Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 22)

Hilaire de Poitiers · Doctrine

Texte latin, domaine public · Source : mlat.uzh.ch (Corpus Corporum) — PL 9 · 28 pages

Fiche de l’œuvre dans le savoir

Tauri autem saginati, gloriosa martyrum species est, qui confessioni Dei, tamquam hostia electa, sint immolati. Saginata vero ( supple, hostia), sunt homines spiritales, tamquam coelesti pane ad evolandum aves pastae, caeteros accepti cibi ubertate expleturae. His enim omnibus jam paratis, et in numerum complacitae Deo multitudinis collectis, regni coelestis gloria tamquam nuptiae nuntiantur.

Quomodo excepti ac vindicandi. --Sed eorum quoque admonitionem ita neglexerunt, ut aliqui eorum ambitione saeculi tamquam agro occuparentur: plures vero ob pecuniae cupiditatem negotiatione detinerentur . Caeteri autem missos servos, quod in ipsis apostolis expletum est, affectos injuriis occiderunt . Sed tam immanis facti scelus ultio

digna consequitur. Missi exercitus coelestes omnem eorum congregationem judicio Dei urent, et flammis aeterni ignis succendent ; quia contra humanitatis affectum, homicidarum odiis saevierunt.

Gentium vocatio. Vocatio bonos efficit quantum ex se est. --Quoniam vero de judicii tempore et resurrectionis ista loquitur, sermonem eumdem ad congregationem gentium retulit. Indignis enim repertis his, qui primi invitati fuerant, jubet iri ad exitus viarum . Dono enim gratiae, vitae anterioris crimina omittuntur. Nam saepissime viam tempus saeculi intelligendam monuimus. Atque ideo ad exitus viarum jubentur ire; quia omnibus retroacta donantur. Vocari deinde omnes sine aliqua exceptione ad nuptias jubet, et mali simul cum bonis veniunt . Vocatio quidem bonos efficere debuerat, quia sancta est, et ex optimo affectu invitantis profecta est: sed per vitium inemendatae voluntatis discrimen est vocatorum.

hominibus plurimum artis habere soleat simulatio, quae si nos vel secreto mentis alienae, vel simplicitate judicii nostri fefellerit, tamen Deum latere non possit: ideo ingressus Deus felicis resurrectionis istius coetum, et hominem accumbentem sine nuptiali veste conspiciens, interrogat quomodo sit ingressus (v 11). Numquid invitandorum habitum designaverat? Deinde cum invitari quoscumque jussisset; quomodo unus omnibus poterat esse vestitus? Aut si certus ex consuetudine convivantium in nuptiis habitus esse soleret: et ab invitantibus ac ministris potuisset inhiberi. Sed quia malos intelligere non omnium est, et humana simplicitas difficile fraudulentiam simulatae mentis intelligit; idcirco hunc malum et indignum coetu nuptiali Deus solus invenit. 780 Vestitus autem nuptialis est gloria Spiritus sancti, et candor habitus coelestis: qui bonae interrogationis confessione susceptus, usque in coetum regni coelorum immaculatus et integer reservetur. Hic itaque tollitur, et in exteriores tenebras mittitur, quia multi vocati sunt, et pauci electi . Non est igitur paucitas in invitatis, sed raritas in electis: quia in invitante sine exceptione publicae bonitatis humanitas est; in invitatis vero de judicii merito probitatis electio est.

CAPUT XXIII. De tributo et imagine Caesaris, de eadem septem fratrum uxore, de mandatis maximis, de David filio.

ut eum caperent in verbo, etc. . Frequenter Pharisaei commoventur, et occasionem insimulandi eum habere ex praeteritis non possunt: cadere enim vitium in gesta ejus et dicta non poterat. Sed de malitiae affectu in omnem se inquisitionem reperiendae accusationis extendunt. Namque a saeculi vitiis atque a superstitionibus humanarum religionum universos ad spem regni coelestis vocabat. Igitur an violaret saeculi potestatem, de propositae interrogationis conditione pertentant: an videlicet reddi tributum Caesari oporteret (v 17)? Qui interna cogitationum secreta cognoscens (Deus enim nihil non eorum quae intra homines sunt absconsa speculatur), afferri sibi denarium jussit, et quaesivit cujus et inscriptio esset et forma (v 18 et 19). Pharisaei

responderunt, Caesaris eam esse. Quibus ait: Caesari redhibenda esse, quae Caesaris sunt, Deo autem reddenda esse quae Dei sunt (v 20 et 21).

Mentium Deo uni deditarum libertas. Quid Deo debeamus. --O plenam miraculi responsionem, et

perfectam dicti coelestis absolutionem! Ita omnia inter contemptum saeculi, et contumeliam laedendi Caesaris temperavit, ut curis omnibus et officiis humanis devotas Deo mentes absolveret, cum Caesari, quae ejus essent, redhibenda decernit. Si enim nihil ejus penes nos resederit, conditione reddendi ei quae sua sunt non tenebimur. Porro autem si rebus illius incubamus, si jure potestatis suae utimur, et nos tamquam mercenarios alieni patrimonii procurationi subjicimus; extra querelam injuriae est, 781 Caesari redhiberi quod Caesaris est, Deo autem quae ejus sunt propria reddere nos oportere, corpus, animam, voluntatem. Ab eo enim haec profecta atque aucta retinemus: et proinde condignum est, ut ei se totum reddant, cui debere se recolunt et originem et

In illa die accesserunt ad eum Sadducaei, qui dicunt non esse resurrectionem, et reliqua . Sadducaei extra fidem resurrectionis sunt. Et quia eam Dominus praedicaret, calumniam divinis rebus ex efficiendi voluntate proponunt, septem videlicet fratrum eamdem conjugem, cujusnam eorum in ressurrectione futuram esse respondeat.

Scripturae auctoritas. In qua forma muliebris sexus resurgat. --Atque ita quidem publica opinio accipit, de resurrectionis conditionibus nihil scripturis prophetalibus contineri. Sed Dominus ait: Erratis nescientes Scripturas, neque virtutem Dei . Ergo scriptum est; et cessare debet ambiguitas, quam auctoritas tanta condemnat. Hanc

enim eamdem calumniam afferre plures solent, in quam formam muliebris sexus resurgat, et an rursum cum ipsis naturae suae et corporis officiis reformetur? Nos quidem temere locum hunc a cunctis ferme praeteritum contingimus: sed admonemus id tantum Domino fuisse propositum, cujus uxor sit deputanda de septem; Dominum autem objurgasse, cur errarent nescientes Scripturas Deique virtutem, quia non nubent neque nubentur (v 30). Et quidem

suffecerat adversus Sadducaeos ita sentientes, opinionem corporeae illecebrae recidisse, et officiis cessantibus inania haec corporum gaudia sustulisse: sed adjecit: Erunt similes angelis Dei. Quia igitur eas angelis similes sacramentum Scripturarum et divinae virtutis potestas futuras esse demonstrat; qualis in Scripturis auctoritas est de angelis opinandi, talem in resurrectione spei nostrae sensum oportet esse de feminis. Et haec quidem de resurrectionis conditionibus propositae reddidit quaestioni.

Resurrectionis aeternae veritas ex Lege. --De ipsa vero resurrectione adversum infidelitatem eorum ita locutus est: Non legistis quod dictum est vobis a Deo dicente, Ego sum Deus Abrahae, Deus Isaac, et Deus

Jacob; non est Deus mortuorum, sed viventium . Sermo enim hic ad Moysen sanctis istis patriarchis jam pridem quiescentibus exstiterat. Ergo quorum erat Deus, hi Deum habebant. Nihil autem poterant habere, si non erant; quia in natura rei est, ut esse id necesse sit, cujus sit alterum. Atque ita Deum habere viventium est; 782 cum Deus aeternitas sit, et non sit eorum quae mortua sunt, habere id quod aeternum est. Et quomodo esse illi futurique semper negabuntur, quorum se esse profiteatur aeternitas?

Pharisaei scientia legis elati. Officium Christi proprium. -- Pharisaei autem audientes quod silentium imposuisset Sadducaeis, congregati sunt adversus eum, et interrogavit eum unus ex his legis doctor, et reliqua . Succedunt Sadducaeis tentantibus Pharisaei. Et illis quidem congruenter fuerat de resurrectione responsum, ut in lege ipsa, ex qua erant profecti, contineri sperandae resurrectionis fidem convincerentur. Pharisaei vero habere se scientiam legis gloriabantur, quae ad futurorum speciem praelata, imaginem consecuturae veritatis continebat. Quaerunt autem, quod mandatum esset potissimum in lege : non contuentes meditationem

legis in Christo fuisse perfectam. Et quidem insolentium ignorantiae legis ipsius verbi responsum est: quae responsio omnem in se veritatis est complexa doctrinam. Proprium enim Domini nostri Jesu Christi officium est, cognitionem Dei afferre, et intelligentiam nominis ejus potestatisque praestare . Missus enim venerat, et ex aeternitate deductus, his quae erant Deo placita perfungebatur. Respondit itaque primum esse mandatum: Diliges Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua

. Non enim aliud ille efficiebat, quam quod lex continebat; quia praecepta legis, eorum quae gesturus ipse erat, formam complectebantur. Admonet igitur cognitionis ejus, quam habere se gloriabantur in lege, Deum omnipotentem omni affectu mentis, cordis,

animae diligendum, ut admonitionem suam praemissa legis mandata firmarent.

Proximi nomine Christus diligendus jubetur. --Deinde adjecit: Hoc est magnum et primum mandatum. Secundum vero simile huic: Diliges proximum tuum sicut te ipsum . Sed mandatum sequens et simile significat idem esse et officii et meriti in utroque . Neque enim aut Dei sine Christo, aut Christi sine Deo potest utilis esse dilectio. Alterum igitur sine altero nullum ad salutem nostram affert profectum. Et ideo in his duobus mandatis tota lex pendet et prophetae (v 40); quia lex et prophetae omnis Christi deputabatur adventui, et adventus ejus per supplementum

eorum cognoscendi Dei intelligentiam praestabat. Nam de proximo frequenter admonuimus, non alium intelligendum esse quam Christum. Cum enim patrem, matrem, filios charitati Dei praeponere inhibeamur, quomodo dilectio proximi diligendi Deum simile mandatum est? Aut relinquetur aliquid, quod amori Dei possit aequari? nisi quia similitudo praecepti parem charitatem diligendi Patrem et Filium exigebat.

Christus qui filius David secundum carnem, Dominus est David. --Atque ut legis ipsius verbis argui possent, et 783 de proximo manifestior intelligentia panderetur; requirit quid illis videretur Christus, cujusnam filius futurus esset. Qui responderunt, David. Quibus ait, quomodo in spiritu Dominus a

David nuncuparetur, qui ejus filius futurus esset; et quomodo ab eo dictum esset: Dixit Dominus Domino meo: Sede a dextris meis, donec ponam inimicos tuos scabellum pedum tuorum . Erat quidem verum, Christum ex David semine procreandum: sed similitudo nominis, qua Dominus Domino dicebat, et qua a dextris collocabat, donec omnes inimicos subderet pedibus ipsius, significabat et de consortio

nominis substantiae unitatem, et assidendi invitatione judicium, et de universorum subjectione virtutem; ut meminissent in eo, qui ex David oriebatur, aeternae virtutis et potestatis et originis substantiam contineri, et Deum in homine mansurum.

CAPUT XXIV. De cathedra Moysi super quam sederunt Scribae et pharisaei, de clauso ab iisdem regno coelorum, et ab iisdem comedi domos viduarum, circumeuntibus mare et aridam, et dicentibus: Quicumque juraverit in templo, nihil est, et decimantibus mentham et anethum, et aedificantibus sepulcra prophetarum, et de Jerusalem quae interficit prophetas, et lapidat eos qui ad se missi sunt.

Legis doctrina commendatur. Pharisaeorum iniquitas, ignorantia, ac superbia. -- Tunc Jesus locutus est turbis et discipulis suis, dicens: Super cathedram Moysi sederunt Scribae et Pharisaei, et reliqua . Legis de se testantis gloriam praetulit, quae imaginem in se futurae veritatis expresserat. In omnibus enim Christi meditabatur adventum. Quidquid enim in ea continebatur, in profectum manifestandae ejus cognitionis assumptum est. Jubet igitur praeceptis Pharisaeorum obtemperari, quia in Moysi cathedra sederint: jubet legis mandatis omnibus obediri, sed a factis eorum atque operibus abstineri; ut mores hominum atque infidelitas, non legis doctrina vitetur. Ipsi enim subdito sibi populo

gravissima legis onera imponunt, ne digitum quidem suum contingendis ipsis admoventes . Quin etiam praecipiunt Dominum ex toto corde diligi, et proximum tamquam se amari, ipsi adversum legis sibi latae testimonium, Deum in Christo passionibus persequentes. Verborum quoque suorum gloriam tamquam philacteria 784 dilatantes , quibus vitae aeternae auctor Deus non sit intellectus in Christo, seseque ex honore legis emissos tamquam fimbrias ex veste magnificent, qui totius legis ignari, neque opera neque virtutem ejus ipsius legis agnoverint: amantes primos accubitus in conviviis, qui igni aeterno (convivantibus potius cum Abraham gentibus) deputantur: et primas cathedras in synagogis, ipsi doctorem suum secundum legis et prophetarum

testimonia nescientes : sed et salutationes in foro, quibus humilitas cordis et ministerium in omnes est imperatum. Vocari etiam ab hominibus magistri volunt , doctrinae legis ignari, et magistrum salutis perpetuae respuentes. Quae quia omnia profana atque perversa essent, factorum imitatione damnantur. Legis autem audientia, et dictorum obedientia, quia Christum loquebantur, exigitur.

Charitatis et humilitatis praecepta. --Verum in contrarium discipulis jam se scientibus totius humilitatis praecepta consummat, ut meminerint omnes fratres esse se, id est, filios parentis unius, et per novae nativitatis generationem terreni ortus excessisse primordia, et unum sibi esse omnibus coelestis doctrinae magistrum, et gloriam honoris aeterni humilitatis conscientia capessendam; quia insolentiam Deus humilem effecturus sit, et humilitatem elaturus in gloriam .

Tous les livres