De sacramentis christianae fidei (page 10)
Ut ergo inciperet quod non erat ab alio factum est qui erat. Quem idcirco ipsum esse ab alio non coepisse necesse est; quoniam qui ab alio esse accepit primus omnibus existendi auctor esse non potuit. Non ergo ab alio accipere esse potuit qui omnibus esse dedit, quem propterea semper fuisse et nunquam coepisse fateri oportet; quoniam omne quod aliquando esse incoepit auctorem habuit per quem coepit. Constat ergo nec dubitari ullo modo potest quod ille per quem coepit quod non semper fuit nunquam coepit, sed semper fuit. Illum autem rerum auctorem et primum principium hoc modo
ratio investigat; et inventum pietas veneratur, et adorandum fides praedicat Deum.
Hoc autem ratio inventum in se probat, et in his quae videt extra se; quia ortum et occasum habentia cuncta, sine auctore nec originem habere possent nec reparationem. Quae in toto aliquando coepisse idcirco dubium esse non potest; quia et in partibus suis sine cessatione quotidie et oriri videtur quod non est et praeterire quod est. Omne autem quod mutabile est, aliquando non fuisse necesse est; quia quod stare non potuit cum praesens fuit, indicat se aliquando non fuisse priusquam fuit. Sic respondent qui foris sunt iis quae intus videntur ad
veritatem comprobandam et auctorem suum natura clamat quae se ab illo factam ostendit.
Itaque ratio per rationem Deum esse invenit; et venit alia ratio quae non solum esse Deum, sed unum esse et trinum comprobaret; et primum per se deinde per ea quae erant extra se facta secundum se. Una pietas, una devotio, una cultura, Dominum unum et Deum unum. Sic dixit ratio et comprobavit in se, ne schisma mentium fieret in plura principia: et non esset certa salus. Et melius esse et consonum magis veritati et consentaneum naturae principium unum et finem unum in quem habere possent conversionem quae ab illo existerent omnia. Alioqui dissipationem esse universitatis sine capite et principio
et moderatore. Et clamavit illi natura foris, et contestata est ad eamdem veritatem; et dixit opus unum et auctorem unum; et concordia una consilium unum, et una administratio providentiam unam. Et manifestatus est Deus unus, creator unus, moderator unus et rector; quia totum unum et unum totum.
Approbavit haec ratio et acquievit, et dixit quod unus, nec collectione diversorum ne turbam faceret; nec compositione partium, ne massam formaret; nec similitudine multorum, ne pluralitas superflua vel singularitas imperfecta appareret. Omnis enim unitas in similitudine sola consistens plurimorum,
aut imperfectionem ostendit in parte si minus habent singula, aut superfluam geminationem in toto, si perfecta sunt universa. Et non est in his omnibus unitas vera, sed aemulantur solum haec unitatem, quia quodammodo appropinquant ei; sed non contingunt ad illam, quoniam unum non est; et quod sunt vere unum non sunt, sed uniuntur tantum et accedunt ad se. Et fit illis simul esse et convenire in unum, unum esse. Nec tamen unum vere sunt; quoniam essentialiter non sunt, nec est unum totum quod sunt. Deum autem unum oportet esse, et essentialiter unum esse, et immutabiliter unum esse, et summe unum esse. Quod enim essentialiter unum est, vere unum est: quood immutabiliter unum est, summe unum est. Quod autem
in utroque bonum est, melius est utrumque quam alterum tantum. Et bonum est essentialiter unum esse; et immutabiliter unum esse; et utrumque esse melius est. Deus autem summum bonum est, et non potest deesse summo bono bonum quod melius est. Et suadet ratio optimo dare, quod melius est bonum. Et idcirco fatetur Deum suum et auctorem suum, et principium suum unum esse; quoniam hoc melius est, et vere unum esse; quoniam substantialiter est, et summe unum esse; quoniam invariabiliter est.
Et ascendit et transit et probat quoniam ita est, et quoniam variari et mutari non potest Deus omnino.
Non enim augeri potest qui immensus est; nec minui qui unus est. Nec loco mutari qui ubique est; nec tempore qui aeternus est. Nec cognitione qui sapientissimus est; nec affectu qui optimus est.
CAP. XIV. Quod rationem creatura recte considerata adjuvat ad cognoscendum Deum.
Clamat creatura foris et probat ipsa rationem hanc, et commendat quoniam ita est. Et demonstrat summa pulchritudo operis perfectam esse sapientiam conditoris. Et apponit se perseverantia decoris ipsius. Et quod non minuitur quod institutum est primum bonum. Et dicit quod aeterna est sapientia ejus et minui omnino non potest; nec decrescit aliquando plenitudo sensus illius a consummatione. Et exit ratione cum attestatione alia; et videt quoniam
voluntas Dei aeterna est; et ita sentire bonum est. Et quoniam hoc probat opus ejus quod non mutatur; et ordo universitatis idem perseverans. Et adjicit ipsa rationem, quoniam nihil novum Deo est ut illud tunc vel nunc amare incipiat quod prius non noverit; aut oblivisci sicut homo dilectionis antiquae, ut in memoriam non veniat quod prius cognitum fuerat; aut errare bonum existimans quod malum est, ut diligat illud quod non oportet; et postea, quasi poenitens et mutans cor et affectum varians cum coeperit agnoscere errorem suum. Quia haec digna Deo non sunt, nec probat ratio ut ita sentiamus de illo qui sapiens est et bonus et perfectus; et non invenitur mutabilitas in eo ulla, cum omnia genera mutabilitatis fuerint in consideratione
adducta; sive quae in corporibus inveniuntur, sive quae spirituum naturam contingunt.
Omne enim corpus aut loco mutatur, aut forma, aut tempore. Et quae forma mutantur: aut augmentum suscipiunt, aut diminutionem, aut alterationem. Et quae alterationem quidem suscipiunt non illis accedere quidquam videtur quod non erat, aut quod erat recedere probatur; sed quod erat tantum alteratur, et aliter habetur. Et non fit sine loco hoc quoniam partes locum transmutant in eodem consistente toto; et non fit tamen nisi secundum locum; nec tamen dicitur secundum locum propter totum quod locum mutat, sed apparet tantum forma alia
in toto propter partes quae locum mutaverunt. Et ideo haec mutatio secundum formam dicitur; quoniam haec in toto manifeste videtur. Et non dicitur secundum locum (cum tamen in partibus secundum locum sit) quoniam haec manifeste non videtur. Et non est forma aliquid omnino nisi dispositio partium in toto; et cum haec mutatur (quia partes locum mutant) mutatur forma in toto, quia dispositio partium mutatur quae est forma totius. Et ita mutatio formae in toto fieri non potest sine mutatione loci in partibus. Sed non dicitur mutatio loci nisi cum totum locum mutat consistentibus partibus in toto. Sic mutatio temporis sequitur mutationem loci et formae; et non est unquam sine ipsis in corpore. Quoniam secundum has solum ordo inest; et successio
quae tempus vocatur. Item considerandum est quoniam ex his tribus mutationibus duae extrinsecus fiunt; quoniam non mutant esse rei, sed circa rem aliquid: hoc est mutatio loci et temporis. Iterum prima mutatio secundam et tertiam infert, quoniam causa illarum est. Secunda autem tertiam, quoniam causa illius est. Tertia vero tantum infertur et non infert, quoniam effectus solum est. Sola autem mutatio formae intrinseca vocatur; quoniam non circa rem, sed in ipsa re mutat aliquid; et ipsa tamen non fit sine mutatione loci et temporis.
Post has mutationes corporum (quibus subjacent quae corporaliter mutantur omnia) transimus ad spiritualem creaturam, mutabilitatem ipsius considerantes;
si quarum mutationum illi conveniat, et si qua alia mutatio quae extra corporum naturam sit, in illam cadat. Et videmus quod spiritus omnino nec augmento partium crescere potest quoniam corpus non est, nec decrescere diminutione, quoniam simplex natura est; et tamen affectu et cognitione mutatur spiritus. Et transit de hoc in illud; et variatur et vicissitudinem suscipit gaudii, doloris et poenitudinis et voluntatis; et crescit scientia et oblivio in eum cadit; et variat cogitationes et succedenter intelligit; et est quasi formae mutatio ista in eo mutatio scientiae et affectus. Et sequitur istam temporalis mutatio; et subjacet tempori propter ista quae variantur in eo. Nec ambiguum hoc ulli est de spiritu creato, quoniam tempore variatur secundum
haec quae eadem non permanet in ipso. De mutatione vero loci magna inter conquirentes ambiguitas generatur; quoniam sunt qui dicunt nullum spiritum mutari loco posse; quoniam locus proprie corporis sedes sit et capacitas corporis quae determinatur secundum corpus; aliquando quod in illa est, aliquando in quo est ipsa. Et non est corpus locus; quoniam locus non est aliquid, nec ponit aliquid locus; sed quasi inane et vacuum ubi corpus est vel esse potest, et non est corpus ipse. Nec tamen vocatur locus nisi determinatus per corpus; vel quod in ipso est secundum finem dimensionis ubi desinit corpus et ultra non est; sive secundum corpus quod locum continet, sive secundum ipsius corporis circumscriptionem;
quoniam intra ipsam corpus non est. Ita nihil posse esse in loco nisi quod dimensionem habet corporalem et circumscriptionem; quoniam locus secundum dimensionem corporis constat et circumscriptionem; et non posse ullo modo hoc spiritui convenire qui corporalis quantitatis expers est. Propterea corpori soli in loco esse et loco mutari et tempore. Spiritui autem creato in loco non esse; quoniam corpus non est, nec loco mutari sed tempore. Spiritum autem creatorem nec in loco esse nec loco mutari, quoniam corpus non est, nec tempore mutari, quoniam invariabilis omnino est. Propterea soli corpori recte assignari; et hoc aliquid esse quoniam definitum est, et hic alicubi esse quoniam circumscriptum est; et nunc aliquando
esse quoniam variabile est. Spiritui vero creato convenire; et hoc aliquid esse quoniam definitus est, et nunc aliquando esse quoniam variabilis est; sed non hic alicubi esse quoniam circumscriptus non est, qui dimensionis capax non est. Creato rem vero spiritum: nec hoc aliquid esse quod definitus non est, nec hic alicubi esse quod circumscriptus non est, nec nunc aliquando esse quoniam invariabilis est; praesentem tamen veraciter et essentialiter omni quod hoc aliquid est, et omni quod hic alicubi est, et omni quod nunc aliquando est; quoniam in omnibus est, et ubique est et semper est. Semper sine tempore, ubique sine loco, in omnibus sine termino et definitione. Et nos quidem horum considerationem sublimem nequaquam falsitatis
arguimus; verba tamen supra capacitatem et possibilitatem minorum, et simplicium intelligentiae fortia nimis judicamus.
CAP. XVII. Quod Deus essentialiter est, et vere est; et in omni creatura sive natura, sine sui definitione; et in omni loco, sine circumscriptione; et in omni tempore, sine vicissitudine vel mutatione.
Censemus autem et omnino ita oportere approbamus multo sanius et commodius veraciter affirmandum quod Deus substantialiter sive essentialiter et proprie et vere: et in omni re sive natura, sive essentia est sine sui definitione; et in omni loco sine circumscriptione; et in omni tempore sine mutabilitate. Nam id quod quidam insipientes, imo solam carnem sapientes et quae carnis sunt solum considerantes
existimant quasi corporalium sordium et pollutionum inquinationes Deum contingere possint si rebus omnibus essentialiter vel substantialiter inesse dicatur; tam frivolum est ut nec responsione sit dignum cum et ipse Spiritus creatus corporeis sordibus inquinari non possit. Si enim spiritus sordes corporeae contingunt, dicant ipsi quomodo anima humana in carae posita immaculata esse possit, cum carnis humanae sordibus nulla inquinatio vel pollutio major inveniri possit? Dicant de carne leprosi (cujus etiam contactum homo sine horrore sustinere non potest) quomodo animam sanctam et justam non inquinet, quae in tantum in ea sine pollutione vivit, ut ex ea etiam a pollutione emundetur?
Postremo respondeant utrum potius concedendum de Deo existimant, quod nusquam sit Deus, an quod ubique sit. Quod si absurdum est omnino confiteri quod Deus nusquam est, cogantur necesse est, ipsi suo judicio id quod ad dictum etiam commodius et pulchrius suscipitur, confiteri quod alicubi est. Qui enim vocibus servire elegerunt potius quam veritati, et id solum respuendum putant quod aures vulgaritatis obhorrent, justum est ut in hoc quoque a sententia sua non declinent. Dicant ergo si hoc auribus efferre praesumant quod Deus nusquam est; et non statim ex eo consequi arbitrentur, quoniam quod nusquam est ipsum omnino nihil est. Si ergo convenienter dici non potest quod Deus nusquam est, quem esse et verius omnibus quae sunt esse necesse
est credi, dicant ubi est. Si enim alicubi est, et ubique non est, est ubi est, et est ubi non est; et jam localis fit Deus; et termino et fine concluditur quod omnino impossibile est. Fatendum est itaque et sine dubitatione confitendum quod divina natura quae pro immensitate sui nusquam deesse potest in omni loco veraciter et essentialiter est; nec tamen loco comprehenditur ullo, quoniam omnino incircumscriptibilis est. Est ergo ubi est totum quae continet totum et penetrat totum; nec sine ea esse potest aliquid ex omnibus quae facta sunt ab ea, quae nec pro sui simplicitate dividi, nec pro sui puritate maculari, nec pro sui immensitate ullo modo comprehendi potest.
CAP. XVIII. Quomodo spiritus creati locales sint; et quomodo corpora.