De sacramentis christianae fidei (page 9)
duplex est: altera ad aliquid faciendum, altera ad nihil patiendum. Secundum utramque Deus omnipotens verissime affirmatur. Quia nec aliquid est quod ei ad patiendum corruptionem possit inferre, nec aliquid quod ad faciendum impedimentum afferre. Omnia quippe facere potest, praeter id solum quod sine ejus laesione fieri non potest; in quo tamen non minus omnipotens est, quia, si id posset, omnipotens non esset. Dico ergo quod Deus omnia potest; et tamen se ipsum destruere non potest. Hoc enim posse posse non esset, sed non posse. Itaque omnia potest Deus, quae posse potentia est. Et ideo vere omnipotens est, quia impotens esse non potest. Eant ergo nunc et de suo sensu glorientur qui opera divina ratione se putant
discutere, et ejus potentiam sub mensura coarctare. Cum enim dicunt: Hucusque potest et non amplius; quid hoc est aliud quam ejus potentiam quae infinita est concludere et restringere ad mensuram? aiunt enim: Non potest Deus aliud facere quam facit, nec melius facere quam facit. Si enim aliud potest facere quam facit, potest facere quod non praevidit; et si potest facere quod non praevidit, potest sine providentia operari Deus; quia omne quod praevidit se facturum, facit, nec facit aliquid quod non praevidit. Si ergo non potest providentia ejus aut mutari ut aliud fiat quam praevisum est; aut cassari, ut non fiat quod provisum est, necesse est totum fieri quod provisum est, et nihil fieri quod provisum non
est. Porro quidquid fit provisum esse constat; et quiquid provisum est, fieri dubium non est. Quod si praeter providentiam fieri aliquid impossibile est (omne autem quod provisum est esse, fieri necesse est) aliud fieri quam fit nulla ratione possibile est. Amplius quidquid facit Deus, si melius potest facere quam facit, in hoc ipso non bene facit, quod optime quidem non facit quod facit. Melius enim faceret si quod facit melius faceret. Facere quippe et nolle melius facere, etiam bonum facientis male est facere. Sec hoc pia mens in Deum dici non sustinet; et ob hoc proximum videtur et consequens, quod melius facere non potest quam facit qui sic facit ut non faciat male in eo quod sic facit. Ejusmodi causis atque rationibus quidam inducuntur ut dicant
Deum suorum operum mensura ac lege ita astrictum atque alligatum, ut praeter quam facit, quidquam nec aliud facere possit nec melius. Ac per hoc plane infinitam illam atque immensam divinitatis potentiam sub termino ac mensura alligare convincuntur, qui usque ad aliquid quod vere finem ipsum habet eam extendunt et ultra negant procedere. Certum est enim quod omne quod factum est in numero, pondere, et mensura , legitimum terminum et finem suum habet. Et idcirco, si ad operis mensuram modumque Creatoris potentia componitur, ipsa procul dubio et fine et mensura terminari declaratur. Quapropter, ne vel his quae videntur rationes sine causa assensum negare videamur, vel omnino creduli sine consideratione falsum pro vero
recipere, oportet pro compendio praesenti breviter ad ea quae dicta sunt respondere. Primum considerandum est utrum Deus ulla ratione neque mutata neque cassata sua providentia aliud facere possit quam facit. Constat enim quod omne quod fit ab aeterno praevisum est futurum esse; quia ab aeterno futurum est, quod ipsum tamen ab aeterno non est. Et dicimus quod possibile est non fieri quod futurum est. Et si non fieret quod fiet, et non fieri possibile est, nunquam futurum fuisset nec praevisum. Quod quia fiet, et futurum semper est et praevisum est. Nulla ergo mutatio hic, aut cassatio providentiae apparet; quia, sicut praevisum est, et fiet: sic si praevisum non esset, non fieret. Sed jam, inquiunt,
praevisum est. Bene. Praevisum est, quia futurum est. Et dicunt: Sed providentia mutari non potest nec cassari; eventus autem impediri potest ut non fiat quod futurum est. Si autem impediretur eventus rei (quod fieri potest) mutaretur, vel cassaretur providentia quod fieri omnino non potest. Sed nos ad hoc respondemus, quod si mutaretur eventus quod fieri potest, nec mutaretur nec cassaretur providentia; quia hoc omnino fieri non potest. Sed potius nunquam fuisset praevisum quod nunquam fuerat futurum; et constaret providentia in eo ut non fieret; sicut modo in eo consistit ut fieret non mutata ut post aliam alia esset; sed ut nunquam alia esset. Ergo Deus aliud potest facere quam facit, ut tamen ipse aliud faciendo alius non sit.
Sed sive idem sive aliud faciat; ipse tamen semper sit idem. Nunc illud restat ut discutiamus an ne melius aliquid facere possit quam facit Deus. Hic illi nostri scrutatores qui defecerunt scrutantes scrutationes, novum aliquid et vere novum, nec tam verum quam novum afferre se dicunt. Et dicunt singulas quidem creaturas per se consideratas
a perfecto minus habere. Universitatem autem rerum omnium in tanta consummatione boni expressam, ut non possit esse melior quam est. Ubi mihi primum responderi expostulo, cum dicunt universitatem rerum non posse meliorem esse quam est; qualiter id accipiendum sit quod dicunt meliorem eam esse non posse. Sive ideo non potest melior esse quia summe bona est ita ut nulla omnino boni perfectio ei desit, sive ideo non potest esse melior quia majus bonum quod ei deest capere ipsa non potest. Sed, si ita summe bona dicitur ut nulla ei boni perfectio desit, jam opus suum plane Creatori aequaretur; et vel extra metam extenditur quod intra est, vel infra immensitatem coarctatur quod summum est, quod utrumque pari inconvenientia impossibile
est. Si vero ideo non potest melior esse, quia bonum amplius quod ei deest capere ipsa non potest, jam hoc ipsum non posse defectionis est non consummationis; et potest melior esse si fiat capax majoris boni, quia et hoc ipse qui fecit potest. Ergo in se non potest, in Deo potest; quia ipsa non potest, sed Deus potest et quantum ipse potest dici non potest. Ergo ipse melior esse non potest. Sed quod fecit omne melius esse potest, si tamen ipse voluerit qui potest. Et ipse quod fecit melius facere potest; non tamen corrigens male factum, sed bene factum promovens in melius; non ut ipse quantum ad se melius faciat, sed ut quod fecit ipso identidem operante et in eodem perseverante melius fiat. Ergo summe
potens est qui potest omne quod possibile est; nec ideo minus potest, quia impossibilia non potest, impossibilia posse non esset posse sed non posse. Itaque omnia potest Deus quae posse potentia est; et ideo vere omnipotens est, quia impotens esse non potet. Cum sint ergo tria in Deo: sapientia, potentia, voluntas; primordiales causae a voluntate quidem divina quasi proficiscuntur, per sapientiam diriguntur, per potentiam producuntur. Voluntas enim movet, sapientia disponit, potentia explicat. Haec sunt aeterna fundamenta causarum omnium et principium primum quae ineffabilia et incomprehensibilia sunt omni creaturae. Sicut enim aeternitatem Dei non aequat tempus nec immensitatem locus; sic nec sapientiam ejus sensus, nec bonitatem virtus,
nec potentiam opus. De voluntate Dei et providentia multa quaerenda restant. Primum utrum vim facit rebus praescientia et providentia Dei. De quo jam multa dicta sunt. Postea de voluntate Dei de qua quaedam dicenda sunt. Ita tamen ut prius ad ipsum fidei oculis contemplandum respiciamus quantum possibile est humanae fragilitati.
CAP. I. Qualiter ab initio Deus agnitus est, et quod unus, et quod trinus.
Scriptura dicit: Deum nemo vidit unquam ; tamen fides quod non videt credit. Et ex hoc meritum fidei constat non vidisse et credere. Unde pulchrum illud dictum est: Nam « si vides, non est fides. » Credit ergo fides quod non vidit; et non vidit quidem quod credit. Et vidit tamen aliquid per quod admonita est et excitata credere quod non vidit. Deus enim sic ab initio notitiam sui ab homine temperavit, ut sicut nunquam quid esset totum poterat comprehendi, sic quia esset nunquam prorsus posset ignorari.
CAP. II. Quare Deus nec totus sciri, nec totus ignorari potest.
Propterea quippe Deus a principio nec totus conscientiae humanae manifestus esse voluit, nec totus absconditus; ne si totus manifestus esset, meritum fides non haberet, nec infidelitas locum. Infidelitas enim de manifesto convinceretur: et fides de occulto non exerceretur. Si vero absconditus totus esset, fides quidem ad scientiam non adjuvaretur, et infidelitas de ignorantia excusaretur. Quocirca oportuit ut proderet se occultum Deus ne totus celaretur et prorsus nesciretur; et rursum ad aliquid proditum se et agnitum occultaret ne totus manifestaretur, ut aliquid esset quod cor hominis enutriret cognitum, et rursus aliquid quod absconditum provocaret.
Et illud nunc primum considerandum est quomodo primum Deus occultus et absconditus et latens interim a corde humano deprehensus est, ut sciri potuisset quia Deus est, vel quod erat credi. Modi sunt duo et viae duae, et manifestationes duae, quibus a principio cordi humano latens proditus est et judicatus occultus Deus; partim scilicet ratione humana, partim revelatione divina. Et ratio quidem humana duplici investigatione Deum deprehendit; partim videlicet in se, partim in iis quae erant extra se. Similiter et revelatio divina duplici insinuatione eum qui nesciebatur vel dubie credebatur et non cognitum indicavit, et partim creditum asseruit. Nam humanam ignorantiam nunc intus per aspirationem
illuminans edocuit, tunc vero foris vel per doctrinae eruditionem instruxit, vel per miraculorum ostensionem confirmavit. Utrumque manifestationis divinae modum quo vel ratione humana Deus ab homine cognitus est, vel revelatione divina homini manifestatus, exponit Apostolus dicens: Quod notum Dei erat, manifestum est in illis; Deus enim illis revelavit . Et deinde subjungit: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta
sunt intellecta conspisciuntur . Cum enim dicit: Quod notum Dei erat, id est noscibile de Deo, ostendit nec totum absconditum, nec totum manifestum. Cum vero dicit: manifestum est in illis, et non dicit, manifestum est illis, ostendit plane quoniam non solum revelatione divina quae facta illis fuerat, sed etiam ratione humana in illis quae erat, notum illis factum erat. Cum autem subjungit: Deus autem illis revelavit, ostendit quia ratio humana ad haec sublimia et alta investiganda et intelligenda infirma et insufficiens omnino fuisset, nisi divina revelatio illi in adjutorium et firmamentum cognoscendae veritatis adjuncta fuisset. Postea ostenso eo qui intus erat investigationis vel revelationis modo, statim de illo qui foris sit utroque, sententiam simul
subjungit, dicens: Invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Invisibilia enim Dei quae intus erant et abscondita erant, per ea quae foris erant et nota erant visibilia sunt visa vel in conditione rerum a ratione humana, vel in gubernatione et administratione visibilia facta sunt revelatione divina.
CAP. IV. Quod Deus trinus et unus; et quid in unitate et quid in trinitate.
Ita ergo ab initio proditus est Deus conscientiae humanae et adjuta fides indiciis veritatis confessa est Deum esse, et ipsum unum. Deinde etiam trinum esse. Et in unitate quidem confessa est aeternitatem et immensitatem; in aeternitate autem incommutabilitatem;
in immensitate autem simplicitatem, hoc est aeternitatem sine tempore, et immensitatem sine quantitate. In Trinitate vero confessa est communionem unitatis, aequalitatem immensitatis, coaevitatem aeternitatis. Et communionem quidem unitatis sine divisione; aequalitatem immensitatis sine diminutione; coaevitatem aeternitatis sine ordine vel successione. Hoc est singulis in unitate totum, in immensitate plenum, in aeternitate perfectum.
Nunc oportet per singula quae proposita sunt currentem considerare, qualiter mens humana quae tam longe a Deo est, tanta de Deo potuerit comprehendere, vel ratione propria directa, vel revelatione
divina adjuta. Et primum usquequo ipsa humana ratio ex insito sibi lumine veritatis convaluerit, dignum est consideratione; ne si vel totum homini detur negare convincamur gratiam, aut si tollatur totum ignorantiam excusare. Itaque utrumque modum humanae investigationis ordine prosequamur, quo ratio hominis vel per se directa vel ab iis quae extra se naturalia erant visibilia admonita, ad verum cognoscendum enisa est.
CAP. VI. De illo cognitionis genere quo mens rationalis in se Deum videre potest.
Et primum quod in ea erat (quoniam et hoc illi erat primum et principale speculum veritatis contemplandae) inspiciamus. In eo igitur primum et principaliter invisibilis Deus (quantum ad manifestationem expositum est) videri poterat quod illius imagini et similitudini proximum et cognatum magis factum erat. Hoc autem ipsa ratio erat et mens ratione utens quo ad primam similitudinem Dei facta erat, ut per se invenire posset eum a quo facta erat.
Non enim (ut id loquamur quod primum occurrit) et scientibus nihil minus esse potest, seipsam esse aliquid ignorare potest, cum ex his omnibus quae
in se (hoc est in corpore suo) visibila videt nihil se esse vel esse posse videt. Secernit ergo et dividit se per se ab eo toto quod visibile videt in se: et invisibilem omnino se esse videt; in eo quod se videt, et tamen videri se non posse videt. Videt ergo invisibilia esse; quae tamen visibiliter non videt, quia se invisibilem esse videt et tamen visibiliter non videt.
Cum ergo de se dubitare non possit quoniam est (quia se ignorare non potest) cogitur ex se et hoc credere quod aliquando se coepisse meminit; quoniam non semper est, quia se nescire non potest cum est. Cum ergo per se et in se coepisse et initium habuisse videat, nec hoc ignorare potest.
Quoniam cum non fuit, sibi ipsi ut esset initium et subsistentiam dare omnino non potuit.