Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 18)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

utile, id expetere quod ultimum sit malorum. Quid ergo sentiri oporteat, quaerendum est. Molae opus, labor est caecitatis: nam clausis jumentorum oculis aguntur in gyrum. Et sub asini quidem nomine, frequenter gentes cognominatas reperimus. Igitur gentes quod agunt, nesciunt: et in vitae suae opere detentae, caeci laboris ignorantia continentur. Judaeis autem scientiae iter in lege praestatum est. Qui si Christi apostolos scandalizarent, rectius illigata collo mola asinaria demersi in mare fuissent, id est, gentium labore depressi in ignorantia saeculi demorarentur: quia illis tolerabilius fuerit nescisse Christum, quam istis prophetatum non recepisse.

Scandalum crucis necessarium, et quam periculosum. -- Vae huic mundo ab scandalis. Necesse est enim

venire scandala; verumtamem vae homini illi, per quem scandalum venit . Humilitas passionis scandalum mundo est. In hoc enim maxime ignorantia detinetur humana, quod sub deformitate crucis aeternae gloriae Dominum nolit accipere. Et quid mundo tam periculosum, quam non recepisse Christum? Verumtamen sub hominis nuncupatione, auctorem scandali hujus Judaicum populum designat, per quem omne hoc mundo periculum comparatur, ut Christum in passione abnegent, quem lex et prophetae passibilem praedicaverunt. Ideo vero necesse esse ait venire scandala: quia ad sacramentum reddendae nobis aeternitatis, omnis in eo passionis humilitas esset explenda.

Superius autem in abscindendis manu vel pede propinquitatum contineri nomina exposuimus : atque ideo cognationem generis Israelitae 758 relinquendam veluti quadam membrorum recisione significat, quia per eam mundo scandala comparentur.

Angelorum de nobis cura. -- Videte ne contemnatis unum de pusillis istis, qui credunt in me . Arctissimum vinculum mutui amoris imposuit, ad eos praecipue qui vere in Domino credidissent. Pusillorum enim angeli quotidie Deum vident : quia filius hominis venit salvare quae perdita sunt. Ergo et filius hominis salvat, et Deum angeli vident, et angeli pusillorum sunt. Fidelium orationibus praeesse angelos, absoluta auctoritas

est. Salvatorum igitur per Christum orationes angeli quotidie Deo offerunt. Ergo periculose ille contemnitur, cujus desideria ac postulationes ad aeternum et invisibilem Deum ambitioso angelorum famulatu ac ministerio pervehuntur.

Ovis una errans, homo. Nonaginta novem non errantes, angeli. Horum numerus ex hominibus perficitur. --Atque ut ingentem esse in coelis laetitiam reditu humanae salutis ostenderet, comparationis posuit exemplum, ejus qui oves nonaginta novem in montibus reliquisset, et errantem unam requisisset: qua inventa plus gaudii sit, quam habebatur in nonaginta et novem conservatione laetitiae . Ovis una, homo intelligendus est, et sub homine uno, universitas sentienda est. Sed in unius Adae errore

omne hominum genus aberravit; ergo nonaginta novem non errantes, multitudo angelorum coelestium opinanda est, quibus in coelo est laetitia et cura salutis humanae. Igitur et quaerens hominem, Christus est; et nonaginta novem relicti, coelestis gloriae multitudo est: cui cum maximo gaudio errans homo in Domini corpore est relatus. Merito igitur hic numerus per litteram et Abrahae additur et consummatur in Sara: ex Abram enim Abraham nuncupatur, et ex Sarai Sara accipit nomen. In uno enim Abraham omnes sumus: et per nos, qui unum omnes sumus, coelestis gloriae numerus explendus est. Atque ideo et creatura omnis 759 revelationem filiorum Dei exspectat: et ideo congemiscit

et dolet, ut numerus, qui per alpha Abrahae additus est, et qui in alpha consummatus in Sara est, ad coelestem constitutionem incremento credentium impleatur.

Correptionis ordo in Judaeos a Deo servatus. -- Quod si peccaverit in te frater tuus, vade et corripe eum, et reliqua . Eum ordinem continendae charitatis nobis Dominus imposuit, quem ipse in conservando Israel tenuerat : jubet enim peccantem fratrem ab eo solo, in quem peccaverit, corripi atque objurgari. Ipse enim sacrificantem diis alienis populum Judaicum, majestatis suae adventu, et toto praesentis potestatis terrore corripuit. Et tum, cum idem populus Dei propinquantis adventum, extra montem licet positus, ferre

non potuit, inobedienti etiam unum atque duos jussit adhiberi, ut in ore duum testium fides verbi ac veritas maneat: quia insolenti Israel lex et prophetae et Joannes est missus, testibusque istis ut peccare desineret conventus est, tertio ipso Domini adventu, tamquam coetu Ecclesiae inspectantis, admonitus est: frustraque habitis his objurgationibus, publicani aut ethnici vilitate negligitur.

Ligandi et solvendi potestas apostolis data. --Ad terrorem autem metus maximi, quo in praesens omnes continerentur, immobile severitatis apostolicae judicium praemisit: ut quos in terris ligaverint id est, peccatorum nodis innexos reliquerint, et quos solverint, confessione videlicet veniae receperint in salutem ; hi apostolicae conditione

Unitatis merito nil negat Deus. --In tantum igitur humanae pacis studuit concordiae, ut unitatis merito omnia, quae a Deo precanda sint, impetranda esse confirmet ; et ubi duo atque tres

pari spiritu ac voluntate collecti sint, ibi se medium eorum polliccatur futurum. Ipse enim pax atque charitas, sedem atque 760 habitationem in bonis et pacificis voluntatibus collocabit.

Deus sine modo nobis ignoscens, vult et nos sine modo aliis ignoscere. In Cain homicidarum, in Lamech Deicidarum poena est adumbrata. --Quaerenti deinde Petro, an peccanti in se fratri septies remitteret, respondit: Non usque septies, sed usque septuagiessepties . Omni modo ad similitudinem nos humilitatis ac bonitatis suae instruit, et molliendis ac frangendis turbidorum motuum notrorum aculeis, placabilitatis suae confirmat exemplo: quippe peccatorum omnium veniam per fidem tribuens. Neque enim naturae nostrae vitia indulgentiam

merebantur. Ergo venia omnis ex eo est: cum etiam ea quae in se sint peccata, post reditum confessionis indulgeat. Solvenda quidem per Cain poena in septuplum constituta est : sed peccatum illud in hominem est; in Abel enim fratrem peccatum usque ad necem fuerat. Sed in Lamech supplicium usque ad septuagies et septies est constitutum; et in eo, quantum existimamus, constituta in auctores dominicae passionis est poena. Sed Dominus per confessionem credentium hujus criminis veniam largitur, id est, per baptismi munus obtrectatoribus ac persecutoribus gratiam salutis indulget: quanto magis oportere ostendit sine modo ac numero veniam a nobis esse reddendam, nec cogitandum quotiens remittamus; sed ( supple, oportere)

ut irasci his qui in nos peccant, quotiens irascendi necessitas exstilerit, desinamus? Quae utique veniae assiduitas docet, nullum omnino penes nos irae tempus esse oportere: quando omnium omnino peccaminum veniam Deus nobis suo potius munere, quam nostro merito largiatur. Neque enim fas est,

nos ex praescripto legis, dandae veniae numero concludi, cum per Evangelii gratiam sine modo nobis a Deo fuerit indulta.

Quin etiam ad perfectae bonitatis affectum comparationis posuit exemplum, in qua servo unde redderet non habenti, omne Dominus debitum relaxavit : conservoque suo servus ille exiguum quod sibi debebatur extorquens, per hoc voluntatis suae vitium donum munificentiae Domini et liberalitatis amisit. Absoluta autem comparationis ejus est ratio, atque ab ipso Domino omnis exposita est. 761

CAPUT XIX. Uxorem non debere dimittere, de eunuchis, de infantibus inhibitis. Divitem difficile introire in regnum coelorum.

Cur Galilaeos in Judaeae finibus curet Christus. -- Et factum est, cum locutus esset sermones istos Jesus, transtulit se in Galilaeam, et venit in fines Judaeae, etc. . Galilaeos in Judaeae finibus curat. Potuerat namque aegrotorum turbas non fatigare, et intra ipsam Galilaeam opem ferre debilibus: sed typica ratio etiam locorum erat explenda privilegiis, ut peccata gentium in eam veniam quae Judaeae parabatur admitteret.

Tunc accesserunt ad eum Pharisaei, tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam quacumque ex causa ? In eo sermone, qui de uxore et de repudio est, occurrit illud, aliter

scriptum esse in Genesi (II, 24), quam nunc in praesens Dominus sit locutus . Illic enim sub verbis Adae res omnis refertur: hic Dominus indicat ab eo, qui et hominem figuraverit et mulierem fecerit, omnia illa dicta esse. Sed nos secuti apostolicam auctoritatem, qui hoc mysterium grande esse professus est, se autem in Christo atque

in Ecclesia accipere , locum hunc sicuti est intactum relinquamus. Admonemus tamen legentem, ut quotienscumque de hac eadem quaestione se consulat, verborum virtutes, et quibus Dominus responderit, et quibus discipuli usi sint, diligenter advertat: Pauli autem apostoli de hoc affectum, vel silentis, vel interdum sub aliis locis tractantis, expendat. Nobis circa eunuchos sermo sit et voluntas. In uno posuit naturam, in altero necessitatem, in tertio voluntatem : naturam in eo qui ita nascitur, necessitatem in eo qui ita factus est, voluntatem in illo qui spe regni coelestis, talis esse decreverit: cui nos similes effici, si tamen possimus, admonuit.

Infantes, gentes a discipulis inhibentur prae favore Israel. -- Tunc oblati sunt ei infantes, ut manus his imponeret et oraret: Discipuli autem prohibebant eos, et reliqua . Novum est, discipulos prohibuisse ne infantes ad Christum accederent, qui offerebantur ut super eos manum imponeret et oraret. Res evangelica, ut diximus, inter praesentis et futuri effectum, mediam utrique rei et congruam rationem temperavit: ut his, quae efficiebantur, futuri species adhaereret. Infantes quidem vere oblati sunt, sed et vere inhibiti sunt. Sed hi gentium forma sunt, quibus per fidem et auditum salus redditur. Verum ex affectu primum salvandi Israel, a discipulis inhibentur 762 accedere. Inhibendi quidem voluntas placabilitati apostolicae non convenit: sed in typicam consummationem prohibendorum

infantium subrepit instinctus. Quos Dominus ait non oportere prohiberi, quia talium sit regnum coelorum: munus enim et donum Spiritus sancti per impositionem manus et precationem, cessante legis opere, erat gentibus largiendum.

Judaeorum insolentia in juvene adumbrata. Christus quatenus non bonus. -- Et ecce unus accessit

ad eum, et ait illi: Magister, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam? et reliqua . Opportune post sermonem superiorem; quo et infantes inhibiti sunt, et talium regnum coelorum esse responsum est, succedit hic juvenis, requirens quibusnam bonis operibus vitam aeternam habere posset. Juvenis iste et interrogavit, et insolens fuit, et rursum moestus est factus: resque omnes, quae scriptae sunt, gestae effectaeque sunt. Sed admonuimus ea, quae sub Deo agebantur, praesentium effectibus consequentium formam praetulisse: atque ita semper in Scripturis coelestibus sermonem omnem temperatum fuisse, ut non minus his quae gerebantur, quam eorum quae gerenda essent similitudini conveniret. Juvenis hic itaque formam Judaici populi

habet, in lege insolentis, et nihil praeter praecepta Moysi spei exspectantis a Christo. Cui Dominus, in responsione ipsa, severitatem judicii ex se futuri protestatus est, dicens : Quid me vocas bonum? Is enim, cui necesse sit impia et iniqua punire, nomine bonitatis abstinuit, soli hoc nomen Deo patri reservans, qui se, judicem dando, officio severitatis exuerit: non quod bonus et ipse non esset, sed quod congrua in cum severitate judex esset usurus.

Judaei in lege gloriantes lege convincuntur nil recti egisse. --Hunc igitur ex lege insolentem, sollicitum de salute remittit ad legem: ut in ea ipsa, in qua gloriaretur, intelligeret nihil se exinde recti operis fecisse. Verbis enim legis ei Dominus respondit.

Tous les livres