Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 13)
Omnem autem ita sentiendi corruptelam, ex naturae vitio proficisci docuit, dicens: De malo thesauro non nisi quae mala sunt posse proferri, et omnis otiosi, id est, inepti et inutilis dicti rationem Deo esse reddendam : quia de confessionis nostrae verbis aut condemnandi simus, aut justificandi; talem futuri judicii benevolentiam recepturi, qualem de coelestis gloriae Domino sententiam tenuerimus.
Fide gentium arguitur infidelitas Judaeorum. --Signum deinde rogatur ut praestet, quod se ex Jonae
signo daturum esse respondit : et sicut triduo et totidem noctibus Jonas in ceti ventre detentus sit, ita se intra interiora terrae pari temporis spatio demoraturum. Sed majorem futuram gentium fidem monstrat. Ninivitae enim Jona praedicante poenitentiam egerunt, et a Deo veniam poenitendi confessione meruerunt. Sed et Austri regina nunc in exemplum Ecclesiae praesumpta, sapientiam admirata Salomonis, ex ultimis terrae partibus venit audire quam erat admirata sapientiam . Cumulat igitur invidiam comparatio, et Judaeos sine excusatione facit fides gentium: ut cum illi prophetis, id est, Jonae Salomonique crediderint, Christo isti non credant Jona Salomoneque potiori. Et idcirco in resurrectione eos judicabunt, quia in his repertus timor Dei fuerit,
quibus lex non erat praedicata: hoc magis indigni venia qui ex lege sunt infideles, quo plus fidei in eis qui legem ignoraverunt sit repertum.
Cum autem immundus spiritus exierit ab homine, ambulat per loca arida, quaerens requiem, et non inveniet, et reliqua . Continens lectio est, et, ex ipso initi sermonis exordio, ex sensu superiore proficisci indicatur: ex verbi enim conjunctione coepit. Sed totius propositae comparationis ratio tractanda est. Exiens ab homine immundus spiritus, arida et inaquosa loca circuit, in quibus nullus fons vitae effluebat. Et cum requiem non inveniet, tum intra se loquetur, congruum sibi esse, ad domum suam unde exivit reverti; quam inveniet vacantem, scopis mundatam et ornatam; assumetque secum 733 septem
spiritus se nequiores, introeuntesque habitabunt ibi, et novissima hominis illius primis pejora erunt.
Et quidem Dominus absolvit, dicens: Sic erit generationi huic pessimae .
Judaeis superiora aptantur. Daemon ante legem Israelitas obtinebat. Lege expulsus gentes invasit. --Non igitur ambigere possumus, totum hoc ad personam populi hujus esse referendum: sed contuendum est quatenus proposita singula singulis temporibus rebusque reddantur. Superius, nempe in Ninivitarum et reginae Austri nomine, justificata fides gentium est: sed longe antea, post multa in Deum et gravia peccata, Judaeis data lex est. Et peccata quidem eorum libris Moysi continentur. Verum post tot divinae virtutis documenta, id est, decem plagis percussam Aegyptum, et columnam nubis ac luminis nocte dieque famulantem, et in Erythreo mari iter
praebitum, et fontes ruptis saxis effluentes, et ministratam esurientibus mannam, et ad postremum in quadraginta annorum tempore vita atque habitu angelorum populum viventem; adoratum supplicatumque postea pecudibus et saxis, hisque cum choris canticisque saltatum, et metalla deos nuncupata. Ergo insidentem plebis istius pectoribus spiritum immundum lex, quae postea data est, interventu suo ejecit, et veluti quadam custodia circumjectae potestatis exclusit. Qui illinc exiens, circum gentes desertas atque aridas oberravit, domum veterem derelinquens: ut in his usque in diem judicii non inquietata habitatione requiesceret.
Gentibus indulta gratia ad Judaeos rediit. Cur septem secum assumat. --Sed rursum Dei gratia impertita
gentibus, postquam in aquae lavacro fons vivus effluxit, habitandi cum his locus nullus est: et cum jam in his requiem non haberet, intra se reputans, optimum credit regredi in eam ex qua profectus est domum. Haec emundata per legem, et prophetarum ornata praeconiis, et Christi adventu praeparata, vacua invenitur: a qua et custodia legis abscesserit (quia omnis lex usque ad Joannem est , et ad habitandum non receptus sit Christus. Atque ita et habitatore vacua est, et deserta custodibus: cum tamen veniente habitatore, praeeuntium sollicitudine, et mundata sit et ornata. Septem igitur spiritus nequiores assumuntur; quia tot erant gratiarum munera destinata cum Christo, quae in eo multiformis illa Dei sapientia septiformi gloria collocavit: ut
tanta iniquitatis fieret possessio, quanta futura fuerat gratiarum. Atque ita novissima hominis illius pejora
erunt prioribus: quia ex Judaeis immundus spiritus metu 734 legis excesserat, nunc autem in eos cum ultione repudiatae ab eis gratiae revertetur.
Propinquitatum jus jam unde sumendum. Christi propinqui foris stantes, Synagoga. --Et quia totum istud in paternae majestatis virtute loqueretur; nuntianti sibi quod foris a matre atque a fratribus exspectaretur, manum in discipulos extendens, eos sibi fratres esse matremque respondit; et quicumque voluntati paternae obsecutus esset, eum esse et fratrem et sororem et matrem: formam se ipsum universis agendi sentiendique constituens, propinquitatum omnium jus atque nomen, jam non de conditione nascendi, sed de Ecclesiae communione retinendum.
Caeterum non fastidiose de matre sua sensisse existimandus est, cui in passione positus maximae sollicitudinis tribuerit affectum . Est autem etiam in eo typica ratio servata, ut mater ejus et fratres foris starent, cum utuiqe ingrediendi ad eum haberent ut caeteri potestatem. Sed quia in sua venit, et sui eum non receperunt; in matre ejus ac fratribus Synagoga et Israelitae praefigurantur, ingressu ejus atque aditu abstinentes.
CAPUT XIII. Sedens in navicula Jesus turbis parabolas loquitur de seminante bonum semen, de zizania et tritico, de grano sinapis, de fermento absconso in farina, et expositio zizaniae, de thesauro in agro, de bona margarita, de reti misso in mare.
Verbum Dei non capiunt ab Ecclesia alieni. -- In illa die exiit Jesus, et sedebat secus mare: et congregatae sunt ad eum turbae, ita ut in naviculam ascenderet : Sedisse Dominum in navi, et turbas foris stetisse, ex subjectis rebus est ratio. In parabolis enim erat locuturus: et facti istius genere significat eos, qui extra Ecclesiam positi sunt, nullam divini sermonis capere posse intelligentiam. Navis enim Ecclesiae typum praefert: intra quam verbum vitae positum et praedicatum hi, qui extra sunt, et arenae modo steriles atque inutiles adjacent, intelligere non possunt. De parabolis autem jam a Domino absolutis loqui otiosum est.
Legem ob inopiam fidei perdiderunt Judaei. -- Qui enim habet, dabitur ei, et abundabit: qui autem non habet, et quod habet auferetur ab eo . Regni mysteria fides percipit. Haec in quibus fuerit proficiet, et incrementis profectus sui abundabit: in quibus vero non fuerit, etiam quod habent auferetur
ab eis. Damnum scilicet legis ex fidei inopia declarat: quam fidem Judaei non habentes, legem quoque quam 735 habuerant perdiderunt. Et ideo perfectum fides evangelica habet donum; quia suscepta novis fructibus ditat, repudiata vero etiam veteris substantiae opes detrahit.
Vestri autem beati oculi qui vident, et aures quae audiunt . Apostoloci temporis beatitudinem docet, quorum oculis atque auribus contigit Dei Salutare visere et audire: prophetis atque justis cupientibus videre et audire in plenitudinem temporum destinatorum, et exspectationis istius gaudium Apostolis reservatum.
Granum sinapis Dominus. Olera prophetarum verba. Apostoli quomodo rami. -- Simile est regnum
coelorum grano sinapis, et reliqua . Grano sinapis se ipsum Dominus comparavit, acri maxime, et omnium seminum minimo, cujus virtus ac potestas tribulationibus et pressuris accenditur. Granum hoc igitur postquam in agro satum fuerit, id est, ubi a populo comprehensus et traditus morti, tamquam in agro, satione quadam fuit corporis consepultus; ultra mensuram omnium olerum excrescit, et universam prophetarum gloriam excedit. Oleris enim vice, tamquam aegroto, Israeli data est praedicatio prophetarum. Sed jam ex ramis arboris ex solo in sublime prolatae, coeli volucres inhabitant. Apostolos scilicet, et Christi virtute protensos, et mundum inumbrantes, in ramis intelligemus: in quos gentes in spem vitae advolabunt, et aurarum turbine, id est,
diaboli spiritu flatuque vexatae, tamquam in ramis arboris acquiescent.
Christus in lege, prophetis et evangeliis. -- Simile est regnum coelorum fermento, quod acceptum mulier abscondit in farinae mensuris tribus, donec fermentatum est totum . Fermentum de farina est, quod virtutem acceptam acervo generis sui reddit. Huic se Dominus comparavit, quod acceptum mulier, synagoga scilicet, per judicium mortis abscondit, arguens legem et prophetas evangeliis dissolvi. Hoc autem farinae mensuris tribus, id est, legis, prophetarum, evangeliorum aequalitate coopertum, omnia unum facit: ut quod lex constituit, prophetae nuntiaverunt, id ipsum evangeliorum profectibus expleatur. Fiuntque omnia per Dei Spiritum ejusdem et
virtutis et sensus: nihilque aliud ab alio mensuris aequalibus fermentatum dissentiens reperietur.
Ad Trinitatis unitatem aut trium gentium vocationem praedicta non recte referuntur. --Quamquam ad fidei sacramentum, id est, ad Patris et Filii
et Spiritus sancti unitatem, sed et ad trium gentium vocationem, ex Sem, Cham et Japhet, tres mensuras farinae esse referendas, sensisse multos meminerim. Sed nescio an hoc ita opinari ratio permittat: cum tametsi omnium gentium vocatio sit aeque, tamen in his Christus non absconsus sit, sed ostensus; et in tanta infidelium multitudine non fermentatum sit totum: in Patre autem 736 et Filio et Spiritu sancto, sine admixti extrinsecus fermenti necessitate in Christo, omnia unum sint.
Thesaurus in agro, Christus in carne. -- Iterum simile est regnum coelorum thesauro abscondito, et reliqua . Per similitudinem thesauri in agro, spei nostrae opes intra se positas ostendit: quia Deus in homine sit repertus, in cujus pretium omnes saeculi
vendendae sunt facultates, ut vestitu, cibo, potuque indigentium, aeternas coelestis thesauri divitias comparemus. Sed contuendum est, inventum thesaurum et absconsum fuisse; cum utique qui invenit, et secreto et tempore quo abscondit auferre potuisset, et auferens emendi necessitate caruisset. Sed ut rei, ita et dicti fuerit ratio explicanda. Ideo enim absconsus est thesaurus, quia et agrum emi oportebat. Thesaurus enim in agro, ut diximus, Christus intelligitur in carne, quem invenisse est gratuitum. Evangeliorum enim praedicatio in absoluto est, sed utendi et possidendi hujus thesauri cum agro potestas non potest esse sine pretio; quia coelestes divitiae non nisi damno saeculi possidentur.
Negotiator, a lege ad Evangelium transiens. -- Et de margarita par ratio est . Sed ad negotiatorem jamdiu in lege versantem proficiens hic sermo est, qui longo ac diutino labore ad margaritae scientiam pervenerit, et ea quae sub onere legis adeptus sit, derelinquat. Diu enim est negotiatus, et margaritam aliquando qualem optabat invenit: cui et unius hujus desiderati lapidis pretium, reliqui laboris jactura est comparandum.