Enarrationes in Psalmos (page 30)
4. Et meditabar, inquit, in mandatis tuis, quae dilexi, et levavi manus meas ad mandata tua, quae dilexi: sive, quod nonnulli codices habent in utroque versu, dilexi valde, aut nimis, aut vehementer, sicut interpretari placuit quod graece dicitur . Mandata ergo Dei dilexit per hoc per quod ambulabat in latitudine; per Spiritum scilicet sanctum, per quem dilectio ipsa diffunditur, et dilatat corda fidelium 14. Dilexit autem, et cogitando et operando. Nam quod ad cogitationem pertinet, ait: Et meditabar in mandatis tuis: quod autem ad operationem: Et levavi manus meas ad mandata tua. Utrique autem sententiae addidit, quae dilexi: finis enim praecepti est caritas de corde puro 15. Quando isto fine, id est, huius rei contemplatione fit mandatum Dei, tunc fit vere opus bonum; et tunc levantur manus, quia supernum est quo levantur. Propterea de ipsa caritate locuturus Apostolus ait: Supereminentem viam vobis demonstro 16: et alio loco: Cognoscere, inquit, etiam supereminentem scientiae caritatem Christi 17. Nam si de opere mandatorum Dei merces terrenae felicitatis expetitur, deponuntur manus potius quam levantur; quia terrena emolumenta quae non sursum, sed deorsum sunt, illo opere requiruntur. Ad utrumque autem pertinet quod sequitur: Et exercebar in iustificationibus tuis: quod plures interpretes dicere maluerunt, quam laetabar, aut garriebam, quod aliqui interpretati sunt ex eo quod graecus habet . Exercetur quippe in iustificationibus Dei laetus, et quodam modo garrulus, qui mandata eius quae diligit, et cogitandi et operandi delectatione custodit.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 15
Per homines more hominum loquitur Deus.
1. [vv 49.50.] Consideremus, quantum donat Dominus, et pertractemus hos versus magni psalmi huius: Memento verbi tui servo tuo, in quo spem dedisti mihi. Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuam vivificavit me. Numquid oblivio, sicut in hominem, cadit in Deum? Cur ergo ei dicitur: Memento? Quamvis in aliis sanctae Scripturae locis ipsum verbum omnino ponatur, ut est: Quare mei oblitus es 1; et: Oblivisceris inopiam nostram 2; et ipse Deus per Prophetam: Omnes, inquit, iniquitates eius obliviscar 3: et alibi atque alibi saepius hoc legitur. Sed non ut hominibus ista contingunt, ita intelleguntur in Deo. Nam sicut Deum poenitere dicitur, quando praeter hominum spem res mutat, consilio non mutato, quia consilium Domini manet in aeternum 4; ita dicitur oblivisci, quando tardare videtur adiutorium vel promissum, vel non retribuere digna peccantibus, vel si quid huiusmodi, tamquam eius memoriae sit elapsum quod speratur sive timetur, et non fit. Dicuntur ista locutione morali, qua humanus movetur affectus; quamvis haec Deus faciat certa dispositione, non deficiente memoria, nec obscurata intellegentia, nec voluntate mutata. Cum itaque dicitur ei: Memento, orantis desiderium, quia promissum poscit, ostenditur, et extenditur; non Deus, quasi ei de mente id exciderit, admonetur. Memento, inquit, verbi tui servo tuo: hoc est, imple promissum servo tuo. In quo spem dedisti mihi: hoc est, in quo verbo, quoniam promisisti, me sperare fecisti.
In humilitate tribulatos Deus gratiae donis solatur.
2. Haec me consolata est in humilitate mea. Haec scilicet spes quae data est humilibus, dicente Scriptura: Deus superbis resistit, humilibus autem dat gratiam 5. Unde ore proprio etiam ipse Dominus ait: Quoniam qui se exaltat, humiliabitur; et qui se humiliat, exaltabitur 6. Bene hic intellegimus etiam illam humilitatem, non qua se quisque humiliat confitendo peccata, nec sibi arrogando iustitiam; sed qua quisque humiliatur aliqua tribulatione vel deiectione, quam meruit eius superbia, aut exercetur probaturque patientia: unde paulo post dicit hic psalmus: Priusquam humilarer, ego deliqui. Et illud in libro Sapientiae: In dolore sustine, et in humilitate tua patientiam habe; quoniam in igne probatur aurum et argentum, homines vero acceptabiles in camino humiliationis 7. Quod ait acceptabiles, ibi spem dedit quae consolaretur in humilitate. Et Dominus Iesus hanc humilitatem cum discipulis praediceret a persecutoribus esse venturam, non eos sine spe reliquit; sed hanc etiam, qua consolarentur, dedit dicens: In vestra patientia possidebitis animas vestras 8: de ipso quoque corpore quod ab inimicis posset occidi, et quasi penitus interire: Capillus, inquit, capitis vestri non peribit 9. Haec spes data est corpori Christi, quod est Ecclesia, qua consolaretur in humilitate sua. Propter quam spem dicit et apostolus Paulus: Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus 10. Sed aeternorum est spes ista praemiorum: est et alia spes quae in humilitate tribulationis plurimum consolatur, quae sanctis data est in verbo Dei adiutorium gratiae pollicentis, ne quisque deficiat. De qua spe dicit Apostolus: Fidelis Deus qui non permittet vos tentari super id quod potestis; sed faciet cum tentatione etiam exitum, ut possitis sustinere 11. Hanc spem dedit etiam Salvator ore suo, quando ait: Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum; et ego rogavi pro te, Petre, ne deficiat fides tua 12. Hanc spem dedit et in oratione quam docuit, ubi monuit ut dicamus: Ne nos inferas in tentationem 13: quodammodo enim promisit se daturum suis periclitantibus, quod dici voluit ab orantibus. Et nimirum de hac spe magis iste psalmus intellegendus est dicere: Haec me consolata est in humilitate mea, quoniam verbum tuum vivificavit me. Quod expressius interpretati sunt qui non verbum, sed eloquium posuerunt: graecus enim habet, quod est eloquium; non quod est verbum.
Persecutorum impietas et Martyrum constantia recensetur.
3. [v 51.] Sequitur autem: Superbi inique agebant usque valde; a lege autem tua non declinavi. Superbos intellegi voluit persecutores piorum; et ideo subiecit: A lege autem tua non declinavi, quia hoc eum facere illorum persecutio compellebat. Quos usque valde inique dicit egisse, quia non solum erant impii, verum etiam pios impios esse cogebant. In hac humilitate, hoc est, in hac tribulatione spes consolata est, quae data est in verbo Dei pollicentis adiutorium, ne deficiat fides martyrum; et praesentia Spiritus sui vires impertientis laborantibus, ut evadentes de muscipula venantium dicerent: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos 14.
Qui natura eramus filii irae per Mediatorem reconciliati sumus.
4. An forte quod ait: Haec me consolata est in humilitate mea, illam dicit humilitatem qua homo est deiectus et proiectus in mortem, ex peccato illo quod valde infeliciter in paradisi felicitate commissum est 15? In hac quippe humilitate, in qua homo vanitati similis factus est et dies eius sicut umbra praetereunt 16, omnes filii irae sunt, nisi per Mediatorem reconcilientur Deo, qui praedestinati sunt in aeternam salutem ante mundi constitutionem 17: in quo Mediatore et antiqui iusti spem habebant, quando eum in carne venturum prophetiae spiritu praevidebant. Quod ergo verbum ad eos fiebat de illo, etiam hoc bene hic intellegitur verbum, si et ipsorum accipimus istam vocem; de quo verbo dictum est: Memento verbi tui servo tuo, in quo spem dedisti mihi. Haec me consolata est in humilitate mea; hoc est, in ista mortalitate mea: quia eloquium tuum vivificavit me; ut spem vitae haberem proiectus in mortem. Superbi inique agebant usque valde: quando quidem eorum superbiam nec humilitas mortalitatis edomuit. A lege autem tua non declinavi: quod me facere cogebant superbi.
5. [v 52.] Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, et consolatus sum: vel, sicut alii codices habent, et exhortatus sum; id est, exhortationem accepi. Utrumque enim potuit interpretari de verbo graeco, quod est . A saeculo ergo ex quo genus humanum sumpsit exordium, memor fui iudiciorum tuorum super vasa irae, quae perfecta sunt in perditionem: et consolatus sum, quia per haec quoque ostendisti divitias gloriae tuae in vasa misericordiae tuae 18.
Christus caelestis Samaritanus.
6. [vv 53.54.] Taedium detinuit me a peccatoribus relinquentibus legem tuam. Cantabiles erant mihi iustificationes tuae in loco incolatus mei: vel, sicut alii codices habent, in loco peregrinationis meae. Ipsa est illa humilitas in loco mortalitatis peregrinantis hominis de paradiso et de illa superna Ierusalem, unde quidam descendens in Iericho incidit in latrones 19: sed propter misericordiam quae per illum Samaritanum cum illo facta est 20, cantabiles illi erant iustificationes Dei in loco peregrinationis suae; quamvis eum taedium teneret a peccatoribus relinquentibus legem Dei, quia cum eis conversari in hac vita vel ad tempus cogitur, donec area ventiletur. Possunt autem isti duo versus ad singulas partes unius superioris aptari: ut quod ait: Memor fui iudiciorum tuorum a saeculo, Domine, ad hoc referatur: Taedium detinuit me a peccatoribus derelinquentibus legem tuam: quod vero ibi ait: Et consolatus sum; ad hoc referatur: Cantabiles mihi erant iustificationes tuae in loco peregrinationis meae.
Nox est illa humilitas ubi est mortalitatis aerumna.
7. [v 55.] Memor, inquit, fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Nox est illa humilitas, ubi est mortalitatis aerumna; nox est in superbis inique agentibus usque valde, nox in taedio a peccatoribus relinquentibus legem Dei; nox est postremo in loco peregrinationis huius, donec veniat Dominus, et illuminet abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis, et tunc laus erit unicuique a Deo. In hac ergo nocte memor homo esse debet nominis Dei, ut qui gloriatur, in Domino glorietur 21: propter quod et illud scriptum est: Non nobis, Domine, non nobis, sed nomini tuo da gloriam 22. Sic enim quisque non in sua, sed in Dei gloria (quia nec in sua, sed in Dei iustitia, id est, a Deo sibi donata) custodit legem Dei; sicut iste ait: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Quam non custodisset, si in sua virtute confidens, nominis Dei memor non fuisset: adiutorium enim nostrum in nomine Domini 23.
In humilitate salubriter exercemur, dum non superbire discimus.
8. [v 56.] Propter quod secutus adiunxit: Haec facta est mihi, quoniam iustitias tuas exquisivi. Iustitias utique tuas, quibus iustificas impium; non meas, quae nunquam me pium faciunt, sed superbum. Non enim erat iste aliquis eorum qui ignorantes Dei iustitiam, et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 24. Has ergo iustitias, quibus iustificantur gratis per gratiam Dei, qui per seipsos iusti esse non possunt, melius alii interpretati sunt iustificationes: quia revera non , id est, iustitias; sed graecus habet, quae sunt iustificationes. Sed quid sibi vult quod ait: Haec facta est mihi? Haec quid? An forte lex, quia dixerat: Et custodivi legem tuam; quibus verbis subiunxit: Haec facta est mihi: tamquam diceret: Haec lex facta est mihi? Sed non est remorandum in exponendo quomodo sit ei facta lex Dei. Graeca enim locutio unde ista translata est, satis indicat non de lege dictum esse: Haec facta est mihi; quia lex in eadem lingua generis masculini est, et feminino pronomine etiam ibi scriptum est: Haec facta est mihi. Quaeritur ergo prius quae illi facta sit, deinde quomodo illi facta sit, quaecumque illa sit. Haec, inquit, facta est mihi: non utique: Haec lex, quia hunc sensum, sicut dixi, graecus expellit. Forte ergo: Haec nox: quia tota superior sententia sic se habet: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam: et sequitur: Haec facta est mihi: quia itaque non lex, profecto nox est quae facta est illi. Quid est igitur: Nox mihi facta est, quia iustificationes tuas exquisivi? Lux quippe potius est ei facta, non nox, quia iustificationes exquisivit Dei. Ac sic recte intellegitur, facta est mihi, ac si diceretur, facta est pro me, id est factum est ut prodesset mihi. Si enim humilitas illa mortalitatis non absurde intellegitur nox, ubi invicem latent corda mortalium, ut de talibus tenebris innumerabiles et graves tentationes oriantur, ita ut in eadem nocte pertranseant etiam bestiae silvae, catuli leonum rugientes, quaerentes a Deo escam sibi 25; unde etiam de illo leone rugiente et quaerente quem devoret 26, Dominus ait quod iam supra commemoravi: Hac nocte postulavit satanas vexare vos sicut triticum 27; id est, hac nocte in qua pertranseunt bestiae silvae, vos leo ille magnus quaesivit a Deo escam sibi: profecto haec ipsa humilitas in loco peregrinationis huius, quae nox recte intellegitur, prodest eis qui salubriter exercentur in ea, ut discant non superbire; propter quod malum in istam noctem pulsus est homo. Initium enim superbiae hominis apostatare a Deo 28. Sed gratis iustificatus, atque ut in ista humilitate proficiat variis tentationibus huius noctis oppositus, iam intellegens dicat, quod in hoc psalmo aliquanto post dicitur: Bonum est mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. Nam quid est aliud: Bonum est mihi quoniam humiliasti me 29, nisi, haec humilitas quae nox vocatur, facta est mihi, id est, factum est ut prodesset mihi? Sed quare hoc? Quia scilicet iustificationes tuas, non meas exquisivi.
Saepe femininum genus quasi pro neutro ponitur in Scripturis.
9. Possumus etiam quod dictum est: Haec facta est mihi, sic intellegere, ut nec lex, nec nox subaudiatur, sed hoc pronomen quod est Haec, non accipiatur aliter quam se habet ille in alio psalmo locus ubi legitur: Unam petii a Domino, hanc requiram 30. Nec dicit quid unam, vel quam unam, de qua dixerit: Hanc requiram; sed femininum genus quasi pro neutro positum est. Inusitate quippe dictum est: Unam petii, hanc requiram; ubi non subauditur quae illa una sit: quod usitatius diceretur: Unum petii a Domino, hoc requiram, ut inhabitem in domo Domini. In his enim neutris non solet exigi neutrum quod subaudiendum sit, ut puta, unum bonum, aut unum donum, vel si quid huiusmodi; sed quidquid illud est, etiamsi masculino vel feminino genere nuncupetur, vel sine ullo nomine ullius generis quibuslibet verbis insinuetur, solita omnino locutione sub genere neutro intellegitur. Ita ergo et hic eo modo dici potuit: Haec facta est mihi, tamquam dictum esset: Hoc factum est mihi. Si autem quaeramus quid illud sit, occurrit quod supra dixerat: Memor fui in nocte nominis tui, Domine, et custodivi legem tuam. Hoc factum est mihi; id est, hoc quod custodivi legem tuam, non per meipsum feci, sed factum est mihi, utique abs te: quia iustificationes, non meas, sed tuas exquisivi. Deus est enim, inquit Apostolus, qui operatur in vobis et velle et operari, pro bona voluntate 31. Hoc etiam per prophetam Deus dicit: Et faciam ut in iustificationibus meis ambuletis, et iudicia mea observetis, et faciatis 32. Quapropter Deo dicente: Ego faciam ut iudicia mea observetis, et faciatis; rectissime iste dicit: Hoc factum est mihi: ut cum quaesieris quid illud sit, respondeat quod supra dixerat: Ut custodirem legem Dei. Sed quia iste in longum sermo processit, ea quae sequuntur, Domino donante, ab alio melius tractabuntur exordio.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 16
Piorum portio Deus est.
1. [v 57.] Hos versus psalmi huius magni nunc aggredimur in Dei voluntate tractandos: Pars mea Dominus; quod habent quidam: Portio mea, Domine. Quod utrum ideo dicatur, quia particeps eius fit quisquis ei adhaeret, sicut scriptum est: Mihi autem adhaerere Deo bonum est 1; non enim existendo sunt homines dii, sed fiunt participando illius unius qui verus est Deus: an quia partes sibi eligunt homines in hoc mundo, sive sortiuntur, alius hoc, alius illud, unde quisque vivat; quodammodo portio piorum Deus est unde semper vivant: uterque non est sensus absurdus. Sed quod sequitur audiamus: Dixi, custodire legem tuam. Quid est: Portio mea, Domine, dixi, custodire legem tuam; nisi quia ita erit portio cuiusque Dominus, cum legem eius custodierit?
Deus operatur in nobis et velle et perficere.
2. [vv 58.59.] Sed quomodo custodit, nisi hoc donet atque ad hoc adiuvet Spiritus vivificans; ne littera occidat 2, et peccatum occasione accepta per mandatum operetur in homine omnem concupiscentiam 3. Invocandus est igitur: sic enim ab eo fides impetrat quod lex imperat; quoniam qui invocaverit nomen Domini, salvus erit 4. Et ideo vide quid subiungat: Precatus sum faciem tuam in toto corde meo. Et dicens quomodo sit precatus: Miserere, inquit, mei secundum eloquium tuum. Et tamquam exauditus atque adiutus ab eo quem precatus est: Cogitavi, inquit, vias meas, et averti pedes meos in testimonia tua. Averti scilicet a viis meis, quae displicuerunt mihi, ut irent in testimonia tua, atque ibi haberent viam. Plures enim codices non habent: Quia cogitavi, sicut in quibusdam legitur; sed tantummodo: Cogitavi. Quod autem hic positum est: Et averti pedes meos; nonnulli habent: Quia cogitavi, et avertisti pedes meos: ut hoc Dei potius gratiae tribuatur, secundum illum quod Apostolus ait: Deus est enim qui operatur in vobis 5: cui etiam dicitur: Averte oculos meos, ne videant vanitatem 6. Si oculos, ne videant vanitatem, cur non et pedes, ne sectentur errorem? Propter quod et illud scriptum est: Oculi mei semper ad Dominum, quoniam ipse evellet de laqueo pedes meos 7. Sed sive avertisti pedes meos, sive averti pedes meos legatur, ab illo fit ut faciamus, cuius faciem precatus est in corde suo, et cui dixit: Miserere mei secundum eloquium tuum, hoc est, secundum verbum promissionis tuae. Filii quippe promissionis in semine deputantur Abrahae 8.
3. [v 60.] Denique hoc impetrato gratiae beneficio: Paratus sum, inquit, et non sum turbatus, ut custodiam mandata tua: quod aliqui interpretati sunt, ad custodiendum mandata tua; aliqui, ut custodirem; aliqui, custodire: quod graecus posuit, .
Ne timeant iusti malos mala minantes.
4. [v 61.] Quam vero paratus factus sit ad custodienda divina mandata subdidit, dicens: Funes peccatorum circumplexi sunt me, et legis tuae non sum oblitus. Funes peccatorum impedimenta sunt inimicorum, sive spiritalium, sicut diaboli et angelorum eius, sive carnalium, in quibus filiis infidelitatis diabolus operatur 9. Non enim hoc nomen quod dictum est peccatorum, ab eo quod sunt peccata declinatum est, sed ab eo quod sunt peccatores: quod in graeco evidenter apparet. Cum itaque minantur mala, quibus terreant iustos, ne pro Dei lege patiantur, quodammodo funibus implicant, veluti valida et robusta reste sua. Trahunt enim peccata sicut restem longam 10. Et hinc sanctos implicare conantur, et aliquando permittuntur. Sed si implicant corpus, non implicant animum, ubi non est iste Dei legis oblitus; quia sermo Dei non est alligatus 11.
5. [v 62.] Media nocte, inquit, surgebam ad confitendum tibi, super iudicia iustitiae tuae. Quia et hoc ipsum quod funes peccatorum circumplectuntur iustum, iudicia sunt iustitiae Dei. Propter quod dicit apostolus Petrus, tempus esse ut iudicium iam incipiat a domo Domini. Et si initium, inquit, a nobis; qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? Et si iustus quidem vix salvus erit, peccator et impius ubi parebunt 12? Hoc enim ait de persecutionibus quas patiebatur Ecclesia, cum funes peccatorum circumplecterentur eam. Proinde mediam noctem graviora tribulationis intellegenda existimo. In qua dixit Surgebam: quia non eum sic affligebat, ut deiceret; sed exercebat, ut surgeret, id est, ut ea ipsa tribulatione ad fortius confitendum proficeret.
Non efficeremur divinitatis Christi participes, nisi ipse mortalitatis nostrae particeps, fierent.
6. [vv 63.64.] Iam vero quia ista fiunt gratia Dei per Iesum Christum Dominum nostrum, vocem personae suae per hanc prophetiam suo corpori adiungit ipse Salvator. Ad ipsum caput enim proprie quod sequitur pertinere arbitror: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Sicut est in Epistola quae ad Hebraeos inscribitur: Qui enim sanctificat, et qui sanctificantur, ex uno omnes; propter quam causam non confunditur fratres eos vocare 13. Et paulo post: Propterea ergo, inquit, quia pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse propemodum eorum participavit 14. Quod quid est aliud, quam: Eorum particeps factus est? Neque enim efficeremur participes divinitatis eius, nisi ipse mortalitatis nostrae particeps fieret. Nam et in Evangelio, quod nos divinitatis eius participes facti sumus, ita dicitur: Dedit eis potestatem filios Dei fieri; his qui credunt in nomine eius, qui non ex sanguinibus, neque ex voluntate carnis, neque ex voluntate viri, sed ex Deo nati sunt 15. Ut autem hoc fieret, quia et ipse factus est particeps mortalitatis nostrae, ita ibi sequitur: Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis 16. Per hanc eius participationem nobis gratia subministratur, ut caste timeamus Deum, et custodiamus mandata eius. Proinde ipse Iesus loquitur in ista prophetia: sed quaedam in membris suis et unitate corporis sui, tamquam in uno quodam homine diffuso toto orbe terrarum, et succrescente per volumina saeculorum; quaedam vero in seipso capite nostro. Unde et hoc est quod ait: Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Et quia propter hoc quod particeps factus est fratrum suorum, Deus hominum, immortalis mortalium, ideo granum cecidit in terram, ut mortificatum multum fructum faceret; de ipso fructu secutus adiunxit: Misericordia tua, Domine, plena est terra. Et unde hoc, nisi cum iustificatur impius? In cuius gratiae scientia ut proficiatur, adiungit: Et iustificationes tuas doce me.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 17
Quando delectat bonum, magnum est Dei donum.
1. [v 65.] Hi versus psalmi huius, de quibus nunc in voluntate Dei disputaturi sumus, ab hoc incipiunt: Suavitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum; vel potius, secundum eloquium tuum. Sed quod ait graecus aliquando suavitatem, aliquando bonitatem nostri interpretes transtulerunt. Verum quia suavitas potest esse et in malo, quando illicita quaeque et immunda delectant, potest etiam esse et in ea quae conceditur voluptate carnali; sic debemus intellegere suavitatem, quam Graeci vocant, ut in bonis spiritalibus deputetur: propter hoc enim eam et bonitatem nostri appellare voluerunt. Nihil hic ergo aliud dictum existimo: Suavitatem fecisti cum servo tuo, nisi, fecisti ut me delectaret bonum. Quando enim delectat bonum, magnum est Dei donum. Quando autem bonum opus quod lex imperat, fit timore poenae, non delectatione iustitiae, cum Deus metuitur, non amatur; serviliter fit, non liberaliter. Servus autem non manet in domo in aeternum, filius manet in aeternum 1; quia consummata caritas foras mittit timorem 2. Suavitatem itaque fecisti cum servo tuo, Domine, faciendo filium qui servus fuit: secundum eloquium tuum, hoc est, secundum promissum tuum; ut secundum fidem firma sit promissio omni semini 3.
Deus suavitatis, eruditionis et scientiae doctor et donator.
2. [v 66.] Suavitatem, et eruditionem, et scientiam doce me, inquit, quoniam mandatis tuis credidi. Augeri sibi ista poscit et perfici: nam utique qui iam dixerat: Suavitatem fecisti cum servo tuo; quomodo dicit: Suavitatem doce me, nisi ut ei gratia Dei magis magisque innotescat dulcedine bonitatis? Habebant enim fidem qui dixerunt: Domine, auge nobis fidem 4. Et quamdiu vivitur in hoc mundo, proficientium est ista cantatio. Addidit autem, et eruditionem; vel sicut plures codices habent, disciplinam. Sed disciplinam, quam Graeci appellant , ibi Scripturae nostrae ponere consueverunt, ibi intellegenda est per molestias eruditio; secundum illud: Quem enim diligit Dominus, corripit; flagellat autem omnem filium quem recipit 5. Haec apud ecclesiasticas Litteras dici assolet disciplina, interpretata de graeco, ubi legitur, . Hoc enim verbum in graeco positum est in Epistola ad Hebraeos, ubi latinus interpres ait: Omnis disciplina ad praesens non gaudii videtur esse, sed tristitiae; postea autem fructum pacificum his qui per eam certarunt, reddit iustitiae 6. Cum quo ergo facit Deus suavitatem, id est, cui propitius inspirat boni delectationem; atque, ut apertius id explicem, cui donatur a Deo caritas Dei, et propter Deum caritas proximi: profecto instanter orare debet, quo tantum sibi augeatur hoc donum, ut non solum pro illo contemnat delectationes caeteras, sed etiam pro illo quaslibet perferat passiones. Ita suavitati salubriter additur disciplina. Non enim quantulaecumque suavitati vel bonitati, hoc est, caritati sanctae poscenda et optanda est; sed tam magnae, ut sub eius pressura non possit exstingui, sed sicut ingens flamma sub impetu venti, quanto magis reprimitur, tanto ardentius excitari. Ideo parum fuit dicere: Suavitatem fecisti cum servo tuo 7; nisi rursus peteret ut eum doceat suavitatem, tantam utique ut disciplinam possit patientissime sustinere. Tertia ponitur scientia; quoniam si magnitudine sua praecedit scientia magnitudinem caritatis, non aedificat, sed inflat 8 Cum ergo tanta fuerit caritas in bonitate suavi, ut tribulationibus non possit exstingui, quas adhibet disciplina; tunc utilis erit scientia, qua innotescit etiam sibi homo quid ipse meruerit, et quae a Deo donata sint ei, per quae posse se sciat quae se posse nesciebat, et per seipsum omnino non poterat.
Quae Deus docet impigro animo discamus et faciamus.
3. Quod autem non ait: Da mihi; sed Doce me: quomodo suavitas docetur, si non detur? Quandoquidem multi quod eos non delectat sciunt, et quarum rerum habent cognitionem, non habent suavitatem. Suavitas enim disci non potest, nisi delectet. Item disciplina, quae significat emendatoriam tribulationem, accipiendo discitur; id est, non audiendo vel legendo, vel cogitando, sed experiendo. At vero scientia, quam tertiam posuit in his quae ait: Doce me, docendo datur. Nam quid est aliud docere, quam scientiam dare? Et haec duo ita sibi connexa sunt, ut alterum sine altero esse non possit. Nemo enim docetur nisi discat, et nemo discit nisi doceatur. Et ideo si discipulus capax non sit eorum quae a doctore dicuntur, non potest doctor dicere: Ego eum docui, sed ipse non didicit: dicere autem potest: Ego ei dixi quod dicendum fuit, sed ille non didicit; quia non percepit, non comprehendit, non intellexit. Nam profecto et ille didicisset, si iste docuisset. Et ideo Deus, quando vult docere, prius dat intellectum, sine quo ea quae ad divinam doctrinam pertinent, homo non potest discere: unde et iste paulo post dicit: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua 9. Potest itaque homo, cum docere aliquem cupit, dicere illa quae dixit Dominus discipulis suis, posteaquam resurrexit a mortuis; sed facere quod ille fecit, non potest. Ait enim Evangelium: Tunc aperuit eis sensum, ut intellegerent Scripturas, et dixit illis 10. Quid autem illis dixerit, ibi legitur: sed ideo ceperunt quod dixit, quia unde caperetur aperuit. Docet ergo Deus suavitatem inspirando delectationem, docet disciplinam temperando tribulationem, docet scientiam insinuando cognitionem. Cum itaque alia sint quae ideo discimus ut tantummodo sciamus, alia vero ut etiam faciamus; quando Deus ea docet, sic docet ut scienda sciamus, aperiendo veritatem, sic docet ut facienda faciamus, inspirando suavitatem. Neque enim frustra ei dicitur: Doce me ut faciam voluntatem tuam 11. Sic, inquit, doce ut faciam, non tantummodo tu sciam. Ipsa quippe recte facta, fructus est noster quem reddimus agricolae nostro: sed Scriptura dicit: Dominus dabit suavitatem, et terra nostra dabit fructum suum 12. Quae autem ista terra est, nisi de qua dicitur eidem ipsi qui dat suavitatem: Anima mea velut terra sine aqua tibi 13.
Gratia fidei, divina servamus mandata.
4. Quod vero cum dixisset, suavitatem, et disciplinam, et scientiam doce me; adiunxit atque ait: Quoniam mandatis tuis credidi: non immerito quaeri potest cur non dixerit, oboedivi; sed, credidi. Alia sunt enim mandata, alia promissa. Mandata facienda suscipimus, ut accipere promissa mereamur. Promissis ergo credimus, mandatis obtemperamus. Quid est ergo, mandatis tuis credidi, nisi, credidi quod tu illa mandaveris, non aliquis homo, quamvis per homines hominibus ministrata sint? Quia itaque credidi tua esse mandata, ipsa fides mea qua id credidi, impetret abs te gratiam qua faciam quod mandasti. Si enim homo mihi haec iuberet forinsecus; numquid, ut etiam facerem quod iubebat, adiuvaret intrinsecus? Doce ergo me suavitatem inspirando caritatem, doce me disciplinam donando patientiam, doce me scientiam illuminando intellegentiam: Quoniam mandatis tuis credidi. Te illa credidi mandasse qui Deus es, et homini donas unde facias eum facere quod mandas.
5. [v 67.] Priusquam humiliarer, inquit, ego deliqui; propterea verbum tuum, vel, sicut alii expressius habent, propterea eloquium tuum custodivi: utique ne rursum humiliarer. Quod ad illam humiliationem melius refertur, quae facta est in Adam 14, in quo omnis creatura humana tamquam in radice vitiata, quoniam veritati subiecta esse non voluit, subiecta est vanitati 15. Quod vasis misericordiae profuit experiri, ut deiecta superbia diligatur obedientia, et pereat non reditura miseria.
6. [v 68.] Suavis es, Domine; vel, sicut plures habent: Suavis es tu, Domine: aliqui etiam: Suavis es tu, vel: Bonus es tu; sicut de hoc verbo superius tractavimus. Et in tua suavitate doce me iustificationes tuas. Vere vult facere iustificationes Dei, quando eas in eius suavitate vult discere ab ipso cui dixit: Suavis es tu, Domine.
Suavia sunt quae Deus iubet facienda.
7. [v 69.] Denique sequitur: Multiplicata est super me iniquitas superborum: eorum scilicet quibus non profuit, quod posteaquam deliquit, humiliata est humana natura. Ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua. Quantalibet, inquit, abundet iniquitas, non in me refrigescet caritas 16. Tamquam ille hoc dicit, qui in eius suavitate iustificationes Dei discit. Quanto magis enim suavia sunt quae iubet qui iuvat, tanto magis ea scrutatur amans, ut cognita faciat et faciendo cognoscat; quia perfectius cognoscuntur, cum fiunt.
8. [v 70.] Coagulatum est ut lac cor eorum. Quorum, nisi superborum quorum super se multiplicatam dixit iniquitatem? Obduruisse autem cor eorum vult intellegi hoc verbo et hoc loco. Nam dicitur et in bono, sicut in psalmo sexagesimo septimo dicitur: Mons incaseatus, mons uber 17; et intellegitur gratia plenus: nam et illud quidam, coagulatus, interpretati sunt. Sed vide quid a se opponat duritiae cordis illorum: Ego vero, inquit, legem tuam meditatus sum. Quam legem? Utique iustissimam et misericordissimam: unde illi dicitur. Et lege tua miserere mei. Superbis resistit, ut obdurentur; humilibus autem dat gratiam 18, ut diligant obedientiam, et recipiant excellentiam. Meditatione quippe legis huius, voluntaria servatur humilitas, ut poenalis humilitas evadatur, de qua mox dicit.
Bonum nobis a Deo humiliari.
9. [v 71.] Bonum mihi quoniam humiliasti me, ut discam iustificationes tuas. Vicinum aliquid et superius iam dixerat: Priusquam humiliarer, ego deliqui; propterea eloquium tuum custodivi. Ipso quippe fructu ostendit quod bonum illi fuerit humiliari; sed illic dixit et causam, quod humilitatem poenalem delinquendo praecesserit. Quod vero ibi ait: Propterea eloquium tuum custodivi 19; hic autem: Ut discam iustificationes tuas: satis significasse mihi videtur hoc esse ista nosse quod custodire, hoc custodire quod nosse. Neque enim Christus non noverat quod arguebat; et tamen arguebat peccatum, cum dictum de illo sit quod non noverat peccatum 20. Noverat ergo quadam notitia, et rursus quadam ignorantia non noverat. Sic et iustificationes Dei multi discunt, et non discunt. Noverunt enim eas quadam notitia; et rursus quadam ignorantia, quoniam non faciunt, non noverunt. Eo modo hic ergo intellegendus est dixisse: Ut discam iustificationes tuas; ea notitia qua fiunt.
10. [v 72.] Hoc autem quia non fit nisi per dilectionem, ubi qui facit habet delectationem, propter quod dictum est: In tua suavitate doce me iustificationes tuas 21; sequens versus ostendit, ubi ait: Bona mihi lex oris tui, super millia auri et argenti: ut amplius diligat caritas legem Dei, quam diligit cupiditas millia auri et argenti.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 18
Manus Dei sunt potestas Dei.
1. [v 73.] Quando Deus hominem fecit ex pulvere, et animavit flatu, non ibi commemoratum est quod manibus fecerit. Cur itaque quibusdam visum fuerit verbo Deum fecisse caetera, hominem vero velut aliquid praecipuum fecisse manibus suis, non video: nisi forte quia ex pulvere formatum legitur hominis corpus 1; non potuisse fieri nisi manibus arbitrantur; nec attendunt quod in Evangelio de Verbo Dei scriptum est: Omnia per ipsum facta sunt 2, non posse constare, si non per Verbum factum est etiam corpus humanum. Sed adhibent testimonium de hoc psalmo, et dicunt: Ecce ubi apertissime clamat homo: Manus tuae fecerunt me, et finxerunt me. Quasi non aperte etiam dictum sit: Videbo coelos, opera digitorum tuorum 3; nec minus aperte: Et opera manuum tuarum sunt coeli 4; multoque apertius: Et aridam terram manus eius finxerunt 5. Manus ergo Dei sunt potestas Dei. Aut si pluralis numerus eos movet, quia non dictum est, manus tua, sed, manus tuae; accipiant manus Dei, virtutem et sapientiam Dei, quod utrumque unus dictus est Christus 6: qui etiam intellegitur brachium Domini, ubi legitur: Et brachium Domini cui revelatum est? 7 Aut accipiant manus Dei, Filium et Spiritum sanctum; quia et Spiritus sanctus cooperator est Patris et Filii: unde ait Apostolus: Omnia haec operatur unus atque idem Spiritus 8. Propterea quippe dixit: Unus atque idem: ne tot spiritus quot opera putarentur, non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Liberum est igitur quomodo intellegantur manus Dei: dum tamen nec ea quae facit manibus, Verbo facere negetur; nec ea quae facit Verbo, manibus facere non putetur; nec propter manus forma corporis, aut alia manus sinistra, alia dextra, nec propter Verbum sonus oris, vel motus animi transitorius operanti Deo inesse credatur.
Animam nostram et corpus a Deo condita profitemur.
2. Nec defuerunt qui duo ista verba, fecerunt me, et finxerunt me, sic distinguerent, ut animam Deum fecisse, corpus autem finxisse dicerent; quia de anima dixit Deus: Omnem flatum ego feci 9; de corpore autem legitur: Et finxit Deus hominem pulverem de terra 10: tamquam fiat quidem omne quod fingitur, non tamen fingatur omne quod fit. Et ideo animam factam potius dicunt esse quam fictam, quia non est corpus, sed spiritus; quasi non scriptum sit: Qui finxit spiritum hominis in ipso 11. Verumtamen quando utrumque hoc verbum de homine in loco uno ponitur, et utrumque hominis, id est, et anima et corpus divinitus conditum non negatur; non ineleganter distribuuntur singulis singula, ut anima facta, corpus autem fictum intellegatur, sive formatum, sive plasmatum. Nam quidam interpretes noluerunt dicere, finxerunt me; sed, plasmaverunt me: magis diligentes minus latine declinare de graeco, quam dicere finxerunt, quod aliquando etiam de simulatione dici solet.
Fides quaerens intellectum.
3. Sed utrum hoc secundum Adam dictum est, ex quo cum sint omnes homines propagati, quis hominum, quando ille factus est, etiam se factum non potest dicere originis seminisque ratione? An etiam secundum hoc recte dici potuit: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me, quoniam unusquisque non sine opere Dei etiam de parentibus fit, ipso creante, illis generantibus? Quoniam si operatoria Dei potentia rebus subtrahatur, intereunt; nec aliquid omnino sive de mundi elementis, sive de genitoribus, sive de seminibus nascitur, si ea non operetur Deus. Propter quod ait prophetae Ieremiae: Priusquam te formarem in utero, novi te 12. Sed numquid sine intellectu fecit hominem Deus, sive primum, sive unumquemque nascentium, et nunc dicat ei: Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum? Nonne ipsi naturae humanae intellectus est inditus, ut eo discernatur a pecore? An sic est deformata peccando, ut etiam hoc in ea reformandum sit? Propter quod et Apostolus omnibus ad regenerationem pertinentibus dicit: Renovamini spiritu mentis vestrae 13: et utique intellectus in mente est. Hinc rursus ait: Reformamini in novitate sensus vestri 14: de his autem qui huius regenerationis consortes non erant: Hoc inquit, dico et testificor in Domino, ut non iam ambuletis sicut et Gentes ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intellegentia, alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis eorum 15. Propter hos igitur interiores oculos, quorum caecitas est non intellegere, ut aperiantur, et magis magisque serenentur, fide corda mundantur 16. Quamvis enim, nisi aliquid intellegat, nemo possit credere in Deum; tamen ipsa fide qua credit, sanatur, ut intellegat ampliora. Alia sunt enim quae nisi intellegamus, non credimus; et alia sunt quae nisi credamus, non intellegimus. Nam cum fides sit ex auditu, auditus autem per verbum Christi 17; quomodo credit praedicanti fidem, qui, ut alia taceam, linguam ipsam quam loquitur non intellegit? Sed nisi essent rursus aliqua quae intellegere non possumus, nisi ante credamus, propheta non diceret: Nisi credideritis, non intellegetis 18. Proficit ergo noster intellectus ad intellegenda quae credat, et fides proficit ad credenda quae intellegat; et eadem ipsa ut magis magisque intellegantur, in ipso intellectu proficit mens. Sed hoc non fit propriis tamquam naturalibus viribus, sed Deo adiuvante atque donante; sicut medicina fit, non natura, ut vitiatus oculus vim cernendi recipiat. Qui ergo dicit Deo: Da mihi intellectum, ut discam mandata tua, non omnimodo expers eius est, velut pecus; nec ita, quamvis homo, ut in eorum numero deputandus sit, qui ambulant in vanitate mentis suae, obscurati intellegentia, alienati a via Dei 19. Nam si talis esset, nec hoc diceret. Non autem parvi est intellectus, nosse a quo poscendus sit intellectus. Et cogitandum est quanto sint altius intellegenda divina mandata; quando ad ea discenda sibi adhuc dari intellectum petit, qui iam sic intellegit, et qui eloquia Dei se custodisse ante iam dixit.
Deus vel per seipsum vel ministerio Angelorum pias mentes illuminat.
4. Quod autem interpretati sunt nostri: Da mihi intellectum; brevius dixit graecus, : quia uno verbo complexus est: Da mihi intellectum, quod est , quod latine uno verbo dici non potest: tamquam si non posset latine dici, sana me; et diceretur, da mihi sanitatem, sicut hic dictum est: Da mihi intellectum; aut, sanum me fac, sicut etiam hic dici potest, intellegentem me fac. Quod quidem potuit et angelus facere; nam dixit Danieli: Veni intellectum dare tibi 20: et hoc verbum est in graeco, quod etiam hic est, ; tamquam si diceret latinus, sanitatem dare tibi, quod graecus dixisset, sanare te. Non enim circumloqueretur latinus interpres dicendo, intellectum dare tibi: si quemadmodum dici potest a sanitate, sanare te; ita dici posset ab intellectu, intellectuare te. Sed si potest hoc et angelus facere, quid est quod iste hoc a Deo sibi poscit ut fiat? An quia Deus angelo iusserat ut faceret? Ita vero: nam Christus intellegitur hoc iussisse angelo ut faceret, eo loco ubi ait Propheta: Et factum est, cum viderem ego Daniel visum, et quaerebam intellectum, et ecce stetit in conspectu meo ut visus viri, et audivi vocem viri inter Ubal, et vocavit, et dixit: Fac intellegere illum visionem 21: et ibi in graeco verbum hoc est quod et hic, id est . Deus itaque per seipsum, quia lux est, illuminat pias mentes, ut ea quae divina dicuntur vel ostenduntur, intellegant 22. Sed si ad hoc ministro utitur angelo, potest quidem aliquid agere angelus in mente hominis, ut capiat lucem Dei, et per hanc intellegat: sed ita dicitur intellectum dare homini, et quasi, ut ita dicam, intellectuare hominem, quemadmodum quisquam dicitur lucem dare domui, vel illuminare domum, cui fenestram facit; cum eam non sua luce penetret et illustret, sed tantummodo aditum quo penetretur atque illustretur, aperiat. Sed nec sol qui per fenestram illustrat domum, ipse creavit eamdem domum, aut hominem qui fenestram fecit in domo, aut ipse illi iussit ut faceret, aut adiuvit ipse facientem, aut aliquid egit ut aperiretur qua suum lumen infunderet: Deus autem et hominis mentem rationalem atque intellectualem fecit, qua posset capere lumen eius; et angelum talem fecit, qui operari posset aliquid unde ad capiendum lumen Dei mens adiuvaretur humana; et eamdem sic adiuvat mentem, ut angelicam recipiat operationem; et eam sic illuminat de seipso, ut non solum illa quae a veritate monstrantur, sed ipsam quoque proficiendo perspiciat veritatem. Sed quoniam res quidem necessarias, quantum existimo, tamen prolixa disputatione tractavimus, dilatis sequentibus psalmi huius versibus, sermonem istum isto fine claudamus.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 19
1. [v 73.] Dominus Iesus in hoc psalmo per Prophetam, tamquam sibi, petivit intellectum dari a Deo corpori suo quod est Ecclesia, ad Dei mandata discenda. Cum ipso enim vita corporis eius, hoc est populi eius, abscondita est in Deo 1, et ipse in eodem corpore suo indigentiam patitur, et poscit quod membris suis est necessarium. Manus tuae, inquit, fecerunt me, et plasmaverunt me; da mihi intellectum, ut discam mandata tua. Quia tu, inquit, formasti, tu reforma; ut fiat in corpore Christi, quod ait Apostolus: Reformamini in novitate sensus vestri 2.
Quae Deus promisit sperat Ecclesia, Christi corpus.
2. [v 74.] Qui timent te, inquit, videbunt me, et iucundabuntur; vel, sicut habent alii codices, laetabuntur, quoniam in verba tua speravi: id est, in ea quae promisisti, ut sint promissionis filii, semen Abrahae, in quo benedicuntur omnes gentes 3. Qui sunt autem qui timent Deum, et quem videbunt et laetabuntur, quoniam in verba Dei speravit? Si corpus Christi est, id est Ecclesia, cuius est vox ista per Christum, vel in ipsa et de ipsa, tamquam de seipso ista vox Christi est; numquid non ipsi sunt in eis qui timent Deum? Quis est ergo ille quem vident, et iucundantur? An populus ipse se videt, et iucundatur, et sic dictum est: Qui timent te, videbunt me, et laetabuntur, quia in verba tua speravi; vel sicut alii diligentius expresserunt, supersperavi: tamquam diceret: Qui timent te, videbunt Ecclesiam tuam, et iucundabuntur, quia in verba tua supersperavi; cum ipsi sint Ecclesia, qui vident Ecclesiam et iucundantur? Sed cur non dixit, qui timent te, vident me, et iucundantur: sed timent te, verbum praesentis temporis posuit; videbunt autem et iucundabuntur, futuri temporis verba sunt? An quia in praesenti tempore timor est, quamdiu tentatio est vita humana super terram 4; iucunditas autem quam voluit hic intellegi, tunc erit quando iusti fulgebunt in regno Patris sui sicut sol 5? Hinc enim etiam illud in alio psalmo legitur: Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te! 6 Nunc ergo quamdiu timent, nondum vident; sed videbunt, et iucundabuntur: quia et illic sequitur: Perfecisti autem sperantibus in te; et hic, quia in verba tua speravi, vel, supersperavi: ut in verbo ita composito et cura interpretis diligentioris expresso, etiam illud intellegamus, quod potens est Deus facere supra quam petimus et intellegimus 7; ut quia supra quam petimus et intellegimus sunt parum sit ea sperare, sed debeamus supersperare.
Misericordiam et veritatem largitur Deus, qui miseros solatur.
3. [vv 75.76.] Quia ergo adhuc timet Ecclesia quae in hac vita est, et nondum se videt in eo regno ubi erit eius secura iucunditas, sed inter periculosas tentationes in hoc mundo laborat, ubi audit: Qui se putat stare, videat ne cadat 8; considerans huius mortalitatis miseriam, in qua iugum grave super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, sic in omnibus pertenditur usque in diem sepulturae in matrem omnium 9, ut propter carnem concupiscentem adversus spiritum 10, etiam regenerati gemere sub eius gravitate cogantur: hoc ergo considerans: Cognovi, inquit, Domine, quia iustitia iudicia tua, et veritate humilasti me. Fiat misericordia tua, et consoletur me secundum eloquium tuum servo tuo. Misericordia et veritas ita divino eloquio commendantur, ut cum in multis inveniantur locis, maxime in Psalmis, quodam etiam loco legatur: Universae viae Domini misericordia et veritas 11. Et hic quidem primo veritatem posuit, qua humiliati sumus in mortem, iudicante illo cuius iudicia iustitia est: deinde misericordiam, qua instauramur ad vitam, promittente illo cuius beneficium gratia est. Ideo ait, secundum eloquium tuum servo tuo: id est, secundum quod promisisti servo tuo. Sive ergo regeneratio qua hic in Dei Filios adoptamur, sive fides et spes et caritas quae tria aedificantur in nobis, quamvis de misericordia Dei veniant; tamen in hac aerumnosa et procellosa vita solatia sunt miserorum, non gaudia beatorum: ideo dictum est: Fiat misericordia tua, ut consoletur me.
Ad beatam vitam bene vivendo pervenitur.
4. [v 77.] Sed quia post haec et per haec etiam illa ventura sunt; ideo sequitur: Veniant mihi miserationes tuae, et vivam. Tunc enim vere vivam, quando nihil potero timere, ne moriar. Ipsa enim et sine ullo additamento dicitur vita, nec intellegitur nisi aeterna et beata, tamquam sola dicenda sit vita, in cuius comparatione ista quam ducimus, mors potius sit appellanda quam vita: quale illud est in Evangelio: Si vis venire ad vitam, serva mandata 12. Numquid addidit, aeternam, vel, beatam? Item de resurrectione carnis cum loqueretur: Qui bene fecerunt, inquit, in resurrectionem vitae 13: neque hic ait, aeternae, seu, beatae. Sic et hic: Veniant, inquit, mihi miserationes tuae, et vivam: neque hic ait, in aeternum vivam, vel, beatae vivam; quasi aliud non sit vivere, quam sine ullo fine et sine ulla miseria vivere. Sed hoc quo merito? Quia lex, inquit, tua meditatio mea est. Haec meditatio nisi esset in fide, quae per dilectionem operatur 14, nunquam propter eam posset ad illam vitam quispiam pervenire. Hoc dicendum putavi, ne quisquam, cum totam legem memoriae mandaverit, eamque creberrima recordatione cantaverit, non tacens quod praecipit, nec tamen vivens ut praecipit, arbitretur se fecisse quod legit: Quia lex tua meditatio mea est; et hinc se adepturum existimet, quod verbis superioribus propter hoc meritum postulavit, ubi dictum est: Veniant super me miserationes tuae, et vivam. Haec meditatio amantis est cogitatio, et tantum amantis, ut caritas non frigescat huius meditationis suae, quantalibet abundantia constipetur iniquitatis alienae 15.
5. [v 78.] Denique sequitur, et dicit: Confundantur superbi, quoniam iniuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis. Ecce quod ait, meditatio legis Dei, vel potius meditatio lex Dei.
Christus mortalitatis nostrae particeps, nos divinitatis ipsius.
6. [v 79.] Convertantur, inquit, ad me qui timent te, et qui cognoscunt testimonia tua. In nonnullis codicibus invenimus et graecis et latinis: Convertantur mihi; quod tantumdem valere existimo, quantum si dicatur, ad me. Sed quis est iste qui hoc dicit? Non enim quisquam hominum hoc dicere audebit, aut si dicat, audiendus est. Nimirum ergo ille est qui etiam superius interposuit proprietatem vocis suae, dicens: Particeps ego sum omnium timentium te 16. Quia factus est particeps mortalitatis nostrae, ut et nos participes divinitatis ipsius fieremus; nos unius participes ad vitam, ad mortem vero particeps ille multorum. Ipse est enim ad quem convertuntur timentes Deum, et qui cognoscunt Dei testimonia, de illo per Prophetas tanto ante praedicta, in eius praesentia per miracula paulo ante monstrata.
Audacia de libero arbitrio contra gratiam confidentis, stulta.
7. [v 80.] Fiat, inquit, cor meum immaculatum in iustificationibus tuis, ut non confundar. Redit ad vocem corporis sui, sancti scilicet populi sui, et iam immaculatum fieri cor suum precatur, hoc est cor membrorum suorum; in iustificationibus Dei, non in viribus eorum: poposcit enim hoc, non praesumpsit. Quod autem addidit: Ut non confundar; tale aliquid et in primis huius psalmi versibus invenitur, ubi dixit: Utinam dirigantur viae meae ad custodiendas iustificationes tuas: tunc non confundar, cum inspicio in omnia mandata tua. Quod ibi, quia dixit: Utinam, uno verbo significavit optantis; hoc isto loco apertioribus verbis expressit orantis, dicendo: Fiat cor meum immaculatum: ut nec in illa, nec in ista sententia, quae utraque una est, inveniatur audacia de libero arbitrio contra gratiam confidentis. Quod autem ait ibi: Tunc non confundar; hoc ait hic: Ut non confundar. Fit ergo cor immaculatum membrorum et corporis Christi, gratia Dei per ipsum corporis caput, hoc est per Iesum Christum Dominum nostrum, per regenerationis lavacrum 17, ubi abolita sunt omnia praeterita peccata nostra; per spiritus adiutorium, per quod concupiscimus adversus carnem 18, ne vincamur in pugna nostra; per dominicae orationis effectum, in qua dicimus: Dimitte nobis debita nostra 19. Ita donata nobis regeneratione, adiuta conflictione, fusa precatione, fit cor nostrum immaculatum, ut non confundamur: quia et hoc ad iustificationes Dei pertinet, quando inter eius alia praecepta praecipitur: Dimitte, et dimittetur vobis; date, et dabitur vobis 20.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 20
Desiderium Sanctorum, Dei promissa exspectantium, numquam quiescit.
1. [v 81.] Adiuvante Domino, istam magni huius psalmi partem considerandam exponendamque suscepimus, ubi dicit: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi. Non omnis defectus vel culpae putandus est esse, vel poenae: est etiam defectus laudabilis vel optabilis. Nam cum sint inter se duo ista contraria, proficere et deficere; usitatius profectus in bono accipitur, defectus in malo, quando non additur vel subintellegitur in quid proficiatur vel deficiatur: cum vero additur, potest et malum esse proficere, bonumque deficere. Aperte quippe dixit Apostolus: Profanas autem verborum novitates evita: multum enim proficient ad impietatem 1: ait et de quibusdam: Proficient in peius 2. Ita et defectus a bono in malum malus est, a malo in bonum bonus est. Bono quippe defectu dictum est: Desiderat et deficit anima mea in atria Domini 3. Sic et hic non ait: Defecit a salutari tuo; sed: Defecit in salutare tuum, hoc est, ad salutare tuum, anima mea. Bonus est ergo iste defectus: indicat enim desiderium boni, nondum quidem adepti, sed avidissime ac vehementissime concupiti. Sed quis hoc dicit nisi genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis 4, ab origine generis humani usque ad huius saeculi finem, in eis qui suo quique tempore hic vixerunt, vivunt, victuri sunt, desiderans Christum? Teste sanctissimo sene Simeone, qui cum eum infantem accepisset in manus, dixit: Nunc dimittis, Domine, servum tuum, secundum verbum tuum in pace; quoniam viderunt oculi mei salutare tuum 5. Acceperat enim responsum divinum, non se gustaturum mortem, nisi vidisset Christum Domini 6. Quale autem desiderium fuit in isto sene, tale fuisse credendum est in omnibus superiorum temporum sanctis. Unde et ipse Dominus discipulis ait: Multi prophetae et reges voluerunt videre quae vos videtis, et non viderunt; et audire quae auditis, et non audierunt 7: ut ipsorum etiam vox hoc loco agnoscatur: Defecit in salutare tuum anima mea. Nec tunc ergo quievit hoc desiderium sanctorum, nec nunc quiescit in Christi corpore quod est Ecclesia, usque ad terminum saeculi, donec veniat Desideratus cunctis gentibus, sicut promittitur per Prophetam 8. Propter quod dicit Apostolus: Superest mihi corona iustitiae, quam reddet mihi Dominus in illo die iustus iudex; non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt manifestationem eius 9. Hoc itaque desiderium de quo nunc agimus, de dilectione consurgit manifestationis eius; de qua item dicit: Cum Christus apparuerit vita vestra, tunc et vos cum illo apparebitis in gloria 10. Prima ergo tempora Ecclesiae ante Virginis partum, sanctos habuerunt qui desiderarent incarnationis eius adventum: ista vero tempora ex quo ascendit in coelum, sanctos habent qui desiderent eius manifestationem ad vivos et mortuos iudicandos. Neque hoc Ecclesiae desiderium ab initio usque in finem saeculi requievit aliquantum, nisi quamdiu hic cum discipulis in carne versatus est, ut totius corporis Christi in hac vita gementis vox convenienter intellegatur: Defecit in salutare tuum anima mea, et in verbum tuum speravi: hoc est in promissum; quae spes facit ut per patientiam exspectetur quod a credentibus non videtur 11. Etiam hic graecus illud verbum habet, quod quidam nostri interpretes supersperavi transferre maluerunt; quia procul dubio plus futurum est, quam dici potest.
Deus in mensura et numero et pondere cuncta disponit.
2. [v 82.] Defecerunt, inquit, oculi mei in eloquium tuum, dicentes: Quando consolaberis me? Ecce rursus in oculis, sed utique interioribus, laudabilis et felix ille defectus, non veniens ex infirmitate animi, sed ex fortitudine desiderii in promissum Dei: hoc enim ait, in eloquium tuum. Quomodo autem tales oculi dicunt: Quando consolaberis me? nisi cum tali intentione et exspectatione oratur et gemitur? Lingua enim loqui, non oculi solent: sed oculorum quodammodo vox est desiderium orationis. Verum in eo quod ait: Quando consolaberis me? tamquam moras se perpeti ostendit. Unde est etiam illud: Et tu, Domine, quousque? 12 Quod aut ideo fit ut dulcior veniat dilata iucunditas, aut iste sensus est desiderantium, cum spatium temporis, etiam quod subvenienti breve est, longum est amanti. Novit autem Dominus quid quando faciat, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit 13.
3. [v 83.] Ardentibus autem spiritalibus desideriis, carnalia desideria sine dubitatione frigescunt: propter hoc sequitur: Quoniam factus sum tamquam uter in pruina; iustificationes tuas non sum oblitus. Nimirum enim per utrem carnem mortis huius, per pruinam vero coeleste beneficium vult intellegi, quo carnis concupiscentiae velut frigore cohibente torpescunt; et fit hinc ut iustificationes Dei de memoria non labantur, dum non cogitatur aliunde; quoniam fit quod ait Apostolus: Carnis providentiam ne feceritis in concupiscentiis 14. Ideo cum dixisset: Quoniam factus sum tamquam uter in pruina; subiecit: Iustificationes tuas non sum oblitus: hoc est, ideo non sum oblitus, quoniam talis factus sum. Fervor enim cupiditatis obtorpuit, ut ferveret memoria caritatis.
Dei Ecclesia usque ad saeculi finem in terra futura.
4. [v 84.] Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me iudicium? In Apocalypsi est ista vox martyrum, et eis imperatur patientia donec fratrum eorum numerus impleatur 15. De diebus ergo suis interrogat corpus Christi, qui futuri sunt in hoc saeculo. Et ne quisquam putaret ante hic Ecclesiam non futuram, quam finis saeculi venerit, et aliquid temporis futurum in hoc saeculo, quo Ecclesia iam non sit in terris; propterea cum quaesisset de diebus suis, adiunxit etiam de iudicio, profecto demonstrans usque ad iudicium, in quo de persecutoribus eius est futura vindicta, ipsam quoque in terris futuram. Si autem quemquam movet cur quaerat quod cum discipuli quaererent, Magister respondit: Non est vestrum scire tempora, quae Pater posuit in sua potestate 16; cur non credamus isto loco psalmi huius esse prophetatum hoc ipsum illos fuisse quaesituros, et Ecclesiae vocem, quae hic tanto ante praedicta est, illorum interrogatione completam?
Veritatis hostes et minantes et blandientes timendi.
5. [v 85.] Quod autem sequitur: Narraverunt mihi iniqui delectationes; sed non sicut lex tua, Domine: eas sic transferre voluerunt interpretes nostri, quas Graeci vocant, quod usque adeo uno verbo nequaquam dici latine potest, ut aliqui, delectationes, aliqui, fabulationes eas dicerent; ut non immerito accipiatur esse quidem illas exercitationes, sed in sermone cum quadam delectatione. Has vero habent in diversis sectis ac professionibus, et litterae saeculares, et Iudaeorum quae Deuterosis nuncupatur, continens praeter divinarum canonem Scripturarum millia fabularum; habet eas et haereticorum vana atque errabunda loquacitas. Hos omnes iniquos intellegi voluit, a quibus sibi narratas dicit , id est exercitationes delectabiles verbis: Sed non, inquit, sicut lex tua, Domine; quia me in ea veritas, non verba delectant.
6. [v 86.] Denique adiungit: Omnia mandata tua veritas: iniuste persecuti sunt me, adiuva me. Et pendet totus de superioribus sensus: Quot sunt dies servi tui? quando facies de persequentibus me iudicium? 17 Ut enim persequantur me, narraverunt mihi sermonum suorum delectationes: sed eis praeposui legem tuam, quae ideo plus me delectavit, quia omnia mandata tua veritas; non sicut illorum abundat sermonibus vanitas. Ac per hoc iniuste persecuti sunt me, quia non in me persecuti sunt nisi veritatem. Ergo adiuva me, ut certem pro veritate usque ad mortem; quia et hoc tuum mandatum est, et ideo et hoc veritas est.
7. [v 87.] Hoc cum faceret Ecclesia, passa est quod adiunxit: Paulo minus consummaverunt me in terra: multa scilicet strage martyrum facta, dum confitentur et praedicant veritatem. Sed quia non frustra dictum est: Adiuva me; Ego autem, inquit, non dereliqui mandata tua.
Martyrum patientia admirabilis.
8. [v 88.] Atque ut posset perseverare usque in finem: Secundum misericordiam, inquit, tuam vivifica me, et custodiam testimonia oris tui: quae graecus habet: Martyria. Quod tacendum non fuit, propter dulcissimum martyrum nomen, qui procul dubio quando tanta persequentium crudelitas saeviebat, ut Ecclesia paulo minus consummaretur in terra, nullo modo Dei martyria custodirent, nisi fieret eis quod hic oratum est: Secundum misericordiam tuam vivifica me. Vivificati sunt enim, ne amando vitam, negarent vitam, et negando vitam, amitterent vitam: ac sic qui pro vita veritatem deserere noluerunt, moriendo pro veritate vixerunt.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 21
1. [v 89.] Homo qui loquitur in isto psalmo, tamquam taederet eum mutabilitatis hominum, unde vita ista tentationibus plena est, inter tribulationes suas, propter quas supra dixerat: Iniqui persecuti sunt me, et: Paulo minus consummaverunt me in terra 1; inflammatus desiderio coelestis Ierusalem; in superna suspexit, et dixit: In aeternum, Domine, verbum tuum permanet in coelo: hoc est, in Angelis tuis custodientibus aeternam sine desertione militiam.
Fundamentum autem Christus est (1 Cor 3, 11).
2. [v 90.] Sequens autem versus post coelum, pertinet consequenter ad terram. Unus enim versus est eorum octo qui ad istam litteram pertinent. Singulis quippe litteris hebraeis subduntur octoni, donec psalmi huius prolixitas terminetur. In generationem et generationem veritas tua; fundasti terram, et permanet. Post coelum ergo terram contuitu fidelis mentis aspiciens, invenit in ea generationes quae in coelo non sunt, et ait: In generationem et generationem veritas tua: sive omnes generationes ista repetitione significans, a quibus nunquam defuit veritas Dei in sanctis eius, modo paucioribus, modo pluribus, ut se temporum varietas habuit vel habebit; sive duas quasdam generationes intellegi volens, unam scilicet ad Legem et Prophetas, alteram vero ad Evangelium pertinentem. Cur autem nunquam etiam istis generationibus veritas desit, velut aperiens causam; Fundasti, inquit, terram et permanet: eos qui in terra sunt, terram nuncupans. Fundamentum autem aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus 2. Neque enim et illius generationis ad Legem Prophetasque pertinentis fundamentum non erat Christus, testimonium habens a Lege et Prophetis 3. Aut vero Moyses et Prophetae filii deputandi sunt in servitutem generantis ancillae fuisse, non liberae, quae est mater nostra 4; cui: Mater Sion, dicet homo; et homo factus est in ea, et ipse fundavit eam Altissimus 5? Ipse est enim et apud Patrem altissimus, et propter nos in ista matre factus humillimus; quoniam qui Deus erat super eam, homo factus est in ea. Hoc itaque fundamento, Domine, fundasti terram, et permanet: quia in tali fundamento constabilita, non inclinabitur in saeculum saeculi 6; in eis utique permanens quibus es vitam daturus aeternam. Quos autem ancilla peperit, ad vetus testamentum pertinentes, in cuius tamen figuris latebat novum, nihil aliud sapiendo quam promissa terrena, non permanent. Servus enim non manet in domo in aeternum, filius autem manet in aeternum 7.
3. [v 91.] Ordinatione tua permanet dies. Ista quippe omnia dies: et iste est dies quem fecit Dominus, exsultemus et iucundemur in eo 8; et sicut in die honeste ambulemus 9. Quoniam omnia serviunt tibi. Omnia scilicet de quibus loquebatur; omnia quae pertinent ad hunc diem, serviunt tibi. Impii quippe de quibus dicitur: Nocti similavi matrem vestram 10, non serviunt tibi.
4. [v 92.] Deinde respexit unde liberetur haec terra, ut fundata permaneat; atque subiecit: Nisi quod lex tua meditatio mea est, tunc forsitan perissem in humilitate mea. Ista lex fidei est; non inanis fidei, sed quae per dilectionem operatur 11. Per hanc impetratur gratia, quae fortes facit in tribulatione temporali, ne pereant in humilitate mortali.
5. [v 93.] In aeternum, inquit, non obliviscar iustificationum tuarum, quoniam in ipsis vivificasti me. Ecce unde factum est ut non periret in humilitate sua. Nam Deo non vivificante, quid est homo, qui se occidere potuit, vivificare autem non potest?
Malo suo voluit homo esse suus.
6. [v 94.] Subicit deinde ac dicit: Tuus sum ego, salvum me fac, quoniam iustificationes tuas exquisivi. Non transeunter intellegendum est quod dictum est: Tuus sum ego. Quid enim non est eius? An forte quia in coelis esse dicitur Deus, ideo putandum est aliquid non esse eius in terra; cum clamet alius psalmus: Domini est terra et plenitudo eius, orbis terrae et omnes qui habitant in eo 12? Quid est ergo quod iste ita se quodammodo familiarius Deo commendandum putavit, ut diceret: Tuus sum ego, salvum me fac; nisi intellegi volens quod malo suo suus esse voluerit, quod est inobedientiae primum et maximum malum? Et tamquam dicens: Meus esse volui, et perditum me feci: Tuus sum, inquit, salvum me fac, quia iustificationes tuas exquisivi; non voluntates meas, quibus fui meus, sed iustificationes tuas, ut essem iam tuus.
7. [v 95.] Me, inquit, exspectaverunt peccatores, ut perderent me; testimonia autem tua intellexi. Quid est, exspectaverunt, ut perderent? an velut insidiis obsederunt viam, exspectantes ut quando transiret, occiderent? Numquid ergo morte corporis perire metuebat? Absit. Et quid est, me exspectaverunt, nisi ut eis ad malum consentiret? Tunc enim perderent. Unde autem non perierit dixit: Testimonia tua intellexi. Sed familiarius hic Ecclesiae auribus graecum verbum sonat: Martyria tua intellexi. Quia scilicet me sibi non consentientem etiamsi occiderent, tua martyria confitens non perirem: sed illi qui ut perderent, exspectabant quando consentirem, torquebant etiam cum confiterer. Nec tamen quod intellexerat relinquebat intuens et videns utique sine fine finem, si perseveraret usque in finem.
Dilatato per caritatem corde in via angusta ambulemus.
8. [v 96.] Denique secutus adiunxit: Omnis consummationis vidi finem; latum mandatum tuum valde. Intraverat quippe in sanctuarium Dei, et intellexerat in novissima 13. Omnis autem consummatio mihi videtur hoc loco intellegenda, usque ad mortem pro veritate certare 14, et pro vero ac summo bono mala omnia tolerare: cuius consummationis finis est excellere in regno Christi, quod non habet finem; et habere ibi sine morte, sine dolore, et cum magno honore vitam, morte huius vitae ac doloribus et opprobriis acquisitam. Quod autem addidit: Latum mandatum tuum valde; non intellego nisi caritatem. Quid enim profuisset quacumque morte imminente, et inter quantacumque tormenta illa martyria confiteri, si caritas in confitente non esset? Audiamus Apostolum: Etsi tradidero, inquit, corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 15. Caritas autem Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 16. In hac diffusione latitudo est, in qua sine angustiis via quoque ambulatur angusta, donante illo cui dictum est: Dilatasti gressus meos subter me, et non sunt infirmata vestigia mea 17. Latum est ergo mandatum caritatis, mandatum illud geminum, quo iubetur Deus et proximus diligi. Quid autem latius, quam ut ubi pendeat tota Lex et omnes Prophetae 18?
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 22
Caritate concupiscentia vincitur et Dei mandata servantur.
1. [v 97.] Saepe admonuimus laudabilem latitudinem, in qua nullas, cum mandata Dei facimus, patiamur angustias, intellegendam esse caritatem. Propter quod etiam in magno isto psalmo cum superius dixisset: Latum mandatum tuum valde; in hoc sequenti versu ostendit unde sit latum, dicens: Quomodo dilexi legem tuam, Domine! Dilectio est igitur latitudo mandati. Unde quippe fieri potest ut diligatur quod Deus iubet diligi, et ipsa iussio non diligatur? Ipsa est enim lex. Tota, inquit, die meditatio mea est. Ecce quomodo eam dilexi, ut tota die meditatio mea esset: vel potius, sicut graecus habet, totam diem, ubi magis continuatio meditantis exprimitur. Id autem intellegitur per omne tempus, quod est semper. Tali expugnatur dilectione cupiditas, quae saepe faciendis legis iussionibus contradicit, concupiscente adversus spiritum carne: adversus quam spiritus concupiscens 1, ita debet diligere legem Dei, ut totam diem meditatio eius sit. Dicit autem Apostolus: Ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per quam legem? factorum? Non, sed per legem fidei 2. Haec est fides quae per dilectionem operatur 3; quoniam quaerendo, petendo, pulsando, impetrat Spiritum bonum 4, per quem dilectio ipsa diffunditur in cordibus nostris 5. Hoc enim Spiritu Dei quicumque aguntur, hi filii sunt Dei 6: qui recipiuntur ut recumbant cum Abraham, Isaac et Iacob in regno coelorum 7; expulso servo, qui non manet in domo in aeternum 8; id est Israel secundum carnem, cui dictum est: Cum videritis Abraham, Isaac, et Iacob, et omnes Prophetas in regno Dei, vos autem expelli foras. Et venient ab oriente, et occidente, et aquilone, et austro, et accumbent in regno Dei. Et ecce sunt novissimi qui erant primi, et sunt primi qui erant novissimi 9. Gentes autem, sicut ait Vas electionis, quae non sectabantur iustitiam, apprehenderunt iustitiam; iustitiam autem quae ex fide est: Israel autem persequens legem iustitiae, in legem iustitiae non pervenit. Quare? Quia non ex fide, sed quasi ex operibus, offenderunt in lapidem offensionis 10. Ita facti sunt inimici huius qui hic in prophetia loquitur.
Dei mandata sapere non valent nisi qui Spiritu sapientiae imbuuntur.
2. [v 98.] Ac deinde coniungit: Super inimicos meos sapere fecisti me mandatum tuum, quoniam in aeternum mihi est. Illi namque zelum quidem Dei habent, sed non secundum scientiam. Ignorantes enim Dei iustitiam, et suam quaerentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 11. Iste vero qui super istos inimicos suos sapit mandatum Dei, inveniri vult cum Apostolo non habens iustitiam suam, quae ex lege est, sed iustitiam per fidem Christi, quae est ex Deo 12: non quia lex quam legunt inimici eius, non est ex Deo; sed quia eam non sapiunt, sicut iste qui super inimicos suos eam sapit, cohaerendo lapidi in quem illi offenderunt. Finis enim legis Christus 13, ad iustitiam omni credenti 14, ut iustificentur gratis per gratiam ipsius 15: non sicut illi qui viribus suis se legem facere existimant, et ideo ex lege quidem Dei, sed suam iustitiam constituere quaerunt; sed quomodo filius promissionis, qui esuriens et sitiens eam 16, petendo, quaerendo, pulsando quodammodo a Patre mendicat 17, ut adoptatus per Unigenitum accipiat. Sic autem mandatum Dei quando sapuisset, nisi eum ipse sic sapere fecisset cui dicit: Super inimicos meos supere fecisti me mandatum tuum? Inimici quippe eius illi, velut ex Agar, in servitutem generati 18, ex eodem mandato temporalia praemia quaesierunt; et ideo non fuit illis in aeternum, sicut est huic. Melius quippe intellexerunt qui interpretati sunt in aeternum, quam qui in saeculum, tamquam finito isto saeculo nullum iam legis posset esse mandatum. Ita vero nullum erit, sed in tabulis visibilibus librisque conscriptum: in tabulis vero cordis, dilectio Dei et proximi manebit in aeternum; in quo mandato geminato tota Lex pendet et Prophetae 19: eritque praemium custoditi mandati huius ipse mandator, et praemium dilectionis ipse dilectus, quando erit Deus omnia in omnibus 20.
Omnes sapientia et scientiae thesauri in Christo absconditi.
3. [v 99.] Sed quid est hoc quod sequitur: Super omnes docentes me intellexi? Quis est iste qui super omnes docentes se intellexit? quis est, inquam, qui super omnes Prophetas, qui non solum loquendo eos qui secum vixerunt, verum etiam scribendo posteros tam excellenti auctoritate docuerunt, audet se intellegendo praeponere? Salomoni quidem tanta est donata sapientia, ut etiam his omnibus qui fuerunt ante illum, videatur esse praelatus 21: sed non est credendum ipsum hic a patre suo David potuisse prophetari; maxime quia dici non posset ex persona Salomonis quod hic dicitur: Ab omni via maligna prohibui pedes meos. Porro si, quod est acceptabilius, Christum praenuntiat iste propheta, nunc a capite quod est ipse Salvator, nunc ab eius corpore quod est Ecclesia, verba prophetica digerens, et tamquam unum loquentem faciens, propter magnum illud sacramentum, ubi dictum est: Erunt duo in carne una 22; agnosco eum plane qui super omnes docentes se intellexit, quando cum esset annorum duodecim, remansit puer Iesus in Ierusalem, et a parentibus suis post triduum inventus est illic in templo sedens inter doctores, audiens illos et interrogans; ubi stupebant omnes qui eum audiebant, super prudentia et responsis eius 23. Nec immerito, qui per istam prophetiam tanto ante dixerat: Super omnes docentes me intellexi. Omnes enim utique homines vult intellegi, non Deum Patrem; de quo dicit ipse Filius: Sicut docuit me Pater, haec loquor 24. Quod difficillime ex persona Verbi intellegitur; nisi quis utcumque capere valeat id esse Filium a Patre doctum, quod genitum. Cui enim non est aliud esse, aliud doctum esse, sed quod illi est esse, hoc est doctum esse; profecto a quo ei est esse, ab illo simul ei est doctum esse. Ex persona vero hominis, ubi formam servi accepit 25, facilius intellegitur a Patre didicisse quae dixit: in qua forma servi constitutum, maxime puerum, potuerunt eum homines maioris aetatis docendum putare, sed ille quem Pater docuit, super omnes docentes se intellexit. Quia testimonia, inquit, tua meditatio mea est. Ideo super omnes docentes se intellegebat, quia testimonia Dei meditabatur: quae melius quam illi de seipso noverat, qui dicebat: Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati: ego autem non ab homine testimonium accipio, sed haec dico ut vos salvi sitis. Ille erat lucerna ardens et lucens; vos autem voluistis exsultare ad horam in luce eius: ego autem habeo testimonium maius Ioanne 26. Talia testimonia meditabatur, quando super omnes docentes se intellexit.
Membrorum sapientia ex sapientia Capitis et Magistri profluit.
4. [v 100.] Illi autem doctores non absurde intelleguntur etiam ipsi esse seniores, de quibus continuo dicit: Super seniores intellexi. Quod ideo mihi eo modo repetitum videtur, ut nobis haec legentibus illa aetas eius veniret in mentem, quae nobis innotuit ex Evangelio, qua aetate puerili inter aetate maiores, hoc est, iunior inter seniores sedebat, et super omnes docentes se intellegebat. Solent enim iunior et senior ad invicem dici minor et maior, etsi neuter eorum senili accessit aut propinquavit aetati: quamquam si et expressum nomen seniorum in Evangelio velimus inquirere, supra quos intellexit, invenimus quando ei dixerunt Scribae et Pharisaei: Quare discipuli tui transgrediuntur traditionem seniorum? Non enim lavant manus suas, cum panem manducant 27. Ecce obiecta est ei transgressio traditionis seniorum. Sed qui super seniores intellexit, quid eis responderit, audiamus: Quare, inquit, et vos transgredimini mandatum Dei propter traditionem vestram? 28 Deinde paulo post, ut non solum ipse qui est caput corporis, verum etiam corpus ipsum et membra eius super seniores illos intellegerent, quorum traditio de lavandis manibus ferebatur; convocatis ad se turbis dixit eis: Audite, et intellegite 29. Tamquam diceret: Super seniores illos et vos intellegite, ut etiam de vobis illa prophetia clareat esse praemissa: Super seniores intellexi nec solum capiti, verum etiam corpori, ac sic universo Christo aptata conveniat. Non quod intrat in os, coinquinat hominem; sed quod procedit ex ore, hoc coinquinat hominem 30. Hoc seniores illi non intellegebant, qui de lavandis manibus sua velut magna mandata tradiderant. Ipsa quoque membra capitis huius super seniores intellegentis, nondum quod ab eo dictum est intellexerant. Denique post pauca respondens Petrus dixit ei: Edissere nobis parabolam istum 31. Putabat adhuc esse parabolam, quod Dominus sine figuris fuerat elocutus. At ille dixit: Adhuc et vos sine intellectu estis? Non intellegitis quia omne quod in os intrat, in ventrem vadit, et in secessum emittitur; quae autem procedunt de ore, de corde exeunt, et ea coinquinant hominem? 32 Adhuc et vos sine intellectu estis, et super illos seniores non intellegitis? Sed plane iam nunc audito tali magistro, capite nostro, potest unusquisque nostrum dicere: Super seniores intellexi. Nam etiam corpori congruit quod secutus adiunxit: Quia mandata tua exquisivi. Mandata tua, non mandata hominum: mandata tua, non mandata seniorum, qui volentes esse legis doctores, non intellegunt neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant 33. Merito de mandatis Dei, quae sunt exquirenda, ut super seniores illos intellegantur, responsum est iis qui eorum auctoritatem veritati praeferebant, et dictum est: Cur et vos transgredimini mandatum Dei, ut traditiones vestras statuatis 34?
5. [v 101.] Iam vero quod adiungitur, non capiti videtur convenire, sed corpori: Ab omni via maligna prohibui pedes meos, ut custodiam verba tua. Neque enim caput illud nostrum, ipse Salvator corporis, in aliquam malignam viam carnali cupiditate ferretur, ut ei necesse esset pedes suos inde prohibere, quasi illuc euntes motibus suis: quod nos facimus, quando ea quae ille non habuit, ne vias malignas teneant, desideria nostra prava cohibemus. Sic enim verba Dei possumus custodire, si post nostras malas concupiscentias non eamus 35, ut ad mala concupita perveniant; sed eas potius adversus carnem spiritu concupiscente frenemus 36, ne nos raptos atque subversos per malignas vias pertrahant.
Tu, Domine, mihi interior intimis meis.
6. [v 102.] A iudiciis, inquit, tuis non declinavi, quoniam tu legem posuisti mihi. Dixit quid timuerit, ut ab omni via maligna prohiberet pedes suos. Quid est enim: A iudiciis tuis non declinavi; nisi quod alio loco dicit: A iudiciis autem tuis timui? Perseveranter eis credidi, quia tu legem posuisti mihi. Tu interior intimis meis, tu intus in corde legem posuisti mihi spiritu tuo, tamquam digito tuo; ut eam non tamquam servus sine amore metuerem, sed casto timore ut filius diligerem, et dilectione casta timerem.
7. [v 103.] Et ideo vide quid sequitur: Quam dulcia faucibus meis verba tua! vel, quod de graeco est expressius, eloquia tua: super mel et favum ori meo. Haec est illa suavitas quam Dominus dat, ut terra nostra det fructum suum 37; ut bonum vere bene, id est, non mali carnalis formidine, sed boni spiritalis delectatione faciamus. Nonnulli sane codices non habent; favum, sed plures habent. Melli est autem similis aperta doctrina sapientiae; favo vero, quae de abstrusioribus sacramentis, tamquam de cellis cereis, ore disserentis, velut mandentis, exprimitur: verum ori cordis, non carnis est dulcis.
Dulcedo sapientiae Deo obtemperantibus praebetur.
8. [v 104.] Sed quid est quod ait: A mandatis tuis intellexi? Aliud enim est: Mandata tua intellexi; aliud est: A mandatis tuis intellexi. Nescio quid ergo aliud se significat intellexisse a mandatis Dei: hoc est, quantum mihi videtur, faciendo mandata Dei pervenisse se dicit ad earum rerum intellegentiam, quas concupiverat scire. Propter quod scriptum est: Concupisti sapientiam; serva mandata, et Dominus praebebit illam tibi 38: ne quisquam praeposterus, antequam habeat humilitatem obedientiae, velit ad altitudinem sapientiae pervenire, quam capere non potest, nisi ordine venerit. Audiat ergo: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper 39. Sic homo ad occultorum sapientiam pervenit per obedientiam mandatorum. Cum autem dixisset: Quae tibi praecepit Dominus, illa cogita; ideo addidit, semper, quia et custodienda est obedientia, ut percipiatur sapientia, et percepta sapientia non est deserenda obedientia. Spiritalium itaque membrorum Christi vox ista est: A mandatis tuis intellexi. Hoc enim recte dicit Christi corpus in eis, quibus mandata servantibus propter ipsam custodiam mandatorum praebetur uberior doctrina sapientiae: Propterea, inquit, odio habui omnem viam iniquitatis. Necesse est enim ut oderit omnem iniquitatem amor iustitiae: qui tanto maior est, quanto eum magis inflammat amplioris dulcedo sapientiae, quae praebetur ei qui obtemperat Deo, et a mandatis eius intellegit.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 23
Creatura participatione sempiternae Veritatis illuminatur.
1. [v 105.] Scrutandos atque tractandos pro viribus quas Deus donat, nunc istos versus psalmi huius aggredimur, quorum primus est: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis. Quod est, lucerna; hoc repetitum est, lumen: quod, pedibus meis; hoc, semitis meis. Quid est ergo, verbum tuum? Numquidnam illud quod in principio erat Deus apud Deum, Verbum scilicet per quod facta sunt omnia 1? Non est ita. Nam illud Verbum lumen est, sed lucerna non est. Lucerna quippe creatura est, non Creator, quae participatione incommutabilis lucis accenditur. Hoc erat Ioannes, de quo dicit Verbum Deus: Ille erat lucerna ardens et lucens 2. Sed lumen est et lucerna: et tamen in comparatione Verbi, de quo dictum est: Deus erat Verbum 3, non erat ille lumen; sed missus est, ut testimonium perhiberet de lumine. Erat enim lumen verum, non quod illuminatur, ut homo, sed quod illuminat omnem hominem. Nisi autem et lucerna lumen esset, non diceret Apostolis: Vos estis lumen mundi 4. Quo audito ne id se putarent esse, quod ille qui hoc dixerat; nam et de seipso quodam loco dixit: Ego sum lumen mundi 5: ait illis de illis: Non potest civitas abscondi super montem constituta; neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio, sed super candelabrum, ut luceat omnibus qui in domo sunt: sic luceat lumen vestrum coram hominibus 6; ut scirent se tamquam lucernas de illo lumine quod immutabiliter lucet, accensas. Nulla quippe creatura, quamvis rationalis et intellectualis, a seipsa illuminatur, sed participatione sempiternae veritatis accenditur: etiamsi aliquando dies vocatur, non dies Dominus, sed quem fecit Dominus; et ideo audit: Accedite ad eum, et illuminamini 7. Propter quam participationem, in quantum homo est et ipse Mediator, lucerna in Apocalypsi nuncupatur 8. Sed singularis est ista susceptio: de nullo enim sanctorum dici divinitus potuit, aut dici ullo modo fas est; Verbum caro factum est 9, nisi de uno Mediatore Dei et hominum 10. Cum igitur lumen dicatur unigenitum Verbum aequale gignenti, lumen dicatur et homo ab illo Verbo illuminatus, qui dicitur et lucerna, sicut Ioannes, sicut Apostoli, nec ullus eorum homo sit Verbum, et illud Verbum a quo illuminati sunt lucerna non sit; quid est hoc verbum, quod ita lumen dicitur, ut lucerna sit (ait enim: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis), nisi verbum intellegamus quod factum est ad Prophetas, vel quod praedicatum est per Apostolos? Non verbum Christum, sed verbum Christi, de quo scriptum est: Fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi 11. Nam et verbum propheticum lucernae comparans apostolus Petrus: Habemus, inquit, certiorem propheticum sermonem, cui benefacitis intendentes, velut lucernae lucenti in obscuro loco 12. Quod itaque hic ait: Lucerna pedibus meis verbum tuum, et lumen semitis meis, verbum est quod in Scripturis sanctis omnibus continetur.
2. [v 106.] Iuravi, inquit, et statui custodire iudicia iustitiae tuae: tamquam bene ambulans ad illam lucernam, et rectas semitas habens. Sequenti autem verbo illud quod antecedit expositum est. Quasi enim quaereremus quid esset: Iuravi; adiunxit, et statui. Hoc enim appellavit iuramentum quod statuit per sacramentum; quia ita debet esse mens fixa in custodiendis iudiciis iustitiae Dei, ut sit omnino pro iuratione quod statuit.
Fide custodiuntur iudicia iustitiae Dei.
3. [v 107.] Fide autem custodiuntur iudicia iustitiae Dei; cum sub Deo iusto iudice, nec recte factum infructuosum, nec peccatum creditur impunitum: sed pro hac fide quia multa et gravissima mala corpus pertulit Christi: Humilatus sum, inquit, usque valde. Non enim ait: Humiliavi me; ut humilitatem quae in praecepto est, intellegi sit necesse: sed ait: Humiliatus sum usque valde; maximam scilicet passus persecutionem, pro eo quod iuravit et statuit custodire iudicia iustitiae Dei. Et ne in tanta humiliatione fides ipsa deficeret, addidit: Domine, vivifica me secundum verbum tuum: hoc est secundum promissum tuum. Nam et verbum promissorum Dei lucerna est pedibus, et semitis lumen. Sic et superius, ut eum Deus vivificaret, oravit in humiliatione persecutionis, ubi ait: Paulo minus consummaverunt me in terra; ego autem non dereliqui mandata tua: secundum misericordiam tuam vivifica me, et custodiam testimonia, id est martyria oris tui 13. Ubi intellegitur, si ipse non vivificet donando patientiam, propter quod dictum est: In vestra patientia possidebitis animas vestras 14; et de quo dictum est: Quoniam ab ipso est patientia mea 15: non corpus in persecutione mortificari, sed animam, non custodiendo martyria et iudicia iustitiae Dei.
4. [v 108.] Voluntaria oris mei beneplacita fac, Domine: hoc est, placeant tibi; noli reprobare, sed approba. Bene autem intelleguntur oris voluntaria, sacrificia laudis, confessione caritatis, non timore necessitatis oblata: unde dictum est: Voluntarie sacrificabo tibi 16. Sed quid est quod adiungit: Et iudicia tua doce me? Nonne ipse in versibus superioribus dixerat: A iudiciis tuis non declinavi? Quomodo istud, si non ea noverat? Porro si noverat, quomodo hic dicit: Et iudicia tua doce me? An sicut illud est: Suavitatem fecisti cum servo tuo; et postea dicit: Suavitatem doce me? Quod ita exposuimus, ut intellegeremus verba proficientis, et addi sibi ad id quod acceperat postulantis.
Iustorum animae in manu Dei sunt.
5. [v 109.] Anima mea in manibus tuis semper. Nonnulli codices habent, in manibus meis: sed plures, in tuis; et hoc quidem planum est. Iustorum enim animae in manu Dei sunt 17; in cuius manu sunt et nos et sermones nostri 18. Et legis, inquit, tuae non sum oblitus: tamquam ad non obliviscendam Dei legem manibus ipsius adiuvetur eius memoria, ubi eius est anima. Anima vero mea in manibus meis, quomodo intellegatur, ignoro. Iusti quippe ista verba sunt, non iniusti; redeuntis ad Patrem, non discedentis a Patre. Nam potest videri iunior ille filius animam suam in manibus suis habere voluisse, quando dixit patri: Da mihi substantiam meam quae me contingit 19: sed ideo mortuus erat, ideo perierat. An forte ita dictum est: Anima mea in manibus meis, tamquam eam vivificandam offerret Deo? Unde alibi dicitur: Ad te levavi animam meam 20. Dixerat enim et hic superius: Vivifica me 21.
6. [v 110.] Posuerunt, inquit, peccatores laqueum mihi, et a mandatis tuis non erravi. Unde hoc, nisi quia eius anima in manibus Dei, vel in suis vivificanda offertur Deo?
Magnum Dei manus, constantia in martyrio subeundo.
7. [v 111.] Haereditate acquisivi testimonia tua in aeternum. Nonnulli uno verbo volentes dicere quod uno verbo in graeco positum est: Haereditavi interpretati sunt. Quod etsi latinum esse posset, magis significaret cum qui dedit haereditatem, quam eum qui accepit; ut sic esset haereditavi, quomodo ditavi. Melius ergo duobus verbis insinuatur integer sensus; sive dicatur: Haereditate possedi; sive dicatur: Haereditate acquisivi: non haereditatem, sed haereditate. Si autem quaeritur, quid acquisierit haereditate; Testimonia, inquit, tua. Quid volens intellegi, nisi, ut testis Dei fieret, eiusque testimonia confiteretur; id est, ut martyr Dei fieret, atque eius martyria diceret, sicut martyres dicunt, a Patre sibi, cuius haeres est, esse collatum? Multi quippe voluerunt, neque potuerunt: nulli tamen potuerunt, nisi qui voluerunt; quia non potuissent, si Dei testimonia negare voluissent. Sed etiam ipsorum praeparata est voluntas a Domino 22. Ideo haec haereditate se acquisisse iste testatur, et hoc in aeternum; quia non est in eis gloria temporalis hominum vana quaerentium, sed aeterna gloria est brevi tempore patientium, et sine fine regnantium. Unde sequitur: Quoniam exsultatio cordis mei sunt: etsi afflictio corporis, exsultatio tamen cordis.
8. [v 112.] Deinde subiecit: Inclinavi cor meum ad faciendas iustificationes tuas in aeternum, propter retributionem. Qui dicit: Inclinavi cor meum; ipse iam dixerat: Inclina cor meum in testimonia tua 23; ut intellegamus simul hoc esse et divini muneris et propriae voluntatis. Sed numquid in aeternum facturi sumus iustificationes Dei? Opera illa quidem quae operamur circa proximorum necessitates, aeterna esse non possunt, sicut nec ipsae necessitates: sed si non diligendo ista faciamus, nulla est iustificatio; si autem diligendo, aeterna est ipsa dilectio, eique aeterna parata est retributio; propter quam retributionem dicit se inclinasse cor suum ad faciendas iustificationes Dei, ut in aeternum diligens, in aeternum mereatur habere quod diligit.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 24
1. [v 113.] Psalmi huius locus de quo in voluntate Dei disputaturi sumus, sic incipit: Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi. Non ait: Iniquos odio habui, et iustos dilexi; aut: Iniquitatem odio habui, et legem tuam dilexi: sed cum dixisset: Iniquos odio habui, exposuit quare, addendo, et legem tuam dilexi, ut demonstraret, non se in hominibus iniquis odisse naturam, qua homines sunt; sed iniquitatem, qua legi quam diligit, inimici sunt.
2. [v 114.] Deinde sequitur: Adiutor meus et susceptor meus es tu: Adiutor, ad bona facienda; susceptor, ad mala evadenda. Quod autem adiungit: In verbum tuum supersperavi, tamquam filius promissionis loquitur.
De taedio turbarum turbulentarum episcopum adeuntium.
3. [v 115.] Sed quid sibi vult versus qui sequitur: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei? Non enim ait, faciam; sed, scrutabor. Ut ergo perfecte ea diligenterque noverit, malignos a se declinare desiderat, eosque etiam compellendo a se abigit. Nam maligni exercent ad facienda mandata, a scrutandis autem avocant; non solum cum persequuntur, aut litigare nobiscum volunt; verum etiam cum obsequuntur et honorant, et tamen suis vitiosis et negotiosis cupiditatibus adiuvandis ut occupemur, et eis nostra tempora impendamus, efflagitant; aut certe infirmos premunt, et causas suas ad nos deferre compellunt: quibus dicere non audemus: Dic, homo, quis me constituit iudicem aut divisorem inter vos? 1 Constituit enim talibus causis ecclesiasticos Apostolus cognitores, in foro prohibens iurgare Christianos 2. Ne illis quidem qui non aliena rapiunt, sed sua cupide repetunt, dicimus: Cavete ab omni cupiditate, constituentes eis ante oculos hominem cui dictum est: Stulte, hac nocte auferetur a te anima tua; quae praeparasti cuius erunt? 3 quia et quando dicimus, non recedunt nec declinant a nobis; sed instant, urgent, precantur, tumultuantur, extorquent, ut ipsis potius ad ista quae diligunt, quam scrutandis Dei mandatis quae diligimus occupemur. O quanto taedio turbarum turbulentarum, et quanto desiderio divinorum eloquiorum dictum est: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei! Ignoscant obedientes fideles qui pro suis saecularibus causis raro nos quaerunt, et iudiciis nostris facillime acquiescunt; nec nos conterunt litigando, sed obtemperando potius consolantur. Certe propter eos qui et inter se pertinaciter agunt, et quando bonos premunt, nostra iudicata contemnunt; faciuntque nobis perire tempora rebus eroganda divinis, certe, inquam, propter istos et nobis liceat exclamare in hac voce corporis Christi: Declinate a me, maligni, et scrutabor mandata Dei mei.
4. [v 116.] Deinde posteaquam velut ab oculis cordis sui muscas irruentes abegit, redit ad eum cui dicebat Adiutor meus et susceptor meus es tu; in verbum tuum speravi 4; precemque continuans: Suscipe me, inquit, secundum eloquium tuum, et vivam; et ne confundas me ab exspectatione mea. Qui iam dixerat: Susceptor meus, poscit magis magisque suscipi, et ad illud propter quod tolerat tam multa molesta, perduci; verius ibi se, quam in istis humanarum rerum somniis fidens esse victurum. Sic enim de futuro dictum est, et vivam, tamquam in hoc corpore mortuo non vivatur. Corpus enim mortuum est propter peccatum: et exspectantes redemptionem corporis nostri, spe salvi facti sumus, et quod non videmus sperantes, per patientiam exspectamus 5. Sed spes non confundit, si caritas Dei diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis 6. Propter quem largius accipiendum clamatur ad Patrem: Ne confundas me ab exspectatione mea.
5. [v 117.] Et tamquam ei responsum fuerit in silentio: Non vis confundi ab exspectatione tua? non intermittas meditari iustificationes meas: sentiens istam meditationem plerumque animae languoribus impediri: Adiuva me, inquit, et salvus ero; et meditabor in iustificationibus tuis semper.
In cogitatione quisque innocens vel reus est.
6. [v 118.] Sprevisti omnes; vel, quod de graeco diligentius videtur expressum: Ad nihilum deduxisti omnes discedentes a iustificationibus tuis; quia iniusta cogitatio eorum. Ideo ergo clamavit: Adiuva me et salvus ero, et meditabor in iustificationibus tuis semper; quia in nihilum redigit Deus omnes discedentes a iustificationibus suis. Quare autem discedunt? Quia iniusta est, inquit, cogitatio eorum. Ibi acceditur, ibi disceditur. Omnia opera, vel mala, vel bona, a cogitatione procedunt: in cogitatione quisque innocens, in cogitatione reus est. Propter quod scriptum est: Cogitatio sancta servabit te 7: et alibi legitur: In cogitationibus impii interrogatio erit 8: et Apostolus: Cogitationibus, ait, accusantibus aut etiam defendentibus 9. Ubi autem felix est qui in cogitatione miser est? aut quomodo ibi non miser est qui ad nihilum redactus est? Magna quippe est sterilitas, iniquitas. Merito dictum est: Confundantur iniqui facientes vane 10; id est, inaniter, tamquam redacti ad nihilum.
7. [v 119.] Sequitur in Psalmo: Praevaricantes deputavi, vel putavi, vel existimavi omnes peccatores terrae. Multis enim modis nostri interpretati sunt unum verbum graecum, quod est ; sed profunda est illa sententia, et si adiuverit Dominus, operosius disputatione alia penetranda est. Nam et quod additum est: Propterea dilexi testimonia tua semper, multo amplius eam profundam facit. Dicit enim Apostolus: Lex iram operatur, huiusque dicti rationem reddens: Ubi enim non est lex, inquit, nec praevaricatio 11; ita ostendens non omnes esse praevaricatores. Non enim omnes habent legem. Non autem omnes habere legem, alio loco evidentius ait: Qui sine lege peccaverunt, sine lege peribunt 12. Quid sibi ergo vult: Praevaricatores deputavi omnes peccatores terrae? Sed hic quaestionem proposuisse suffecerit, alio, si Deus donaverit, sermone tractandam, ne huius prolixitas eam cogat angustius explicari, quam ut bene possit quod explicatur intellegi.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 25
De peccato et praevaricatione.
1. [v 119.] Quaerimus, si Deo largiente invenire possumus, quomodo intellegendum sit quod in isto psalmo magno dictum est: Praevaricatores, vel potius, praevaricantes; graecus enim ait, non ; quaerimus ergo quomodo intellegendum sit: Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae; propter quod ait Apostolus: Ubi enim lex non est, nec praevaricatio 1. Hoc autem dixit, cum a lege, promissa distingueret. Nam ut de superioribus sensus plenior colligatur: Non enim per legem, inquit, promissio Abrahae aut semini eius, ut haeres esset mundi, sed per iustitiam fidei. Si enim qui per legem haeredes sunt; exinanita est fides, et evacuata est promissio: lex enim iram operatur; ubi enim non est lex, nec praevaricatio. Ideo ex fide, ut secundum gratiam firma sit promissio omni semini; non ei tantum quod ex lege est, sed et ei quod ex fide est Abraham, qui est pater omnium nostrum 2. Cur hoc Apostolus ait, nisi ut ostenderet legem sine promissionis gratia, non solum non auferre, verum et augere peccatum? Unde et illud est: Lex subintravit, ut abundaret delictum 3. Sed quia omnia per gratiam dimittuntur, non solum quae sine lege, verum etiam quae in lege commissa sunt; ideo ibi secutus adiunxit: Ubi autem abundavit delictum, superabundavit gratia 4. Non itaque praevaricantes deputat omnes peccatores Apostolus, sed eos tantum praevaricantes deputat qui transgrediuntur legem. Ubi enim non est lex, inquit, nec praevaricatio. Ac per hoc secundum Apostolum, omnis quidem praevaricator peccator est, quia peccat in lege, sed non omnis peccator praevaricator est, quia peccant aliqui sine lege; Ubi autem non est lex, nec praevaricatio 5. Porro, si nemo sine lege peccaret, non idem ipse apostolus diceret: Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt 6. Secundum istum vero psalmum, si praevaricantes sunt omnes peccatores terrae, nullum est utique sine praevaricatione peccatum: nulla est autem praevaricatio sine lege; nullum est igitur nisi in lege peccatum. Qui ergo dicit: Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae, nullos esse omnino, nisi qui legem transgressi sunt, vult intellegi peccatores; et ob hoc adversatur illi qui dixit: Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Secundum illum quippe sunt aliqui peccatores, quamvis non sint praevaricantes, id est, qui sine lege peccaverunt: Ubi enim non est lex, nec praevaricatio: secundum istum autem nullus est sine praevaricatione peccator; quia praevaricantes deputat omnes peccatores terrae. Nullus ergo secundum istum sine lege peccavit; quia ubi non est lex, nec praevaricatio. An forte dicturi sumus, verum quidem esse quod nec praevaricatio sit ubi non est lex, sed verum non esse quod aliqui sine lege peccaverint; aut verum quidem esse aliquos sine lege peccasse, sed verum non esse, ubi lex non est, praevaricationem esse non posse? At utrumque Apostolus dixit: verum est ergo utrumque, quia utrumque per Apostolum Veritas dixit. Quomodo ergo erit verum quod in psalmo isto eadem procul dubio Veritas dixit: Praevaricantes deputavi omnes peccatores terrae? Respondetur enim nobis: Qui sunt ergo illi qui secundum Apostolum sine lege peccaverunt? Non enim et eorum quisquam praevaricans deputandus est, cum secundum eumdem apostolum, praevaricatio non sit ubi lex non est.
Iudaeos et Graecos sub peccato esse ostendit Apostolus.
2. Sed nimirum cum diceret Apostolus: Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt, de illa lege agebat quam Deus dedit per Moysen famulum suum populo suo Israel. Hoc ipsa quae circumstant, verba eius ostendunt. Disputabat enim de Iudaeis et Graecis, id est Gentibus, non ad circumcisionem, sed ad praeputium pertinentibus; ideo sine lege eos dicens, quia non acceperant legem quam se accepisse gloriabantur Iudaei: unde illis ait: Si autem tu Iudaeus cognominaris, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo 7. Denique unde ad hanc sententiam venerit, intuendum est, ut diceret: Quicumque sine lege peccaverunt, sine lege peribunt. Ira, inquit, et indignatio, tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum, Iudaei primum et Graeci; gloria autem et honor et pax omni operanti bonum, Iudaeo primum et Graeco: Non est enim personarum acceptio apud Deum. Ad haec addidit unde nunc quaestio est, et ait: Quicumque enim sine lege peccaverunt, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, per legem iudicabuntur 8. Hos utique Iudaeos, illos autem Graecos volens intellegi, quoniam de his agebat; utrosque sub peccato esse demonstrans, ut egere se gratia utrique fateantur: propter quod dicit: Non enim est distinctio: omnes enim peccaverunt, et egent gloria Dei; iustificati gratis per gratiam ipsius, per redemptionem quae est in Christo Iesu 9. Quos itaque dicit omnes peccasse, nisi Iudaeos et Graecos, de quibus dixerat: Non enim est distinctio? Nam de his et paulo ante: Causati enim sumus, inquit: Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse 10. Ac per hoc quicumque sine lege peccaverunt, illa scilicet de qua Iudaei gloriabantur, sine lege peribunt; et quicumque in lege peccaverunt, id est ipsi Iudaei, per legem iudicabuntur. Nec ideo non peribunt, nisi credant in eum qui venit quaerere quod perierat 11.
Catholicorum quorundam tractatorum falsa opinio excluditur.
3. Nonnulli quippe etiam catholici tractatores, in his Apostoli verbis aliter quam se res habet, parum attendendo sapuerunt, ut dicerent illos perire qui sine lege peccaverunt; hos autem qui in lege peccaverunt, iudicari tantummodo, non perire: tamquam per poenas transitorias credantur esse purgandi, sicut ille de quo dictum est: Ipse autem salvus erit, sic tamen quasi per ignem 12. Sed hoc merito fundamenti bene intellegitur, de quo agebat Apostolus, ut hoc diceret. Superius quippe dixerat: Ut sapiens architectus fundamentum posui; alius superaedificat: unusquisque autem videat quomodo superaedificat. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus 13: et caetera usque ad eumdem locum, ubi eum dixit per ignem salvari, qui super hoc fundamentum, non aurum, argentum, lapides pretiosos, sed ligna, fenum, stipulam aedificat; non tamen respuit ne recipiat, nec receptum deserit fundamentum; idque omnibus carnalibus suis, quibus capitur atque succumbit, delectationibus anteponit, cum ad hunc articulum ventum fuerit, ut aut illae deserantur, aut Christus; ubi si non anteponitur Christus, non illi est fundamentum. Omnibus quippe structurae posterioribus partibus anteponitur fundamentum. Nec cogitasse existimo eos qui senserunt non perire de quibus dictum est: Per legem iudicabuntur 14, nisi quia fundamentum habent Christum. Parum ergo attenderunt quod demonstravimus; atque ipsa Scriptura clamat, de Iudaeis hoc Apostolum dicere, qui sine fundamento sunt Christo. Quis autem Christianus dixerit non perire Iudaeum, si non credat in Christum, sed tantummodo iudicari: cum Christus ipse ad eamdem gentem, propter oves qua inde perierant, se missum esse testetur 15; et tolerabilius dicat futurum Sodomitis in die iudicii, qui utique sine lege perierunt 16, quam civitati Iudaeae quae in eum non credidit tanta virtute mirabilia facientem 17?
De lege naturali et Lege divina positiva.
4. Si ergo Apostolus secundum legem quam Deus per Moysen populo Israel dedit 18, caeteris autem gentibus non dedit, sine lege dixit esse caeteras gentes; quid intellecturi sumus in isto psalmo dictum esse: Praevaricantes aestimavi omnes peccatores terrae, nisi intellegamus aliquam legem non per Moysen datam, secundum quam sunt praevaricantes caeterarum gentium peccatores? Ubi enim lex non est, nec praevaricatio 19. Quae ista lex est, nisi forte illa de qua idem dicit apostolus: Gentes quae legem non habent, naturaliter quae legis sunt faciunt; hi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex 20? Secundum hoc ergo quod dicit: Legem non habentes; sine lege peccaverunt, et sine lege peribunt: secundum id vero quod ait: Ipsi sibi sunt lex; non immerito praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. Nullus enim est qui faciat alteri iniuriam, nisi qui fieri nolit sibi: et in hoc transgreditur naturae legem, quam non sinitur ignorare, dum id quod facit non vult pati. Numquid autem lex ista naturalis non erat in populo Israel? Erat plane, quoniam et ipsi homines erant: sine lege autem naturali essent, si praeter naturam humani generis esse potuissent. Multo magis ergo praevaricatores facti sunt lege divina, qua naturalis illa sive instaurata, sive aucta, sive firmata est.
Ad hoc prodest Lex, ut mittat ad gratiam.
5. Iamvero si in omnibus peccatoribus terrae non incongrue deputantur et parvuli, propter originalis vincula peccati, etiam ipsi in similitudine praevaricationis Adae 21, ad illam praevaricationem pertinere monstrantur, quae, data lege in paradiso, prima commissa est 22: ac per hoc recte, nullo prorsus excepto, praevaricatores aestimantur omnes peccatores terrae. Omnes autem peccaverunt, et egent gloria Dei 23. Omnes igitur praevaricantes gratia Salvatoris invenit, alios magis, alios minus. Quanto enim legis maior in quocumque cognitio, tanto minor peccati excusatio: quanto minor peccati excusatio, tanto manifestior praevaricatio. Restabat ergo, ut omnibus non sua, sed Dei, id est a Deo donata, iustitia subveniret. Unde ait Apostolus: Per legem cognitio peccati. Non ergo ablatio, sed cognitio. Nunc autem sine lege, inquit, iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas 24. Proinde etiam iste subiunxit: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua. Tamquam diceret: Quoniam lex sive in paradiso data, sive naturaliter insita, sive in litteris promulgata, praevaricatores fecit omnes peccatores terrae; Propterea dilexi testimonia tua, quae sunt in lege tua, de gratia tua; ut non sit in me iustitia mea, sed tua. Lex enim ad hoc prodest, ut mittat ad gratiam. Non solum enim quod attestatur manifestandae iustitiae Dei, quae sine lege est; verum etiam hoc ipso quod praevaricantes facit, ita ut etiam littera occidat 25; ad vivificantem Spiritum confugere timore compellit, per quem peccatorum deleatur universitas, et recte factorum caritas inspiretur: Propterea, inquit, dilexi testimonia tua. Quidam codices habent, semper, quidam non habent. Sed si est, sic accipiendum est semper, ut sic intellegatur: Quamdiu hic vivitur. Hic sunt enim testimonia necessaria, de Lege et Prophetis, attestantia iustitiae Dei, qua iustificamur gratis: hic sunt et nostra testimonia necessaria, pro quibus ipsam quae hic agitur, vitam martyres finierunt.
Christo confixus cruci (Gal 2, 19).
6. [v 120.] Cognita itaque Dei gratia, quae sola liberat a praevaricatione, quae legis cognitione committitur, orando dicit: Confige clavis a timore tuo carnes meas. Sic enim expressius interpretati sunt quidam nostri, quod graece uno verbo dici potuit, id est, . Hoc alii confige dicere voluerunt, nec addiderunt clavis; atque ita dum volunt uno verbo graeco unum latinum interpretando reddere, sententiam minus explicaverunt: quoniam in eo quod est confige, non sonant clavi; autem sine clavis intellegi non potest, nec nisi duobus verbis latine dici potest, sicut dictum est, confige clavis. Ubi quid vult intellegi, nisi quod ait Apostolus: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Iesu Christi; per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo 26? Et iterum: Christo, inquit, confixus sum cruci; vivo autem iam non ego, vivit vero in me Christus 27. Quod quid est aliud, nisi: Non est in me iustitia mea, quae ex lege est, in qua praevaricator effectus sum; sed iustitia Dei, id est, quae mihi ex Deo est 28, non ex me? Sic quippe in me vivit, non ego, sed Christus, "qui factus est nobis sapientia a Deo, et iustitia, et sanctificatio, et redemptio: ut, quemadmodum scriptum est: Qui gloriatur, in Domino glorietur 29. Item dicit: Qui autem sunt Iesu Christi, carnem crucifixerunt cum passionibus et concupiscentiis 30. Cum hic dictum sit quod ipsi crucifixerunt carnem suam, in isto tamen psalmo Deus rogatur ut id faciat, cui dicitur: Confige clavis a timore tuo carnes meas; ut intellegamus etiam id quod recte facimus, gratiae Dei esse tribuendum, qui in nobis operatur et velle et operari, pro bona voluntate 31.
Non timore poenae sed delectatione iustitiae liberi efficimur.
7. Sed quid sibi vult, quod cum dixisset: Confige clavis a timore tuo carnes meas; addidit, a iudiciis enim tuis timui? Quid est: Confige a timore tuo; timui enim? Si iam timuerat, vel timebat, cur adhuc, ut a timore suo Deus crucifigeret carnes eius, orabat? An addi sibi volebat timorem, ut tantum timeret, quantum sufficeret crucifigendis suis carnibus, id est concupiscentiis affectibusque carnalibus: tamquam dicens: Perfice in me timorem tuum; timui enim a iudiciis tuis? Sed est hic alius altior sensus, quantum Deus donat, scrutato sinu Scripturae huius eruendus. Confige, inquit, clavis a timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui: hoc est, a timore tuo casto, qui permanet in saeculum saeculi 32, carnalia mea desideria comprimantur; a iudiciis enim tuis timui, cum mihi lex minaretur poenam, quae mihi non poterat dare iustitiam. Sed hunc timorem, quo poena metuitur, consummata caritas foras mittit 33; quae non timore poenae, sed delectatione iustitiae liberos reddit. Timor namque iste, quo non amatur iustitia, sed timetur poena, servilis est, quia carnalis est; et ideo non crucifigit carnem. Vivit enim peccandi voluntas, quae tunc apparet in opere, quando speratur impunitas. Cum vero poena creditur secutura, latenter vivit: vivit tamen. Mallet enim licere, et dolet non licere quod lex vetat; quia non spiritaliter delectatur eius bono, sed carnaliter malum metuit quod minatur. Timore autem casto ipsa, quae hunc timorem foras mittit, peccare timet caritas, etiamsi sequatur impunitas; quia nec impunitatem iudicat secuturam, quando amore iustitiae peccatum ipsum deputat poenam. Tali timore carnes crucifiguntur; quoniam carnales delectationes, quae legis littera vetantur potiusquam vitantur, spiritalium bonorum delectatione vincuntur, et eadem usque ad perfectionem crescente victoria perimuntur. Confige ergo clavis, inquit, a timore tuo carnes meas; a iudiciis enim tuis timui: hoc est: Da mihi castum timorem, ad quem petendum me tamquam paedagogus timor legis ille perduxit, quo timore a iudiciis tuis timui.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 26
De iustitia et iudicio.
1. [v 121.] Istos magni psalmi huius versus considerandos nunc suscepimus atque tractandos: Feci iudicium et iustitiam; ne tradas me nocentibus me. Non mirum est eum fecisse iudicium et iustitiam, qui superius poposcerat a timore Dei, utique casto, configi clavis carnes suas, hoc est carnales concupiscentias, quae solent, quominus rectum sit, nostrum impedire iudicium. Quamvis autem sive rectum, sive pravum, in nostri sermonis usu iudicium nuncupetur unde hominibus in Evangelio dicitur: Nolite iudicare personaliter, sed rectum iudicium iudicate 1: tamen hoc loco ita positum est iudicium, tamquam si rectum non fuerit, non debeat iudicium nominari; alioquin non sufficeret dicere: Feci iudicium, sed diceretur: "Feci rectum iudicium". Hoc genere locutus est Dominus Iesus, ubi ait: Reliquistis graviora Legis; iudicium, et misericordiam, et fidem 2. Et hic enim iudicium sic positum est, tamquam non sit iudicium, si perversum est. Et multis divinarum Scripturarum locis ita ponitur, quale illud est: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 3. Et illud apud Isaiam: Exspectavi ut faceret iudicium; fecit autem iniquitatem 4. Non ait: Exspectavi ut faceret iudicium iustum, fecit autem iniquum: sed tamquam ideo iam iudicium sit, quia iustum est; nec sit iudicium, quod iniustum est. Iustitia vero non solet dici bona iustitia, vel mala iustitia, sicut aliquando dicitur bonum malumve iudicium; sed eo ipso iam bona est, quia iustitia est. Sic ergo habet consuetudo loquendi, ut dicatur et bonum iudicium, et malum iudicium; quemadmodum habet, ut dicatur et bonus iudex, et malus iudex: sic autem non dicitur bona iustitia, vel mala iustitia, sicut non dicitur, bonus iustus, et malus iustus, quia continuo bonus quisque, si iustus. Iustitia ergo virtus est animi magna praecipueque laudabilis, de qua nunc non est copiosius disputandi necessitas. Iudicium vero, quando nonnisi in bono ponit distinctior loquendi ratio, huius virtutis est operatio. Qui enim habet iustitiam, recte iudicat: imo secundum istam locutionem, qui habet iustitiam, iudicat; quia nec iudicat, si non recte iudicat. Et iustitiae nomine hoc loco, non ipsa virtus, sed opus eius significatum est. Quis enim facit in homine iustitiam, nisi qui iustificat impium, hoc est, per gratiam suam ex impio facit iustum? Unde ait Apostolus: Iustificati gratis per gratiam ipsius 5. Facit ergo iustitiam, id est, opus iustitiae, qui habet in se iustitiam, id est opus gratiae.
Orare debemus ne adversariis tradamur.
2. Feci, inquit, iudicium et iustitiam: ne tradas me nocentibus me: id est: Feci iudicium iustum; ne tradas me illis qui propterea me persequuntur. Nam etiam quidam codices habent: Ne tradas me persequentibus me: quod enim graece dictum est, , quidam interpretati sunt, nocentibus; quidam, persequentibus; quidam, calumniantibus. Miror autem omnium quos in promptu habere potui codicum nusquam me legisse adversantibus; cum sine controversia quod graece , hoc latine adversarius appelletur. Orans itaque ne tradatur a Domino adversantibus sibi, quid orat, nisi quod oramus cum dicimus: Ne nos inferas in tentationem 6? Adversarius est enim de quo dicit Apostolus: Ne forte tentaverit vos qui tentat 7. Ei tradit Deus quem deserit. Eum quippe ille non decipit, quem iste non deserit, in voluntate sua praestans decori hominis virtutem: ab illo autem qui dixerat in abundantia sua: Non movebor in aeternum 8, avertit faciem suam, et factus est conturbatus, sibique monstratus. Quisquis igitur a timore Dei casto crucifixas habet carnes suas, et nulla carnali corruptus illecebra facit iudicium opusque iustitiae, orare debet ne adversantibus tradatur; id est, ne timendo perpeti mala, ad facienda mala persequentibus cedat. A quo enim accipit victoriam concupiscentiae, ne voluptate pertrahatur; ab illo etiam robur patientiae, ne dolore frangatur: quoniam de quo dicitur: Dominus dabit suavitatem 9; de illo etiam dicitur: Ab ipso est enim patientia mea 10.
3. [v 122.] Denique sequitur: Excipe servum tuum in bonum; non calumnientur mihi superbi. Illi impellunt, ut cadam in malum; tu excipe in bonum. Qui autem interpretati sunt: Non calumnientur me, graecam locutionem secuti sunt, latinae linguae minus usitatam. An forte habet vim cum dicitur: Non calumnientur me, quam haberet si diceretur: Non me capiant calumniando?
Serpens aeneus Christi Redemptoris figura.
4. [v 123.] Multae autem possunt intellegi calumniae superborum, a quibus humilitas christiana despicitur; sed illa vel maxima est, si homines hoc loco accipiuntur superbi; quod a nobis mortuum calumniantur coli. Humilitas quippe ipsa christiana, Christi morte insinuatur, commendaturque divinitus. Haec autem calumnia utrisque infidelibus, id est, Iudaeis Gentibusque communis est. Habent calumnias suas etiam haeretici, singulis quibusque haeresibus proprias: habent et schismatici, quos omnes superbia de membrorum Christi compage praecidit. Ipsius autem diaboli calumnia quanta vel qualis est, qua calumniatus est iusto, dicens: Numquid gratis colit Iob Dominum? 11 Quorum omnium calumniae superborum tamquam colubrorum venena vincuntur, cum vigilantissima et diligentissima pietate Christus crucifixus attenditur. Propter quod praefigurandum Moyses Deo miserante ac iubente 12 exaltavit in eremo similitudinem serpentis in ligno 13, ut similitudo carnis peccati crucifigenda praefiguraretur in Christo. Hanc intuentes salutiferam crucem, omne calumniantium superborum virus expellimus: quam prorsus etiam iste quodammodo valde intente intuens, ait: Oculi mei defecerunt in salutare tuum, et in eloquium iustitiae tuae. Christum quippe ipsum Deus propter similitudinem carnis peccati 14, peccatum pro nobis fecit, ut nos simus iustitia Dei in ipso 15. In huius igitur eloquium iustitiae Dei defecisse dicit oculos suos, ardenter et sitienter intuendo, dum memor infirmitatis humanae, divinam in Christo desiderat gratiam.
5. [v 124.] Propter quod sequitur: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: non utique secundum iustitiam meam. Et iustificationes, inquit, tuas doce me: illas procul dubio, quibus Deus facit iustos, non ipsi se.
De fonte lucis aeternae semper bibendum.
6. [v 125.] Servus tuus ego sum. Neque enim bene mihi cessit, quando esse volui liber meus, non servus tuus. Da mihi intellectum, et sciam testimonia tua. Nunquam intermittenda est ista petitio. Non enim sufficit accepisse intellectum, et Dei testimonia didicisse, nisi semper accipiatur, et quodam modo semper bibatur de fonte lucis aeternae. Testimonia quippe Dei, quanto fit quisque intellegentior, tanto magis magisque sciuntur.
Lex ad augenda peccata, gratia ad ea auferenda valuit.
7. [v 126.] Tempus, inquit, faciendi Domino. Id enim plures codices habent; non, ut quidam: Domine. Quod ergo tempus, vel quid faciendi voluit intellegi Domino? Illud quidem quod paulo ante dixerat: Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: hoc faciendi tempus Domino. Quid est autem, nisi gratia quae in Christo suo tempore revelata est? De quo tempore ait Apostolus: Cum autem venit plenitudo temporis, misit Deus Filium suum 16. Propter quod alibi etiam testimonium propheticum adiungens, ubi dixit: Tempore acceptabili exaudivi te, et in die salutis adiuvi te 17; Ecce nunc, inquit, tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis 18. Sed quid est quod tamquam volens ostendere tempus Domino esse faciendi, continuo subiunxit: Dissipaverunt legem tuam: velut propterea tempus esset faciendi Domino, quia eius legem dissipaverunt superbi, qui ignorantes Dei iustitiam et suam volentes constituere, iustitiae Dei non sunt subiecti 19? Quid est enim: Dissipaverunt legem tuam, nisi, Praevaricationis iniquitate, eius integritatem non custodierunt? Oportebat ergo ut superbis et de libertate sui arbitrii praesumentibus lex daretur, qua praevaricata quicumque compuncti humiliarentur, non iam per legem, sed per fidem ad subvenientem currerent gratiam. Dissipata ergo lege, tempus fuit ut per unigenitum Filium Dei misericordia mitteretur. Lex enim subintravit, ut abundaret delictum: quo delicto lex dissipata est; et opportuno iam tempore Christus advenit, ut ubi abundavit delictum, superabundaret gratia 20.
In Testamento Veteri latebat gratia.
8. [v 127.] Ideo, inquit, dilexi mandata tua super aurum et topazion. Id agit gratia, ut dilectione impleantur mandata Dei, quae timore non poterant. Gratia quippe Dei diffunditur caritas in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis 21. Propter quod et ipse Dominus dicit: Non veni legem solvere, sed implere 22; et idem apostolus: Plenitudo legis caritas 23. Ideo, super aurum et topazion. Hoc enim et in alio psalmo legitur: Super aurum et lapidem pretiosum multum 24. Topazion quippe lapidem multum perhibent esse pretiosum. In testamento autem veteri latentem gratiam, tamquam velo interposito, non intellegentes, quod significabatur quando in faciem Moysi intendere non valebant 25, propter mercedem terrenam atque carnalem Dei mandata facere conabantur, neque faciebant; quia non ipsa, sed aliud diligebant. Unde illa non erant opera volentium, sed onera potius invitorum. Cum vero ipsa mandata diliguntur super aurum et lapidem pretiosum multum, omnis prae ipsis mandatis terrena vilis est merces; nec ulla ex parte comparantur quaecumque alia hominis bona, his bonis quibus ipse homo fit bonus.
9. [v 128.] Propterea, inquit, ad omnia mandata tua corrigebar. Utique corrigebar, quia diligebam; atque illis rectis ut etiam ipse rectus fierem, dilectione cohaerebam. Iam illud quod adiungit, consequens erat: Omnem, inquit, viam iniquam odio habui. Unde enim fieri poterat, ut iniquam viam non odisset diligens rectam? Nam sicut aurum et lapidem pretiosum si diligeret, odisset profecto quidquid ei talium rerum damnum posset inferre: ita quoniam Dei mandata diligebat, oderat iniquitatis viam, quemadmodum aliquod immanissimum marini itineris saxum, ubi tam pretiosarum rerum necesse est pati naufragium. Quod ut non contingat, longe inde velificat, qui in ligno crucis cum mandatorum divinorum mercibus navigat.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 27
Mundus resque creatae testimonium perhibent Creatori.
1. [v 129.] Verba Psalmi haec sunt de quibus, adiuvante Domino, disputaturi sumus: Mirabilia testimonia tua; propter hoc scrutata est ea anima mea. Quis enumerat saltem generatim testimonia Dei? Coelum et terra, visibilia et invisibilia opera eius, dicunt quodammodo testimonium bonitatis et magnitudinis eius; et ipse cursus frequens usitatusque naturae, quo temporum rapacitas volvitur, in rerum quarumque generibus, quamvis temporalibus atque mortalibus, quae certe consuetudine viluerunt, si pius considerator advertat, perhibet testimonium Creatori. Quid autem horum est quod non sit mirabile, si unum quodque non usu, sed ratione metiamur? Si vero tamquam sub unius contemplationis aspectu velut audeamus cuncta contueri, nonne fit in nobis quod ait propheta: Consideravi opera tua, et expavi 1? Et tamen iste non est ipsa rerum admiratione perterritus, sed eam potius dixit esse causam cur ea debuerit scrutari, quia mira sunt. Cum enim dixisset: Mirabilia testimonia tua: secutus adiunxit, propter hoc scrutata est ea anima mea; quasi factus sit ipse pervestigandi difficultate curiosior. Quanto enim quaeque res abstrusiores habet causas, tanto est mirabilior.
De legis munere in oeconomia salutis.
2. Si ergo nobis homo talis occurrat, qui propter hoc dicat se scrutari testimonia Dei, quia mirabilia sunt, cum plena sit eis et quae conspicitur, et quae non conspicitur, universa creatura; nonne compescimus eum, dicentes: Altiora te ne quaesieris, et fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae tibi praecepit Dominus, illa cogita semper 2? Sed si nobis respondeat, et dicat: Haec ipsa quae praecepit Dominus, et quae iubetis ut cogitem, mirabilia sunt eius testimonia; eum quippe et Dominum, quia iubet, et bonum et magnum, quia talia iubet, esse testantur: numquid audebimus hominem ab eorum scrutatione revocare, ac non potius ut sedulo id agat, et tantae rei operam quantam potest impendat, hortabimur? An forte Dei praecepta testimonia quidem bonitatis eius esse fatebimur, sed mirabilia esse negabimus? Quid enim mirum, si bona imperat bonus Dominus? Imo vero idipsum est omnino mirandum, et cur ita sit perscrutandum, quod cum Deus bonus bona praeceperit, eis tamen dederit bonam legem, quos eadem lex vivificare non posset, nec ulla esset ex bona lege iustitia. Si enim data esset lex quae posset vivificare, omnino ex lege esset iustitia 3. Cur ergo data est quae vivificare non posset, et ex qua esset nulla iustitia? Nempe mirandum est, nempe stupendum. Haec sunt ergo mirabilia testimonia Dei: propter hoc huius anima scrutata est ea, quoniam de his non ei dici posset: Fortiora te ne scrutatus fueris; sed quae praecepit tibi Dominus, illa cogita semper 4. Ipsa sunt enim quae praecepit nobis Dominus; et ideo cogitanda sunt semper. Potius itaque videamus huius anima quae scrutata est, quid invenerit.
Lex hominem praevaricantem duxit ad Salvatoris gratiam.
3. [v 130.] Manifestatio, inquit, verborum tuorum illuminat, et intellegere facit parvulos. Quid est parvulus, nisi humilis et infirmus? Noli ergo superbire, noli de tua, quae nulla est, virtute praesumere; et intelleges quare sit a bono Deo bona lex data, quae tamen vivificare non possit. Ad hoc enim data est, ut te de magno parvulum faceret, ut te ad faciendam legem vires de tuo non habere monstraret; ac sic opis indigus et egenus ad gratiam confugeres, et clamares: Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum 5. Hoc ergo scrutando intellexit hic parvulus, quod minimus Apostolorum Paulus, id est parvulus, ostendit, ideo datam legem quae vivificare non posset, quia conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Iesu Christi daretur credentibus 6. Ita, Domine, ita fac, misericors Domine; impera quod non possit impleri, imo impera quod nonnisi per tuam gratiam possit impleri: ut cum homines per suas vires id implere nequiverint, omne os obstruatur, et nemo sibi magnus videatur. Sint omnes parvuli, et reus fiat omnis mundus tibi: quia non iustificabitur ex lege omnis caro coram te; per legem enim cognitio peccati. Nunc autem sine lege iustitia tua manifestata est, testimonium habens a Lege et Prophetis 7. Haec sunt mirabilia testimonia tua, quae scrutata est anima parvuli huius; et ideo invenit, quia humiliatus est, et parvulus factus est. Quis enim facit mandata tua sicut facienda sunt, id est, ex fide quae per dilectionem operatur 8, nisi eius in corde per Spiritum sanctum ipsa dilectio diffundatur 9?
Spiritus adiuvat infirmitatem nostram.
4. [v 131.] Hoc etiam iste parvulus confitetur: Os meum, inquit, aperui, et attraxi spiritum, quoniam mandata tua desiderabam. Quid desiderabat, nisi facere mandata divina? Sed non erat unde faceret infirmus fortia, parvulus magna: aperuit os, confitens quod per se ipse non faceret; et attraxit unde faceret: aperuit os petendo, quaerendo, pulsando 10; et sitiens hausit Spiritum bonum, unde faceret, quod per seipsum non poterat, mandatum sanctum et iustum et bonum 11. Si enim nos cum simus mali, novimus bona data dare filiis nostris; quanto magis Pater noster de coelo dat Spiritum bonum petentibus eum? 12 Non enim qui spiritu suo agunt, sed quotquot Spiritu Dei aguntur, hi filii sunt Dei 13: non quia ipsi nihil agunt; sed ne nihil boni agant, a bono aguntur ut agant. Nam tanto magis efficitur quisque filius bonus, quanto largius ei datur a Patre Spiritus bonus.
5. [v 132.] Denique iste adhuc petit. Os quidem aperuit, et attraxit spiritum; sed adhuc ad Patrem pulsat, et quaerit: bibit, sed quanto suavius sensit, tanto ardentius adhuc sitit. Audi verba sitientis: Respice, inquit, in me, et miserere mei secundum iudicium diligentium nomen tuum: id est, secundum iudicium quod in eos fecisti, qui diligunt nomen tuum; quoniam ut diligerent te, prius dilexisti eos. Sic enim Ioannes apostolus ait: Nos diligimus, inquit: Deum: et velut causa quaereretur, quae nos diligere fecit; adiunxit: Quoniam ipse prior dilexit nos 14.
6.[v 133.] Vide et iste quid apertissime dicat: Gressus meos dirige secundam eloquium tuum, et non dominetur mei omnis iniquitas. Ubi quid aliud dicit quam: Rectum et liberum me fac secundum promissum tuum? Quanto autem magis regnat in quocumque Dei caritas, tanto minus ei dominatur iniquitas. Quid ergo aliud petit, quam ut donante Deo diligat Deum? Diligendo enim Deum, diligit seipsum, ut diligere salubriter possit et proximum sicut seipsum: in quibus praeceptis tota Lex pendet et Prophetae 15. Quid igitur orat, nisi ut praecepta quae Deus imponit iubendo, impleri faciat adiuvando?
Populus sanctus, cum tribulatur, Dei mandata servat.
7. [v 134.] Sed quid est quod dicit: Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua? Si vera illi homines crimina obiciunt, non calumniantur: si falsa, quid est quod se redimi desiderat a calumniis, id est a criminibus falsis, quae illi nocere non possunt? Crimen quippe falsum, quod est calumnia, reum non facit hominem, nisi apud iudicem hominem: ubi autem Deus iudex est, nullus falso crimine laeditur; quia non cui obicitur, sed obicienti potius imputatur. An hic Ecclesiae praesignatur oratio, et universi populi christiani, qui redemptus est a calumniis hominum, quibus exagitabantur usquequaque Christiani? Sed numquid propterea Dei mandata custodit? Nonne inter ipsas calumnias, quando fervebant, multo gloriosius populus sanctus in tribulationibus Dei mandata servabat, cum ad perpetrandas impietates persequentibus non cedebat? Sed nimirum hoc est: Redime me a calumniis hominum, et custodiam mandata tua: Tu age infuso Spiritu tuo, ne me calumniae hominum terroribus vincant, et a tuis mandatis ad sua mala facta traducant. Si enim hoc mecum egeris, id est, hoc modo me ab eorum calumniis, ne criminationes falsas quas obiciunt pertimescam, patientia donata redemeris; inter ipsas calumnias custodiam mandata tua.
8. [v 135.] Faciem tuam, inquit, illumina super servum tuum: id est, tuam manifesta, subveniendo et opitulando, praesentiam. Et doce me iustificationes tuas. Doce utique ut faciam: quod evidentius alibi legitur: Doce me ut faciam voluntatem tuam 16. Qui enim audiunt, licet memoria teneant quod audiunt, nequaquam didicisse putandi sunt, si non faciunt. Veritatis namque verbum est: Omnis qui audivit a Patre et didicit, venit ad me 17. Qui ergo non facit, id est non venit, non didicit.
Dei iustitiam amissam paenitendo impetrat homo.
9. [v 136.] Recolens autem iste dolorem poenitentiae praevaricationis suae: Exitus aquarum, inquit, descenderunt oculi mei, quia non custodierunt legem tuam: id est, ipsi oculi mei. Nam in quibusdam codicibus et hoc legitur: Quia non custodivi legem tuam. Descenderunt ergo exitus aquarum, id est effusiones lacrymarum. Et ea locutione qua dicere potuit: Montes descenderunt pedes mei; etsi non diceret, per montes, vel, in montes: ea locutione dicitur: Scalas descendit, etsi non dicatur, per scalas; aut: Piscinam descendit, etsi non dicatur, in piscinam. Et bene ait, descenderunt, humilitate scilicet poenitendi. Ascenderunt enim, quando per superbiam contumacem erecti fuerant et elati. Sursum enim sibi esse videbantur, quando ignorantes Dei iustitiam, constituere volebant suam 18: in qua fatigati et legis praevaricatione confusi, ab illa elatione descenderunt flendo, ut iustitiam Dei potius impetrarent poenitendo. Sunt codices qui non habent descenderunt, sed transierunt, tamquam exaggeranter diceret transisse se flendo fontes aquarum; ut hoc intellegamus exitus aquarum: id est, plus flevisse, quam manant aquae de suis exitibus. Cur autem non custodita lege sic fletur, nisi ut impetretur gratia, quae poenitentis delet iniquitatem, et credentis adiuvat voluntatem?
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 28
De iustitia et veritate Dei.
1. [vv 137.138.] Dixerat superius qui cantat hunc psalmum: Exitus aquarum descenderunt oculi mei, quoniam non custodierunt legem tuam: ubi se multum flevisse testatus est praevaricationem suam. Proinde, velut rationem reddens cur multum flere debuerit et suum graviter dolere peccatum: Iustus es, inquit: Domine, et rectum iudicium tuum. Mandasti iustitiam testimonia tua, et veritatem tuam valde. Haec utique iustitia Dei rectumque iudicium et veritas, omni est metuenda peccanti: hac enim damnantur divinitus quicumque damnantur; nec est omnino qui de sua damnatione contra Deum iustum recte conqueri possit. Inde fletus rectus est poenitentis; quoniam si cor eius impoenitens damnaretur, iustissime utique damnaretur. Sane iustitiam dicit testimonia Dei: iustum quippe se probat mandando iustitiam. Est etiam haec veritas, ut Deus testimoniis talibus innotescat.
Dei aemulationem suo Spiritu inspirat Deus.
2. [v 139.] Sed quid est quod sequitur: Tabefecit me zelus meus; vel, sicut alii codices habent, zelus tuus? Habent nonnulli etiam, domus tuae: et non, tabefecit me; sed, comedit me 1. Quod ex alio psalmo, quantum mihi videtur, putatum est emendandum, ubi scriptum est: Zelus domus tuae comedit me: quod commemoratum etiam in Evangelio novimus 2. Simile tamen aliquid est, tabefecit, ei quod ibi est, comedit. Zelus autem meus, quod plures codices habent, nullam ingerit quaestionem: quid enim mirum est si zelo suo quisque tabescit? Quod vero habent aliqui, zelus tuus, significat hominem Deo zelantem, non sibi; sed non repugnat si ipse dicatur et meus. Nam quid aliud dicit Apostolus: Aemulor enim vos Deo, aemulatione Dei? Nam dicendo: Aemulor vos, quid, nisi aemulationem demonstrat suam? Sed quia dixit: Deo, id est, non sibi, sed Deo; ideo addidit, aemulatione Dei. Hanc quippe suo Spiritu fidelibus suis inspirat Deus: amoris enim est, non livoris. Nam quae fuit cura ut hoc Apostolus diceret? Aptavi enim vos, inquit, uni viro virginem castam exhibere Christo: timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit versutia sua, sic et vestrae mentes corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo 3. Comedebat eum zelus domus Dei, quam tamen zelabat Christo, non sibi. Sponsus enim sibi zelat sponsam suam: amicus autem sponsi 4 non eam sibi zelare debet, sed sponso. Bonus ergo et huius intellegendus est zelus: causam namque subiungit et dicit: Quia obliti sunt verborum tuorum inimici mei. Retribuebant ergo mala pro bonis; quoniam zelabat illos Deo tam vehementer et ardenter, ut eo zelo tabefactum se diceret; illi autem ob hoc in ipsum inimicitias exercebant: quia utique ut Deum amarent volebat, quos amando zelabat. Non ingratus enim gratiae Dei, per quam fuerat ex inimico reconciliatus Deo, etiam ipse suos diligebat inimicos, et eos zelabat Deo, dolens et tabescens quod essent verborum eius obliti.
3. [v 140.] Deinde considerans ipse, in verbis Dei qua flamma dilectionis arderet: Ignitum, inquit, eloquium tuum valde, et servus tuus dilexit illud. Merito zelabat in suis inimicis cor impoenitens, qui fuerant obliti verborum Dei: ad hoc enim flagrabat eos adducere, quod ipse flagrantissime diligebat.
Ecce sunt novissimi primi et primi novissimi.
4. [v 141.] Iunior ego sum, inquit, et contemptus; iustificationes tuas non sum oblitus: non sicut inimici mei, qui obliti sunt verborum tuorum. Videtur autem minor aetate non oblitus iustificationes Dei dolere pro inimicis suis aetate maioribus qui obliti sunt. Nam quid est: Iunior ego non sum oblitus, nisi: Illi maiores obliti sunt? est enim graece, quod est etiam in illo loco ubi dictum est: In quo corrigit iunior viam suam? 5 Hoc autem nomen comparativum est, et ideo bene intellegitur in comparatione maioris. Duos ergo populos hic agnoscamus, qui etiam in Rebeccae utero luctabantur 6; quando non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei: Maior serviet minori 7. Sed contemptum se dicit hic minor; ideo factus est maior: quia ignobilia et contemptibilia mundi elegit Deus, et ea quae non sunt, tamquam sint, ut quae sunt evacuentur 8; et ecce sunt novissimi qui erant primi, et primi qui erant novissimi 9.
5. [v 142.] Nec immerito obliti sunt verborum Dei, qui suam iustitiam constituere voluerunt, ignorantes iustitiam Dei 10; iste autem iunior non est oblitus, qui non suam voluit habere iustitiam, sed Dei, de qua etiam nunc dicit: Iustitia tua iustitia in aeternum, et lex tua veritas. Quomodo enim non veritas lex, per quam cognitio peccati 11, et quae testimonium perhibet iustitiae Dei? Sic enim dicit Apostolus: Iustitia Dei manifestata est, testificata per Legem et Prophetas 12.
Diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum.
6. [v 143.] Propter hanc passus est persecutionem iunior a maiore, ut diceret iunior quod sequitur: Tribulatio et necessitas invenerunt me, mandata tua meditatio mea est. Saeviant, persequantur; dum tamen mandata Dei non relinquantur, et ex ipsis mandatis etiam qui saeviunt diligantur.
7. [v 144.] Iustitia testimonia tua in aeternum, intellectum da mihi, et vivam. Intellectum poscit iste iunior; quem si non haberet; non super seniores intellegeret: sed eum poscit in tribulatione et necessitate, quo intellegat quam sit contemnendum quod ei possunt auferre persequentes inimici, a quibus se dicit esse contemptum. Ideo dixit, et vivam: quia si eo usque tribulatio necessitasque pervenerit, ut per inimicorum persequentium manus vita ista finiatur; vivet in aeternum, qui temporalibus praeponit iustitiam, quae manet in aeternum. Quae iustitia in tribulatione et necessitate martyria sunt Dei, hoc est testimonia, pro quibus sunt martyres coronati.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 29
Clamor ad Dominum, fidelium intenta est precatio.
1. [v 145.] Clamor ad Dominum, qui fit ab orantibus, si sonitu corporalis vocis fiat, non intento in Deum corde; quis dubitet inaniter fieri? Si autem fiat corde, etiam silente corporis voce; alium quemlibet hominem potest latere, non Deum. Sive ergo cum voce carnis, quando id opus est, sive cum silentio, ad Deum, cum oramus, corde clamandum est. Est autem clamor cordis magna cogitationis intentio; quae cum est in oratione, magnum exprimit desiderantis et petentis affectum, ut non desperet effectum: Tunc porro in toto corde clamatur, quando aliunde non cogitatur. Tales orationes rarae sunt multis, crebrae autem paucis; omnes vero utrum cuiquam, nescio. Talem suam commemorat orationem, qui cantat hunc psalmum, dicens: Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine. Cui autem rei suus clamor proficiat, adiunxit: Iustificationes tuas exquiram. Ad hoc ergo clamavit in toto corde suo, et hoc sibi desideravit a Domino exaudiente praestari, ut iustificationes eius exquirat. Proinde quod ut faciamus iubetur, ut exquiramus oratur. Quam longe est adhuc a faciente qui exquirit? Non enim est consequens ut qui exquirit, inveniat; aut qui invenit, faciat: non potest autem nisi invenerit, facere; et nisi quaesierit, invenire. Sed magnam spem Dominus Iesus dedit dicendo: Quaerite, et invenietis 1. Rursus autem dicit sapientia (quae quid est, nisi ipse?): Quaerent me mali, et non invenient 2. Non ergo malis, sed bonis dictum est: Quaerite, et invenietis. Imo vero eis dictum est, quibus eodem loco paulo post: Si ergo vos, inquit, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris 3. Quomodo igitur malis dicitur: Quaerite, et invenietis; cum rursus dicatur: Quaerent me mali, et non invenient? An aliud eos Dominus quam sapientiam quaerere volebat, quando eos inventuros si quaererent promittebat? In ea quippe sunt omnia, quae ab eis qui beati esse cupiunt, inquirenda sunt. Ibi ergo sunt et iustificationes Dei. Quapropter restat ut intellegamus, non omnes malos non invenire sapientiam, si quaesierint; sed eos qui in tantum sunt mali, ut oderint eam. Sic enim et dixit: Quaerent me mali, et non invenient; oderunt enim sapientiam 4. Ideo ergo non inveniunt, quia oderunt. Sed rursus si oderunt, quomodo quaerunt; nisi quia non eam quaerunt propter ipsam, sed propter aliquid quod mali amant, et ad hoc se facilius putant perventuros per ipsam? Multi enim sunt qui dicta sapientiae studiosissime inquirunt, eamque in doctrina, non in vita volunt habere; ut non per mores quos iubet sapientia, perveniant ad Dei lucem, quod est ipsa sapientia, sed per sermones quos habet sapientia, perveniant ad hominum laudem, quod est vana gloria. Non ergo sapientiam quaerunt et quando eam quaerunt; quia non quaerunt ipsam, alioquin viverent secundum ipsam: sed volunt verbis eius inflari; et quanto magis inflantur, tanto magis efficiuntur extra ipsam. Iste autem hoc ipsum poscens a Domino, quod eum iubet facere Dominus, ut ipse in illo etiam quod imperat operetur; Deus est enim qui operatur in nobis et velle et operari, pro bona voluntate 5: Clamavi, inquit, in toto corde meo; exaudi me, Domine: iustificationes tuas exquiram: utique faciendas, non tantummodo sciendas; ne similis fiat illi servo duro; qui etiamsi intellexerit, non obaudiet 6.
2. [v 146.] Clamavi; salvum me fac: vel, sicut nonnulli codices habent et graeci et latini: Clamavi te; salvum me fac. Quid est: Clamavi te, nisi, clamando invocavi te? Sed cum dixisset, salvum me fac, quid adiunxit? Et custodiam testimonia tua: ne te scilicet per infirmitatem negem. Salus quippe animae facit ut fiat quod faciendum esse cognoscitur, et usque ad mortem corporis, si hoc flagitat extrema tentatio, pro testimoniorum divinorum veritate certetur: ubi autem non est salus, succumbit infirmitas, et deseritur veritas.
De obscuro verbo , disputatur.
3. [v 147.] Sed quod sequitur habet aliquid obscuritatis, quod aliquando diutius exponendum est. Praeveni intempesta nocte, et clamavi. Plures codices non habent, intempesta nocte; sed, immaturitate: vix autem unus inventus est qui haberet geminatam praepositionem, id est, in immaturitate. Immaturitas itaque hoc loco nocturnum tempus est, quod non est maturum, id est, opportunum ut agatur aliquid vigilando: quod etiam vulgo dici solet, hora inopportuna. Nox quoque intempesta, id est media, quando quiescendum est, hinc procul dubio nuncupata est, quia inopportuna est actionibus vigilantium. Tempestivum enim dixerunt veteres opportunum; et intempestivum, inopportunum: a tempore ducto vocabulo, non ab illa tempestate, quae consuetudine latinae linguae coeli perturbatio iam vocatur. Quamquam isto verbo libenter utuntur historici, ut dicant: Ea tempestate, quod volunt Eo tempore intellegi: et quod ait locutor egregius,
Unde haec tam clara repente
Tempestas 7?
non coelum nimbis ventisve turbatum, sed magis subita et splendida serenitate fulgidum significavit hoc nomine. Quod ergo graece dictum est , non uno verbo, sed duobus, id est, praepositione et nomine; hoc interpretes nostri quidam dixerunt, intempesta nocte, plures, immaturitate, non duobus verbis, sed uno, cuius vocabuli nominativus est immaturitas; nonnulli vero in duobus verbis, sicut graecus posuit, in immaturitate; quippe immaturitas est, , in immaturitate: tamquam si vellet etiam ille qui dixit, intempesta nocte, praepositione dicere geminata, in intempesta; ut una praepositio significet in qua hora, altera pertineat ad compositionem nominis. Nihil sane interest ad sententiam, utrum quis dicat egisse se aliquid galli cantu, an, in galli cantu: ita nihil interesset, utrum intempesta, an vero in intempesta nocte, id est, in nocte intempesta clamasse se diceret. Graecus tamen in nocte intempesta dixit, quod idem valet si dicatur, in immaturitate, id est, in tempore nocturno immaturo. Hactenus de obscuro verbo fuerit disputatum; nunc videamus quis ipse sit sensus.
De orandi tempore.
4. Praeveni, inquit, in nocte intempesta, et clamavi; in verbis tuis speravi. Si hoc ad unumquemque fidelium referamus, et ad proprietatem rei gestae; saepe contingit ut tali noctis tempore vigilet amor Dei, et magno urgente orationis affectu, non exspectetur sed praeveniatur quod post galli cantum consuevit esse tempus orandi. Si autem accipiamus hoc totum saeculum noctem; utique intempesta nocte clamamus ad Deum, et praevenimus maturitatem temporis in quo nobis redditurus est quod promisit, sicut alibi legitur: Praeveniamus faciem eius in confessione 8. Quamquam si velimus intellegere immaturum tempus noctis huius, antequam venisset plenitudo temporis, id est, ipsa maturitas, quando Christus manifestaretur in carne 9; nec tunc Ecclesia tacuit, sed praeveniens Istam maturitatem, prophetando clamavit, et in verbis Dei speravit potentis facere quod promisit, ut in semine Abrahae benedicerentur omnes gentes 10.
5. [v 148.] Ipsa et quod sequitur dicit: Praevenerunt oculi mei ad matutinum, ut meditarer eloquia tua. Ponamus enim matutinum, quando qui sedebant in umbra mortis, lux orta est eis 11; nonne in sanctis qui prius erant in terra, ad hoc matutinum oculi Ecclesiae praevenerunt, quia hoc futurum antea praeviderunt, ut meditarentur eloquia Dei, quae tunc erant, et in Lege ac Prophetis haec futura nuntiabant?
De misericordia et iudicio.
6. [v 149.] Vocem meam, inquit, exaudi, Domine, secundum misericordiam tuam: et secundum iudicium tuum vivifica me. Prius enim Deus secundum misericordiam aufert a peccatoribus poenam, eisque postea iustis secundum iudicium dabit vitam; quia non frustra illi hoc ordine dicitur: Misericordiam et iudicium cantabo tibi, Domine 12: quamvis et ipsum tempus misericordiae non est sine iudicio, de quo dicit Apostolus: Si enim nos ipsos iudicaremus, a Domino non iudicaremur: cum iudicamur autem, a Domino corripimur, ne cum mundo damnemur 13; et eius coapostolus: Tempus est, inquit, ut iudicium incipiat a domo Domini: et si initium a nobis; qualis finis erit eis qui non credunt Domini Evangelio? 14 Et ultimum tempus iudicii non erit sine misericordia, quia coronat te, ait psalmus, in miseratione et misericordia 15. Iudicium autem sine misericordia sed sinistris qui non fecerunt misericordiam 16.
7. [v 150.] Appropinquaverunt, inquit, persequentes me iniquitate; vel, sicut nonnulli codices habent, inique. Tunc appropinquant qui persequuntur, quando usque ad carnem cruciandam perimendamque perveniunt. Unde psalmus vicesimus primus, ubi passio Domini prophetata est: Ne discedas, inquit, a me, quoniam tribulatio proxima est 17; cum ea dicantur quae non imminente, sed iam praesente ipsa passione perpessus est. Sed proximam dixit tribulationem, quae fiebat in carne; nihil est quippe animae propius carne quam gestat. Propinquaverunt ergo persequentes, affligendo eorum carnem, quos persequebantur. Sed attende quod sequitur: A lege autem tua longe facti sunt. Quanto magis propinquaverunt persequendis iustis, tanto magis longe facti sunt a iustitia. Sed quid nocuerunt eis, quibus persequendo propinquaverunt; quando interior est propinquatio Domini eorum, a quo nullatenus deseruntur?
8. [v 151.] Denique sequitur: Prope es tu, Domine, et omnes viae tuae veritas. Etiam in tribulationibus suis, quod eas non immerito patiuntur, tribuere Deo veritatem, sanctorum est usitata confessio. Ita regina Esther 18, ita sanctus Daniel 19, ita tres viri in camino 20, ita eorum sanctitatis alii socii confitentur. Quaeri autem potest quomodo hic dictum sit: Omnes viae tuae veritas; cum in alio psalmo legatur: Universae viae Domini misericordia et veritas 21. Sed erga sanctos et universae viae Domini misericordia, et universae viae Domini veritas: quia et in iudicando subvenit, atque ita non deest misericordia; et in miserando id exhibet quod promisit, ne veritas desit. Erga omnes autem et quos liberat, et quos damnat, omnes viae Domini misericordia et veritas; quia ubi non miseretur, vindictae veritas exhibetur. Multos quippe immeritos liberat, immeritum autem neminem damnat.
Regnum sempiternum filiis se daturum, Deus spopondit.
9. [v 152.] Ab initio cognovi, inquit, de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea. Quod graecus ait, , aliqui nostri ab initio, aliqui initio, aliqui in initiis interpretati sunt. Sed qui pluraliter hoc dicere maluerunt, graecam locutionem secuti sunt. Latinae autem linguae illud potius usitatum est, ut ab initio vel initio dicatur, quod graece quasi pluraliter, sed adverbialiter dicitur: quale est apud nos, cum dicimus: Alias hoc facio; pluralem numerum feminini generis dicere videmur, sed adverbium est, et significat Alio tempore. Quid est ergo: Ad initio cognovi, vel potius, ut et nos adverbialiter id dicamus: Initio cognovi de testimoniis tuis, quia in aeternum fundasti ea? Testimonia Domini in aeternum ab illo dicit esse fundata, et hoc se initio cognovisse testatur, nec aliunde cognovisse quam de ipsis utique testimoniis. Quae sunt ista testimonia, nisi quibus testatus est Deus daturum se regnum suis filiis sempiternum? Et quia hoc in Unigenito se daturum esse testatus est, de quo dictum est: Et regni eius non erit finis 22; ipsa testimonia dixit in aeternum esse fundata, quia id quod per ea Deus promisit, aeternum est. Nam per se ipsa testimonia tunc non erunt necessaria, quando res ipsa videbitur, propter quam credendam nunc testimonia requiruntur. Et ideo bene intellegitur dictum, fundasti ea, quia in Christo vera monstrantur. Fundamentum enim aliud nemo potest ponere, praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus 23. Unde hoc ergo iste initio cognovit, nisi quia Ecclesia loquitur, quae terris non defuit ab initio generis humani, cuius primitiae Abel sanctus est, immolatus et ipse 24 in testimonium futuri sanguinis Mediatoris ab impio fratre fundendi? Nam et illud ab initio dictum est: Erunt duo in carne una 25: quod magnum sacramentum apostolus Paulus exponens: Ego, inquit, dico in Christo et in Ecclesia 26.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 30
Qui se humiliat exaltabitur.
1. [v 153.] Nemo in Christi corpore constitutus a se alienam arbitretur esse hanc vocem (quoniam re vera totum Christi corpus in hac humilitate positum dicit), unde psalmi huius incipit lectio, de qua nunc disputare suscepimus: Vide humilitatem meam, et eripe me; quia legem tuam non sum oblitus. Hoc loco nullam Dei legem convenientius intellegimus, nisi qua immobiliter fixum est ut omnis qui se exaltat, humilietur, et omnis qui se humiliat, exaltetur 1. Superbus ergo malis, ut humilietur, innectitur; humilis a malis, ut exaltetur, eripitur.
2. [v 154.] Iudica, inquit, iudicium meum, et redime me. Superior quodammodo sententia repetita est. Quod enim ait: Vide humilitatem meam; hoc est: Iudica iudicium meum: et quod ait, et eripe me; hoc est, et redime me. Quod vero supra dictum est, quia legem tuam non sum oblitus; huic congruit quod infra est, propter eloquium tuum vivifica me. Ipsum enim eloquium est lex Dei, quam non est oblitus, ut se exaltandus humiliaret. Ad ipsam vero exaltationem pertinet quod ait: Vivifica me; quia sanctorum exaltatio vita aeterna est.
Omnia bona a Deo salvante accepimus.
3. [v 155.] Longe est, inquit, a peccatoribus salus; quia iustificationes tuas non exquisierunt. Quis enim te discernit, o tu qui dixisti: Longe est a peccatoribus salus? quis te discernit a peccatoribus, ut non a te longe, sed tecum sit salus? Hoc te nempe discernit, quia id quod isti non egerunt, ipse fecisti, hoc est, Dei iustificationes exquisisti. Quid autem habes quod non accepisti? 2 Nonne tu es qui paulo ante dicebas: Clamavi in toto corde meo; exaudi me, Domine: iustificationes tuas exquiram 3? Ergo ab illo ad quem clamasti, ut eas exquireres accepisti. Ipse te igitur discernit ab eis a quibus propterea longe est salus, quia iustificationes Dei non exquisierunt.
4. [v 156.] Vidit hoc etiam ipse. Neque enim ego id viderem, nisi in ipso viderem, nisi in ipso essem. Corporis enim Christi verba ista sunt, cuius membra sumus. Vidit hoc, inquam, continuoque subiecit: Miserationes tuae multae, Domine. Etiam hoc ergo quod exquirimus iustificationes tuas, pertinet ad miserationes tuas. Secundum iudicium tuum vivifica me. Novi enim quia et iudicium tuum sine tua miseratione non erit super me.
Christus laudat Martyrum triumphans exercitus.
5. [v 157.] Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi. Factum est, novimus, recolimus, agnoscimus. Purpurata est universa terra sanguine martyrum; floret coelum coronis martyrum, ornatae sunt Ecclesiae memoriis martyrum, insignita sunt tempora natalibus martyrum, crebrescunt sanitates meritis martyrum. Unde hoc, nisi quia completum est quod praedictum est de homine isto toto terrarum orbe diffuso: Multi persequentes me et tribulantes me; a testimoniis tuis non declinavi? Agnoscimus, et gratias agimus Domino Deo nostro. Tu namque homo, tu in alio psalmo, tu ipse dixisti: Nisi quia Dominus erat in nobis, fortasse vivos absorbuissent nos 4. Ecce quare ab eius testimoniis non declinasti, et ad palmam supernae vocationis inter manus multorum persequentium tribulantiumque venisti.
Quidam fideles persecutorum tormenta defecerunt.
6. [v 158.] Vidi, inquit, insensatos, et tabescebam: vel, sicut alii codices habent: Vidi non servantes pactum; et hoc plures habent. Sed qui sunt qui pactum non servaverunt, nisi qui declinaverunt a testimoniis Dei, tribulationes multorum persequentium non ferentes? Hoc est autem pactum, ut qui vicerit, coronetur. Hoc pactum non servaverunt qui persecutionem non tolerantes, a testimoniis Dei negando declinaverunt. Hos ergo iste vidit, et tabescebat, quia diligebat. Zelus ille est enim bonus, de amore veniens, non livore. In quo enim non servaverunt pactum, secutus adiunxit: Quia eloquia tua non custodierunt. Ea quippe in tribulationibus negaverunt.
7. [v 159.] Et commendat se iste differens ab eis, ac dicit: Vide quoniam mandata tua dilexi. Non ait: Eloquia vel testimonia tua non negavi, quod martyres facere cogebantur, et non facientes intolerabilia patiebantur: sed hoc dixit ubi fructus est omnium passionum; quia si tradidero corpus meum ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest 5. Hanc iste commendans ait: Vide quoniam mandata tua dilexi. Deinde postulavit praemium: Domine, in tua misericordia vivifica me. Isti mortificant, tu vivifica. Sed si praemium poscitur in misericordia, quod reddere debet iustitia; quanto magis impensa est misericordia, ut obtineretur cui praemium deberetur, ipsa victoria?
8. [v 160.] Principium, inquit, verborum tuorum veritas, et in aeternum omnia iudicia iustitiae tuae. A veritate, inquit, tua verba procedunt, et ideo veracia sunt, et neminem fallunt, quibus praenuntiatur vita iusto, poena impio. Haec sunt quippe in aeternum iudicia iustitiae Dei.
IN EUMDEM PSALMUM 118
Sermo 31
Terreni reges Christianos sine causa persecuti sunt.
1. [v 161.] Quas persecutiones a regibus terrae corpus Christi, hoc est sancta Ecclesia pertulerit, novimus. Agnoscamus ergo hic etiam eius verba dicentis: Principes persecuti sunt me gratis, et a verbis tuis formidavit cor meum. Quid enim Christiani laeserant regna terrena, quamvis eis regnum coelorum promiserit rex eorum? quid, inquam, laeserant regna terrena? Numquid eorum rex milites suos prohibuit impendere et exhibere quae debentur regibus terrae? Nonne de hoc sibi calumniam molientibus Iudaeis ait: Reddite Caesari quae Caesaris sunt, et Deo quae Dei sunt 1? Nonne tributum de ore piscis etiam ipse persolvit 2? Nonne praecursor eius, militibus regni huius quid facere deberent pro aeterna salute quaerentibus, non ait: "Cingulum solvite, arma proicite, regem vestrum deserite, ut possitis Domino militare"; sed ait: Neminem concusseritis, nulli calumniam feceritis; sufficiat vobis stipendium vestrum 3? Nonne unus militum eius et dilectissimus comes eius, commilitonibus suis, et quodammodo Christi provincialibus dixit: Omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit? Et paulo post ait: Reddite omnibus debita: cui tributum, tributum; cui vectigal, vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem. Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis 4. Nonne praecepit ut pro ipsis etiam regibus oraret Ecclesia 5? Quid ergo eos Christiani offenderunt? quod debitum non reddiderunt? in quo Christiani non sunt terrenis regibus obsecuti? Ergo terreni reges Christianos gratis persecuti sunt. Sed quod subiecit, attende: Et a verbis tuis formidavit cor meum. Habuerunt quidem et illi verba minacia: Expello, proscribo, occido, ungulis torqueo, ignibus torreo, bestiis subrigo, membra dilanio: sed tua me potius verba terruerunt: Nolite timere eos qui corpus occidunt, et postea non habent quid faciant; sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam 6. Ab his verbis tuis formidavit cor meum; et contempsi hominem persecutorem meum, et vici diabolum seductorem meum.
2. [v 162.] Denique sequitur: Exsultabo ego super eloquia tua, sicut qui invenit spolia multa. Per ea verba vicit, a quibus formidavit. Victis enim spolia detrahuntur; sicut victus et spoliatus est ille de quo dicitur in Evangelio: Nemo intrat in domum fortis, ut vasa eius diripiat, nisi prius alligaverit fortem 7. Sed spolia multa inventa sunt, quando patientiam mirati martyrum, etiam qui persecuti sunt crediderunt; et qui regem nostrum detrimento militum eius sunt damnificare moliti, ab illo sunt insuper acquisiti. Quisquis ergo a verbis Dei, ne in certamine vincatur formidat, super eadem verba victor exsultat.
Deus amandus timendus.
3. [v 163.] Nam ne putaremus ex illa formidine odium verborum Dei potuisse subrepere: quamvis iam dixerit: Exultavi super eloquia tua, quod utique non diceret, si odisset ea; tamen adhuc addidit, et dicit: Iniustitiam odio habui, et abominatus sum; legem autem tuam dilexi. Nempe a verbis eius illa formido non fecit eorumdem verborum odium, sed integram tenuit caritatem. Neque enim lex Dei non sunt verba et eloquia Dei. Absit ergo ut timore pereat amor ubi castus est timor. Sic patres a filiis piis et timentur et amantur; sic pudica coniux virum et timet, ne ab illo deseratur, et amat, ut fruatur. Si ergo et pater homo, et coniux homo, et timeri et amari debet; multo magis Pater noster qui in coelis est 8, et ille sponsus, non carne prae filiis hominum, sed virtute formosus 9. A quibus enim diligitur lex Dei, nisi a quibus diligitur Deus? Et quid habet bonis filiis triste lex patris? An quoniam quem diligit corripit, et flagellat omnem filium quem recipit 10? At qui haec iudicia respuit, promissa non recipit. Paterna ergo iudicia laudentur et in flagello, si promissa diligantur in praemio.
Septenario numero universitas exprimitur.
4. [v 164.] Ita plane facit iste, qui dicit: Septies in die laudavi te, super iudicia iustitiae tuae. Septies in die quod ait, significat Semper. Solet esse quippe iste numerus universitatis indicium: propter quod sex diebus divinae operationis, septimus adiectus est quietis 11; et per septem dies currentes et recurrentes, tempora universa volvuntur. Nec ob aliud dictum est: Septies cadet iustus, et resurget 12: id est, non perit iustus, modis omnibus humiliatus, sed non praevaricatus, alioquin non erit iustus. Nam pro omni genere tribulationis, qua in conspectu hominum deicitur, positum est, septies cadit; et pro eo quod ex ipsis omnibus tribulationibus proficit, positum est, resurget. Satis illustrat in eo libro consequens sententia praecedentem: ibi enim sequitur: Impii autem infirmabuntur in malis 13. Hoc est itaque iusto septies cadere et resurgere, in omnibus malis non infirmari. Merito igitur septies in die laudavit Ecclesia Deum super iudicia iustitiae ipsius; quia cum tempus esset ut iudicium inciperet a domo Domini 14, in omnibus tribulationibus suis non infirmata, sed coronis martyrum glorificata est.
In Lege Dei etiam quae non intelliguntur honorentur.
5. [v 165.] Pax multa, inquit, diligentibus legem tuam, et non est eis scandalum. Utrum ipsa lex diligentibus se scandalum non est, an diligentibus eam nullum est undecumque scandalum? Sed utrumque recte intellegitur. Qui enim diligit Dei legem, etiam quod in ea non intellegit honorat; et quod ei sonare videtur absurde, se potius non intellegere, et aliquid magnum latere ibi iudicat: ideo lex Dei non est ei scandalum. Ut autem nullum scandalum omnino patiatur, non sic homines sanctae cuiusque professionis attendat, ut fides eius ex eorum moribus pendeat; ne aliquibus cadentibus quos pro magno habebat, ipse scandalo pereat: sed ipsam Dei legem diligat, et erit ei pax multa, nullumque scandalum. Securus enim diligit eam, in qua etiamsi multi peccant, peccare ipsa non novit.
Christus Iesus mundi salus.