Enarrationes in Psalmos (page 29)
7. Ille autem cuncta praestat, cuncta exhibet Deus, de quo hic dicitur: Quoniam Dominus benefecit mihi, quoniam exemit animam meam a morte, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu. Haec enim in spe completa erga se cantat quisquis huius carnis vinculum intellegit. Vere quippe dictum est: Humiliatus sum, et salvum me fecit 22: sed et illud Apostolus verum dicit: Quoniam spe salvi facti sumus 23. Et de morte quidem quod exempti sumus, recte dicitur iam esse completum, ut mortem intellegamus non credentium, de qualibus ait: Dimitte mortuos sepelire mortuos suos 24: et illud in superiore psalmo: Non mortui laudabunt te, Domine, neque omnes qui descendunt in infernum; sed nos qui vivimus, benedicimus Dominum 25. Ex hac ergo morte potest recte intellegere homo fidelis iam exemptam esse animam suam, eo ipso quod ex infideli fidelis effecta est: unde ipse Salvator: Qui credit in me, inquit, transitum facit a morte ad vitam 26. Caetera vero spe completa sunt in eis qui nondum ex hac vita emigrarunt. Nunc enim cum lapsus nostros periculosissimos cogitamus, non cessant a lacrymis oculi: tunc autem eximet oculos nostros a lacrymis, quando et pedes a lapsu. Quia tunc nullus erit lapsus ambulantium pedum, quando infirmae carnis nullum erit lubricum. Nunc vero, quamvis firma sit via nostra, quae Christus est; tamen quia carnem nobis, quam iubemur edomare, substernimus; in ipso prorsus opere quo eam subditam castigamus, non in ea cadere magnum est: non autem in ea labi, quis potest?
Christi resurrectio arrha est nostrae perfectae salutis.
8. [vv 8.9.] Quapropter quia et in carne sumus, et in carne non sumus (in carne enim sumus eo vinculo quod nondum solutum est, quod dissolvi et esse cum Christo multo magis optimum 27: non autem sumus in carne ex eo quod spiritus primitias dedimus Deo, si tamen possimus dicere quia conversatio nostra in coelis est 28, et tamquam capite placeamus Deo, pedibus autem tamquam extremis animae partibus adhuc lubricum sentiamus), audi quemadmodum ad spem pertineat quod ita canitur velut iam sit effectum: Exemit, inquit, oculos meos a lacrymis, pedes meos a lapsu: et tamen non ait: "Placeo"; sed: Placebo in conspectu Domini, in regione vivorum; satis ostendens ab ea parte nondum se placere in conspectu Domini, quae est in regione mortuorum, id est in carne mortali. Qui enim in carne sunt, Deo placere non possunt 29. Unde quod sequitur, et dicit idem apostolus: Vos autem non estis in carne 30; secundum id dicit, quod corpus quidem mortuum est propter peccatum, spiritus autem vita est propter iustitiam 31: secundum quem placebant Domino, quia secundum ipsum in carne non erant. Quis autem placeat Deo vivo, in corpore mortuo? Sed quid ait? Si autem Spiritus eius qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, habitat in vobis; qui suscitavit Iesum Christum a mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra propter Spiritum qui habitat in vobis 32: Tunc erimus in regione vivorum, ex omni parte placentes in conspectu Domini, ex nulla ab eo parte peregrini. Quamdiu enim sumus in corpore, peregrinamur a Domino nostro; et in quantum inde peregrinamur, in tantum non sumus in regione vivorum. Confidimus autem et bene arbitramur magis peregrinari a corpore, et immanere ad Dominum; et ideo ambimus, sive immanentes, sive peregrinantes, placentes illi esse 33. Ambimus quidem nunc, qui exspectamus adhuc redemptionem corporis nostri 34: sed cum absorpta fuerit mors in victoriam, et corruptibile hoc induerit incorruptionem, et mortale hoc induerit immortalitatem 35; tunc nullus erit fletus, quia nullus lapsus; et nullus lapsus, quia nulla corruptio. Et ideo iam non ambiemus placere, sed omnino placebimus in conspectu Domini, in regione vivorum.
IN PSALMUM 115
ENARRATIO
Sermo ad plebem
Fides sine operibus mortua est.
1. Notissimum arbitror esse Sanctitati vestrae quod ait Apostolus: Non enim omnium est fides 1; et quod maior esse soleat infidelium multitudo, non ignoratis: propter quod dicitur: Domine, quis credidit auditui nostro? 2 Inter quos etiam illi numerantur, de quibus dicit idem apostolus: Omnes sua quaerunt, non quae Iesu Christi 3: quos alio loco dicit non ex veritate, sed ex occasione praedicare verbum Dei, non caste 4, id est, non ex animo purae et sincerae caritatis. Aliud enim sentiebant, quod in eorum moribus apparebat; et aliud praedicabant, ut sancto nomine placerent hominibus: nam de his iterum dicit: Neque enim isti Deo serviunt, sed suo ventri 5. Quos tamen Christum annuntiare permittit. Quamvis enim ea potius crederent quae ipsi faciebant, ut morerentur: ea tamen praedicabant, quae si alii credentes facerent, salvarentur; non enim aliud annuntiabant praeter regulam fidei. Eos quippe excludit Apostolus, dicens: Si quis vobis annuntiaverit praeter id quod accepistis, anathema sit 6. Illi non Christum annuntiant qui annuntiant falsitatem; quia Christus veritas est 7. De istis autem dicit quod Christum annuntient; sed non caste, id est, non animo simplici et puro, et fide sincera quae per dilectionem operatur: terrenis quippe cupiditatibus consulentes, regnum coelorum annuntiabant, habentes in pectore falsitatem, in lingua veritatem. Sciens itaque Apostolus etiam per Iudam evangelizantem credentes esse liberatos, istos quoque ita permittit: Sive, inquit, occasione, sive veritate Christus annuntietur 8. Veritatem quippe annuntiabant, etiamsi non veritate, id est non vero animo. Isti loquuntur quod non credunt, et ideo reprobati sunt; quamvis sint utiles eis quos instruit Dominus, dicens: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 9. Unde, nisi quia utilia non credunt esse quae dicunt? Sunt autem alii qui credunt, et non loquuntur quod credunt, vel pigritia, vel timore. Nam et ille servus quamvis talentum habuerit, tamen quia erogare noluit, audit a Domino iudice: Serve nequam et piger 10. Et alio Evangelii loco dictum est quod multi ex principibus Iudaeorum credidissent in eum, sed non eum confitebantur, ne expellerentur de synagogis; sed etiam ipsi reprehensi atque improbati sunt 11: sequitur enim Evangelista dicens: Amaverunt enim gloriam hominum magis quam Dei 12. Si ergo et illi qui verum quod loquuntur non credunt, et illi qui verum quod credunt non loquuntur, merito reprobantur; quis erit servus vere dicendus fidelis, nisi ille cui dicitur: Euge, serve bone, quoniam in modico fuisti fidelis, supra multa te constituam; intra in gaudium domini tui 13? Talis itaque servus nec antequam credat loquitur, nec cum crediderit tacet; ne vel sic eroget ut ipse non habeat, vel quod habet non erogando non habeat. Sic enim dictum est: Qui habet, dabitur ei; qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo 14.
Multae tribulationes iustorum.
2. [v 10.] Dicat ergo iste bonus servus cantans Alleluia, id est, sacrificans Domino sacrificium laudis, a quo auditurus est: Intra in gaudium Domini tui; exsultet, et dicat: Credidi, propter quod locutus sum: hoc est, perfecte credidi. Non enim perfecte credunt qui quod credunt loqui nolunt: ad ipsam enim fidem pertinet etiam illud credere quod dictum est: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor eum coram Angelis Dei 15. Ex hoc enim est appellatus fidelis ille servus, non tantum quia accepit, sed quia impendit atque lucratus est 16. Ita et hoc loco non ait: Credidi, et locutus sum; sed propter hoc dicit se locutum esse, quia credidit. Simul enim credidit, et quod praemium loquendo sperare, et quam poenam tacendo timere deberet. Credidi, inquit, propter quod locutus sum. Ego autem humilatus sum nimis. Passus est enim multas tribulationes, propter verbum quod fideliter tenebat, fideliter impendebat; et humiliatus est nimis: quod illi timuerunt qui amaverunt gloriam hominum magis quam Dei 17. Sed quid est: Ego autem? Diceret potius: Credidi, propter quod et locutus sum, et humiliatus sum nimis: cur addidit: Ego autem, nisi quia homo humiliari potest ab eis qui veritati contradicunt, non ipsa veritas quam credit et loquitur? Unde et Apostolus, cum de catena sua diceret: Sed sermo, inquit: Dei non est alligatus 18. Sic et iste, quia ipsa est una persona sanctorum testium, hoc est, martyrum Dei: Credidi, inquit, propter quod locutus sum. Ego autem, non illud quod credidi, non sermo quem protuli; sed Ego humiliatus sum nimis.
De nullo prorsus homine praesumendum.
3. [v 11.] Ego autem dixi in ecstasi mea: Omnis homo mendax. Ecstasin pavorem dicit, quem comminantibus persecutoribus, et impendentibus passionibus cruciatus aut mortis, humana infirmitas patitur. Hoc enim intellegimus, quia in isto psalmo vox martyrum apparet. Nam et alio modo dicitur ecstasis, cum mens non pavore alienatur, sed aliqua inspiratione revelationis assumitur. Ego autem dixi in ecstasi mea: Omnis homo mendax. Conterritus enim respexit infirmitatem suam, et vidit non de se sibi esse praesumendum. Quantum enim ad ipsum hominem pertinet, mendax est: sed gratia Dei verax effectus est, ne pressuris inimicorum cedens non loqueretur quod crediderat, sed negaret; sicut Petro accidit, quoniam de se praesumpserat, et docendus erat de homine non esse praesumendum. Et si de homine non debet quisque praesumere, utique nec de seipso; quia homo est. Bene ergo iste vidit in pavore suo omnem hominem esse mendacem; quia et illi qui nullo pavore vanescunt, ne persequentibus cedendo mentiantur, muneribus Dei tales sunt, non viribus suis. Proinde verissime dictum est: Omnis homo mendax; sed Deus verax, qui ait: Ego dixi: Dii estis, et filii Altissimi omnes: vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus ex principibus cadetis 19. Consolatur humiles, et implet eos non solum fide credendae, sed etiam fiducia praedicandae veritatis, si perseveranter subdantur Deo, nec imitentur unum ex principibus diabolum, qui in veritate non stetit, et cecidit. Si enim omnis homo mendax, in tantum non erunt mendaces, in quantum non erunt homines; quoniam dii erunt, et filii Altissimi.
4. [v 12.] Hoc itaque considerans devotissimus populus fidelium testium, quomodo infirmitatem humanam Dei misericordia non relinquat, in cuius infirmitatis pavore dictum est: Omnis homo mendax; quomodo consoletur humiles, et impleat spiritu fiduciae trepidantes, ut pene mortuo corde reviviscant, nec in semetipsis fidentes sint, sed in eo qui suscitat mortuos 20, et linguas infantium facit disertas 21; qui ait: Cum autem tradent vos, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini; non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis 22: haec ergo omnia considerans ille qui dixerat: Ego dixi in pavore meo: Omnis homo mendax, et videns gratia Domini se factum veracem: Quid retribuam, inquit: Domino, pro omnibus quae retribuit mihi? Non ait, pro omnibus quae tribuit mihi; sed pro omnibus quae retribuit mihi. Quae igitur praecesserant hominis, ut omnium donorum Dei non attributio, sed retributio vocari possit? quae praecesserant hominis nisi peccata? Retribuit ergo Deus bona pro malis, cui homines retribuunt mala pro bonis: haec enim retribuerunt qui dixerunt: Hic est haeres; venite, occidamus eum 23.
A Domino datur ipsum patientem imitandi facultas.
5. [vv 13-15.] Sed quaerit iste quid retribuat Domino, et non invenit, nisi ex eis quae ipse Dominus retribuit. Calicem, inquit, salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. O homo, peccato tuo mendax, dono Dei verax, et ideo iam non homo; quis tibi dedit calicem salutaris, quem accipiens, et invocans nomen Domini, retribues ei pro omnibus quae retribuit tibi? quis nisi ille qui ait: Potestis bibere calicem quem ego bibiturus sum? 24 Quis tibi dedit imitari passiones suas, nisi qui pro te passus est prior? Ideoque: Pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum eius. Emit eam sanguine suo, quem prior fudit pro salute servorum, ne pro Domini nomine servi fundere dubitarent; quod tamen eorum, non Domini utilitati, proficeret.
Dei servus et insimul filius, Christi assecla.
6. [v 16.] Confiteatur itaque conditionem suam mancipium tanto pretio comparatum, et dicat: O Domine, ego servus tuus; ego servus tuus, et filius ancillae tuae. Ergo et emptus est, et vernaculus est. An cum matre simul est emptus? an quia vernaculus est, pro peccato fugae suae depraedatus, et ideo emptus, quia redemptus est? Filius enim est ancillae secundum quod omnis creatura subdita Creatori est, et verissimo Domino verissimum debet famulatum: quem cum exhibet, libera est, hanc accipiens a Domino gratiam, ut ei non necessitate, sed voluntate deserviat. Ergo iste filius est Ierusalem coelestis, quae sursum est, mater omnium nostrum libera 25. Et libera quidem a peccato, sed ancilla iustitiae: cuius filiis adhuc peregrinantibus dicitur: Vos in libertatem vocati estis; et rursus eos servos facit, dicens: Sed in caritate servite invicem 26: quibus item dicitur: Cum serviebatis peccato, liberi eratis a iustitia; nunc vero liberati a peccato, facti autem servi Deo, habetis fructum vestrum in sanctificationem, finem vero vitam aeternam 27. Dicat ergo Deo servus iste: Multi se martyres dicunt, multi servos tuos, quia nomen tuum habent in variis haeresibus et erroribus; sed quia praeter Ecclesiam tuam sunt, non sunt filii ancillae tuae: Ego autem servus tuus, et filius ancillae tuae.
7. [v 17.] Disrupisti vincula mea; tibi sacrificabo sacrificium laudis. Neque enim inveni ulla merita mea, quando tu disrupisti vincula mea; ideo sacrificium laudis tibi debeo: quia etsi gloriabor quod servus tuus sim et filius ancillae tuae; non in me, sed in te Domino meo gloriabor, qui disrupisti vincula mea, ut a fuga rediens religarer tibi.
8. [v 18.] Vota mea Domino reddam. Quae vota redditurus es? Quas vovisti victimas? quae incensa? quae holocausta? An ad illud respicis, quod paulo ante dixisti: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo; et: Tibi sacrificabo sacrificium laudis? 28 Et revera quisquis bene cogitat quid voveat Domino et quae vota reddat, seipsum voveat, seipsum reddat: hoc exigitur, hoc debetur. Inspecto nummo Dominus dicit; Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 29: imago sua redditur Caesari, imago sua reddatur Deo.
Sacrificium Deo acceptabile in pace Ecclesiae offertur.
9. [v 19.] Sed qui meminit non solum servum se esse Dei, sed et filium ancillae Dei, videt ubi reddat vota sua, conformatus Christo per calicem salutaris. In atriis, inquit, domus Domini. Quae domus Dei est, haec ancilla Dei est: et quae domus Dei, nisi omnis populus eius? Ideo sequitur: In conspectu omnis populi eius. Et apertius iam nominat ipsam matrem. Quid est enim aliud populus eius, nisi quod sequitur: In medio tui, Ierusalem? Tunc est enim quod redditur gratum, si de pace atque in pace reddatur. Qui autem filii huius ancillae non sunt, bellum potiusquam pacem amaverunt. Ne quis autem existimet atria domus Domini, et omnem populum eius Iudaeos significari, quia ita clausit iste psalmus, ut diceret: In medio tui, Ierusalem, cuius nomine carnales Israelitae gloriantur; audite sequentem psalmum, qui quatuor versiculis continetur.
IN PSALMUM 116
ENARRATIO
Superioris sermonis continuatio
Ierusalem illa caelestis Dei dona collaudat.
[vv 1.2] Laudate Dominum omnes gentes, laudate eum omnes populi. Haec sunt atria domus Domini, ille omnis populus eius, haec vera Ierusalem. Audiant magis illi qui huius civitatis filii esse noluerunt, cum se ab omnium gentium communione praeciderunt. Quoniam confirmata est super nos misericordia eius, et veritas Domini manet in aeternum. Haec sunt duo illa, misericordia et veritas, quae in centesimo tertio decimo psalmo memoriae commendanda commonui. Confirmata est autem super nos misericordia Domini, cum eius nomini, per quod liberati sumus, inimicarum gentium rabida ora cesserunt: et veritas Domini manet in aeternum, sive in eis quae promisit iustis, sive in eis quae minatus est impiis.
IN PSALMUM 117
ENARRATIO
Sermo ad populum
Inter confessionem peccatorum et confessionem laudis distinguendum.
1. Audivimus, fratres, admonentem nos atque hortantem Spiritum sanctum, ut sacrificium confessionis offeramus Deo. Confessio autem, vel laudis eius est, vel peccatorum nostrorum. Et illa quidem confessio, qua peccata nostra Deo confitemur, omnibus nota est; ita ut hanc solam dici confessionem in Scripturis sanctis minus erudita existimet multitudo: nam ubi hoc verbum lectoris ore sonuerit, continuo strepitus pius pectora tundentium consequitur. Sed debent advertere quomodo dictum sit in alio psalmo: Quoniam ingrediar in locum tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei, in voce exsultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis 1. Hic enim certe manifestum est vocem confessionis et sonum, non ad moerorem poenitentiae, sed ad laetitiam festivitatis celeberrimae pertinere. Aut si de tam manifesto testimonio quisquam adhuc dubitat, quid dicturus est ad illud quod in Ecclesiastico scriptum est: Benedicite Dominum omnia opera ipsius, date nomini ipsius magnificentiam, et confitemini in laudem ipsius in canticis labiorum et in citharis; et sic dicite in confessione: Quoniam omnia opera Domini bona nimis 2? Hic certe nullus vel tardissimus ambigit confessionem in Dei laudibus poni; nisi forte tanta est in cuiusquam mente perversitas, ut dicere audeat etiam ipsum Dominum Iesum Christum peccata sua Patri esse concessum. Quod si aliquis impius propter nomen confessionis tentaret obicere, facillime refelleretur ipsa contextione verborum. Sic enim loquitur: Confiteor tibi, inquit, Pater, Domine coeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis; ita, Pater, quoniam sic placitum est coram te 3. Quis non eum intellegat in laude Patris haec dicere? Quis non videat istam confessionem non ad dolorem cordis, sed ad gaudium pertinere; cum etiam praecesserit Evangelista dicens: In ipsa hora exsultavit Spiritu sancto et dixit: Confiteor tibi, Pater 4?
Laudamus Dominum quoniam bonus est.
2. [v 1.] Quapropter, carissimi, quoniam nullo modo est omnino dubitandum, tot congruentibus testimoniis, quorum similia in Scripturis per vos ipsos potestis advertere, non tantum in peccatis, sed et in laudibus Dei confessionem divinis Litteris solere nominari; quid congruentius in hoc psalmo, quando Alleluia cantamus, quod est: Laudate Dominum, nos admoneri intellegimus, cum audimus: Confitemini Domino, quam idipsum, scilicet ut laudemus Dominum? Non potuit laus Dei brevius explicari, quam ut diceretur: Quoniam bonus est. Quid sit grandius ista brevitate, non video; cum ita sit proprium Deo quod bonus est, ut a quodam compellatus ipse Filius Dei, cum audiret: Magister bone, ab eo scilicet qui carnem eius intuens, et divinitatis plenitudinem non intellegens, solum hominem arbitrabatur; responderet: Quid me interrogas de bono? Nemo bonus, nisi unus Deus 5. Quod quid est aliud dicere, quam. Si me bonum vis appellare, intellege et Deum? Sed quoniam populo dicitur, in praenuntiatione futurorum liberato ab omni labore et captivitate peregrinationis et ab omni permixtione iniquorum, quod ei per gratiam Dei praestitum est, non solum non retribuentis mala pro malis, sed etiam retribuentis bona pro malis; convenientissime adiunctum est: Quoniam in saeculum misericordia eius.
Dei populus, multa membra sunt unius corporis.
3. [vv 2-5.] Dicat autem domus Israel quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Dicat autem Domus Aaron quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Dicant nunc omnes qui timent Dominum quoniam in saeculum misericordia eius. Recognoscitis, credo, carissimi, quae sit domus Israel, quae sit domus Aaron, et quoniam utrique sunt timentes Dominum. Ipsi enim sunt pusilli cum magnis, iam in alio psalmo bene insinuati cordibus vestris: quorum numero nos omnes, in eius gratia qui bonus est et in saeculum misericordia eius, sociatos esse gaudeamus; quoniam exauditi sunt qui dixerunt: Adiciat Dominus super vos, super vos et super filios vestros 6: ut Israelitis in Christum credentibus, ex quorum numero sunt Apostoli patres nostri, et ad eminentiam perfectorum et ad obedientiam parvulorum adiungeretur numerus Gentium; ut dicamus omnes facti unum in Christo, facti unus grex sub pastore uno, et corpus illius capitis tamquam unus homo dicamus: In tribulatione invocavi Dominum, et exaudivit me in latitudine. Angustia nostrae tribulationis finitur: latitudo autem quo transimus, non habet terminum. Quis enim accusabit adversus electos Dei? 7
De occulta lucta contra spiritus nequam.
4. [vv 6.7.] Dominus mihi adiutor; non timebo quid faciat mihi homo. Sed numquid solos homines habet inimicos Ecclesia? Quid est homo carni et sanguini deditus, nisi caro et sanguis? Sed ait Apostolus: Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et rectores mundi tenebrarum harum: id est, rectores iniquorum, mundum istum diligentium, et propterea tenebrarum; quia et nos fuimus aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino 8. Adversus spiritalia, inquit, nequitiae in coelestibus 9: id est, diabolum et angelos eius; quem diabolum alio loco dicit principem potestatis aeris huius 10. Audi ergo quod sequitur: Dominus mihi adiutor, et ego despiciam inimicos meos. Ex quolibet genere inimici exsurgant, sive ex numero malorum hominum, sive ex numero malorum angelorum; in Domini adiutorio despicientur cui confitemur laudem, cui cantamus Alleluia.
5. [vv 8.9.] Despectis autem inimicis, non sic mihi tamquam bonus homo se amicus opponat, ut ipse in se spem meam iubeat collocari: Bonum est enim confidere in Domino, quam confidere in homine. Nec quisquis secundum quemdam modum dici potest angelus bonus, sic a me cogitetur, ut in eo confidere debeam: nemo enim bonus, nisi solus Deus 11; et cum videntur adiuvare homo vel angelus, cum hoc vera dilectione faciunt, ille per eos facit, qui eos pro modo eorum bonos fecit. Bonum est ergo sperare in Dominum, quam sperare in principes. Nam et Angeli dicti sunt principes, sicut in Daniele legimus: Michael princeps vester 12.
Ecclesiae labores et victoriam recolit psalmus.
6. [vv 10.11.] Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos: circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos. Quod ait: Omnes gentes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum eos, significat Ecclesiae labores atque victoriam; sed quasi causa quaereretur unde tanta mala superare potuerit, respectum est ad exemplum, et dixit quid primo passa sit in capite suo, addendo quod sequitur: Circumdantes circumdederunt me: et bene ibi non repetitum est, omnes gentes; quod a Iudaeis solis factum est. Et in nomine Domini ultus sum eos: quia illic ipse pius populus, quod est corpus Christi, persecutores sensit, de quorum genere caro illa suscepta et suspensa est, et pro quo factum est quidquid ab illa interiore divinitate per exteriorem carnem virtute immortali mortaliter factum est.
7. [v 12.] Circumdederunt me sicut apes favum, et exarserunt sicut ignis in spinis, et in nomine Domini ultus sum eos. Hic iam ex ordine gestarum rerum, etiam verborum ordo contexitur. Nam ipsum Dominum caput Ecclesiae recte accipimus circumdatum a persecutoribus, sicut circumdant apes favum. Quid enim ab ignorantibus gestum sit, mystica subtilitate Spiritus sanctus loquitur. Mel quippe apes operantur in favis: nescientes autem persecutores Domini, fecerunt eum nobis ipsa passione dulciorem; ut gustemus et videamus quam suavis est Dominus 13, qui mortuus est propter delicta nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram 14. Iam vero quod sequitur: Et exarserunt velut ignis in spinis: in eius corpore, hoc est, in populo ubique diffuso melius intellegitur; quem circumdederunt omnes gentes, cum sit collectus de omnibus gentibus. Exarserunt quippe velut ignis in spinis, quando peccatricem carnem atque huius mortalis vitae molestissimas compunctiones, persecutionis incendio cremaverunt. Et in nomine, inquit: Domini ultus sum eos: sive quia et ipsi, malitia quae in eis iustos persequebatur exstincta, christiano populo sociati sunt; sive quia caeteri eorum qui contempserunt hoc tempore vocantis misericordiam, veritatem iudicantis in fine sensuri sunt.
Christus invocantibus fratribus nusquam deesse potuit.
8. [v 13.] Tamquam cumulus arenae impulsus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. Quamvis enim esset iam magna multitudo credentium, quasi arenae innumerabili comparanda, et in unam societatem tamquam in cumulum ducta; tamen quid est homo, nisi quod memor es eius? 15 Non dixit: Abundantiam numeri mei, numerus gentium superare non valuit; sed: Dominus, inquit, suscepit me. Multitudinem ergo fidelium in unitate fidei simul habitantem persecutio gentium quo impelleret, ut deiceret, non habebat: quando in eum creditum est, qui et singulos et omnes et ubique susciperet; quia eis invocantibus nusquam deesse potuisset.
9. [v 14.] Fortitudo mea et laudatio mea Dominus; et factus est mihi in salutem. Qui ergo cadunt, cum impelluntur, nisi qui sua sibi fortitudo, et sua sibi volunt esse laudatio? Nullus quippe in certamine cadit, nisi cuius fortitudo et laudatio cadit. Quapropter cuius fortitudo et laudatio est Dominus, tam non cadit quam non cadit Dominus. Et ideo eis factus est in salutem; non quia ipse aliquid factus est quod ante non erat, sed quia ipsi cum in eum crederent, quod non erant facti sunt, et iam ipse non sibi, sed illis, quod aversis a se non erat, salus coepit esse conversis.
10. [v 15.] Vox laetitiae et salutis in tabernaculis iustorum: ubi vocem moeroris et exitii putabant esse, qui in eorum corpora saeviebant. Non enim sentiebant interiora gaudia sanctorum de spe futura. Unde et Apostolus dicit: Quasi tristes, semper autem gaudentes 16; et iterum: Non solum autem, sed etiam gloriamur, inquit, in tribulationibus 17.
Fecit nobis magna qui potens est.
11. [v 16.] Dextera Domini fecit virtutem. Quam virtutem dicit? Dextera, inquit: Domini exaltavit me. Magna virtus exaltare humilem, deificare mortalem, praebere de infirmitate perfectionem, de subiectione gloriam, de passione victoriam, dare auxilium de tribulatione; ut afflictis vera salus Dei patesceret, affligentibus autem vana salus hominis remaneret. Magna haec; sed quid miraris? audi quid repetat. Non homo se exaltavit, non homo se perfecit, non sibi homo gloriam dedit, non homo vicit, non homo sibi saluti fuit: Dextera Domini fecit virtutem.
12. [v 17.] Non moriar, sed vivam, et enarrabo opera Domini. At illi stragem funerum ubique facientes, Ecclesiam Christi mori arbitrabantur. Ecce nunc enarrat opera Domini. Ubique Christus beatorum martyrum gloria est. Vicit vapulando ferientes; patiendo, impatientes; diligendo, saevientes.
Cur tanta indigna Christi corpus pertulerit.
13. [v 18.] Tamen cur tanta indigna pertulit corpus Christi, sancta Ecclesia, populus in adoptionem; indicet nobis. Emendans, inquit, emendavit me Dominus, et morti non tradidit me. Non ergo quidquam viribus suis licuisse arbitretur fremitus impiorum: non haberet istam potestatem, nisi sibi data esset desuper. Saepe filios paterfamilias per nequissimos servos emendari iubet; cum illis haereditatem, illis compedes praeparet. Quae est ista haereditas? Auri est, an argenti, an gemmarum, aut fundorum, amoenorumque praediorum? Vide qua intretur, et cognosce quid sit.
14. [v 19.] Aperite, inquit, mihi portas iustitiae. Ecce audivimus portas. Quid est intus? Ingressus, inquit, in eis confitebor Domino. Illa confessio laudis est admirabilis usque ad domum Dei, in voce exultationis et confessionis, soni festivitatem celebrantis 18: haec est aeterna beatitudo iustorum, qua beati sunt qui inhabitant in domo Dei, in saecula saeculorum laudantes eum 19.
15. [v 20.] Sed vide quemadmodum intretur in portas iustitiae. Hae portae Domini, inquit, iusti intrabunt in eas. Has saltem nemo intret iniustus, in illam Ierusalem quae non recipit incircumcisum, ubi dicitur: Canes foris 20. Satis sit quod in longinqua peregrinatione mea inhabitavi cum tabernaculis Cedar, et cum his qui oderunt pacem eram pacificus 21: pertuli usque in finem permixtionem malorum, sed hae portae Domini; iusti intrabunt in eas.
16. [v 21.] Confitebor, tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem. Quam saepe ostenditur laudis esse ista confessio, non vulnera medico ostendens, sed de percepta sanitate gratias agens. Ipse autem medicus salus est.
17. [v 22.] At istum quem dicimus? Lapidem quem reprobaverunt aedificantes: nam hic factus est in caput anguli; ut duos conderet in se, in unum novum hominem, faciens pacem, et connecteret utrosque in uno corpore Deo 22, circumcisionem scilicet et praeputium.
Summus angularis lapis Christus Iesus.
18. [v 23.] A Domino factus est ei: id est, capiti anguli a Domino factus est. Quamvis enim hoc non esset factus, nisi passus esset; non tamen hoc ab eis a quibus passus est, factus est. Nam illi qui aedificabant, reprobaverunt; sed in eo quod Dominus occulte aedificabat, fecit in caput anguli quod illi reprobaverunt. Et est mirabilis in oculis nostris: in oculis interioris hominis, in oculis credentium, sperantium, diligentium; non in oculis carnalibus eorum qui quasi hominem contemnendo reprobaverunt.
19. [v 24.] Hic est dies quem fecit Dominus. Meminit iste homo se dixisse in superioribus psalmis: Quoniam inclinavit aurem suam mihi, et in diebus meis invocavi 23; dies suos commemorans veteres: unde modo dicit: Hic est dies quem fecit Dominus; id est, quo mihi salutem dedit. Hic est dies de quo dixit: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te 24; id est, dies quo ille mediator factus est in caput anguli. Exsultemus ergo et iucundemur in eo.
Redentibus nobis Christus via.
20. [v 25.] O Domine, salvum me fac; o Domine, bene prospera iter vero. Quia dies salutis est, salvum me fac: quia de longinqua peregrinatione revertentes seiungimur ab eis qui oderant pacem, cum quibus eramus pacifici, et cum loqueremur eis, debellabant nos gratis 25; bene prospera iter redeuntibus, quia tu nobis factus es via.
21. [v 26.] Benedictus enim qui venit in nomine Domini. Maledictus ergo ille qui venit in nomine suo; sicut in Evangelio dicit: Ego veni in nomine Patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum accipietis 26. Benediximus vos de domo Domini. Credo quod ista vox magnorum est ad pusillos, eorum scilicet magnorum qui Verbum Deum apud Deum, sicut in hac vita possunt, mente contingunt; et tamen sermonem suum propter parvulos temperant, ut possint sinceriter dicere quod ait Apostolus: Sive enim mente excessimus Deo, sive temperantes sumus vobis; caritas enim Christi compellit nos 27. Ipsi parvulos benedicunt de interiore domo Domini, ubi laus illa in saecula saeculorum non deficit: et ideo videte quid inde annuntient.
Christus hostia, altare et sacerdos.
22. [v 27.] Deus Dominus, et illuxit nobis. Dominus ille qui venit in nomine Domini, quem reprobaverunt aedificantes, et factus est in caput anguli 28; mediator ille Dei et hominum homo Christus Iesus 29, Deus est, aequalis est Patri, et illuxit nobis, ut quod credidimus intellegeremus, et vobis nondum intellegentibus, sed iam credentibus, enuntiaremus. Ut autem et vos intellegatis: Constituite diem festum in confrequentationibus, usque ad cornua altaris: id est, usque ad interiorem domum Dei, de qua vos benediximus, ubi sunt altaris excelsa. Constituite diem festum, non tepide ac segniter, sed in confrequentationibus. Ipsa est enim vox exsultationis, soni festivitatem celebrantis, ambulantium in loco tabernaculi admirabilis usque ad domum Dei 30. Si enim est ibi spiritale sacrificium, sempiternum sacrificium laudis, et sacerdos sempiternus est, et altare sempiternum pacata mens ipsa iustorum. Hoc apertius dicimus, fratres: quicumque Deum Verbum intellegere volunt, non eis sufficiat caro, quod propter eos Verbum factum est, ut lacte nutrirentur; nec in terra sufficiat iste dies festus quo agnus occisus est: sed constituatur in confrequentationibus, quousque perveniatur, exaltatis a Domino mentibus nostris, usque ad eius divinitatem interiorem, qui nobis exteriorem humanitatem lacte nutriendis praebere dignatus est.
Nihili salubrius delectat nos quam Dei laus.
23. [vv 28.29.] Et quid ibi aliud, nisi laudes eius cantabimus? Quid ibi aliud dicemus, nisi: Deus meus es tu, et confitebor tibi; Deus meus es tu, et exaltabo te: confitebor tibi, Domine, quoniam exaudisti me, et factus es mihi in salutem? Non strepitu verborum ista dicemus, sed dilectio inhaerens illi per seipsam clamat istam vocem, et dilectio ipsa vox est ista. Itaque sicut coepit laudem, ita terminat: Confitemini Domino, quoniam bonus, quoniam in saeculum misericordia eius. Hinc coepit Psalmus, huc desinit; quoniam sicut ab initio quod deseruimus, ita in finem quo redimus, non est aliquid quod salubrius delectet, quam laus Dei, et semper Alleluia.
IN PSALMUM 118
ENARRATIO
Prooemium
Prooemium
Psalmos omnes caeteros, quos codicem Psalmorum novimus continere, quod Ecclesiae consuetudine Psalterium nuncupatur, partim sermocinando in populis, partim dictando exposui, donante Domino, sicut potui: psalmum vero centesimum octavum decimum, non tam propter eius notissimam longitudinem, quam propter eius profunditatem paucis cognoscibilem differebam. Et cum molestissime ferrent fratres mei, eius solius expositionem, quantum ad eiusdem corporis Psalmos pertinet, deesse opusculis nostris, meque ad hoc solvendum debitum vehementer urgerent, diu petentibus iubentibusque non cessi; quia quotiescumque inde cogitare tentavi, semper vires nostrae intentionis excessit. Quanto enim videtur apertior, tanto mihi profundior videri solet; ita ut etiam quam sit profundus, demonstrare non possem. Aliorum quippe, qui difficile intelleguntur, etiamsi in obscuritate sensus latet, ipsa tamen apparet obscuritas: huius autem nec ipsa; quoniam talem praebet superficiem, ut lectorem atque auditorem, non expositorem necessarium habere credatur. Et nunc quod tandem ad pertractationem eius accedo, quid in eo possim, prorsus ignoro: spero tamen, ut aliquid possim, adfuturum atque adiuturum Deum. Sic enim fecit in omnibus quaecumque sufficienter, cum prius mihi ad intellegendum vel explicandum difficilia ac pene impossibilia viderentur, exposui. Statui autem per sermones id agere, qui proferantur in populis, quas Graeci vocant. Hoc enim iustius esse arbitror, ut conventus ecclesiastici non fraudentur etiam psalmi huius intellegentia, cuius, ut aliorum, delectari assolent cantilena. Sed sit huc usque prooemium: iam de ipso est loquendum, de quo istuc visum est praeloquendum.
IN PSALMUM 118
ENARRATIO
Sermo 1
Qui vult esse beatus, sit in lege Dei immaculatus.
1. [v 1.] Ab exordio suo magnus psalmus iste, carissimi, exhortatur nos ad beatitudinem, quam nemo est qui non expetat. Quis enim usquam vel potest, vel potuit, vel poterit inveniri qui nolit esse beatus? Quid igitur exhortatione opus est ad eam rem quam sua sponte appetit animus humanus? Nam profecto qui exhortatur, id agit, ut excitetur voluntas eius cum quo agit, ad illud propter quod exhortationis adhibetur alloquium. Utquid ergo nobiscum agitur, ut velimus quod nolle non possumus; nisi quia omnes quidem beatitudinem concupiscunt, sed quonam modo ad eam perveniatur, plurimi nesciunt? Ideoque hoc docet iste, qui dicit: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini. Tamquam diceret: Scio quid velis, beatitudinem quaeris; si ergo vis esse beatus, esto immaculatus. Illud enim omnes, hoc autem pauci volunt, sine quo non pervenitur ad illud quod omnes volunt. Sed ubi erit quisque immaculatus, nisi in via? In qua via, nisi in lege Domini? Ac per hoc: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini, non superfluo nobis dicitur, sed exhortatio necessaria nostris mentibus adhibetur. Quid enim boni sit ad quod multi pigri sunt, id est, immaculatos ambulare in via, quae lex est Domini, sic ostenditur, cum beatos esse qui hoc faciunt, indicatur, ut propter illud quod omnes volunt, etiam hoc fiat quod plurimi nolunt. Beatum quippe esse, tam magnum est bonum, ut hoc et boni velint et mali. Nec mirum est quod boni propterea sunt boni; sed illud est mirum, quod etiam mali propterea sunt mali, ut sint beati. Nam quisquis libidinibus deditus, luxuria stuprisque corrumpitur, in hoc malo beatitudinem quaerit, et se miserum putat, cum ad suae concupiscentiae voluptatem laetitiamque non pervenit, beatum vero non dubitat iactare cum pervenit. Et quisquis avaritiae facibus inardescit, ad hoc congregat quocumque modo divitias, ut beatus sit: inimicorum sanguinem fundere quicumque desiderat, dominationem quisquis affectat, crudelitatem suam quisquis alienis cladibus pascit, in omnibus sceleribus beatitudinem quaerit. Hos igitur errantes, et vera miseria falsam beatitudinem requirentes, revocat ad viam, si audiatur, vox ista divina: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini: tamquam dicens: Quo itis? Peritis, et nescitis. Non illac itur qua pergitis, quo pervenire desideratis: nam utique beati esse cupitis; sed misera sunt, et ad maiorem miseriam ducunt itinera ista qua curritis. Tam magnum bonum quaerere per mala nolite: si ad illud pervenire vultis, huc venite, hac ite. Viae perversae relinquite malignitatem, qui non potestis relinquere beatitudinis voluntatem. Frustra tendendo fatigamini, quo perveniendo inquinamini. Non autem beati inquinati in errore, qui ambulant in perversitate saeculi; sed: Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.
Recta mente et alacri animo Dei praecepta scrutanda.
2. [vv 2.3.] Quid porro adiungat attendite: Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Non mihi videtur aliud his verbis commemoratum beatorum genus, quam illud quod ante dictum est. Nam scrutari testimonia Domini, et eum in toto corde exquirere, hoc est immaculatum in via, in lege Domini ambulare. Denique sequitur et dicit: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Si ergo ambulantes in via, id est in lege Domini, ipsi sunt scrutantes testimonia eius, et in toto corde exquirentes eum; profecto qui operantur iniquitatem, non scrutantur testimonia eius. Et tamen novimus operarios iniquitatis ad hoc scrutari testimonia Domini, quia malunt docti esse quam iusti: novimus et alios ad hoc scrutari testimonia Domini, non quod iam recte vivant, sed ut sciant quemadmodum vivere debeant. Tales ergo nondum immaculati ambulant in lege Domini, ac per hoc nondum beati. Quomodo ergo intellegendum est: Beati qui scrutantur testimonia eius; cum videamus homines eius scrutari testimonia non beatos, quia non immaculatos? Nam Scribae et Pharisaei super cathedram Moysi sedentes, de quibus Dominus ait: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite: dicunt enim, et non faciunt 1; utique scrutabantur testimonia Domini, ut haberent quae dicerent bona, quamvis facerent mala. Sed hos omittamus: recte quippe respondebitur nobis quod isti non scrutantur testimonia Domini. Non enim quaerunt ipsa, sed aliud quaerunt per ipsa, id est, ut glorificentur ab hominibus, vel ditentur. Non est hoc scrutari testimonia Dei, non diligere quod ostendunt, nolle pervenire quo ducunt, id est ad Deum. Aut si et ipsi scrutantur testimonia Dei, quamvis non ut ipsum, sed ut aliud ex his inveniant et acquirant; certe non in toto corde exquirunt eum, quod non utique frustra hic additum cernimus. Sciens enim Spiritus qui haec dicit, multos propter aliud, non propter quod constitutum est, scrutari testimonia eius, non tantum dixit: Beati qui scrutantur testimonia eius; sed addidit, in toto corde exquirunt eum, tamquam docens quemadmodum, vel propter quid scrutanda sint testimonia Domini. Denique in libro Sapientiae loquens ipsa Sapientia: Quaerunt, inquit, me mali, et non inveniunt; oderunt enim sapientiam 2. Quod quid est aliud, quam: Oderunt me? Quaerunt ergo me, ait, et non me inveniunt qui oderunt me. Quomodo igitur dicuntur quaerere quod oderunt, nisi quia non hoc, sed aliud ibi quaerunt? Non enim volunt esse sapientes in Dei gloriam, sed volunt videri sapientes propter hominum gloriam. Quomodo enim sapientiam non oderunt, quae iubet et docet contemnendum esse quod diligunt? Proinde, beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini 3. Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum. Sic enim scrutando testimonia eius, ut in toto corde exquirant eum, immaculati ambulant in lege Domini. Numquid tamen ille non scrutabatur testimonia eius, nec quaerebat eum, qui dicebat: Magister bone, quid boni faciam, ut vitam aeternam consequar? 4 Sed quomodo eum in toto corde quaesivit, cuius consilio divitias suas praetulit, quo audito tristis abscessit? Nam et propheta Isaias dicit: Quaerite Dominum; et cum inveneritis eum, derelinquat impius vias suas, et vir iniquus cogitationes suas 5.
Spe beati sumus.
3.Quaerunt itaque Deum et impii et iniqui, ut eo invento non sint impii, nec iniqui. Quomodo ergo iam beati, cum adhuc testimonia eius scrutantur et exquirunt eum, cum hoc facere possint et impii, possint et iniqui? Beatos autem esse impios et iniquos, quis vel impius dixerit aut iniquus? Ergo spe beati, sicut beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam 6: non propter quod adest, quamdiu mala patiuntur; sed propter quod aderit, quoniam ipsorum est regnum coelorum: et beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam; non quia esuriunt et sitiunt, sed propter quod sequitur, quoniam ipsi saturabuntur 7: et beati qui plorant; non quia plorant, sed propter quod sequitur, quia ridebunt 8. Proinde: Beati qui scrutantur testimonia eius, in toto corde exquirunt eum; non quia scrutantur et exquirunt, sed quia inventuri sunt quod exquirunt: in toto enim corde, non neglegenter exquirunt. Si ergo spe beati, fortassis etiam spe immaculati. Nam profecto in hac vita, licet in lege Domini ambulemus, licet scrutemur testimonia eius, et in toto corde exquiramus eum, si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 9. Sed hoc diligentius inquirendum est. Sequitur quippe: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Ex quo videri potest, qui ambulant in via Domini, id est in lege Domini, scrutando testimonia eius, et in toto corde exquirendo eum, iam esse posse immaculatos, hoc est sine peccato, propter verba sequentia: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Qui autem peccatum facit, et iniquitatem facit, ait beatus Ioannes; et addidit: Peccatum iniquitas est 10. Sed iam sermo iste claudendus est, nec in angustum tanta quaestio coarctanda.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 2
Qui se nullum putat habere peccatum seipsum seducit.
1. [v 3.] Scriptum est, et legitur, et verum est, in hoc psalmo: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt. Sed elaborandum est, opitulante Deo, in cuius manu sunt et nos et sermones nostri 1, ne recte dictum, non recte intellectum, lectorem auditoremve perturbet. Cavendum est enim, ne omnes sancti, quorum illa vox est: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 2; aut non putentur ambulare in viis Domini, quoniam peccatum iniquitas est 3, et qui operantur iniquitatem, non utique in viis eius ambulaverunt; aut quia dubium non est eos ambulare in viis Domini, non credantur habere peccatum, quod procul dubio falsum est. Neque enim propter arrogantiam superbiamque vitandam scriptum est: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Alioquin non adderetur: Et veritas in nobis non est 4; sed diceretur: Humilitas in nobis non est: praesertim quia sequitur unde iste sensus clarius illustretur, omnesque auferat dubitatione ambages. Cum enim hoc beatus Ioannes dixisset, ad iunxit: Si autem confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, qui dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate 5. Quid hic dicit, quid contradicit damnabilis impietatis elatio? Si enim propter arrogantiam devitandam, non propter veritatem fatendam, non dicunt sancti se non habere peccatum; quid est quod confitentur, ut remissionem mundationemque mereantur? An et hoc fit, ut arrogantia devitetur? Quomodo ergo impetrabitur peccatorum vera mundatio, quorum est falsa confessio? Conticescat igitur et arescat elatio fenea superborum, se ipsa seducens, quae in auribus hominum simulata humilitate dicit se habere peccatum, in corde autem suo impia elatione dicit se non habere peccatum. Qui enim hoc dicunt, seipsos seducunt, et veritas in eis non est. Sed quando in auribus hominum hoc dicunt, non tantum seipsos, sed alios quoque doctrinae insanae perversitate seducunt: cum vero id in corde suo dicunt, illic seipsos seducunt, illic veritas in eis non est; ac per hoc seipsos in corde suo seducunt, et in suo corde veritatis lumen amittunt. Exclamet autem sancta familia Christi, fructificans et crescens in universo mundo, humiliter verax et veraciter humilis; exclamet, inquam: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est. Quod si confessi fuerimus delicta nostra, fidelis est et iustus, ut dimittat nobis peccata nostra, et mundet nos ab omni iniquitate. Haec ut dicuntur, ita sentiantur. Tunc enim erit humilitas vera, si non sola ostentetur in lingua; ut simus secundum Apostolum, non alta sapientes, sed humilibus consentientes 6: non ait, colloquentes, sed, consentientes; quod non fit ore, sed corde. Hypocrita, si dicis te habere, cum credas te non habere peccatum; foris fingis humilitatem, intus amplecteris vanitatem. Ergo et in ore et in corde non habes veritatem. Quid tibi prodest videri hominibus humile esse quod dicis, si Deus videt altum esse quod sapis? Certe, si auribus divinum insonaret oraculum: Noli altum dicere; nec sic immerito damnareris, si humile in ore coram hominibus, et altum in corde coram Domino loquereris. Cum vero audias: Noli altum sapere, sed time 7; cur non etiam intus es humilis ubi sapis? An ideo mens altitudine inflatur, ut humilitatem lingua mentiatur? Legis, vel audis: Noli altum sapere, sed time: et tu in tantum sapis altum, ut te peccatum existimes non habere; ac per hoc, quia non vis timere, nihil tibi aliud remanet quam tumere.
Sancti ipsi, licet peccatum non operentur, non sunt sine peccato.
2. Et unde, inquis, scriptum est: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt? An vero sancti Domini non ambulant in viis Domini? Quod si ambulant, inquit, non operantur iniquitatem: si non operantur iniquitatem, non habent peccatum; quoniam peccatum iniquitas est 8. Exsurge in adiutorium mihi, Domine Iesu, et contra haereticum superbientem opitulare mihi per Apostolum confitentem. Ecce, ubi est homo tuus exinaniens se, ut impleatur te? Ipsum audiamus, fratres mei; ipsum de hac quaestione, si placet, imo quia placet, interrogemus. Dic nobis, Paule beatissime, utrum ambulaveris in viis Domini, cum in carne adhuc viveres? Respondet: Et unde dicebam: Verumtamen in quod pervenimus, in eo ambulemus 9? Unde dicebam: Numquid circumvenit vos Titus? nonne eodem spiritu ambulavimus? nonne iisdem vestigiis? 10 Unde dicebam: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino; per fidem enim ambulamus, non per speciem 11? Quae certior via Domini, quam fides ex qua iustus vivit 12? In cuius alterius viae itinere ad superna tendebam, quando dicebam: Unum autem quae retro oblitus, in ea quae ante sunt extentus, secundum intentionem sequor ad palmam supernae vocationis Dei in Christo Iesu 13? Postremo in qua alia via cucurreram, quando dicebam: Bonum certamen certavi, cursum consummavi 14? Satis sint ista responsa, quibus apostolum Paulum in viis Domini ambulasse didicimus: sed ab illo et aliud inquiramus. Dic obsecro, o Apostole, quando adhuc in carne vivens in viis Domini ambulabas; habebas peccatum, an sine peccato eras? Audiamus utrum se ipse seducat, an vero quod beatus Ioannes eius coapostolus sapiat: quoniam veritas erat in eis. Et hic ergo respondet: Nonne legistis ubi confiteor, dicens: Non enim quod volo facio bonum, sed quod nolo malum, hoc ago 15? Et hoc audivimus: iam itaque illud interrogamus: Quomodo in viis Domini ambulabas, si malum quod nolebas hoc agebas; cum Psalmus sanctus insonet dicens: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt? Audi continuo respondentem per sententiam consequentem: Si quod nolo, inquit, ego hoc facio, iam non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum 16. Ecce quemadmodum qui ambulant in viis Domini, non operantur peccatum, et tamen non sunt sine peccato; quia iam non ipsi operantur illud, sed quod habitat in eis peccatum.
3. Hic dicet aliquis: Quomodo agebat quod nolebat malum, et quomodo ipse non id agebat, sed quod habitabat in illo peccatum? Interim iam ista quaestio soluta est, satisque apparuit Scripturae auctoritate canonicae, fieri posse ut ambulantes in viis Domini, quamvis non sint sine peccato, non tamen id operentur ipsi. Non enim qui operantur iniquitatem, hoc est peccatum, quia peccatum iniquitas est, in viis eius ambulaverunt. Iam vero qua ratione possit intellegi, et agens illud propter corpus mortis huius, in quo lex peccati habitat, et non ipse agens illud propter vias Domini in quibus ambulat; alius sermo necessarius est, quia iste claudendus est.17
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 3
Inter actum humanum et actum hominis distinguendum.
1. [v 3.] Propter id quod in psalmo isto scriptum est: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt, quoniam peccatum iniquitas est 1, sicut Ioannes apostolus dicit, exorta difficilis quaestio: Quomodo possint sancti in hac vita et non esse sine peccato, quia et illud verum est: Si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, et veritas in nobis non est 2; et tamen ambulare vias Domini, quas non ambulant qui operantur iniquitatem: soluta est, dicente apostolo Paulo: Iam non ergo operor illud, sed id quod in me habitat peccatum 3. Quomodo enim est sine peccato, in quo habitat peccatum? Ambulat tamen vias Domini, quas non ambulant qui operantur; quia iam non ipse operatur illud, sed quod in eo habitat peccatum. Verumtamen ita soluta est quaestio ista, ut difficilior altera nasceretur: Quomodo agat homo quod ipse non agit. Utrumque enim dixit; et: Non quod volo, ago; et: Non ego operor illud, sed quod habitat in me peccatum 4. Unde intellegere debemus, quando peccatum quod habitat in nobis, operatur in nobis, tunc nos id non operari; quando nequaquam ei voluntas nostra consentit, et tenet etiam corporis membra, ne obediant desideriis eius. Quid enim operatur peccatum nolentibus nobis, nisi sola illicita desideria? Quibus si voluntatis non adhibeatur assensus; movetur quidem nonnullus affectus, sed nullus ei relaxatur effectus. Hoc praecepit idem apostolus, ubi dicit: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ad obediendum desideriis eius; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato 5. Sunt itaque desideria peccati, quibus nos prohibuit obedire. Operantur ergo peccatum haec desideria; quibus si obedimus, et nos operamur: si autem obtemperantes Apostolo non obedimus eis, non illud nos operamur, sed quod in nobis habitat peccatum. Si autem desideria nulla haberemus illicita, nec nos, nec peccatum mali aliquid operaretur in nobis. Motum porro illiciti desiderii, cui non obediendo non eum nos operamur, ideo et nos agere dicimur, quoniam non est naturae vigor alienae, sed languor est nostrae: a quo languore omnimodo salvi erimus, cum et animo et corpore immortales facti fuerimus. Quapropter et quia in viis Domini ambulamus, non obedimus desideriis peccati; et quia non sumus sine peccato, habemus desideria peccati. Ac per hoc iam nos ea non operamur, non eis obediendo; sed quod in nobis habitat peccatum, eadem commovendo. Non enim qui operantur iniquitatem, id est, obediunt desideriis peccati, in viis Domini ambulaverunt.
Debita multa nobis a Patre dimittenda.
2. Sed adhuc quaerendum est quae petamus dimitti nobis, quando dicimus Deo: Dimitte nobis debita nostra 6: utrum quae nos operamur, quando peccati desideriis obedimus; an ipsa desideria nobis dimitti volumus, quae nos non operamur, sed quod habitat in nobis peccatum. Quantum quidem ego sapere possum, languoris illius et infirmitatis, unde illicita desideria commoventur, quod peccatum 7 appellat Apostolus, universus reatus sacramento Baptismatis est solutus, cum omnibus quae illi obedientes fecimus, diximus, cogitavimus; nec nobis deinceps languor iste obesset, quamvis inesset, si desideriis eius illicitis nullis unquam obedientiam praeberemus, sive operatione, sive locutione, sive tacita assensione; donec etiam ipse sanaretur, cum id quod poscimus esset impletum, sive dicentes: Veniat regnum tuum 8; sive dicentes: Libera nos a malo 9: sed quoniam tentatio est vita humana super terram 10; etiamsi a criminibus longe simus, non tamen deest ubi desideriis peccati, vel facto, vel dicto, vel cogitatu obediamus; quando adversus maiora vigilantibus, quaedam incautis minuta subrepunt quae si adversus nos colligantur, etsi non singula suis molibus conterunt, omnia tamen acervo nos obruunt. Et propter haec, etiam hi qui ambulant in viis Domini dicunt: Dimitte nobis debita nostra 11: quoniam ad vias Domini, et ipsa oratio pertinet, et ipsa confessio, quamvis non ad eas peccata pertineant.
In fide quae per dilectionem operatur, constanter ambulandum.
3.Itaque in viis Domini, quas omnes fides una complectitur, qua in eum creditur qui iustificat impium 12, qui etiam dixit: Ego sum via 13; nemo peccatum operatur, sed confitetur. Deviat ergo, cum peccat; et ideo peccatum viae non tribuitur, quod a deviante committitur: sed in via fidei pro non peccantibus habentur, quibus peccata non imputantur. De quibus apostolus Paulus iustitiam fidei commendans, in psalmo scriptum esse monstravit: Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata: beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum 14. Hoc praestant viae Domini; ac per hoc, quoniam iustus ex fide vivit 15, ab ista via Domini illa alienat iniquitas, quae est infidelitas. In hac autem via, id est, in fide pia, quisquis ambulat, aut peccatum non operatur, aut si quid a deviante committitur, propter viam non imputatur, et tamquam non fuerit operatus accipitur. Et ideo bene etiam sic intellegitur: Non enim qui operantur iniquitatem, in viis eius ambulaverunt; ut hanc iniquitatem significaverit, quae recedit a fide, aut non accedit ad fidem. Quemadmodum enim ait Dominus de Iudaeis: Si non venissem, peccatum non haberent 16; nec utique sine ullo peccato erant, antequam Christus veniret in carne, et ex quo venit, coeperunt habere peccatum; sed peccatum quoddam certum, id est, infidelitatis, intellegi voluit, quoniam non crediderunt in eum: ita qui operantur iniquitatem, non quamlibet, sed hanc ipsam infidelitatis, non in viis eius ambulaverunt, quia universae viae Domini misericordia et veritas 17; utrumque autem in Christo est, et praeter Christum nusquam est. Dico enim Christum, ait Apostolus, ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem Dei, ad confirmandas promissiones Patrum; Gentes autem super misericordiam glorificare Deum 18. In hoc igitur misericordia, quia nos redemit; in hoc veritas, quia id quod promisit implevit, et impleturus est quod promittit. Qui ergo operantur iniquitatem, id est infidelitatem, non in viis eius ambulaverunt; quia in Christum non crediderunt. Ergo convertantur, et in eum qui iustificat impium 19, pie credant, atque in illo misericordiam peccatis dimissis, et veritatem completis promissis, hoc est, universas vias Domini inveniant: in quibus ambulantes non operabuntur iniquitatem; quia non tenebunt infidelitatem, sed fidem, quae per dilectionem operatur 20, et cui peccatum non imputatur.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 4
Nimis pro eo quod est valde positum invenitur.
1. [vv 4-6.] Quis est, carissimi, qui Domino dicit: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis. Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua? Quis est qui hoc dicit, nisi unumquodque membrum Christi, vel potius universum corpus Christi? Et quid est: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis? utrum, nimis praecepisti; an, nimis custodiri? Quodlibet horum intellegamus, contra illam memorabilem nobilemque sententiam hoc dictum videtur, quam Graeci laudant in sapientibus suis, et Latini laudando consentiunt: Ne quid nimis 1. Si enim hoc verum est, ut ne quid nimis fiat; quomodo verum est quod hic dicitur: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis? quando Deus aliquid vel nimis praeciperet, vel nimis custodiri vellet, si omne nimium reprehensione dignum esset? Diceremus ergo nos nulla graecorum sapientium auctoritate teneri, intuentes quod scriptum est: Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? 2 et potius istam sententiam falsam esse crederemus, qua dictum est: Ne quid nimis, quam divinum eloquium, ubi legimus atque cantamus: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis; nisi nos non graeca elatio, sed vera ratio revocaret. Nimis quippe dicitur, quidquid plus fuerit quam oportet. Nam parum et nimium duo sunt inter se contraria. Parum est quod minus est quam oportet; et nimium, plus quam oportet. Horum in medio modus est, quod dicitur: Sat est. Cum itaque utile sit in vita et moribus, ut amplius quam oportet nihil omnino faciamus; profecto veram esse sententiam: Ne quid nimis 3, fateri potius quam negare debemus. Sed aliquando latina lingua hoc verbo sic abutitur, ut nimis pro eo quod est valde, et positum inveniamus in Litteris sacris, et ponamus in sermonibus nostris. Nam et hic: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis, nonnisi Valde intellegimus, si recte intellegimus: et: Nimis te diligo, si alicui carissimo dicimus, non utique plus quam oportet, sed valde nos diligere intellegi volumus. Denique illa graeca sententia non habet hoc verbum, quod hic legitur: ibi enim est , quod est nimis; hic est autem , quod est Valde. Sed aliquando, ut diximus: Nimis pro eo quod est Valde et dictum invenimus, et dicimus: unde nonnulli etiam latini codices non habent: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis: sed, valde. Valde itaque praecepit hoc Deus, et valde oportet Dei custodiri mandata.
Nisi gratia adiuvet, Dei Lex non impletur.
2. Sed humilis pietas vel pia humilitas, et fides non immemor gratiae, quid adiungat attendite: Utinam, inquit, dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. Praecepisti quidem tu, sed utinam quod praecepisti fiat mihi. Ubi audis Utinam, vocem optantis agnosce; at agnita voce optantis, depone superbiam praesumentis. Quis enim se dicat optare quod sic habet in arbitrii potestate, ut nullo indigens adiumento id possit efficere? Ergo si optat homo quod praecipit Deus; ut det ipse quod praecipit, rogandus est Deus. A quo enim optandum est, nisi ab illo, a quo Patre luminum omne datum optimum et omne donum perfectum, sancta Scriptura teste, descendit 4? Propter eos autem qui putant hoc solo nos ad faciendam iustitiam divinitus adiuvari, quod Dei praecepta nobis in notitiam proferuntur, ut ea cognita, iam sine ulla Dei gratia, solis nostrae voluntatis viribus impleantur; non optat hic dirigi vias suas ad custodiendas iustificationes Dei, nisi iam eius acceptis ipso praecipiente mandatis. Ad hoc enim pertinet quod praemisit: Tu praecepisti mandata tua custodiri nimis. Tamquam diceret: Iam legem accepi, iam novi; tu enim praecepisti mandata tua custodiri nimis: et mandata tua sancta, et iusta, et bona; sed peccatum per bonum mihi operatur mortem 5, nisi adiuvet tua gratia. Utinam ergo dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas.
Ne simus Legis auditores sed factores (Iac 1, 23).
3. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua. Mandata Dei sive cum leguntur, sive cum memoria recoluntur, tamquam speculum intuendum est, secundum Apostolum Iacobum dicentem: Si quis est auditor verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo; consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit: qui autem perspexerit in legem perfectam libertatis, et permanserit, non auditor obliviosus factus, sed factor operis, hic beatus in facto suo erit 6. Talem se iste vult esse, ut inspiciat tamquam in speculo mandata Dei, et non confundatur; quia non auditor eorum tantum vult esse, sed factor. Propterea optat dirigi vias suas ad custodiendas iustificationes Dei. Unde dirigi, nisi gratia Dei? Alioquin legem Dei habebit, non ubi gratuletur, sed ubi confundatur, si voluerit mandata inspicere, quae non facit.
4. [v 7.] Confitebor, inquit, tibi, Domine, in directione cordis, in eo quod didicerim iudicia iustitiae tuae. Non est peccatorum confessio ista, sed laudis: sicut ait etiam ipse in quo peccatum nullum erat: Confitebor tibi, Pater, Domine coeli et terrae 7; et sicut scriptum est in libro Ecclesiastico: Haec dicetis in confessione: Opera Domini universa quoniam bona valde 8. Confitebor, inquit, tibi in directione cordis. Utique si dirigantur viae meae, confitebor tibi, quoniam tu fecisti, et tua laus est ista, non mea. Tunc enim confitebor in eo quod didicerim iudicia iustitiae tuae, si directum cor habebo, directis videlicet viis meis ad custodiendas iustificationes tuas. Nam quid mihi proderit quod ea didicerim, si corde perverso vias abibo pravas? non enim laetabor in eis, sed accusabor ab eis.
Nemo a Deo relinquitur, nisi de se praesumens.
5. [v 8.] Deinde adiungit: Iustificationes tuas custodiam. Quae omnia ex illo utique connectuntur, quod ait: Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas: tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua; et confitebor tibi in directione cordis, et iustificationes tuas custodiam. Sed quid est quod sequitur? Ne derelinquas me usque valde; vel, sicut nonnulli codices habent, usque nimis, pro eo quod est valde: nam hoc verbum graecum est et hic id est, : quasi relinqui se a Domino velit, sed non usque valde. Absit. Sed quia reliquerat Deus mundum merito peccatorum; usque valde illum reliquisset, si ei nec tanta medicina profuisset, hoc est gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum: nunc vero secundum istam orationem corporis Christi, non eum reliquit usque valde; quia Deus erat in Christo, mundum reconcilians sibi 9. Potest hoc etiam sic intellegi, ut eius ista sit vox, qui cum dixisset in abundantia sua: Non movebor in aeternum 10, velut sua virtute confidens; ut ostenderet ei Deus quod non merito eius, sed in voluntate sua praestiterat decori eius virtutem, avertit ab eo faciem suam, et factus est conturbatus. Inveniens ergo se, nec iam praesumens de se, clamat: Ne derelinquas me usque valde. Si enim dereliquisti, ut sine adiutorio tuo infirmus appaream, noli usque valde, ne peream. Tu ergo praecepisti mandata tua custodiri nimis: iam de ignorantia me excusare non possum; sed quoniam infirmus sum, utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas. Tunc non confundar, dum inspicio in omnia mandata tua; tunc confitebor tibi in directione cordis, in eo quod didicerim iudicia iustitiae tuae; tunc iustificationes tuas custodiam: et si dereliquisti me, ne gloriarer in me, noli usque valde, et iustificatus abs te gloriabor in te.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 5
Dei praecepta memoria et vita custodienda.
1. [v 9.] Hos versus, carissimi, isto consideremus in psalmo, et sicut Dominus donat, eius sacras Litteras perscrutemur: In quo corrigit iunior viam suam? In custodiendo verba tua. Interrogat se, et respondet sibi. In quo corrigit iunior viam suam? huc usque interrogatio est: deinde responsio: In custodiendo verba tua. Sed hoc loco custoditio verborum Dei, intellegenda est operatio praeceptorum: frustra enim custodiuntur memoria, si non custodiantur et vita. Nam quidam verba Dei tenendo agunt ne obliviscantur, nec agunt vivendo ut corrigantur: non autem ait iste: In quo exercet iunior memoriam suam? sed: In quo corrigit viam suam? atque ad hoc respondet: In custodiendo verba tua. Neque ullo modo dicenda est via correcta, quamdiu est vita perversa.
De quo iuvene loquatur psalmus.
2. Sed quid sibi vult iste iunior? Potuit enim dicere: In quo corrigit homo viam suam? aut: In quo corrigit vir viam suam? quod plerumque in Scripturis ita ponitur, ut a sexu honoratiore homo intellegatur, modo locutionis quo significatur a parte totum. Neque enim et femina non beata quae non abiit in consilio impiorum: ubi tamen dictum est: Beatus vir 1. Hic vero nec Homo ait, nec Vir, sed iunior. Numquid desperandus est senior? aut in alio corrigit etiam senior viam suam, quam in custodiendo verba Dei? An forte admonitio est, qua aetate potissimum fieri debeat; secundum illud quod alibi scriptum est: Fili, a iuventute tua excipe doctrinam, et usque ad canos invenies sapientiam 2? Est et alius intellectus, ut ille hic agnoscatur filius evangelicus iunior, qui profectus a patre in regionem longinquam, effudit substantiam suam vivens cum meretricibus prodige; et posteaquam porcos pavit, egestatem famemque perpessus, reversus est ad semetipsum, et dixit: Surgam, et ibo ad patrem meum 3. In quo enim correxit viam suam, nisi in custodiendo verba Dei, quae tamquam panem paternum esuriens concupivit? Neque enim corrigeret viam suam frater eius senior, qui patri suo dixit: Ecce tot annis servio tibi, et nunquam mandatum tuum praeterii 4. Iunior ergo ille correxit viam suam, quam se ita depravasse perversamque habuisse confessus est, ut patri diceret: Iam non sum dignus vocari filius tuus 5. Tertius quoque intellectus mihi occurrit, quem quidem ego, quantum pro modulo meo sapio, duobus superioribus antepono: ut senior agnoscatur, vetus homo 6; et novus, iunior: senior, qui portat imaginem terreni hominis; iunior, qui coelestis: quia non prius quod spiritale est, sed quod animale; postea spiritale 7. Sit ergo licet quilibet, quantum ad aetatem pertinet corporis, annosa vetustate decrepitus, iunior erit ad Deum percepta gratiae novitate conversus; et in hoc corrigit viam suam, in custodiendo verba eius: hoc est verbum fidei quod praedicamus 8, et ipsa est fides quae per dilectionem operatur 9.
Indebita Dei misericordia sanat debita nostra miseria.
3.[v 10.] Sed iste iunior populus, gratiae filius, homo novus, cantator novi cantici, haeres testamenti novi, iste iunior non Cain, sed Abel; non Ismael, sed Isaac; non Esau, sed Israel; non Manasses, sed Ephraem; non Heli, sed Samuel; non Saul, sed David; quid adiungat attendite: In toto, inquit, corde meo exquisivi te; ne repellas me a mandatis tuis. Ecce orat, ut adiuvetur ad custodienda verba Dei, in quo dixerat viam suam corrigere iuniorem. Nam utique hoc est: Ne repellas me a mandatis tuis: quid est enim a Deo repelli, nisi non adiuvari? Mandatis quippe eius rectis atque arduis humana non contemperatur infirmitas, nisi praeveniens eius adiuvet caritas. Quos autem non adiuvat, hos merito perhibetur repellere, tamquam flammea framea prohibeantur indigni, ne manum extendant ad arborem vitae 10. Quis est autem dignus, ex quo per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt 11? Sed indebita Dei misericordia sanatur debita nostra miseria. Nam iste qui loquitur et dicit: In toto corde meo exquisivi te; et hoc unde posset, nisi eum aversum ad se ipse converteret, cui dicitur: Deus, tu convertens vivificabis nos 12, et ille perditum quaereret, et errantem ille revocaret, qui dicit: Quod perierat requiram, et quod erraverat revocabo 13?
Opera iustitiae oportet sequantur fidem.
4. [vv 11.12.] Inde est quod et corrigit viam suam in custodiendo verba Dei, illo regente, illo faciente: neque enim per se ipse posset, cum Ieremias propheta fateatur et dicat: Scio, Domine, quoniam non est hominis via eius, neque vir ibit et corriget viam suam 14. A Domino quippe hoc etiam iste superius optavit, ubi ait: Utinam dirigantur viae meae 15: et hic ubi addidit: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi; continuo divinum quaesivit auxilium, ne in corde eius Dei eloquia sine fructu absconderentur, nisi opera iustitiae sequerentur. Cum enim hoc dixisset, adiunxit: Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. Doce dixit, quomodo eas discunt qui faciunt; non quomodo hi qui ut habeant quod loquantur, tantummodo meminerunt. Nam utique iam dixerat: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi: Quid ergo adhuc ea quaerit discere, quae abscondita iam custodit in corde? quod utique non fecisset, nisi ea didicisset. Utquid ergo addit et dicit: Doce me iustificationes tuas, nisi quia eas vult faciendo discere, non loquendo vel memoria retinendo? Quoniam ergo, sicut in alio psalmo legitur: Benedictionem dabit qui legem dedit 16; ideo: Benedictus es, Domine; doce me, inquit, iustificationes tuas. Quia enim in corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi, legem dedisti; da etiam benedictionem gratiae, ut faciendo discam quod intimando iussisti. Haec satis sint, ut vestrae mentes sine fastidio nutriantur: alium sermonem desiderant quae sequuntur.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 6
De iudiciis et iustificationibus Dei.
1. [v 13.] Initium sermonis huius est nobis in psalmo de quo disputamus, hic versus: In labiis meis enuntiavi omnia iudicia oris tui. Quid est hoc, dilectissimi? quid est hoc? Quis omnia iudicia Dei enuntiare possit, cum investigare non possit? An vero cum Apostolo exclamare dubitamus: O altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei! quam inscrutabilia sunt iudicia eius, et investigabiles viae eius! 1 Dominus dicit: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo 2: et quamvis continuo promiserit eis omnem veritatem per Spiritum sanctum; clamat tamen beatus Paulus: Ex parte scimus 3; ut intellegamus Spiritu quidem sancto, unde pignus accepimus, perduci nos ad omnem veritatem; sed cum in aliam vitam, post huius vitae speculum et aenigma, venerimus, et facie ad faciem viderimus. Quomodo ergo iste dicit: In labiis meis enuntiavi omnia iudicia oris tui? Et ille hoc dicit, qui paulo ante superiore versu proximo dixerat: Doce me iustificationes tuas 4. Quo pacto igitur enuntiavit omnia iudicia oris eius, qui vult adhuc discere iustificationes eius? An iudicia quidem cuncta iam noverat, iustificationes autem adhuc discere cupiebat? Hoc vero est mirabilius, si iam sciebat inscrutabilia Dei, et ea quae hominibus praecepit facienda nesciebat. Iustificationes enim sunt, non dicta, sed facta iustitiae, opera scilicet iustorum, quae imperat Deus. Ideo autem Dei dicuntur, quamvis a nobis fiant, quia nisi ipso donante non fiunt. Iudicia porro Dei sunt, quibus ab eo mundus et nunc et in fine saeculi iudicatur. Sed cum eloquiis Dei omnia contineantur, et iustificationes videlicet et iudicia; cur quaerit adhuc iustificationes discere, qui eloquia Dei se abscondisse in corde dicit? Ait enim: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi 5: tum secutus adiunxit: Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas 6; ac deinde: In labiis meis, inquit, enuntiavi omnia iudicia oris tui. Videntur quidem duo ista inter se non esse contraria, imo esse potius amica atque coniuncta, ut quoniam in corde suo abscondit eloquia Dei, in labiis suis iudicia eius enuntiet; Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem 7: sed quod inter haec duo medium posuit: Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas 8, quomodo conveniat homini cuius in corde iam sunt eloquia Dei, et qui labiis suis enuntiavit omnia iudicia Dei, ut adhuc velit discere iustificationes Dei, non invenitur, nisi ut eas discere velle intellegatur faciendo, non memoria retinendo et loquendo; et id a Domino demonstravit debere nos petere, sine quo nihil possumus facere. Sed hoc ante istum alio iam sermone tractavimus: nunc vero quomodo se dixerit omnia iudicia oris Dei in labiis suis enuntiasse, cum dicta sint inscrutabilia, et de quorum profunditate alibi scriptum est: Iudicia tua abyssus multa 9; quantum Deus donat, tractare suscepimus.
Non viribus suis sed Dei dono cognoscit homo divina mysteria.
2. Quid ergo hic intellegamus, attendite. Numquid iudicia Dei nescit Ecclesia? Scit plane. Nam scit utique qualibus dicturus sit iudex vivorum et mortuorum: Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum 10; et qualibus dicturus sit: Ite in ignem aeternum 11. Scit, inquam, neque fornicatores, neque idolis servientes, neque illos atque illos, quos ibi apostolus Paulus enumerat, regnum Dei possessuros 12: scit iram et indignationem, tribulationem et angustias in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; gloriam vero, et honorem, et pacem omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco 13. Haec atque huiusmodi iudicia Dei evidenter expressa novit Ecclesia: sed non ipsa sunt omnia; cum sint quaedam inscrutabilia, et sicut abyssus multa, profunda et occulta. An et ipsa nota sunt quibusdam excellentioribus membris hominis huius, qui cum suo capite Salvatore totus est Christus? Inscrutabilia enim fortasse dicta sunt homini, quia viribus suis ea non potest perscrutari. Sed cur non possit dono Spiritus sancti, cuicumque hoc Dominus conferre dignatur? Sic enim illud dictum est: Deus habitat lucem inaccessibilem 14; et audimus tamen: Accedite ad eum, et illuminamini 15. Quae utique ita solvitur quaestio, ut inaccessibilis sit viribus nostris, accedatur autem ad eum muneribus suis. Quamquam etsi nemini omnino sanctorum, quamdiu corpus quod corrumpitur aggravat animam 16, omnia iudicia Dei scire conceditur, quia revera multum est ad hominem, cum profecto (ut aliquid exempli gratia dicam, unde iudiciorum Dei coniciatur immensitas) nemo sine iudicio Dei sit tardus in animo, vel claudus in corpore: habet tamen unde dicat Ecclesia, hoc est populus acquisitionis, et veraciter dicat: In labiis meis enuntiavi omnia iudicia oris tui; id est, nihil iudiciorum tuorum tacui, quae mihi per eloquia tua innotescere voluisti, sed omnia prorsus in labiis meis enuntiavi. Hoc enim mihi videtur significare voluisse, quod non ait, omnia iudicia tua; sed, omnia iudicia oris tui, id est, quae mihi dixisti: ut per os eius eloquium eius intellegamus, quod fecit ad nos in revelationibus sanctorum pluribus, et Testamentis duobus; quae omnia iudicia usquequaque in labiis suis enuntiare non cessat Ecclesia.
Via testimoniorum Dei Christus est.
3. [v 14.] Deinde subiungit et dicit: In via testimoniorum tuorum iucundatus sum, quasi in omnibus divitiis. Viam testimoniorum Dei nihil citius, nihil certius, nihil brevius, nihilque grandius intellegimus esse quam Christum, in quo sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi 17. Inde et iste ait se iucundatum vel delectatum in hac via, quasi in omnibus divitiis. Testimonia quippe Dei sunt, quibus quantum nos diligat, nobis probare dignatur. Commendat autem suam caritatem Deus in nobis, quoniam cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est 18. Cum ergo ipse dicat: Ego sum via 19, et humilitas eius carnalis nativitatis atque passionis, evidentia sint testimonia divinae erga nos dilectionis; procul dubio via testimoniorum Dei Christus est. Per haec quippe testimonia quae in illo videmus impleta, etiam futura erga nos, quae sempiterna promissa sunt, exspectamus et speramus implenda. Qui enim proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit eum, quomodo non et cum illo omnia nobis donavit? 20
Adversus fidei inimicos disputare non cessat Ecclesia.
4. [vv 15.16.] Sequitur: In mandatis tuis garriam et considerabo vias tuas. Quod graecus habet , latini interpretes quidam garriam, quidam exercebor, interpretati sunt; quae duo inter se videntur esse diversa: sed si exercitatio intellegatur ingenii, cum quadam delectatione disputationis, utrumque coniungitur, et quasi ex utroque unum aliquid temperatur, ut non sit aliena ab huiusmodi exercitatione garrulitas. Solent enim garruli vocari loquaces. Sic autem se in Dei mandatis exercet Ecclesia, adversus omnes inimicos fidei christianae atque catholicae copiosis doctorum disputationibus garrula: quae tunc fructuosae sunt disputantibus, si non ibi considerentur nisi viae Domini, sicut scriptum est, misericordia et veritas 21; quorum duorum plenitudo invenitur in Christo. Per hanc suavem exercitationem fit etiam quod adiungit: In iustificationibus tuis meditabor, non obliviscar verborum tuorum. Ideo utique meditabor, ut non obliviscar. Unde beatus ille in primo psalmo, in lege Domini meditabitur die ac nocte 22.
Auxiliante gratia facimus quae facienda cognovimus.
5. In his omnibus quae, ut potuimus, disputavimus, meminerimus, carissimi, eum qui abscondit in corde suo eloquia Domini, et enuntiat in labiis suis omnia iudicia oris eius, et in via testimoniorum eius delectatur sicut in omnibus divitiis, et garriens vel sese exercens in mandatis eius, considerat vias eius, et meditatur in iustificationibus eius, ne obliviscatur verborum eius, per quae omnia utique lege Dei atque doctrina instructus apparet; orare tamen et dicere: Benedictus es, Domine; doce me iustificationes tuas. Ubi nihil aliud intellegitur poscere, nisi adiutorium gratiae, ut quod iam novit sermone, discat et opere.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 7
Retributionis modi quattuor.
1. [v 17.] Si huius psalmi superiora meministis, carissimi, adiuvare nos debent ad intellegenda sequentia. Etenim quae tamquam ex unius hominis persona loquuntur, membra sunt Christi, et ad unum caput tamquam unum pertinent corpus. Nempe superius dixerat: In quo corrigit iunior viam suam? In custodiendo verba tua 1. Ecce nunc apertius, ut id faciat, poscit auxilium: Retribue, inquit, servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Si bona pro bonis sibi retribui postulavit, iam custodierat verba Dei. Non autem dixit: Retribue servo tuo, quia custodivi verba tua; tamquam mercedem bonam pro bono obedientiae flagitaret: sed dixit: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Quod quid est aliud, quam dicere mortuos ea custodire non posse? infideles videlicet, de quibus dicitur: Sine mortuos sepelire mortuos suos 2. Quapropter si mortuos intellegimus infideles, vivos autem fideles; quoniam iustus ex fide vivit 3, nec possunt custodiri verba Dei nisi fide, quae per dilectionem operatur 4: hanc sibi poscit qui dicit: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Et quoniam ante fidem non homini debentur nisi mala pro malis, retribuit autem Deus per indebitam gratiam bona pro malis; hanc retributionem rogat qui dicit: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Quatuor sunt enim retributiones: aut mala pro malis retribuuntur, sicut Deus ignem aeternum retributurus est impiis; aut bona pro bonis sicut regnum aeternum retributurus est iustis; aut bona pro malis, sicut Christus per gratiam iustificat impium 5; aut mala pro bonis, sicut Iudas et Iudaei per malitiam persecuti sunt Christum. Harum quatuor retributionum duae priores pertinent ad iustitiam, ut retribuantur mala pro malis, bona pro bonis: tertia pertinet ad misericordiam, ut retribuantur bona pro malis: quartam Deus nescit; nulli enim malum pro bono retribuit. Haec autem quam tertio loco posui, primitus necessaria est: nisi enim Deus retribueret bona pro malis, nullo modo essent quibus retribueret bona pro bonis.
Deus misericors in adiuvando, iustus in retribuendo.
2. Vide illum Saulum, postea Paulum: Non ex operibus, inquit, iustitiae quae nos fecimus, sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit per lavacrum regenerationis 6. Et iterum: Qui prius fui blasphemus, et persecutor, et iniuriosus; sed misericordiam consecutus sum, quia ignorans feci in incredulitate 7. Et iterum: Consilium autem do, tamquam misericordiam consecutus a Domino, ut fidelis essem 8: hoc est, ut viverem; quia iustus ex fide vivit 9. Mortuus ergo erat prius per suam iniustitiam, antequam viveret per Dei gratiam. Ipsam porro suam mortem sic confitetur: Adveniente autem, inquit, mandato, peccatum revixit, ego autem mortuus sum, et inventum est mihi mandatum quod erat in vitam, hoc esse in mortem 10. Retribuit ergo illi Deus bonum pro malo, hoc est, vitam pro morte; talem scilicet retributionem, qualis hic poscitur, ubi dicitur: Retribue servo tuo; vivam, et custodibo verba tua. Et vixit, et custodivit verba eius, et pertinere coepit ad aliam retributionem, in qua retribuuntur bona pro bonis: propter quam dicit: Bonum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi; de caetero reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex 11. Utique iustus, retribuendo bona pro bonis; quia prius misericors, retribuendo bona pro malis. Quamvis et ipsa iustitia, qua retribuuntur bona pro bonis, non est sine misericordia; quia et hoc scriptum est: Qui coronat te in miseratione et misericordia 12. Qui enim dixit: Bonum certamen certavi 13, quando vinceret, nisi illo donante de quo ait: Gratias Deo, qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Iesum Christum 14? Et qui cursum consummavit, quando curreret, quando perveniret, nisi illo adiuvante de quo ait: Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 15? Et qui fidem servavit, quando id faceret, nisi, ut ipse ait, misericordiam consecutus ut fidelis esset 16?
In fide semper proficiendum.
3. Nusquam ergo se extollat humana superbia: donis suis Deus retribuit bona praemia. Sed iste qui iam orat et dicit: Retribue servo tuo, vivam; si penitus esset mortuus, non oraret: sed ab illo accepit initium bonae concupiscentiae, a quo vitam poscit obedientiae. Habebant enim aliquam fidem, qui dicebant: Domine, auge nobis fidem 17. Ille vero et incredulitatem suam confitebatur, nec fidem diffitebatur, qui cum esset interrogatus utrum crederet, ait: Credo, Domine; adiuva incredulitatem meam 18. Iam utique vivere incipiens postulat vitam, qui credens orat obedientiam: non pro ea servata praemium; sed ut servetur, auxilium. Vita quippe crescente vivescit per omnem diem, qui renovatur de die in diem 19.
4. [v 18.] Sciens autem verba Dei non posse custodiri per obedientiam, nisi videantur per intellegentiam, hoc quoque orationi addit et dicit: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Ad hoc etiam illud pertinet, quod adiungit: Inquilinus ego sum in terra: sive, ut nonnulli codices habent: Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Quod enim ait superius: Revela oculos meos; hoc postea dixit, ne abscondas a me: et quod ibi dixerat, mirabilia de lege tua; hoc alio modo repetens ait, mandata tua. Nihil est autem mirabilius in mandatis Dei, quam: Diligite inimicos vestros 20; hoc est, retribuite bona pro malis. Sed de isto inquilinatu vel incolatu non est sermo coarctandus; et ideo non iste de hac re, sed alius exspectandus, et Domino adiuvante reddendus est.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 8
Deum per fidem ambulamus peregrinamur a Domino.
1. [v 19.] Exspectationi Caritatis vestrae de sequentibus huius maximi psalmi sermo reddendus est, ab illo versu scilicet, ubi ait: Incola ego sum in terra; non abscondas a me mandata tua: sive, ut nonnulli codices habent: Inquilinus ego sum in terra. Quod enim est in graeco , aliqui nostri inquilinus, aliqui incola, nonnunquam etiam advena interpretati sunt. Inquilini non habentes propriam domum, habitant in aliena; incolae autem vel advenae, utique adventitii perhibentur. Ubi magna de anima exoritur quaestio. Neque enim secundum corpus dictum videri potest: Incola, vel advena, vel inquilinus sum in terra; cum de terra corpus originem ducat. Sed in hac profundissima quaestione nihil audeo definire. Sive enim propter animam merito dici potuerit: Inquilinus, vel incola, vel advena ego sum in terra; sive secundum totum hominem, quia paradisi aliquando civis fuit, ubi utique non erat qui ista dicebat; sive quod est ab omni controversia liberius, non omnis homo possit hoc dicere, sed cui patria promissa est aeterna in coelis: hoc scio, quia tentatio est vita humana super terram 1; et iugum grave est super filios Adam 2. Verum me plus delectat secundum istam disputare sententiam, ut ideo nos in terra inquilinos vel incolas esse dicamus, quia supernam patriam, unde pignus accepimus, et quo pervenientes nunquam inde migremus, invenimus. Nam et ille qui in alio psalmo dicit: Inquilinus ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei 3; non ait: Sicut omnes homines; sed dicendo, sicut omnes patres mei, iustos procul dubio vult intellegi, qui eum tempore praecesserunt, et in hac peregrinatione gemitu pio supernae patriae suspirarunt. De quibus scriptum est ad Hebraeos: Secundum fidem mortui sunt hi omnes, cum non accepissent promissiones, sed longe eas videntes et salutantes, et confitentes quia hospites et peregrini sunt super terram. Qui enim talia dicunt, ostendunt quia patriam quaerunt. Et si quidem eius memores essent a qua discesserant, habuissent tempus revertendi; nunc autem meliorem appetunt, id est coelestem: ideo non confunditur de his Deus vocari Deus eorum; praeparavit enim eis civitatem 4. Et illud quod legimus: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 5; potest intellegi hoc non esse omnium, sed fidelium: Non enim omnium est fides 6. Et videmus quid his verbis Apostolus iungat. Cum enim dixisset: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino: Per fidem enim ambulamus, inquit, non per speciem 7; ut intellegeremus eorum esse istam peregrinationem, qui ambulant per fidem. Infideles autem, quos Deus non praescivit nec praedestinavit conformes fieri imaginis Filii sui 8, non possunt veraciter dicere se in terra peregrinos, quando ibi sunt, ubi secundum carnem nati sunt: non enim habent alibi civitatem; ac per hoc non sunt in terra alienigenae, sed terrigenae. Unde ait alia Scriptura de quodam: Posuit enim apud mortem domum suam, et apud inferos cum terrigenis axes suos 9. Sunt autem et ipsi peregrini et inquilini, non huic terrae, sed populo Dei, a quo sunt alienigenae. Unde credentibus, et sanctam civitatem, quae non est de hoc mundo, habere incipientibus Apostolus dicit: Igitur iam non estis peregrini et inquilini; sed estis cives sanctorum et domestici Dei 10. Ipsi ergo sunt cives terreni, qui sunt Dei populo peregrini: qui vero cives sunt in populo Dei, ipsi sunt in terra peregrini; quia totus idem populus, quamdiu est in corpore, peregrinatur a Domino. Dicat itaque: Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua.
Nihil volitum, aut amatum, quin praecognitum.
2. Sed qui tandem sunt a quibus Deus abscondit mandata sua? Nonne illa ubique Deus voluit praedicari? Utinam quam multis clara sunt, tam multis clara sint. Nam quid est clarius, quam: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota mente tua; et: Diliges proximum tuum tamquam teipsum? In quibus duobus mandatis tota lex pendet et Prophetae 11. Et quis est quem lateant ista mandata? Nempe et omnibus fidelibus, et plurimis infidelibus nota sunt. Cur ergo poscit fidelis ne abscondatur sibi quod nec infideli cernit abscondi? An quia Deum nosse difficile est, consequens est utique ut: Diliges Dominum Deum tuum, difficile intellegatur, ne aliud pro alio diligatur? Nam proximi facilior esse videtur cognitio. Omnis quippe homo est omni homini proximus, nec ulla cogitanda est longinquitas generis, ubi est natura communis. Quamquam nec proximum noverat qui Domino ait: Et quis est mihi proximus? 12 Quando illi est propositus homo quidam, qui descendens ab Ierusalem in Iericho incidit in latrones: cui proximum non fuisse, nisi qui cum illo fecit misericordiam, ipse qui interrogaverat iudicavit; patuitque in facienda misericordia neminem alienum esse deputandum ab eo qui diligit proximum. Sed multi nec seipsos noverunt; quia et seipsum nosse, quemadmodum homo sibi debet innotescere, non omnium hominum est. Quomodo ergo diligit proximum tamquam seipsum, qui nescit et seipsum? Non enim frustra ille filius iunior, qui profectus in regionem longinquam, ubi dissipavit substantiam suam vivens prodige, ut diceret: Surgam, et ibo ad partem meum 13, prius reversus est in semetipsum, nisi quia tam longe peregrinatus est, ut relinqueret etiam semetipsum. Nec tamen reverteretur ad se, si omni modo nesciret se; nec diceret: Surgam, et ibo ad patrem meum, si penitus ignoraret Deum. Quocirca et aliquatenus ista sciuntur, et ut magis magisque sciantur, non immerito scienda poscuntur. Quapropter ut sciamus diligere Deum, sciendus est Deus; et ut sciat homo diligere proximum tamquam seipsum, prius debet diligendo Deum diligere seipsum: quod unde poterit, si nescit Deum, si nescit et seipsum? Recte itaque dicitur Deo: Incola ego sum in terra; ne abscondas a me mandata tua. Merito namque absconduntur eis qui non sunt incolae in terra: haec enim mandata etsi audiunt, non sapiunt; quia terrena sapiunt. Quorum autem conversatio in coelis est 14, in quantum hic conversantur, profecto peregrinantur. Petant itaque ne abscondantur ab eis mandata Dei, per quae ab hoc incolatu liberentur, diligendo Deum, cum quo in aeternum erunt; et diligendo proximum, ut illic sit ubi et ipsi erunt.
3. [v 20.] Quid autem diligendo diligitur, si ipsa dilectio non diligitur? Unde consequenter iste incola in terra, cum Dei mandata ne sibi absconderentur orasset, in quibus dilectio praecipitur vel sola vel maxime; et ipsius dilectionis dilectionem se velle habere proclamat, dicens: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore. Laudabilis est ista concupiscentia, non damnabilis. Non de hac dictum est: Non concupisces 15; sed de illa qua caro concupiscit adversus spiritum 16. De hac autem bona concupiscentia qua concupiscit spiritus adversus carnem 17, quaere ubi scriptum sit; et invenies: Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum 18: et multa alia reperiuntur bonae concupiscentiae testimonia. Sed hoc sane interest, quod non tacetur quid concupiscatur, quando bona commemoratur concupiscentia: cum autem non additur quid concupiscatur, sed sola ponitur, nonnisi mala intellegitur. Sicut in hoc quod commemoravi: Concupiscentia itaque sapientiae deducit ad regnum; si non adderet sapientiae, nullo modo diceret: Concupiscentia perducit ad regnum. At vero Apostolus quod posuit: Concupiscentiam nesciebam, nisi Lex diceret: Non concupisces 19; non utique addidit cuius rei concupiscentiam, vel quid non concupisces: certum est enim non intellegi, cum ita dicitur, nisi malam concupiscentiam. Quid ergo huius anima concupivit? Desiderare, inquit, iustificationes tuas in omni tempore. Credo nondum eas desiderabat, quando concupivit desiderare. Iustificationes autem facta sunt iusta, id est, opera iustitiae. Cum itaque nondum habeat et qui iam desiderat, quam longe ab his erat qui adhuc eas desiderare concupiscebat? et quam longius ab eis sunt qui neque hoc adhuc concupiscunt?
Quo pacto potest desiderium ipsum concupisci.
4. Mirum est autem quomodo concupiscatur desiderium, nec sit in nobis cuius concupiscentia iam sit in nobis. Neque enim pulchrum aliquod corpus est, sicut aurum, vel caro aliqua speciosa, quam potest homo concupiscere, nec habere, quia extra posita non est in homine. Quis nesciat in homine esse concupiscentiam, in homine esse desiderium? Cur ergo concupiscitur ut habeatur, quasi forinsecus inferatur? Aut quomodo haberi eius concupiscentia sine ipso potest, cum non sit et ipsum quid aliud quam concupiscentia? Nam et desiderare procul dubio concupiscere est. Quis est iste mirabilis atque inexplicabilis languor? Et tamen est. Nam et aegrotus qui fastidio laborat, et vult evadere hoc malum, concupiscit utique desiderare cibum, dum concupiscit non habere fastidium: sed hoc fastidium morbus est corporis. Concupiscentia vero qua concupiscit desiderare cibum, hoc est carere fastidio, in animo est, non in corpore: et habet eam non gutturis et faucium delectatio, quae fastidio restringitur; sed recuperandae ratio sanitatis, qua pellendum escae fastidium providetur. Et ideo non mirum est si appetit animus ut appetat corpus, quando appetit animus nec appetit corpus. Cum autem utrumque animi est, et utrumque concupiscentia est, cur concupisco desiderium iustificationum Dei? Quomodo in uno eodemque animo meo habeo concupiscentiam desiderii huius, et ipsum non habeo desiderium? aut quomodo ista duo sunt, et non unum? Utquid enim concupisco desiderare iustificationes, ac non ipsas iustificationes potius quam earum desiderium concupisco? aut quo pacto possum iustificationum desiderium concupiscere, et ipsas iustificationes non concupiscere; cum ideo earum desiderium concupiscam, quia ipsas habere cupio? Quod si ita est, iam ipsas utique concupisco. Quid igitur opus est ut earum desiderium concupiscam, cum iam id habeam, et habere me sentiam? Non enim possem concupiscere desiderium iustitiae, nisi concupiscendo iustitiam. An hoc est quod superius dixi, quod diligenda sit etiam ipsa dilectio qua diligitur quod diligi oportet; sicut odio habenda est dilectio qua diligitur quod diligi non oportet? Odio quippe habemus concupiscentiam nostram qua caro concupiscit adversus spiritum: et quid est ista concupiscentia, nisi mala dilectio 20? Et diligimus concupiscentiam nostram qua spiritus concupiscit adversus carnem: et quid est ista concupiscentia, nisi bona dilectio? Cum autem dicitur: Diligenda est, quid aliud dicitur quam, concupiscenda est? Quocirca quoniam recte concupiscuntur iustificationes Dei, recte concupiscitur concupiscentia iustificationum Dei. Hoc enim alio modo sic potest dici: si recte diliguntur iustificationes Dei, recte diligitur dilectio iustificationum Dei. An aliud est concupiscere, aliud desiderare? Non quod non sit concupiscentia desiderium, sed quia non omnis concupiscentia desiderium est. Concupiscuntur enim et quae habentur, et quae non habentur: nam concupiscendo, fruitur homo rebus quas habet; desiderando autem, absentia concupiscit. Desiderium ergo quid est, nisi rerum absentium concupiscentia? Sed Dei iustificationes absentes esse quomodo possunt, nisi quando nesciuntur? An et quando sciuntur et non fiunt, absentes habendae sunt? Nam quid sunt iustificationes, nisi opera iusta, non verba? Ac per hoc possunt infirmitate animae non desiderari; et ratione mentis, ubi videtur quam sint utiles atque salubres, potest earum desiderium concupisci. Saepe enim quid agendum sit videmus, nec agimus; quia non delectat ut agamus, et cupimus et delectet. Praevolat intellectus; et tarde sequitur, et aliquando non sequitur humanus atque infirmus affectus. Ideo ergo desiderare concupiscebat quae bona esse cernebat, cupiens eorum habere delectationem quorum potuit videre rationem.
Quibusdam quasi gradibus ad perfectionem pervenitur.
5. Non autem ait, concupiscit; sed: Concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas. Fortasse quippe talis erat iste incola in terra, qui iam pervenerat ad id quod concupiverat, iamque desiderabat eas quarum se desiderium aliquando concupisse commemorat. Si autem iam desiderabat, cur non habebat? Non enim aliquid impedit quominus habeantur iustificationes Dei, nisi quia non desiderantur, dum non in eas caritas fervet, quarum caritas lucet. An habebat eas, atque faciebat? Nam paulo post dicit: Servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis 21. Sed quibus quasi gradibus ad eas perveniatur, ostendit. Prius est enim ut videatur quam sint utiles et honestae; deinde, ut earum desiderium concupiscatur; postremo, ut proficiente lumine atque sanitate delectet earum et operatio, quarum sola ratio delectabat. Sed ea quae sequuntur, quoniam iam iste prolixus est, alio sermone, adiuvante Domino, commodius disserentur.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 9
Damno suo superbi a Dei mandatis declinant.
1. [v 21.] Psalmi huius quae tractanda subsequuntur, admonent nos causam nostrae miseriae recordari. Etenim cum dixisset, concupivit anima mea desiderare iustificationes tuas in omni tempore; sive scilicet in rebus prosperis, sive in adversis, quia et in laboribus et doloribus debet delectare iustitia, nec ita est tempore diligenda tranquillo, ut turbulento tempore deseratur, sed amplectenda est in omni tempore: continuo subiecit: Increpasti superbos; maledicti qui declinant a mandatis tuis. Superbi enim declinant a mandatis Dei. Aliud est quippe mandata Dei per infirmitatem vel ignorantiam non implere: aliud ab eis per superbiam declinare; sicut fecerunt qui nos mortaliter in haec mala genuerunt. Delectavit enim eos: Eritis sicut dii 1; ac sic a mandato Dei, quod sibi eum mandasse sciebant, et quod facillime, nulla infirmitate revocante, impediente, tardante, implere poterant, per hanc superbiam declinarunt. Et ecce tota ista dura et infelix aerumna mortalium, quodam modo haereditaria est increpatio superborum. Quando enim dixit Deus: Adam, ubi es? 2 non ubi esset ignorabat, sed superbum increpabat; et ubi tunc esset, id est, ad quam miseriam pervenisset, non scire cupiebat, sed interrogando increpans admonebat. Vide autem quemadmodum, cum dixisset: Increpasti superbos, non ait: Maledicti qui declinaverunt a mandatis tuis; ut illud tantum primorum hominum peccatum veniret in mentem: sed ait: Maledicti qui declinant. Oportebat enim ut omnes illo terrerentur exemplo a divinis non declinare mandatis, et diligendo iustitiam in omni tempore, in huius mundi etiam labore recipere quod in paradisi amisimus voluptate.
Ab impiis et superbis Dei populus impeditur.
2. [v 22.] Sed quoniam superbi nec in tanta deponunt increpatione cervicem, et cum sint deiecti laboris mortisque supplicio, extolluntur superbiae typho, imitantes elationem cadentium, irridentes humilitatem surgentium; pro eis orat corpus Christi, cum dicit: Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam testimonia tua exquisivi. Testimonia graece martyria nuncupantur, quo verbo iam utimur pro latino: unde illos qui propter testimonium Christi diversis passionibus humiliati sunt, et usque ad mortem pro veritate certarunt, non testes, quod latine utique possemus, sed graece martyres appellamus. Quoniam hoc ergo familiarius auditis et dulcius, sic accipiamus haec verba tamquam dictum sit: Aufer a me opprobrium et contemptum, quoniam martyria tua exquisivi. Christi corpus ista cum dicit, numquid ab impiis et superbis audire opprobrium atque contemptum ullam deputat poenam, cum potius inde perveniat ad coronam? Cur ergo quasi grave aliquid et intolerabile a se poscit auferri, nisi quia, ut dixi, orat pro ipsis inimicis suis, quibus esse perspicit noxium, obicere sanctum nomen Christi tamquam opprobrium Christianis, et eius a Iudaeis irrisam crucem totamque humilitatis christianae medicinam, qua sola tumor ille sanatur quo inflati cecidimus et iacentes amplius intumuimus, eadem superbia permanente et crescente contemnere? Dicat itaque corpus Christi; iam enim diligere didicit inimicos suos 3; dicat Domino Deo suo: Aufer a me opprobrium et contemptum, quia martyria tua exquisivi: id est, opprobrium quod ideo audio, et contemptum quo ideo contemnor, quia martyria tua exquisivi, aufer a me. Inimici enim mei, quos a me praecipis diligi, qui magis magisque moriuntur et pereunt, cum martyria tua contemnunt et criminantur in me, profecto reviviscent et invenientur, si martyria tua venerentur in me. Ita factum est; hoc videmus. Ecce martyrium Christi, et apud homines et in hoc mundo, non solum non est opprobrium, sed magnum est ornamentum: ecce non solum in conspectu Domini, verum etiam in conspectu hominum iam pretiosa est mors sanctorum eius 4; ecce non solum non contemnuntur, verum etiam magnis honoribus praeferuntur martyres eius. Ecce filius ille iunior qui pro porcis quos pascebat, id est, pro immundis daemonibus quos colebat, particulam suam in paucissimis Christianis praecedentem persequebatur; iam nunc in tam multis et magnis populis gentium martyres, quibus ingerebat opprobrium, religiosissime praedicans, et maximis laudibus quos contemnebat exaltans, mortuus erat et revixit, perierat et inventus est 5. Hoc tam magno lucro correctionis, conversionis et redemptionis inimicorum suorum corpus Christi Deo dixit: Aufer a me opprobrium et contemptum: et quasi quaereretur de qua re opprobrium, de qua re contemptum; subiungit: Quoniam martyria tua exquisivi.
Ecclesiae inimici occidendo defecerunt, martyres moriendo vicerunt.
3. [vv 23.24.] Ubi est nunc illud opprobrium? ubi ille contemptus? Abierunt atque transierunt; et quia inventi sunt qui perierant, illa perierunt. Sed quando Ecclesia talia precabatur, illa patiebatur. Etenim sederunt principes, inquit, et adversum me loquebantur. Inde persecutio gravis erat, quia eam sedentes, hoc est iudiciariis sedibus eminentes, principes decernebant. Refer hoc ad ipsum caput; invenies sedisse principes Iudaeorum, consilium quaerentes quomodo Christum perderent 6. Refer hoc ad corpus eius, id est Ecclesiam; invenies reges terrae excogitasse atque iussisse quomodo Christiani nusquam essent. Etenim sederunt principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus. Qualis exercitatio haec fuerit, qui nosse desideras, quod adiunxit intellege: Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tuae. Recole quod superius commendavi testimonia esse martyria. Recole in iustificationibus Domini nullam esse difficiliorem et mirabiliorem, quam ut suos quisque diligat inimicos. Sic ergo exercebatur corpus Christi, ut et martyria eius meditaretur, et diligeret eos a quibus opprobrantibus et contemnentibus propter ipsa martyria persecutiones patiebatur 7. Non enim pro se, sicut iam commendavimus, sed pro ipsis potius orabat dicens: Aufer a me opprobrium et contemptum 8. Sederunt ergo principes, et adversum me loquebantur: servus autem tuus exercebatur in iustificationibus tuis. Quonam modo? Nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tuae. Consilium contra consilium: consilium sedentium principum fuit inventos martyres perdere; consilium patientium martyrum fuit inimicos perditos invenire. Reddebant illi mala pro bonis; isti, bona pro malis. Quid ergo mirum si illi occidendo defecerunt, isti moriendo vicerunt? Quid, inquam, mirum si martyres saevientibus Gentibus temporalem mortem patientissime pertulerunt, et Gentes martyribus orantibus ad aeternam vitam pervenire potuerunt; dum corpus Christi sic exercetur, ut et martyria meditetur, et malis martyrum persecutoribus bona precetur?
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 10
Terrenis rebus adhaerendo in mortem labimur.
1. [v 25.] Sequitur in isto psalmo maiore, quod considerare, et sicut Dominus dederit, pertractare debemus: Adhaesit pavimento anima mea; vivifica me secundum verbum tuum. Quid est: Adhaesit pavimento anima mea? Nam cum adiungit et dicit: Vivifica me secundum verbum tuum; quare se vivificari poscat, utique causam praemisit, dicendo: Adhaesit pavimento anima mea. Ergo quia propterea se vivificari petit, quia pavimento adhaesit anima eius; mirum si boni aliquid hinc vult intellegi. Ita quippe se habet tota ista sententia, tamquam diceret: Mortuus sum; vivifica me. Quid est ergo pavimentum? Si tamquam unam quamdam domum magnam universum mundum velimus accipere, videmus velut eius cameram coelum: terra erit igitur pavimentum. Vult itaque terrenis erui, et cum Apostolo dicere: Conversatio nostra in coelis est 1. Proinde terrenis adhaerere mors animae est; cui malo contraria poscitur vita, cum dicitur: Vivifica me.
Carnis concupiscentia Spiritus Sancti dono consumenda.
2. Sed videndum est utrum congruant huic verba ista, qui superius talia dixerat, quibus magis Deo videatur adhaesisse quam pavimento, ut conversatio eius non in terrenis, sed in coelestibus haberetur. Quomodo enim potest intellegi terrenis adhaesisse qui dicit: Servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus; nam et testimonia tua meditatio mea est, et consilium meum iustificationes tuae? Haec sunt enim verba eius antecedentia, quorum antecedentium ista sunt consequentia: Adhaesit pavimento anima mea. An ex hoc intellegere debemus, quantumlibet quisque proficiat in iustificationibus Domini, habere eum mortalis carnis affectum circa ista terrena, in quibus vita humana tentatio est super terram 2; et ab hac morte si perseveranter proficit, quotidie reviviscere, vivificante illo, cuius gratia homo noster interior renovatur de die in diem 3? Nam et illud Apostolus cum dicebat: Quamdiu sumus in corpore, peregrinamur a Domino 4, et concupiscebat dissolvi, et esse cum Christo 5; adhaeserat pavimento anima eius. Unde et corpus ipsum, quia ex terra est, non absurde intellegitur pavimentum; quod adhuc quia corruptibile est et aggravat animam 6, recte in illo congemiscitur et dicitur Deo: Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum. Neque enim non cum corporibus nostris semper cum Domino erimus 7; sed tunc quia non erunt corruptibilia nec animas aggravabunt, si diligenter consideremus, non eis nos, sed ipsa nobis potius adhaerebunt, nos autem Deo. Unde alterius psalmi verba illa sunt: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 8: ut vivant corpora ex nobis, adhaerendo nobis; nos autem vivamus ex Deo, quia nobis adhaerere Deo bonum est. Adhaesio quippe ista de qua dictum est: Adhaesit pavimento anima mea, non coniunctionem carnis et animae, quamvis et ipsam quidam intellexerint; sed carnalem magis animae affectum, quo caro concupiscit adversus spiritum 9, significare mihi videtur. Quod si recte accipitur, profecto qui dicit: Adhaesit pavimento anima mea, vivifica me secundum verbum tuum, non id orat, ut de corpore mortis huius, morte ipsius corporis interveniente solvatur; quod dies ultimus vitae huius, qui propter eius brevitatem non potest esse diuturnus, quandoque facturus est: sed ut concupiscentia qua concupiscitur adversus spiritum, magis magisque minuatur, et concupiscentia qua concupiscitur adversus carnem, magis ac magis augeatur; donec ista consumatur in nobis, et illa consummetur per Spiritum sanctum qui datus est nobis.
Doceat nos Dominus vias suas...
3. [v 26.] Bene autem non ait: Vivifica me secundum meritum meum; sed ait, secundum verbum tuum: quod quid est aliud, nisi, secundum promissum tuum? Filius promissionis vult esse, non filius elationis; ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini. Hoc est enim verbum promissionis: In Isaac vocabitur tibi semen: hoc est: Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed filii promissionis deputantur in semine 10. Nam quid erat ipse per seipsum, in eo quod sequitur, confitetur: Vias meas enuntiavi, et exaudisti me. Nonnulli quidem codices habent, vias tuas; sed plures, et maxime graecis, vias meas, hoc est, malas. Nam hoc mihi videtur dicere: Peccata mea confessus sum, et exaudisti me, hoc est, ut dimitteres ea. Doce me iustificationes tuas. Confessus sum vias meas, delesti eas; doce me tuas. Sic doce me, ut agam; non ut tantummodo sciam quid agere debeam. Sicut enim dictum est de Domino quod non noverat peccatum 11, et intellegitur, non fecerat; sic et iustitiam ille vere dicendus est nosse, qui facit. Proficientis haec oratio est. Nam utique si omnino non faceret, profecto illa superiora non diceret: Servus autem tuus exercebatur in tuis iustificationibus 12. Non ergo in quibus exercebatur, has vult a Domino discere; sed ab istis ad alias proficiendo, velut crescendo, desiderat pervenire.
...nosque adiuvet ad ampliores profectus consequendos.
4. [vv 27.28.] Denique adiungit et dicit: Viam iustificationum tuarum insinua mihi; vel, sicut nonnulli codices habent, instrue me: quod expressius de graeco dicitur, fac me intellegere. Et exercebor in mirabilibus tuis. Ipsas iustificationes ampliores, quas proficiendo cupit apprehendere, mirabilia Dei vocat. Sunt ergo quaedam Dei iustificationes ita mirabiles, ut humana infirmitas ab eis qui experti non sunt, non ad eas posse pervenire credatur. Unde laborans iste, et earum difficultate quodam modo fatigatus, adiungit: Dormitavit anima mea prae taedio; confirma me in verbis tuis. Quid est, dormitavit, nisi ab spe refriguit qua eas se apprehensuram esse crediderat? Sed, confirma me, inquit, in verbis tuis, ne ab eis quoque ad quae pervenisse me iam sentio, decidam dormitando: confirma itaque me in eis verbis tuis quae iam teneo, quae iam facio, ut ex eis ad alia possim proficiendo pertendere.
De operum lege et lege fidei.
5. [v 29.] Et quid impedit in via iustificationum Dei sic ambulare, ut homo facile possit ad illa etiam mirabilia pervenire? Quid putamus, nisi quod a se amoveri in consequentibus rogat dicens: Viam iniquitatis amove a me? Et quia lex factorum subintravit, ut abundaret delictum 13; sequitur, et dicit: Et lege tua miserere mei. Qua lege, nisi lege fidei? Audi Apostolum: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non; sed per legem fidei 14. Haec est lex fidei, qua credimus et oramus per gratiam nobis donari, ut faciamus quod per nosmetipsos implere non possumus; ne ignorantes Dei iustitiam, et nostram volentes constituere, iustitiae Dei non simus subiecti 15. In lege itaque factorum est Dei iubentis iustitia; in lege autem fidei, subvenientis misericordia.
Magnum Dei munus est iustitia delectari.
6.[vv 30-32.] Cum autem dixisset: Et lege tua miserere mei; de beneficiis eius quae iam consecutus est, quodammodo, si dici potest, praescribit, ut impetret caetera quae nondum est consecutus. Ait enim: Viam veritatis elegi; iudicia tua non sum oblitus. Adhaesi testimoniis tuis; Domine, noli me confundere. Viam veritatis elegi, ubi currerem: iudicia tua non sum oblitus, ut currerem. Adhaesi testimoniis tuis, cum currerem: Domine, noli me confundere; quo curro pertendam, quo tendo perveniam. Non enim volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 16. Denique sequitur: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Non currerem, nisi dilatasses cor meum. Prorsus isto versu exponitur quemadmodum dictum sit: Viam veritatis elegi, iudicia tua non sum oblitus, adhaesi testimoniis tuis. Cursus est quippe iste viae mandatorum Dei. Et quia potius eius beneficia quam sua merita Domino allegat; tamquam diceretur ei: Quomodo istam viam cucurristi, eligendo, et Dei iudicia non obliviscendo, et eius testimoniis adhaerendo, an per teipsum ista potuisti? Non, ait. Quid ergo? Viam mandatorum tuorum, inquit, cucurri cum dilatasti cor meum. Non ergo per proprium, et quasi nullius tuae opis indigum arbitrium meum; sed cum dilatasti cor meum. Cordis dilatatio, iustitiae est delectatio. Haec munus est Dei, ut in praeceptis eius non timore poenae angustemur, sed dilectione, et delectatione iustitiae dilatemur. Hanc enim nobis promittit latitudinem eius dicens: Habitabo in eis, et deambulabo 17. Quam enim latum est ubi deambulat Deus! in hac latitudine diffunditur caritas in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 18. Unde etiam dictum est: Et in plateis tuis discurrant aquae tuae 19: platea quippe de verbo graeco a latitudine nomen accepit; quoniam graece dicitur latum. Hae sunt aquae de quibus Dominus clamat: Qui sitit veniat ad me. Qui credit in me, flumina aquae vivae fluent de ventre eius: et exponens Evangelista quid dixerit: Hoc autem, inquit, dicebat de Spiritu quem accepturi erant qui credituri erant in eum 20. Multa dici possent de ista cordis latitudine, sed huius sermonis iam contradicitur longitudini.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 11
Non poenae timore sed iustitiae amore operandum.
1. [v 33.] In psalmo isto magno sequitur quod nobis, adiuvante Domino, considerandum atque tractandum est: Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum, et exquiram eam semper. Apostolus dicit: Iusto lex non est posita, iniustis autem et non subditis, et caetera, quae ibi concludens ait: Etsi quid aliud sanae doctrinae adversatur, quae est secundum Evangelium gloriae beati Dei, quod creditum est mihi 1. Numquid ergo talis erat iste qui dicit: Legem pone mihi, Domine, qualibus beatus Paulus dicit positam legem? Absit. Si enim talis esset, non superius dixisset: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum. Quid est ergo quod orat ut sibi lex a Domino ponatur, si non ponitur iusto? An eo modo non ponitur iusto, quomodo posita est populo contumaci, in tabulis lapideis 2, non in tabulis cordis carnalibus 3; secundum testamentum vetus ex monte Sina, quod in servitutem generat 4, non secundum testamentum novum, de quo scriptum est per Ieremiam prophetam: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo domui Israel et domui Iuda testamentum novum, non secundum testamentum quod disposui patribus eorum in die qua apprehendi manum eorum, ut educerem eos de terra Aegypti: quoniam ipsi non permanserunt in Testamento meo; et ego neglexi eos, dicit Dominus. Quoniam hoc est testamentum quod constituam domui Israel: Post dies illos, dicit Dominus, dabo leges meas in mentibus eorum, et in cordibus eorum scribam eas 5? Ecce quomodo vult iste legem sibi poni a Domino; non sicut iniustis et non subditis, ad vetus testamentum pertinentibus posita est, in tabulis lapideis; sed sicut sanctis filiis liberae, hoc est supernae Ierusalem, filiis promissionis, filiis haereditatis aeternae, sancto Spiritu tamquam digito Dei in mente datur, et in cordibus scribitur: non quam memoria teneant, et vita neglegant; sed quam sciant intellegendo, faciant diligendo, in latitudine amoris, non in timoris angustiis. Nam qui timore poenae, non amore iustitiae opus legis facit, profecto invitus facit. Quod autem invitus facit, si posset fieri, mallet utique non iuberi: ac per hoc legis, quam vellet non esse, non est amicus, sed potius inimicus; nec mundatur opere, qui immundus est voluntate. Talis non potest dicere quod iste dixit in superioribus versibus: Viam mandatorum tuorum cucurri, cum dilatasti cor meum 6; quia illa dilatatio caritatem significat, quae secundum Apostolum legis est plenitudo 7.
Dei dono in via mandatorum proficitur.
2. Cur ergo iste adhuc poscit sibi legem poni; quae utique si non ei posita fuisset, non viam mandatorum Dei in cordis latitudine cucurrisset? Sed quia proficiens loquitur, et Dei donum novit esse quod proficit; quid aliud petit, cum sibi legem poni petit, nisi ut in ea magis magisque proficiat. Quemadmodum si poculum plenum teneas, et sitienti dare incipias; et haurit bibendo, et poscit desiderando. Quibus autem iniustis et non subditis 8 Lex in lapideis tabulis ponitur, praevaricationis reos, non promissionis efficit filios. Sed et ille qui eius meminit, nec eam diligit, eo modo reus est; quia memoria eius lapis illi est quodammodo scriptus, non quo adornetur, sed quo prematur; pondus oneris, non titulus honoris. Hanc autem legem iste viam iustificationum Dei vocavit; nec alia via est mandatorum eius, quam se cucurrisse iam dixerat, cum dilatatum est cor eius. Ergo et cucurrit, et currit, donec perveniat ad palmam supernae vocationis Dei 9. Denique cum dixisset: Legem pone mihi, Domine, viam iustificationum tuarum; addidit, et exquiram eam semper. Quid enim exquirit quod habet, nisi quia et habet agendo, et exquirit proficiendo?
Dei Lex semper exquirenda.
3. Sed quid est, semper? Utrum exquirendi non erit finis; sicut dictum est: Semper laus eius in ore meo 10; quia laudandi non erit finis: neque enim Deum non laudabimus, cum ad eius regnum pervenerimus aeternum, cum legamus: Beati qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te 11? An, semper, dictum est, quamdiu hic vivitur, quia tamdiu proficitur; post hanc autem vitam qui bene hic proficiebat, ibi perficitur? Sicut de quibusdam feminis dictum est, semper discentes: sed illae male, quia secutus adiunxit: Et ad veritatis scientiam nunquam pervenientes 12. Qui vero in melius semper hic proficit, quo proficiendo nititur, pervenit, ubi iam non proficiat, quia perfectus sine fine consistit. Nec de illis tamen ita dictum est, semper discentes, ut et post mortem discere perseverent vana et infructuosa; cum talibus doctrinis successerint non studia, sed supplicia sempiterna. Hic ergo exquiritur Dei lex, quamdiu in ea proficitur, et sciendo et diligendo; ibi autem plenitudo eius manet ad fruendum, non remanet ad quaerendum. Sic etiam illud dictum est: Quaerite faciem eius semper 13. Ubi semper, nisi hic? Non enim et ibi quaeremus Dei faciem, ubi videbimus facie ad faciem 14. Aut si recte dicitur exquiri quod sine fastidio diligitur, et id agitur ne amittatur; semper omnino sine fine quaeremus legem Dei, hoc est veritatem Dei: in hoc quippe ipso dicitur psalmo: Et lex tua veritas. Quaeritur nunc, ut teneatur; tunc tenebitur, ne derelinquatur: sicut de Spiritu Dei dictum est quod omnia scrutetur, etiam altitudines Dei 15; non utique ut quod nescit inveniat, sed quia nihil relinquat omnino quod nesciat.
In duobus caritatis praeceptis tota Lex pendet et Prophetae.
4. [v 34.] Gratia itaque Dei nobis praecipue commendatur, quando sibi legem poni poscit a Domino, qui utique iam legem secundum litteram noverat. Sed quia littera occidit, spiritus autem vivificat 16; orat ut per Spiritum faciat quod per litteram sciebat; ne per scientiam mandati non observati etiam praevaricationis ei crimen accedat. Quamquam etiam ut sciatur lex quomodo scienda est, id est, ut intellegatur quid sibi velit, quare sit eis posita qui eam non erant servaturi, quid habeat utilitatis etiam hoc ipsum quod lex subintravit, ut abundaret delictum 17, nemo comprehendit, nisi a Domino acceperit intellectum: unde iste adiungit et dicit: Da mihi intellectum, et scrutabor legem tuam, et custodiam illam in toto corde meo. Cum enim quisque legem scrutatus fuerit, et ad eius alta pervenerit, in quibus tota pendet; profecto debet Deum diligere ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente; et proximum suum tamquam seipsum. In his enim duobus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 18. Hoc videtur promisisse, cum dixit: Et custodiam illam in toto corde meo.
5. [v 35.] Sed quia et hoc minus valet viribus propriis, nisi adiuvetur ab illo qui iubet, ut faciat quod iubet: Deduc me, inquit, in semita mandatorum tuorum, quia ipsam volui. Parum est mihi voluntas mea, nisi in eo quod volui, me ipse deducas. Et certe ipsa est semita; hoc est via mandatorum Dei, quam se, dilatato ab illo corde suo, cucurrisse iam dixerat. Quam propterea etiam semitam vocat, quia angusta est via quae ducit ad vitam 19; et cum sit angusta, nisi dilatato corde non curritur.
Cultum Dei sincerum impedit avaritia, omnium malorum radix.
6. [v 36.] Sed quoniam adhuc proficit, adhuc currit; et ideo divinum auxilium quo deducatur inquirit, quia neque volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei 20; denique quia et ipsum velle Deus operatur in nobis 21, praeparatur enim voluntas a Domino; sequitur et dicit: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Quid est inclinatum cor ad aliquid habere, nisi hoc velle? Et voluit ergo, et orat ut velit. Voluit, cum dicit: Deduc me in semita mandatorum tuorum, quia ipsam volui: orat autem ut velit, cum dicit: Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Hoc itaque orat, ut in ipsa voluntate proficiat. Quae sunt autem Dei testimonia, nisi quibus sibi ipse attestatur? Testimoniis enim aliquid probatur; ac per hoc iustificationes Dei et mandata Dei testimoniis Dei probantur; et quidquid nobis persuadere vult Deus, suis testimoniis persuadet: in quae iste petit inclinari cor suum, et non in avaritiam. Testimoniis quippe suis agit nobiscum Deus, ut eum gratis colamus; quod impedit avaritia radix omnium malorum. Tali verbo graeco hic appellat, a quo possit intellegi generalis avaritia, qua plus appetit quisque quam sat est: enim latine plus est; habitus est, ab eo quod est habere. Ergo a plus habendo appellata est , quam latini interpretes in hoc loco nonnulli interpretati sunt emolumentum, quidam vero utilitatem; sed melius qui avaritiam. Dicit autem Apostolus: Radix enim omnium malorum avaritia est 22. Sed in graeco, unde in nostram linguam verba ipsa translata sunt, non legitur apud Apostolum , quod in loco isto psalmi huius; sed , quo verbo significatur amor pecuniae. Verum Apostolus intellegendus est isto nomine genus significasse per speciem, id est, per amorem pecuniae universalem generalemque avaritiam, quae vere radix est malorum omnium. Nam ipsi primi homines per serpentem decepti et deiecti non fuissent, nisi plus quam acceperant habere, et plus quam facti fuerant esse voluissent. Hoc quippe ille promiserat dicens: Eritis sicut dii 23. Ergo ista subversi sunt. Plus enim volentes habere quam acceperant, et quod acceperant amiserunt. Cuius vestigium veritatis quae ubique dispersa est, et in forensi iure deprehensum est, quo institutum est ut plus petendo causa cadat: id est, ut qui plus petierit quam ei debetur, et quod ei debebatur amittat. Omnis autem a nobis circumciditur avaritia, si gratis colatur Deus. Ad quod sanctum Iob in agone tentationis ipse provocat inimicus, cum de illo dicit: Numquid gratis colit Iob Deum? 24 Putabat enim Diabolus quod in Deo colendo vir iustus cor inclinatum haberet in avaritiam, et causa emolumenti vel utilitatis rerum temporalium quibus eum ditaverat Dominus, velut mercenarius ei pro tali mercede serviret: sed quam gratis Deum coleret, tentatus apparuit. Si ergo cor non habeamus inclinatum in avaritiam, Deum non colimus nisi propter Deum, ut sui cultus ipse sit merces. Ipsum diligamus in seipso, ipsum diligamus in nobis, ipsum in proximis nostris quos diligimus sicut nosmetipsos, sive habeant eum, sive ut habeant eum. Quod nobis quoniam ipso donante confertur, ideo illi dicitur. Inclina cor meum in testimonia tua, et non in avaritiam. Sed quae sequuntur, alio sermone tractanda sunt.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 12
Contemplandae veritati adhaesuri, interim vanitati subicimur.
1. [v 37.] Sequitur in psalmo quem suscepimus disserendum: Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me. A contrario differunt inter se vanitas et veritas. Huius autem mundi cupiditas, vanitas: sed Christus, qui ex hoc mundo liberat, veritas. Ipse est et via in qua se vult iste vivificari, quia ipse est et vita; ipse quippe ait: Ego sum via, veritas et vita 1. Sed quid est: Averte oculos meos, ne videant vanitatem? Numquid quamdiu sumus in hoc mundo, possumus non videre vanitatem? Omnis enim creatura vanitati subiecta est 2, quae intellegitur esse in homine; et: Omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? 3 An iste fortassis hoc orat, ut non sit eius vita sub sole, ubi omnia vanitas; sed in illo sit, in quo se vivificari petit? Ille quippe ascendit non super solem tantum, sed super omnes coelos, ut adimpleret omnia 4. Et in illo magis quam sub sole vivunt qui non inaniter audiunt quod dixit Apostolus: Quae sursum sunt quaerite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quae sursum sunt sapite, non quae super terram. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo 5. Ac per hoc si vita nostra ibi est ubi veritas, non est vita nostra sub sole ubi vanitas. Sed hoc tam magnum bonum magis habemus in spe, non tenemus in re: et secundum spem nostram beatus Apostolus ista locutus est; quia et illud cum dixisset: Vanitati creatura subiecta est, adiecit atque ait: Non sponte, sed propter eum qui subiecit in spe 6. Ergo in spe, qua speramus nos adhaesuros contemplandae veritati, subiecti sumus interim vanitati. Creatura quippe ista spiritalis, animalis, corporalisque omnis in homine est; imo homo est. Sponte peccavit, et inimica facta est veritati: sed ut merito puniretur, non sponte subiecta est vanitati. Denique post pauca: Non solum autem, inquit, sed et nos ipsi primitias spiritus habentes 7, id est, qui nondum quidem ex toto quod sumus, sed ex ea parte qua pecoribus meliores sumus, Deo, non vanitati subditi sumus, hoc est, per primitias spiritus: et ipsi in nobismetipsis ingemiscimus, adoptionem exspectantes redemptionem corporis nostri. Spe enim salvi facti sumus. Spes autem quae videtur, non est spes: quod enim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 8. Quamdiu itaque hic secundum carnem sumus, cuius adoptionem et redemptionem per patientiam spei adhuc exspectamus; tamdiu secundum id per quod sub sole sumus, vanitati subiecti sumus. Quamdiu igitur ita sumus, unde possumus non videre vanitatem, cui etiam subiecti sumus in spe? Quid est ergo quod iste dicit: Averte oculos meos, ne videant vanitatem? An hoc petit, ut non quidem in hac vita quod in spe gerimus impleatur, sed ut in ea sorte sit, quae in illo quandoque possit impleri, cum liberabitur a servitute corruptionis, et spiritu et anima et corpore, in libertatem gloriae filiorum Dei 9, ubi iam non videat vanitatem?
Sanctorum merces reposita est apud Patrem.
2. Possunt quidem verba ista sic intellegi, non praeter regulam fidei; sed est hic alius sensus quem mihi fateor plus placere. Dominus in Evangelio dicit: Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Si autem oculus tuus fuerit nequam, totum corpus tuum tenebrosum erit. Si ergo lumen quod in te est tenebrae sunt, ipsae tenebrae quantae erunt? 10 Proinde magni interest, cum aliquid boni facimus, cuius rei contemplatione faciamus. Officium quippe nostrum, non officio, sed fine pensandum est; ut scilicet non tantum si bonum est quod facimus, sed praecipue si bonum est propter quod facimus, cogitemus. Hos oculos quibus contemplamur quare faciamus quod facimus, averti poscit ne videant vanitatem; id est, ne hanc attendat, propter quam faciat, cum boni aliquid facit. In qua vanitate praecipuum locum obtinet amor laudis humanae, propter quam multa magna fecerunt qui magni in hoc saeculo nominati sunt, multumque laudati in civitatibus gentium, quaerentes non apud Deum, sed apud homines gloriam, et propter hanc velut prudenter, fortiter, temperanter, iusteque viventes; ad quam pervenientes perceperunt mercedem suam, vani vanam. Ab hac vanitate volens Dominus avertere oculos suorum: Attendite, inquit, ne iustitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioquin mercedem non habebitis apud Patrem vestrum, qui in coelis est 11. Deinde cum ipsius iustitiae quasdam partes exsequeretur, praecipiens de eleemosynis, de oratione, de ieiunio, ubique id admonuit, ne aliquid eorum propter gloriam hominum fiat, et ubique dicit eos qui propterea faciunt, percepisse mercedem suam, id est non aeternam quae sanctis reposita est apud Patrem, sed temporalem quam quaerunt qui contemplantur in suis operibus vanitatem: non quia ipsa laus humana culpanda est (nam quid tam optandum est hominibus, quam ut eis placeant quae debeant imitari?), sed propter ipsam laudem bene operari, hoc est vanitatem in suis operibus intueri. Quandoquidem et ipsa ab hominibus laus homini iusto quantacumque provenerit, non ibi esse debet eius finis boni, sed etiam ipsa referenda est ad laudem Dei, propter quem bona faciunt vere boni; quoniam non a seipsis, sed ab illo fiunt boni. Denique in eodem sermone Dominus iam dixerat eis: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant vestra opera bona, et glorificent Patrem vestrum, qui in coelis est 12. Ubi finem posuit, hoc est in gloria Dei, hoc debemus quando aliquid boni facimus intueri, si avertuntur a vanitate oculi nostri. Non ergo sit finis boni operis in laudibus hominum, sed ipsas laudes hominum corrigamus, et ad Dei laudes omnia referamus, a quo nobis datur quidquid in nobis sine laudantis errore laudatur. Porro si vanum est propter hominum laudes bona facere, quanto vanius propter adipiscendam pecuniam, vel augendam, sive retinendam, et si quid huiusmodi est commodi temporalis, quod nobis accedit extrinsecus? Quia omnia vanitas: quae abundantia hominis in omni labore suo, quo ipse laborat sub sole? 13 Propter ipsam denique temporalem salutem non debemus facere bona opera nostra, sed potius propter illam quam speramus aeternam, ubi bono immutabili perfruamur, quod nobis erit ex Deo, imo quod nobis est ipse Deus. Si enim sancti Dei propter hanc temporalem salutem bona opera facerent, nunquam martyres Christi bonum opus confessionis in eiusdem salutis amissione perficerent. Sed acceperunt auxilium de tribulatione, non intuentes vanitatem, quia vana salus hominis 14; et diem hominum non concupierunt 15, quia homo vanitati similatus est, dies eius sicut umbra praetereunt 16.
Dei dono efficimur boni castoque timore munimur.
3. [v 38.] Cum autem Deus rogatur, ut ea quae videntur esse in nostra potestate, id est, oculorum aversio a videnda vanitate ab illo nobis concedatur, quid nisi eius gratia commendatur? Nonnulli enim ab ea vanitate non averterunt oculos suos, quia putaverunt a seipsis se fieri iustos et bonos, et dilexerunt gloriam hominum magis quam Dei 17; quia et ipsi homines sunt, qui sibi nimium placuerunt, et de sui arbitrii viribus praesumpserunt: sed etiam haec vanitas et praesumptio spiritus est 18. Cum ergo dixisset: Averte oculos meos, ne videant vanitatem; in via tua vivifica me; quae via non vanitas, sed veritas est: deinde subiunxit: Statue servo tuo eloquium tuum in timorem tuum. Quod quid est aliud quam: Da mihi ut faciam quod eloqueris? Neque enim statutum est eloquium Dei his qui in se movent illud contra faciendo; eis autem statutum est in quibus immobile est. Statuit itaque Deus eloquium suum in timorem suum eis quibus dat spiritum timoris sui: timoris autem non illius de quo dicit Apostolus. Non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore 19; hunc enim consummata caritas foras mittit timorem 20: sed illius timoris quem dicit propheta spiritum timoris Dei 21; timoris utique casti, permanentis in saeculum saeculi 22, timoris quo timetur offendi qui amatur. Aliter quippe timet adultera virum suum, aliter casta: adultera, ne veniat; casta, ne deserat.
Iudicia nostra saepe non suavia sed temeraria.
4. [v 39.] Amputa, inquit, opprobrium meum quod suspicatus sum, quia iudicia tua suavia. Quis est qui suum opprobrium suspicatur, et non magis novit suum quisque opprobrium, quam cuiuslibet alienum? Suspicari enim potius alienum potest homo, non suum; quoniam quod suspicatur, ignorat: in suo autem opprobrio non est cuiusque suspicio, sed scientia, ubi loquitur conscientia. Quid est ergo quod ait: Opprobrium meum quod suspicatus sum? Nimirum de superiore sensu etiam iste ducendus est: quoniam quamdiu non avertit homo oculos suos ne videant vanitatem, quod in seipso agitur, hoc de aliis suspicatur; ut propter quod ipse colit Deum, vel propter quod bona opera facit, propter hoc credat et alterum facere. Possunt quippe homines videre quod agimus; cuius autem rei contemplatione agamus occultum est: et ideo datur suspicionibus locus, ut audeat homo iudicare de occultis hominum, et falsa plerumque, et, si vera, tamen incognita temere suspicari. Propterea Dominus cum de ipso fine loqueretur propter quem iustitiam facere debemus, ut oculos nostros a contemplatione averteret vanitatis, monuit ne propter laudes hominum bona opera faciamus, dicens: Attendite ne faciatis iustitiam vestram coram hominibus, ut videamini ab eis. Monuit, ne propter pecuniam, dicens: nolite vobis thesaurizare in terra; et: Non potestis Deo servire et mammonae. Monuit ne propter ipsum necessarium victum atque vestitum, dicens: Ne solliciti sitis animae vestrae quid manducetis, neque corpori vestro quid induamini 23. Et cum haec omnia monuisset, quia possumus suspicari eos quos iuste vivere videmus, et quo fine faciant non videmus, propter aliquid huiusmodi benefacere; continuo subiecit: Nolite iudicare, ne iudicemini 24. Unde et hic cum dixisset: Amputa opprobrium meum quod suspicatus sum; addidit, quia iudicia tua suavia, id est, iudicia tua vera. Veritatis enim amator suave clamat esse quod verum est. Hominum autem iudicia de occultis hominum, non suavia, quia temeraria. Et ideo suum dixit opprobrium quod de aliis est suspicatus; quia et hoc quod Apostolus ait: Comparantes semetipsos sibimetipsis 25, non intellegunt: hoc enim proclivius homo suspicatur in alio, quod sentit in seipso. Hoc itaque opprobrium suum petebat auferri, quod in se senserat, et in aliis fuerat suspicatus; ut non esset diabolo similis, qui de occultis sancti Iob suspicatus est quod non gratis Deum coleret, quem poposcit tentandum, ut crimen quod obiceret inveniret 26.
Aemulatio suspiciones malas parit, caritas non aemulatur.
5. [v 40.] Sed cum libenter alterius opprobrium nonnisi aemulatio suspicetur, dum bonum opus reprehendi non potest, quia se asserit quod apertum est; et quo fine fiat reprehenditur, quia non se exserit quod occultum est; atque ita male suspicari eum libet cui libet, non videndo quod latet, et invidendo quod eminet: profecto contra hoc malum, quo quisque libenter de homine malum quod non perspicit suspicatur, caritas habenda est, quae non aemulatur 27; quam Dominus praecipue commendat, dicens: Mandatum novum do vobis, ut vos invicem diligatis; et: In hoc scient omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis in invicem 28: et de dilectione Dei et proximi loquens: In his, inquit, duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae 29. Unde et iste contra suae suspicionis opprobrium quod desiderat amputari: Ecce, inquit, concupivi mandata tua; in tua iustitia vivifica me. Ecce concupivi ex toto corde, ex tota anima, ex tota mente diligere te, et proximum sicut me: non in mea, sed in tua iustitia vivifica me, hoc est, ista caritate quam concupivi, imple me. Adiuva ut faciam quod commendas, dona ipse quod mandas. In tua iustitia vivifica me: quia in me unde morerer habui; unde autem vivam non invenio nisi in te. Iustitia tua Christus est, qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur 30. Et in illo invenio mandata tua quae concupivi, ut in tua iustitia, hoc est in illo, vivifices me. Ipse est enim Verbum Deus; et Verbum caro factum est31, ut esset et proximus meus.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 13
Quod filii Dei sumus, ipsius gratiae dono tribuamus.
1. [v 41.] Sermoni pristino, quem de psalmo qui est omnium prolixissimus, nuper habuimus, de verbis eius quae sequuntur iste iungendus est. Haec verba sunt: Et veniat super me misericordia tua, Domine. Quae sententia superiori videtur annexa: non enim ait: Veniat super me; sed ait: Et veniat. Est autem illa superior: Ecce concupivi mandata tua; in tua iustitia vivifica me: deinde sequitur: Et veniat super me misericordia tua, Domine. Quid hic ergo poscit, nisi ut mandata quae concupivit, per eius misericordiam faciat, qui mandavit? Exponit enim quodammodo quid dixerit: In tua iustitia vivifica me; cum subiungit: Et veniat super me misericordia tua, Domine, salutare tuum secundum eloquium tuum: hoc est secundum promissionem tuam. Unde nos vult Apostolus filios promissionis intellegi 1; ne arbitremur nostrum esse quod sumus, sed totum Dei gratiae retribuamus. Factus est enim nobis Christus sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio; ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur 2. Quod ergo ait: In tua iustitia vivifica me; in Christo utique vivificari cupit, et ipsa est misericordia quam super se poscit venire. Ipse Christus est et salutare Dei; quo verbo exposuit quam misericordiam diceret ubi ait: Et veniat super me misericordia tua, Domine. Si ergo quaerimus quae sit ista misericordia, audiamus quod sequitur: Salutare tuum secundum eloquium tuum. Ab eo quippe hoc promissum est, qui vocat ea quae non sunt, tamquam sint 3. Nondum enim erant quibus promitteretur, ne quisquam de meritis gloriaretur. Et quibus promissum est, etiam ipsi promissi sunt; ut totum corpus Christi dicat, gratia Dei sum id quod sum 4.
Opprobria pro Christi nomine toleranda ne timuerimus.
2. [v 42.] Et respondebo, inquit, exprobrantibus mihi verbum. Utrum, verbum exprobrantibus; an, verbum respondebo, ambiguum est: sed quodlibet eorum Christum sonat. Ipsum enim nobis exprobrant, quibus est crucifixus vel scandalum, vel stultitia 5: ignorantes quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; quod Verbum in principio erat, et apud Deum erat, et Deus erat 6. Sed etsi non ipsi Verbum exprobrent quod eos latet, quia divinitas eius ab eis non cognoscitur a quibus eius infirmitas in cruce contemnitur; nos tamen Verbum respondeamus, nec exprobratione terreamur aut confundamur. Verbum enim si cognovissent, nunquam Dominum gloriae crucifixissent 7. Ille autem respondet Verbum exprobrantibus, super quem venit misericordia Dei; hoc est, ipsum salutare eius venit ut protegat, non ut conterat. Nam super quosdam conterendos venturus est, qui nunc in eum, dum spernunt eius humilitatem, offendendo quassantur. Sic enim dicit in Evangelio: Qui ceciderit super lapidem istum, conquassabitur; super quem vero ceciderit, conteret eum 8. Qui ergo nobis exprobrant, offendunt, et cadunt in eum. Nos autem ne offendamus, et cadamus, opprobria eorum ne timeamus, sed respondeamus eis verbum. Hoc est verbum fidei quod praedicamus. Quia si credideris, inquit, in corde tuo quia Dominus est Iesus, et confessus fueris in ore tuo quia Deus illum suscitavit a mortuis; salvus eris. Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit in salutem 9. Parum est ergo in corde habere Christum, et nolle confiteri dum timetur opprobrium: sed exprobrantibus respondendum est verbum. Ut autem hoc martyres possent, promissum est eis, et dictum: Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri, qui loquitur in vobis 10. Ideo et iste cum dixisset: Respondebo exprobrantibus mihi verbum; continuo sequitur: Quoniam speravi in verbis tuis: quod est utique, in promissis tuis.
In Christi confessione non omnes fratres eodem modo fortes.
3. [v 43.] Sed quoniam plurimi quamvis ad ipsum corpus, cuius haec verba sunt, pertinentes, gravi pondere persecutionis urgente non valuerunt sustinere exprobrationem, et Christum deficiendo negaverunt; ideo sequitur: Et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque valde. Ex ore suo quippe dicit, quia unitas corporis loquitur, in cuius membris etiam illi deputantur qui defecerunt ad horam negando, sed poenitendo postea revixerunt, vel etiam martyrii palmam quam perdiderant, reparata confessione sumpserunt. Non igitur usque valde, vel, sicut quidam codices habent, non usquequaque, hoc est non omnimodo, ex ore Petri, in quo erat typus Ecclesiae, verbum veritatis ablatum est: quia etsi ad horam negavit timore turbatus, tamen flendo est reparatus 11, et confitendo est postea coronatus. Totum itaque corpus Christi loquitur, id est, Ecclesiae sanctae universitas: in quo toto corpore sive quia, negantibus plurimis, remanserunt fortes qui usque ad mortem pro veritate certarent, sive quia et ex iis qui negaverant multi reparati sunt, non est ablatum ex eius ore verbum veritatis usque valde. Quod autem ait, ne auferas, intellegendum est, ne auferri sinas; propter quod orando dicimus: Ne nos inferas in tentationem 12. Et ipse Dominus ad Petrum: Rogavi, inquit, pro te, ne deficiat fides tua 13; hoc est, ne auferatur ex ore tuo verbum veritatis usque valde. Sequitur: Quia in iudiciis tuis speravi; vel, sicut de graeco quidam diligentius expresserunt, supersperavi: quod verbum etsi minus usitate compositum est, tamen implet veritatis interpretandae necessitatem. Attentius ergo nobis loci huius rimandus est sensus, ut intellegamus, quantum Deus adiuvat, quid sibi velit: In verbis tuis speravi: In iudiciis tuis supersperavi. Respondebo, inquit, exprobrantibus mihi verbum, quoniam speravi in verbis tuis: id est, quoniam mihi hoc ipse promisisti. Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quoniam in iudiciis tuis supersperavi: id est, quoniam iudicia tua, quibus me corripis et flagellas, non solum mihi non auferunt spem, verum augent etiam: quoniam quem diligit Dominus corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit 14. Ecce enim sancti et humiles corde de te praesumendo, in persecutionibus non defecerunt; ecce etiam qui de se praesumendo defecerunt, et tamen ad ipsum corpus pertinuerunt, sibi innotescendo fleverunt, et tuam gratiam solidius invenerunt, quia suam superbiam perdiderunt. Ergo ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quia in iudiciis tuis supersperavi.
Caritatem in qua Legis plenitudo, in aeternum servabimus.
4. [v 44.] Et custodiam legem tuam semper: id est, si non abstuleris ex ore meo verbum veritatis, custodiam legem tuam semper. In saeculum et in saeculum saeculi: ostendit quid dixerit, semper. Aliquando etenim semper intellegitur: Quamdiu hic vivitur; sed hoc non est, in saeculum et in saeculum saeculi: melius quippe ita interpretatum est, quam, sicut quidam codices habent, in aeternum et in saeculum saeculi; quia non potuerunt dicere, et in aeternum aeterni. Lex itaque ista intellegenda est de qua dicit Apostolus: Plenitudo legis caritas 15. Haec enim a sanctis, quorum ex ore non aufertur verbum veritatis, hoc est, ab ipsa Christi Ecclesia custodietur, non solum in hoc saeculum, id est, donec finiatur hoc saeculum; sed etiam in alterum, quod appellatur saeculum saeculi. Neque enim praecepta legis, sicut hic, etiam ibi accepturi sumus quae custodiamus, sed ipsam legis, ut dixi, plenitudinem sine ullo peccandi timore servabimus: quia et Deum plenius, cum viderimus, amabimus, et proximum, quia Deus erit omnia in omnibus 16; nec falsae cuiquam de proximo suspicioni erit locus, ubi nullus ulli erit occultus.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 14
Incipit psalmi magni sectio narrativa.
1. [vv 45.48.] Superiores versus prolixi psalmi huius orationem habent; hi autem qui sequuntur, de quibus nunc disputandum est, narrationem. Petebat enim homo Dei superius adiutorium gratiae Dei, cum dicebat: In tua iustitia vivifica me; et veniat super me misericordia tua, Domine 1: et alia similia vel supra vel infra. Nunc autem dicit: Et ambulabam in latitudine, quoniam mandata tua exquisivi. Et loquebar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar 2. Et meditabar in mandatis tuis, quae dilexi. Et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi; et exercebar in iustificationibus tuis. Ubi narrantis verba sunt, non petentis; velut, impetratis quae petiverat, confiteatur in Dei laudibus qualem illum fecerat misericordia Domini, quam super se venire poposcerat. Neque enim haec ita superioribus coniunxit, ut diceret: Et ne auferas ex ore meo verbum veritatis usque valde, quia in iudiciis tuis supersperavi: Et custodiam legem tuam semper, in saeculum et in saeculum saeculi: Et ambulabo in latitudine, quia mandata tua exquisivi: Et loquar in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundar; et caetera isto modo; sic enim videtur sequentia praecedentibus debuisse connectere: sed ait: Et ambulabam in latitudine. Ubi copulativa coniunctio, id est: Et, velut inconsequens posita est; quia non ait: Et ambulabo, quomodo dicebat: Et custodiam legem tuam semper. Aut certe si optativo modo dictum est: Custodiam legem tuam; non ait: Et ambulem in latitudine, quasi utrumque optaverit, et poposcerit: sed ait: Et ambulabam in latitudine. Ubi si coniunctio ista non esset, sed a superiorum connexione libera inferretur et soluta sententia: Ambulabam in latitudine; nihil de inusitato loquendi modo hic deberet movere lectorem, ut occultus sensus quaerendus hic aliquis putaretur. Nimirum ergo quod non dixit intellegi voluit, id est, exauditum se fuisse; ac deinde subiunxit qualis factus fuerit: tamquam diceret: Haec cum orarem, exaudisti me: Et ambulabam in latitudine; et caetera quae isto modo dicta contexuit.
Spiritus Sanctus facit nos petere, quem desideramus accipere.
2. Quid est igitur: Et ambulabam in latitudine, nisi, ambulabam in caritate, quae diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 3? In hac latitudine ambulabat ille qui dicebat: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii; cor nostrum dilatatum est 4. Haec autem caritas duobus illis mandatis tota atque integra continetur, dilectione scilicet Dei, et dilectione proximi, in quibus tota Lex pendet et Prophetae 5. Unde et hic cum dixisset: Et ambulabam in latitudine; causam subiunxit atque ait: Quia mandata tua exquisivi. Nonnulli autem codices non habent mandata, sed testimonia; sed mandata in pluribus invenimus, et maxime graecis: cui linguae tamquam praecedenti, unde ad nos ista translata sunt, magis credendum esse quis ambigat? Si ergo scire volumus quomodo haec mandata quaesierit, vel quaerenda sint, illud intueamur quod dicit magister bonus, et doctor, et dator: Petite, et accipietis; quaerite, et invenietis; pulsate, et aperietur vobis. Et paulo post: Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris; quanto magis Pater vester qui in coelis est, dabit bona petentibus se? 6 Ubi evidenter ostendit quod dixerat: Petite, quaerite, pulsate, nonnisi ad poscendi, hoc est, orandi instantiam pertinere. Alius porro evangelista non ait: Dabit bona petentibus se, quae multipliciter possunt intellegi, vel corporalia, vel spiritalia; sed circumcidit inde alia, satisque diligenter expressit quid nos vehementer atque instanter voluerit poscere Dominus, et ait: Quanto magis Pater vester de coelo dabit Spiritum bonum petentibus se 7? Hic est ille Spiritus per quem diffunditur caritas in cordibus nostris 8, ut Deum proximumque diligendo divina mandata faciamus. Hic est ille Spiritus in quo clamamus: Abba, Pater 9. Ac per hoc ipse nos facit petere, quem desideramus accipere; ipse nos facit quaerere, quem cupimus invenire; ipse nos facit pulsare, ad quem nitimur pervenire. Hoc docet Apostolus, qui cum dicat in Spiritu sancto nos clamare: Abba, Pater; rursus alio loco dicit: Dedit Deus Spiritum Filii sui in corda nostra clamantem, Abba, Pater 10. Quomodo nos clamamus, si ipse clamat in nobis, nisi quia clamare nos fecit, dum habitare coepit in nobis? Etiam hoc itaque agit acceptus, ut largius accipiendus petendo, quaerendo, pulsando, poscatur. Sive enim ut vita bona petatur, sive ut bene vivatur; quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 11. Ergo: Ambulabam, inquit, in latitudine, quoniam mandata tua exquisivi. Exquisierat et invenerat, quoniam petierat et acceperat Spiritum bonum, quo factus bonus bene faceret bona, ex fide quae per dilectionem operatur 12.
3. Et loquebar, inquit, in testimoniis tuis in conspectu regum, et non confundebar: tamquam ille qui petierat et acceperat, ut responderet exprobrantibus sibi verbum, et non auferretur ex ore eius verbum veritatis. Itaque pro illa usque ad mortem certans, nec in conspectu regum confundebatur eam loqui. Testimonia quippe, in quibus dicit quod loquebatur, graece martyria nuncupantur; quo verbo iam utimur pro latino. Unde dictum est etiam vocabulum Martyrum, quibus praedixit Iesus quod et ante reges eum fuerant confessuri 13.
Finis praecepti caritas.