Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 16)
congregantur, multitudo, innumerabilium ex quatuor orbis partibus intelligitur. Ad formam enim futuri in tot partium millia plebs dinumerata satiatur, quotidem de partibus ad coelestis cibi donum concursura essent millia crediturorum. Turba igitur dimittitur satiata et expleta. Et quia omnibus diebus vitae nostrae nobiscum Dominus manet, navem, id est Ecclesiam, credentium plebe comitatus ingreditur.
CAPUT XVI. De Jonae prophetae signo, et de fermento Pharisaeorum, de confessione Petri et benedictione Domini, et de se abnegando qui Christum sequi voluerit.
ad eum Pharisaei et Sadducaei tentantes, et rogaverunt eum, ut signum de coelo illis ostenderet, et reliqua . Adsunt Pharisaei et Sadducaei legis fiducia insolentes dedignantesque opera virtutum fidei, signum ostendi sibi de coelo precantur. Humilitatem in Christo carnis et corporis contuentes, doctrinam ex his quae sub hominis habitu gerebat dedignantur accipere. Quorum insolentiam et inanitatem irridens, multa eos de natura coeli conjicere solere respondit, cum rubicundo aut ortu aut vespere serenum nimbosumve pronutient : porro autem ignorare eos temporum signa , cum omnis lex et prophetae adventus sui indicia ex operum quae gereret admiratione significent: ut quemadmodum fidem tempestatis coeli vel matutini
vel vesperis rubor redderet; ita manifestam temporum cognitionem virtutum atque operum indicia praestare deberent.
Jonas Christi figura. --Sed ortus e coelo signum his terrestre constituit, ut eos intra confessionem humilitatis corporeae contineret, dandum dicens Jona signum: Huic se Dominus comparat, quem ad futurae
passionis effectum in praedicationem poenitentiae ad Ninivitas pari specie praemiserat. Namque Jonas ventis desaevientibus projectus e navi est, et devoratus a ceto, et post triduum vivus emissus, non retentus a monstro, non cibi conditione confectus: sed contra humani corporis naturam integer et illaesus in auras superas virtute dominicae praefigurationis evadit. Hoc ergo potestatis suae signum constitutum 748 esse demonstrat, ipse remissionem peccatorum per poenitentiam praedicans, de Jerusalem vel Synagoga immundorum spirituum dominante flatu ejiciendus, et Pilati potestati, id est, saeculi judicio tradendus: et a morte tamquam elementi ejusdem monstro glutiendus: et post triduum ex ea, contra conditionem hominis quem assumpserat non retentus,
vivus atque incorruptus emergens. Ea igitur, quae in homine de conceptu virginis sumpto divinarum erant plena virtutum, cognosci atque intelligi de se voluit et prophetae signo et hominis exemplo.
In legis operibus spes nulla, ubi veritas contigit. -- Et relictis illis abiit . Non sicut locis aliis legitur, dimissis turbis abiit: sed quia infidelitatis error insolentium animos obtinebat, non dimisisse eos scribitur, sed reliquisse. Et cum venisset trans fretum, obliti sunt discipuli ejus panes accipere. Jesus autem dixit illis: Attendite vobis a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum . Absoluta omnis de fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum obscuritas est. Quod autem abstinere se eo apostoli jubentur, non admisceri doctrinae Judaeorum
monentur; quia legis opera in effectum fidei et in praeformationem rerum consequentium constituta sint: ut in quorum tempora atque aetatem veritas contigisset, nihil ultra in veritatis similitudine spei positum arbitrarentur; ne doctrina Pharisaeorum Christum nesciens, effectus veritatis evangelicae corrumperet.
Filius et Deus aeternus et natus est. -- Venit autem Jesus in partes Caesareae Philippi, et interrogabat discipulos suos, et reliqua . In processu sermonis atque operis absolutius discipulis cognitionem suam ( id est, sui) praestat, et quamdam intelligendi se formam rationemque constituit. Est autem haec vera et inviolabilis fides, ex Deo aeternitatis (cui ob id quod semper filius fuerit, semper et jus
patris et nomen sit; ne si non semper filius, non semper et pater sit) Deum filium profectum fuisse, cui sit ex aeternitate parentis aeternitas. Nasci autem eum voluntas ejus fuit , cujus in virtute ac potestate inerat ut nasceretur. Est ergo filius Dei ex Deo Deus, unus in utroque: theotetam enim, quam deitatem Latini nuncupant, aeterni 749
ejus parentis, ex quo nascendo est profectus, accepit. Accepit autem hoc quod erat: et natum est Verbum quod fuit semper in Patre. Atque ita Filius et aeternus et natus est: quia non aliud in eo natum est, quam quod aeternum est.
Filius Dei est et filius hominis. --Hunc igitur assumpsisse corpus, et hominem factum esse, perfecta confessio est: quia sicut aeternitas naturae nostrae corpus accepit; ita cognoscendum est, naturam corporis nostri aeternitatis assumere posse virtutem. Igitur quia summum in fide ista bonum est; a discipulis requirit quem se homines esse dicerent: et adjecit, hominis filium. Haec enim confessionis tenenda ratio est, ut sicut Dei filium, ita et filium hominis meminerimus: quia alterum sine altero
Petri juxta Christi placitum confessio. --Editis itaque, quae diversae de eo erant, hominum opinionibus, quid de se ipsi sentiant quaerit. Petrus respondit: Tu es Christus filius Dei vivi
. Sed Petrus conditionem propositionis expenderat. Dominus enim dixerat: Quem me homines esse dicunt, filium hominis? Et certe filium hominis contemplatio corporis praeferebat: sed addendo, quem me esse dicunt, significavit, praeter id quod in se videbatur, esse aliud sentiendum; erat enim hominis filius. Quod igitur de se opinandi judicium desiderabat? Non illud arbitramur, quod de se ipse confessus est: sed occultum erat de quo quaerebatur, in quod se credentium fides debebat extendere.
Confessionis merces. --Et dignum plane confessio Petri praemium consecuta est, quia Dei filium
in homine vidisset. Beatus hic est, qui ultra humanos oculos et intendisse et vidisse laudatus est: non id quod ex carne et sanguine erat contuens, sed Dei filium coelestis patris revelatione conspiciens; dignusque judicatus, qui quod in Christo Dei esset, primus agnosceret. O in nuncupatione novi nominis felix Ecclesiae fundamentum, dignaque aedificatione illius petra, quae infernas leges, et tartari portas, et omnia mortis claustra dissolveret! O beatus coeli janitor, cujus arbitrio claves aeterni aditus traduntur, cujus terrestre judicium praejudicata 750 auctoritas sit in coelo: ut quae in terris aut ligata sint aut soluta, statuti ejusdem conditionem obtineant et in coelo.
Divitatis Christi testes lex et prophetae, resurrectionis apostoli. --Jubet etiam discipulis, ne cui loquantur quod ipse est Christus : alios enim Spiritus sui esse testes oportebat, legem videlicet et prophetas. Caeterum resurrectionis testimonium proprium est apostolorum. Et quia scientium in Spiritu Christum beatitudo monstrata est; negatae rursum humilitatis et passionis ejus periculum declaratur.
Christus Deus et homo confitendus. --Nam cum praedicare coepisset, oportere se Jerosolymam ire, pati deinde plura a senioribus plebis, et a Scribis et principibus sacerdotum, occidi etiam, et post diem tertium resurgere , apprehendens eum Petrus, ait: Absit a te, Domine, non erit istud. At ipse conversus, Petro dixit: Vade retro post me, satana,
scandalum mihi es . Ut Dei munus est, Christum in Spiritu Deum nosse; ita
diaboli opus est Christum in homine nescire. Atque ejusdem periculi res est, vel corpus negare sine Deo, vel Deum negare sine corpore. Corpus autem carnis hujus in aeternitate Spiritus Deo nullum est: verum humanae salutis causa Christus in corpore est, quod assumpsit ex homine.
Diabolus auctor infidelitatis Petri. A Christo cum opprobrio revincitur. --Igitur post praedicationem passionis accipiens diabolus facultatem (usque ad tempus enim ab eo secesserat), quia incredibile satis apostolis videretur, eum in quo Deus erat esse passibilem, sumens hanc humanae infidelitatis occasionem, opinionis istius Petro insinuavit affectum. Denique ita passionem detestatus est, ut dixerit, Absit: quo verbo, rerum detestandarum
exsecratio continetur. Sed sciens Dominus diabolicae artis instinctum, Petro ait: Vade retro post me: id est, ut exemplo se passionis sequatur. In eum vero per quem opinio haec suggerebatur conversus, adjecit: Satana scandalum mihi es. Non enim convenit existimare, Petro satanae nomen et offensionem scandali deputari post illa indultae et beatitudinis et potestatis tanta praeconia. 751 Sed quia infidelitas omnis diaboli opus est; Petri responsione Dominus offensus, cum opprobrio nominis, infidelitatis istius est detestatus auctorem.
Felix sui damnum. Crux saltem voluntate tollenda. -- Tum Jesus dixit discipulis suis: Si quis vult post me venire, abneget se ipsum, et reliqua . O beatum damnum, et jactura felix! Ditescere
nos Dominus detrimento animae et corporis voluit, et esse sui similes hortatur: quia ipse in figura Dei constitutus, usque ad mortem humilis et obediens
factus, principatum potestatis totius quae in Deo est, accepit. Sequendus igitur est cruce assumpta: et passionis suae si non forte, attamen voluntate comitandus est. Quid enim prodest occupasse mundum, et toto terrenae potestatis dominatu opibus saeculi incubare, si perdenda anima, et suscipiendum vitae detrimentum est ? Quae autem commutatio pro anima, cum fuerit amissa, Quaeretur? Cum angelis enim Christus aderit, reddens singulis ut merebuntur. Quid afferemus ad vitam? Praeparatos credo terrenarum opum futuris commerciis thesauros, ambitiosos dignitatum famaeque titulos, aut veteres delicatae nobilitatis imagines? Neganda sunt haec omnia, ut melioribus abundemus: et contemptu universorum Christus sequendus
est, et aeternitas spiritalium, terrenorum damno est comparanda.
CAPUT XVII. Ubi in monte cum Moyse et Elia videtur, et vox de coelo auditur, ubi puerum lunaticum solvit, de credentium fide, de didrachma postulata, et statere in ore piscis.
Praecepta superiora non mediocri debebant auctoritate firmari; indulto gloriae pignore mulcentur. -- Amen, amen dico vobis, quoniam sunt aliqui de adstantibus istis, qui mortem non gustabunt, donec videant filium hominis venientem in regno suo . Docet Dominus et 752 rebus et verbis: et fidem spei nostrae aequaliter sermo atque opus instruunt.
Grave enim onus infirmitati humanae imposuerat, ut cum sensum vitae homines ex vivendi affectu habere coepissent, fructum ejus qui praesens