Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 12)
Manci curatio. --Et post haec synagogam ingresso hominem aridae manus offerunt, interrogantes
an curare sabbatis liceret : occasionem arguendi eum ex responsione quaerentes. Quos decidentis in foveam ovis conclusit exemplo, quam sine crimine sabbato extrahere sint solliciti : rectiusque homini, qui ovi praestet, medendum esse; neque ministerio salutis humanae existimandum sabbatum posse violari, quod extrahendae de fovea ovis sollicitudo non violet.
Eos significat, quibus virtutum potestatem fecit Christus. --Subjicitur recte talis Domini curatio. Nam post reditum de segete, ex qua jam apostoli fructus sationis acceperant, ad synagogam venit: etiam illinc messis suae operarios paraturus, qui plures postmodum una 728 cum apostolis exstiterunt. Hi igitur curantur in manco. Dandae enim salutis substantiam
non habebant, et manus officium cessabat, et ministerium corporis, quo aliquid agitur atque impertitur, aruerat. Dominus igitur manum eum jussit extendere, quae restituta est ei sicut altera . Curatio omnis in verbo est, et manus sicut altera redditur, id est, similis ministerio apostolorum in officium dandae salutis efficitur: docetque Pharisaeos aegre ferre non oportere operationem humanae salutis in apostolis; cum ipsis ad officii ejusdem ministerium manus sit reformanda, si credant.
Sed invidia facti Pharisaeos commovet, et adversus eum ineunt consilium : quia contuentes hominem in corpore, Deum in operibus non intelligebant. Sciensque eorum consilia secessit ; ut a consiliis malignantium procul affuturus
cognosceretur. Pluresque turbae eum secutae sunt: ab infidelibus videlicet recedenti, fidelium comitatus assistit.
Cur sanatis silentium de se jubeat Christus. --His vero, quos curat, silentium imperavit . Sed numquid curationis taciturnitas jubebatur? Non utique; nam salus unicuique reddita, erat sibi ipsa testis. Sed jubendo secretum, et gloriandi de se jactantiam declinat, et nihilominus cognitionem sui praestat in eo ipso, dum admonet de se taceri; quia observantia silentii ex re quae sit silenda proficiscitur.
Qui arundinem quassatam non frangat. Qui linum fumigans non exstinguat. --Quin etiam per hanc tacendi de se voluntatem, dictorum per Esaiam effectus
impletur : de cujus prophetia illud nunc tantum admonemus, hunc et dilectum a Deo, et in eo paternae beneplacitum voluntati, et Spiritum Dei super eum esse, et ab eo judicium gentibus nuntiari, et arundinem quae quassata
sit non esse confractam, et linum fumigans non exstinctum: id est, caduca et quassata gentium corpora non fuisse contrita, sed in salutem potius reservata: neque exiguitatem ignis tantum jam in lino fumigantis exstinctam, exiguum Israel ex reliquiis veteris gratiae spiritum non ablatum; quia resumendi totius luminis in tempore poenitentiae sit facultas. Sed istud intra certi temporis statuta praescribitur, donec cum ejiciat victoriam ad judicium , sublata scilicet mortis potestate judicium claritatis suae reditu introducat, in nomine ejus per fidem gentibus credituris.
Daemoniaci caeci et muti curatio, gentium salus. Tunc oblatus est ei homo daemonium habens caecus et mutus, et reliqua . Sequitur daemoniaci
et caeci et muti opportuna curatio. Non enim sine ratione, cum turbas omnes curatas in commune dixisset, nunc extrinsecus daemonium habens caecus et mutus offertur: ut sine ambiguitate aliqua idem intelligentiae ordo sequeretur. Spicas vellere, id est, homines saeculi praecerpere, apostolos Pharisaei arguebant, misericordia 729 super sacrificium praedicabatur, manus aridae homo oblatus in synagoga curabatur: atque haec ad convertendum Israel non solum nihil proficiunt, verum etiam Pharisaei consilium necis ineunt. Oportebat igitur, ut post haec in unius hujus forma gentium salus fieret: ut qui erat habitatio daemonis et caecus et mutus, Deo capax pararetur, et Deum contueretur in Christo, et Christi opera Dei confessione laudaret. Stupuerunt facti
istius opus turbae; sed Pharisaeorum ingravescit invidia. Nam quia humanam infirmitatem haec tanta ejus opera excederent, pudorem confessionis suae majore perfidiae scelere declinant: ut quia haec opera esse existimare hominis non possent, confiteri Dei nollent, omnemque hanc ejus ex Beelzebub principe daemonum esse dicerent in daemonas potestatem .
Sermo Dei quam dives. -- Jesus autem sciens cogitationes eorum dixit illis: Omne regnum divisum contra se desolabitur . Sermo Dei dives est, et ad argumentum positus intelligentiae, plurimam de se exemplorum copiam praebet: et vel simpliciter intellectus, vel inspectus interius, ad omnem profectum est necessarius. Sed relictis his, quae ad communem
Praedicitur regni Israel jactura. -- Omne regnum divisum contra se desolabitur. Responsurus ad id quod de Beelzebub erat dictum, in eos ipsos, quibus
respondebat, responsionis ipsius conditionem retorsit. Lex enim a Deo est, et regni Israel pollicitatio ex lege est, et Christi ortus et adventus ex lege est. Si regnum legis contra se dividitur, dissolvatur necesse est. Et potestas omnis divisione detrahitur, et regni virtus adversum se separata consumitur: ac sic regnum Israel amisit ex lege, cum quando adimpletionem legis in Christo plebs legis impugnet.
Jerusalem excidium. -- Sed et civitas et domus divisa contra se, non stabit (Ibidem). Domus quoque et civitatis eadem est ratio, quae regni. Sed civitas hic Jerusalem indicatur, gentium semper gloriosa dominatu. Nunc posteaquam in Dominum suum furore plebis exarsit, et apostolos ejus cum credentium
turbis effugavit, discedentium illinc divisione non stabit: atque ita, quod mox consecutum est per hanc divisionem, civitatis illius denuntiatur excidium.
Virtute divina Christum ejicere daemonia. -- Si enim satanas satanam ejicit, adversus se divisus est . Dicti superioris malevolentiam, quo cum in Beelzebub haec agere loquebantur, eo ipso quo locuti sunt genere condemnant: non intelligentes confessos se fuisse, Beelzebub esse divisum: et si ad divisionem suam coactus est, ut daemon daemones proturbaret, et adversus se divisio ipsa consisteret; hinc quoque existimandum esse, plus in eo qui diviserit, 730 quam in his qui divisi sint, inesse virtutis. Ergo jam divisus est, et adversum se coactus est, regnumque ejus divisione tali est dissolutum.
Quod si in virtute Beelzebub Christus daemones ejicit, filii eorum, id est apostoli, in cujus nomine ejiciunt ? Atque idcirco digne sunt in eos judices constituti, quibus id dedisse Christus adversus daemones potestatis reperietur, quod ipse sit negatus habuisse. Ergo si discipuli operantur in Christo, et ex Spiritu Dei Christus operatur; adest Dei regnum, jam in Apostolos mediatoris officio transfusum. Sed cum per Beelzebub posse Christus arguitur, Deus blasphematur in Christo: atque ita in Deum inexpiabilis convicii contumelia per Pharisaeos in Beelzebub nomine comparatur.
Quomodo potest intrare quis in domum fortis, et vasa ejus diripere? et reliqua . Contusam a se in tentatione prima omnem diaboli indicat potestatem,
quia nemo domum fortis introeat ejusque vasa diripiat, nisi fortem alligaverit, et tunc domum ejus diripiet: et necesse est haec agens illo forte sit fortior. Ligatus est ergo tum, cum satanas a Domino nuncupatus, ipsa nequitiae suae nuncupatione constrictus
est : cui ita vincto spolia detraxit, et domum abstulit, nos scilicet quondam arma ejus, regnique militiam in jus suum redegit, victoque atque vincto domum sibi ex nobis vacuam et utilem comparavit. Longe autem a se esse, ut aliquid ab eo mutuatus sit potestatis ostendit: quando qui secum non est, adversum se sit; et qui secum non congregat, dispergat . Ex quo ingentis periculi res intelligitur, male de eo opinari, cum quo non esse, idipsum est quod contra esse: et non congregare, dispergere sit.
Blasphemia Spiritus, negare Christo divinitatem, quam operibus prodit. -- Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus; Spiritus autem blasphemia non remittetur . Pharisaeorum sententiam,
et eorum qui ita cum his sentiunt perversitatem severissima definitione condemnat; peccatorum omnium veniam promittens, et blasphemiae Spiritus indulgentiam abnegans . Nam cum caetera dicta gestaque liberali venia relaxentur, caret misericordia, si Deus negetur in Christo. Et in quo sine venia peccator, benevolentiam iteratae admonitionis impendit: omnino peccata cujusque generis remittenda, blasphemiam in Spiritum 731 sanctum non remittendam. Quid enim tam extra veniam est, quam in Christo negare quod Deus sit, et consistentem in eo paterni Spiritus substantiam adimere: cum in Spiritu Dei opus omne consummet, et ipse sit regnum coelorum, et in eo Deus sit mundum reconcilians sibi ? Ergo quidquid contumeliae
exstiterit in Christo, id omne exstabit in Deo: quia et in Christo Deus, et Christus in Deo sit.
Contra Judaeos et Arianos. Christum qui colunt, sed Deum negant, pejores sunt quam qui ignorant. -- Aut facite arborem bonam, et fructus ejus bonos: aut facite arborem malam, et fructus ejus malos, et reliqua . Sermo se et in praesens exserit, et effert in futurum. Nam in praesens Judaeos refellit, qui cum intelligerent Christi opera ultra humanam esse virtutem, nollent tamen quod Dei sint confiteri. In futurum vero omnem fidei perversitatem coarguit, eorum scilicet, qui divinitatem et communionem paternae substantiae Domino detrahentes, in diversa haereseos studia efferbuerunt: neutrum facientes, nec inter gentes sub venia ignorationis habitantes, nec in veritatis cognitione versantes. Arborem se in corpore positum significat: quia per interiorem virtutis suae fecunditatem exeat ubertas omnis in fructus. Igitur aut arbor bona facienda cum bonis fructibus est, aut mala constituenda cum malis fructibus; quia ex fructibus suis de se arbor ipsa testabitur: non quod
secundum arborum naturam arbor mala possit constitui quae bona sit, aut eadem ipsa cum ramis suis bona esse si mala sit; sed ut per hanc significantiam intelligeremus, Christum aut tamquam inutilem relinquendum, aut tamquam bonum bonorum fructuum utilitate retinendum: quia adversum filium hominis dicta sub venia sint, blasphemia autem Spiritus careat venia. Caeterum medium se agere, et Christo aliqua deferre, negare quae maxima sunt; venerari tamquam Deum, Dei communione spoliare, haec blasphemia Spiritus est: ut cum per admirationem operum tantorum Dei nomen detrahere non audeas; per malevolentiam mentis et sensus, generositatem ejus, quam confiteri es coactus in nomine, abnegata paternae substantiae communione decerpas.
Atque ideo etiam in eo Dominus bonitatis suae munus extendit, dicens aut malam arborem cum malis fructibus, aut bonam cum 732 bonis fructibus esse faciendam: quia in malae arboris opinione sub secreto, indulgentiae Dei reposita sit venia; (quia omne peccatum sit remittendum); in bonae confessione fructus aeternus sit: ne incidentes
mediam inter utrumque sententiam, cum constituere malum non audeamus; confiteri bonum nolimus, indissolubili corruptae de se opinionis judicio relinquamur.