Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 17)
corporibus blandiebatur ammitterent negarentque se sibi, id est, quod esse coepissent, esse se nollent; cum sensus hujus exordium ex affectu voluntatis habuissent: deinde opinionem spei ambiguae incertaeque sequerentur; cum in his, quae praesentia haberentur, illecebrae gandii blandientis existerent. Opus ergo erat veri ac manifesti exempli auctoritate, ut contra vim sensumque judicii optabile fieret praesentium damnum, lucro deinceps non ambiguo futurorum. Igitur postquam et tollendam crucem, et perdendam animam, et damno mundi commutandam vitae aeternitatem monuerat, conversus ad discipulos, ait aliquos ex his futuros, qui gustaturi mortem non essent, donec filium hominis in regni sui gloria contuerentur. Ex conditione autem
gustatus, tenuem quamdam fidelibus libationem mortis ostendit. Itaque verba res sequitur.
Transfiguratio. Cur tres apostoli assumpti. Cur ex Sanctis Moyses tantum et Elias adsint. --Nam post sex dies, Petrus, Jacobus et Johannes assumuntur seorsum, et in excelso monte consistunt : ipsisque inspectantibus Dominus transfiguratur, et toto claritatis suae habitu circumsplendet. Et in hoc quidem facti genere, servatur et ratio et numerus, et exemplum. Nam post dies sex, gloriae dominicae habitus ostenditur: sex millium scilicet
annorum temporibus evolutis, regni coelestis honor praefiguratur. Tribusque assumptis, de trium origine, Sem, Cham et Japhet, futura electio populi ostenditur. Quod autem Moyses et ex omni sanctorum numero assistunt; 753 medius inter legem et prophetas Christus in regno est; cum his enim Israelem, quibus testibus praedicatus est, judicabit: simulque ut et humanis corporibus decreta esse resurrectionis gloria doceretur, cum quando Moyses conspicabilis astitisset. Ipse autem Dominus fit nive ac sole candidior , supra opinionem scilicet nostram coelestis luminis splendore conspicuus. Petro autem, ut tria illic tabernacula fierent offerenti, nihil respondetur : nondum enim ut in hac gloria consisteretur erat tempus.
Christi praecepta audienda. Silentium cur Apostolis imperetur. --Sed loquente adhuc eo, nubes eos candida inumbravit, et divinae virtutis spiritu ambiuntur . Hunc esse filium, hunc dilectum, hunc complacitum, hunc audiendum, vox de nube significat: ut idoneus ipse praeceptorum talium auctor esset, qui post saeculi damnum, post crucis voluntatem, post obitum corporum regni coelestis gloriam ex mortuorum resurrectione facti confirmasset exemplo. Territos deinde et consternatos
elevavit: et solum contuentur, quem medium constitisse inter Moysen et Eliam viderant. Ad futuri enim formam, atque ad facti fidem, Moyses et Elias in monte constiterant. Silentium enim rerum gestarum quas viderant imperat, donec cum a mortuis resurgeret ; (hoc enim fidei praemium reservabatur, ut honor redderetur iis, apud quos non levis sola praeceptorum auctoritas reperiretur); infirmos enim senserat ad vocis auditum: ut cum essent Spiritu sancto repleti, tunc gestorum spiritalium testes essent.
Solliciti etiam de temporibus Eliae requirunt . Quibus respondet Eliam esse venturum, et restituere universa , id est reliquum, quod deprehenderit ex Israel, ad cognitionem Dei revocaturum.
Sed in virtute ac spiritu Eliae 754 Johannem venisse significat, in quo ( in quem ) gravia quaeque atque aspera exercuissent: ut Domini adventum praenuntians, passionem quoque praecurreret et injuriae et vexationis exemplo.
Et cum venisset ad turbam, accessit ad eum homo genibus provolutus, dicens: Domine, miserere filio meo . Reverso ad turbas Domino, a patre genibus advoluto puer offertur daemoniacus, frequenter et in aquam decidens et in ignem, cui curationem afferre discipuli non potuerint. Objurgatis his, et increpato daemone, sanus puer factus est.
Apostolorum fides primum imperfecta. --Crediderant quidem Apostoli: nondum tamen erant perfectae fidei. Nam Domino in monte demorante, et ipsis
cum turba residentibus, quidam tepor eorum fidem relaxaverat; atque idcirco ait: Generatio incredibilis et perversa, quousque ero vobiscum ? quia, absente se, antiquae infidelitatis consuetudo subrepserat. Docet igitur, eos nihil salutis afferre posse, qui medio Evangeliorum et iterati adventus sui tempore, a
Diabolus in profundum inferni a quibus ejiciendus. --Denique quaerentibus a se, cur daemonium ejicere non potuissent, respondit, de inopia fidei effectum esse ne possent : quae si in illis tamquam granum sinapis esset, monti huic, ut a loco in locum transiret, cum efficiendi potestate praeciperent. Sed jam de monte decesserat, et inter turbas haec loquebatur. Itaque et se granum sinapis nuncupavit omnium minimum, et diabolum montem cognominavit: quia in illo spiritales nequitiae sunt coelestesque virtutes per eos ejiciendae, et in altitudinem maris tamquam in profundum inferni abjiciendae, quos in hanc efficaciam jejunium et oratio prosequentur.
Apostolorum nomine Pharisaei et Scribae tractantur. --Tenebimus quoque etiam cum ordinem, ut sub discipulorum nomine, Pharisaeorum et Scribarum persona tractetur. Quibus lex curandum ut discipulis populum, tamquam pater filium, cum Dominus abesset, obtulerit. Qui peccatis dominantibus, nunc in ignem judicii decidebat, nunc in aquam diurnarum sordium suarum consuetudine mergebatur. Hi igitur nihil opis attulerunt: quia demorante Moyse cum Domino in monte, effecti fuerant infideles. Et ut typica ratio impleretur, discipuli mirantur se ejicere daemonem non potuisse: 755 cum omnis potestas non solum daemonum fugandorum, verum etiam mortuorum excitandorum esset indulta. Quia vero ultra cum his lex futura non
esset, ait: generatio incredibilis et perversa (non utique ad eos quos sanctificaverat, videtur haec loqui), quo usque, inquit, ero vobiscum? Quia fidem non habentes, ipsam illam, quam habebant, amissuri erant legem. Quam fidem si in se habuissent, quia ipse est granum sinapis, verbi virtute hoc peccatorum onus, et gravem infidelitatis molem, ab eo qui offerebatur
populo ejicientes, tamquam in mare montem, sic ad conversationem gentium et saeculi transtulissent.
Ipsis autem conversantibus in Galilaea, dixit Jesus: Futurum est ut filius hominis tradatur in manus hominum . Sequitur moestitia cognitionem passionis: nondum enim sacramentum ineundae crucis, resurrectionis virtute fuerat revelatum.
Didrachmi solutio lege sancita quid significet. -- Et cum venisset Jesus Capharnaum, accesserunt qui didrachma exigebant ad Petrum . Dominus didrachma solvere postulatur: hoc enim omni Israel lex pro redemptione animae et corporis constituerat in ministerio templi servientium . Sed lex, ut scimus, futurorum umbra est. Non enim aeris praetium Deus desiderabat: ut per tam exiguam
impensam criminibus corporis atque animae quaedam redemptio concederetur. Ut igitur inscriptos nos et professos et Christi nomine consignatos offerremus in Christo, qui verum Dei templum est, pro testimonio filii Dei hujus didrachmae oblatio constituta est.
Christus redemptor redemptionis pretio non eget. --Itaque Petrum post conventionem silentem, tali eum sermone praevenit: Quid tibi videtur, Simon? Reges terrae a quibus accipiunt tributum aut censum? etc. . Numquid ambiguum est, filios regum tributis obnoxios non esse; et quibus regni haereditas est, eos esse liberos a servitute? Sed sermo interius intendit. Postulabatur didrachma a populo. Lex enim in eam fidem, quae per Christum erat revelanda,
concluditur. Ergo haec eadem didrachma, consuetudine legis, tamquam ab homine poscebatur a Christo. Sed ut ostenderet, legi se non esse subjectum, et ut in se paternae dignitatis gloriam contestaretur, terreni privilegii posuit exemplum: censu aut tributis regum filios non 756 teneri, potiusque se redemptorem animae nostrae corporisque esse, quam in redemptionem sui aliquid postulandum; quia regis filium extra communionem oportere esse reliquorum scandalum igitur praestat ut solvat, caeterum debito legis est liber .
Deinde sub rerum praesentium effectu, et significantiam legis, et constantiam evangelicae libertatis exposuit: ut cognosci promptum esset, quid didrachma praefiguraret in lege. Ire Petrus jubetur
ad mare, hamumque mittere, et primi piscis ascendentis os requirere, repertumque in eo staterem pro
se ac Domino offerre. Didrachma Dominus postulatur, id est, denarios duos; cur staterem (quatuor denarios complectentem) Petrus offert? Deinde cum primum piscem admonetur inquirere, ascensuri ostenduntur et plures. Numquid etiam natura piscium ferret, ut in littore fortuito repertum staterem ore potius contineret, non intra viscera conderet? Subest igitur efficiendis praesentibus rebus ratio interior.
Destinatus enim ad praedicationem Petrus, et piscator hominum factus, doctrinae hamum misit in saeculo, quo appositi sibi dulcedine vagos ex eo fluctuantesque protraheret. Huic adhaesit beatus ille primus martyr hamo, qui ore suo quadrigeminum denarium continebat: id est, evangelici numeri
unitate, Dei gloriam Dominumque Christum in passione contuens praedicabat. Stephanus igitur primus ascendit, Stephanus staterem ore continuit: in quo etiam didrachma novae praedicationis, tamquam duo denarii habebantur. Hoc lex praefigurabat, hujus veritatis umbram, tamquam corporis imaginem circumferebat, haec redemptio animae et corporis designabatur: ideoque ait: Da pro me et te: quia jam talis non didrachma, sed stater, et pro Christo erat et pro Christi praedicatione solvendus.
CAPUT XVIII. De infantibus inhibitis, et de humilitate eorum assumenda, de manu et pede et oculo eruendo, de ove perdita, de corripiendis fratribus secreto primum, tum duobus testibus, postremo Ecclesia praesente. Semper ignoscendum. Qui conservum, remisso sibi a domino debito, suffocat.
Pueri credentes. Puerorum indoles. In illa die accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Quis putas major est in regno coelorum? et reliqua . Non nisi reversos in naturam puerorum introire regnum coelorum 757 Dominus docet, id est, in simplicitatem puerilem vitia corporum nostrorum animaeque revocanda. Pueros autem, credentes omnes per audientiae fidem nuncupavit. Hi enim patrem sequuntur, matrem amant, proximo velle malum nesciunt, curam opum negligunt: non insolescunt, non oderunt, non mentiuntur, dictis credunt, et quod audiunt verum habent. Et haec omnium affectionum
assumpta in nobis et consuetudo et voluntas, coelorum iter pervium praestat. Revertendum igitur est ad
simplicitatem infantium: quia in ea collocati, speciem humilitatis dominicae circumferemus.
Judaeis praestaret cum gentibus Deum ignorasse, quam Christum non recepisse. --Si qui autem in Christi nomine tales receperint, Christi recepti praemium consequentur: Qui autem scandalizaverit unum de pusillis istis, id est, qui offendiculum tentationis intulerit, expedit ei ut suspendatur mola asinaria in collo ejus, et demergatur in profundum maris . Tot tantaeque res non otiose comparatae sunt: et mola, et asinaria, et cum ea in mari mergendus, et hoc ei expediens. Communi omnium sensu, semper quod expedit utile est. Quid ergo utilitatis est, mola asinaria collo suspensa demergi? Mors enim tam gravis proficiet ad poenam: et nescio quomodo erit