Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 19)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Sed adolescens, tamquam populus insolens et glorians, in lege confidit, cui tamen obsecutus ex nullo est. Jussus enim fuerat non occidere: prophetas interfecerat. Non moechari: hic corruptelam fidei, et legi adulterium intulerat, et deos alienos adoraverat. Non furari: hic ante quam libertatem credendi in fide Christus redderet, furto legis praecepta dissolvit. Non falsum testem fieri: hic Christum negavit ex mortuis. Patrem et matrem 763 jussus est honorare: hic ipse se a Dei patris atque ab Ecclesiae matris familia abdicavit. Proximum tamquam se amare praeceptus est: hic Christum, qui omnium nostrum corpus assumpsit, et unicuique nostrum assumpti corporis conditione factus est proximus, usque in poenam crucis persecutus

est. Ut igitur his depositis, ac recisis omnibus vitiis in legem reverteretur, est jussus.

Ab umbra legis ad evangelicam veritatem migrare suadentur. --Sed respondet, haec omnia fecisse

se a juventute sua: et quaerit quid adhuc sibi restet . Sed, ut diximus, neque superiora illa egerat ad quae remittitur, et in ipsis glorians tamquam consummatus haec loquitur. Cui Dominus respondet, vendenda omnia bona sua esse, et danda pauperibus: et tunc eum futurum esse perfectum, habiturumque thesaurum in coelis . Respondetur huic quidem juveni, pulcherrimo illo ac maxime utili relinquendi saeculi praecepto, quo jactura terrenae substantiae coelorum opes emendae sunt: sed in eo quod bona sua vendere et dare pauperibus jubetur, confidentiam legis relinquere admonetur, et eam felici commercio mutare: et ut meminerit umbram in ea veritatis esse, quae deinceps pauperibus, id est, gentibus sit sub ipsius veritatis corpore

dividenda; haec autem neminem posse efficere, nisi qui sequi coeperit Christum.

Quid sit quod adolescens a juventute legi se servisse testetur. --Sed adolescens, auditis his, tristis recessit : multam enim opulentiae fiduciam habebat ex lege. Atque in eo etiam typicae efficientiae ratio servata est, ut cum adolescentem hunc esse significet, ipse superius dixerit, ab omni se juventute sua praeceptis his quae habentur in lege servivisse: cum adolescentia intra juventutem sit, et posterior aetatis gradus non possit intra prioris terminos contineri. Sed hoc ideo, ut a juventute hoc serviente, longum jam in opere legis populi tempus ostenderet.

Dominus cognita adolescentis moestitudine respondit, difficile divitem venturum in regnum coelorum . Divitem se igitur Israel, ut diximus, legis fiducia gloriabatur. Huic difficilis est aditus in coelum, veteres opes sub Abrahae nomine inanis prosapiae ambitione retinenti.

Crimen non est in habendo, sed in habendi modo. Opum cura periculosa. --Quin etiam adjecit, camelum facilius per foramen acus posse transire, quam coelorum regnum divitem introire . Habere criminis non est, sed modus in habendo retinendus 764 est. Nam quomodo impertiendum est, quomodo communicandum, si impertiendi et communicandi materia non relinquatur? Ergo nocenter magis habere, quam illud ipsum habere fit crimen.

Sed periculosa cura est, velle ditescere: et grave onus innocentia subit, incrementis opum occupata. Rem enim saeculi, famulatus Dei non sine saeculi ipsius vitiis assequitur. Hinc difficile est divitem

regnum coelorum adire. Atque etiam, quia uti plures his quae habent recte possent, ea in sermone Domini ratio servata est, ut non absolute regnum coelorum nemo introire posset; sed intelligi posset futurorum raritas ex difficultate. Et haec quidem ad simplicis sensus intelligentiam pertinent: verum eodem cursu interioris causae ordo retinendus est.

Cur Judaeis difficilis coeli aditus. --Adolescens, ut diximus, insolens, ubi jacturam legis facere praecipitur, moestus et tristis est. Est autem huic populo crux et passio scandalum; et idcirco ipsi nihil salutis ex ea est. Sed gloriatur in lege, et cohaeredes gentes aspernatur, et transire in evangelicam libertatem recusat: atque ideo difficile regnum coelorum introibit. Pauci enim eorum, et juxta multitudinem

gentium admodum rari erant credituri: ut difficile praeduratam in lege voluntatem, ad praedicationem evangelicae humilitatis inflecterent.

Pervius est gentibus. Cameli natura. --Sed facilius camelus per foramen acus transibit. Non convenit camelo cum acus foramine: neque in angustiis cavernae exiguissimae, recipi poterit belluae ingentis informitas. Sed in primordio libri , sub vestitu Johannis, in camelo gentes significari admonuimus. Pecus enim hoc verbis obedit, metu continetur, jejunii patiens est, et oneri suo quadam disciplinae ratione succumbit: cujus exemplo, gentium immanitas ad obedientiam praeceptorum coelestium emollitur. Hae igitur angustissimum iter regni coelestis introeunt: acus scilicet, quae est verbi novi

praedicatio, per quam corporum vulnera assuuntur, et dissuta vestium retexuntur, et mors ipsa compungitur. Ergo hujus novae praedicationis hoc iter est: in quod facilius informitas gentium introibit, quam opulentia divitis, id est, gloriantis in lege. 765

CAPUT XX. De spe apostolorum, de novissimis primis efficiendis. Ubi conducuntur operarii ad vineam. De filiis Zebedaei, de primo accubitu, de duobus caecis secus viam sedentibus.

Summa sacri textus. --Auditis itaque istis, discipuli admirantur et metuunt, dicentes neminem posse salvari . Dominus respondit, hoc impossibile esse apud homines, possibile apud Deum.

Rursum illi dictis Domini haec reddunt: reliquisse se omnia, et cum ipso esse. Quibus Dominus, cum sederit in majestatis suae sede, sessuros super sedes duodecim, ac totidem tribus Israel judicaturos spopondit;

omnibusque, qui universa reliquerint propter nomen ejus, fructum centupli praemii reservatum: multos autem ex novissimis primos, et ex primis futuros novissimos.

Spiritaliter intelligi debet. --Multa sunt, quae non sinunt nos simplici intellectu dicta evangelica suscipere. Interpositis enim nonnullis rebus, quae ex natura humani sensus sibi contrariae sunt, rationem quaerere coelestis intelligentiae admonemur. Apostoli dicunt, et sequi se Christum, et se omnia reliquisse: quomodo igitur fiunt tristes, et quomodo metuunt, dicentes salvum esse neminem posse? Namque et ab aliis fieri poterat, si quid fecissent ipsi. Deinde cum fecissent ipsi; quare metus vel unde susceptus est? Additur etiam in responsione Domini,

haec apud homines impossibilia, possibilia apud Deum. Numquid apud homines impossibilia erant, quae et Apostoli fecisse se gloriantur, et fecisse eos Dominus agnoscit: et deinceps plures usque ad martyrii beatitudinem essent omnia relicturi? Aut numquid est Deo, quo egere possit; relictumque sit aliquid, quod jactura rerum quas habeat sit sequendum, ut soli ipsi hoc facere possibile sit? Omnis itaque hic sermo est spiritalis.

Apostolis sine Lege salus nulla videbatur. --Apostoli enim spiritaliter audientes, neminem ex lege posse salvari, cum ipsi etiam tunc in lege essent; nam vehemens eos amor legis favorque detinuit: hi igitur nondum penitus evangelici mysterii veritate comperta, metuunt neminem salvum esse

posse sine lege: quia omnem salutem etiam tunc in lege constituant. Sed Dominus brevi absolutaque ratione, eorumdem et ignorantiam et metum solvit, dicens, Hoc quidem impossibile est apud homines possibile autem apud Deum. Quid enim Judaeo tam sine effectu videtur, ut ab homine magis 766 salutem exspectanti et ex lege, quam ut in crucis scandalo legislatio, et testamentum, et adoptio, et haereditas negligatur? Quid autem Dei virtuti tam possibile est, quam ut per fidem salvet, ut per aquam regeneret, ut per crucem vincat, ut per Evangelia adoptet, ut per resurrectionem ex morte vivificet?

Regeneratio quid. Centesimus fructus. --Quibus auditis apostoli cito credunt, seseque omnia reliquisse

profitentur. Sed hanc eorum obedientiam cito Dominus muneratur, omnem difficultatem superioris quaestionis absolvens, cum dicit: Vos qui secuti estis me in regeneratione judicabitis duodecim tribus

Israel. Secuti in regeneratione sunt, in lavacro baptismi, in fidei sanctificatione, in adoptione haereditatis, in resurrectione ex mortuis. Haec enim illa regeneratio est, quam apostoli sunt secuti, quam lex indulgere non potuit, quae eos super duodecim thronos in judicandis duodecim tribubus Israel, in duodecim patriarcharum gloria copulavit. Caeteris quoque contemptu saeculi se sequentibus, centesimi fructus copiam pollicetur. Hic centesimus fructus est, qui in centesima ove cum coelesti laetitia expletur. Hic centesimus fructus est, quem perfectae terrae ubertas consequitur. Qui Ecclesiae honor jam in Sarae cognomento est destinatus, et jactura legis ac fide evangelica promerendus est: atque ita ex novissimis primos efficiendos,

Pater familias. Vinea. Denarius. Forum. -- Simile est regnum coelorum homini patri familias, qui exivit primo mane conducere operarios, et reliqua. Comparatio omnis per se absoluta est: sed personis distinguenda, et discernenda temporibus est. Patremfamilias hunc, Dominum nostrum Jesum Christum existimari necesse est: qui totius humani generis curam habens, omni tempore universos ad culturam legis vocaverit. Vineam vero, legis ipsius opus et obedientiam; denarium autem, obedientiae ipsius praemium significari intelligimus. Et de denario jam superius tractavimus. De vinea vero, opportunius in consequentibus rationem afferemus. Forum autem pro saeculo accipi res ipsa admonet,

aequabiliter turbis hominum, calumniarum, injuriarumque contentionibus, et diversorum negotiorum difficultatibus semper tumultuosum.

Quinque testamenta. Quando Christus in carne natus sit. --In prima igitur hora, tempus constituti testamenti ad Noe ex matutini significatione 767 noscendum est, tertia autem hora ad Abraham, sexta ad Moysen, nona ad David et prophetas. Totidem enim testamenta humano generi constituta per singulos reperiuntur, quotidem ad forum enumerantur

egressus. In undecima autem hora, corporei adventus Domini tempus ostendit; nam ex omni numero, qui spatio est praesentis saeculi constitutus, in eam rationem convenit ortus ejus ex Maria, in quam undecimae horae tempus ex die est. Divisione enim per quingentenum numerum facta, in omni sex millium annorum summa, tempus corporei ortus ejus undecimo divisionis totius calculo supputatur.

Judaei gentibus invident gratiam. --Et quidem diversus ad undecimae horae operarios sermo est. Primis enim, sed et caeteris dictum est: Ite ad vineam : merces tamen denarii cum primo constituta est; nam caeteris, justae solutionis promissa spes est, novissimis vero dicitur: Quid hic statis ? quia quamvis ad Israel lata lex fuerat, voluntas tamen gentium non excludebatur a lege. Qui responderunt: Nemo nos conduxit . Debitum namque erat per orbem terrarum Evangelium praedicari, et gentes fidei justificatione salvari. Hi igitur mittuntur ad vineam. Et cum sero esse coepisset, donum constitutae in totius diei labore mercedis, primi operarii horae vesperis consequuntur . Merces quidem ex dono nulla est, quia debetur ex opere; sed gratuitam gratiam Deus omnibus ex fidei justificatione donavit: verum secundum insolentiam populi jam sub Moyse contumacis, hinc murmur operantium est, hinc gratuitae mercedis invidia est, quod sine longi laboris difficultate, et sub aestus nomine non longo in eos diabolici instinctus calore

Tous les livres