Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 15)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Dei supra Ecclesiam vigiliae quatuor. Antichristi terror. --Sed inter haec discipuli vento ac mari differuntur, et totis saeculi motibus, immundo spiritu adversante, jactantur . Sed quarta vigilia

Dominus venit: quarto enim tum ad Ecclesiam vagam et naufragam revertetur. In quarta enim noctis vigilia, totidem sollicitudinis ejus numerus reperitur . Prima enim vigilia fuit legis, secunda prophetarum, tertia corporalis adventus, quarta autem in reditu claritatis. Sed inveniet fessam, et antichristi spiritu et totius saeculi motibus circumactam. Veniet enim maxime anxiis atque vexatis. Et quia de antechristi consuetudine ad omnem tentationum novitatem solliciti erunt; etiam ad Domini adventum expavescent, falsas rerum imagines, et subrepentia oculis figmenta metuentes. Sed bonus Dominus statim loquetur, timoremque apellet, dicetque: Ego sum

ex omnium consistentium in navi numero, respondere Petrus solus audet, et juberi sibi ut super aquas ad Dominum veniat precatur ; passionis tempore voluntatis suae designat affectum, tum cum solus retro veniens, et vestigiis Domini inhaerens, contemptis saeculi, ut maris, motibus, pari ad contemnendam mortem virtute comitatus est: sed infirmitatem futurae tentationis timiditas ejus ostendit. Nam quamvis incedere ausus esset, tamen submergebatur : per imbecilitatem enim carnis et metum mortis, etiam usque ad negandi necessitatem coactus est. Sed proclamat, et salutem orat a Domino. Clamor iste, poenitentiae suae genitus est. Nondum enim passo Domino in confessionem reversus est, et negandi veniam habuit in tempore;

Cur non a trepidatione liberatus. Christus omnium redemptio. --Quod autem trepidandi illi, non virtutem perveniendi ad se Dominus indulsit, sed manum extendit, apprehensumque sustinuit; haec ratio est. Non erat quidem Petrus Domini sui indignus accessu, nam et tentavit accedere, sed et typicus in eo ordo servatus est. Non enim Domino saeculi motus tempestatesque 743 calcanti, quisquam passionis esse particeps poterat; solus enim passurus pro omnibus omnium peccata solvebat: nec socium admittit, quidquid universitati praestatur ab uno. Ita cum esset ipse redemptio universorum, erat etiam Petrus ante redimendus, ad redemptionis istius fidem tum in Christi martyrem reservatus.

Petrus fide caeteros anteiit. --Et hoc in Petro considerandum est, fide eum caeteros anteisse: nam ignorantibus caeteris, primus respondit: Tu es Filius Dei vivi . Primus passionem, dum malum putat, detestatus est . Primus et moriturum se, et non negaturum spopondit (Matth.

XXVI, 33). Primus lavari sibi pedes prohibuit . Gladium quoque adversus eos, qui Dominum comprehendebant, eduxit .

Ascensu autem ejus in navim, ventum et mare esse sedatum: post claritatis suae reditum, aeterna Ecclesiae pax et tranquillitas indicatur. Et quia tum manifestus adveniet, recte admirantes universi locuti sunt: Vere filius Dei est . Confessio enim universorum tum et absoluta et publica erit, Dei filium non jam in humilitate corporea, sed in gloria coelesti pacem Ecclesiae reddidisse.

Ex Christo prodit apostolorum virtus. -- Cum transfretassent, venerunt in terram Gennesar: et cum cognovissent eum viri loci illius, adorabant eum . Multa et media inciderunt, quae nos,

post quinque millium virorum et congregationem et satietatem, reddendae rationis studio demorata sunt: sensus autem usque in hunc locum idem est. Finitis enim legis temporibus, et ex Israel quinque millibus virorum intra Ecclesiam collocatis, jam credentium (Israelitarum) populus occurit: jam ipse ex lege per fidem salvus, reliquos ex suis infirmos aegrotosque afferens Domino, oblatique fimbrias vestimentorum contingere optabant, sani per fidem futuri. Sed ut ex veste tota fimbriae, ita ex Domini nostro Jesu Christo sancti Spiritus virtus exiit: quae apostolis data, ipsis quoque tamquam ex eodem corpore exeuntibus, salutem his qui contingere cupiunt, subministrat.

CAPUT XV. De lavandis manibus, et non ea quae in os intrant, sed ea quae ex ore exeunt inquinare, de filia Chananaeae mulieris, de septem panibus et paucis piscibus.

Tunc accesserunt ad eum Scribae et Pharisaei ab Jerosolymis, dicentes, etc. . Absoluta et dictorum et gestorum in consequentibus ratio est: nam his, quae 744 proposita fuerant, ipse respondit, omnem plantationem, quae non a Patre sit, eradicandam dicens , id est, traditionem hominum eruendam, cujus favore, legis praecepta transgressi sunt: et ideo esse eos duces caecos, vitae aeternae iter quod non videant pollicentes, caecisque ipsis et ducibus caecorum casum in foveam esse communem.

Et egressus inde Jesus secessit in partes Tyri et Sidonis. Et ecce mulier Chananaea a finibus

illis egressa, clamavit, et reliqua . Diversa curationum genera diversos causarum complectuntur effectus: sed res atque sermo ordinem ex

superioribus sumit. Infidelitatem enim Pharisaeorum, et opprobrio caecorum ducum, et humanarum traditionum superstitionibus coarguit. Et post haec ad regiones Tyri et Sidonis venit, et Chananaea a finibus illis egressa clamat atque orat, et Dominum David filium confitetur, et filiae suae opem poscit. Dominus silet, discipuli pro ea rogant: quibus se perditis ovibus domus Israel missum esse respondet. Illa vero adorans, adjuvari se postulat: cui Dominus ait, illicitum esse panem filiorum canibus offerre. Vicissimque illa respondet, decidentibus de mensa dominorum micis ali catellos solere. Post quae fidem ejus Dominus collaudat, et in tempore ipso puellae sanitas reddita est. .

Chananaea proselytorum figura. Chananaei qui. -- Ut igitur illa, quae gesta sunt, ea quae interior est ratio consequatur; quae Chananaeae persona sit, ex ipsis verborum virtutibus contuendum est. Fuisse, atque etiam esse penes Israel proselytorum plebem, fides certa est: quae de gentibus in legis opera transcendit, et vitae anterioris egressa regionem, peregrinae dominantisque legis tamquam domo continebatur. Chananaei autem fuerunt terras, in quibus nunc Judaea est, incolentes: qui vel bello consumpti, vel in loca vicina dispersi, vel in servitutem devictorum conditione subjecti, nomen tantum sine patria sede circumferunt. Plebs igitur haec cum Judaeis admixta de gentibus est. Et quia non est ambiguum, in ea turba quae credidit, partem nonnullam proselytorum fuisse, merito haec

Chananaea, proselytorum formam praeferens, existimabitur fines suos egressa, ex gentibus scilicet in populi alterius nomen excedens: quae pro filia, videlicet gentium plebe, orat. Et quia Dominum cognovit ex lege, David filium nuncupat. In lege enim virga de radice Jesse , et David filius aeterni et coelestis regni rex continetur .

Chananaeae filia typum gerit Ecclesiae. Fidei primitiae ex Israel. --Ipsa quidem curatione jam non eget, quae Christum et Dominum et David filium confitetur: sed filiae suae, plebi videlicet gentium, 745 dominatu immundorum spirituum occupatae, opem poscit. Dominus tacet, silentii patientia Israel privilegium salutis reservans. Et miserantes discipuli preces jungunt: sed arcanum ille paternae

voluntatis continens, ovibus se perditis Israel missum esse respondit: ut absolute liqueret, typum Ecclesiae Chananaeae filiam continere; cum illa posceret

quod aliis deferebatur, non quod non et gentibus impertienda salus esset: sed suis Dominus atque in sua venerat, primitias ergo fidei ab his quibus erat ortus exspectans, caeteris deinceps Apostolorum praedicatione salvandis. Atque ideo ait: Non licet accipere panem filiorum, et dare canibus . Delatus Israel honor, affectus in eum Dei cumulat invidiam: juxta quem plebs gentium accepit canum nomen. Sed Chananaea jam ipsa per fidem salva, et interioris certa mysterii, respondit micis, quae de mensa exciderint, pasci catellos, canum opprobrio jam sub blandimento diminutivi nominis mitigato.

Tum deinde ad fidem vocantur gentes. --Et ut silentium Domini intelligeremus ex ratione temporis, non ex voluntatis difficultate proficisci, adjecit: O mulier, magna est fides tua

: ( supple, ut) salutis suae scilicet ipsa jam certa, quin etiam de gentium congregatione confidat: quo in tempore ita credentes, mox ut puella, ab omni dominatu immundorum spirituum liberabuntur. Et continuo facti fides sequitur. Nam post praefiguratam in Chananaeae filia gentium plebem, continuo in monte obsessi vario genere morborum a turbis Domino offeruntur , id est, a credentibus infideles aegrotique ut adorent et procidant instruuntur: quibusque salus redditur, atque ad sentiendum, contuendum, laudandum, comitandumque Deum, omnia et mentis et corporis ministeria reformantur.

Jesus autem convocatis discipulis ait: Misereor turbae huic; quia triduum est jam quod perseverat mecum, et reliqua . Tenet ordinem cursus operandi, sed et operibus iisdem sermonum par ratio succedit. In filia enim Chananaeae, Ecclesiae formam constitutam meminimus: et consequentis populi curationem, concursum aegrotarum gentium esse tradidimus. Nunc ergo diligenter et dicta Domini et facta tractanda sunt: ut videamus an superior res atque sermo ita, ut a nobis intelligi traditus est, etiam ex consequentibus ejusdem intelligentiae accipiat auctoritatem. Miseretur turbae Dominus, quod triduo secum maneat: quam dimittere jejunam non vult, ne in via prae inedia deficiat. Causantur discipuli panes non esse tantos, quibus expleri saturarique possit . Percontatus est 746 Dominus quot panes haberent. Responderunt illi, septem panes esse, et paucos pisces. Turbis jubetur in terram discumbere: et Dominus panes ac pisces accipiens gratias egit, ac fredit, et discipulis praefracta ut offerrent dedit . Sed fragmenta panum septem paucorumque

piscium explent virorum quatuor millia ita tamen, quod replendis septem sportis praefractus panis, saturatis omnibus, abundavit .

Supra Israelitarum, nunc gentium fides exprimitur. --Et occurrunt quidem multa quae nova sunt . Discipuli unius diei jejunium miserantes; quinque millia virorum ad coemendos cibos remitti in castella voluerunt: nunc toto triduo tacent. Et deinceps foeno superior turba substernitur: haec accumbit in terra. Illic quinque panes, hic septem offeruntur: illic duo pisces, hic indefinitus, sub paucitatis tamen significatione, numerus est. Illic quinque millia virorum, hic quatuor: illic duodecim cophini, hic septem sportae repletae. Et superioribus quidem

puto esse responsum, et omnia juxta personam populi congruenter esse subjecta. Nunc quoque competentem rei atque causae rationem afferre tentemus: ut quemadmodum illa Judaicae credentium congruunt plebi, ita haec populo gentium comparentur.

Baptizandorum fidei professio. Jejunium passionis dominicae tempore. --Ordo igitur idem in sermone Domini est, qui in consequenda gratia manet. Venturi enim ad baptismum, prius confitentur credere se in Dei filio et in passione ac resurrectione ejus: et huic professionis sacramento fides redditur. Atque ut hanc verborum sponsionem quaedam rerum ipsarum veritas consequatur, toto in jejuniis passionis dominicae tempore demorantes, quadam Domino compassionis societate junguntur. Igitur sive sponsionis

sacramento, sive jejunio, omne illud passionis dominicae cum Domino agunt tempus.

Apostolorum de salute Israel sollicitudo. --Et hujus spei atque comitatus Dominus misertus, ait triduo secum esse. Quos ne in vitae saecularis cursu, id est, in viae opere defectio labefactaret, vult cibo suo alere, atque ad peragendam totius itineris fortitudinem panis sui virtute firmare: conquerentibus discipulis, panes in deserto nullos esse. Atquin in superioribus exemplum sumpserant, nihil impossibile Deo esse. Sed gestorum causae rationem interioris intelligentiae moliuntur. Quantus enim apostolorum in salvando Israel favor fuerit, beatissimi Pauli epistolae docent : atque ideo eodem demorante, nunc in concursu gentium et de pane causatio,

Panes septem Spiritus sancti septem dona. Pisces indefiniti, diversa charismata. Gentes ex quatuor orbis partibus vocandae. --Panes igitur septem offeruntur.

Nulla enim ex lege et prophetis gentibus salus sumitur, sed per gratiam Spiritus vivunt, cujus septiforme, ut per Esaiam traditur, munus est, Ergo Spiritus per fidem salus gentibus est . Quae in terram recumbunt; nullis enim legis operibus fuerant ante substratae: sed peccatorum et corporum suorum origini inhaerentes, ad donum Spiritus septiformis vocantur. 747 Indefinitus piscium numerus, diversorum donorum et charismatum partitiones ministrationesque significat: quibus fides gentium gratiarum diversitate satiatur. Sed quod septem sportae replentur; redundans et multiplicata septiformis Spiritus copia indicatur, cui quod largiatur exuberet: fitque saturatis nobis ditior semper et plenior. Quod vero quatuor millia virorum

Tous les livres