Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 14)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Praedicatio qui rete. -- Iterum simile est regnum coelorum reti misso in mare, et reliqua . Merito praedicationem suam reti comparavit, quae in saeculum veniens, sine saeculi damno habitantes intra saeculum congregavit, modo retis, quod mare penetrans ita agitur de profundo, ut per omne elementi illius corpus evadens, clausos intra ambitum suum extrahat, nosque ex saeculo in lumen veri solis educat: in bonorum electione, et malorum abjectione, futuri judicii examen ostendens. 737

CAPUT XIV. De scriba in regno coelorum, de fratribus et sororibus Domini, de Joannis capite in disco, de quinque panibus et duobus piscibus, ubi supra mare ambulat, et Petrum mersum erexit.

Intellexistis haec omnia? Dicunt ei, utique. Et ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum, etc. . Non turbis, sed discipulis est locutus; et intelligentibus parabolas dignum testimonium reddit, ipsos scilicet sub patris familiae nomine sibi comparans, quod doctrinam de thesauro suo novorum ac veterum sint adepti: quosque scribas propter scientiam nuncupat, quod intellexerint ea, quae ille nova et vetera, id est, in Evangeliis et in lege protulerit, et ejusdem patrisfamilias, et unius utraque thesauri.

Et factum est, cum consummasset Jesus parabolas istas, transiit inde, et venit in patriam suam, et reliqua . Inhonoratur Dominus a suis. Quamquam

et docendi prudentia, et operandi virtus admirationem commoveret; infidelitas tamen eorum veritatem judicii non recipit. Non enim credunt haec in homine Deum agere: quin etiam patrem ipsius, matrem, fratresque nuncupant, et paternae artis quodam opprobrio lacessunt . Sed plane hic fabri erat filius, ferrum igne vincentis, omnem saeculi virtutem judicio decoquentis, massamque

formantis in omne opus utilitatis humanae: informem scilicet corporum nostrorum materiem in diversa membrorum ministeria, et ad omnia aeternae vitae opera fingentis. In his igitur scandalizabantur omnes: et inter tot tamque magnifica quae gerebat, corporis ejus contemplatione commovebantur. Quibus Dominus inhonorabilem in patria sua prophetam esse respondit , quia in Judaea esset usque ad crucis sententiam contemnendus. Et quia penes solos 738 fideles Dei virtus est, propter eorum incredulitatem omnibus divinae operibus virtutis abstinuit.

Evangeliis est et interior sensus. -- In illo tempore audivit Herodes tetrarcha famam Jesu, et ait pueris suis, et reliqua . Frequenter

monuimus, omnem diligentiam Evangeliorum lectioni adhiberi oportere: quia in his, quae gesta narrantur, subesse interioris intelligentiae ratio reperiatur. Habet enim omnium operum narratio suum ordinem: sed gestorum effectibus causae subjacentis species praeformatur, ut in Herode ac Joanne intelligitur. Nam et Herodes princeps erat populi, et Herodiadem uxorem Philippi fratris sui in matrimonium suum jure potestatis assumpserat. Et huic Herodiadi erat filia: quae natali die, cum saltans placeret, potestatem cujus vellet praemii, sacramento jurantis accepit: et Joannis caput in carcere diu habiti, puella matre admonente disco sibi inferri precata est. Et Herodes, tristis licet, sacramento fidem reddidit, et matri puella munus exhibuit: et

Auditisque his Dominus in naviculam in loca deserta secessit, et sequentium se turbarum vexationem misertus est, et dimitti eas in castella ad coemendos cibos Apostoli admonent. Et Dominus respondet, necessitatem eo revertendi ipsas non habere, darique his cibum praecipit. Et solos se quinque panes et duos pisces habere causantur. Et offerri sibi eos jussit, turbamque sub strato foeno accumbere. Et oblata benedixit, et turbae manducanda comminuit, et dedit discipulis ut offerrent: et saturatis omnibus supplementa cophinorum duodecim superfuerunt, cum tamen extra mulierum puerorumque numerum, quinque millia virorum expleta essent .

Et discipulos naviculam conscendere, et trans fretum praecedere jubet, dimissaque ipse turba in montem orare solus ascendit: factoque vespere solus

fuit: et navis mari medio, vento adversante, fluctibus jactabatur. Et quarta vigilia Dominus venit super mare ambulans: videntesque turbati sunt, et inanis visus phantasma credentes, clamaverunt prae timore. Quibus mox Dominus locutus est, et constantes esse jussit. Et ex plurimis Petrus respondens, postulavit uti ad Dominum super aquas veniret. Qui de navicula descendens, et progressus aliquantulum, vento invalescente et timere coepit et mergi. Quem apprehendens Dominus, objurgavit cur fidei modicae sit: ingressusque navem, tranquillitatem vento et mari quiescente revocavit .

Igitur haec ut commemoravimus gesta sunt: sed his omnibus personis, effectibus, causis, numeris modus adjacet, ut quae gesserunt, praeter gerendi

munus instinctumque, quem unusquisque ex natura sua sumpsit, extrinsecus omnia gesserint in exemplum: hoc 739 majore ita opinandi reverentia, si tam diversarum causarum efficientiam una atque eadem intelligentia consequatur. Sermo igitur ad originem propositionis referendus est.

Joannes, lex. Herodes et frater, Judaei et gentes. Gentium uxor, infidelitas. Filia, voluptas. --Joannes, ut frequenter admonuimus, formam praetulit legis: quia lex Christum praedicavit, et Joannes profectus ex lege est, Christum ex lege praenuntians. Herodes vero princeps est populi: et populi princeps, subjectae sibi universitatis nomen causamque complectitur. Joannes ergo Herodem monebat, ne fratris sui uxorem sibi jungeret . Sunt enim

atque erant duo populi, circumcisionis et gentium. Sed Israelem lex admonebat, ne opera gentium infidelitatemque sibi jungeret. Gentium enim socia infidelitas est, quae ipsis tamquam vinculo conjugalis amoris annexa est. Hi igitur fratres ex eodem humani generis sunt parente. Ob hanc itaque asperae admonitionis veritatem, Joannes tamquam lex in carcere continebatur. Die autem natalis, id est, rerum corporalium gaudiis, Herodiadis filia saltavit : voluptas enim tamquam ex infidelitate orta, per omnia Israelis gaudia totis illecebrae suae cursibus efferebatur. Cui se omnem etiam sacramento venalem populus addixit: sub peccatis enim et saeculi voluptatibus, Israelitae vitae aeternae munera vendiderunt. Haec matris suae, id est, infidelitatis

instinctu, deferri sibi Joannis caput, id est, gloriam legis oravit : quia lex incestuosum Israelem auctoritate divinorum praeceptorum arguebat.

Lex infidelitate ac voluptate interiit. --Sed superius Herodes significatus est Joannem velle occidere, et metu populi demorari, quia sicut propheta habebatur . Nunc vero petita ipsius nece, cum praesertim religione sacramenti detineretur, quomodo tristis efficitur ? Contrarium videlicet est, tunc eum voluisse, nunc nolle: et praesens molestia anteriori non convenit voluntati. Verum in superioribus gestae rei ordo est, in his autem nunc species causae consequentis exponitur. Gloriam legis voluptas ex infidelitate orta occupavit. Sed populus boni ejus quod in lege erat conscius, voluptatis conditionibus non sine aliquo certi periculi sui dolore connivet. Scitque se tali praeceptorum gloria non oportuisse concedere: sed peccatis tamquam

sacramento coactus, et principum adjacentium metu atque exemplo depravatus et victus, illecebris voluptatis etiam moestus obtemperat. Igitur inter reliqua dissoluti populi gaudia, in disco Joannis caput affertur ; damno scilicet legis voluptas corporum et saecularis luxus augetur: et ita per puellam ad matrem defertur. Ac sic probrosus Israel et voluptati et infidelitati suae familiae, scilicet antea gentium, gloriam legis addixit. Finitis igitur legis temporibus, et cum Joanne consepultis, discipuli ejus res ita gestas Domino nuntiant, ad Evangelia scilicet ex lege venientes .

740 Legis finis, Ecclesiae initium. --Ergo Dei Verbum lege finita navem conscendens Ecclesiam adit, et in desertum concedit : relicta quippe

conversatione Israel, in vacua divinae cognitionis pectora transiturus. Turba haec audiens, Dominum de civitate pedes sequitur in desertum: de Synagoga videlicet ad Ecclesiam concedit. Quam videns misertus est, et omnem languorem ejus infirmitatemque curat : obsessas scilicet mentes et corpora infidelitatis veterno ad intelligentiam novae praedicationis emundat.

Legalis doctrinae cibus. Quinque panes et duo pisces quid significent. --Et cum discipuli dimitti turbas in castella proxima ad coemendos cibos admonerent ; respondit: Non habent necesse ire : ostendens eos, quibus mederetur, legalis doctrinae cibo non egere, neque necessitatem habere regredi ad Judaeam cibumque mercari;

jubetque apostolis ut eis escam darent. Numquid ignorabat, non esse quod dari posset; et humanarum mentium interna conspiciens, modum repositi penes apostolos cibi nesciebat? Sed erat omnis typica ratio explicanda. Nondum enim concessum apostolis erat, ad vitae aeternae cibum, coelestem panem perficere ac ministrare. Quorum responsio ad spiritalis intelligentiae ordinem tendit. Solos enim se quinque panes et duos pisces responderunt habere : quia adhuc sub quinque panibus,, id est, quinque libris legis continebantur, et piscium duorum, id est, prophetarum et Joannis praedicationibus alebantur. In operibus enim legis, tamquam ex pane erat vita: praedicatio autem Joannis et prophetarum, in virtute aquae, vitae humanae spem confovebat. Haec

igitur primum, quia in his adhuc erant, apostoli obtulerunt: sed ex his evangeliorum praedicatio profecta monstratur, et his originibus deducta in majorem virtutis suae abundantiam crescit.

Christus in cibum versus. Cur dentur apostolis panes, V. 20. Cur quinque millia inde saturentur: cur duodecim cophini reserventur. --Acceptis igitur panibus atque piscibus, Dominus respexit ad coelum, benedixit et fregit, Patri agens gratias post tempora legis ac prophetarum se in evangelicum cibum verti. Accumbere post haec supra foenum populus jubetur; non jam in terra jacens, sed lege suffultus: et tanquam terrae foeno, fructibus operis sui unusquisque substernitur. Dantur quoque apostolis panes, quia per eos erant divinae gratiae dona reddenda.

Plebs deinde quinque panibus et duobus piscibus pascitur et expletur: et fragmenta panis et piscium, saturatis accumbentibus, usque in duodecim cophinorum plenitudinem abundaverunt, Dei scilicet 741 verbo ex doctrina legis prophetarumque veniente, multitudo satiatur: et reservata gentium plebi ex aeterni cibi ministerio, in duodecim apostolorum plenitudinem, copia divinae virtutis exuberat. Idem autem edentium numerus invenitur, qui futurus fuerat crediturorum. Nam sicut libro Praxeos continetur, ex Israel populi infinitate, virorum quinque millia crediderunt . Rerum enim admiratio usque in mensuram causae subjacentis extenditur. Confractique cum piscibus panes, saturato populo, in tantum deinceps cumulantur augmentum,

quantus et credentis populi, et explendorum coelesti gratia apostolorum numerus destinabatur: ut et modus numero, et numerus modo obtemperaret; intra fines suos ratio conclusa, ad consequentis effectus conditionem ipso divinae virtutis moderamine contineretur.

Cur in coelum respexerit Christus. Mundi auctor hoc facto innotescit. --Vincit autem humanam intelligentiam opus facti: et cum frequenter quaedam sint quae concepta sensu, sermo non explicet; in his tamen ipsa sensus subtilitas ingravescit, et ad rei contemplationem pro difficultate tam invisibilis negotii obstupescit. Acceptis enim panibus quinque, in coelum Dominus respexit, honorem ejus, a quo erat, ipse confessus: non quod carnalibus oculis contueri Patrem esset necesse; sed ut qui adessent, intelligerent a quo virtutis tantae accepisset effectum. Dat

deinde discipulis panes. Non quinque multiplicantur in plures, sed fragmentis fragmenta succedunt, et fallunt semper praefractu frangentes. Crescit deinde materies: nescio utrum in mensarum loco, an in manibus sumentium, an in ore edentium. Ne mirere fontes fluere, inesse uvas vitibus, et uvis vina diffundi, et omnes mundi opes annuo quodam meatu indefessoque defluere: auctorem enim hujus universitatis tantus panum profectus ostendit, per quem tali incremento modus pertractatae materiae adderetur. Agitur enim in opere visibili invisibilis molitio: et arcanorum coelestium Dominus, arcanum negotii praesentis operatur. Superat autem omnem naturam virtus operantis, et supergreditur facti intelligentiam ratio virtutis, et sola relinquitur admiratio potestatis.

Israel reliquiis erit salus. -- Conscendere post haec in navem discipulos praecepit, donec turbas ipse dimitteret: et dimissa turba montem conscendit orare, et vespere facto solus erat . Horum ratio distinguenda temporibus 742 est. Quod vespere solus est; solitudinem suam in tempore passionis ostendit, caeteris trepidatione dilapsis. Quod autem navem conscendere discipulos jubet, et ire trans fretum, dum turbas ipse dimittit, et dimissis turbis ascendit in montem, esse ( supple, eos) intra Eccelesiam, et per fretum, id est, per saeculum ferri usque in id tempus jubet, quo revertens in claritatis adventu populo omni, qui ex Israel erit reliquus, salutem reddat ipse, ejusque peccata dimittat: dimissoque,

vel in coeleste regnum potius admisso, agens Deo patri gratias, in gloria ejus et majestate consistat.

Tous les livres