Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 24)
suscipiant falsitatem; Judaeam deseri monet, et transfugere in montes ; ne admixtione plebis illius antichristo crediturae vis aut contagio afferatur; sed omnibus, qui tunc fideles erunt, tutiora futura sint deserta montium, quam frequentia Judaeae.
Qui in perfectionis apice, ne rerum terrenarum cupiditate descendat. --Quod autem ait: Et qui in tecto sunt, non descendant tollere aliquid de domo : praeceptum istud secundum humanam intelligentiam rationem dicti factique non recipit. Qui enim in tecto est, et Judaeam sit relicturus, nisi descendens ex eo abire non poterit. Aut quae utilitas est, consistere in tecto, et non in domo manere? Sed frequenter admonuimus, proprietates verborum et locorum contuendas,
ut momenta praeceptorum coelestium consequamur. Tectum est domus fastigium, et habitationis totius celsa perfectio. Domus enim nulla dici poterit vel esse sine tecto. Qui igitur in consummatione domus suae, id est, in corporis sui perfectione constiterit, regeneratione novus, spiritu celsus, et divini muneris absolutione perfectus, non descendere in humiliora rerum saecularium cupiditate debebit, neque inferioribus corporis illecebris provocatus de tecti sui sublimitate decedere. Et qui in agro erit, non revertatur tollere tunicam suam . Scilicet positus in operatione praecepti, non ad curas pristinas revertatur: neque aliqua corporis indumenta desideret, ob quae reversus, veterum exinde peccaminum, quibus antea contegebatur, erit
Nil homini nisi sua culpa malum. Praegnantes, animae peccatis graves. -- Vae praegnantibus et nutrientibus . Simpliciter quidem istud propter
moram fugae accipi potest: quia ventris onere impeditas, imminentem temporum ruinam effugere sit molestum. Sed quid conditio, sexus et generationis ordo commeruit? Nisi forte aetas illa mulierum, quae in illa tempora inciderint, proprie sit futura maledicta. Sed absit istud, ut quidquam sit, quod homini nisi sua culpa malum fiat. Non igitur de fetarum onere Dominum admonuisse credendum est, cum dicit: Vae praegnantibus: sed animarum peccatis repletarum ostendisse gravitatem, quae neque in tecto positae, neque in agro manentes repositae irae tempestatem vitare possint. Dolor enim praegnantes ex natura consequitur: et partus sine totius corporis vexatione non funditur. Quae ergo tales animae reperientur, in suo et onere et dolore continebuntur. 790 Illis quoque vae erit quae nutrientur. Est infantia lacte depulsa non minus ad fugam inutilis, quam ea quae etiamnum lacte alatur. Et quomodo vae illi quae nutriatur; cum nihil intersit aetatis ac temporis, nutriri lacte, et decessisse de lacte? Sed perinde hic etiam infirmitatem animarum, quae ad cognitionem Dei tamquam lacte adhuc alantur ostendit: quae perfecti cibi virtute indigentes, tenui divinae cognitionis infirmoque gustatu imbuantur. Et idcirco vae ipsis erit: quia et ad effugiendum antichristum graves, et ad sustinendum imperitae, nec peccata effugerint, nec cibum veri panis acceperint.
Fuga in hyeme aut sabbato, quid. --Atque idcirco orare admonemur, ne vel hyeme fuga nostra
vel sabbato sit, id est, ne aut in peccatum frigore, aut in otio bonorum operum reperiamur: quia gravis vexatio incumbet et intolerabilis cunctis, nisi quod causa electorum Dei diebus illis sit brevitas afferenda, ut vim incumbentium malorum coarctatum digrassandi tempus exsuperet .
Pseudoprophetarum conatus. Aquilae, sancti. Adventus Christi locus ibi, ubi passionis. --Et quia in magna vexatione positis pseudoprophetae, tamquam praesentem in Christo opem sint indicaturi, multis in locis Christum esse atque haberi mentientur, ut in antichristi famulatum depressos vexatosque deducant; nunc in desertis esse dicentes, ut errore depravent; nunc in penetralibus asserentes, ut dominantis potestate concludant: sed se Dominus non
loco occulendum, nec a singulis contuendum esse profitetur; sed ubicumque et in conspectu omnium praesentem futurum modo fulguris, quod ab oriente elatum, lumen suum usque ad occidentis plagas spargit,
et undecumque micans ubicumque cernitur . Ac ne vel loci quidem ejus, in quo futurus esset, essemus ignari, ait: Ubicumque fuerit corpus, ibi congregabuntur aquilae . Sanctos de volatu spiritalis corporis aquilas nuncupavit: quorum, congregantibus angelis, conventum futurum in loco passionis ostendit. Et digne illic claritatis adventus exspectabitur, ubi nobis gloriam aeternitatis passione corporeae humilitatis operatus est. 791
Gloriosus Christi adventus quando et qualis. --Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et reliqua . Gloriam adventus sui et claritatis reditum indicat obscuritate solis, defectione lunae, casu stellarum, virtutum coelestium motu, ostensione signi salutaris, lamentatione gentium cognoscentium filium hominis in Dei gloria, et ad collectionem sanctorum destinatione angelorum cum tubae, id est, jam publicae libertatis hortatu . Sic erit de grano sinapis arbor ingens : sic de lapide montis contrita imagine orbem terrae mons occupans : sic civitas omnibus contemplabilis : sic lucens universis lumen in ligno: sic ex humilitate mortis Dei gloria. Quarum omnium
rerum indicio, scire nos voluit tempus nostrae redemptionis, quo ex corruptione corporum in honorem spiritalis substantiae transferemur.
Ramus ficus antichristus. Qui frondescat. --Cognoscendi autem temporis signum in similitudine ficus arboris posuit : cujus cum ramus tener fuerit atque fronduerit, tum prope esse aestas, intelligitur. Sed longe alia natura et aestatis et arboris est. In veris (verni temporis) enim initiis intumescit: et non exiguum tempus est medium, inter id quod aestas ingruit, et arboris ramus tenerescit in frondes. Ex quo, non de arbore hoc dictum esse noscendum est. Et quidem jam superius de arboris istius proprietate tractavimus . Hujus etiam foliis Adam legimus indutum, et pudorem
conscientiae texisse, id est, tamquam peccati veste sub lege circumdatum. Ramus igitur ficus antichristus esse intelligitur, diaboli filius, peccati portio, legis assertor. Qui cum tenerescere coeperit atque
frondescere, tunc proxima esse aestas, id est, dies judicii sentietur. Frondescere autem quadam peccatorum exsultantium viriditate noscetur: erit enim tum flos criminosorum, et honor facinorosorum, et gratia profanorum: quibus tamen aestas, id est, calor aeterni ignis in proximo est.
Atque ut fides certa esset futurorum, amen dicendo professione veritatis, adjecit generationem nostram praeterire non posse, nisi universa ista transcurrerent, eaque quae firma existimantur, coelum videlicet et terram, non futura; verba autem sua non posse non esse: 792 quia illa ex conditione creationis suae, id est, profecta de nihilo, habeant id in se necessitatis ut non sint; haec autem ex aeternitate deducta, id in se contineant virtutis ut maneant .
Finis temporum cur non definitus. --De fine autem temporum curam sollicitudinis nostrae ademit, diem illum dicens esse nemini cognitum, et non solum angelis, sed etiam sibi ignoratum . O divinae bonitatis inaestimabilem misericordiam! Numquid Deus pater cognitionem diei, celandi Filium proposito, abnegavit; cum dictum ab eo sit: Omnia mihi a patre meo tradita sunt ? Ergo non omnia sunt, si est aliquid quod negatur. Sed quia ad nos omnia a Patre accepta deveheret, Deique Verbum non tam futuri in se fidem contineat, quam facti; ideo extra definitionem dies posita est, ut largum licet Deus poenitentiae nobis tempus indulgens, incerti tamen metu semper nos sollicitos detineret;
et ipse, nulli loquendo voluntatem dandi hujus diei, nulla dicti sui definitione cohiberet, quia secundum diluvii tempus, in ipso vitae nostrae cursu omnia agentibus ac patientibus, magnus ille dies aderit .
Discretio fidelium et infidelium. Judaeorum creditororum et non crediturorum, haereticorum et catholicorum. --Quin etiam in assumendis fidelibus futurum esse discrimen ostendit, cum duobus in agro positis, assumatur unus, et alius relinquatur; et duabus molentibus, improbetur altera, et altera eligatur; et ex duobus qui in lecto erunt, adhaereat unus, alter deseratur. Infidelium enim et fidelium discrimen in relinquendis aliis et aliis assumendis docet. Dei enim ira ingravescente sancti (ut propheta ait) in
promptuariis recondentur; perfidi vero ad coelestis ignis materiem relinquentur . Duos igitur in agro, duos populos, fidelium et infidelium, in saeculo tamquam in vitae hujus opere dies Domini deprehendet; separabuntur tamen, relicto alio, et
alio assumpto. De molentibus quoque par ratio est. Mola, opus legis est. Sed quia pars Judaeorum ut per apostolos credidit, ita per Eliam est creditura, et justificanda per fidem: ideo una per eamdem fidem boni operis apprehendetur, alia vero in infructuoso legis opere relinquetur, molens in cassum, et non factura coelestis cibi panem. Duo autem sunt in lecto, eamdem passionis dominicae requiem praedicantes: circa quam et haereticorum et catholicorum eadem atque una confessio est. Sed quia unitatem Patris et Filii, et communem eorum theotetam, quam deitatem nuncupamus, catholicorum veritas praedicabit, et eamdem rursum plurimis contumeliis haereticorum falsitas impugnabit; idcirco ex duobus in lecto alius relinquetur, et alius assumetur: quia fidem confessionis
utriusque in uno assumendo, et alio relinquendo, divini arbitrii judicium comprobabit. 793
Vigilantiae necessitas. --Atque ut ignorantiam illam diei omnibus taciti, non sine utilis silentii ratione esse sciremus; vigilare nos propter adventum furis admonuit, et orationum assiduitate detentos omnibus praeceptorum suorum operibus inhaerere . Furem enim esse ostendit diabolum, ad detrahenda ex nobis spolia pervigilem, et corporum nostrorum domibus insidiantem ut ea, incuriosis nobis et somno deditis, consiliorum suorum atque illecebrarum jaculis perfodiat. Paratos igitur esse nos convenit: quia diei ignoratio intentam sollicitudinem suspensae exspectationis exagitet.
CAPUT XXVII. De servo fideli quem constituit dominus super familiam suam, de decem virginibus, de homine in peregre profecto, qui tradidit substantiam suam servis suis.
Praepositis praesertim vigilandum. Praepositi diligentis opus ac merces.--Quis namque est fidelis servus et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? etc. . Quamquam in commune nos ad indefessam vigilantiae curam adhortetur; specialem tamen populi principibus, id est, episcopis, in exspectatione adventuque suo sollicitudinem mandat. Hunc enim servum fidelem atque prudentem, praepositum familiae significat, commoda atque utilitates commissi sibi populi curantem.
Qui si dicto audiens et praeceptis obediens erit, id est, si doctrinae opportunitate et veritate infirma confirmet, disrupta consolidet, depravata convertat, et verbum vitae in aeternitatis cibum alendae familiae dispendat, atque haec agens hisque immorans deprehendatur;
gloriam a Domino tamquam dispensator fidelis et villicus utilis consequetur, et super omnia bona constituetur, id est, in Dei gloria collocabitur, quia nihil sit ultra quod melius sit .
Negligentis vitia ac vindicta. --Quod si contuens longam Dei patientiam, quae in profectum humanae salutis extenditur; adversum conservos insolescet, et saeculi malis vitiisque se tradet, praesentium tantum curam in cultu ventris exercens: desperata die Dominus adveniet, eumque a bonis quae spoponderat dividet, portionemque ejus cum hypocritis in poenae aeternitate constituet, quia adventum desperaverit, quia mandatis non obtemperaverit, quia praesentibus studuerit, quia vita gentium vixerit, quia desperatione judicii commissam sibi
Cur Moyses Decalogum duabus tabulis accepit. -- Tunc similabitur regnum coelorum decent virginibus, et reliqua . Ex dictis superioribus ratio quoque hujus sermonis intelligi potest. De die enim magno Domini omnis est sermo, quo occulta humanarum cogitationum divini judicii cognitione prodentur, et vera exspectati Dei fides non ambiguae spei meritum consequetur. Absolute enim in quinque prudentibus et in quinque fatuis, fidelium atque infidelium est constituta divisio: quo exemplo Moyses decem verba duabus tabulis conscripta acceperat. Necesse enim erat, omnia ea in utraque conscribi: et duplex pagina, inter proprietatem dexterae ac sinistrae, divisionem sub uno licet testamento bonorum malorumque signabat.
Parabolae virginum brevis et acuta expositio. --Sponsus atque sponsa, Dominus noster est in corpore Deus. Nam ut Spiritus carni ( supple, sponsus), ita Spiritui caro sponsa est. Denique tuba excitante, sponso tantum obviam proditur; erant enim jam ambo unum; quia in gloriam spiritalem humilitas