Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 20)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

flagrante, idem praemium redhibeatur operantibus. Sed ideo quod apud homines impossibile est, possibile est apud Deum: ut mercedem legis optime et inculpabiliter custoditae, donum gratiae per fidem credentibus primis ex novissimis largiatur.

Et adscendens Jesus Jerosolymam assumpsit duodecim discipulos, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et reliqua . Jam sine scandalo audituris apostolis sacramentum crucis Dominus exponit (denique nulla hunc sermonem moestitia

consequitur): confirmatis scilicet superiore sermone, per fidem crucis novissimos primos futuros; divitibus autem, id 768 est, confidentibus legis in eamdem crucem scandalizantibus, invium iter regni coelorum futurum.

Zebedaei filiorum mater, lex; filii ejus, Judaei credentes. -- Tunc accessit ad eum mater filiorum Zebedaei cum filiis suis, et reliqua . Non sine aliquo momento rerum ita effectum fuisse existimandum est, ut mater filiorum Zebedaei Dominum deprecaretur. Numquid et filiis petendi familiaritas non erat? Sed erat gestorum effectibus prophetandum. Apostoli quidem jam ex lege crediderant, quae eos in fidem evangelicam nutriverat. Itaque in matre filiorum Zebedaei lex intelligitur quae confidentia privilegii sui pro credentibus ex se populis deprecatur.

Quae quia superius audierat primos novissimos, et novissimos primos futuros; deferri filiis suis orat, ut in Domini regno unus ad dexteram ejus sedeat, alius ad sinistram . Cui Dominus respondit, nescire eam quid oret . Nihil quidem de gloria apostolorum ambigebatur, et judicaturos eos sermo superior exposuit. Denique in medio sermone an calicem suum possent bibere interrogat. Non utique de communis poculi genere loquebatur; neque enim labor est bibere de calice: sed ille de calice sacramenti passionis interrogat. At illi, qui jam martyrii libertatem constantiamque retinebant, bibituros se pollicentur. Dominus collaudans eorum fidem ait, martyrio quidem eos secum compati posse;

sed laevae ejus ac dexterae assidere, aliis a Deo patre fuisse dispositum .

Qui destinati sint, ut Christo in regno assidant. Et quidem, quantum arbitramur, ita honor iste aliis est reservatus, quod tamen nec apostoli ab eo erunt alieni: qui in duodecim patriarcharum sede considentes, Israelem judicabunt. Et quantum sentire ex ipsis Evangeliis licet, in regno coelorum Moyses et Elias assidebunt. Nam cum spopondisset Dominus, visuros quosdam de apostolis, antequam mortem gustarent, filium hominis venientem in regno suo; assumptis Petro et Jacobo et Johanne, apparuit 769 cum gloriae suae habitu, Moyse et Elia in monte comitantibus . Et hos quidem eosdem prophetas duos praevenientes adventum ejus esse intelligimus, quos Apocalypsis Johannis (XI, 7) ab antichristo esse dicit: licet variae vel de Enoch, vel de Jeremia, plurimorum exstiterint

opiniones, quod alterum eorum sicut Eliam mori oporteat. Sed non possumus veritatis fidem, quam Dominus tribus superioribus testibus revelavit, sensus nostri opinione corrumpere: neque alios venturos existimare, quam qui ad sponsionem fidei venisse conspecti sunt. Et quamquam ultra evangelicam veritatem non necesse sit opinari: tamen si quis conditionem et mortis et sepulturae et sepulcri Moysi diligenter adverterit, et secretarum Scripturarum, secundum Apostoli auctoritatem, cognitionem adeptus sit; intelliget omnia ita esse tractata, ut Moyses potuerit jam videri. Et haec quidem instruendi causa sint dicta.

Vocationes duae ex Judaeis; his apostoli optant gloriae suae consortium. --Caeterum ut ratio spiritalis intelligentiae plena esset, pro duobus Dominum mater

oravit. Duae enim sunt vocationes ex Israel: una discipulorum Joannis, altera per apostolos pharisaeorum. Namque post passionem Joannis superius legimus discipulos ejus ad Dominum transisse. Ideo igitur pro duobus oratur, quia Evangelio Christi hae vocationes geminae crediderunt. Post haec igitur decem discipuli contristati sunt de fratribus duobus: verum ipsorum duorum discipulorum nulla moestitia est. Hoc ratio non patitur, ut alterius contumelia alius fiat moestus. Certe etiam pro se decem moesti esse potuissent; sub duorum enim nominibus negatum hoc omnibus videbatur; sed typicus ordo servatus est. Apostoli de se certi erant: ideo solum moesti sunt de duobus, quia etiam his duabus vocationibus, quae ex lege sunt, consortium gloriae hujus optabant.

Ita enim rationem et futuri et praesentis sermo moderatur, ut non de se neque decem, 770 neque duo solliciti scriberentur, et in decem sollicitudine de duobus, praesentis negotii efficientiae obtemperaretur.

--12. Ad gloriam humilitate pervenitur. --Volens igitur Dominus proprietatem nobis istius praefigurationis ostendere, atque hanc praesumptionem eos, qui erant ex lege venturi, de praerogativa israelitici nominis velle praesumere; docet principatum ab his non modo gentium capessendum, sed ministros et servientes, et non quibus ministratum sit, ad gloriam honoris maximi advocandos : exemplo scilicet patriarcharum et prophetarum qui servierint, exemplo etiam apostolorum qui ministraverint, exemplo etiam Domini qui animam suam

pro redemptione nostrae salutis impenderit. Ad gloriam autem humilitatis istius, coenae eos et convivii modo instruit : monens in locis eminentioribus accubari non oportere, ne forte eo adveniente qui clarior est, per dominum coenae occupato loco cum decenti contumelia admonitus decedat. Porro autem si in humilibus accubuerit; advenientibus humilioribus, ad gloriam loci celsioris accedet. Atque ita non praesumere aliquid honoris decet, sed humilitatis operibus promereri.

Caeci duo, gentes ex Cham et Japhet. Deum praedicant Christum. -- Et egredientibus illis ab Jericho, secuta est eum turba multa: et ecce duo caeci sedentes super viam audierunt quod Jesus transit, etc. . Superius per figuram duorum filiorum Zebedaei,

de Israelitico populo tractatum est, qui ex semine Sem erat ortus. Competenter igitur caeci duo

viam adsident: populi videlicet gentium duo ex Cham et Japhet procreati egressus et iter ejus observant, sibique caecis visum reddi deprecantur. Denique eos turba objurgat cur clament, et ut sileant increpat: non quod silentium causa honoris exigerent, sed acerbe a caecis audiunt quod negabant, Dominum esse David filium. Illuminatis enim caecorum mentibus Deus in homine praedicabatur, ut verum esset quod a Domino dictum est: In judicio mundi hujus veni, ut qui vident non videant, caeci vero respiciant . At illi magis clamant: et demorante legis populo, vehementiorem fidei suae protestantur calorem. Sed Dominus miseretur, et quid volunt requirit. Illi vero aperiri oculos suos precantur. Quibus misertus oculos contigit, et visum

cognoscendi Dei reddidit . Atque ut typus crediturarum gentium expleretur, coelestis gratiae cognitione percepta, qui caeci fuerant, videntes Dominum suum sunt secuti. 771

CAPUT XXI. De asina et pullo ejus, de ejectis a templo nummulariis, de ficu maledicta, de duobus filiis ad vineam missis, de publicanis et meretricibus.

Superiori cap. duae vocationes ex Israel, nunc totidem ex gentibus praesignantur. -- Tunc Jesus misit duos ex discipulis suis dicens: Ite in castellum quod contra vos est, etc. . Duo discipuli ad vicum mittuntur, ut asinam ligatam cum pullo ejus absolvant, atque ad eum perducant: et si quis interroget

cur ita fiat, respondeant Domino necessarios, ac statim remittendos. Post superiorem sermonem, quo in duobus filiis Zebedaei duplicem ex Israel vocationem significatam meminimus, competenter nunc duo discipuli ad solvendam asinam et pullum destinantur: quia duplex erat ex gentibus plebis vocatio consecutura. Erant enim atque sunt Samaritae, profecti quondam per secessionem ex lege, et sub quadam observantiae suae consuetudine servientes: erant etiam gentes indomitae et feroces. Igitur duo mittuntur, ut solvant ligatos et obstrictos et erroris atque ignorantiae vinculis praepeditos: et mittuntur extra Jerusalem; extra eam enim hae duae vocationes habebantur. Caeterum mater filiorum Zebedaei intra Jerusalem Dominum oravit: duabus

enim vocationibus Israel vel per apostolos vel per Joannem ex lege salvatur. Verum aeque per

Philippum Samaria credidit ; per Petrum autem Cornelius Christo tamquam primitiae gentium adductus est . Quod autem instruuntur, ut quaerenti respondeant Domino necessarios et mox remittendos, id est, eos ipsos genti suae praedicatores fidei evangelicae esse reddendos. Impleta igitur est prophetia, quae invectum asina et pullo novo Dominum venturum in Jerusalem nuntiabat . Sed gestorum effectibus prophetatur. Asina namque, quae de vico solvitur, atque exhibetur, Samaria videlicet alieno et peregrino obsessa dominatu, per apostolos solvitur, et Domino suo redditur. Pullum vero idem Dominus adscendit, novellum, contumacem, durum: atque haec omnia gentilis ignorantiae vitia dominantur, et tot animarum

Vestimenta Domino a patriarchis et prophetis qui substrata. Rami ab apostolis excisi, quid. --Omnis autem haec species futuri ordinem tenet: et parabolicis significationibus, rerumque praesentium conditionibus, futuris forma praemittitur. Erit enim Dominus in claritatis 772 suae adventu gentes possidens: earumque mentibus tamquam vector insidens, toto comitatus sui agmine praedicabitur, patriarcharum, prophetarum atque apostolorum. Nam gloriam suam in vestimentis patriarchae Domino substernunt: eorum enim et generationibus et nominibus et insectationibus est Dominus prophetatus. Eique omni dignitatis suae ornatu concedentes, seque sedili ejus substernentes, docent omnem gloriam

suam praeparationi dominici adventus fuisse substratam . Illic etiam Prophetae vestimenta sua incedentis itineri substernunt; hanc enim viam gentium vecturarum Deum praedicaverunt: quique saeculi amore postposito, mortibus se et lapidationibus offerendo, ipsis se quodam modo corporibus exuerunt, ad ingressum viae talis oblatis. Apostoli quoque excisarum arborum ramos post vestimenta substernunt: sed nulla in hoc est humani officii reverentia. Rami enim incedentem impedirent, et implicitum iter facerent properantis ingressui: verum explicatur omnis ratio prophetiae, et futuri forma servatur. Igitur infructuosarum gentium rami, id est

infidelium quondam gentium fructus, per apostolos itineri Domini substernuntur, et Salvatoris justificantur ingressu: et per eos inceditur, et gratissimum fit incedenti Deo ex ramis infecundae radicis officium.

Populi in Christum compugnantes affectus. -- Turba autem et praecedens et consequens clamabat: Hosanna fili David, benedictus qui venit in nomine Domini . Sed crucifigendum quomodo turba collaudat, aut quomodo odium meruit ex favore? Verum laudationis verba, redemptionis in eo exprimunt potestatem. Nam hosanna hebraico sermone significatur redemptio domus David. Deinde David filium nuncupant, in quo agnoscerent regni aeterni haereditatem. Postremo benedictum qui venit in nomine

Domini confitentur. Atquin acclamandum ab his erat "crucifige" blasphemum. Sed peragunt formam futuri gesta praesentia; et compugnantibus licet eorum inter quos haec gerebantur affectibus, quamvis mox diversa essent consecutura, rerum tamen coelestium fidem etiam invitorum meditatur operatio. Commovetur deinde Jerosolyma; rerum enim novitas motum attonitis afferebat.

Vendentes columbas, hoc est, Spiritus sancti dona, de templo ejiciuntur. --Templum vero introiit, id est, ecclesiam traditae a se praedicationis ingressu . A qua primum omnia sacerdotalis ministerii vitia jure potestatis expellit: reddenda enim ab omnibus 773 gratuita tradiderat, quae gratuita fuerant consecuti : quia neque

emi aliquid per corruptelam sacerdotis aut vendi, libertas doni debebat admittere. Cathedras autem, praecipue vendentium columbas, evertit. Quae porro dignitas est in nundinis columbarum? aut quod privilegium in avium istarum commerciis reservatum est, ut vendentes eas honorem sibi arrogent cathedrarum? Sed in omni loco admonemus, altius verborum virtutes in istius modi significationibus contuendas. In columba, secundum prophetiae exempla, sanctum Spiritum intelligimus: in cathedra, sacerdotii sedes est. Ergo eorum, qui sancti Spiritus donum venale habent, cathedras evertit, quibus ministerium a Deo commissum negotiatio est; admonitionis

ejus commemorans auctoritatem, quae in propheta teneatur. Nam scriptum est: Domus mea domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum . Sed neque emere Judaeos in Synagoga, neque vendere Spiritum sanctum posse existimandum est. Non enim habebant ut venire possent, neque erat quod emere quis posset: sed praefiguratio futurorum dictis praesentibus continetur, Ecclesiae vitia in ipso adventu dominicae claritatis esse purganda.

Tous les livres