Commentaire sur l'évangile de Matthieu (Commentarius in Matthaeum) (page 25)
carnis excesserat. Primo autem progressu, vitae hujus officiis, occurrere in resurrectionem quae est a mortuis praeparamur. Lampades igitur, animarum splendentium lumen est, quae sacramento baptismi splenduerunt. Oleum, boni operis est fructus. Vasa, humana sunt corpora, intra quorum viscera thesaurus bonae conscientiae recondendus est. Vendentes sunt hi, qui misericordia fidelium indigentes, reddunt ex se petita commercia, indigentiae suae scilicet satietate, boni operis nostri conscientiam veneuntes. Haec enim indefessi luminis copiosa materies est, quae misericordiae fructibus et emenda est et recondenda. Nuptiae, immortalitatis assumptio est, et inter corruptionem atque incorruptionem ex nova societate conjunctio. Mora sponsi, poenitentiae tempus est.
Exspectantium somnus, credentium quies est, et in poenitentiae tempore mors temporaria universorum. Nocte media clamor, cunctis ignorantibus tubae vox est, Domini praecedentis adventum, et universos ut obviam 795 sponso exeant excitantis. Lampadum assumptio, animarum est reditus in corpora: earumque lux, conscientia boni operis elucens, quae vasculis corporum continetur.
In adventu Christi neminem juvabunt aliena merita. Jam poenitentiae nullum tempus. --Prudentes virgines hae sunt, quae opportunum in corporibus operandi tempus amplexae, in primum se occursum adventus dominici praeparaverint. Fatuae autem, quae dissolutae ac negligentes, praesentium tantum sollicitudinem habuerint; et immemores promissorum
Dei, in nullam se spem resurrectionis extenderint. Et quia prodire obviam fatuae exstinctis lampadibus non possunt? deprecantur eas quae prudentes erant, ut oleum mutuentur . Quibus responderunt, non posse se dare, quia non sit forte quod omnibus satis sit : alienis scilicet operibus ac meritis neminem adjuvandum, quia uniquique lampadi suae
emere oleum sit necesse. Quas hortantur ut redeant ad emendum: si vel sero praeceptis Dei obsequendo, cum lampadum luce sponsi dignae efficiantur occursu. Quibus morantibus, sponsus ingressus est; atque una cum eo in nuptias sapientes, quae comparato lampadum lumine operiebantur, introeunt, id est, in coelestem gloriam sub ipso statim adventu dominicae claritatis incedunt . Et quia jam poenitentiae nullum est tempus, fatuae accurrunt, aperiri sibi aditum rogant. Quibus respondetur a sponso, quia nescio vos . Non enim in officio advenientis adfuerant, neque ad vocem tubae excitantis occurrerant, neque introeuntium comitatui adhaeserant: sed morantes et indignae, introeundi ad nuptias tempus amiserant.
Talenta secundum fidei mensuram distributa. -- Sicut enim homo peregre proficiscens, vocavit servos suos, et tradidit illis substantiam suam, et reliqua . Divisio pecuniae inaequalis est: sed non ad dividentem referenda diversitas est; ait enim, unumquemque secundum virtutem suam accepisse. Ergo in quantum quis capax esset accepit: et extra moderantis arbitrium est, quod erat in jure sumentis. Patremfamilias, 796 se ipsum esse significat. Peregrinationis tempus poenitentiae spatium est: quo in coelis a dextris Dei assidens, potestatem universo generi humano fidei atque operationis evangelicae permisit. Igitur unusquisque secundum fidei suae mensuram talentum, id est, Evangelii praedicationem a praedicante suscepit. Haec enim incorrupta substantia
Cui quinque talenta. --Sed servus ille, qui quinque talenta accepit , populus ex lege credentium est: ex qua profectus, meritum ipsius recte probeque perfuncta evangelicae fidei operatione duplicavit. In ratione autem ponenda judicii examen est, quo coelestis verbi usus, et reditus dispensati talenti postulatur. Igitur cui erant quinque commissa, Domino reverso de quinque decem obtulit: talis scilicet in fide repertus, qualis in lege, qui decem verborum
quinque libris Moysi praeceptorum obedientiam per gratiam evangelicae justificationis expleverit. Igitur jubetur in gaudium Domini introire, id est, in honorem gloriae Christi recipitur .
Cui duo. --Ille vero servus, cui duo talenta commissa sunt , gentium populus est, fide atque confessione et Filii justificatus et Patris, et Dominum nostrum Jesum Christum Deum atque hominem et Spiritu et carne confessus. Nam et corde fides, et ore confessio est. Haec ergo huic sunt duo talenta commissa. Sed ut prior ille omne sacramentum in quinque talentis, id est, in lege cognoverat, idque ipsum fide Evangelii duplicaverit: ita iste incremento duum talentorum, idque operatione promeruit. Ratione ac reditu dissimili, par tamen a
Domino munus amborum est; ut gentium fidem exaequatam credentium ex lege scientiae nosceremus. Nam collaudatione eadem jubetur in gaudium Domini introire . Est autem duplicatio sumptae pecuniae, operationem fidei addidisse, et quae opinione crediderant, rebus factisque gessisse.
Cui unum talentum. --Qui vero unum talentum accepit, et in terra recondidit , populus est in lege persistens, totus carnalis et stupidus, et nihil spiritale intelligens, et quem virtus praedicationis evangelicae non subeat, sed propter invidiam salvandarum gentium, in terra acceptum talentum absconderit; neque ipse utens, neque utendum aliis dispenset, sed sufficere sibi legem existimet ad salutem. Atque ideo cum ab eo ratio expostularetur, ita ait: Timui te , tamquam per reverentiam ac metum veterum praeceptorum, usu evangelicae libertatis abstineat dicatque: Ecce quod tuum est, velut in his quae a Domino praecepta sunt fuerit immoratus.
In terra abscondere quid. --In terra vero talentum abscondere hoc 797 est, novae praedicationis gloriam sub obtrectatione corporeae passionis occulere. Qui cum Christum Dominum ad salutem gentium missum fuisse non possit abnuere (nam et adventus et passio ejus ex lege est), obtemperare tamen Evangeliis ipse noluerit. Ait enim: Scio quia
homo durus es, metis ubi non seminasti, et colligis ubi non sparsisti . Rerum praesentium natura non fert messem esse sine semine, et colligi quae sparsa non fuerint: sed totus spiritalis hic sermo est. Diximus enim hunc populum esse de lege, non ignorantem Domini adventum et gentium salutem; sed infidelem: quippe cum sciat metendos illic justitiae fructus, ubi lex sata non sit, et colligendos ex gentibus, qui non ex Abrahae sint stirpe dispersi: et idcirco durus hic homo sit, scilicet sine lege justificaturus, sine dispersione collecturus, et sine satione messurus.
Quanta culpa. Quae hujus culpae vindicta. --Atque ideo hoc magis sine venia erit, cur praedicationem occuluerit, et commissum sibi talentum suffoderit,
cum scire messurum esse sine semine, et collecturum esse quae non sparsisset: sed potius oportuisse eum nummulariis dare, id est, universo generi hominum, quod saeculi negotiis occupetur, usum crediti sibi talenti communicare, Domino reditus ejus a singulis postulaturo. Ob quam culpam talentum ab eo non tam Evangelii, quod suffoderat, quam legis aufertur, eique qui quinque duplicaverit datur, Domino dicente: Omni enim habenti dabitur, et abundabit: qui autem non habet, etiam quod habet auferetur ab eo . Potest quidem habens abundare; quia facile est, per incrementum vel munificentiae vel laboris, opulentum posse ditescere: sed quo modo non habens habebit ad damnum? Hoc ideo, quia habentibus usum evangeliorum, etiam
legis honor redditur: non habenti autem fidem Christi, etiam quod ex lege habere sibi videbatur honoris, aufertur.
CAPUT XXVIII. De adventu filii hominis venientis in majestate sua.
Malorum et bonorum discretio in judicio. -- Cum autem venerit filius hominis in majestate sua, et omnes angeli cum eo, et reliqua . Omnem ipse sermonis hujus rationem absolvit. De judicii enim tempore adventuque commemorat, quo fideles ab infidelibus separabit, atque ab infructuosis fructuosa discernet, haedos videlicet ab agnis, et in dextera ac sinistra collocans unumquemque, digna aut bonitatis aut malitiae suae sede constituet: indicans
se in minimis suis, id est, iis qui sibi 798 cum humilitatis suae exspectatione famulentur, et esurientibus ali, et sitientibus potari, et peregrinantibus confoveri, et nudis contegi, et infirmis visitari, et sollicitis consolari . Ita enim in universorum
fidelium corporibus mentibusque transfunditur, ut haec humanitatis officia, aut gratiam suam impensa mereantur, aut offensam negata commoveant.
Post quem sermonem, quo se venturum in reditu claritatis ostenderat, nunc passurum esse se admonet : ut sacramentum crucis admixtum esse gloriae aeternitatis agnoscerent. Sumitur inter haec perimendi ejus a Judaeis consilium: et congregatis principibus sacerdotum, occasio tanti facinoris exspectatur .
CAPUT XXIX. De muliere, quae accessit ad Jesum in domum Simonis leprosi habens alabastrum unguenti pretiosi.
leprosi, accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi, et reliqua .Sub ipso tempore passionis non ex nihilo est, ut mulier unguentum pretiosum recumbentis Domini capiti infuderit: dehinc ut discipuli irascerentur, et dicerent vendi istud potius in usum pauperum debuisse : tum ut Dominus et mulieris factum comprobaret, et aeternam cum praedicatione Evangelii operis hujus esse memoriam sponderet: postremo ut post id Judas ad vendendam salutem ejus erumperet.
Mulier ungens Christum, plebs gentium. Discipulorum pro Israel favor. Pauperes, Judaei fidei indigi. --Mulier haec in praefiguratione gentium plebis est, quae in passione Christi gloriam Deo reddidit.
Caput enim ejus perunxit: caput autem Christi Deus est. Nam unguentum boni operis est fructus. Et propter corporis curam mulierum sexui maxime gratum est. Igitur omnem curam corporis sui, et totum pretiosae mentis affectum in honorem Dei laudemque transfudit. Sed discipuli favore salvandi Israelis, ut saepe numero, commoventur: vendi hoc in usum pauperum debuisse. Sed neque mulier haec venale unguentum circumferebat. Et pauperes, fidei indigos instinctu prophetico nuncupaverunt. Atque hanc gentium fidem emi potius ad salutem egeni hujus populi debuisse. Quibus Dominus ait, plurimum esse temporis, quo habere curam pauperum possent; caeterum non nisi ex praecepto suo salutem gentibus posse praestari, quae secum infuso mulieris hujus unguento
sint consepultae : quia regeneratio non nisi commortuis in baptismi professione redhibetur. 799 Et idcirco ubi praedicabitur hoc Evangelium, narrabitur opus ejus : quia cessante Israel, Evangelii gloria fide gentium praedicatur. Qua
aemulatione in Judae persona Israel profanus accensus, omni odio ad exstinguendum nomen Domini incitatur.
CAPUT XXX. De die prima azymorum, in qua accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere pascha?
Christianum nomen quando indultum. -- Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi pascha manducare? et reliqua . Discipuli ire ad quemdam hominem jubentur, et ei dicere quod cum eo Dominus pascha cum discipulis facere vellet. Qui praeceptis obtemperaverunt, et pascha paraverunt . Sed oportuerat eos scire quo pergerent, et de hominis nomine edoceri. Alioquin incerti ad quem
mitterentur, quomodo missi quae praecepta fuerant, exsequerentur? Verum sermo prophetiae, rerum praesentium effectibus admiscetur. Hominem enim, cum quo pascha celebraturus esset, non nominat. Nondum enim Christiani nominis honor credentibus erat praestitus, qui vere sunt Deum mentis ac fidei oculis contuentes: ut cum eo pascha Domini Apostolos praeparare sciremus, cui in tempore Domini novum nomen esset addendum.