanta sit virtus obedientiae* demonstretur.

Ex adverso igitur melius ostenditur quid de ejus laude sentiatur.

Si enim quasi ariolandi peccatum est repugnare,

et quasi scelus idololatriae, nolle acquiescere, sola est, quae fidei meritum possidet, obedientia, sine qua quisque infidelis esse convincitur, etiamsi fidelis esse videatur.

C. XI. Qui praeesse, et non prodesse desiderat, episcopari non debet.

Item Augustinus lib.

XIX, de civit.

Dei, c. 19.

« Qui episcopatum desiderat, bonum opus desiderat.

» Exponere voluit quid sit episcopatus, quia nomen est operis, non honoris.

Graecum est enim, atque inde ductum vocabulum, quod ille, qui praeficitur, eis, quibus praeficitur, superintendit, curam eorum scilicet gerens; * ἐπί quippe super *. σκοπός vero intentio est.

Ergo episcopos, si velimus, latine superintendentes possumus dicere,

ut intelligat non se esse episcopum qui praeesse dilexerit, non prodesse.

Itaque a studio cognoscendae veritatis nemo prohibetur, quod ad laudabile pertinet otium.

Locus vero superior, sine quo regi populus non potest, etsi ita teneatur atque administretur, ut decet, tamen non decenter appetitur.

Quamobrem otium sanctum quaerit caritas veritatis, negotium justum suscipit necessitas caritatis, quam sarcinam si nullus imponit, percipiendae atque intuendae vacandum est veritati; si autem imponitur, suscipienda est propter caritatis necessitatem.

Sed nec sic omnimodo veritatis delectatio deserenda est, ne subtrahatur illa suavitas, et opprimatur justa necessitas.

C. XII. Pro ingenio discentiam doctor moderetur verba doctrinae.

Item Petrus.

III. Pars. Oportet eum qui docet et instruit animas rudes, esse talem, ut pro ingenio discentium semetipsum possit optare, et verbi ordinem pro audientis capacitate dirigere.

Debet ergo *ipse praecipue* apprime esse eruditus et doctus, irreprehensibilis, maturus, pavidus, sicut ipsi probastis fore hunc Clementem post me.

C. XIII. Qui omnibus praeest singulos relevare contendat.

Item ejusdem.

Clemens, tanquam *qui* omnibus praeesse te noveris, singulos, prout potueris, juva, et singulos releva, qui et singulorum onus et sollicitudinem

portas.

C. XIV. Contra Christum faciunt qui gratia, non meritis gradum ecclesiasticum tribuunt.

Item Hieronymus ad Titum, c. 1.

Qui vos spernit me spernit.

Ex quo manifestum est, eos, qui Apostoli lege contemtu ecclesiasticum gradum non merito voluerint alicui deferre, sed gratia, contra Christum facere, qui qualis in ecclesia presbyter constituendus sit per Apostolum suum in sequentibus exsecutus est.

C. XV. Ad sacerdotium non eligatur, nisi qui ceteris et sanctior et doctior habetur.

Item Hieronymus in libro Levitici .

Licet ergo Dominus de constituendo principe praecepisset, *et Dominus* elegisset, tamen convocatur

etiam synagoga.

Requiritur enim in ordinando sacerdote et praesentia populi, ut sciant omnes et certi sint, quia qui praestantior est ex omni populo, qui doctior, qui sanctior, qui in omni virtute eminentior, ille eligitur ad sacerdotium, et hoc astante populo, ne qua postmodum retractio cuiquam, ne quis scrupulus resideret.

Hoc est autem, quod et Apostolus praecepit in ordinatione sacerdotis, - dicens: Oportet autem illum et testimonium habere bonum ab his, qui foris sunt.

Ego tamen et amplius aliquid video in eo, quod dicit: quia convocavit Moyses omnem synagogam, et *puto, quod convocare synagogam* hoc sit colligere omnes animi et in unum congregare virtutes, ut quum sermo de sacerdotalibus sacramentis

habetur, vigilent omnes animi virtutes, et intentae sint, ut nihil in eis sapientiae, nihil desit industriae, sed adsit omnis multitudo sensuum, adsit omnis congregatio sanctarum cogitationum, ut quid sit pontifex, quid unctio, quid indumenta ejus, conferens intra sacrarium cordis sui possit advertere.

C. XVI. Populi gubernatio divina electione praestetur.

Idem ex libro Numerorum.

Si ergo tantus ille ac talis Moyses non permittit judicio suo de eligendo principe populi, de constituendo successore, quis erit qui audeat, vel ex plebe, quae saepe clamoribus ad gratiam aut ad pretium

fortasse excitatis moveri solet, vel ex ipsis etiam sacerdotibus quis erit, qui se idoneum ad hoc judicet, nisi si cui oranti et petenti a Domino reveletur?

Sicut et Deus dicit ad Moysen: Assume ad temetipsum Jesum filium Nave, hominem qui habet Spiritum Dei in semetipso, et impones manus tuas super eum, et statues eum coram Eleazaro sacerdote, et praecepta ei dato in conspectu totius synagogae, et praecipe de ipso coram eis, et dabis claritatem tuam super illum, ut audiant illum filii Israel.

Audis evidenter ordinationem principis populi tam manifeste descriptam, ut paene expositione non egeat.

Nulla hic populi acclamatio, nulla consanguinitatis ratio, nulla propinquitatis habita contemplatio est.

Propinquis agrorum et praediorum relinquatur haereditas.

Gubernatio populi illi tradatur, quem Deus elegerit, homini scilicet tali, qui habet (sicut scriptum audistis) in semetipso spiritum Dei, et praecepta Dei in conspectu ejus sunt, et qui Moysi valde notus et familiaris sit, id est in quo sit claritas legis et scientia, ut possint eum audire filii Israel.

C. XVII. Non ex favore, sed ex judicio debet venire electio.

Item Gregorius Clero et civibus Neapolitanis, lib.

VIII, epist 40.

Nec novum, nec repreliensibile est in eligendo episcopo populi se vota in duas partes dividere, sed grave est quando in hujusmodi causis non ex judicio, sed ex solo favore venit electio.

Gratian. Quum autem gubernatio populi ei tradi jubetur, quem Deus elegerit, datur intelligi, quod aliquando quibusdam traditur, quos Deus non elegerit.

Unde Hieronymus: C. XVIII. Non ex arbitrio Dei aliquando datur princeps ecclesiae.

IV. Pars. Audacter fortassis aliquid dicimus, tamen quod scriptum est dicimus.

Non semper princeps populi et ecclesiae judex per Dei arbitrium datur, sed prout merita nostra deposcunt.

Si mali sunt actus nostri et operamur malignum in conspectu Domini, dantur nobis principes secundum cor nostrum.

Et hoc tibi de scripturis probabo.

Audi namque quod Dominus dixit: Fecerunt

sibi regem, et non per me; principem, et non per consilium meum.

Et hoc dictum videtur de Saul illo, quem utique ipse Dominus elegerat, et regem fieri jusserat.

Sed quoniam non secundum voluntatem Dei, sed secundum peccatoris populi meritum fuerat electus, negat eum sua voluntate vel consilio constitutum.

Tale ergo aliquid intelligamus etiam in ecclesiis fieri, quod pro meritis *populi* aut in verbo et opere potens a Deo tribuitur rector ecclesiae, aut si malignum faciat populus in conspectu Domini, talis ecclesiae judex datur, sub quo famem et sitim populus patiatur, non famem panis, neque sitim aquae, sed famem audiendi verbum Domini.

C. XIX. Non sunt filii, sed mercenarii, qui honorem ab hominibus appetunt.

Item Augustinus tractatu XLVI, ad. c. 10. Joannis..

Sunt in ecclesia quidam praepositi, de quibus Paulus apostolus dicit Sua quaerentes, non quae Jesu Christi.

Quid est: sua quaerentes?

non Christum gratis diligentes, non Deum propter Deum quaerentes, temporalia commoda sectantes, lucris inhiantes, honores ab hominibus appetentes.

Haec quando amantur a praeposito, et propter haec servitur Deo, quisquis talis est, mercenarius est, inter filios se non computet.

Gratian. Non ergo qui praeficiuntur semper ceteris meliores intelliguntur.

Unde Hieronymus ad Titum, c. 1. C. XX. Ex electione non praeficiuntur episcopi, sed comprobantur.

Illud inferendum est adversum eos, qui de episcopatu intumescunt, et putant se non dispensationem Christi, sed imperium consecutos, quia non statim omnibus his meliores sint, quicunque episcopi non fuerint ordinati, et ex eo, quod ipsi electi sunt, se magis existiment comprobatos, sed intelligant propterea quosdam a sacerdotio remotos, quia eos vitia liberorum impedierint; si autem peccata filiorum justum ab episcopatu prohibent, quanto magis unusquisque se considerans, et sciens, quia potentes potenter tormenta

patientur, retrahet se ab hoc, non tam honore quam onere, et aliorum locum, qui magis digni sunt, non ambiet occupare.

C. XXI. Pro gradu sui officii quemque meliorem esse oportet.

Item ejusdem ad Titum, c. 2.

Qualis enim aedificatio erit discipuli, si se intelligat magistro esse majorem?

Unde non solum episcopi, presbyteri et diaconi debent magnopere providere, ut cunctum populum, cui praesident, conversatione, sermone, et scientia praecedant, verum etiam et inferior gradus, exorcistae, lectores, aeditui, acolythi, et omnes omnino, qui domui Dei serviunt, quia vehementer ecclesiam Christi destruit meliores laicos esse quam clericos.

C. XXII. Populus judicabit episcopum sua officia non agentem.

Idem ad Titum, c. 1.

Vereor, ne, quomodo regina austri, veniens a finibus terrae audire sapientiam Salomonis, judicatura est homines temporis sui, et viri Ninivitae acta poenitentia ad praedicationem Jonae condemnabunt eos qui majorem Jona Salvatorem audire contemserunt, sic plurimi in populis episcopos judicent subtrahentes se ab ecclesiastico gradu, et ea, quae episcopo non conveniunt, exercentes.

C. XXIII. Qui clericos suos non corrigit populum corrigere non valet.

Item Ambrosius in increpatione ad populum serm.

83.

Quid autem ego vos arguo, quum possitis me uno sermone convincere?

convincor enim, quum in hac parte clericos vobis magis video negligentes.

Quomodo enim possum corrigere filios, quum fratres emendare non possim?

aut qua fiducia succenseam laicis, quum a consortibus pudoris verecundia conticescam?

Ego autem, fratres, non de omnibus loquor, sunt certe quidam devoti, sunt et alii negligentes.

Ego neminem nomino: conscientia sua unumquemque conveniat.

C. XXIV. Episcopo ad salutem non sufficit moribus et vita populo adaequari.

Item Beda super Matthaeum.

Nec sufficere nobis ad salutem arbitremur, si turbis negligentium vel quorumlibet indoctorum fide

vel actibus adaequemur, quibus sacris literis unica est credendi pariter et vivendi regula praescripta.

Gratian. Ne ergo, ut supra dictum est, tales sui officii successores aliquis sibi quaereret, prohibentur episcopi alterum pro se successorem sibi statuere, ac designatis nominibus in locum suum alium subrogare.

QUAESTIO II.

GRATIANUS.

Quod autem amicorum patrocinia in aliquorum electione convalescere non debeant, auctoritate B. Gregorii papae probatur, qui in secundo libro Regesti,

Indict.

11, ep. 22, scribit Antonio Subdiacono, dicens:

C. I. In electione episcopi non munerum datio, nec aliquorum patrocinia convalescant.

Illud quidem prae omnibus tibi curae sit, ut in hac electione nec datio quibuscunque modis interveniat praemiorum, nec quarumlibet personarum patrocinia convalescant.

Nam si quorundam patrocinio fuerit quisquam electus, voluntatibus eorum, quum fuerit ordinatus, obedire reverentia exigente compellitur, sicque fit, ut *et* res illius minuantur ecclesiae, et ordo ecclesiasticus non servetur.

Talem ergo te admonente personam debent sibi eligere, quae nullius incongruae voluntati deserviat, sed vita ac moribus decorata tanto ordine digna valeat

inveniri.

C. II. In electione antistitis communi utilitati, non suo lucro quisque prospiciat.

Idem ad clerum Mediolanensem, lib.

II, Indict 11, ep. 29.

Dilectissimi filii, officii nostri censura commoniti suademus, ut in hac suscipiendi antistitis causa nullus vestrum neglecta utilitate communi suo lucro prospiciat, ne, si quisquam propria commoda appetit, frivola aestimatione fallatur, quia nec libero judicio praeferendam sibi personam examinat mens, quam cupiditas ligat.

Pensantes igitur quae cunctis expediunt, ei, quem vobis divina gratia praetulerit, integerrimam semper in omnibus obedientiam praebete.

Judicari namque a vobis ultra non debet semel

praelatus, sed tanto nunc subtiliter judicandus est, quanto postmodum judicandus non est.

QUAESTIO III.

GRATIANUS.

Quod autem simoniacus habendus non sit qui post electionem pro indemnitate ecclesiae juramentum praestitit, facile probatur.

Aliud est enim ante electionem juramentum facere, vel se facturum pacisci ad hoc, ut eligatur: aliud est nulla praecedente conventione post electionem hujusmodi juramentum offerre.

Illud ab officio tanquam munus impensum dejicit: hoc autem consecrando nullum impedimentum generat.

De priori casu scribit Pelagius Papa Clero Catinensi :

C. I. Qui in episcopum eligitur de rebus ecclesiasticis aliquam securitatem nulli faciat.

Talia quidem jamdudum ad fratrem et coepiscopum nostrum Eucarpum de visitatione Catinensis ecclesiae scripta direximus, ut in eis judicium nostrum potuissetis agnoscere.

Verumtamen, quia quosdam ibi non sana intentione, sed pravis studiis dissensiones suscitare vestra etiam relatione cognovimus, qui scientes se ad episcopatum nec aetate, nec scientia, nec vitae meritis posse perduci, ad hoc tantummodo inquietare ecclesiam volunt, ut sibi de his, quae ex ipsa praesumta sunt, impunitatem futurus promittat episcopus, et fiat rapinae securitas, episcopatus ambitio: hoc etiam vos duximus commonendos, ut decretum in Elpidium diaconum

factum, et subscriptum ab omnibus, quos vestra relatio designavit, ad nos cum praedicti visitatoris epistola, et cum eodem diacono maturetis Deo propitiante perducere.

Et post pauca: Quum igitur huc filius noster, magnificus vir, Leo praetor venisset, retulit nobis de singulis, quae ibi mota sunt, et quomodo vota prope totius civitatis in Elpidio diacono concordarent.

Unde, quia de memorati viri testimonio dubitare omnino non possumus, idcirco, sicut dictum est, Elpidium diaconum ad nos facite properare, nec exspectetis ulterius, ut admonitio ad eum nostra debeat destinari.

Quem tamen hoc per vestram dilectionem in praesenti jussione specialiter admonemus, ne cui se aliquid dare vel daturum esse promittat, sed neque de ecclesiasticis

praeteritis causis aliquam securitatem cuiquam audeat facere sive promittere, autquasi factus episcopus ea, quae direpta sunt, non repetat, sed apud eos, a quibus direpta sunt, permanere libere patiatur; sciens, quod si tale aliquid fecit vel fecerit, nec a nobis omnino permittitur valere ipsa promissio, et cum judicii nostri, quod de ipso habuimus, damno pastoralis consecrationis ordinem promereri non poterit.

Gratian. De secundo vero casu in gestis Urbani II, legitur :

C. II. Post electionem pro indemnitate ecclesiae licet electo juramentum praestare.

Artaldus Arelatensis episcopus, Narbonensis ecclesiae suffraganeus.

Romam consecrandus ad dominum Papam Urbanum venit; suus quippe archiepiscopus

eum consecrare nolebat, quoniam post electionem suam propter bona ecclesiae conservanda canonicis juravit.

Consecratus itaque est a Domino papa Urbano, ante purgatus hujusmodi juramento: « De juramento, quod canonicis nostrae ecclesiae feci post electionem, nullam conventionem ante ut eligerer feci.

Narbonensis vero archiepiscopus nullius praeter id criminis causa consecrationem *nostram* omisit, me sciente, neque mihi criminis conscius sum, propter quod a sacra me unctione repellat.

»

QUAESTIO IV.

GRATIANUS.

Quod autem clericis ante sententiae tempus ab episcopo suo discedere non liceat, probatur auctoritate Symmachi Papae, dicentis:

C. I. Ante tempus sententiae non licet clericis ab episcopo suo discedere.

Nonne directa sunt verba canonum: « Quicunque clericorum ab episcopo suo ante sententiae tempus pro dubia suspicione discesserit, manifestum eum manere censuram, » Et infra: § 1. Lex ecclesiastica pontificem ab aliis accusatum prius, quam sub luce objecta constiterint, exigit non relinqui.

QUAESTIO V.

GRATIANUS.

Sine literis apostolicis episcopus accusatus, et a sancta sede vocatus, ad suam non revertatur ecclesiam.

Unde Sixtus Papa I. ait epist. II. c. 2: C. I. A sede apostolica vocatus episcopus ad domum non revertatur, nisi purgatus et apostolicis literis instructus.

Quilibet fratrum pulsatus, atque ab hac sancta, sede vocatus, quum se nobis repraesentaverit *, ad ecclesiam tamen suam * non prius revertatur, quam literis apostolicis vel formatis pleniter instructus atque purgatus sit, si fuerit unde, ut, postquam domum reversus fuerit, cognoscant vicini sui qualiter

suam aliorumque causam hic finierit, quatenus eam absque ambiguitate ulla nunciare et praedicare omnibus possit.

Ab hac enim sancta sede a sanctis apostolis tueri, defendi et liberari episcopi jussi sunt, ut, sicut eorum dispositione ordinante Domino primitus sunt constituti, sic hujus sanctae sedis (cujus dispositioni eorum causas et judicia servaverunt) protectione futuris temporibus sint ab omnibus perversitatibus semper liberi.

Unde culpantur ii, qui aliter circa fratres egerint, quam hujus sedis rectoribus placere cognoverint.

CAUSA IX.

GRATIANUS.

Sententia excommunicationis notatus quidam archiepiscopus aliquot clericos alterius metropolitani ordinavit; quemdam capellanum sui suffraganei illo inconsulto deposuit, atque alium in loco ejus ordinavit.

* Hic primum quaeritur, an ordinatio, quae ab excommunicatis facta est, aliquo modo possit rata haberi?

* Secundo, an liceat episcopo, archiepiscopo, primati vel patriarchae clericos alterius sine propriis litteris ordinare?

* Tertio, an

archiepiscopus clericos suffraganei sui illo inconsulto damnare valeat, vel damnatos absolvere.

QUAESTIO I.

GRATIANUS.

Quod ordinatio, quae ab excommunicatis celebratur, nullas omnino vires obtineat, nec etiam consecratio appellanda sit, testatur Gregorius lib.

III. epist. 20. dicens:

C. I. Non potest appellari consecratio, quae fit ab excommunicatis.

Nos consecrationem dicere nullo modo possumus, quae ab excommunicatis hominibus est celebrata.

C. II. PALEA .

« Excommunicati illicite manus imponunt, quia potestatem ordinandi non habent.

Ubi autem illicita est manus impositio, vulnus infigitur.

Unde reiterari necesse est quod minime probatur esse collatum.

»

Unde Damasus Papa epist. IV. ait:] C. III. PALEA.

« Per illicitam manus impositionem vulneratum caput illi, qui videbantur aliquid accepisse, habebant, et ubi vulnus infixum est, necesse est medicinam

adhibere, qua infixa sanetur macula, id est, reiterari necessum est quod legitime actum aut collatum minime probatur, *si perfectum esse debebit.

* Nam quomodo honorem possit retinere qui ab illo acceperit, qui potestatem dare legitime non habuit, invenire non possum.

»

Gratian. Sed excommunicati hic intelligendi sunt, qui in ipsa sua ordinatione poenam excommunicationis contraxerunt, qui nunquam in numero catholicorum fuerunt.

Ceterum, qui inter catholicos prius deputati sunt, si postea excommunicationis sententia notati fuerint, ordinationes tamen eorum ab ecclesia misericorditer tolerantur.

Unde Urbanus Papa II. scribit, dicens: C. IV. Ordinationes ab excommunicatis non simoniace factae ex misericordia tolerantur

Ab excommunicatis quondam tamen catholicis episcopis ordinatos, si quidem non simoniace ordines ipsos acceperunt, et si ipsos episcopos simoniacos non fuisse constiterit, ad haec, si eorum religiosior vita et doctrinae praerogativa visa fuerit promereri, poenitentia indicta, quam congruam duxeris, in ipsis, quos acceperunt, ordinibus permanere permittas.

Ad superiores autem conscendere non concedimus, nisi necessitas vel utilitas maxima flagitaverit, et ipsorum sancta conversatio promeruerit.

Gratian. Sed et illud Gregorii de nominatim excommunicatis intelligitur, quorum ordinationes sunt

irritae, si eorum damnatio non erat ordinandis incognita.

Unde idem Urbanus ait in Synodo Placentina, cap. 9. et sequentibus: C. V. Qui nominatim excommunicati sunt, et qui aliorum sedes invadunt, alios ordinare non possunt.

Ordinationes, quae ab haeresiarchis nominatim excommunicatis factae sunt, et ab eis, qui catholicorum adhuc viventium episcoporum sedes invaserunt, irritas esse judicamus, nisi probare voluerint, se, quum ordinarentur, eos nescisse damnatos.

§ 1. Qui vero ab episcopis quondam catholice ordinatis, sed in schismate a Romana ecclesia separatis consecrati sunt, eos, nimirum quum ad ecclesiae

unitatem redierint, servatis propriis ordinibus misericorditer suscipi jubemus, si *tamen* vita et scientia eos commendat.

§. 2. Amodo vero quicunque a praedictis schismaticis sanctaeque Romanae ecclesiae adversariis se ordinari permiserit, nullatenus hac venia dignus habeatur.

§. 3 Quamvis autem misericordiae intuitu magnaque necessitate cogente hanc in sacris ordinibus dispensationem constituerimus, nullum tamen praejudicium sacris canonibus fieri volumus, sed obtineant proprium robur, et cessante necessitate illud quoque cesset, quod pro necessitate factum est.

Ubi enim multorum strages jacet, ibi subtrahendum est aliquid severitati, *ut addatur amplius caritati*.

Gratian. Electio quoque, nisi a catholicis facta

fuerit, irrita esse probatur.

Unde Gregorius scribit Mediolanensi bus, lib.

VIII. epist. 65: C. VI. Irrita sit electio, quae non a catholicis facta probatur.

Nos in hominem, qui non a catholicis eligitur, nulla praebemus ratione consensum, nec, si alicujus *praesumtionis* usurpatione factus fuerit, in locum vel ordinem illum sacerdotis suscipimus.

QUAESTIO II

GRATIANUS.

I. Pars. Quod autem episcopus vel quilibet superiorum clericos alterius sine propriis literis ordinare

non debeat, Calixtus Papa scribit, ep. II. ad Episcopos Galliae, dicens.

C. I. Alterius ecclesiae parochianum nullus judicare praesumat.

Nullus alterius terminos usurpet, nec alterius parochianum judicare, vel ordinare aut excommunicare praesumat, quia talis judicatio, vel ordinatio, aut excommunicatio vel damnatio nec rata erit, nec vires ullas habebit, quoniam nullus alterius judicis, nisi sui, sententia tenebitur aut damnabitur.

Unde et Dominus loquitur, dicens: Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui.

[ Unde Urbanus Papa:] C. II. PALEA.

« Placuit, ut deinceps nulli sacerdotum liceat quemlibet commissum alteri sacerdoti recipere ad poenitentiam sine ejus consensu, cui prius se commisit, nisi per ignorantiam illius, cui poenitens prius confessus est.

Qui vero contra haec statuta facere praesumserit, gradus sui periculo subjacebit.

»

C. III. In alterius parochia, nisi eo vocante, nulli aliquid agere licet.

Item Calixtus epist. II.

Nullus primas, nullus metropolitanus, nullusque reliquorum espiscoporum alterius adeat civitatem, aut ad possessionem accedat, quae ad eum non pertinet,

et alterius episcopi *est* parochiae, super

cujusquam dispositione, nisi vocatus ab eo, cujus juris esse dignoscitur, aut quicquam ibi disponat, vel ordinet, aut judicet, si sui gradus honore potiri voluerit.

Sin aliter praesumserit, damnabitur, et non solum ille, sed cooperatores eique consentientes, quia sicut ordinatio, ita eis et judicatio et aliarum rerum dispositio prohibetur.

Nam qui ordinare non poterit, qualiter judicabit?

nullatenus procul dubio judicare poterit.

C. IV. De eodem.

PALEA. Item ex Concilio Nannetensi, c. 1 .

« In dominicis vel festis diebus presbyteri ante, quam missas celebrent, plebem interrogent, si alterius parochianus in ecclesia sit, qui proprio contemto presbytero ibi missam velit audire.

Quem si

invenerint, statim ab ecclesia abjiciant, et ad suam parochiam redire compellant.

»

C. V. De eodem.

PALEA. Item ex eodem Concilio Nannetensi, c. 2.

« Nullus presbyter aut diaconus alterius plebanum (nisi in itinere fuerit, vel placitum *ibi* habuerit) ad missam recipere audeat.

»

C. VI. Ad ordinationem clericorum vel ecclesiarum alterius episcopi, nisi ab eodem invitatus, non accedat episcopus.

Item ex Concilio Antiocheno, c. 13 .

Nullum episcoporum audere debere ex alia

provincia ad aliam transitum facere, et ordinare aliquos in ecclesiis aut proferre ad sacrum ministerium.

Nec ab aliis illuc trahatur, episcopis, nisi forte per literas rogatus abierit non solum a metropolitano, sed et ab his, qui cum eo sunt, omnibus ipsius provinciae episcopis.

Quod si nullo invitante inordinate superveniat, et aliquos vel ordinare praesumserit, vel quoslibet *actus* illi ecclesiae competentes, qui ad se minime pertinent, usurpare tentaverit, vacua quidem et inania erunt omnia, quae gesserit, ipse vero hujus indisciplinati ausus et irrationabilis coepti dignas causas expendat, tanquam depositus a sancta synodo et propter hujusmodi praesumtionem jam praedamnatus.

C. VII. Ad ordinationem ecclesiae, quae sibi commissa non fuerit, minime accedat episcopus.

Item ex eodem Antiocheno, c. 22.

Episcopum non debere in alienam irruere civitatem, quae illi probatur non esse subjecta, neque in regionem, quae ad ejus curam minime noscitur pertinere, ad aliquid ordinandum, neque presbyteros aut diaconos constituere ad alios episcopos pertinentes, nisi forte cum voluntate et testimonio propriae regionis episcopi.

Quod si quispiam horum quid tale facere voluerit, irrita quidem erit hujusmodi ordinatio, et quae male usurpaverit a synodo arguantur.

Nam si ordinare non potuerit, nullatenus ad alios pertinentes judicare praesumat.

C. VIII. Non accedant episcopi ad ecclesias, quae sunt extra eorum dioecesim.

Item ex Synodo Constantinopolitana I, c. 2.

Episcopi, qui extra dioecesim sunt, ad ecclesias quae extra terminos eorum sunt, non accedant, neque confundant et permisceant ecclesias.

Secundum regulas statutas Alexandriae quidem

episcopi ea, quae sunt in Aegypto, tantummodo gubernent; orientales autem episcopi solius orientis curam gerant, servatis tamen honoribus primatus ecclesiae Antiochenae, qui in regulis Nicaenae synodi continentur.

Sed et Asianae dioecesis episcopi ea, quae sunt in Asia et quae ad Asianam tantummodo dioecesim pertinent, gubernent.

Ponti autem episcopi Ponticae tantum dioecesis habeant curam; Thraciae vero ipsius tantummodo Thraciae.

C. IX. De eodem.

Item ex eodem, c. 3.

Non invitati episcopi ultra dioecesim accedere non debent super ordinandis aliquibus, vel quibuscunque disponendis ecclesiasticis causis, servata regula, quae supra scripta est de unaquaque dioecesi.

Manifestum

namque est, quod per singulas quasque provincias provincialis synodus administrare et gubernare omnia debeat, secundum ea, quae sunt in Nicaea definita.

II. Pars. Gratian. His auctoritatibus prohibentur quilibet episcopi clericos alterius ordinare.

Sed quaeritur, si contingat eos aliquibus sacros ordines distribuere, an ordinati ab episcopis suis in propriis ordinibus recipi possint?

De his ita scribit Urbanus Papa Hugoni, Lugdunensi Archiepiscopo: C. X. Clerici ab episcopo alterius parochiae ordinati a proprio in suis ordinibus recipi possunt.

Lugdunensis parochiae clericos, quos contra statuta canonum ab alterius parochiae episcopis

ordinatos literarum tuarum significatione monstrasti, cum graduum suorum honore recipere religionis tuae prudentia poterit, si eos alias canonice et sine pravitate aliqua ordinatos constiterit, si tamen eorum probabilem vitam id indulgentiae perspexeris promereri.

Legimus quippe S. Epiphanium episcopum ex dioecesi S. Joannis Chrysostomi quosdam clericos ordinasse, quod sanctus vir omnino non fecisset, si ei detrimentum fore perpenderet.

Quos igitur recipiendos moderatio tua arbitrata fuerit, injuncta satisfactionis gratia propter ecclesiam, quam offenderunt, congrua poenitentia, miserationis intuitu in suo quemque honore recipies, salva in omnibus sanctorum canonum disciplina.

QUAESTIO III.

GRATIANUS.

Quod autem archiepiscopus clericos sui suffraganei illo inconsulto damnare valeat vel absolvere, sic videtur posse probari.

Sicut totius episcopatus ecclesiae in

potestate sunt episcopi, sic et ecclesiae totius archiepiscopatus ad dioecesim pertinent archiepiscopi.

Vocantur enim episcopi a metropolitano in partem solicitudinis, non in plenitudinem potestatis.

Sic quippe vices eis impertit, ut potestatem suam sibi non adimat.

Unde et sine ejus consilio nihil eis agere licet, sicut in Concilio Martini Papae legitur c. 4.:

C. I. Non episcopi sine metropolitani consensu, nec ille sine eorum consensu aliquid agere debet.

Per singulas provincias oportet episcopos cognoscere metropolitanum suum, et ipsum primatus curam suscipere, nihil autem agere reliquos episcopos praeter eum, secundum quod antiquitus a patribus nostris constitutum continetur in canone.

Propter quod metropolitanus episcopus nihil

praesumtive assumat absque consilio ceterorum.

C. II. Sine metropolitani conscientia extra suam dioecesim nihil agat episcopus.

Item ex Concilio Antiocheno, c. 9.

Per singulas provincias episcopos singulos scire oportet, episcoporum metropolitanum, qui praeest, curam et solicitudinem totius provinciae suscepisse.

Propter quod ad metropolitanam civitatem ab his, qui causas habent, concurratur.

Quapropter placuit eum et honore praecellere, et nihil ultra sine ipso reliquos episcopos agere secundum antiquum Patrum nostrorum canonem, nisi hoc tantum, quod unicuique ecclesiae per suam dioecesim competit.

Unumquemque enim episcopum oportet habere suae dioecesis potestatem, ut regat et gubernet secundum competentem singulis reverentiam, et

providentiam gerat omnis regionis, quae sub ipsius est civitate, ita ut *etiam* ordinare ei presbyteros et diaconos probabili judicio liceat, et de singulis ipsius regionis causis cum moderatione et pondere disceptare.

Ultra autem nihil agere permittitur citra metropolitani episcopi conscientiam, nec metropolitanus sine ceterorum aliquid gerat consilio sacerdotum.

Gratian. Nisi forte episcopi ipsi oeconomos in ecclesia sua ordinare contemserint.

Unde in VII.

Synodo c. 11. legitur: C. III. Metropolitanus constituat oeconomos, quos episcopus habere neglexerit.

Quum simus debitores omnes sacras regulas custodire, et eam, quae dicit in unaquaque ecclesia

oeconomos esse debere, modis omnibus inviolabilem

custodire debemus.

Et si quidem unusquisque metropolitanus in sua ecclesia constituerit oeconomum, bene utique est.

Sin autem, ex auctoritate propria Constantinopoleos episcopis licentia est praeponendi oeconomos in ejus ecclesia.

Similiter et metropolitanis, si episcopi, qui sub eis sunt, non sategerint oeconomos statuere in suis ecclesiis.

Id ipsum autem servandum est etiam in monasteriis.

Gratian. Probatur illud idem exemplo Apostoli, qui fornicatorem Corinthium impoenitentem satanae tradidit, postea poenitentem ecclesiae reconciliavit, hoc tantum scribens Corinthiis in prima et secunda epistola, ut excommunicato non communicarent, et reconciliato socia caritate copularentur.

Sed contra probatur auctoritate multorum.

Ait enim Hyginus Papa, epist. I. c. 2: C. IV. Metropolitanus sine episcoporum consensu vel praesentia alicujus eorum non audiat causas.

Salvo in omnibus Romanae ecclesiae privilegio nullus metropolitanus absque ceterorum omnium comprovincialium episcoporum instantia aliquorum audiat causas, quia irritae erunt aliter actae, quam in conspectu eorum omnium ventilatae, et ipse, si fecerit, coerceatur a fratribus.

C. V. De eodem.

Item Anicetus Papa Episcopis Galliae, c. 1.

Archiepiscopus nihil de episcoporum causis aut de aliis communibus juxta statuta apostolorum absque cunctorum illorum agat consilio, nec illi, nisi quantum ad suas parochias pertinet, sine suo,

quoniam tali gaudet concordia Altissimus, et gloriatur in membris suis.

C. VI. De eodem.

Item in eadem epist. c. 3.

Si autem aliquis metropolitanorum inflatus fuerit, et sine omnium comprovincialium praesentia vel consilio episcoporum aut eorum, aut alias causas (nisi eas tantum, quae ad propriam suam parochiam pertinent) agere, aut eos gravare voluerit, ab omnibus districte corrigatur, ne talia deinceps praesumere audeat, Si vero incorrigibilis eisque inobediens apparuerit, ad hanc apostolicam sedem, cui omnia episcoporum judicia referri praecepta sunt, ejus contumacia referatur, ut vindicta de eo fiat, et ceteri

timorem habeant.

C. VII. De eodem.

Item Calixtus Papa Episcopis Galliae, epist. II. c. 3.

Nullus primas vel metropolitanus dioecesani ecclesiam vel parochiam, aut aliquem de ejus parochia praesumat excommunicare vel judicare, vel aliquid agere absque ejus consilio vel judicio; sed hoc observet, quod ab apostolis ac patribus et praedecessoribus nostris est statutum, et a nobis confirmatum; id est: si quis metropolitanus episcopus (nisi quod ad suam solummodo propriam pertinet parochiam) sine consilio et voluntate omnium comprovincialium episcoporum extra aliquid agere tentaverit, gradus sui periculo subjacebit, et quod egerit irritum habeatur et vacuum.

Sed

quidquid de provincialium coepiscoporum causis, eorumque ecclesiarum, clericorum, atque saecularium necessitatibus agere aut disponere necesse fuerit, hoc communi consensu comprovincialium agatur pontificum, nec aliquo dominationis fastu, sed humillima atque concordi administratione, sicut Dominus ait: Non veni ministrari, sed ministrare, et alibi: Qui major est vestrum erit minister vester.

Similiter et ipsi comprovinciales episcopi cuncta cum ejus consilio (nisi quantum ad parochias proprias pertinet) agant juxta sanctorum constituta Patrum, ( et infra: ) ut uno animo, uno ore concorditer sancta glorificetur Trinitas in saecula.

C. VIII. In suffraganei parochia nihil absque ejus consilio metropolitanus agat.

Item Nicolaus Papa Rodulpho, Bituricensi Archiepiscopo.

Conquestus est apostolatui nostro frater noster Sigedodus archiepiscopus Narbonensis, quod clericos suos eo invito ad judicium tuum venire compellas, et de rebus ad ecclesiam suam pertinentibus eo inconsulto quasi jure patriarchatus tui disponas, quum hoc nec antiquitas (cui Patres sanxerunt reverentiam) habeat, et auctoritas sacrorum canonum penitus interdicat, nisi forte pro causis, quae apud se terminare non possunt, ad te quasi ad patriarcham suum provocaverint, vel si episcopus suus decesserit, res ecclesiae suae judicio tuo dispensare

voluerint.

Primates enim vel patriarchas nihil

privilegii habere prae ceteris, nisi quantum sacri canones concedunt et prisca consuetudo illis antiquitus contulit, definimus, ita ut secundum Nicaenas regulas sua privilegia serventur ecclesiis, praeterquam si apostolica sedes aliquam ecclesiam vel ipsius rectorem quolibet speciali privilegio decreverit honorare.

C. IX. De eodem.

Item Beda super Apocalypsin: « Et angelo ecclesiae Ephesi scribe » .

Episcopo scribit, de cujus manu peccata subditorum requirit, ne sine ejus consensu subditos judicare debeat.

Gratian. Sola enim Romana ecclesia sua auctoritate valet judicare de omnibus; de ea vero nulli judicare

permittitur.

Unde Nicolaus Papa ad Michaelem Imperatorem in epistola, cujus initium: « Proposueramus » : C. X. Apostolicae sedis judicium a nemine est retractandum.

Patet profecto sedis apostolicae (cujus auctoritate major non est) judicium a nemine fore retractandum, neque cuiquam de ejus licere judicare judicio, juxta quod Innocentius Papa Rufo et ceteris episcopis per Thessaliam constitutis scribens ait: Nemo unquam apostolico culmini (de cujus judicio non licet retractare ) manus obvias audacter intulit, nemo in hoc rebellis exstitit, nisi qui de se voluit judicari, et B. Papa Gelasius: Nec de ejus judicio (id est Romanae ecclesiae canones unquam praeceperunt

judicari, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolvi, cujus potius sequenda decreta mandarunt.

C. XI. Ab aliis damnatos vel excommunicatos apostolica solvit auctoritas.

Item Athanasius Patriarcha Papae Felici II..

Fuit semper vestrae *sanctae* apostolicae sedi

licentia injuste damnatos vel excommunicatos potestative sua auctoritate restituere, et sua eis omnia reddere, et illos, qui eos condemnaverunt aut excommunicaverunt, apostolico punire privilegio, sicut etiam nostris et anterioribus cognovimus actum temporibus.

C. XII. De eodem.

Item ibidem paulo inferius.

Antiquis regulis sancitum est, ut quidquid (quamvis in remotis aut in longinquo positis provinciis super episcoporum querelis aut accusationibus ageretur, non prius tractandum vel accipiendum esset, quam ad notitiam almae sedis vestrae fuisset deductum, ut hujus auctoritate, juxta quod fuisset faciendum, pronunciatio infirmaretur

aut firmaretur.

C. XIII. Prima sedes nullius judicio subjaceat.

Item Innocentius Papa .

Nemo judicabit primam sedem, justitiam temperare desiderantem.

Neque enim ab augusto, neque ab omni clero, neque a regibus, neque a populo judex judicabitur.

C. XIV. De eodem.

Item Symmachus Papa.

Aliorum hominem causas Deus voluit homines terminare, sed sedis istius praesulis suo sine quaestione reservavit arbitrio.

Voluit B. Petri apostoli successores coelo tantum debere innocentiam, et subtilissimi discussoris indagini inviolatam exhibere

conscientiam.

Nolite aestimare eas animas inquisitionis non habere formidinem, quas Deus prae ceteris suo reservavit examini.

Non habet apud illum reus de allegationis nitore subsidium, quando ipsorum factorum utitur eo teste quo judice.

Dicas forsitan, omnium animarum talis erit in illa disceptatione conditio; replicabo, uni dictum:

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam, et quaecunque solveris super terram erunt soluta et in coelis.

Et rursus sanctorum voce patet, pontificum dignitatem sedis ejus factam toto orbe venerabilem, dum illi quidquid fidelium est ubique submittitur, dum totius corporis caput esse designatur.

De hac mihi videtur dictum per Prophetam: Si haec humiliatur, ad cujus confugietis auxilium?

et ubi relinquetis gloriam vestram?

C. XV. De eodem.

Item Anterus Papa ad Episcopos provinciarum Baeticae et Toletanae.

Facta subditorum judicantur a nobis: nostra vero judicat Deus.

Et infra: § 1. Deteriores sunt qui vitam moresque bonorum corrumpunt his, qui substantias

aliorum praediaque diripiunt.

C. XVI. De eodem.

Item Gelasius Papa ad faustum legatum.

Ipsi sunt canones, qui appellationes totius ecclesiae ad hujus sedis examen voluere deferri.

Ab ipsa vero nusquam prorsus appellari debere sanxerunt, ac per hoc illam de tota ecclesia judicare, ipsam ad nullius commeare judicium, nec de ejus unquam praeceperunt judicio judicari, sententiamque illius constituerunt non oportere dissolvi, cujus potius decreta sequenda mandarunt.

C. XVII. De eodem.

Idem omnibus Episcopis .

Cuncta per mundum novit ecclesia, quod sacrosancta Romana ecclesia fas de omnibus habeat judicandi,

neque cuiquam de ejus liceat judicare judicio.

Siquidem ad illam de qualibet mundi parte appellandum est: ab illa autem nemo est appellare permissus.

§ 1. Sed nec illa praeterimus quod apostolica sedes sine ulla synodo praecedente et solvendi quos synodus inique damnaverat, et damnandi, nulla existente synodo, quos oportuit habuit facultatem, et hoc nimirum pro suo principatu, quem B. Petrus apostolus Domini voce et tenuit semper et tenebit.

C. XVIII. De eodem.

Idem Episcopis per Dardaniam constitutis.

Cuncta per mundum novit ecclesia, quoniam quorumlibet sententiis ligata pontificum sedes B. Petri apostoli jus habeat resolvendi, utpote quae de omni ecclesia fas habeat judicandi, etc.

C. XIX. De eodem.

Item Sixtus Papa II.

Hispanorum Episcopis, epist. II. cap. 4.

Fratres, quos timore terreno injuste damnastis, scitote a nobis juste esse restitutos, quibus ex sancti Petri *et* apostolica auctoritate omnia, quae eis ablata sunt, integerrime reddi praecipimus, si non vultis et vos et principes vestri a collegio nostro et membris ecclesiae separari.

C. XX. Cujuslibet ecclesiae clericos Papa valet ordinare.

Item Stephanus Episcopus Gualberto Patriarchae.

Nunc vero iterato tibi scribimus, nolentes alicujus ecclesiae privilegium infringere, licet apostolica praerogativa possimus de qualibet ecclesia clericum ordinare: desine jam cujuspiam zelo Cumensis ecclesiae antistitem protelare, quia, si protelaveris et eum consecrare jam toties monitus non maturaveris, proculdubio ad nos veniens consecratus abibit.

C. XXI. De eodem.

Item Nicolaus Papa Michaeli Imperatori in epistola, cujus initium: « Proposueramus.

»

Per principalem *beatorum* apostolorum Petri

et Pauli, de qua supra *partim* exposuimus, potestatem, jus habemus non solum monachos, verum etiam quoslibet clericos de quacunque dioecesi, quum necesse fuerit, ad nos convocare, atque ecclesiasticis exigentibus opportunitatibus invitare.

Gratian. Sed aliud est quod ex temeritate assumitur praesumtionis, aliud quod ex necessitate geritur caritatis.

Quum suffraganei archiepiscoporum subditis suis ad malum favere coeperint, atque circa eorum

correctiones negligentes exstiterint, tunc licet metropolitanis praeter illorum voluntatem et ligandos damnare, et reconciliandos absolvere.

Quum vero episcopi zelo divinae caritatis accensi bonos verbo et exemplo aedificant, et malorum vitia aspera increpatione redarguunt, absque talium consilio non licet metropolitanis in eorum parochia aliquid agere vel disponere.

Unde in fine capituli Martini Papae non simpliciter dictum est: « nihil agat, » sed cum determinatione « nihil

praesumtive assumat absque eorum consilio, » ut vitium praesumtionis videatur improbatum, non officium caritatis.

Sic et Apostolus, quia Corinthios vidit negligentes circa correctionem fornicatoris, sua auctoritate illum damnavit.

Joannes vero, quia episcopum Ephesiorum vidit paratum ad corrigenda vitia subditorum, sine ejus auctoritate illos corrigere noluit, sed illum tantum de eorum correctione admonuit.

CAUSA X.

GRATIANUS.

Quidam laicus basilicam a se factam a dioecesana lege segregare quaerit; episcopus ecclesiam cum omni dote sua ad suam dispositionem pertinere contendit: tandem evincit episcopus, et per parochias militibus comitatus crudeliter desaevit; quae ecclesiae sunt tanquam sibi debita usurpare contendit * Modo primum quaeritur, an basilica cum omni dote sua ad episcopi ordinationem pertineat?

* Secundo, an res ecclesiarum episcopis usurpare liceat?

* Tertio, quid nomine cathedratici a suis sacerdotibus exigere valeat?

QUAESTIO I.

GRATIANUS.

I. Pars. De prima quaestione sic definitur in concilio Ilerdensi, cap. 3.

C. I. Basilica, quae consecratur, a dioecesana lege non segregetur.

Si ex laicis quispiam a se factam basilicam consecrari desiderat, nequaquam eam sub monasterii specie, ubi congregatio non colligitur, a dioecesana lege audeat segregare.

C. II. Ecclesiae cum dotibus suis in episcopi potestate consistant.

Item ex Concilio Toletano III. c. 19.

Sic quidam contra omnem auctoritatem ecclesias,

quas aedificaverunt, postulant consecrare, ut dotem, quam eidem ecclesiae contulerint, censeant ad episcopi ordinationem non pertinere.

Quod factum taliter in praeterito corrigatur, ut et in futuro ne fiet prohibeatur, sed omnia secundum constitutionem antiquam ad episcopi ordinationem et potestatem pertineant.

C. III. Ecclesiae et omnia jura earum ad ordinationem episcopi pertinent.

Item ex Concilio II.

Cabilonensi.

Decretum est, ut omnes ecclesiae cum dotibus suis, et decimis, et omnibus suis, in episcopi potestate consistant, atque ad ordinationem suam semper pertineant.

C. IV. Unaquaeque parochia episcopi provisione regatur.

Item Leo Papa IV in epistola ad Episc.

Britanniae, c. 2.

Regenda est unaquaeque parochia sub provisione ac tuitione episcopi per sacerdotes vel ceteros clericos, quos ipse cum Dei timore providerit cui jure pertinere videtur, et circumire, ut sibi necessarium visum fuerit ecclesiastica utilitate cogente.

C. V. Judicio et potestate episcopi res ecclesiasticae gubernentur.

Item ex Concilio Antiocheno, c. 24.

Quaecunque res ecclesiae sunt convenit cum omni diligentia et bona fide, quae Deo debetur, qui omnia providet atque judicat, gabernari et dispensari

cum judicio et potestate episcopi, cui totius plebis animae videntur esse commissae.

C. VI. Basilicarum conditores in rebus ecclesiarum nullam potestatem se habere cognoscant.

Item ex Concilio Toletano IV. c. 32.

Noverint conditores basilicarum, in rebus, quas eisdem ecclesiis conferunt, nullam se potestatem habere, sed juxta canonum instituta sicut ecclesiam, ita et dotem ejus ad ordinationem episcopi pertinere.

C. VII. De eodem.

Item ex Concilio Aurelianensi. l. c. 17.

De his, quae parochiis in terris, vineis, mancipiis atque peculiis quicunque fideles obtulerint, antiquorum canonum statuta serventur, ut *omnia* in

episcopi potestate consistant.

De his tamen, quae altario accesserint, tertia pars fideliter episcopis deferatur.

C. VIII. De his, quae altario deferuntur, medietatem sibi vindicet episcopus.

Item ex eodem, c. 16

Antiquos canones relegentes priora statuta credimus renovanda, ut de his, quae * in altario oblatione fidelium conferuntur, medietatem sibi episcopus vindicet, et medietatem sibi dispensandam secundum gradus clerus accipiat tam de propriis praediis, quam de omni commoditate in episcoporum potestate durantibus.

C. IX. De episcopis, qui dioecesim suam visitare contemnunt, ad redimendas mansiones, quae visitantibus debentur, clericos cogunt.

Item ex Concilio Toletano .

Relata est coram sancta synodo querimonia plebium, quod sint quidam episcopi nolentes ad praedicandum vel ad confirmandum suas per annum parochias circumire, qui tamen exigunt, ut mansiones, quibus in profectione uti debuerant, aliquo pretio redimant qui parare debebant.

Quae duplex infamia, negligentiae et avaritiae, sanctae synodo magno

fuit horrori.

Statuerunt itaque, ne quis ultra exerceat id cupiditatis ingenium, et ut solicitiores sint episcopi de suis gregibus visitandis.

C. X. Annuis vicibus ecclesiae ab episcopis visitentur.

Item ex Concilio Tarraconensi, c. 8.

Decrevimus, ut antiquae consuetudinis ordo servetur, et annuis vicibus ab episcopo dioeceses visitentur, et si qua forte basilica fuerit reperta destituta, ordinatori ejus reparari praecipiatur, quia tertia pars ex omnibus per antiquam traditionem ut accipiatur ab episcopis novimus esse statutum.

II. Pars. Gratian. Si autem episcopus invaletudine impeditus dioeceses suas per semetipsum visitare non poterit, visitationis officium committat aliis.

Unde in Concilio Toletano IV. c. 35. legitur C. XI. Invaletudine gravatus episcopus visitationis officium aliis committat.

Episcopum per cunctas dioeceses parochiasque suas per singulos annos ire oportet, ut exquirat quo unaquaeque basilica in reparatione sui indigeat.

Quod si ipse aut languore detentus aut aliis occupationibus implicatus *id* explere nequiverit, presbyteros probabiles aut diaconos mittat, qui reditus basilicarum, et reparationes, et ministrantium vitam inquirant.

III. Pars. Gratian. Visitantes autem episcopi quid a clericis suis exquirere debeant, et quid eos docere, in Concilio Bracarensi II. cap. 1. sic statutum legitur:

C. XII. Quae visitantes episcopi a clericis suis exquirere debeant.

Placuit omnibus episcopis, ut per singulas ecclesias episcopi et per dioeceses ambulantes primum discutiant clericos, quomodo ordinem baptismi teneant vel missarum, et qualiter quaeque officia in ecclesia peragant.

Et si recte quidem invenerint, Deo gratias agant; sin autem minime, docere debent ignaros, et hoc modis omnibus praecipere,

sicut antiqui canones jubent, ut ante vigniti dies baptismi ad purgationem exorcismi concurrant catechumeni, in quibus viginti diebus omnino catechumeni symbolum, quod est Credo in Deum Patrem omnipotentem, specialiter doceantur.

Postquam ergo in his suos clericos discusserint vel docuerint episcopi, alia die, convocata plebe ipsius ecclesiae, doceant illos, ut errores fugiant idolorum, vel diversa crimina, id est homicidium, adulterium, perjurium, falsum testimonium et reliqua peccata mortifera, et quod nolunt sibi fieri alteri ne faciant, et ut credant resurrectionem *hominum* et diem judicii, in quo unusquisque secundum opera sua recepturus sit.

Et sic postea episcopus de ecclesia illa proficiscatur ad aliam.

Unde Hieronymus in ep. ad Damasum Papam de oblationibus altaris: C. XIII. Oblationes ecclesiae laicis usurpare non licet.

IV. Pars. Quia sacerdotes pro omnibus orare debent, quorum eleemosynas et oblationes accipiunt, qua fronte praesumunt laici oblationes, quas Christiani pro peccatis suis offerunt, vel comedere, vel aliis concedere, quum ipsi non debeant ex officio suo pro populo orare?

Ob hoc, Papa gloriose, mittere te oportet illos praesumtores in excommunicationem perpetuam, ut et caeteri metum habeant, et amplius haec in ecclesia ne fiant.

C. XIV. Minime auferantur a laicis oblationes altaribus vel crucibus factae.

Item Calixtus Papa II. .

Sanctorum Patrum canonibus consona sancientes, oblationes de sacratissimo et reverendissimo altari B. Petri, et Salvatoris, et S. Mariae rotundae, aut aliis ecclesiarum altaribus sive crucibus, a laicis auferri penitus interdicimus et sub districtione anathematis prohibemus, et ecclesias a laicis incastellari aut in servitutem redigi auctoritate apostolica prohibemus.

C. XV. Ecclesiarum oblationes sub laicorum dominio non detineantur.

Item Damasus Papa.

Hanc consuetudinem, quae contra sanctam ecclesiam

catholicam augeri videtur, omnino interdicimus, ut nullo modo unquam oblationes, quae intra sanctam ecclesiam offeruntur, sub dominio laicorum detineantur.

Sed tantummodo sacerdotibus, qui quotidie Domino servire videntur, liceat comedere et bibere, quia in veteri testamento prohibuit Dominus panes sanctos comedere filiis Israel, nisi tantummodo Aaron et filiis ejus, qui panes longe erant ab istis panibus, qui nunc in sancta ecclesia offeruntur, quia illi sub umbra legis erant, qui vero modo, sub gratia Spiritus sancti toto mundo evangelio coruscante lucidiores esse videntur.

Qua fronte aut qua conscientia oblationes vultis accipere, qui vix valetis pro vobis, nedum pro aliis Deo preces offerre?

quia pravum est et

contra dominicum praeceptum, et detrimentum animae suae infert qui illud agere conatur, quod ei nulla ratione conceditur.

Quia omnibus sanctis Patribus nostrisque prioribus placuit hanc sanctionem fieri, et nos similiter in eisdem persistere volumus, ut nullus audeat iritum facere hoc, quod constitutum est, si in perpetua damnatione noluerit persistere.

Si quis vero contra hanc regulam nostram et contra regulam sanctorum CCCXVIII.

Patrum, qui in Nicaeno concilio hoc constituerunt, temerarius praesumtor fuerit, et de cetero oblationes de sacris ecclesiis auferre molitus fuerit, sub anathematis vinculo sit colligatus et condemnatus.

Responderunt omnes: Fiat, fiat.

Gratian. Praemissis auctoritatibus ecclesiae cum

omnibus rebus suis ad episcopi ordinationem pertinere monstrantur, et tam ecclesiae quam oblationes et facultates earum a laicorum dispositione probantur esse immunes.

QUAESTIO II.

GRATIANUS.

I. Pars. Sed quum in episcoporum potestate facultates ecclesiae constitutae esse dicantur, potestas dispensandi intelligenda est, non distrahendi vel dilapidandi,

Unde in Agathensi Concilio c. 7. legitur: C. I. Res ecclesiae aliquo modo episcopis alienare non licet.

Casellas vel mancipiola ecclesiae episcopi, sicut prisca canonum praecipit auctoritas, vel vasa ministerii, quasi commendata fideli praeposito, integro ecclesiae jure possideant, id est ut neque vendere, neque per quoscunque contractus res, unde pauperes vivunt, alienare praesumant.

Gratian. Codicis lib.

I. titulo de sacrosanctis ecclesiis, lege sancimus nemini, Imp.

Justinianus: excepta videlicet causa captivitatis.

C. II. De eodem.

Impp. Leo et Anthemius.

Ea enim, quae ad beatissimae ecclesiae jura pertinent,

vel posthac forte pervenerint, tanquam ipsam sacrosanctam et religiosam ecclesiam intacta convenit venerabiliter custodiri.

Constitutio nova.

Hoc jus porrectum est ad omnem venerabilem locum, omneque collegium, quod actio pia constituit, ut nec res eorum pignorentur.

Et hoc perpetuo servetur in his rebus immobilibus, quae ab imperiali domo praedictis locis applicantur.

In ceteris eatenus excipitur, si debitum urget.

§ 1. Praeterea, si habeat superflua vasa, *quum debitrix sit* nec aliunde solvere valet, ne quid immobile alienetur vel distrahatur, ea, gestis habitis coram eo, cujus est loci ordinatio, integra vel aliis locis

venerabilibus oblata dentur, vel conflata cuilibet alii vendantur.

Qui autem haec acceperit contra hanc observationem, iisdem poenis subjaceat, quae in rebus immobilibus proditae sunt.

Si autem debitum ex mobilibus solvi non valet, primo res immobiles specialiter dentur pignori, quarum fructus creditor sibi reputet tam in sortem quam in usuras usque ad quartam centesimae.

Quod si nolit *creditor ita accipere*, tunc ordinator domus apud cum, a quo ordinatur, habitis absque dispendio gestis juret, majore parte ibidem servientium consentiente, et debitum urgere, nec ex mobilibus

solvi posse.

Quo subsecuto, per viginti dies rem ecclesiae venalem esse publice notum sit, ut plus offerenti detur, pretio modis omnibus pro debito dando.

Aliter enim res emtori non conceditur, et hoc inscribatur, nihil esse factum in ea re ad damnum divinae domus.

Emtore vero non invento, res aestimata districte creditori detur in solutum, addita in pretio universae aestimationis decima parte, et accedente consensu ordinatoris et majoris partis ibidem servientium.

Sit tamen ea res mediocris inter ceteras, inspecta ipsius qualitate, et quantitate, et onere.

Et is creditor hic intelligatur, qui quod credidit probat in utilitatem divinae domus processisse.

§ 2. Sicut autem alienatio rerum ecclesiae interdicitur, ita prohibetur, ne qua

sterilis ei detur possessio aut alioquin onerosa, veluti fiscalium nomine vel *onere*.

§ 3. Item praedium propter onus fiscale inutile alienatur gestis ut supra conficiendis, eodem juramento praestito, id est quod alia de causa non alienatur, nisi ut immunitas ejusdem venerandae domus servetur.

§ 4. Sed et permutare principi licet pro re majori, *meliori* vel aequali, si respublica hoc exposcit, et pragmatica forma super hoc praecedente.

§ 5. Item sibi invicem recte permutant cum utriusque indemnitate, eorum scilicet consensu interveniente, qui supra referuntur.

II. Pars. § 6. Perpetua quoque emphyteusis in his permittitur rebus, si res in eorum geratur

praesentia, quibus hoc adsignatur lege, jurantibus his quorum interest, ex eo contractu nihil ad laesionem divinae domus effici, solito reditu ipsius rei, qui fuit, quum divino juri dedicaretur, non minuendo nisi in sextam partem, aut si ob cladem deminuta fuerit, tunc pro constante nunc pensione in emphyteusim detur.

Quod si res pretiosa quidem est, parum tamen aut nihil praestat pensionum, res subtiliter aestimanda est, ut ex hac pensio justa constituatur.

Ea tamen sola dentur in emphyteusim, quae ad hoc congrua videntur oeconomo et aliis gubernatoribus.

§ 7. Qui rem hujusmodi

conductam vel in emphyteusim acceptam fecerit deteriorem, aut *emphyteuticum* canonem per biennium non solverit, *hac lege* repelli potest, ut tamen solvat totius temporis pensionem, et id, in quo rem laesit, resarciat, non repetiturus si quid impendit nomine meliorationis.

§ 8. Si quas vero ruinas habent memoratae *divinae* domus, quas reaedificare non valent, *et hae* in emphyteusim dentur perpetuam, emphyteuta usuro materia habitationis dispositae domus, ut pensio diminuatur in tertiam partem ab ea, quae stantibus adhuc aedificiis colligebatur, aut, prius eo reaedificante, ex additis illis per aestimationem pensionibus medietas detur religiosae domui.

Nam priore casu ab initio emphyteusis praestanda est

pensio.

§ 9. Qui vero res jam dictas non gratuito alienationis titulo citra formam legis accepit rem quidem cum omni incremento medii temporis restituat: ejus autem quod dedit nullam actionem contra venerabilem locum, sed adversus eum qui alienavit, habet.

Donatarius autem et rem cum omni causa *et fructum* restituat, et aliud tantumdem.

Creditor quoque, restituta re pignorata, crediti actionem contra solum pignoris datorem habeat.

Emphyteusis acceptor *et* ab ea cadat, nec quod dedit repetat, imo statim solvat quod soluturus esset *unoquoque anno*, si jure contraxisset.

§ 10.

Sed melius dicitur omnino denegandas esse actiones hujusmodi acceptori.

Imp. Leo:

§ 11.

Si oeconomus ecclesiae prospexerit expedire, ut desideranti cuiquam certarum possessionum atque praediorum (urbanorum *scilicet* rusticorum) ad jus ecclesiasticum pertinentium temporalis ususfructus possessio pro ipsius petitione praestetur, tunc ejus temporis, quod inter utrosque convenerit, sive in diem vitae suae ab eo, qui desiderat, postuletur, pacta cum eo, qui hoc elegerit, ineat oeconomus, atque conscribat, per quae et tempus, intra quod hoc praestari placuerit, statuatur, et manifestum sit quod quisque acceperit adinvicem.

C. III. PALEA .

« Hujusmodi beneficii gratia praestando quidem ecclesiastici praedii pro tempore usumfructum, post statutum autem tempus et placitum ipsorum redituum proprietate ad dominium et jus ecclesiasticum recurrente firmiter.

»

Ita *scilicet*, ut sive completo spatio, quod fuerit inter eos constitutum, seu mortis quae tempore (si hoc quoque convenerit) is, qui possessionem ecclesiasticam et certorum redituum usumfructum habendi gratia interveniente pacto susceperit, non minus quam alterius tantae quantitatis, quantam acceperat, reditus, cum ipsorum praediorum dominio, et rebus immobilibus, eorumque colonis et mancipiis ecclesiae derelinquat.

Nisi enim

hac conditione pacta inita fuerint, ea quoque decernimus non valere.

§ 1. Nam haec usus praestatio locum habet in omni domo religiosa.

Quo finito res utraque pleno jure perveniat in domum jam dictam, nec tributis quidem gravata majoribus sit ea res, quae datur invicem, et *ejusdem reditus sit* § 2. Quibuscunque modis *hoc jus* aliis permittitur, interdicitur certis personis res hujusmodi accipere, ut oeconomo ejusque cognatis.

Quod si necessitas compulerit, ut pro ecclesiae necessitate aut utilitate vel in usufructu, vel in directa venditione aliquid distrahatur, apud duos vel tres comprovinciales vel vicinos episcopos causa, qua necesse sit vendi, primitus comprobetur, ut, habita discussione sacerdotali,

eorum subscriptione quae facta fuerit venditio vel transactio corroboretur.

Aliter facta venditio vel transactio non valebit.

Et infra: § 3. Minus vero utiles possessiones peregrinis vel clericis salvo jure ecclesiae in usum praestari permittimus.

C. IV. Ecclesiasticarum rerum precariae qualiter fieri debeant.

Item ex Concilio Mediomatricis ,

Precariae a nemine de rebus ecclesiasticis fieri praesumantur, nisi quantum de qualitate convenienti datur ex proprio, duplum accipiatur

ex rebus ecclesiae, in suo tantum, qui dederit, nomine, si res proprias et ecclesiasticas usufructuario tenere voluerit.

Si autem res proprias ad praesens, ex rebus ecclesiasticis triplum fructuario usu in suo tantum quis nomine sumat, quia sic eas quemque tractare oportet, ut rerum ecclesiasticarum dispensatorem, non ut propriarum largitorem § 1. Decrevit etiam sancta synodus, et imperialis auctoritas denunciavit, ut a nulla potestate quis cogatur facere precariam de rebus *proprie* Deo et Sanctis ejus dicatis, quum ratio et usus obtineat neminem cui non vult contra utilitatem et rationem cogi de proprio facere beneficium.

§ 2. Nec commutationes rerum vel mancipiorum ecclesiasticorum quaelibet persona sive licentia et

consensu regio facere praesumat.

C. V. De eodem.

PALEA. Item ex Concilio Belvacensi.

« Precariae de quinquennio in quinquennium secundum antiquam consuetudinem *et auctoritatem* renoventur.

»

C. VI. De eodem.

PALEA. [ Item ex Concilio Carthaginensi].

« De precariis, quae a rectoribus ecclesiarum irrationabiliter fiebant, et se suosque successores poena gravi obligabant, ut facta ipsorum nequivissent dissolvere, praecipimus, ut nemo successor in antecessoris sui poena sit obligatus, sed suae providentiae sit concessum, ut, si antecessor ejus re

ecclesiae irrationabiliter distribuit, ab eo ad us ecclesiae ejusdem revocentur.

»

C. VII. Res ecclesiae dispensandi potestatem habeat episcopus.

Item ex Concilio Martini Papae, c. 16.

III. Pars. Episcopus habeat potestatem in rebus ecclesiae, ut dispenset necessitatem habentibus cum omni reverentia et timore Dei.

Participare etiam eum oportet quae necessaria sunt.

Si tamen ipse aut qui cum eo sunt fratres indiguerint aliquo, ut necessitatem nullo modo patiantur, secundum sanctum Apostolum dicentem: Victu et tegumento, his contenti sumus.

Si autem res ecclesiasticas episcopus in suas voluntates usurpare voluerit, et loca ecclesiae et fructus agrorum non cum presbyterorum vel diaconorum consilio contaminaverit , aut fratribus vel filiis, vel quibuscunque

propinquis suis dederit potestatem, ut per eos latenter laedantur res ecclesiae, tunc oportet obnoxium esse concilio; sin autem , episcopm vel qui cum eo sunt presbyteri aut diaconi accusentur, quia ea, quae vel ex reditu vel ex quolibet actu ecclesiae veniunt, in sinus suos colligunt, et pauperes fraudant et fame conficiunt, hos corripi oportet secundum quod ordinatum fuerit a sancto concilio.

IV. Pars. Gratian. Si vero contra hanc prohibitionem aliquam de rebus ecclesiae episcopum vendere contigerit, et res ipsas ecclesiae restauranda, et ipse gradu suo dejiciendus decernitur.

Unde in eodem Concilio Martini Papae c. 14, legitur : C. VIII. De episcopo, qui nulla necessitate res ecclesiae vendit.

Si quis episcopus nulla ecclesiasticae rationis

necessitate compulsus in clero suo, aut ubi forte non est presbyter, de rebus ecclesiasticis aliquid praesumserit vendere, et res ipsas ecclesiae propriae restaurare cogatur, et in judicio episcoporum dejiciatur auditus et convictus, et tanquam furti aut latrocinii reus suo privetur honore.

QUAESTIO III.

GRATIANUS.

I. Pars. Quid vero nomine cathedratici episcopus exigere debeat, in secundo Consilio Bracarensi c. 2. legitur .

C. I. Praeter honorem cathedratici nihil episcopus per dioeceses exigat.

Placuit, ut nullus episcoporum, per suas dioeceses

ambulans, praeter honorem cathedrae suae id est duos solidos, aliud aliquid per ecclesias tollat, neque tertiam partem ex quacunque oblationi populi in ecclesiis parochialibus requirat; sed *illa tertia pars pro luminaribus ecclesiae vel* reparatione servetur, et singulis annis episcopo *inde* ratio fiat.

Nam si tertiam partem illam episcopus tollat, lumen et sarta tecta abstulit ecclesiae.

Similiter et parochiales clerici servili more in aliquibus operibus episcopo servire non cogantur, quia scriptum est: Neque ut dominantes in clero.

C. II. Basilicarum reparationi proficiat tertia, quam episcopus accipere consueverat.

Item ex Concilio Emeritensi, c. 16 .

Priscis quidem canonibus erat decretum, ut episcopus de parochianis ecclesiis tertiam consequeretur, cui, sua plenissime sufficere possunt.

Placuit huic sancto concilio, ut nullus provinciae Lusitanae episcopus *sententiae hujus terminum excedat, nec* a qualibet parochiana ecclesia tertiam auferre praesumat, sed quae exinde consequi poterat *totum in* reparatione basilicarum proficiat .

C. III. Non accipiant episcopi tertiam partem, nisi dirutas ecclesias reparare voluerint.

Item ex Concilio Toletano XVI, c. 5,.

Unio nostrae congregationis decernit atque instituit, ut tertias, quas antiqui canones de parochiis suis habendas episcopis censuerunt, si eas exigendas crediderint, ab ipsis episcopis dirutae ecclesiae reparentur.

Sin vero eas maluerint cedere, ab earumdem *ecclesiarum* cultoribus sub cura et

sollicitudine sui pontificis reparatio eisdem est adhibenda basilicis.

Quod si omnes ecclesiae aut incolumes fuerint, aut quae dirutae erant reparatae, exstiterint, secundum antiquorum canonum instituta, si tertias sibi debitas unusquisque episcopus assequi voluerit, facultas illi omnimoda erit, ita videlicet ut citra ipsas tertias nullus episcoporum quidpiam pro regiis inquisitionibus a parochianis ecclesiis exigat, nihilque de praediis ipsarum ecclesiarum cuiquam causa stipendii dare praesumat.

§ 1. Sed et hoc necessario instituendum deligimus, ut plures ecclesiae uni nequaquam comittantur presbytero, quia solus per totas ecclesias nec officium valet persolvere, *nec populis sacerdotali

jure occurrere, sed* nec rebus earum necessariam curam impendere, ea scilicet ratione, ut ecclesia, quae usque ad decem habuerit mancipia, super

se habeat sacerdotem, quae vero minus *decem mancipia habuerit* aliis conjungatur ecclesiis.

Si quis sane episcoporum hanc nostram constitutionem parvipenderit, spatiis duorum mensium se noverit excommunicatione mulctari.

C. IV. De eodem.

Item Pelagius Cresconio illustri.

Illud te volumus modis omnibus custodire, ne qui episcoporum Siciliae de parochiis ad se pertinentibus nomine cathedratici amplius quam duos solidos praesumant accipere, neque compellere presbyteros aut clerum parochiarum suarum supra vires suas eis convivia praeparare.

C. V. Baptizandis numerus non imponatur, nec cathedraticum ultra vetustum morem exigatur.

Item Gelasius papa Fabiano episcopo.

Nec numerus baptizandis juste creditur imponendus, quum quanti petierint vel ad regenerationem festinaverint non sint pro alterius voluntate repellendi.

Et ideo, frater charissime, hujusmodi superfluam constitutionem modis omnibus removebis, ut unusquisque aut in vicina sibi ecclesia, aut in electa pro suae mentis baptizetur arbitrio.

Cathedraticum etiam non amplius, quam vetusti moris *esse* constiterit, ab ejus loci presbytero noveris exigendum, et de his, quae die dedicationis fuerint offerentium devotione collata, consuetudinem, quae generaliter omnibus ecclesiis est praescripta, servabis.

II. Pars. Gratian. Cathedraticum, quod his auctoritatibus

episcopis permittitur exigere, praeter medietatem vel tertiam partem oblationum, quae etiam pro varia ecclesiarum consuetudine ex praemissis auctoritatibus episcopo debetur, intelligendum est, nec illa pars oblationum omnium generaliter intelligenda est, sed vel anniversariae dedicationis, vel quorundam etiam solennium dierum, prout inter episcopum et sacerdotem tempore dedicationis convenerit.

De his vero episcopis, qui per parochias suas crudeliter desaeviunt, sic est statutum in tertio Concilio Toletano, c. 20.

C. VI. Ultra morem antiquum a parochianis presbyteris episcopi nil exigant.

Quia cognovimus episcopos per parochias suas

Tous les livres