Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 23)
Pharisaei Christum respuendo claudunt coelum. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum coelorum . Simulationem eorum poenae significatione condemnat. Vae enim vox dolentis est. Claudere autem eos regnum coelorum ideo
ait, quia in lege meditationem ejus quae in Christo est veritatis occultent, et corporeum adventum a prophetis praedicatum doctrinae simulatione abscondant; ipsique non adeuntes viam aeternitatis in Christo, adire quoque caeteros non sinant.
Qui imponant aliis. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui comeditis domos viduarum . Hinc illae sunt veritatis inficiae, hinc adeundae caeteris salutis inhibitio, et regni coelestis obseratio, ut in obeundis viduarum domibus retineatur ambitio, ut longae orationis dignatione spolientur, ut ab his coelestis cognitio tamquam a thesauro repositae opulentiae expetatur, ut legis dignitas gratiae silentio perseveret. Et ideo accipient amplius judicium, quia et poenam proprii peccati, et reatum alienae ignorantiae
Eorum odium in Evangelium. Qui poena duplici plectendi. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui circuitis mare et aridam . Maris et terrae peragratione significat, in totis orbis finibus eos esse Christi Evangelio obtrectaturos, et legis jugo contra justificationem fidei aliquos subdituros: proselyti enim sunt ex gentibus in Synagogam recepti. Quorum futurorum raritas in uno indicatur: neque enim post Christi praedicationem doctrinae eorum fides relicta est. Sed quisquis fuerit acquisitus ad plebem, filius fit gehennae, poenae soboles, et aeterni judicii 785 haereditas: quia adoptio ex gentibus Abrahae familiam factura sit. Ideo autem poenae duplicatae erit filius, quia neque remissionem
peccatorum sit gentilium consecutus, et societatem eorum qui Christum persecuti sunt sit secutus.
Lex futurorum forma, sedes est et thronus Christi. Christo adveniente cur inutilis. -- Vae vobis duces caeci, qui dicitis: Quicumque juraverit in templum, nihil est . Reverentiam humanarum observationum, et contumeliam propheticae traditionis exprobrat, quod inanibus honorem darent, et detraherent honorandis. Legem namque ipse dederat, et lex non
efficientiam continebat, sed meditabatur effectus. Nam ornatus altarii atque templi non dignitatem de cultu conciliabat, sed futurorum speciem de decore fingebat. Nam aurum, argentum, aes, aurichalcum, margaritae, crystallus propriam significantiam pro natura uniuscujusque metalli complectuntur. Igitur redarguit, quod aurum templi et dona altaris pro sacramentorum religione venerarentur; cum honor potior esset et altaris et templi, quia ad futurorum speciem et aurum templo et donum dedicaretur altari. Et ideo adveniente Christo inutilem esse fiduciam legis: quia non in lege Christus, sed lex sanctificaretur in Christo, in qua veluti sedes thronusque sibi positus sit. Qui quia religiosus habeatur, religionem ab eo necesse est qui in illo considat acceperit:
atque ita stulti caecique sint, sanctificante praeterito, sanctificata venerantes .
Opera externa, etsi non omittenda, internis tamen virtutibus posthabenda. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui decimatis mentham et anethum, et omne olus, et reliqua . Mentis occulta et obscuram voluntatum iniquitatem redarguit: quod ea quae in decimis menthae atque anethi lex praescribit efficiant, ut implere legem ab hominibus existimentur; misericordiam vero atque justitiam et fidem et omnem benevolentiae affectunt reliquerint, quod proprium hominis officium est. Quia decimatio illa oleris, quae in praeformationem futurorum erat utilis, non debebat omitti: effici autem hoc oportebat, ut fidei et justitiae et misericordiae partibus
functi, non imitatione fingendae, sed veritate retinendae voluntatis operibus placeremus. Et quia minus piaculi esset, decimationem oleris potius quam benevolentiae officium praeterire; irridet eorum in colandis culicibus diligentiam, quorum in glutiendis camelis esset incuria, peccata videlicet levia vitantium, et gravia devorantium . Par quoque in eos poenae denuntiatio est, qui calices et paropsides extrinsecus eluentes, eorum interiora non mundent : et jactantiam inutilis studii sequentes, utilitatis perfectae ministerium derelinquant. Calicis namque usus interior est: qui si obsorduerit, quid proficiet lotus exterius? Atque ideo interioris conscientiae nitor est obtinendus, ut ea quae corporis sunt forinsecus eluantur .
Sepulcris quoque eos comparavit, quae humano opere cultuque 786 splendentia, mortuorum ossibus et cadaverum immunditiis interius sordescant : praeferant scilicet inanibus verbis justitiae speciositatem, habeant vero intra se conscientiae suae mentisque foetorem.
Judaei prophetas in odium veritatis occisos non nesciunt. -- Vae vobis Scribae et Pharisaei hypocritae, qui aedificatis sepulcra prophetarum, et reliqua .
Judicii forma in absoluto est, et unicuique nostrum ex natura sensus atque opinio aequitatis imponitur: ut minus ex eo veniae iniquitatis opus habeat, quo magis aequitas ignorata non fuerit. Prophetas namque omnes legis populus occidit. In odium enim eorum, amaritudine objurgationis, accensi sunt: nam voce publica furta, caedes, adulteria, sacrilegia ejus coarguebant. Et quia indignum eum coelesti regno ob haec opera denuntiabant, et haeredes testamenti Dei gentes futuras praedicabant; vario poenarum genere confecti sunt. Sed parentum facta posteritas ita detestata est, ut prophetiae libros veneretur, memorias adornet, sepulcra restauret: talique reverentia extra culpam se esse paterni sceleris testetur.
Tanto magis sunt rei de nece Christi, qui prophetarum opus. Apostolorum elogia. --Qui ergo prophetas cum gravissimo piaculo occisos fatentur, qua venia Christum, qui prophetarum opus est, condemnabunt; cum ea, quae detestentur, etiam multiplicato facinore perficiant? Atque ideo et serpentes et viperina generatio sunt, quia mensuram paternae voluntatis implebunt . Et quomodo effugient judicium, detestantes caedem prophetarum, eorumque ad crucis mortem Dominum persequentes? A quibus propter apostolos, qui de futurorum revelatione prophetae sunt, de Christi agnitione sapientes, de legis intelligentia scribae, caesos, lapidatos, crucifixos, et a civitatibus in civitates fugatos, omnis sanguis justorum ab Abel usque ad Zachariam redundavit : ut quibus obeditum
si fuisset, propriorum criminum esset venia praestanda, ob hos eosdem interemptos poena in eos, qui peremerint, paternorum quoque facinorum congereretur.
Christi in Judaeos affectus. -- Jerusalem, Jerusalem, quae interficis prophetas, et lapidas eos qui ad te missi sunt, etc. . Inter multa objurgationum genera semper misericordiae suae protestatur affectum: cujus hinc omnis querela est, quod regredi in salutem quam praestabat abnuerent. Occiderat enim prophetas, et ad se missos lapidaverat Jerusalem. In civitatis nuncupatione, habitantium facinus ostenditur. Et idcirco Abel sanguis et Zachariae in hanc eorum posteritatem venturus ostenditur: 787 quia
jam in his habitans Christus et praedicans erat passus. Quod si creditum ei fuisset; non solum extra poenam necis prophetarum, credentium fides foret, sed ipsam illam dominicae passionis sententiam esset venia consecuta. At vero cum nec post resurrectionem creditum ei fuerit; etiam ultio ab his Abelis et Zachariae sanguinis reposcetur.
Gallinae opus. Pullorum duplex generatio. Quid Judaeis obtulit Christus. Eorum poena. --Quamvis enim corporeus haec loquatur, et opem universis homo repertus exhibeat, frequenter tamen congregare eos voluit praedicationibus prophetarum. Sed frustra hunc impendit affectum et in cassum. Tamquam gallina congregans pullos suos continere eos sub alis suis voluit: terrena videlicet nunc et domestica
avis factus, quodam corporis sui tamquam alarum operimento, calorem ut pullis suis vitae immortalis indulgens, et in volatum velut nova generatione producens. Pullis enim alia nascendi ratio est, alia volandi. Nam primum ovorum testis tamquam claustro corporis continentur: dehinc postea parentis sedulitate confoti, exeunt in volatum. Hujus igitur familiaris ac pene terrenae avis more, congregare eos intra se voluit: ut qui conditione nascendi editi jam fuissent, nunc alterius generationis ortu, et calore confoventis renati, in coeleste regnum tamquam pennatis corporibus evolarent. Quod quia noluerunt; domus eorum deserta et vacua relinquetur , id est, indigni habitatione sancti Spiritus erunt. Sua enim domus, non Dei esse coeperunt:
et in contumacia infidelitatis manentes, usque in id tempus eum non videbunt, quo in Domini nomine revertentem, etiam invitae infidelitatis confessione benedicent .
CAPUT XXV. De structura templi interrogantibus discipulis, et de his qui in tecto sunt, ne descendant tollere aliquid de domo; et qui in agro sunt, ne revertantur tollere tunicam suam, et de praegnantibus et nutrientibus.
Homo qui templum Dei aeternum. -- Et egressus de templo ibat: et accesserunt discipuli ejus, ut ostenderent ei structuram templi . Post comminationem deserendae Jerusalem, tamquam commovendus
ambitione templi esset, magnificentia ei exstructionis 788 ostenditur. Qui ait destruenda omnia esse, et dispersis totius substructionis lapidibus diruenda. Templum enim aeternum ad habitationem sancti Spiritus consecrabatur: homo scilicet per agnitionem Filii et confessionem Patris et praeceptorum obedientiam Deo fieri dignus habitaculum.
Eversionis Jerusalem tempus ac signa. Simon Samaritanus. --Et cum secessisset in montem, adeuntes eum secreto discipuli interrogant quando haec fierent, quodve signum adventus sui et consummationis saeculi noscerent . Et quia tria haec in unum quaesita sunt, distinctis et temporis et intelligentiae significationibus separantur. Respondetur igitur primum de civitatis occasu: et confirmantur veritate
doctrinae, ne quis fallax ignorantibus posset obrepere. Venturi enim etiam eorum tempore, qui se Christum essent nuncupaturi. Ut igitur fides pestifero mendacio detrahi posset, admonitio praecessit. Venit enim Samaritanus Simon diabolicis instructus et operibus et dictis: pluresque factorum miraculis depravavit. Et quia hoc in Apostolorum tempora conveniret; ait: Non est finis. Sed ne tunc quidem ( supple, erit finis), cum gentes adversus se mutuo et regna concurrent, et fames ac terrae motus erunt: quia in his non universitatis hujus dissolutio est, sed dolorum initia, malis omnibus exinde coepturis. Confirmat igitur eos ad tolerantiam passionum, fugae, verberationis, interitus: et publicum in eos gentium odium propter nomen ejus. Atque his quidem
vexationibus multi turbabuntur, et tantis insurgentibus malis scandalizabuntur, et usque in mutuum odium excitabuntur. Et falsi prophetae erunt (ut Nicolaus unus ex septem diaconibus fuit), multosque ementita veritate pervertent: et abundante nequitia charitas frigescet. Sed usque in finem perseverantibus salus reservata est: ac tum per omnes orbis partes viris apostolicis dispersis, Evangelii veritas praedicabitur . Et cum universis fuerit cognitio sacramenti coelestis invecta, tum Jerusalem occasus et finis incumbet: ut praedicationis fidem, et infidelium poena et metus civitatis erutae consequatur. Haec igitur in eam, ut fuerant praedicta, perfecta sunt: et lapidatis, fugatis, peremptis Apostolis, fame, bello, captivitate consumpta est. Ac tum fuit
digna non esse, cum ejectis praedicatoribus Christi, indignam Dei praedicatione se praebuit.
Adventus Christi indicium. Antichristus cur abominatio desolationis. --Sequitur deinde et indicium
adventus futuri, cum abominationem desolationis stantem in loco sancto videbunt, tunc claritatis reditum intelligendum. Et de hoc quidem, beatissimo Daniele et Paulo praedicantibus, superfluum nos puto habere sermonem : de antichristi enim temporibus haec locutus est. Abominatio ex eo dictus, quod adversus Deum veniens honorem 789 sibi Dei vindicet: desolationis autem abominatio, quia bellis et caedibus terram cum piaculo desolaturus sit. Atque ob id a Judaeis susceptus loco sanctificationis insistet; ut ubi sanctorum precibus Deus invocabatur, illic ab infidelibus receptus Dei honore venerabilis sit.
Judaea cur deserenda. --Et quia proprius iste Judaeorum erit error, ut qui veritatem respuerunt,