Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 21)
Infirmitates quoque caecorum et claudorum curavit in templo : et publicas ejus operationes favor populi consecutus est. Invident autem puerorum clamoribus principes sacerdotum, eumque admonent cur ista audiat ; in redemptionem
enim venisse domus David praedicabatur. Quibus respondit, non legisse eos: Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem : cessantibus enim prudentum judiciis, hanc sibi a pueris atque infantibus. quorum sit regnum coelorum, confessionis gloriam praeparatam; quia prudentes et principes saeculi sapientiam Dei reprobaverint, Christum autem regenerationis parvuli lactentesque sint praedicaturi: Et his dictis civitatem egressus reliquit eos, atque in Bethania mansit . Infidelem videlicet Synagogam deserens in Ecclesia gentium demoratur.
Ficus fructu non foliis carens. Synagoga. -- Mane autem transiens in civitatem, esuriit: et videns arborem fici unam secus viam, venit ad eam, et reliqua
. Idem etiamnum rerum coelestium ordo praemittitur. Nam in ficu Synagogae positum exemplum est. Dato enim poenitentiae spatio, eo videlicet tempore quod inter passionem et reditum claritatis est medium, veniet esuriens plebis hujus salutem, et inveniet infecundam, foliis tantummodo vestitam, 774 id est, verbis inanibus gloriantem, sed fructibus vacuam, operibus quippe bonis sterilem, et exspectatis proventibus nudam. Et quia poenitendi tempus excesserit, in perpetuum sententia judicii coelestis arescet. Et in eo quidem bonitatis dominicae argumentum reperiemus. Nam ubi afferre voluit procuratae per se salutis exemplum, virtutis suae potestatem in humanis corporibus exercuit. spem futurorum et animae salutem curis praesentium
aegritudinum commendans. Nunc vero ubi in contumaces formam severitatis constituebat, futuri speciem damno arboris indicavit, ut infidelitatis periculum sine detrimento eorum, in quorum redemptionem venerat, doceretur.
Sterilitati damnatio est aeterna. Fidei jus. --Admirantur vero discipuli arborem in momento dicti ipsius
aruisse : quia praesentis facti efficacia futuri imaginem praeferebat. Cum enim in regno coelesti advenerit, in tempore ipso adventus ejus infidelitatis Judaicae sterilitatem aeternae damnationis sententia consequetur. Quos ( discipulos ) Dominus, si fidem habuerint non solum haec, sed et majora horum eos posse confirmat. Illi quidem judicaturi erant Israel, secundum antecedentes sponsiones: sed etiam jus omne in diabolum, quem montem nuncupat, essent consecuturi. Ait enim ita: Si fidem habueritis, non solum de ficulnea facietis, sed et si monti huic dixeritis: Tolle et jacta te in mari, fiet . O ingens fidei praemium, cujus merito in tantum potestas credentium extollitur, ut judicaturi universos, pari severitatis sententia in damnationem saeculi diaboli
Synagoga qua ratione ficui comparetur. --Contuendum autem est, qua ratione Synagoga ficus arbori comparetur. Haec namque arbor dissimiliter a caeterarum arborum et natura et conditione florescit. Nam flos ei primus in pomis est, sed non in his ( pomis ), quae maturitatem ut emerserint consequantur. Grossa enim haec et communis usus et prophetica auctoritas nuncupavit. Verum postea internae fecunditatis virtute exuberante, ejusdem speciei atque formae poma prorumpunt, quibus prorumpentibus ista truduntur, et dissolutis quibus continebantur radicibus decidunt, aliaque illa exeuntia usque ad maturitatem fructuum provehuntur. Sed de superioribus illis si quando inciderit, ut in sinu virgularum
ex ramulo eodem prodeuntium emerserint; manent semper, et non sicut grossa caetera decidunt, sed haerent sola tantum, pomaque caetera maturitate praeveniunt. Et hos pulcherrimos fructus arbor illa ex se dabit, qui cum grossis caeteris promergentes, de medio utrarumque virgularum claviculo proferentur. Igitur ex conditione arboris propria et competens Synagogae similitudo proposita est.
Apostoli primi ex Synagoga fructus. Aliorum infidelitas in Adam et Eva praesignata. --Primos enim populi fructus, quos ab exordio protulerat, grossorum amisit exemplo: 775 quia plebem ejus inutilem, fidelis et pertinax et usque ad consummationem temporum manens populus gentium protrusit. Verumtamen credentes primi ex Israel Apostoli, et inter
Legem et Evangelia grossorum modo inhaerentes caeteros resurrectionis gloria et tempore anteibunt. Et quidem jam in exordio Genesis (III, 7), in hujus rei formam, pudorem suum Adam atque Eva hujus arboris foliis texerunt, cum se ipsos ad adventum Domini vocantis occulerent: quia Synagoga infidelis, et legis mandata transgrediens, impudentiae suae foeditates,
et turpitudinum confusionem infructuosis esset verborum velamentis tamquam ficus foliis contectura. Atque haec quidem de natura arboris hujus interjecta sunt, ut comparationis proprietas intelligi posset. Reliquus itaque gestorum ordo est contuendus.
Pharisoeorum de Joannis baptismo responsum qui verum. --Pharisaei multa exinde viderant ingentibus magis digna miraculis: sed nunc maxime solliciti sunt, et interrogant, in qua haec faciat potestate . Res enim, sub praesentium gestorum effectibus, ingens futurorum complectebatur arcanum. Atque idcirco ex eo specialiter interrogandi reperitur instinctus, sub quo totius periculi praeformatio proferebatur. Dominus respondet
dicturum esse se in qua haec faceret potestate, si modo illi interroganti sibi respondissent, Joannis baptisma utrum de coelo, aut ex hominibus putarent esse . At illi responsionis suae periculo cunctantur, cogitantes, si de coelo professi essent, confessione sua se reos deprehendendos, cur coelestis testimonii auctoritati non credidissent: si ex hominibus dixissent, turbas verebantur, plures enim prophetam Joannem habebant . Responderunt itaque, nescire se . Non utique de coelo nesciebant, cum convinci veritate professionis suae metuunt. Sed verum de se etiam cum fallendi voluntate dixerunt. Per infidelitatem enim suam de coelo esse Joannis baptisma nescierunt. Quod autem ex hominibus esset, idcirco non potuerunt scire, quia
Difficultas prima, quis filius senior, quis junior. -- Homo quidam habebat duos filios, et reliqua . Multa et gravia sunt, quae confundere intelligentiam possunt, nisi prioris et posterioris sensus ordinem tenuerimus. Quis enim hic existimari poterit filius senior, qui iturum se ad opus negaverit, et per poenitentiam emendatus eo rursum profectus sit? Atquin Israel non poenituit, sed in Dominum manus intulit, et universitas ejus Deum suum impio ore crucifixit. Juniorem autem quem sentiemus, qui iturum se spoponderit, et non abierit? Sed gentium peccatorumque plebs id quod spopondit effecit. Abiit enim, et ad opus ad quod vocabatur egressa est: quomodo ergo ea esse quae non abiit,
ipsa Pharisaeorum responsio quid momenti habeat, quaerendum est. Dicunt voluntati 776 juniorem obedisse. Hoc rerum ratio non patitur, ut simulata professio meritum perfectae veritatis obtineat; ut plus sit fefellisse spondentem, quam perfecisse omnia non pollicentem. Quis autem non malit negari sibi id quod poscat, dummodo id quod poposcerit fiat, quam non fieri quod spondeatur ut fiat; cum facti effectus ex desperatione sit gratior, spes autem destituta plus doleat? Nisi forte poscentium voluntas sola sibi adulatione spondentium blandiatur.
Filius prior, qui ex Pharisaeis crediderunt. --Recordandum igitur est, propositionem comparationis istius ex eo sermone descendere, qui initus sit de Joanne, ut infidelitatis cunctationem, et ex ea
silentii necessitatem istiusmodi positum objurgaret exemplum. Sed sicut in caeteris admonuimus, hic quoque meminisse nos oportet, rationi rerum praesentium aliquid interdum ea conditione deesse, ut futurorum species sine damno aliquo praefiguratae efficientiae expleatur. Primus est filius, populus ex Pharisaeis in praesens a Deo per Joannis prophetiam ut praeceptis suis obtemperaret admonitus. Hic insolens et inobediens et dictis praesentibus contumax fuit, habens in lege fiduciam, et poenitentiam peccatorum gloria praerogativae ex Abraham nobilitatis adspernans: qui deinceps operum miraculis post Domini resurrectionem poenitens sub apostolis credidit, facti fide ad voluntatem evangelicae operationis regressus, anterioris insolentiae culpam poenitendo
Filius junior, publicani et peccatores. --Filius autem minor, plebs est publicanorum et peccatorum, ipsa peccati in qua tum demorabatur conditione posterior, cui praeceptum sit per Joannem ut a Christo exspectaret salutem, et ab eo baptizata crediderit. Sed quod ait, spopondisse eam ituram se, et non isse; ostendit credidisse eam quidem Joanni, sed quia evangelicam accipere doctrinam non nisi post passionem Domini per apostolos potuit (tum enim erant humanae salutis sacramenta peragenda); non isse eam significat. Denique non ait noluisse, sed non abisse. Res extra culpam infidelitatis est, quia in facti erat difficultate ne fieret. Non igitur ire statim ad opus quod praeceptum est noluit; sed quia 777 ire non poterat, non iit. In eo enim necessitatis mora sine crimine voluntatis ostenditur.
Hi quomodo obedientes. --Et in responsione quidem Pharisaeorum quaedam est necessitas prophetiae. Nam inviti licet, confitentur quis obsecutus sit voluntati, junior scilicet filius, obediens professione, licet non efficiens in tempore; quia fides sola justificat. Atque ideo publicani et meretrices in regno erunt priores , quia Joanni crediderint, et in remissionem peccatorum baptizati in adventum Christi confessi sint, curationum opera laudaverint, sacramentum passionis acceperint, virtutem resurrectionis agnoverint. Principes autem sacerdotum et Pharisaei videntes haec, et contemnentes, qui justificati per fidem non erant, nec per poenitentiam regressi sunt ad salutem: atque ideo in perpetuum fructus eorum sub maledictione ea, quae in arbore
CAPUT XXII. De vinitoribus qui missos ad se ob repetendos fructus interficiunt, de invitatis promiscuis et veste nuptiali.
Paterfamilias Deus. Vinea, Israelitae. Torcularia, prophetae. -- Aliam parabolam audite. Homo erat paterfamilias, et plantavit vineam, et sepem circumdedit ei, et fodit in ea torcular, et turrem aedificavit, et reliqua . Quaestio omnis in absoluto est. Nam etiam ipsi principes sacerdotum et Pharisaei de se dici haec intelligentes, in iram accensi sunt. Sed personarum proprietas, et rerum comparationes sunt proferendae. Patremfamilias hic patrem Deum intelligimus,
qui populum Israel in proventus optimorum fructuum plantaverit, quique eos sanctificatione paterni nominis, id est, nobilitate Abrahae et Isaac et Jacob intra fines suos, tamquam septo aliquo custodiae peculiaris, incluserit; prophetas quoque quaedam quasi torcularia aptaverit, in quos musti modo quaedam ubertas sancti Spiritus ferventis 778 influeret: in turri autem eminentiam legis exstruxerit, quae et in coelum ex solo egressa proveheret, et ex qua
Christi speculari posset adventus. In colonis vero, principum sacerdotum et Pharisaeorum est species, quibus in plebem potestas est permissa doctrinae.
Servi missi. Filius occisus. Sceleris spes. Patrisfamilias reditus. Lapis angularis. --In servis vero, qui missi sunt ut fructus perciperent , varius et saepe repetitus progressus est prophetarum. Missi autem rursum plures prioribus , tempus illud est, quo post singulorum praedicationem, plurimus in unum prophetantium numerus emissus est; qui variis temporibus verberati et lapidati et occisi sunt, fructus institutae plebis edoctaeque repetentes. In filio vero ad ultimum misso , Domini nostri et adventus et passio est: qui extra Jerusalem, tamquam extra vineam, in sententiam damnationis abjectus
est. Consilium vero colonorum et haereditatis occiso haerede praesumptio , spes inanis est gloriam legis, perempto Christo, posse retineri. In patrisfamilias reditu , tempore judicii gloria est in Filio paternae majestatis assistens. In responsione autem ipsorum principum et pharisaeorum, redditur dignius apostolis legis haereditas. Sed hic filius lapis est ab aedificantibus improbatus, et in fastigium angularis erectus, et in oculis omnium mirabilis, et inter legem atque gentes lateris et aedificii utriusque conjunctio.
Nuptiae quid: cur a Patre factae. -- Simile est regnum coelorum homini regi, qui fecit nuptias filio suo, et misit servos suos vocare invitatos ad nuptias, etc. . Et haec quidem parabola
distinguenda temporibus est, et dignoscenda personis. Et de persona regis et filii absoluta intelligentia est. Fecisse autem patrem nuptias filio, et sic invitasse, nova ratio est. Nam nuptias facere, et auctoris et temporis est nuptiarum. Verum hic nuptiae, vitae coelestis et in resurrectione suscipiendae aeternae gloriae sacramentum est. Merito igitur a Patre sunt factae; quia aeternitatis hujus societas, et novi corporis desponsa conjunctio, jam perfecta habebatur
in Christo. Et in hoc quidem loco admonebimus ita, ut et in superiore ubi de repudii conditione tractatum est, diligenter quae de ratione resurrectionis significata sunt contueri, et id quod sub persona Adae ad Evam dictum est, quia sacramentum magnum sit, ne incuriose relinquatur .
Missi ad invitandum qui. --Qui autem admonentur ut veniant , invitati antea populus Israel est: in gloriam enim aeternitatis per legem est advocatus. Servi missi, qui invitatos vocarent, apostoli sunt: eorum enim erat proprium, commonefacere eos quos 779 invitaverant prophetae. Qui vero iterum cum praeceptorum conditione mittuntur, apostolici sunt viri et successores apostolorum.